\id TIT \ide UTF-8 \h TITUM \toc1 INCIPIT AD TITUM \toc2 TITUM \mt1 INCIPIT AD TITUM \c 1 \p \v 1 Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est\f + \fr 1.1 \fr*\fk Argumentum\fk*\ft Titum commonefacit et instruit de constitutione presbyterii et de spirituali conversatione, et hæreticis vitandis, qui in traditionibus Judaicis credunt, scribens ei a Nicopoli. \ft*\fk Paulus servus, \fk*\ft etc. Conditione non tamen peccati misera servitute. sed \ft*\fk Dei. \fk*\ft Quidam nobilitate, qualiter Moyses et David servi sunt appellati, et Maria ancilla. \ft*\fk Secundum fidem electi. \fk*\ft Id est quam tenent vel qua salvantur electi Dei, et ideo per ea magis laborandum.\ft*\f* \v 2 in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia:\f + \fr 1.2 \fr*\fk In spem vitæ æternæ. \fk*\ft Hæc res. hic fructus apostolici officii. Per hoc commendat officium apostolicum non tepidius agendum. \ft*\fk Ante tempora, \fk*\ft etc. Non recens promissio, sed ante tempora omnium sæculorum.\ft*\f* \v 3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei:\f + \fr 1.3 \fr*\fk Manifestavit. \fk*\ft Congruis hoc factum est temporibus, scilicet Verbum, id est Filius: \ft*\fk Hæc est vita æterna.\fk*\f* \v 4 Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.\f + \fr 1.4 \fr*\fk Filio secundum communem fidem. \fk*\ft Id est catholicam non privatam alicujus. Catholicon Græce, commune vel universale dicitur Latine. \ft*\fk Hujus rei gratia. \fk*\ft Primo dicit quid agere debeat et quales ordinare presbyteros, incipiens ita, \ft*\fk hujus rei gratia. \fk*\ft Dum hæc recolit, sicut ei disposuerat monet exsequi.\ft*\f* \v 5 Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,\f + \fr 1.5 \fr*\fk Presbyteros. \fk*\ft Pluraliter dicit presbyteros, non autem singulariter, ut scilicet pastoralis curæ onus facilius sustineatur, per multos divisum.\ft*\f* \v 6 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.\f + \fr 1.6 \fr*\fk Sine crimine. \fk*\ft Si dixisset, sine peccato, nullus in Ecclesia recte posset ordinari minister. Multi enim baptizati fideles sunt sine crimine, sine peccato vero in hac vita neminem dixerim; non quia peccati aliquid remaneat quod in baptismate non dimittatur, sed quia in nobis in hujus vitæ infirmitate manentibus quotidie fieri non quiescunt, quæ fideliter orantibus quotidie remittantur. Quamlibet valde justum discutias in hac vita, non est tamen sine peccato. \ft*\fk Unius uxoris virum. \fk*\ft (HIERON. \ft*\fk Epist. ad Oceanum.\fk*\ft ) Post baptismum, etc., usque ad quia est ab uno Deo apostatare, et in alterius superstitionem ire. \ft*\fk Filios habens fideles. \fk*\ft Id est, nec saltem de luxuria accusatos, vel sibi non subditos. Alioquin nec spes in illo est corrigendi alios, nec frontem habet ad alios talium cohabitator.\ft*\f* \v 7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum:\f + \fr 1.7 \fr*\fk Oportet enim. \fk*\ft Talis debet constitui: necesse est enim ad tractationem officii eum \ft*\fk esse sine crimine, \fk*\ft id est irreprehensibilem episcopum. Hic aperte ostendit presbyterorum nomine episcopos supra fuisse designatos.\ft*\f* \v 8 sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, \v 9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.\f + \fr 1.9 \fr*\fk Eos qui contradicunt, arguere. \fk*\ft Contradicentes non uno modo intelligendi sunt, paucissimi quippe nobis contradicunt loquendo, sed multi male vivendo. Quis enim audet apertissime loquendo contradicere veritati. Non contradicunt multi lingua, sed vita: quos redarguere bonum opus est, grandis sarcina, clivus arduus.\ft*\f* \v 10 Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt: \v 11 quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia. \v 12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.\f + \fr 1.12 \fr*\fk Dixit quidam ex illis. \fk*\ft AUG., lib. II contra adversarium leg. et prophet. Iste fuit Epimenides Cretensis, in cujus libris hoc invenitur, etc., usque ad ad ministerium domus Dei assumendum est.\ft*\f* \v 13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, \v 14 non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.\f + \fr 1.14 \fr*\fk Mandatis. \fk*\ft Quia mandata legis post manifestam veritatem, jam hominum, non Dei mandata sunt.\ft*\f* \v 15 Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.\f + \fr 1.15 \fr*\fk Omnia munda mundis. \fk*\ft Hoc ipsi negant ideo, quia in lege quædam Moyses prohibuit, et ab immundis munda discrevit. Hoc autem non secundum naturas quas Deus creavit, intelligi voluit, sed secundum significationes: Omnia ergo munda sunt mundis secundum naturam; unde in Genesi: \ft*\fk Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. \fk*\ft Secundum significationes quædam immunda sunt Judæis: nec nobis omnia apta sunt, vel propter salutem corporum, vel propter consuetudinem humanæ societatis.\ft*\f* \v 16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.\f + \fr 1.16 \fr*\fk Factis autem. \fk*\ft Si negatio non tantum lingua fit, sed etiam factis, certe multos invenimus Antichristos, qui ore confitentur Christum, et moribus dissentiunt ab eo. Quisquis factis negat Christum Antichristus est. Tales sunt omnes mali catholici, qui non verbis, sed factis negant. Nolite ergo esse tanquam de fide securi, adjungite fidei rectæ vitam rectam, ut Christum confiteamini, et verbis vera docendo, et factis bene vivendo. Nam si confitemini verbis et non factis, fides tantum meorum proprie fides est dæmoniorum.\ft*\f* \c 2 \p \v 1 Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam:\f + \fr 2.1 \fr*\fk Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam. \fk*\ft Hæc sunt quæ ad bonos mores pertinent.\ft*\f* \v 2 senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia:\f + \fr 2.2 \fr*\fk Senes ut sobrii sint. \fk*\ft CHRYS. Habet senectus vitia quædam propria, et morbos quibus juventus caret. Et ipsa quoque senectus morbus est, inest illi tamen præterea segnities quædam ac tarditas, oblivio profunda, obtusio sensuum et iracundia. Sunt enim plurima quæ in hujusmodi ætate vix fieri patiantur.\ft*\f* \v 3 anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes:\f + \fr 2.3 \fr*\fk In habitu sancto. \fk*\ft Ut scilicet earum incessus, motus, vultus, sermo præferant sanctitatem. \ft*\fk Non vino multo. \fk*\ft Solent enim esse quædam, quæ corporis frigescente luxuria, vino se pro libidine dederunt.\ft*\f* \v 4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,\f + \fr 2.4 \fr*\fk Ut viros suos. \fk*\ft Quos naturali affectu naturaliter diligunt, ament etiam pudica dilectione, ut scilicet cum pudore viris debitum potius reddant, quam exigant.\ft*\f* \v 5 prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.\f + \fr 2.5 \fr*\fk Ut non blasphemetur. \fk*\ft Hoc ad senes et ad omnia superiora potest referri, quasi dicat: Hortare senes, et anus, et adolescentulas, ut ita se habeant ut dixi, quod ideo facere debent ut non blasphemetur, etc.\ft*\f* \v 6 Juvenes similiter hortare ut sobrii sint. \v 7 In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,\f + \fr 2.7 \fr*\fk In omnibus, \fk*\ft etc. Omnis enim qui male vivit in conspectu eorum quibus præpositus est, quantum in ipso est occidit eos; etiamsi illi vivunt, de misericordia Dei vivunt.\ft*\f* \v 8 verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. \v 9 Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, \v 10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.\f + \fr 2.10 \fr*\fk Ut doctrinam Salvatoris. \fk*\ft Hoc refertur ad omnia prædicta, scilicet ad senes, et anus, et servos, quasi dicat: Hortare omnes prædictos, ut ita se habeant sicut præscriptum est, ut ita ornent in actibus suis doctrinam Salvatoris, etc. \ft*\fk Ornent. \fk*\ft Ornamentum doctoris est honesta vita discipuli.\ft*\f* \v 11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,\f + \fr 2.11 \fr*\fk Apparuit enim. \fk*\ft Quasi dicat: Omnes monendi sunt, quia omnibus natus est Christus, nullum exclusit. Vel, \ft*\fk Gratia, \fk*\ft id est Christus qui est gratia Dei. Vel, \ft*\fk gratia Dei et Salvatoris, \fk*\ft etc., id est Deus et Salvator noster, scilicet Dei Filius, etsi invisibilis sit in forma Dei, tamen per gratiam apparuit in forma servi.\ft*\f* \v 12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo, \v 13 exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi:\f + \fr 2.13 \fr*\fk Et adventum gloriæ magni Dei, \fk*\ft etc. Qui non in infirmitate ut prius, sed in gloria et potestate veniet præmia daturus secundum merita, qui in primo adventu adeo humilis fuit, quod non solum erudivit, sed etiam dedit semetipsum. \ft*\fk Sectatorem bonorum operum, \fk*\ft etc. Quia ad hoc redemit nos Christus, ut puram vitam sectantes et repleti operibus bonis, Dei hæredes esse possimus.\ft*\f* \v 14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. \v 15 Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.\f + \fr 2.15 \fr*\fk Argue cum omni, \fk*\ft etc. Ut non aspere accipiatur, cum pro salute fieri scitur.\ft*\f* \c 3 \p \v 1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:\f + \fr 3.1 \fr*\fk Ad omne opus, \fk*\ft etc. Quasi dicat: Admone, ut ad malum tardi sint, sed ad bonum parati, scientes quod singulis persolvi oporteat, quia singulis paratur.\ft*\f* \v 2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. \v 3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.\f + \fr 3.3 \fr*\fk Eramus enim et nos aliquando. \fk*\ft Etsi philosophi essent quidam nostrum, vera tamen sapientia carebant.\ft*\f* \v 4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,\f + \fr 3.4 \fr*\fk Benignitas, \fk*\ft etc. Per quam dona nobis spiritualia abunde tribuit.\ft*\f* \v 5 non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, \v 6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: \v 7 ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ. \v 8 Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus. \v 9 Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanæ. \v 10 Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita:\f + \fr 3.10 \fr*\fk Hæreticum hominem. \fk*\ft Hæreticus est qui per verba legis legem impugnat: proprium enim sensum astruit ex verbis legis, ut pravitatem mentis suæ legis auctoritate confirmet, qui vitandi sunt: quia frequentius correcti exercitatiores essent ad malum.\ft*\f* \v 11 sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.\f + \fr 3.11 \fr*\fk Proprio judicio. \fk*\ft Se damnat qui errorem laudat, et veritatem vituperat.\ft*\f* \v 12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare. \v 13 Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.\f + \fr 3.13 \fr*\fk Zenam legisperitum. \fk*\ft Hoc dicit, non quia peritior sit Apollo, sed quia hujus professionis erat in Synagoga. \ft*\fk Apollo. \fk*\ft Episcopus fuit Corinthiorum, qui propter seditionem concitatam adversum se a pseudo-apostolis discesserat cum Zena socio suo ad Titum Cretensem episcopum. Sed Corinthiis jam sedatis per epistolas Pauli mandat Tito, ut priusquam veniat Nicopolim, præmittat eos ita solite, ut nihil in viatico illis desit. \ft*\fk Ut nihil, \fk*\ft etc. Ideo jubet sumptus illis necessarios dari, quia dignum erat, ut qui spiritualia tradebant, non illis deessent carnalia.\ft*\f* \v 14 Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi. \v 15 Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.