\id RUT \ide UTF-8 \h RUTH \toc1 INCIPIT LIBER RUTH \toc2 RUTH \mt1 INCIPIT LIBER RUTH \c 1 \p \v 1 In diebus unius judicis, quando judices præerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis.\f + \fr 1.1 \fr*\fk Facta est. \fk*\ft Propter paucitatem spiritualium doctorum quibus judicandi datur auctoritas, facta est fames verbi Dei, quando lex etiam per Judaicas traditiones corrupta est. \ft*\fk Abiitque homo, \fk*\ft RAB. Christus, scilicet, in Bethleem Juda natus peregrinationem hujus mundi visitavit, cum uxore sua, id est, Ecclesia, et cum duobus liberis, duobus scilicet ordinibus prophetarum et apostolorum qui sanguine Christi a peccati servitute sunt liberati. \ft*\fk Abiit homo. \fk*\ft RAB. Quem quidam Decalogum legis intelligunt, et uxorem ejus synagogam, et duos filios, regalem honorem et sacerdotalem: qui non solum in gente Judæorum, sed et proselytorum copulam sibi acquirebant, sicut in tempore David, et Salomonis et aliorum factum est.\ft*\f* \v 2 Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noëmi: et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathæi de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi.\f + \fr 1.2 \fr*\fk Mahalon. \fk*\ft Qui de fenestra vel a principio. Hic est chorus prophetarum per quos de fenestra primum fidei lumen in orbem processit: qui etiam veri luminis, id est Christi, primi prædicatores fuerunt. \ft*\fk Chelion, \fk*\ft consummatio. Hi sunt apostoli qui ænigmata prophetarum ad consummationem pleni intellectus perduxerunt. Hi merito Ephrathæi et de Bethlehem Juda orti sunt: qui cœlesti pane satiati per prædicationem Evangelii fructum prædicationis collegerunt. Ephrathæus enim frugifer, Bethlehem domus panis, Juda confessio interpretatur, unde: \ft*\fk Vos date illis manum. \fk*\ft Item, \ft*\fk Euntes prædicate Evangelium regni Dei. \fk*\ft Et alibi: \ft*\fk Elegi vos de mundo ut eatis, et fructum faciatis\fk*\ft Marc. 6, XVI; Joan. 16..\ft*\f* \v 3 Et mortuus est Elimelech maritus Noëmi: remansitque ipsa cum filiis. \v 4 Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis,\f + \fr 1.4 \fr*\fk Ruth. \fk*\ft Videns vel festinans, vel deficiens interpretatur: in qua obedientia et credulitas gentium designatur, de quibus dicitur: \ft*\fk Populus quem non cognovi, servivit mihi, \fk*\ft etc. Et alibi: \ft*\fk Æthiopia præveniet manus ejus Deo\fk*\ft Psal. 66.. Vocabantur ergo duo populi per sanctos prædicatores ad consortium fidei et electorum Dei, ut ex diversis gregibus fieret unum ovile.\ft*\f* \v 5 et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion: remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito.\f + \fr 1.5 \fr*\fk Mortui sunt. \fk*\ft Post perfectionem pii laboris, scilicet de exsilio hujus mundi ad cœlestia regna migraverunt, ut expleto mandato Decalogi acciperent denarium beatitudinis.\ft*\f* \v 6 Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide: audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas. \v 7 Egressa est itaque de loco peregrinationis suæ, cum utraque nuru: et jam in via revertendi posita in terram Juda,\f + \fr 1.7 \fr*\fk Egressa est, \fk*\ft etc., \ft*\fk utraque. \fk*\ft Studiose satagit Ecclesia, ut plebes quas Apostoli et prophetæ tempore suo instruxerunt, perducat ad unitatem fidei et societatem Christianæ religionis: quæ Scriptura referente didicit, quia justus non derelinquetur, nec semen ejus quærens panem, qui de cœlo descendit Psal. 36..\ft*\f* \v 8 dixit ad eas: Ite in domum matris vestræ: faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum.\f + \fr 1.8 \fr*\fk Ite in domum. \fk*\ft Ecclesia non indiscrete agit, nec indiscrete quemquam recipit, unde: \ft*\fk Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt\fk*\ft I Joan. 4.. Possunt hæc synagogæ convenire, quæ retrahit ad fidem Christi venientes, et maxime illud, ut superata a veritate infirmam se cognoscit effœtandi: \ft*\fk Revertimini, filiæ meæ.\fk*\f* \v 9 Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortituræ estis. Et osculata est eas. Quæ elevata voce flere cœperunt, \v 10 et dicere: Tecum pergemus ad populum tuum. \v 11 Quibus illa respondit: Revertimini, filiæ meæ, cur venitis mecum? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis?\f + \fr 1.11 \fr*\fk Num ultra. \fk*\ft RAB. Vox synagogæ veritatem confitentis et supervenientem culpam non tacentis quæ a viro, id est, David relicta: et a filiis, id est, regibus et principibus privata, sterilem se esse et infirmam ad concipiendum filios Deo confitetur post adventum Christi.\ft*\f* \v 12 Revertimini, filiæ meæ, et abite: jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali: etiamsi possem hac nocte concipere, et parere filios, \v 13 si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetulæ quam nubatis. Nolite, quæso, filiæ meæ: quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me. \v 14 Elevata igitur voce, rursum flere cœperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa est; Ruth adhæsit socrui suæ:\f + \fr 1.14 \fr*\fk Elevata. \fk*\ft Per has mulieres, quarum una dolens et lugens a socru recedit, altera obstinato animo adhæret, credentes significantur: quorum alii percepta gratia baptismi et societate fieri, ad errores pristinos relabuntur, quos significat Orpha: quæ ad Deos suos reversa est; alii vero definito consilio, perceptam gratiam consequuntur, quos significaRuth.\ft*\f* \v 15 cui dixit Noëmi: En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea. \v 16 Quæ respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam: quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus.\f + \fr 1.16 \fr*\fk Quocunque. \fk*\ft Sic Ecclesia de gentibus vocata, relicta patria, id est idololatria omissa, carnali conversatione et desideriis, profitetur Deum suum esse in quem crediderunt sancti, et ituram quo caro Christi ascendit, et pro ejus nomine in hoc sæculo pati usque ad mortem, et cum populo sanctorum et prophetarum et patriarcharum; unde: \ft*\fk Lætamini gentes cum plebe ejus\fk*\ft Rom. 15..\ft*\f* \v 17 Quæ te terra morientem susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepulturæ. Hæc mihi faciat Dominus, et hæc addat, si non sola mors me et te separaverit. \v 18 Videns ergo Noëmi quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere:\f + \fr 1.18 \fr*\fk Videns. \fk*\ft Gentilis populus obstinato animo prædicatores sequitur in terram sanctam, et in civitatem Dei Bethlehem, ubi præparatur ad suscipiendum sponsum de stirpe Abrahæ natum, in quo benedicentur omnes gentes vel tribus terræ.\ft*\f* \v 19 profectæque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit: dicebantque mulieres: Hæc est illa Noëmi. \v 20 Quibus ait: Ne vocetis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.\f + \fr 1.20 \fr*\fk Ne vocetis. \fk*\ft Agnoscit synagoga calamitatem suam, quam post adventum Christi merito patitur: et refugit pulchra vocari, quia tempora prosperitatis suæ finiri conspicit. \ft*\fk Quando primum. \fk*\ft Id est quando lex incarnationis suæ ordinem ad mysterium passionis Christi convertit. Messis enim hordeacea tempus Dominicæ passionis exprimit, quæ mense novorum, id est, primo mense contigit. Bene ergo tempore illo ad Bethlehem veniunt, quando lex Christum quem docet in Bethlehem natum, in pascha, id est in mense novorum, prædicat occisum. Sancta quoque Ecclesia toto conatu laborat, ut quas ad fidem convocat, incarnationis, passionis, resurrectionis merito imbuat. Messis hordeacea Judæorum exprimit credulitatem: qui peracto sacramento passionis, prædicantibus apostolis, primum ad fidem veniunt. Qui alibi quinque panibus hordeaceis pasti a Domino leguntur.\ft*\f* \v 21 Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noëmi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens? \v 22 Venit ergo Noëmi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suæ: ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur. \c 2 \p \v 1 Erat autem viro Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum opum, nomine Booz. \v 2 Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: Si jubes, vadam in agrum, et colligam spicas quæ fugerint manus metentium, ubicumque clementis in me patrisfamilias reperero gratiam. Cui illa respondit: Vade, filia mea. \v 3 Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech.\f + \fr 2.3 \fr*\fk Accidit. \fk*\ft Quia sancta Ecclesia ad Christum pertinet, cujus sponsa et corpus est. De quo dicitur: \ft*\fk Fortitudo mea et laus mea Dominus\fk*\ft Psal. 117.. Et alibi-\ft*\fk Dominus fortis et potens. Dominus potens in prælio\fk*\ft Psal. 23.. Ipse est cognatus Elimelech, qui de Bethlehem et de stirpe David natus, testimonium habet a lege et prophetis. Hic verba salutis et pacis familiæ suæ attulit, in cujus nativitate cecinerunt angeli, \ft*\fk Gloria in excelsis Deo, et in terra, \fk*\ft etc. Luc. 2.. Cui venienti in Jerusalem obvia turba clamavit, dicens: \ft*\fk Benedictus qui venit in nomine Domini\fk*\ft Matth. 21..\ft*\f* \v 4 Et ecce, ipse veniebat de Bethlehem, dixitque messoribus: Dominus vobiscum. Qui responderunt ei: Benedicat tibi Dominus. \v 5 Dixitque Booz juveni, qui messoribus præerat: Cujus est hæc puella? \v 6 Cui respondit: Hæc est Moabitis, quæ venit cum Noëmi, de regione Moabitide, \v 7 et rogavit ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia: et de mane usque nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est.\f + \fr 2.7 \fr*\fk Et rogavit. \fk*\ft Quia sancta Ecclesia perseverat in agro divinæ lectionis post messores et prædicatores, mysteria Scripturarum colligens, ut in sinu mentis suæ testimonia et exempla virtutum recordat. Vel ager ille est cœlestis studii disciplina messis intelligentia spiritualis; messores, prædicatores; spicæ remanentes, sententiæ Scripturarum, quæ multum per mysterium occultatæ, quasi pleniores remanent ad exercitium meditantis. Plebs ergo gentilis ecclesiasticam disciplinam ardenter appetit, ut ad meditationem divinæ legis et sanctorum societatem admittatur, et sanctorum documentis vel exemplis reficiatur.\ft*\f* \v 8 Et ait Booz ad Ruth: Audi, filia, ne vadas in alterum agrum ad colligendum, nec recedas ab hoc loco: sed jungere puellis meis,\f + \fr 2.8 \fr*\fk Ne vadas. \fk*\ft Quasi dicat: Ne recedas a statu fidei, ne sequaris errores hæreticorum vel schismaticorum: sed magis jungere animabus sanctis, ut metas Scripturas sanctas, meditando, et opere implendo; et haustum divinæ sapientiæ de libris duorum Testamentorum unde pueri, id est, sancti bibunt, et ipsa bibas.\ft*\f* \v 9 et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis, ut nemo molestus sit tibi: sed etiam si sitieris, vade ad sarcinulas, et bibe aquas, de quibus et pueri bibunt. \v 10 Quæ cadens in faciem suam et adorans super terram, dixit ad eum: Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem?\f + \fr 2.10 \fr*\fk Quæ cadens in faciem. \fk*\ft Gratias refert Ecclesia gentium Salvatori, qui eam respicere dignatus est. Cui ille respondit: placere sibi, quod mortuo viro suo, id est, diabolo, parentes idololatras reliquit, et terram nativitatis, id est, carnalia desideria, et populo sanctorum se sociavit, qui sibi antea ignotus fuit cum sequeretur cupiditatem veteris hominis.\ft*\f* \v 11 Cui ille respondit: Nuntiata sunt mihi omnia quæ feceris socrui tuæ post mortem viri tui: et quod reliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum, quem antea nesciebas. \v 12 Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas. \v 13 Quæ ait: Inveni gratiam apud oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillæ tuæ, quæ non sum similis unius puellarum tuarum.\f + \fr 2.13 \fr*\fk Inveniam, \fk*\ft etc. Nota humilitatem gentilis Ecclesiæ, quæ se cognoscit imparem tantæ gratiæ, nec audet se æquiparare primitivæ Ecclesiæ; unde dicit: \ft*\fk Nam et catelli edunt de micis, \fk*\ft etc. Et alibi: \ft*\fk Domine, non sum dignus ut intres sul tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus\fk*\ft Matth. 8..\ft*\f* \v 14 Dixitque ad eam Booz: Quando hora vescendi fuerit, veni huc, et comede panem, et intinge buccellam tuam in aceto. Sedit itaque ad messorum latus, et congessit polentam sibi, comeditque et saturata est, et tulit reliquias.\f + \fr 2.14 \fr*\fk Quando hora. \fk*\ft Hora vescendi fuit quando dictum est apostolis: \ft*\fk Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti\fk*\ft Matth. 16.. A Domino enim dictum est: \ft*\fk In viam gentium ne abieritis\fk*\ft Matth. 10.. \ft*\fk Intinge buccellam. \fk*\ft Lege, scilicet quæ diu meditata perseverans in priorem populum Pharisæorum conditionibus vel traditionibus corrupta nativum saporem perdidit. In hac tingit Ecclesia buccellam, id est, mysterium incarnationis Christi dicit esse in Testamento Veteri, et ideo firmius credit, quia ante longe præfiguratum cognoscit.\ft*\f* \v 15 Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Præcepit autem Booz pueris suis, dicens: Etiamsi vobiscum metere voluerit, ne prohibeatis eam: \v 16 et de vestris quoque manipulis projicite de industria, et remanere permittite, ut absque rubore colligat, et colligentem nemo corripiat.\f + \fr 2.16 \fr*\fk De vestris. \fk*\ft Nota humilitatem patrisfamilias, qui non solum spicas relictas testimoniorum colligi permittit, sed etiam manipulos scientiæ ultronea largitate impertitur. \ft*\fk De vestris manibus projicite, \fk*\ft etc. Quia gentilis populi infirmitatem non despicit, nec pristinos errores improperat, sed studii sagacitate ad ædificationem perducit.\ft*\f* \v 17 Collegit ergo in agro usque ad vesperam: et quæ collegerat virga cædens et excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram, id est, tres modios.\f + \fr 2.17 \fr*\fk Quasi ephi. \fk*\ft Cum in lectione per sanctæ Trinitatis confessionem discit catholicam fidem. In ephi mensura, quæ tres modios continet, signatur una divinitatis substantia, et trium personarum proprietas.\ft*\f* \v 18 Quos portans reversa est in civitatem, et ostendit socrui suæ: insuper protulit, et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat.\f + \fr 2.18 \fr*\fk Quos portans. \fk*\ft Quia fidem suam matri Ecclesiæ ostendit. Vel Ecclesia synagogæ gratiam quam sponsi sui munere percepit, ostendit, ut eam provocaret ad fidem. \ft*\fk Dedit ei. \fk*\ft Eructavit cor meum verbum bonum, scilicet de plenitudine cordis cibum prædicationis. \ft*\fk Benedictus. \fk*\ft Synagoga, prædicante Ecclesia gentium, bonitatem et potentiam Domini cognoscit, et fortitudinem sui protectoris: et tandem veritate cogente nomen Domini benedicit, quod servavit gratiam mortuis quam præbuit vivis.\ft*\f* \v 19 Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus? sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque ei apud quem fuisset operata: et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur. \v 20 Cui respondit Noëmi: Benedictus sit a Domino: quoniam eamdem gratiam, quam præbuerat vivis, servavit et mortuis. Rursumque ait: Propinquus noster est homo.\f + \fr 2.20 \fr*\fk Propinquus. \fk*\ft Cognoscit propinquum mater Ecclesia per gratuita beneficia populo gentium collata, et audito nomine recordatur beneficiorum antiquorum; unde: \ft*\fk Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis\fk*\ft Psal. 142..\ft*\f* \v 21 Et ait Ruth: Hoc quoque, inquit, præcepit mihi, ut tamdiu messoribus ejus jungerer, donec omnes segetes meterentur.\f + \fr 2.21 \fr*\fk Præcepit mihi. \fk*\ft Quia Christus omnibus ad se venientibus præcipit, ut magis cum fidelibus suis jungantur ad messem spiritualis segetis, quam cum alienis, cui persuasioni consentit socrus, dicens: \ft*\fk Melius est filia; \fk*\ft hoc ut bonum et utile non potest negare Synagoga.\ft*\f* \v 22 Cui dixit socrus: Melius est, filia mea, ut cum puellis ejus exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam resistat tibi. \v 23 Juncta est itaque puellis Booz: et tamdiu cum eis messuit, donec hordea et triticum in horreis conderentur.\f + \fr 2.23 \fr*\fk Donec triticum. \fk*\ft Hoc est, tandiu adhæret doctoribus in meditatione Scripturarum, donec Veteris et Novi Testamenti notitiam in cella cordis reconderet: unde pastum animæ sufficientem haberet.\ft*\f* \c 3 \p \v 1 Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mea, quæram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi. \v 2 Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat.\f + \fr 3.2 \fr*\fk Aream. \fk*\ft Synagogam Judæorum ubi legis hordeum conditum est: hanc Christus ventilat, quando in area Evangelium prædicans, singulorum consilia et voluntates erga se triturat; unde: \ft*\fk Jesus autem non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et non erat opus ei ut quis testimonium perhiberet de homine\fk*\ft Joan. 2..\ft*\f* \v 3 Lavare igitur, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream: non te videat homo, donec esum potumque finierit.\f + \fr 3.3 \fr*\fk Non te. \fk*\ft Quia fides gentium Ecclesiæ non ante apparuit, quam Christus mysterium incarnationis suæ implevit, quando corporaliter inter homines vivens cibo ac potu usus est, et tandem cœnans cum discipulis suis corporis et sanguinis sui sacramenta communicavit eis. Impleto autem mysterio dispensationis, Christi Ecclesia de gentibus ad fidem fiducialiter accessit.\ft*\f* \v 4 Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat: veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis: ipse autem dicet quid agere debeas.\f + \fr 3.4 \fr*\fk Discooperies, \fk*\ft etc. Quod dicit: Agnosce Christum pro te passum, et veni devota mente, discute operimentum litteræ Veteris Testamenti in quo tegitur sacramentum incarnationis Christi; et cum cognoveris inde tibi salutem promissam, humiliter ad auxilium ejus confuge, ut ibi permaneas omni tempore.\ft*\f* \v 5 Quæ respondit: Quidquid præceperis, faciam. \v 6 Descenditque in aream, et fecit omnia quæ sibi imperaverat socrus. \v 7 Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto pallio, a pedibus ejus se projecit.\f + \fr 3.7 \fr*\fk Acervum. \fk*\ft Testimonia Scripturarum; unde: \ft*\fk Filius hominis vadit sicut scriptum est de illo\fk*\ft Matth. 26.. Vel juxta turmas fidelium animarum quas morte sua ab inferis revocavit. Ad hunc lectum properavit Ecclesia et discooperto pallio, etc.\ft*\f* \v 8 Et ecce, nocte jam media expavit homo, et conturbatus est: viditque mulierem jacentem ad pedes suos, \v 9 et ait illi: Quæ es? Illaque respondit: Ego sum Ruth ancilla tua: expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es. \v 10 Et ille: Benedicta, inquit, es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non est secuta juvenes, pauperes sive divites. \v 11 Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meæ, mulierem te esse virtutis. \v 12 Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior.\f + \fr 3.12 \fr*\fk Sed est alius me propinquior. \fk*\ft Joannes Baptista qui Christus putabatur, sed sponsi nomen non usurpavit, sed Christo reservavit, dicens: \ft*\fk Qui habet sponsam sponsus est, \fk*\ft etc. Hic propinquior, quia in mundo prior natus. Vel iste propinquus, est legis decalogus qui propinquior Synagogæ quam Evangelium videbatur, quia specialiter illi populo datus et tempore prior est.\ft*\f* \v 13 Quiesce hac nocte: et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est: sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane. \v 14 Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris.\f + \fr 3.14 \fr*\fk Surrexit itaque antequam. \fk*\ft Quia antequam Judæi doctrina legis imbuti naturæ suæ jura cognoscerent, Ecclesia gentium inertiæ suæ somnium excutiens diluculo nascentis fidei resurrexit, et ad Christi gratiam properavit.\ft*\f* \v 15 Et rursum: Expande, inquit, pallium tuum, quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios hordei, et posuit super eam. Quæ portans ingressa est civitatem, \v 16 et venit ad socrum suam. Quæ dixit ei: Quid egisti, filia? Narravitque ei omnia, quæ sibi fecisset homo. \v 17 Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait: Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam. \v 18 Dixitque Noëmi: Expecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat: neque enim cessabit homo, nisi compleverit quod locutus est. \c 4 \p \v 1 Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit.\f + \fr 4.1 \fr*\fk Declina. \fk*\ft Quia Christus Judæis vidit legem constitutam temporaliter: et ad se declinare jussit: quia eam ad dispensationis suæ mysterium testificandum inclinavit. Aliter: vidit propinquum præterire, cum præcursoris sui adventum quem more humanæ vitæ properare conspexit, et ad officium præcursoris misericorditer convertit. \ft*\fk Locutus. \fk*\ft Convenienter legisperitis partem agri Nœmi ad emendum obtulit, cum partem plebis quæ apparente jam gratia remansit, ad salvandum, magistris Synagogæ ostendit, ut infirmitatem suam agnoscerent, et quod ipsi nequirent, vero medico faciendum committerent, unde leprosis dicitur: \ft*\fk Ite, ostendite vos sacerdotibus\fk*\ft Luc. 17., et cum irent mundati sunt.\ft*\f* \v 2 Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos: Sedete hic. \v 3 Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: Partem agri fratris nostri Elimelech vendet Noëmi, quæ reversa est de regione Moabitide: \v 4 quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside: sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam: nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam. \v 5 Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quæ uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui in hæreditate sua.\f + \fr 4.5 \fr*\fk Ut suscites. \fk*\ft Significat non aliam possessionem plebis quam copulationem Ecclesiæ in conjugium Christi, qui suscitavit antiquum nomen filii Dei quod in initio habuerunt sancti; unde: \ft*\fk Videntes filii Dei, \fk*\ft etc., et Lucas dicit: Adam filium Dei, quem etiam in Ecclesia gentium per gratiam Dei suscitavit; unde: \ft*\fk Dedit eis potestatem filios Dei fieri, \fk*\ft etc. Hoc nomen in nationibus, legis decalogus suscitare non potuit. Si autem hoc ad Joannem Baptistam retuleris, invenies eum cedentem juri propinquitatis, et dicentem: \ft*\fk Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit quem vos nescitis: cujus non sum dignus solvere corrigia calceamenti ejus. \fk*\ft Et alibi: \ft*\fk Ego non sum Christus: sed missus sum ante eum. Qui habet sponsam, sponsus est. \fk*\ft Cedit quoque lex Evangelio: \ft*\fk Lex enim subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia. \fk*\ft Reprobatio quidem fit præcedentis mandati propter infirmitatem ejus: introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum fit per Jesum Christum.\ft*\f* \v 6 Qui respondit: Cedo juri propinquitatis: neque enim posteritatem familiæ meæ delere debeo: tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor. \v 7 Hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos, ut siquando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo: hoc erat testimonium cessionis in Israël. \v 8 Dixit ergo propinquo suo Booz: Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo.\f + \fr 4.8 \fr*\fk Solvere. \fk*\ft Calceamentum velamen est mysteriorum. Lex vero de pede suo calceamentum solvit, et Christo dedit, quia sacramenta per magistros populi manifestare non potuit, sed Christo hoc faciendum reservavit. Joannes ergo non sibi, sed Christo calceamentum vindicavit, quia soli Christo sponsam competere intellexit; unde ait: \ft*\fk Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus\fk*\f* \v 9 At ille majoribus natu, et universo populo: Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnis quæ fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente Noëmi;\f + \fr 4.9 \fr*\fk Testes. \fk*\ft Sic Christus ex utroque Testamento testes habet sufficientes, quod populum gentium quem decalogus jam finitus spiritualiter fecundare non potuit, ipse semine verbi Dei fecundavit omnia possidens, quæ priores et posteriores habuerunt sancti.\ft*\f* \v 10 et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hæreditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis. \v 11 Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu: Nos testes sumus: faciat Dominus hanc mulierem, quæ ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quæ ædificaverunt domum Israël: ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem:\f + \fr 4.11 \fr*\fk Et majores. \fk*\ft ISID. Decem majorum natu benedictio ostendit in nomine Jesu omnes gentes esse benedicendas. Iota enim apud Græcos decem significat, quæ in nomine Jesu prima littera est. \ft*\fk Faciat Dominus hanc. \fk*\ft Imprecatur prospera Ecclesiæ gentium, ut gratiam fecunditatis, quam habuerunt Isrælitarum primi parentes, percipiat. \ft*\fk Rachel. \fk*\ft Spe internæ contemplationis habens internam intelligentiam veritatis. Unde, Rachel bona facie, et pulchra specie, quam amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit Laban, qui interpretatur dealbatio, quam comparat gratiæ Dei qui dicit: \ft*\fk Quod si fuerunt peccata vestra sicut Phœnicium, tanquam nix dealbabuntur\fk*\ft Isa. 1.. \ft*\fk Liam. \fk*\ft Actio hujus vitæ in qua vivimus laboriosa est ex fide, et incerta, quo exitu perveniat ad utilitatem eorum quibus consulere volumus. Ipsa est Lia prior uxor Jacob, quæ infirmis oculis fuisse memoratur.\ft*\f* \v 12 fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judæ, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella.\f + \fr 4.12 \fr*\fk Phares, \fk*\ft etc. Qui gentilis populi gratiam tenuit, et in partu fratrem qui prior manum emiserat præcessit, Isræl enim in opere legis prius manum emisit, et eam prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam retraxit. Postea vero populus gentium prorupit, ut essent \ft*\fk primi novissimi, et novissimi primi\fk*\ft Matth. 20.. Thamar quoque commutans vel amaritudo interpretatur. Ecclesia enim gentium et nomine et habitu, quæ fuit in idololatria fœda et amara, in pœnitentia fit dulcis et pulchra\ft*\f* \v 13 Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem: ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium.\f + \fr 4.13 \fr*\fk Ut conciperet et pareret. \fk*\ft Semper Ecclesia Spiritus sancti munere fecundatur, et aliis ad lucem perpetuam decedentibus alii succedent, ut Christianum nomen in æternum maneat et mater sanctissima de nova progenie in senectute sua consolationem habeat. Decedentibus quoque patriarchis et prophetis successerunt evangelistæ et apostoli, unde: \ft*\fk Pro patribus tuis nati sunt tibi filii.\fk*\f* \v 14 Dixeruntque mulieres ad Noëmi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiæ tuæ, et vocaretur nomen ejus in Israël: \v 15 et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem: de nuru enim tua natus est, quæ te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios.\f + \fr 4.15 \fr*\fk De nuru enim. \fk*\ft Nurus synagogæ gentilis Ecclesia est quæ nupsit Christo de synagoga nato. Quem scilicet per legem gignere non potuit per prophetiæ mysterium susceptum, sub velamine figuratum portabat occultum, et nutricis fungebatur officio, quia matris carebat privilegio. \ft*\fk Multo tibi melior, \fk*\ft etc. Multitudinem scilicet eorum qui in veteri testamento legis doctrinam nutriebant, qui scilicet non crediderunt verbo Domini et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis, et tandem Christum occiderunt et apostolos persecuti sunt.\ft*\f* \v 16 Susceptumque Noëmi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulæ fungebatur officio.\f + \fr 4.16 \fr*\fk Et nutricis. \fk*\ft Spiritualis prosapia generationis demonstratur. Obed enim Servilis interpretatur. Isai, in sole sacrificium vel incensum; David, manu fortis vel desiderabilis. Qui enim strenue Deo servit, sacrificium illi gratum et suavissimum odoris incensum per opera virtutum et orationis studium impendit. Sicque roboratus fide et devotione desiderabilis est, et Deo placet.\ft*\f* \v 17 Vicinæ autem mulieris congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noëmi: vocaverunt nomen ejus Obed: hic est pater Isai, patris David.\f + \fr 4.17 \fr*\fk Vicinæ. \fk*\ft Cœlorum virtutes, qui gaudent in fecunditate Ecclesiæ, et vocant nomen ejus Obed, id est, serviens, quem superno regi secum servire desiderant.\ft*\f* \v 18 Hæ sunt generationes Phares: Phares genuit Esron,\f + \fr 4.18 \fr*\fk Hæ sunt. \fk*\ft Decem sunt generationes filii Judæ usque ad David. Unde cognoscis quia totius divinæ legis intentio ad Christum tendit, qui natus est de semine David, ut illius adventum prædicet et legis perfectionem in eo manifestet: \ft*\fk Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti\fk*\ft Rom. 10.. Ante legem ergo Jacob de incarnatione Christi ait: \ft*\fk Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est. \fk*\ft Ad David autem, quia Christus de semine Juda, dictum est: \ft*\fk De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. \fk*\ft Patet ergo etiam prophetarum et patriarcharum oraculum pertinere ad dispensationem Domini nostri Jesu Christi.\ft*\f* \v 19 Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab, \v 20 Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon, \v 21 Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed, \v 22 Obed genuit Isai, Isai genuit David.