\id ROM \ide UTF-8 \h ROMANOS \toc1 INCIPIT EPISTULA AD ROMANOS \toc2 ROMANOS \mt1 INCIPIT EPISTULA AD ROMANOS \c 1 \p \v 1 Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei,\f + \fr 1.1 \fr*\fk Argumentum\fk*\ft Romani sunt partis Italiæ. Hi præventi sunt a falsis apostolis, et sub nomine Domini nostri Jesu Christi in legem et prophetas erant inducti. Hos revocat Apostolus ad veram evangelicam fidem, scribens eis a Corintho. \ft*\fk Paulus. \fk*\ft BED. Super Actus apostolicos Paulum anno secundo passionis et resurrectionis Christi ad fidem venisse dicit, etc., usque ad juxta condictum apostolorum ad magisterium gentium est profectus. AUG. lib. de Spiritu et litt., c. 7. Non ob aliud hoc nomen elegit, etc., usque ad Saulus \ft*\fk inquietudo\fk*\ft et \ft*\fk tentatio\fk*\ft interpretatur. AMB. Porro ex more sanctorum apostolorum illud fecisse perhibetur, qui virtutibus proficientes mutato nomine sunt vocati, ut et ipso nomine essent novi, ut et Cephas et filii tonitrui. HIER. Com. in Ep. ad Philem. Paulus a primo spolio quod Ecclesiæ contulit, scilicet a Sergio Paulo proconsule quem apud Cyprum convertit, hoc sibi nomen assumpsit. \ft*\fk Servus. \fk*\ft Ex servo et humili fecit Deus apostolum et sublimem, ita et vos humiles sitis: \ft*\fk Qui enim se humiliat, exaltabitur\fk*\ft Luc.XIV. AUG. Utrumque ponendo, unam Dei hominis personam esse testatur. Alterum pro Judæis, alterum pro gentibus ponit. Christus enim, hoc nomen Judæis est cognitum, quo nomine Dei Filium designatum vident, et audiunt in lege promissum, quibus etsi alium prædicares, non crederent. Gentibus vero quia in aliquo non legerant, præmittit Salvatorem, id est Jesum. Christus, quamvis non sit proprium, sed nomen sacramenti, sicut propheta et sacerdos, Judæis tamen cognitum recte præponitur: etsi pluribus indita hæc nomina, tamen sola figura; hic enim solus verus Rex et Sacerdos. \ft*\fk Vocatus. \fk*\ft Non a se, sed a Deo; vel vocatus, ab hominibus dictus privilegio nominis. \ft*\fk Apostolus. \fk*\ft Ecce de humili altus. \ft*\fk Segregatus. \fk*\ft A doctrina scribarum et Pharisæorum: hoc contra Judæos; vel, ab aliis apostolis, corpore et non mente unde: \ft*\fk Segregate \fk*\fk mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eos\fk*\ft Act. 13.. \ft*\fk Evangelium. \fk*\ft HAYM. Bona annuntiatio est, etc. \ft*\fk Dei. \fk*\ft Non ab homine inventum.\ft*\f* \v 2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis\f + \fr 1.2 \fr*\fk Quod ante\fk*\ft completionem, non venit ut subitum, sed longe ante promissum. Unde in hoc verbum verum est: \ft*\fk Quia alius est qui seminat, et alius qui metit.\fk*\f* \v 3 de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,\f + \fr 1.3 \fr*\fk Qui factus est ei. \fk*\ft Qui factus secundum carnem, opere sancti Spiritus de virgine, id est natus. Impietati hæreticorum occurritur, qui obtuso corde capitulum hoc intelligentes, Christum tantum hominem accipiunt. Addendo ergo, \ft*\fk secundum carnem, \fk*\ft divinitati suam dignitatem reservavit, in qua Christus Dei Verbum est, per quem facta sunt omnia. AUG. Qui erat, etc., usque ad ut carnalibus congruenter appareret, indutum. ID. Expos. in hanc epist. Christus ergo una persona est geminæ substantiæ: nec tamen Deus et homo pars hujus personæ dici potest: alioquin Filius Dei, antequam formam servi susciperet, non erat totus, et crevit cum homo divinitati ejus accessit.\ft*\f* \v 4 qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri:\f + \fr 1.4 \fr*\fk Qui prædestinatus est. \fk*\ft AUG., Tract. 105 in Joan. Prædestinata est ista humanæ naturæ tanta et tam celsa et summa subvectio, ut quo attolleretur, altius non haberet: sicut pro nobis ipsa divinitas, quousque se deponeret, humilius non habuit, quam suscepta natura hominis cum infirmitate carnis usque ad mortem crucis. AUG., lib. I de Prædest. sanct., c. 15. Est etiam præclarissimum lumen prædestinationis et gratiæ ipse mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, etc., usque ad ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset in virtute Filius Dei. \ft*\fk Mortuorum Jesu Christi. \fk*\ft Christi pro ejus vel suorum, proprium nomen pro pronomine posuit more Hebraico, quæ locutio in Scripturis præcipue veteribus est usitatissima, ut: \ft*\fk Fecit Moyses sicut præcepit Dominus Moysi. \fk*\ft CHRYS. Hoc est, non nos hoc virtute nostra præstitimus, quod apostoli simus, neque enim nostris multis sudoribus ac laboribus hanc dignitatem sortiti sumus, sed gratiam invenimus.\ft*\f* \v 5 per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus,\f + \fr 1.5 \fr*\fk In omnibus gentibus. \fk*\ft Non solum Judæis, cum quibus (quia sine lege vocati) non debent sub lege agere. \ft*\fk Pro nomine ejus. \fk*\ft Pro ejus gloria, non nostra sicut vos facitis.\ft*\f* \v 6 in quibus estis et vos vocati Jesu Christi:\f + \fr 1.6 \fr*\fk Vocati Jesu Christi. \fk*\ft Id est ab eo, scilicet Jesu Christo. Genitivus pro ablativo more Græco.\ft*\f* \v 7 omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.\f + \fr 1.7 \fr*\fk Vocatis sanctis. \fk*\ft Non ideo vocati sunt quia sancti, sed ideo sancti effecti quia vocati: et ideo vocati, quia dilecti.\ft*\f* \v 8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.\f + \fr 1.8 \fr*\fk Gratias ago. \fk*\ft Gratias agere est sentire omnia a Deo data esse, et pro eo laudare corde, voce et opere. \ft*\fk Deo meo. \fk*\ft AUG., lib. de Ovibus. Non enim vox ista esse potest nisi sanctorum, quorum Deus dicitur, sicut Deus Abraham, Isaac, et Jacob. Cum enim omnium unus sit Deus per naturam, eorum tamen proprie per gratiam esse dicitur, qui merito fidei et justitiæ ejus cultores esse probantur. \ft*\fk Pro omnibus vobis. \fk*\ft Cum pro aliis, primum pro vobis, de quibus magna utilitas venit per Christum mediatorem, per quem vobis Deus dedit bona omnia. \ft*\fk Quia fides. \fk*\ft AMBR. Congaudet de bono incepto eorum, per quod charitatem erga illos ostendit, et hortatur ad profectum. Hæc autem omnia se agere dicit, quia multis proficit fides eorum.\ft*\f* \v 9 Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio\f + \fr 1.9 \fr*\fk Testis. \fk*\ft Quod habetis fidem Domino imputo. Nam habenda oro ab eo; vel exponit quando gratias agat, in orationibus scilicet, quomodo? sine intermissione.\ft*\f* \v 10 semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. \v 11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos:\f + \fr 1.11 \fr*\fk Desidero enim. \fk*\ft Ut quæ verbis suadere non poterat, præsens suaderet virtute miraculorum.\ft*\f* \v 12 id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam.\f + \fr 1.12 \fr*\fk Consolari. \fk*\ft Modo ego sum desolatus, sicut et vos: etsi non sentitis, sed sic, consolaremur.\ft*\f* \v 13 Nolo autem vos ignorare fratres: quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.\f + \fr 1.13 \fr*\fk Fratres. \fk*\ft Quia renati, et aliqui recti; vide supra: \ft*\fk Vocatis sanctis.\fk*\f* \v 14 Græcis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum:\f + \fr 1.14 \fr*\fk Græcis. \fk*\ft De Judæis tacet, quia magister gentium. \ft*\fk Græcis. \fk*\ft Græcos præponit, quia ab eis omnis philosophia mundana exordium habuit. \ft*\fk Barbaris. \fk*\ft Barbaros dicit, qui sunt quasi exleges, qui scilicet nec Hebræi, nec Græci, nec Latini sunt. Nulli specialius debetur hæc prædicatio. \ft*\fk Debitor, \fk*\ft quia missus ad omnes.\ft*\f* \v 15 ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare. \v 16 Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco.\f + \fr 1.16 \fr*\fk Virtus enim Dei, \fk*\ft etc. Quia signis firmatur incredibilis prædicatio: quod non est in falsis præconibus.\ft*\f* \v 17 Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit.\f + \fr 1.17 \fr*\fk Justitia enim Dei. \fk*\ft AMBR. Est quæ gratis justificat impium per fidem sine operibus legis, etc., usque ad qui negant hunc esse Christum quem promisit Deus. \ft*\fk Revelatur. \fk*\ft AUG. Aggreditur gentiles secundum priorem statum, etc., usque ad quod inflati per se in idola ceciderunt. \ft*\fk Ex fide, \fk*\ft etc., AMBR. Dei promittentis, in fidem hominis qui credit ei, etc., usque ad in fidem rerum et speciei. AUG. Fides est qua creduntur ea quæ non videntur, etc., usque ad in fidem rerum qua credita obtinebimus. \ft*\fk Sicut scriptum est. \fk*\ft In Abacuc cap. 2. ita est: \ft*\fk Justus autem ex sua fide vivet. \fk*\ft Sed hoc et talia plura testimonia quæ ponit, ab Hebraicæ veritatis translatione, qua nunc utimur, videntur discordare: quia aliquando sumit a LXX interpretibus, aliquando sicut loquens eodem spiritu quo prophetæ sensum sumit tantummodo, suis utens verbis suaque dispositione.\ft*\f* \v 18 Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent:\f + \fr 1.18 \fr*\fk Super omnem impietatem. \fk*\ft Impietas est in Deum peccasse, iniquitas in homines; vel impius, infidelis sicut idololatra: iniquus, qui pravitate operis ab æquitate discordat. \ft*\fk Eorum qui veritatem. \fk*\ft Quasi dicat: Cur eis ira de impietate, cum non cognoverint Deum? Ad quod respondet: Poterant quidem cognoscere, sed ipsi nolunt, malentes morari injuste in sua voluptate. \ft*\fk Veritatem Dei detinent. \fk*\ft Quia, ut dicitur, quod est de Deo noscibile est in illis; quasi dicat: in se habent unde noscant, scilicet naturalem rationem. \ft*\fk In injustitia detinent. \fk*\ft Bonum est quod tenent, sed malum est ubi tenent; veritatem enim tenent, sed in iniquitate. Invenisti Deum? invenisti veritatem, et ipsum detinens in injustitia; etiam quod per Dei opera cognovisti, per hominis opera perdidisti.\ft*\f* \v 19 quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit.\f + \fr 1.19 \fr*\fk Notum est Dei. \fk*\ft GREG., lib. X Moral., c. 4. Notum est quod ex hujus mundi dispositione et naturali ordine assequi possumus. Ignotum vero Dei, quod omnem latet creaturam: ut ratio substantiæ ejus vel naturæ, et mysterium humanæ liberationis. \ft*\fk Manifestum est in illis. \fk*\ft AUG. Quia non solum ratio naturalis ad hoc profuit, sed et Deus quotidie adjuvit, ne sola natura sufficere videretur.\ft*\f* \v 20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles.\f + \fr 1.20 \fr*\fk A creatura. \fk*\ft GREG., lib. XXIX Moral., c. 8. Ab homine per excellentiam, quia excellit inter alias creaturas, vel propter convenientiam quam habet cum omnibus creaturis: est enim localiter in loco cum corporibus, sentit cum animalibus, intelligit cum angelis, unde: \ft*\fk Prædicate Evangelium omni creaturæ\fk*\ft Marc. 16.. \ft*\fk Cum cognovissent, \fk*\ft etc. AUG., Serm. LV de Verb. Dom. Viderunt quo veniendum esset, etc., usque ad quod enim Deus dederat gratis, tulit ingratis.\ft*\f* \v 21 Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum:\f + \fr 1.21 \fr*\fk Obscuratum. \fk*\ft AMBR. Nebula enim erroris texit cor illorum, quia cum Creatorem ex iis quæ fecit pulchra, amplius honorificare debuerint, obtusi sunt, relicto illo.\ft*\f* \v 22 dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.\f + \fr 1.22 \fr*\fk Stulti facti sunt. \fk*\ft Ecce quomodo obscuratum est cor, quod est vindicta: sapientes in naturis rerum, stulti in Deo.\ft*\f* \v 23 Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.\f + \fr 1.23 \fr*\fk Et mutaverunt. \fk*\ft AUG., epist. CXIX, c. 6, ad Januarium. Hic damnat simulacra impiorum. Alii terram, alii solem et hujusmodi venerabantur. \ft*\fk In similitudinem imaginis. \fk*\ft Exaggerat stultitiam ad cumulum hebetudinis ostendendum. \ft*\fk Hominis et volucrum, \fk*\ft etc. Mos fuit ab antiquo Romanis adorare simulacra hominum, ut Romuli, Jovis, et aliorum, maxime ab adventu Ænææ in Italiam. Volucrum autem et quadrupedum et serpentium, ex quo Alexandria ab Augusto victa est et Romæ subjugata. AMBR. Primi enim Babylonii Deum vocaverunt figmentum Belis, etc., usque ad et volucres quia coracina sacra habent pagani. AUG., lib. VII de Civit. Dei, c. 33. Per hanc (Christi) religionem unam et veram, potuit aperiri deos gentium esse immundissimos dæmones sub defunctarum occasionibus animarum vel creaturarum specie mundanarum, deos se putari cupientes.\ft*\f* \v 24 Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis:\f + \fr 1.24 \fr*\fk Tradidit, \fk*\ft etc. AUG., lib. de Grat. et libero arbit., c. 21. Manifestum est Deum operari in cordibus hominum, ad inclinandas eorum voluntates, sive ad bona, pro misericordia sua, sive ad mala pro meritis eorum, judicio utique suo aliquando occulto, aliquando aperto, semper autem justo. \ft*\fk Afficiant. \fk*\ft GREG., Homil. 11 in Ezech. Peccatum quod pœnitentiæ lamento non diluitur, etc., usque ad Deus permittit ut cæcata mens etiam in alia labatur.\ft*\f* \v 25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen.\f + \fr 1.25 \fr*\fk Quia commutaverunt. \fk*\ft Exsequitur latius per partes culpam et pœnam, ut comparet. \ft*\fk Quia commutaverunt. \fk*\ft Ostendit per partes mutasse gloriam Dei, scilicet quod Deum putaverunt, qui non erat, et coluerunt et servierunt creaturæ potius quam Creatori. Et exsequitur partes immunditiæ, quod feminæ in feminas, masculi in masculos: in quibus comparat pœnam culpæ, ut sicut contra naturam creantem peccaverunt, ita in natura propria punirentur, unde concludit: \ft*\fk Et mercedem. \fk*\fk Commutaverunt veritatem. \fk*\ft AMBR. Nomen Dei qui est verus, dederunt his qui non sunt dii. AUG. Veritas creaturæ a Deo est, sed non Deus, quam illi in mendacium converterunt, creaturas tanquam Creatorem colentes. \ft*\fk Et coluerunt, \fk*\ft etc. Sed ne dicant, non colo simulacra, sed res eorum, ut solem, addit: \ft*\fk Et servierunt creaturæ. \fk*\ft Hic damnat quæ in simulacris intelligebant. \ft*\fk Amen. \fk*\ft Quasi dicat: Verum est, quod Deo vero benedictio est in sæcula: diis autem gentium ad tempus impietas dat honorem. Ideo quod illi dicunt, est falsitas.\ft*\f* \v 26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ: nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam.\f + \fr 1.26 \fr*\fk Passiones. \fk*\ft Id est voluptates quæ, etsi delectent, sunt passiones tamen, naturæ non nominandæ. \ft*\fk Naturalem usum. \fk*\ft AUG., lib. III cont. Jul. Pelag., c. 20. Putas Juliane Apostolum ex hoc laudasse libidinem, etc., usque ad contra naturam est et flagitiosum.\ft*\f* \v 27 Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.\f + \fr 1.27 \fr*\fk Et mercedem, \fk*\ft etc. AUG. Sed istas pœnas pauci vident, etc., usque ad peccata sunt et pœnæ. \ft*\fk Oportuit. \fk*\ft Hic causa propter quam traditi sunt, sine ulla ambiguitate monstratur.\ft*\f* \v 28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt,\f + \fr 1.28 \fr*\fk Et sicut, \fk*\ft etc. Item quia nondum resipiscunt, in alia cadunt pro eadem culpa. Per \ft*\fk sicut, \fk*\ft pœnam peccato assimilat, quod sicut peccaverunt in sensu Dei, sic puniti sunt in proprio sensu. \ft*\fk Non probaverunt. \fk*\ft Quia non noverunt Deum habere in notitia quod ratio probabat: vel quia putaverunt Deum nescire et negligere mala. \ft*\fk Tradidit, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 29 repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate: susurrones,\f + \fr 1.29 \fr*\fk Omni iniquitate. \fk*\ft Enumerat partes, ut apertius accuset malitiam, quando quis damnum molitur alicui. Nequitia est temeritas quando audet quod nequit, vel intemperantia sui. Contentio est impugnatio veritatis per confidentiam clamoris. Malignitas est mala voluntas, cum ultra non potest vel de beneficiis gratiam non referre. \ft*\fk Detractores: \fk*\ft qui aliorum bona negant, vel invertunt. \ft*\fk Deo odibiles. \fk*\ft Ne levis putetur susurratio vel detractio, quia in verbis sunt, addit de eis: \ft*\fk Deo odibiles, \fk*\ft ut intelligant se per solam susurrationem et detractionem æternam incurrere posse damnationem. \ft*\fk Elatos. \fk*\ft Elati sunt qui nolunt pati priorem, vel parem.\ft*\f* \v 30 detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, \v 31 insipientes, incompositos, sine affectione, absque fœdere, sine misericordia.\f + \fr 1.31 \fr*\fk Incompositos. \fk*\ft Incompositio corporis indicat qualitatem mentis.\ft*\f* \v 32 Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.\f + \fr 1.32 \fr*\fk Digni sunt morte. \fk*\ft Ne putentur his tantum pœnis affligi quibus delectantur, addit ultimam, mortem æternam. \ft*\fk Qui consentiunt facientibus, \fk*\ft etc. Consentire est tacere, cum possis arguere; vel errorem fovere.\ft*\f* \c 2 \p \v 1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas.\f + \fr 2.1 \fr*\fk Propter quod, \fk*\ft etc. Hoc communiter de gentibus et Judæis. Judæus judicabat gentilem, propter priorem statum: gentilis Judæum: uterque homo, non spiritus. Si Judæus judicat gentilem de idololatria, et ipsi idololatræ. Si gentilis Judæum de legis prævaricatione, et ipse prævaricator naturalis legis. \ft*\fk Inexcusabilis. \fk*\ft Quia tu ipse testis es damnationis tuæ, dum alium judicas: quare hoc? quia eadem agis. \ft*\fk Qui judicas. \fk*\ft In quo ostendit se esse quod non est, id est justum. \ft*\fk Eadem enim agis. \fk*\ft Inanem excusationem gentium et Judæorum sua auctoritate destruit Apostolus: posset enim excusationem peccati sui dicere Judæus: Etsi agam eadem, tamen me Judæum defendit genus et lex, me gentilem ignorantia. Contra Apostolus, \ft*\fk Qui judicas, \fk*\ft etc. THEOD. Est autem manifestum iis qui sapiunt, quod qui se inique gerunt, divina sententia puniuntur.\ft*\f* \v 2 Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. \v 3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?\f + \fr 2.3 \fr*\fk Existimas autem. \fk*\ft Communiter legitur hoc capitulum contra Judæos et gentiles; potest tamen et specialiter legi contra superciliosum quemlibet Ecclesiæ prælatum. \ft*\fk Quia tu effugies. \fk*\ft Peccas, dum tibi impunitatem promittis, gravius: quia contemnis bonum Dei, et ignoras te contemnere, et hoc facis? Increpatio, quasi diceret: Mirum est.\ft*\f* \v 4 an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit?\f + \fr 2.4 \fr*\fk An divitias bonitatis. \fk*\ft AMBR. Copiosa est bonitas quæ multa et multis, etc., usque ad sed ad impunitatem vertit.\ft*\f* \v 5 Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei,\f + \fr 2.5 \fr*\fk Secundum autem. \fk*\ft Sunt enim quidam quibus mala quæ agunt displicent, et ducti pœnitentia cordis, quatenus eis datur ex eis exire, laborant: de quibus hic non loquitur. Sunt alii quibus placent mala, et de misericordia Dei nimis præsumentes in eis pertinaciter perdurant, in quo illius ostendunt patientiam, et suam cumulant sarcinam deterius peccando. Sunt et alii quibus displicent quidem mala, sed quoniam gravia esse intelligunt, putant sibi jam non posse ignosci, sicut ille qui dixit: \ft*\fk Major est iniquitas mea\fk*\ft Gen. 4., etc. Illi ergo nimia spe Deum non justum autumant: isti vero desperatione Deum non bonum æstimant. Ex utroque ergo periclitabuntur, et sperando et desperando, contrariis rebus et contrariis affectionibus laborantes, peribunt. \ft*\fk Justi judicii. \fk*\ft CYPR. Justum judicium Dei dixit esse, etc., usque ad non potest pœnitentia prodesse peccanti.\ft*\f* \v 6 qui reddet unicuique secundum opera ejus:\f + \fr 2.6 \fr*\fk Qui reddet unicuique. \fk*\ft Qui modo illis quos liberat, non reddit, quoniam erga iniquos modo larga est ejus bonitas. In futuro autem reddet mala pro malis, quoniam justus: bona pro malis, quoniam bonus et justus. Tantum mala pro bonis non reddet, quoniam injustus non est. GREG. Ad justitiam pertinet, ut nunquam supplicio careant, quorum mens, etc., usque ad æternaliter puniri hominem.\ft*\f* \v 7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam: \v 8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.\f + \fr 2.8 \fr*\fk Indignatio. \fk*\ft Ne videatur irasci, et non vindicare: unde tribulatio et angustia.\ft*\f* \v 9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci:\f + \fr 2.9 \fr*\fk Tribulatio et angustia. \fk*\ft Interim in anima sola ante judicium, post judicium autem ira et indignatio. \ft*\fk In omnem. \fk*\ft Quod supra indefinite, ibi: \ft*\fk His autem qui, \fk*\ft hic universaliter, ut includat Judæum et gentilem. \ft*\fk Animam\fk*\ft dicit, quia de incredulo agit anima, pro cujus perfidia arctabitur spirituali pœna. \ft*\fk Judæi primum. \fk*\ft AMBR. Judæum semper anteponit: quia sicut credens honorificentior est propter Abraham, ita diffidens pejus tractandus est, quia promissa patribus refutavit.\ft*\f* \v 10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco: \v 11 non enim est acceptio personarum apud Deum.\f + \fr 2.11 \fr*\fk Non est enim, \fk*\ft etc. Coæquat Judæum et gentilem in pœna et gloria: quia Deus judicat non secundum personas, sed secundum merita: quia utrosque secundum modum peccati damnat. AMBR. Prærogativam generis non sequitur Deus ut suscipiat, causa patrum, diffidentem, vel abjiciat a se, propter indignitatem parentum, credentem, sed unumquemque proprio merito aut remunerat, aut condemnat.\ft*\f* \v 12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.\f + \fr 2.12 \fr*\fk Sine lege. \fk*\ft AUG. Ideo Apostolus gentiles sine lege dixit, quia Moysi legem scriptam non acceperant, quam se accepisse gloriabantur Judæi. \ft*\fk In lege. \fk*\ft ID. Qui noverunt divina mandata, aufertur ab eis excusatio, etc., usque ad vel additamento propriæ voluntatis. \ft*\fk Judicabuntur. \fk*\ft Non ut quasi per ignem salvi fiant, ut quidam dicunt, sed prorsus peribunt. Dicit enim Christus quod tolerabilius erit Sodomæ in judicio, quam Judæis in Christum non credentibus. Et item dicit quod excusationem non habebunt de peccato infidelitatis, quia venit et locutus est eis: de quo habent excusationem illi, quibus nec per se nec per suos locutus est, qui tamen non effugient damnationem: quia \ft*\fk qui sine lege, \fk*\ft etc. Leviora tamen passuri quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur.\ft*\f* \v 13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.\f + \fr 2.13 \fr*\fk Non enim auditores. \fk*\ft Nonne sola lex sulvat? Non, quia non facit justos, et hoc est: Non enim pro auditu, sed factores quicunque, quod quidem est per gratiam. \ft*\fk Sed factores, \fk*\ft id est, qui credunt in Christum, quem lex promisit, quicunque sint, quod non est nisi per gratiam. AUG., lib. de Spir. et lit., c. 26. \ft*\fk Factores legis justificabuntur, \fk*\ft id est, justi deputabuntur, vel justi fient non qui ante erant factores justificabuntur, quia etiam gentes.\ft*\f* \v 14 Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:\f + \fr 2.14 \fr*\fk Cum enim, \fk*\ft etc. Supra dixerat gentilem damnari, si male operaretur; salvari, si bene: sed cum legem non habeat, quasi nesciat quid sit bonum quidve malum, videtur sibi neutrum debere imputari. Contra Apostolus: Etsi non habeat scriptam legem, habet tamen naturalem: qua intelligit et sibi conscius est quid sit bonum et quid sit malum, vitium quippe contra naturam est, quod utique sanat gratia. Non enim usque adeo in humana anima imago terrenorum affectuum labe detrita est, ut nulla in ea lineamenta remanserint. Non omnino deletum est quod ibi per imaginem Dei, cum homo crearetur, impressum est. Proinde vitio sanato per gratiam, naturaliter fiunt ea quæ legis sunt. Non quod per naturam negata sit gratia, sed potius per gratiam reparata natura: qua gratia in interiori homine renovato lex justitiæ rescribitur, quam deleverat culpa.\ft*\f* \v 15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,\f + \fr 2.15 \fr*\fk Opus legis. \fk*\ft Est fides, quam ultro habent in cordibus, id est, intimo affectu, ubi fides per dilectionem operatur.\ft*\f* \v 16 in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum. \v 17 Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,\f + \fr 2.17 \fr*\fk Si autem tu, \fk*\ft etc. Hic Judæos aggreditur, gravius accusans eos de peccatis, eo quod plura haberent auxilia.\ft*\f* \v 18 et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem, \v 19 confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,\f + \fr 2.19 \fr*\fk Decem esse. \fk*\ft Cæcos et in tenebris existentes dicit gentiles, qui et ratione privati cæci sunt; et si quid sciunt, tamen in tenebris sunt.\ft*\f* \v 20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege.\f + \fr 2.20 \fr*\fk Habentem formam. \fk*\ft Ut aliis exemplum scientiæ legis sis et veritatis. Quidam enim scientiam et intellectum alicujus libri habent et ita sentiunt sicut auctor ipse sensit, non tamen habent inde veritatem: quia nesciunt quomodo sit verum, nec etiam esse verum: sed Judæus jactat se habere sensum legis, et scire verum esse sensum illum legis, ita ut aliis scire volentibus sit exemplar.\ft*\f* \v 21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris: \v 22 qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis: \v 23 qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras. \v 24 (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)\f + \fr 2.24 \fr*\fk Nomen enim Dei. \fk*\ft Inter gentes blasphematur nomen Dei per Judæos: quia credentibus Judæi suadere nitebantur Christum non esse Deum dicendum. Vel quia olim gentes non animadvertebant Judæos sibi traditos pro noxis suis, sed idolis suis dabant gloriam de victoria sua, quasi Judæorum Deum vicissent in Judæis.\ft*\f* \v 25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.\f + \fr 2.25 \fr*\fk Circumcisio quidem. \fk*\ft Ostendit supra legem non juvare eos, modo circumcisionem non juvare ad obtinendam justitiam. \ft*\fk Prodest, si legem, \fk*\ft etc. Quia obediendo Deo, signum facit veritatis, dum populus rudis sub timore Dei custoditur. \ft*\fk Prodest. \fk*\ft Quæritur quomodo hic dicit circumcisionem prodesse, cum in sequentibus dicat: Si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit? Respondetur: Secundum statum diversorum temporum hoc vult intelligi. Nam secundum statum veteris legis olim profuit circumcisio, sed non profuit ad salutem sine spirituali legis observantia, de quo hic. Modo autem, scilicet tempore gratiæ, postquam exhibita est veritas, non modo non prodest, sed etiam obest, de quo in sequentibus.\ft*\f* \v 26 Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur?\f + \fr 2.26 \fr*\fk Nonne. \fk*\ft Gentilis comparatione sui te, o Judæe, damnabilem ostendit, qui non per naturam, neque per circumcisionem, sed per legem novisti, quod ille per naturam, id est Christum?\ft*\f* \v 27 et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es?\f + \fr 2.27 \fr*\fk Judicabit, \fk*\ft etc. ORIG. \ft*\fk In carne est circumcisio. \fk*\ft Circumcidere est ex genitali membro, etc., usque ad in quibus non carnis circumcisio, sed legis observatio est.\ft*\f* \v 28 Non enim qui in manifesto, Judæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio:\f + \fr 2.28 \fr*\fk Non enim. \fk*\ft Quasi: bene potest fieri Judæus gentilis, et gentilis Judæus, sicut dictum est. \ft*\fk Judæus. \fk*\ft Interpretatur \ft*\fk confitens: \fk*\ft qui enim vere credit et recte confitetur, vere est Judæus.\ft*\f* \v 29 sed qui in abscondito, Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.\f + \fr 2.29 \fr*\fk Circumcisio cordis. \fk*\ft ORIG. Est quæ purificat animam, et vitiorum maculas abscindit. \ft*\fk Cujus laus. \fk*\ft AMBR. Laudat Deus credentem, etc., usque ad quod coram hominibus apparebat in opere. \ft*\fk Non ex hominibus. \fk*\ft AUG. Circumcisionem autem cordis dicit, puram scilicet ab omni illicita concupiscentia voluntatem: quod non fit littera docente et minante, sed spiritu adjuvante atque sanante.\ft*\f* \c 3 \p \v 1 Quid ergo amplius Judæo est? aut quæ utilitas circumcisionis?\f + \fr 3.1 \fr*\fk Quid ergo amplius. \fk*\ft Objicit sibi quod videt posse objici, ut solvat. Quandoquidem Judæus fit gentilis, et e converso. Ergo quid est plus Judæo, qui dicitur populus peculiaris Dei, quam gentili qui dicitur canis immundus? aut quid consecutus est de circumcisione? Ad hoc respondet: Valuit quidem olim, sed non ideo digniores sunt in fide, et hoc est: Multum est plus Judæo secundum priorem statum, quam gentili, et hoc per omnem modum. Omnis modus est vel in administratione temporalium, vel reseratione spiritualium in quo utroque multa Judæis Deus fecit, quæ non gentibus: et ita secundum priorem statum digniores fuerunt.\ft*\f* \v 2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.\f + \fr 3.2 \fr*\fk Primum quidem, \fk*\ft etc. Quasi: Ut alia minora de temporalibus prætermittam, hoc primum et præcipuum pono, quia eloquia Domini, id est lex et prophetæ, eis ut amicis sunt credita: per quæ intelligerent futuram redemptionem. Sed dices: Non ideo plus factum est eis quia non crediderunt eloquiis, ut Christum promissum reciperent quidam eorum. Ad quod respondetur: Non ideo tamen minus profuit credentibus, et hoc est: Nam etsi quidam non crediderunt, non ideo tamen fides evacuata est.\ft*\f* \v 3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit.\f + \fr 3.3 \fr*\fk Nunquid incredulitas. \fk*\ft AMBR. Non, inquit, quia aliqui credere noluerunt, præjudicabitur cæteris Judæis, ne digni dicantur accipere quod Deus promisit fidelibus, quippe cum sic facta sit promissio ut credentibus proficeret. \ft*\fk Fidem. \fk*\ft ORIG. Eam intelligimus quam habet Deus cum his quibus credit eloquia sua, vel eam qua quidam credunt Deo.\ft*\f* \v 4 Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: [Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris.]\f + \fr 3.4 \fr*\fk Omnis autem. \fk*\ft Hoc addit, ut appareat promissionem Dei factam esse et completam, non propter aliquam hominis dignitatem, sed propter misericordiam: ut gratia detur indignis, et commendabilior sit gratia. Deus autem dicitur verax, id est invariabilis, tam in essentia quam in promissione. Homo mendax, id est nec verum esse habens naturæ, et per peccata defluens. \ft*\fk Omnis homo mendax. \fk*\ft Qui negat Deum implesse promissa: hoc maxime Judæus, quem vincit Deus, cum dat promissa. \ft*\fk Omnis homo. \fk*\ft Etiam Judæus, ne dignior videatur in novo statu quam gentilis.\ft*\f* \v 5 Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?\f + \fr 3.5 \fr*\fk Si autem iniquitas. \fk*\ft Dixit quod Deus verax et omnis homo mendax, et quod indignis dat bona, in quo commendabilior apparet ejus justitia et gratia: unde carnalis dicens Deum uti malis, quasi instrumento ad gloriam suam, eo rem deducit, ut dicat iniquum Deum qui punit peccata quæ sibi prosunt. Quod removet, dicens: \ft*\fk Nunquid iniquus. \fk*\ft Deus verax et homo mendax. Si autem hoc est, et ita iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid sequi videtur? Quod Deus iniquus est. Sed nunquid iniquus Deus qui infert mala?\ft*\f* \v 6 secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? \v 7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor?\f + \fr 3.7 \fr*\fk Si enim veritas. \fk*\ft Interjecta remotione iniquitatis Dei redit Apostolus ad probationem carnalis nitentis probare quod Deus sit iniquus si punit malos, quia si inde gloriosior: quid etiam nunc et non solum in futuro judicor quasi peccator, quod non sum? Vel: \ft*\fk Adhuc, \fk*\ft id est post conversionem postquam dedit dona indigno. Nam cum ante male mererer ex meis, non erat gloriosior: ac si diceret: Quod ante remissionem videri poterat, post videri non debet, scilicet quod ego peccator judicandus sim, quasi dicat: Certum est quod dimittendi veritas non abundasset in gloriam nisi peccassem.\ft*\f* \v 8 et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est.\f + \fr 3.8 \fr*\fk Et non sicut. \fk*\ft Quasi: Et si istud es quod veritas Dei in peccato abundet, cur. non facimus mala ut veniant bona, sicut imponitur nobis hoc sentire (quod est blasphemia) et etiam prædicare occasione hujusmodi verborum: ubi abundavit delictum, superabundavit gratia? Vel: Propius jungatur cum præcedenti littera quam ante. Quasi: Quomodo judicabit Deus? Quasi: Non recte, quia nec modo juste judicaret me quasi peccatorem, quod non sum, et vere non.\ft*\f* \v 9 Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,\f + \fr 3.9 \fr*\fk Quid ergo. \fk*\ft Quasi: Plus fecit Judæo in priore statu; et, quia bona eis implevit non ex aliquo eorum merito. \ft*\fk Quid igitur? præcellimus eos? \fk*\ft Vere, cum omnis homo sit mendax; ergo non præcellimus nos Judæi gentiles in hoc statu gratiæ, quamvis præcellentiores in priori statu fuerimus per omnem modum. \ft*\fk Nequaquam. \fk*\ft Quia non est personarum acceptio apud Deum, \ft*\fk sed in omni gente qui timet Deum acceptus est illi\fk*\ft Act. 10..\ft*\f* \v 10 sicut scriptum est: [Quia non est justus quisquam: \v 11 non est intelligens, non est requirens Deum.\f + \fr 3.11 \fr*\fk Non est requirens. \fk*\ft Ex operibus poterant quærere et invenire quod Christus erat Deus.\ft*\f* \v 12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.\f + \fr 3.12 \fr*\fk Omnes declinaverunt, \fk*\ft etc. Non totam penitus plebem significat, sed alteram partem plebis. Semper enim duo populi sunt in una plebe: unde Jeremias: \ft*\fk Tunc omnes insurrexerunt in prophetam Domini, volentes eum occidere. \fk*\ft Et subjecit: \ft*\fk Omnis autem populus non permisit illos\fk*\ft Jer. 38.. Omnes dixit insurrexisse, id est malos; omnem populum non permisisse, scilicet bonos. \ft*\fk Non est usque ad unum. \fk*\ft Christus enim tantum facit bonum in se et in suis.\ft*\f* \v 13 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum: \v 14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est: \v 15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem:\f + \fr 3.15 \fr*\fk Veloces pedes eorum. \fk*\ft De quibus Dominus: \ft*\fk Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas\fk*\ft Matth. 23.. Et item: \ft*\fk Generatio mala et adultera\fk*\ft Ibid. 16.. Et de quibus Isaias: \ft*\fk Væ genti peccatrici, semini nequam\fk*\ft Isa. 1., etc.\ft*\f* \v 16 contritio et infelicitas in viis eorum:\f + \fr 3.16 \fr*\fk Contritio. \fk*\ft Talia faciunt, unde conterantur in hoc sæculo, per Titum et Vespasianum, et in futuro erunt infelices, puniti in anima et corpore.\ft*\f* \v 17 et viam pacis non cognoverunt: \v 18 non est timor Dei ante oculos eorum.] \v 19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:\f + \fr 3.19 \fr*\fk In lege. \fk*\ft Lex aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, ut ibi: \ft*\fk Aperuit Dominus discipulis sensum, ut intelligerent de eo quæ scripta erant in lege et prophetis et psalmis\fk*\ft Luc. XXIV; Joan. X; Psal. 81.. Nonnunquam psalmi lex vocantur. Sicut Dominus ait: \ft*\fk In lege vestra scriptum est. Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes\fk*\ft Et alibi: \ft*\fk Ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis\fk*\ft Joan. XV; Psal. 34.. \ft*\fk Ut omne os obstruatur, \fk*\ft etiam Judæorum a sua gloria jactantium se pro meritis suis ad fidem venisse; vel ita obstruatur os Judæorum, sicut superius gentilium qui de bona natura se jactabant.\ft*\f* \v 20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.\f + \fr 3.20 \fr*\fk Quia ex operibus. \fk*\ft Sicut abstulit gloriam de circumcisione, ita et de cæteris operibus legis vult facere. Et est nova sententia, quamvis jungatur præcedentibus per: \ft*\fk Quia ex operibus legis, \fk*\ft etc. Opera legis dicuntur quæ in lege instituta et terminata sunt, ut erant cæremonialia et figurativa, quæ nunquam valuerunt conscientiam mundare, etiamsi cum charitate et devotione fierent, quia non fuerunt instituta in justificationem, sed in futurorum significationem et peccati infirmitatis ostensionem, quia lex non venit peccata tollere, sed ostendere et punire. \ft*\fk Non justificabitur omnis caro, \fk*\ft etc. Secundum cæremonialia intellige, non moralia, quæ utique justificant et in Evangelio consummantur. \ft*\fk Coram illo. \fk*\ft Qui intima videt, scilicet utrum ex amore justitiæ quid agatur, vel timore pœnæ, quod non vident homines. \ft*\fk Per legem enim. \fk*\ft Hic incipit de lege, ut ostendat justitiam non esse ex ea. \ft*\fk Per legem enim cognitio peccati. \fk*\ft Hoc dicit, non quod prius peccata nescirentur, sed quod omnia non impune futura essent apud Deum cognita sunt per legem. Quædam peccata ante legem cognoscebantur, ut cum apud Pharaonem Joseph accusatus de crimine adulterii missus fuit in carcerem. Et fratres ejus dixerunt: \ft*\fk Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum\fk*\ft Gen. 39.. Quædam autem cognita sunt per legem quæ ante ignorabantur, ut concupiscentia et originale peccatum. Quædam etiam graviora per legem cognita sunt quam ante putabantur.\ft*\f* \v 21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis.\f + \fr 3.21 \fr*\fk Testificata, \fk*\ft etc. Quia lex eam multis sacramentis figuravit, eo ipso perhibet testimonium justitiæ Dei, quia in ea nemo justificatur. Prophetæ perhibent testimonium, id prænuntiando uod Christi implevit adventus.\ft*\f* \v 22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio:\f + \fr 3.22 \fr*\fk Justitia autem, \fk*\ft etc. Non qua ipse justus est essentialiter, sed qua induit impium: quando misericorditer de infideli facit fidelem. Idcirco autem Dei justitia dicitur quæ magis proprie videtur dici misericordia, quia de promissione originem habet: et cum promissum Dei redditur, justitia Dei dicitur. Justitia enim est quia exsolutum est quod promissum est, et cum suscipit confugientes ad se justitia Dei dicitur quia non suscipere iniquitas est.\ft*\f* \v 23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.\f + \fr 3.23 \fr*\fk Egent gloria, \fk*\ft id est, indulgentia et venia peccatorum.\ft*\f* \v 24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,\f + \fr 3.24 \fr*\fk Justificati gratis. \fk*\ft Non per legem, non per propriam voluntatem, sed per gratiam Christi, non tamen quod sine nostra voluntate fiat. Sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem: ut sanet gratia voluntatem, et sanata voluntas impleat legem, non constituta sub lege nec indigens lege. \ft*\fk Gratis, \fk*\ft id est nullis operum præcedentibus meritis, alioqui gratia jam non est gratia, quandoquidem ideo datur non quia bona opera fecimus, sed ut ea facere valeamus.\ft*\f* \v 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum\f + \fr 3.25 \fr*\fk Proposuit Deus, \fk*\ft etc. Ad hoc ut ostenderet se veracem in promissis, quæ ostensio necessaria fuit, non solum pro remissione præsentium, sed et eorum quæ præcesserunt in sustentatione Dei, Deo scilicet patiente et non puniente, tum ut ostenderet in hoc tempore Christi quod nullo alio tempore fieri potuit, ut sit justus et justificans eum qui ex fide est Jesu. \ft*\fk Fidem in sanguine, \fk*\ft id est, fidem passionis, vel per fidem et per passionem: neutrum enim sine altero valet. \ft*\fk Propter remissionem. \fk*\ft Duplex effectus remissionis est, scilicet carere pœna et frui gloria. Primum habuerunt ante Christi mortem justi, quia pœnam actualem non sentiebant. Sed post Christi mortem data est eis gloria divinæ visionis, a qua differebantur Deo sustentante eorum delicta.\ft*\f* \v 26 in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.\f + \fr 3.26 \fr*\fk In sustentatione. \fk*\ft Patienter sustinuit Deus peccata eorum qui fuerunt ante legem, et sub lege: non punivit, neque remisit, ita ut gloriam haberent, donec venit qui delicta tam præcedentium, quam subsequentium pretio sui sanguinis absolveret.\ft*\f* \v 27 Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei.\f + \fr 3.27 \fr*\fk Exclusa est. \fk*\ft Sive glorificationem dixerit laudabilem quæ in Domino est, eamque exclusam scilicet non ut abscederet, pulsam, sed ut emineret, expressam. Unde et exclusores dicuntur artifices argentarii; unde Psalmista: \ft*\fk Ut excludanturii qui probati sunt\fk*\ft Psal. 67., etc. Sive gloriationem vitiosam commemorare voluerit, eam per legem fidei dicit exclusam, id est ejectam et abjectam, quia per legem fidei quisque cognoscit, si quid bene vivit, Dei gratia se habere.\ft*\f* \v 28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.\f + \fr 3.28 \fr*\fk Justificari hominem. \fk*\ft Non quin credens post per dilectionem non debeat operari, ut et Abraham filium immolare voluit. Sequuntur enim opera justificatum, non præcedunt justificandum, sed sola fide sine operibus præcedentibus homo fit justus, ut non magis sint justi, qui opera legis timore fecerant, cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foris non exit in opere. Unde et non meritis priorum operum ad justitiam fidei venitur, in quo Judæi se præferebant. Bona enim opera quæ dicuntur ante fidem, inania sunt, ita ut videantur esse magnæ vires, et cursus celerrimus præter viam. Ubi fides non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit. \ft*\fk Sine operibus. \fk*\ft Præcedentibus, non sequentibus, sine quibus est inanis fides, ut Jacobus ait: \ft*\fk Fides sine operibus mortua est\fk*\ft Jac. 2.; et ipse Paulus: \ft*\fk Si habuero omnem fidem\fk*\ft I Cor. 13., etc. \ft*\fk Per fidem. \fk*\ft AUG., Ench., c. 107. Ipsa est fides Christi quam commendat Apostolus quæ per dilectionem operatur.\ft*\f* \v 29 An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium: \v 30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. \v 31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.\f + \fr 3.31 \fr*\fk Absit. \fk*\ft Lex enim non destruitur, cum impleta secundum spiritum, cessat secundum litteram. \ft*\fk Statuimus. \fk*\ft Quia ostendimus completum quod lex dicit, vel statuimus, id est firmamus, quia hæc gratia fidei est, qua lex impletur, lex quæ sine fide infirma esset. Legis enim status firmatur, quia mystica et cæremonialia spiritualiter implentur, et quod minus in moralibus pertinebat, in Evangelio additur. et quod lex venturum promittebat, fides Evangelii advenisse testatur. Mystica ergo et pro mittentia, in Evangelio impleta sunt secundum spiritualem intelligentiam, littera autem occidens tollitur.\ft*\f* \c 4 \p \v 1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem?\f + \fr 4.1 \fr*\fk Secundum carnem. \fk*\ft Id est ex operibus legis. Quasi dicat: Dicemus quod fuit justus ex eis? non, quia si ex carnali observatione est justus, habet gloriam æternam quæ ex justitia sequitur: sed a se habet eam, non a Deo. Vel, hæc justificatio est in opinione hominum, et non apud Deum. Ad Deum autem habet gloriam: non ergo ex operibus justificatus est. Si ergo non ex operibus justificatus est, unde justificatus est? Sequitur et dicit unde, etc.\ft*\f* \v 2 Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. \v 3 Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad justitiam.\f + \fr 4.3 \fr*\fk Credidit. \fk*\ft Credere, sufficiens causa fuit ei justitiæ, et est aliis, sed tamen qui habet tempus operandi, ei non dabitur merces secundum gratiam tantum, sed secundum debitum operationis suæ; sed ei qui non habet tempus operandi, si credit, sola fides sufficit ad justitiam, et ita ad salutem secundum gratiam propositam omnibus, vel secundum quod Deus legem ante posuit.\ft*\f* \v 4 Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.\f + \fr 4.4 \fr*\fk Ei autem, \fk*\ft etc. Quasi dicat: Abraham est justus ex fide: sed ei qui operatur illa carnalia, vel aliqua bona ut gratiam mereatur, si merces est ei, non est ex gratia, sed ex meriti sui debito. Illi vero qui non facit hæc carnalia vel aliqua bona, sed tantum credit, fides sufficit ad justitiam, et ita attribuit aliis quod dixit Abraham, scilicet quod si est justus ex operibus, habet gloriam, sed non apud Deum, et ideo ex fide. \ft*\fk Secundum gratiam. \fk*\ft Si gratia est, gratis datur seu gratis constat. Nihil boni fecisti, et datur tibi remissio peccatorum. Attenduntur opera tua et inveniuntur omnia mala. \ft*\fk Sed secundum debitum. \fk*\ft AUG. Non tibi blandiaris de meritis, etc., usque ad ipsius dono et largitione faciamus.\ft*\f* \v 5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.\f + \fr 4.5 \fr*\fk Credenti autem, \fk*\ft etc. Non dicit ei. Credit enim illi qui credit vera esse quæ ille loquitur, quod et mali faciunt. Credere illum est credere quod ille sit Deus, quod et diaboli faciunt. Sed credere in eum, est illum credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et ejus membris incorporari. \ft*\fk Secundum propositum. \fk*\ft Quasi dicat: Sine operibus præcedentibus justificatur impius, et hoc secundum propositum gratiæ Dei, id est, secundum gratiam Dei propositam omnibus credentibus, vel secundum quod Deus longe ante posuit.\ft*\f* \v 6 Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus: \v 7 [Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.\f + \fr 4.7 \fr*\fk Remissæ. \fk*\ft Remittere, tegere, non imputare, ejusdem rationis et sensus sunt verba. \ft*\fk Iniquitates. \fk*\ft Intelligitur per iniquitates originale peccatum, scilicet fomes peccati, qui dicitur concupiscentia vel concupiscibilitas, sive lex membrorum, sive languor naturæ et aliis nominibus. Et illa ante baptismum culpa est et pœna, post baptismum autem pœna et non culpa, quæ parvulum habilem concupiscere, sed, non concupiscere, facit: adultum vero etiam concupiscere, quæ quidem in baptismo remittitur et transit secundum reatum, sed remanet secundum actum. Originale autem dicitur, quia ex vitiosa originis nostræ conditione trahitur, et quia ex vitiosa lege concipiendi ex peccato primi hominis accidenti concepti sumus, id est, carnis concupiscentia, ideo peccati rei sumus quod originale dicitur. \ft*\fk Tecta sunt peccata. \fk*\ft AUG. Non sic intelligatis quod dixit: peccata cooperta sunt, quasi ibi sint et vivant. Tecta ergo dixit, ut non viderentur, Dei autem videre peccatum, punire est.\ft*\f* \v 8 Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.] \v 9 Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.\f + \fr 4.9 \fr*\fk In circumcisione, \fk*\ft id est, tempore circumcisionis reputata est fides Abrahæ ad justitiam.\ft*\f* \v 10 Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in præputio? Non in circumcisione, sed in præputio.\f + \fr 4.10 \fr*\fk Sed in præputio, \fk*\ft id est, tempore præputii.\ft*\f* \v 11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam: \v 12 et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ. \v 13 Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei.\f + \fr 4.13 \fr*\fk Non enim per legem promissio. \fk*\ft Promissiones aliæ sunt factæ Christo quam Abrahæ. Abrahæ enim factæ sunt ita, ut qui eum ita imitarentur, a Christo benedicerentur, Christo autem non sic, sed ita ut non tantum esset exemplar et forma institutionis morum et operum, sed quod benediceret benedictione æterna imitantibus eum. \ft*\fk Semini ejus. \fk*\ft Id est credentibus omnibus qui sunt semen Abrahæ, non carne, sed imitatione. Vel Christo cui facta dicitur promissio, quia in eo implenda erat.\ft*\f* \v 14 Si enim qui ex lege, hæredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio.\f + \fr 4.14 \fr*\fk Si enim, \fk*\ft etc. Quasi dicat: Vere Abraham non est hæres mundi per legem: quia filii ejus per legem, non sunt ii qui filii dicuntur hæredes, scilicet quod ipse habet possidentes. Nam si hoc esset, hæc inconvenientia inde sequerentur: Quod fides esset frustrata, qua constat justum fuisse Abraham, quod promissio esset abolita, id est inexpleta, ut nulli sint hæredes: lex enim nullos facit hæredes, nam potius iram operatur, ita prævaricationem; nam ex ea est prævaricatio, quia sine ea non est. Ideo quia si ex lege ista sequerentur: tunc ex fide sunt hæredes, et sic est firma promissio.\ft*\f* \v 15 Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio.\f + \fr 4.15 \fr*\fk Lex iram operatur. \fk*\ft Ut reos faceret delinquentes, non efficienti causa, sed non adjuvante gratia, vel reos faceret temporalibus pœnis iram operaretur, quia prævaricationem, quod qualiter sit, aperit, dicens: \ft*\fk Ubi enim, \fk*\ft etc. ORIG. Ostendit quod prævaricatio esse non possit nisi lex fuerit; non tamen si lex sit, omni genere prævaricatio erit: potest enim fieri ut sit lex, et prævaricatio non sit, at non e converso. \ft*\fk Nec prævaricatio. \fk*\ft Non ait: Non est iniquitas. Omnis enim legem præteriens iniquus, sed non e contra. Qui enim legem non acceperunt, iniqui dici possunt, prævaricatores autem dici non possunt.\ft*\f* \v 16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum\f + \fr 4.16 \fr*\fk Non ei qui ex lege. \fk*\ft Quia hic talis a gratia excidit, et ideo causa fidei a lege recedendum est, ut firma sit promissio: lex enim sine gratia promissionis non solum non aufert, verum etiam auget peccatum.\ft*\f* \v 17 (sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt: \v 18 qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum.\f + \fr 4.18 \fr*\fk Qui contra spem. \fk*\ft Incipit commendare fidem Abrahæ, ut imitemur eum qui per fidem justitiam et talem promissionem accepit. \ft*\fk Sic erit semen, \fk*\ft etc. Sciendum quoniam Abraham Deum prius trinum et unum cognovit, et per hoc fidei meritum, omnium peccatorum remissionem adeptus est. Post justitiam vero, ut multarum pater fieret gentium, a Deo promissionem accepit. Deinde facta fuit sibi rursus promissio quod ita fieret semen suum sicut stellæ, etc.\ft*\f* \v 19 Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ.\f + \fr 4.19 \fr*\fk Non est infirmatus. \fk*\ft Aliqui ratione mundi inflati, Deum neglexerunt: ideo quæ mundo sunt impossibilia, Deus fecit, ut per hæc credentes, salvarentur.\ft*\f* \v 20 In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo:\f + \fr 4.20 \fr*\fk In repromissione. \fk*\ft Isaac contra naturam humanæ generationis promissus, in signum fuit Dei Filium contra humanam naturam nasciturum ex homine: filiosque hominum per spiritum regenerationis ex peccatoribus filios Dei, ex mortalibus immortales generandos.\ft*\f* \v 21 plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere. \v 22 Ideo et reputatum est illi ad justitiam. \v 23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam: \v 24 sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,\f + \fr 4.24 \fr*\fk In eum qui suscitavit Jesum, \fk*\ft etc. Sermonem de Domino apte aggressus est, et ait, non propter peccata sua mortuus est, nam hoc modo non debuisset resurgere, sicuti neque quispiam ante illum, sed propter peccata nostra, ut nos ab eis liberaret. Quemadmodum et Abraham ac Saræ matricem senectute ac sterilitate jam emortuos vitæ restituit, filiorumque procreationi.\ft*\f* \v 25 qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.\f + \fr 4.25 \fr*\fk Qui traditus. \fk*\ft Mors Christi sola interitum veteris vitæ signat, et in sola resurrectione nova vita significatur, quæ a justificatione incipit, et in immortalitate perficietur.\ft*\f* \c 5 \p \v 1 Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum:\f + \fr 5.1 \fr*\fk Ex fide. \fk*\ft Superius dixit, justificati gratis per gratiam, ne ipsa fides superba sit. Non dicat fidelis: ut merear justificationem, habeo fidem: respondetur enim ei: quid habes quod non accepisti? \ft*\fk Pacem habeamus, \fk*\ft qui ei reconciliati per ministrum gratiæ Christum.\ft*\f* \v 2 per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei.\f + \fr 5.2 \fr*\fk Per quem. \fk*\ft Enumerat beneficia quæ a Christo habentur.\ft*\f* \v 3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur:\f + \fr 5.3 \fr*\fk Tribulatio. \fk*\ft Quod tribulatio non tollit patientiam, facit charitas quæ est proprium donum Spiritus sancti. \ft*\fk Spem. \fk*\ft Id est certitudinem gloriæ futuræ, quæ humanæ rationi vana videtur: sed testimonio virtutis, id est patientiæ vel miraculorum, firmatur.\ft*\f* \v 4 patientia autem probationem, probatio vero spem, \v 5 spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.\f + \fr 5.5 \fr*\fk Spes autem. \fk*\ft Quia est in Deo qui non fallit, non in homine mendace, cujus spei pignus est Spiritus: legitur enim: \ft*\fk Fons aquæ tuæ sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi\fk*\ft Eccli. 5.; ipse est Spiritus, quem non possunt accipere mali, et charitas est, quam habere et malus esse non potest aliquis. Sed nomen Christi habere et baptismum, corpus Domini sumere, et cætera sacramenta habere, et malus esse potest. Charitas ergo est proprium donum Spiritus, et singularis fons. \ft*\fk Charitas Dei. \fk*\ft Vel Deus late nos diligit: et hoc habemus in cordibus nostris per Spiritum qui facit nos intelligere charitatem Dei erga nos.\ft*\f* \v 6 Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est?\f + \fr 5.6 \fr*\fk Ut quid enim. \fk*\ft Cum Deus nos diligat, vel nos eum per Spiritum, spes implebitur: quia nisi ita sit, frustra est passus Christus. Et hoc est cur Christus pro impiis, id est pro dilectione impiorum vel pro vice eorum, pro impiis, non qui olim fuissent, et non tunc, sed cum essemus infirmi in peccatis. \ft*\fk Secundum tempus, \fk*\ft id est, per triduum tantum, ne desperes de ejus potentia cujus apparet in morte benevolentia: a quo tales arrhas accipimus, quod donavit impiis mortem suam, qui servat justis vitam suam. Mortuus est pro te, o homo mortalis, ut vivas cum illo. Suscepit mortem nostram, ut donaret nobis vitam suam: accepit ex te, unde moreretur pro te. Induit se, ubi pro te moreretur: induet te, ubi cum illo vivas. Induit se carne mortali in virginitate matris: induet te vita perenni in æqualitate Patris.\ft*\f* \v 7 vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori.\f + \fr 5.7 \fr*\fk Vix. \fk*\ft Dicit, \ft*\fk pro justo. \fk*\ft Forsitan pro bono: ostendit utrumque difficile et rarum, sed alterum difficilius et rarius. \ft*\fk Pro justo, \fk*\ft etc. Justus pro exercitio, qui et bonus; sed est et bonus qui non justus, id est qui natus est in simplicitate: innocens qui nondum laboravit, ut amplificaret se bonis, ut sunt parvuli in baptismo mundati; et licet justus melior, causa tamen innocentiæ miserabilior quam justitiæ, quia non est hujusmodi justitia sine severitate.\ft*\f* \v 8 Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,\f + \fr 5.8 \fr*\fk Cum adhuc. \fk*\ft Ecce dum oderat secundum peccata, amabat secundum quod opus ejus: quod et fecit ante mundi constitutionem. Dicendum erat quantum nos dilexit, ne desperaremus; et quales, ne superbiremus. Fuit et alius modus possibilis Deo qui omnia potest, sed nullus nostræ miseriæ sanandæ convenientior. Quid enim nos tantum erigit, et a desperatione immortalitatis liberat, quam quod tanti nos fecit, ut homo pro nobis moreretur?\ft*\f* \v 9 Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.\f + \fr 5.9 \fr*\fk Multo igitur. \fk*\ft Gravius est pro peccato mori et peccatum tollere, quam jam justos etiam cooperantes salvare. \ft*\fk In sanguine. \fk*\ft Quia sic superatur justitia diabolus, non potentia. Justitia, quia immeritum, scilicet Christum diabolus occidit: unde et alios jure perdit. Non potentia, quia diabolus amator potentiæ, desertor justitiæ est, in quo homines magis eum imitantur. Placuit igitur Deo ut non potentia, sed justitia vincens hominem erueret, in quo homo eum imitaretur: postea vero in resurrectione secuta est potentia, quia revixit mortuus, nunquam postea moriturus.\ft*\f* \v 10 Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.\f + \fr 5.10 \fr*\fk Inimici essemus. \fk*\ft Non quoquomodo peccatores. \ft*\fk Reconciliati sumus. \fk*\ft Quia prius juste eramus sub potestate diaboli natura depravata peccato.\ft*\f* \v 11 Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. \v 12 Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.\f + \fr 5.12 \fr*\fk Propterea. \fk*\ft Dixit per Christum esse justitiam et vitam. Et quod possit esse per eum, per similitudinem in minori probare intendit. \ft*\fk Per unum. \fk*\ft Adam scilicet non unam Evam dixit Apostolus: consuetudinem tenens, dum successionem posteritatis humanæ (quæ peccato et morti ex eo venienti succumbit) non mulieri, sed viro attribuit. Non enim ex muliere posteritas, sed ex viro nominari solet. Vel, quia mulier de viro est, et utriusque una caro. Sive ergo ab Eva, sive ab Adam dicatur, utrumque ad primum hominem pertinet: et per hoc Apostolus peccatum originale propagationis intelligi voluit cujus princeps Adam, non imitationis, cujus princeps diabolus; unde: \ft*\fk Invidia diaboli mors intravit in hunc mundum. \fk*\fk In omnes homines. \fk*\ft Quia etiam ante legem, cum non ita videretur lege non docente; imputa batur quidem peccatum apud homines, sed non apud Deum ut putabant peccatores apud quem putabatur impune futurum, cum nesciretur judicaturus: sed ubi lex data est, noverunt Deum curare humana et judicare. Ante non imputabatur, sed regnavit mors secure, possidente homines diabolo pro impunitate credita usque ad Moysen per quem rediit cognitio unius Dei. Regnavit ergo mors (ut habet alia littera), non tamen in omnes, sed in similes prævaricatori Adæ, qui, neglecto Deo, creaturæ servierunt, sicut ille loco Dei, diabolo consensit. Tales erant fere omnes usque ad legem. Perpauci, ut Abraham, uni Deo servierunt, et in eos non regnavit mors, imo sub spe servati sunt in adventu Christi liberandi.\ft*\f* \v 13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset.\f + \fr 5.13 \fr*\fk Usque ad legem, \fk*\ft etc. Id est quia nec lex potuit auferre peccatum, sed auxit, sive naturalis, sive scripta: sed non imputabatur, id est ignorabatur: regnavit tamen usque ad Moysen, id est legem: quia nec ipsa potuit regnum mortis auferre, quæ regnat dum non sinit reatus peccati ad vitam æternam venire, sed ad gehennam trahit. Hoc regnum sola gratia Christi destruxit etiam in antiquis: præter quos in omnes regnavit: etiam in eos qui non sua propria voluntate peccaverunt, sicut Adam, sed originali vitio tenebantur ut pueri.\ft*\f* \v 14 Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri.\f + \fr 5.14 \fr*\fk Sed regnavit. \fk*\ft Non imputabatur, sed effectus indicabat, quia mors corporalis regnavit quotidie per aliquas passiones, tandem dissolvendo usque ad Moysen, cum minus videretur. \ft*\fk Qui est forma. \fk*\ft Adam est forma Christi: quia sicut ille est pater omnium secundum carnem, sic Christus secundum fidem; et sicut ex latere illius formata est Eva, sic ex hujus latere profluxerunt sacramenta, per quæ salvatur Ecclesia. Ideoque sicut ille communicare potuit filiis suis peccatum et mortem, sic iste suis justitiam suam et vitam, et etiam iste plus boni suis confert, quam ille mali: et ideo magis potest salvare quam ille perdere.\ft*\f* \v 15 Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit.\f + \fr 5.15 \fr*\fk Sed non sicut, \fk*\ft etc. Forma est in hoc, quod unus emendat, unus peccavit, sed causa Adæ non talis est qualis Christi: quia unum est delictum Adæ, quo multi, id est similiter prævaricantes mortui sunt, sed Christi gratia in plures: quia et in hos, et in non similiter prævaricantes.\ft*\f* \v 16 Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem. \v 17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum.\f + \fr 5.17 \fr*\fk Si enim. \fk*\ft AMBR. Mors regnavit, non regnat, quia qui per legem, etc., usque ad non enim generalis damnatio vel justificatio in omnibus. \ft*\fk Per unum regnavit, \fk*\ft etc. Quia quas vires in illo habuit, in omnes posteriores exercuit, quorum materia fuit: sicut et culpa, quæ ejus solius fuit; in omnes transfusa est. \ft*\fk Multo magis, \fk*\ft etc. Quia æternaliter, cum in eis regnaverit mors temporaliter et cum fine.\ft*\f* \v 18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ.\f + \fr 5.18 \fr*\fk Per unius justitiam, \fk*\ft etc. Non quod omnes geniti ab Adam regenerentur per Christum, sed sicut nullius carnalis generatio est nisi per Adam, sic spiritualis nullius nisi per Christum. Si qui essent præter Adam generati, et si qui præter Christum regenerati, non diceret \ft*\fk omnes\fk*\ft et \ft*\fk omnes. \fk*\ft Sicut autem nullus homo præter illam generationem, sic nullus justus præter istam. Eosdem post dicit \ft*\fk multos.\fk*\f* \v 19 Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi.\f + \fr 5.19 \fr*\fk Sicut enim, \fk*\ft etc. Determinat delictum unius et justitiam unius, ut sicut ille merito peccati perdidit, ita iste merito justitiæ nos liberasse videatur. \ft*\fk Ita et per unius, \fk*\ft etc. Hominis ait, non, Dei vel Verbi fidem, ne putes antiquos justos in solo Verbo Dei, id est solius Verbi fide sine fide incarnationis liberari.\ft*\f* \v 20 Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia:\f + \fr 5.20 \fr*\fk Lex autem, \fk*\ft etc. Ostenderat Christum dimittere omnia peccata tam originalia quam actualia: hic addit quod et a peccato legis liberat, id est prævaricatione, ut Judæi Christo magis sint obnoxii; quasi dicat: Prima est justificatio, lex autem latenter intravit. AMBR. Dicit hic Apostolus quid provenerit data lege, etc., usque ad Deus omnia dimisit. \ft*\fk Lex autem subintravit. \fk*\ft Natis in peccatis datur lex ad domandam superbiam quasi: Non deest qui jubeat, sed deest qui impleat, quia in peccato natus implere non potest: ideo natus est Christus, id est gratia quæ sanaret. \ft*\fk Ut abundaret delictum. \fk*\ft Ut scilicet qui in sordibus erat prævaricando magis sordesceret, ut mediocris pædagogum haberet, perfectus signum, et durus sentiret flagellum. \ft*\fk Superabundavit. \fk*\ft Quia et gratia Christi etiam his proficit quos diabolus vincere non potuit: et quia peccatum ad tempus regnavit, gratia in æternum.\ft*\f* \v 21 ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.\f + \fr 5.21 \fr*\fk Sicut regnavit peccatum in mortem. \fk*\ft Non addit, per unum vel per Adam: quia non de illo solum agit quod ex Adam traxerunt homines, sed et de eo quod sua voluntate addiderunt. Sed cum dicit: \ft*\fk Gratia regnet, \fk*\ft addit, \ft*\fk per Jesum Christum, \fk*\ft etc., quia per eum non tantum originalis, sed et voluntariorum fit remissio peccatorum.\ft*\f* \c 6 \p \v 1 Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet?\f + \fr 6.1 \fr*\fk Permanebimus. \fk*\ft Hoc perversi accipiunt ex illo: \ft*\fk Ubi abundavit delictum, superabundavit \fk*\fk et gratia. \fk*\ft Hoc dicere est esse ingratos gratiæ. Et quia gratia viget, ubi delictum abundavit, non est permanendum in peccato, ut quidam æstimant pro majori gratia. Non enim peccantis merito, sed subvenientis auxilio superabundavit gratia, ubi abundavit delictum. Non ergo permanendum in peccato, sed potius debemus et possumus esse peccato quasi mortui et sepulti per ipsam gratiam et resurgere in justitiam, et post, in vitam æternam.\ft*\f* \v 2 Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?\f + \fr 6.2 \fr*\fk Mortui sumus. \fk*\ft Id est liberati a peccato per baptismum, ut jam non dominetur in nobis per gratiam. Mori enim peccato, est liberari a peccato. \ft*\fk Quomodo adhuc, \fk*\ft etc. Cum enim hoc præstiterit gratia, ut moreremur peccato, quid aliud facimus si vivimus in eo, nisi ut gratiæ simus ingrati?\ft*\f* \v 3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus?\f + \fr 6.3 \fr*\fk An ignoratis. \fk*\ft Mortui peccato quod fit in baptismo, non debemus ei iterum vivere, ut iterum mori sit ei necesse: quia in morte Christi, id est, in similitudine mortis Christi ut sicut semel mortuus est carne, et semper vivit, ita nos semel mortui malo per baptismum, semper vivamus bono. Vel \ft*\fk in morte\fk*\ft dicit: quia mors est causa hujus purificationis.\ft*\f* \v 4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.\f + \fr 6.4 \fr*\fk Consepulti. \fk*\ft Quidquid gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione, in ascensione, in sedere ad dextram, ita gestum est, ut his rebus mystice non tantum dictis, sed etiam gestis configuretur vita Christiana. Attende singula Christi, qui vixerat vetus homo secundum pœnam, famem, sitim et hujusmodi, non secundum culpam: hoc modo vetustatem finivit et disposuit, ut dolorem crucis sustinens, sic haberet membra distenta et fixa, ne ad priores actus moverentur, a quibus etiam sepultus quievit, humanis subtractus aspectibus, exigens a nobis, ut vetustatem peccatorum cum dolore et gemitu pœnitentiæ deponamus: membra per continentiam et justitiam confixa sint, ne ad priora mala redeamus, a quibus ita perfecte quiescamus, ut nec eorum visio, nec memoria habeatur: et non solum hoc a nobis exigit in sacramento passionis, sed et eum si volumus imitari, efficit. \ft*\fk Surrexit a mortuis. \fk*\ft Mors et resurrectio Christi etiam sacramenta sunt.\ft*\f* \v 5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus. \v 6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.\f + \fr 6.6 \fr*\fk Vetus homo. \fk*\ft Id est, veteres actus sunt crucifixi, id est, mortui. Vetustas nostra et maledictio in duobus consistit, scilicet, in culpa et pœna. Christus autem sua simpla vetustate nostram duplam consumpsit. In sepulcro enim uno die et duabus noctibus quievit. Per unum diem simpla ejus vetustas signatur, per duas vero noctes gemina nostra; unde: Culpam nostram Christus delevit præsentem, præteritam, et futuram. Præteritam remittendo, præsentem ab ea retrahendo, futuram ut vitaremus gratiam conferendo. Pœnam quoque similiter consumpsit, gehennalem prorsus delendo, ut eam vere pœnitentes non sentiant. Temporalem vero non penitus quidem tulit: manet enim fames, sitis, mors et hujusmodi; sed regnum et dominium ejus dejecit, et in novissimo penitus exterminabit.\ft*\f* \v 7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. \v 8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, \v 9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur.\f + \fr 6.9 \fr*\fk Scientes quod Christus. \fk*\ft AUG. Unus resurrexit jam non moriturus. Resurrexit Lazarus, sed moriturus; resurrexit filia archisynagogi, sed moritura; resurrexit filius viduæ, sed moriturus: resurrexit Christus non moriturus. Audi Apostolum, \ft*\fk Christus resurgens, \fk*\ft etc. Talem spera resurrectionem, et propter hoc esto Christianus, non propter felicitatem terræ hujus.\ft*\f* \v 10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.\f + \fr 6.10 \fr*\fk Quod enim mortuus est peccato. \fk*\ft AUG. Sacramentum baptismatis Apostolus commendat, ut quomodo ille semel moriendo similitudine peccati mortuus prædicatur, ita quicunque fuerit in illo baptizatus, eidem rei, cujus illa fuit similitudo, moriatur, id est, peccato; et vivat a lavacro renascendo, sicut ille a sepulcro resurgendo.\ft*\f* \v 11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.\f + \fr 6.11 \fr*\fk Ita et vos. \fk*\ft Quidquid supra dixit esse hominibus per gratiam Christi, hic Romanis attribuit.\ft*\f* \v 12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.\f + \fr 6.12 \fr*\fk Non ergo. \fk*\ft Quia supra dixit nos mortuos esse peccatis, et non debere vivere in eo, cum nemo sine peccato: determinat a quibus maxime est cavendum, quasi concludat quod supra quærebatur: Permanebimus in peccato. \ft*\fk Obediatis concupiscentiis. \fk*\ft Concupiscentia aliquando nomen est fomitis, scilicet vitii innati; aliquando actus interioris, qui est etiam in primo motu, qui dicitur propassio, et in secundo qui dicitur delectatio, et in tertio qui dicitur consensus. Hic non prohibet concupiscentiam, quæ est in primo motu, quia non est in potestate nostra quando surgat: sed Dei gratia compescere possumus, ne usque ad delectationem et consensum perveniat, quod prohibet.\ft*\f* \v 13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo. \v 14 Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia. \v 15 Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.\f + \fr 6.15 \fr*\fk Quid ergo? \fk*\ft Quia lex a Deo, peccat qui eam dimittit pro gratia. \ft*\fk Quid ergo? Peccabimus. \fk*\ft Quia non sub lege, quæ terret, sed sub gratia, quæ bene promittit? quid ergo? peccabimus? Hoc quidam, qui legem quasi cohærentem vel cœrcentem prædicant, et tenendam.\ft*\f* \v 16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam?\f + \fr 6.16 \fr*\fk An nescitis quoniam, \fk*\ft etc. Ne Deum profitentes verbis, facti simus diaboli, præmonet nos esse servos ejus cujus voluntatem facimus.\ft*\f* \v 17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.\f + \fr 6.17 \fr*\fk Gratias autem Deo, \fk*\ft etc. Et eorum mutationem ostendit, et quam sit ei hoc gratum aperuit, Deo hymnum offerens. Eratis enim, inquit, servi peccati: vestra autem sponte liberaque animi voluntate illius dominium excussistis, et spiritualem doctrinam amplexati estis. \ft*\fk Formam doctrinæ. \fk*\ft Nostra doctrina est forma, quæ imaginem Dei deformatam restituit.\ft*\f* \v 18 Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ. \v 19 Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.\f + \fr 6.19 \fr*\fk Humanum, \fk*\ft etc. Hactenus ostendit Apostolus non esse peccandum. Hic dicit quid deinceps sit agendum ut scilicet serviatur justitiæ, de qua nullus est qui possit se excusare, quia nullus est qui non possit bene operari, saltem voluntate: quod idem est per gratiam. \ft*\fk Sicut enim exhibuistis, \fk*\ft etc. AUG. Si non plus, vel quantum tunc, ne fides quasi aspera et importabilis fugeretur. Sicut tunc nullus timor cœgit, sed libido voluptasque peccati duxit, sic modo delectatio justitiæ adultæ, etsi nondum perfecta; unde dixit: \ft*\fk Humanum. \fk*\fk Ita nunc. \fk*\ft Quia plus etiam deberet amari justitia, quam tunc fuit iniquitas, ut pro justitia toleret homo dolores, et contemnat omnia, etiam mortem.\ft*\f* \v 20 Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ.\f + \fr 6.20 \fr*\fk Liberi. \fk*\ft Libertas servi est, quando eum peccare delectat, quod est ex libero arbitrio. Liberaliter servit, qui voluntatem Domini libenter facit; sic et justitiæ libere servit, qui amat, qui lætatur.\ft*\f* \v 21 Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est.\f + \fr 6.21 \fr*\fk Quem ergo fructum. \fk*\ft Hæc rememoratio facit priora abhorrere, et magis obnoxios gratiæ. \ft*\fk Erubescitis. \fk*\ft Est enim quædam temporalis confusio, scilicet, perturbatio animi respicientis peccata sua, et respectione horrentis, et horrore erubescentis, et erubescendo corrigentis. \ft*\fk Finis illorum, \fk*\ft etc. Quia mors est digna retributio pro peccato: sed vita æterna, quæ est finis justorum, sola gratia datur per Christum, quia et merita ex gratia, et reddetur gratia pro gratia.\ft*\f* \v 22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam.\f + \fr 6.22 \fr*\fk Nunc vero liberati. \fk*\ft AUG. Liberos dixit justitiæ, non liberatos: nunc a peccato non liberos, ne sibi hoc tribuant, sed dicit proinde liberatos, ad sententiam Domini: \ft*\fk Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis\fk*\ft Joan. 8.. \ft*\fk Stipendia. \fk*\ft Merito stipendium, quia militiæ diabolicæ mors æterna tanquam debitum redditur. Cui redderet coronam justus Judex, si non donasset gratiam misericors Pater? quomodo ista debita redderetur, nisi prius illa gratia gratuito donaretur? AUG. Cum genus humanum peccata longe separaverint a Deo, per mediatorem, qui solus sine peccato natus est, vixit et occisus est, reconciliari nos oportebat, ut et humana superbia per humilitatem Dei argueretur ac sanaretur, et demonstraretur homini quam longe a Deo recesserat, etc.\ft*\f* \v 23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro. \c 7 \p \v 1 An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit?\f + \fr 7.1 \fr*\fk An ignoratis. \fk*\ft Hactenus de vi gratiæ: nunc, quod lex ultra non est tenenda, et agit de fine legis, et priori ejus inutilitate: non ergo mirentur Romani quia Apostolus dicit: \ft*\fk Non estis sub lege, sed sub gratia: \fk*\ft supra dicebatur non justificare, hic debere cessare; quia data usque ad Christum. Ordo: An ignoratis hoc scilicet: quia lex naturalis in homine dominatur quanto tempore vivit, quod non debetis ignorare; quia legem scitis, et ego loquor scientibus legem? in qua quod dico manifestatur, si spiritualiter intelligatur, vel lex Moysi dominatur in homine, ut ei obediat; quia et vos scitis legem Moysi, \ft*\fk scientibus enim, \fk*\ft etc. Et sic dupliciter potest legi littera, vel de lege naturali, vel de lege Mosaica. \ft*\fk Vivit. \fk*\ft Mortua enim dicitur lex, cum cessat ejus auctoritas.\ft*\f* \v 2 Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri.\f + \fr 7.2 \fr*\fk Nam quæ sub viro. \fk*\ft Ut firmet animos eorum, exemplo humanæ legis utitur. Sciunt legem Romani, quia non sunt Barbari, sed naturalem justitiam comprehenderunt, partim ex Græcis, sicut Græci et Hebræi.\ft*\f* \v 3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.\f + \fr 7.3 \fr*\fk Igitur vivente marito, \fk*\ft etc. Si servans legem mortuam, vult esse fidei, adulter est in utroque, nec prodest ei Christus. \ft*\fk Si autem mortuus fuerit vir. \fk*\ft Sic finita lege non prævaricatur, qui ad Christum transit dimissis figuris.\ft*\f* \v 4 Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo.\f + \fr 7.4 \fr*\fk Per corpus Christi. \fk*\ft Quia Christus fuit impletio et veritas: legalia vero figura et umbra Christi fuerunt, et eorum quæ in Christo impleta sunt.\ft*\f* \v 5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.\f + \fr 7.5 \fr*\fk Cum enim essemus. \fk*\ft Hic quatuor actus hominis ponit, ante legem, sub lege, sub gratia: deinde in alia vita ubi nullum bellum.\ft*\f* \v 6 Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ.\f + \fr 7.6 \fr*\fk Nunc autem, \fk*\ft etc. AUG. In præcedenti similitudine tria sunt: vir, etc., usque ad quod eum non vincant. \ft*\fk A lege mortis. \fk*\ft Aucta est enim concupiscentia cum lex prohiberet ubi non erat fides, et ad cumulum peccatorum, prævaricationis crimen adjectum est; quia ubi non est lex, nec prævaricatio. \ft*\fk In novitate spiritus. \fk*\ft Operibus novi hominis, quæ non nostris viribus vel lege attingimus, sed gratia, scilicet spiritus in quibus sic est immorandum, ut nihil addatur de legis operibus, quæ vetusta sunt.\ft*\f* \v 7 Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.\f + \fr 7.7 \fr*\fk Quid ergo dicemus. \fk*\ft Quandoquidem lex mortis est et auxit vires peccati, detinens a bona operatione; videtur ergo lex peccatum, id est docens peccare, vel talis pro qua donata peccavit auctor ejus, quasi malæ rei. Non, sed potius bonum est: peccatum fecit agnoscere, quia prius nesciebantur quædam vel esse peccata, vel adeo esse gravia, vel esse punienda. \ft*\fk Absit. Sed peccatum. \fk*\ft Ostendit legem non esse peccatum, sed indicem peccati: ut sic anima reatus sollicitudine ad percipiendam gratiam converteretur. AUG. \ft*\fk Absit. \fk*\ft Uno verbo legem absolvit, etc., usque ad magna est Apostoli defendentis auctoritas. THEOD. Illud autem, \ft*\fk Non cognovi, \fk*\ft et \ft*\fk Nesciebam, \fk*\ft non hic ignorationem omnino significant, sed hoc dicit: Naturalis discretionis exactiorem cepi cognitionem per legem. \ft*\fk Nam concupiscentiam. \fk*\ft Hoc legit Apostolus generale, unde omnia. Bona lex, quæ dum hoc prohibet, omnia prohibet. \ft*\fk Concupiscentiam. \fk*\ft Aliqui generalem intelligunt. Alii illam de qua in Decalogo: \ft*\fk Non concupisces rem proximi tui vel uxorem\fk*\ft Exod. 20.. Generalem, quia ex ea omne malum. \ft*\fk Nesciebam. \fk*\ft In sua persona generalem agit causam.\ft*\f* \v 8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.\f + \fr 7.8 \fr*\fk Occasione autem accepta. \fk*\ft Quia talis est nostra carnalitas, ut ardentius desideret prohibita: quibus non memoratis, jaceret quasi sopita. Et diabolus videns legem in auxilium hominibus datam, magis exarsit et magis institit, ut eam verteret illis in perniciem, cum prius quasi secure possidens minus tentaret, vel occasione accepta in ipsis rebus, ut visa muliere vel auro. AUG. Minor erat concupiscentia quando ante legem securus peccabas, etc., usque ad omnis est, quando transcendit legem. AMBR. \ft*\fk Omnem concupiscentiam, \fk*\ft dicens, cuncta peccata signat. Erat enim ante peccatum, sed non omne, quando crimen prævaricationis adhuc deerat. Sed omne peccatum modo accessit, quia etiam prævaricatio. AUG. Aucta est enim concupiscentia ex prohibitione legis, quando adhuc gratia deerat liberantis.\ft*\f* \v 9 Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.\f + \fr 7.9 \fr*\fk Ego autem vivebam. \fk*\ft Patet: quia non ex sua, sed ex persona hominis generaliter loquitur. \ft*\fk Ego autem vivebam. \fk*\ft Nota duos homines in eodem, interiorem et exteriorem, id est rationem et fomitem, qui est in carne. Interiorem dicit consentire legi, et ejus testimonio bonam esse legem approbat. Exteriorem vero contra interiorem et contra legem repugnare et captivare et per legem majorem potestatem peccandi habere. \ft*\fk Sed cum venisset, \fk*\ft etc. Hic secundus actus sub lege. Id est: Hic loquitur Apostolus in statu hominis positi sub lege. \ft*\fk Revixit. \fk*\ft Cœpit apparere et rebellare. \ft*\fk Revixit, \fk*\ft ait, non vixit. Vixerat enim aliquando in paradiso, quando contra præceptum datum satis apparebat admissum. Sed cum homines nati peccatores sine mandato viverent, tanquam mortuum latebat sine cognitione, quia sine cohibitione: sed data lege, in notitia hominis revixit, quod in notitia primi hominis aliquando vixerat.\ft*\f* \v 10 Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.\f + \fr 7.10 \fr*\fk Inventum. \fk*\ft Ante erat sibi ignoratus peccator, sed modo factus manifestus sibi prævaricator. \ft*\fk Nam. \fk*\ft Quasi dicat: Quomodo mihi datum est ad mortem? Quia per illud seductus falsa dulcedine. \ft*\fk Occasione accepta, \fk*\ft etc. Quod concupiscitur, fit dulcius dum vetatur, et sic fallit peccatum per mandatum. Ex prohibitione, namque ubi charitas deficit desiderium mali crescit: quo acto dulcius fit quod prohibetur, et ita fallit falsa dulcedine. Fallax enim dulcedo est, quam plures atque majores pœnarum amaritudines sequuntur. \ft*\fk Seduxit. \fk*\ft A bono ad malum traxit, et per hoc ad æternam damnationem perduxit. \ft*\fk Occidit. \fk*\ft AUG. Gladio tuo quem portabas, etc., usque ad esto ergo humilis et poteris vincere.\ft*\f* \v 11 Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. \v 12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.\f + \fr 7.12 \fr*\fk Itaque lex quidem. \fk*\ft Ipsa est sancta, sane docens. \ft*\fk Et mandatum, \fk*\ft id est quod per eam præcipitur. \ft*\fk Sanctum, \fk*\ft in se. \ft*\fk Et justum, \fk*\ft id est justificans peccatorem. \ft*\fk Et bonum. \fk*\ft Id est utile, acquirens vitam. Et cum constet mihi quod lex bona, et tamen ex ea mihi mors, ut supra dictum est, ergo quod bonum est, factum est mors, id est datur mihi a Deo, ita ut sit efficiens causa mortis? Non: sed fomes est efficiens, qui bonam rem vertit in malum.\ft*\f* \v 13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.\f + \fr 7.13 \fr*\fk Ut appareat peccatum. \fk*\ft Non dico, ut sit, quia etiam erat, quando non apparebat, ut supra. Concupiscentiam nesciebam. Non dixit, Non habebam. \ft*\fk Per bonum. \fk*\ft Legem. Non utique efficientem peccatum, sed potius demonstrantem et prohibentem illud. \ft*\fk Ut fiat supra modum. \fk*\ft Quia per legem non defecit, sed magis solitis cupiditatibus crevit.\ft*\f* \v 14 Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.\f + \fr 7.14 \fr*\fk Ego autem. \fk*\ft Hucusque legem excusavit, quod non debet refundi in eam culpa; hic dicit, quod nec in principalem naturam, id est rationem, secundum hic quod a Deo habet; et ita non in Creatorem, sed in homines, qui ex se vitiati sunt, ut pravis motibus resistere nequeant. \ft*\fk Carnalis sum. \fk*\ft Non indecenter hoc etiam de seipso dicit Apostolus, secundum carnem quandiu hic vivit, propter carnis motus. Et hoc bene dicit omnis sanctus. \ft*\fk Venundatus sub peccato. \fk*\ft Et hoc ex culpa primi hominis, qui pro delectatione cibi vetiti, se et omnes alios vendidit. Vel, sub peccato, id est servi peccati sint. Vel unusquisque vendidit se consuetudine propriæ voluntatis.\ft*\f* \v 15 Quod enim operor, non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio. \v 16 Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est.\f + \fr 7.16 \fr*\fk Quod enim operor. \fk*\ft Probat, quod servus est peccati: quia quod operor secundum exteriorem dimittendo bona vel faciendo mala, intelligo secundum interiorem non esse operandum. Vere operor quod non intelligo, quia et dimitto bonum quod volo, et facio malum quod nolo. \ft*\fk Non intelligo. \fk*\ft Quia aliud video me per legem scire, et aliud agere. \ft*\fk Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod. \fk*\ft Subjectus peccato, facit quod non vult. \ft*\fk Facio. \fk*\ft Concupisco, non quod post concupiscentiam Apostolus eat, et eum ad mala trahat: luctabatur, non subjugabatur: de se hoc tibi proponit, ne de hoc desperes in te.\ft*\f* \v 17 Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.\f + \fr 7.17 \fr*\fk Nunc autem. \fk*\ft Jam redemptus: jam accepta gratia Christi qui fuit ante sub peccato venundatus. \ft*\fk Non ego. \fk*\ft Libera est mens, caro captiva. \ft*\fk Habitat, \fk*\ft etsi non consentiendo ei, vivit ex fide. Sunt desideria, sed si non regnant ipse non facit, faceret autem si consentiret. \ft*\fk Sed quod habitat in me. \fk*\ft Quomodo habitat, cum non sit substantia sed privatio boni? Ecce primi hominis corpus corruptum est per peccatum. Ipsaque corruptio per conditionem offensionis manet in corpore, robur tenens divinæ sententiæ datæ in Adam, cujus consortio anima maculatur peccato.\ft*\f* \v 18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio.\f + \fr 7.18 \fr*\fk Nam velle. \fk*\ft Velle non: quia velle bonum adjacet mihi, quia juxta carnem jacet et quiescit, impotens surgere ab bonum operandum. Juxta: quia naturale est quodammodo bonum velle per rationem, sed tale est hoc velle, quod semper vi carnis superatur: velle autem Dei carnem superat. \ft*\fk Velle. \fk*\ft Bona sunt quæ jubet lex, adeo ut naturaliter amet, et facere velit, sed deest virtus perficiendi. \ft*\fk Velle. \fk*\ft AUG. Semper bonus vult penitus non concupiscere, sed nunquam hoc perficit in hac vita. \ft*\fk Perficere. \fk*\ft Non ait facere, sed perficere, quia non nihil facit. Agit bonum: quia concupiscentiæ non consentit; sed non perficit ut omnino non concupiscat, sic et hostis agit malum, dum movet desiderium, sed non perficit, quia non pertrahit ad malum.\ft*\f* \v 19 Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago.\f + \fr 7.19 \fr*\fk Non enim quod volo. \fk*\ft Bonum perficere non invenio, quia nec bonum illud quod volo. A parte a qua minus videretur ostendit, sed econtrario malum, quia etiam illud quod nolo, etc. Vel, non invenio bonum, quia non est ibi. Multi enim stulti non inveniunt bonum in aliqua re, quod tamen est ibi. AUG. Aliud est non concupiscere, aliud post concupiscentias suas non ire. Non concupiscere, omnino perfecti est; post concupiscentias suas non ire, pugnantis est, luctantis est. Ubi fervet pugna, quare desperatur victoria?\ft*\f* \v 20 Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.\f + \fr 7.20 \fr*\fk Si autem, \fk*\ft etc. Concludit superiorem sententiam: ergo ego non operor illud, scilicet malum, ex quo prior quæstio concluditur, scilicet quod consentit legi Dei. \ft*\fk Sed quod habitat in me peccatum. \fk*\ft Pressus peccato ejus voluntatem facit quod tamen est vitio hominis. Hoc dicit, ut notet de quantis Deus hominem eruit.\ft*\f* \v 21 Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet:\f + \fr 7.21 \fr*\fk Invenio igitur. \fk*\ft Dixerat legem bonam, naturam bonam quæ idem vult et ei consentit: hic adjungit bonam legem bonæ naturæ adjutricem; et tamen exterior homo conjuncta illa duo vincit: ut homo per neutrum posse evadere videns, obnoxius sit gratiæ. \ft*\fk Volenti. \fk*\ft Tantum: quia perficere non possum, quia malum rationi prope est, insidians in carne est quasi ad januas animæ, et aliud cogit facere, quam vult homo et lex.\ft*\f* \v 22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem:\f + \fr 7.22 \fr*\fk Secundum interiorem. \fk*\ft AMB. Quia caro ex Adam traducitur peccatum in se habet, si anima traduceretur, et in ipsa habitaret peccatum: quia anima Adæ peccavit, si vero anima peccatum in se haberet, homo non se cognosceret.\ft*\f* \v 23 video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.\f + \fr 7.23 \fr*\fk Video autem. \fk*\ft AUG. Ad corpus mortis pertinet, ut lex membrorum repugnet legi mentis dum caro adversus spiritum concupiscit. Sed lex peccati non regnat, cum non obeditur desideriis ejus. \ft*\fk Legem in membris. \fk*\ft Recte fomes peccati lex dicitur: quia legitime factum est, ut qui non obedivit suo superiori, ei non serviat suum inferius, id est caro. \ft*\fk Captivum. \fk*\ft Ex carne, ex parte: quia mens repugnat, et condelectatur legi Dei. Sic de ipso Apostolo legitur: mens non consentit peccato, mors contendit, mens non consentit. Est in me quiddam mortuum, quiddam vivum: quid inde sperandum?\ft*\f* \v 24 Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?\f + \fr 7.24 \fr*\fk Infelix. \fk*\ft Non in mente, sed in carne. \ft*\fk Quis me liberabit? \fk*\ft Liberabitur cum mortale hoc induet immortalitatem, ubi nulla concupiscentia permanebit.\ft*\f* \v 25 gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati.\f + \fr 7.25 \fr*\fk Igitur ego ipse. \fk*\ft Hic tertius actus in lege spiritus. Sed quia dicit gratia se esse liberatum, ne quis torpeat securus, quasi peccatum non ultra noceat, determinat quomodo sit liberatio si in gratia manserit. Alioquin peccatum iterum occupabit. \ft*\fk Ego ipse. \fk*\ft Ego in carne, ego in mente: non duo, sed unus ex utroque; mente non consentio, carne concupisco.\ft*\f* \c 8 \p \v 1 Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant.\f + \fr 8.1 \fr*\fk Nihil igitur nunc. \fk*\ft Etsi ante, non nunc: cum in Christo. \ft*\fk Nihil damnationis. \fk*\ft Quia per gratiam baptismatis et lavacrum regenerationis solutus est et ipse reatus, cum quo eras natus, et quidquid ante commisisti. AUG. Etsi habent desideria carnis quibus non consentiunt, etc., usque ad sed hoc bonum fecit regeneratio.\ft*\f* \v 2 Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.\f + \fr 8.2 \fr*\fk Lex enim spiritus. \fk*\ft Hic ostendit per quid gratia liberet, scilicet per Spiritum sanctum, quia \ft*\fk lex spiritus. \fk*\ft Est Spiritus sanctus qui docet quid sit agendum, et quid non qui est dator vitæ, et hoc per Christum qui dat Spiritum: et quomodo in Christo exponit.\ft*\f* \v 3 Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,\f + \fr 8.3 \fr*\fk Nam quod impossibile. \fk*\ft Quomodo in Christo facta sit liberatio, ostendit. \ft*\fk Per carnem. \fk*\ft Per carnalitatem, quæ rebellabat, et audita lege amplius est incitata; sic infirmata est lex litteræ per carnem, et ideo erat ei impossibile liberare a lege peccati et mortis. \ft*\fk Filium suum mittens. \fk*\ft AUG. Non ubi non erat: qui ubique est, etc., usque ad quia visibilis mundo apparuit. \ft*\fk In similitudinem, \fk*\ft etc. Non in carnem peccatricem; quia non eum mater concupiscentia sed gratia concepit. Non peccatrix ergo fuit, quia nec in libidinis concupiscentia concepta, nec peccati causam in se habuit, nec in ea peccavit. In pœna ergo similis nostræ, non in qualitate peccati. \ft*\fk Et de peccato. \fk*\ft ORIG. Hoc est: Per hostiam carnis suæ quam obtulit in ara crucis, damnavit peccatum, et ad nihilum redegit in carne sua. \ft*\fk Damnavit. \fk*\ft Id est destruxit diabolum, id est pro peccato quod facit in carne Christi. Vel peccatum, id est fomitem procedentem de peccato Adæ damnavit, id est debilitavit.\ft*\f* \v 4 ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.\f + \fr 8.4 \fr*\fk Ut justificatio. \fk*\ft Ita damnatur peccatum per Christum ut justitia quam lex Moysi promisit consummaretur.\ft*\f* \v 5 Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt.\f + \fr 8.5 \fr*\fk Qui enim secundum carnem. \fk*\ft Ambuans secundum carnem non est justus, quia nec qui est secundum eam. Cur non? quia carnalia pro summis bonis concupiscit, quod repugnat justitiæ.\ft*\f* \v 6 Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax:\f + \fr 8.6 \fr*\fk Nam prudentia. \fk*\ft Qui hæc quæ carnis sunt sapit, non est justus; nam prudentia carnis mors est. \ft*\fk Vita et pax. \fk*\ft Vita quidem ad id relatum, \ft*\fk affectus carnis mors; \fk*\ft pax autem ad id quod sequitur: \ft*\fk affectus carnis inimicitia est ad Deum.\fk*\f* \v 7 quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.\f + \fr 8.7 \fr*\fk Quoniam sapientia carnis. \fk*\ft Hæc enumerando deterret a carnis obedientia. \ft*\fk Inimica est. \fk*\ft Dum nil putat Deum posse, præter quod in naturis rerum videtur.\ft*\f* \v 8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. \v 9 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.\f + \fr 8.9 \fr*\fk Si tamen. \fk*\ft Ambigue loquitur, quia nondum sunt perfectæ fidei, sed spes est perficiendi. \ft*\fk Spiritus Dei. \fk*\ft Spiritus Christi, quia idem est Spiritus Dei et Spiritus Christi.\ft*\f* \v 10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.\f + \fr 8.10 \fr*\fk Corpus quidem. \fk*\ft Nomine corporis hominem totum significat, sicut Ezechiel econverso nomine animæ, cum inquit: \ft*\fk Anima quæ peccavit, \fk*\ft etc. Et sensus est: Si spiritus Christi in vobis est, licet corpus mortuum, id est homo mortuus fuerit propter peccata, id est in peccatis, spiritus tamen, id est anima quæ fuerat impia, vivit: quia Deo, qui est vita, jungitur, et hoc propter justificationem, id est peccatorum remissionem, quæ est ex Spiritu sancto. \ft*\fk Mortuum, \fk*\ft ait, non mortale. Ante peccatum enim corpus animale, id est mortale fuit, scilicet potens mori. Sed quod non necesse erat mori: modo mortuum dicitur propter peccatum, id est quod est necesse mori. \ft*\fk Propter peccatum\fk*\ft vitandum, reservatur hæc infirmitas, ut exinde peccare magis timeat.\ft*\f* \v 11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.\f + \fr 8.11 \fr*\fk Quod si Spiritus. \fk*\ft AUG. Attende quod Spiritus sanctus, etc., usque ad sicut et generationem Filii quis enarrabit? \ft*\fk Vivificabit et mortalia. \fk*\ft ID. Ecce quartus actus. In prima actione, etc., usque ad quia nos superiorem nobis Deum deserueramus. \ft*\fk Mortalia. \fk*\ft Non mortua, quia in resurrectione cum mortale hoc induet immortalitatem, non solum necessitas moriendi, quam modo habet propter peccatum, sed nec mortalitas, quam habuit corpus animale ante peccatum, remanebit. \ft*\fk Propter inhabitantem. \fk*\ft Evidentissime apparet non tantum Spiritus, sed etiam corporis morte propter peccatum hominem meruisse, et per Spiritum sanctum, utrumque liberatum a Christo.\ft*\f* \v 12 Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. \v 13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.\f + \fr 8.13 \fr*\fk Si autem Spiritu. \fk*\ft Vel Spiritu sancto vel nostro: quod tamen non est, nisi agente Spiritu sancto.\ft*\f* \v 14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.\f + \fr 8.14 \fr*\fk Aguntur. \fk*\ft Aguntur dicit, non reguntur. Plus est enim agi quam regi: agi enim dicimus aliquem, quasi vix aliquid agentem; regi autem quasi jam aliquid agentem, qui ideo regitur, ut recte agat. Sed aguntur, non quod nihil per se, sed quod, ut aliquid agant, impetu gratiæ impelluntur. AUG., lib. de Correp. et Grat., c. 2. Non se itaque fallant qui dicunt: Ut quid nobis, etc., usque ad accepisse se gaudeant.\ft*\f* \v 15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater).\f + \fr 8.15 \fr*\fk Non enim accepistis, \fk*\ft etc. Filii esse debetis, non servi, quia non accepistis spiritum servitutis: qui invitos timore pœnæ servire faciat. \ft*\fk Sed accepistis spiritum adoptionis. \fk*\ft Idem est spiritus, sed propter diversa opera dissimiliter appellatur: Spiritus iræ Ægyptiis dicitur, quibus aqua spiritu divisa nocuit. Filius Isræl non dicitur iræ, quibus aqua divisa profuit. Spiritus timoris est, his qui per legem, de peccatis et sua infirmitate convicti, gratiam spiritus non intelligebant. Spiritus libertatis ejus opere istis quibus regeneratio in vitam æternam et fides, quæ per dilectionem operatur, impertita est. Unus ergo spiritus qui duos timores facit. Qui et duo genera servorum faciunt. Est enim servus qui et filius, qui timet Dominum et honorat patrem, unde Malachias: \ft*\fk Si Dominus sum, ubi est timor meus? Si pater, ubi est honor meus? \fk*\ft Malach. 1.. Et est servus qui timet pœnam, sed non diligit justitiam. Et quia de timoribus fit mentio, sciendum est præter naturalem timorem, qui omnibus inest, quatuor esse timores, scilicet: mundanum, qui malus est nec a Deo; et servilem, qui bonus est et a Deo, sed non est sufficiens; initialem, qui bonus est et sufficiens; et castum, qui bonus est et perficiens, de quo hic agitur: \ft*\fk Ipse enim generat nos filios Dei. In quo clamamus. \fk*\ft Hoc iterum ex dono Spiritus, quod ita nos facit clamare \ft*\fk Abba, \fk*\ft Hebraice, \ft*\fk pater\fk*\ft Latine. \ft*\fk Abba pater. \fk*\ft Propter sacramentum, utrumque posuit Apostolus. Et in passione dixit Christus, \ft*\fk Abba pater, \fk*\ft quia Ecclesia est de utroque populo, cui compatiens in se ostendit filios ejus (martyres scilicet) non debere desperare, si qua tempore passionis ex humana fragilitate tristitia irrepat.\ft*\f* \v 16 Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.\f + \fr 8.16 \fr*\fk Quod sumus filii Dei. \fk*\ft Hoc recognoscere facit Spiritus sanctus, dum in Ecclesia fit remissio peccatorum; quam etsi tota Trinitas faciat, ad Spiritum sanctum tamen intelligitur pertinere, quia communis est Patri et Filio, amborumque unio; per quam fit societas et unitas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Unitas enim nos compaginat, quam facit charitas, quæ non est nisi a Spiritu sancto. Hæc dicuntur, ut amemus unitatem, et timeamus separationem.\ft*\f* \v 17 Si autem filii, et hæredes: hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur.\f + \fr 8.17 \fr*\fk Hæredes. \fk*\ft Etsi non decedat Deus, quod dicitur humanis legibus. Vel decedet, ut non videatur per speculum in ænigmate sicut nunc, sed facie ad faciem. Potest etiam dici, quod Christus caput nostrum ad passionem decedens, nobis reliquit pacis ecclesiasticæ possessionem, sicut ipse ait: \ft*\fk Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis\fk*\ft Joan. 14.. Christus etiam est hæreditas nostra. Unde: \ft*\fk Dominus pars hæreditatis meæ\fk*\ft Psal. 15., etc. \ft*\fk Si tamen compatimur. \fk*\ft Mortificare facta carnis, unde vita erit, nemo potest sine molestia, cui necessaria est patientia.\ft*\f* \v 18 Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. \v 19 Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat.\f + \fr 8.19 \fr*\fk Nam exspectatio creaturæ. \fk*\ft Creatura, sunt boni, qui in creatione Dei manent, vel quia sunt causa omnium. Corruptio est vanitas, cui subjecta est creatura. Omnia enim quæ nascuntur infirma et corruptibilia sunt, et per hoc vana: quia statum suum tenere non possunt. AUG. Quod ait, \ft*\fk nam exspectatio, \fk*\ft etc. Sic intelligendum est, ut neque sensum, etc., usque ad laborat et corruptioni subjacet.\ft*\f* \v 20 Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe:\f + \fr 8.20 \fr*\fk Non volens, \fk*\ft etc. Sponte peccavit, sed non sponte fert pœnam, quod subjicitur fallaciæ: sed propter justitiam et clementiam ejus qui et peccatum punit, et sanare intendit.\ft*\f* \v 21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.\f + \fr 8.21 \fr*\fk Quia et ipsa creatura. \fk*\ft AUG. Modo creatura tantum cum nondum filiorum forma perfecta, etc., usque ad homo enim, signaculo imaginis amisso, remansit tantum creatura. \ft*\fk Liberabitur. \fk*\ft Revelabitur, exspectat revela; subjecit liberabitur. Hæc omnia per Spiritum.\ft*\f* \v 22 Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.\f + \fr 8.22 \fr*\fk Omnis creatura. \fk*\ft AUG. Homo. Omnis creatura est vel corporalis, etc., usque ad etsi non in omnibus hominibus. \ft*\fk Omnis creatura. \fk*\ft AMBR. Omnia elementa cum labore sua explent officia, quod est nostri causa: unde quiescent nobis assumptis; et ideo diligenter nos paremus. \ft*\fk Ingemiscit. \fk*\ft Semper in hoc nova est, quod notatur per inchoativum verbum, et pro desiderio patriæ cœlestis. \ft*\fk Parturit. \fk*\ft Id est dolet. \ft*\fk Usque adhuc. \fk*\ft AUG. Quia etsi aliquis in sinu Abrahæ dolere destitit, tamen adhuc in his qui nondum sunt liberati, omnis creatura ingemiscit.\ft*\f* \v 23 Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.\f + \fr 8.23 \fr*\fk Non solum, \fk*\ft etc. AUG. Id est, non solum in homine corporis, sed et nos in nobis ipsis præter corpus, exceptis corporis molestiis. \ft*\fk Non solum. \fk*\ft AUG., in expos. propos. in 53. in epist. ad Rom. Non solum ipsa quæ tantummodo creatura dicitur in hominibus, etc., usque ad aut sollicitante molestia. \ft*\fk Primitias spiritus. \fk*\ft Id est, quorum jam spiritus quasi in sacrificium oblati sunt Deo, et divino charitatis igne succensi. \ft*\fk Adoptionem. \fk*\ft Ut corpus etiam beneficium adoptionis accipiat, et ex omni parte filii Dei sint.\ft*\f* \v 24 Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat?\f + \fr 8.24 \fr*\fk Spe enim. \fk*\ft Ideo dicit ut majus meriritum spei videatur et ideo debeat salvare. \ft*\fk Spiritus adjuvat infirmitatem. \fk*\ft AUG. Quia ingemiscimus et petimus liberari, sed ne vel ante tempus vel contrarie petamus, Spiritus adjuvat. Quod oratio impetrat, donum Dei est evidenter, sed et orare est ex gratia.\ft*\f* \v 25 Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus. \v 26 Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.\f + \fr 8.26 \fr*\fk Inenarrabilibus. \fk*\ft Quommodo enim enarraretur, quando desideratur, quod ignoratur? Non tamen omnino ignoratur. Nam si penitus ignoraretur, non desideraretur. Et rursus si videretur, gemitibus non quæreretur. \ft*\fk Scrutatur. \fk*\ft AMBR. Non quasi quærens quod nesciat cui nihil est occultum, cuique nota est precatio omnium spirituum.\ft*\f* \v 27 Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis. \v 28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.\f + \fr 8.28 \fr*\fk Scimus autem quoniam diligentibus, \fk*\ft etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quæ fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia sæculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium. \ft*\fk Secundum propositum. \fk*\ft Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a prædestinatione Dei. Et inde est, quod \ft*\fk omnia cooperantur in bonum: \fk*\ft non ex merito.\ft*\f* \v 29 Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.\f + \fr 8.29 \fr*\fk Nam quos, \fk*\ft Deus, \ft*\fk prædestinavit, \fk*\ft id est, per appositam gratiam præparavit ut verbo prædicationis crederent: illos \ft*\fk præscivit, \fk*\ft id est longe ante prænovit, \ft*\fk fieri conformes Filii, \fk*\ft qui est imago Patris, usquequaque eadem cum Patre. Unde dicitur: \ft*\fk Qui \fk*\fk videt me, videt et Patrem\fk*\ft Joan. 14.. \ft*\fk Imaginis. \fk*\ft Ut portemus imaginem cœlestis, sicut portavimus imaginem terreni. Vel \ft*\fk primogenitus. \fk*\ft Quia ante omnem creaturam non factus sed natus est, et quia primus sine peccato natus, et primus impassibilis resurgens, in quo habet fratres.\ft*\f* \v 30 Quos autem prædestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit.\f + \fr 8.30 \fr*\fk Vocavit. \fk*\ft Vocatio exterior fit per prædicatores et est communis bonorum et malorum. Interior vero tantum electorum. De exteriori dicitur: \ft*\fk Multi sunt vocati, pauci vero electi. \fk*\ft Vocatione impletur prædestinatio. Vocare, est cognitionem de fide adjuvare vel compungere eum quem faciat audire, et hoc est electorum tantum. \ft*\fk Magnificavit. \fk*\ft Hoc de præscitis, de aliis non, qui etsi ad tempus credant et boni videantur, tamen quia non permanent, non magnificantur. \ft*\fk Magnificavit, \fk*\ft vel \ft*\fk magnificabit: \fk*\ft hoc autem futurum est, sed dicitur præteritum: quia dicitur Deus fecisse quæ ab æterno disposuit facere; unde Isaias: \ft*\fk Qui fecit quæ futura sunt\fk*\ft Isa. 44.. Talibus omnia in bonum, etiam quod deviant, ut inde cautiores sint, et in se non confidentes. Sunt hic quatuor memorata: prædestinatio, vocatio, justificatio, magnificatio. Unum est in Deo, et tria in nobis. Prædestinatio enim nostra non in nobis est, sed in occulto apud ipsum in ejus præscientia. Tria vero reliqua in nobis sunt.\ft*\f* \v 31 Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, qui contra nos?\f + \fr 8.31 \fr*\fk Si Deus pro nobis. \fk*\ft AUG. Deus pro nobis ut prædestinaret nos ante quam essemus, ut vocaret nos cum aversi essemus, ut justificaret nos cum peccatores essemus, et glorificaret nos cum mortales essemus.\ft*\f* \v 32 Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit?\f + \fr 8.32 \fr*\fk Tradidit. \fk*\ft Dicitur hoc quia Pater tradidit Filium, verum auctor calicis hujus est etiam ipse qui bibit. Unde Apostolus: \ft*\fk Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis\fk*\ft Ephes. 5.. Si ergo Pater Filium tradidit, et Filius seipsum, Judas quid fecit? Pater tradendo Filium, bene fecit; Filius tradendo seipsum, bene fecit; Judas tradendo magistrum pro avaritia, male fecit. Non enim quod nobis præstitum est de passione Christi, malitiæ Judæ deputabitur; habebit ille mercedem malitiæ, Christus laudem gratiæ. \ft*\fk Omnia. \fk*\ft Minus est nobis omnia dare, quam nostri causa morti Christum tradere. Itaque omnia superiora, scilicet Deus trinitas, nostra sunt ad videndum sive fruendum. Æqualia, scilicet angeli quibus æquabimur in futuro ad convivendum, modo vero sumus inferiores. Inferiora quoque nostra sunt ad dominandum. Et similiter quædam etiam superiora, ut sublimes angeli, et universa ministeria cœlestia Dei nostra sunt, non dominio, sed usu; sicut res Domini, famulorum sunt; ad victum, scilicet vel ornamentum vel aliud hujusmodi.\ft*\f* \v 33 Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat, \v 34 quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.\f + \fr 8.34 \fr*\fk Ad dexteram Dei. \fk*\ft In honore quo Deus cujus postulatio non potest contemni. \ft*\fk Interpellat. \fk*\ft Dum quotidie hominem quem assumpsit, et grave genus mortis quod pro nobis sustinuit, vultui paterno offert.\ft*\f* \v 35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius?\f + \fr 8.35 \fr*\fk Quis nos separabit, \fk*\ft etc. CYPR. Nihil horum potest separare credentes, etc., usque ad ut et nos propter ipsum patiamur: \ft*\fk Sed in his omnibus superamus.\fk*\f* \v 36 (Sicut scriptum est: [Quia propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis.)] \v 37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. \v 38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,\f + \fr 8.38 \fr*\fk Neque angeli, neque principes, neque virtutes. \fk*\ft Hi ordines accipiuntur de malis angelis, et de bonis si fieri posset.\ft*\f* \v 39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.\f + \fr 8.39 \fr*\fk Neque altitudo, neque profundum. \fk*\ft Id est nec prospera vel adversa, unde Salomon: \ft*\fk Divitias et paupertates ne dederis mihi: ne repletus mendax fiam, vel pauper rapiam, et perjurem nomen Dei\fk*\ft Prov. 30.. Multi peccant altitudine, multi necessitate. Contra hoc proponitur Achaz in Isaia, qui nolebat petere signum neque in alto neque in profundo. Remedium de Christo, qui neque elatus potestate qua æqualis Patri, nec turbatus de ejectione mortis, qui est signum in alto, et in profundo: ne ille vel regia potestate extolleretur, vel ærumna turbaretur, sicut tunc erat pro bello Assyriorum.\ft*\f* \c 9 \p \v 1 Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto:\f + \fr 9.1 \fr*\fk Veritatem dico. \fk*\ft Modo nihil me potest separare, sed olim fui separatus; unde modo doleo, et sic mala jam in bonum convertuntur. \ft*\fk Veritatem dico. \fk*\ft AMBR. Quia contra Judæos loqui visus est, etc., usque ad Job tamen fuit ex filiis Esau quintus, scilicet ab Abraham, hoc est nepos Esau.\ft*\f* \v 2 quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. \v 3 Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,\f + \fr 9.3 \fr*\fk Pro fratribus. \fk*\ft Judæis, vel etiam pro his retrahendis qui modo sunt fratres in fide, qui sunt et cognati mei: et ita gravius peccabam. AUG. Tam perfecta hic filii eminentia declaratur, etc., \ft*\fk usque ad: Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus\fk*\ft I Tim. 2..\ft*\f* \v 4 qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa: \v 5 quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen. \v 6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ:\f + \fr 9.6 \fr*\fk Non autem quod exciderit. \fk*\ft Consolatur dolorem suum Apostolus. Quis enim plangat eum qui olim mortuus habebatur; hos olim Deus salvandos non decrevit præscius, non personarum acceptor. Nullum enim damnat antequam peccet, nullum coronat antequam vincat; sed præscientia definitum habet, qualis unicuique futura sit voluntas, ex qua damnetur vel coronetur. Quia dolebat de Judæis, consolatur se, inveniens scriptum: non omnes esse salvandos, sed tantum similes Isaac. In his ostendit quod sola gratia Dei faciet filios Dei. \ft*\fk Non autem quod exciderit verbum Dei. \fk*\ft Ex hoc quod dixit quod promissio æternæ hæreditatis facta est Judæis, qui ipsi ex magna parte non crediderunt, videbatur verbum Dei non esse impletum. Ad quod respondet: Etsi in quibusdam non est impletum, in aliis tamen, scilicet in gentibus credentibus impletum est, qui modo veri sunt filii Abrahæ. \ft*\fk Non autem exciderit. \fk*\ft Quasi dicat: Etsi ita laboravit; etsi non omnes credunt, non tamen excidit verbum Dei; vel, non dico quod exciderit. Verbum Dei excidere, est promissa non impleri.\ft*\f* \v 7 neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:\f + \fr 9.7 \fr*\fk In Isaac. \fk*\ft Id est in Christo, vocante gratia, congregantur. In Isaac promissione præfigurati sunt, non qui seipsos justos, sed quos Deus facit; hi sunt filii liberæ quæ sursum est, quæ est mater nostra. Filii carnis sunt terrenæ Jerusalem, quæ servit cum filiis suis. Sicut Isaac non meruit ut nasciturus promitteretur, sic et isti, sed sola gratia promissa est et eis data filiorum adoptio.\ft*\f* \v 8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine. \v 9 Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Saræ filius. \v 10 Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.\f + \fr 9.10 \fr*\fk Non solum autem illa. \fk*\ft Sara habuit promissionem, sed et Rebecca habuit promissionem, habens scilicet duos filios \ft*\fk ex uno concubitu Isaac patris nostri. \fk*\ft Ex uno concubitu dicit, ne videantur merita parentum differentia in generatis, sed patris, id est institutoris nostri, quem imitemur, si volumus esse filii Dei. Promissio facta Saræ ostendit quod propter genus nullus salvatur. Ista autem promissio facta Rebeccæ, ostendit quod propter nullum meritum suum vel parentum aliquis eligutur, sed sola gratia.\ft*\f* \v 11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),\f + \fr 9.11 \fr*\fk Cum enim nondum nati. \fk*\ft Rebecca habuit promissionem hanc: \ft*\fk Major serviet minori, \fk*\ft id est Esau, persequendo Jacob, ei proficiet.\ft*\f* \v 12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,\f + \fr 9.12 \fr*\fk Non ex operibus. \fk*\ft Futuris quæ bona vel mala non erant futura, nisi apposita gratia vel subtracta. AUG. Quod si futuros eorum mores dicitur divinum discrevisse judicium, etc., usque ad quomodo enim futura dicuntur, quæ nulla erunt?\ft*\f* \v 13 sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.\f + \fr 9.13 \fr*\fk Major serviet minori. \fk*\ft Hoc ad litteram: quia Idumæi qui de Esau (qui et Edom dicitur), subditi fuerunt filiis Isræl; sed magis in hac prophetia intenditur, quod populus Judæorum major, id est in cultu unius Dei prior, minori, id est posteriori Christiano esset serviturus. \ft*\fk Jacob dilexi, \fk*\ft etc. In Jacob nihil invenit amandum, nisi misericordiæ suæ donum. In Esau nihil odit, nisi originale peccatum. Sed quo modo hoc recte, cum nihil egissent? Quia res est stupenda, sibi objicit: \ft*\fk Quid ergo dicemus? \fk*\ft Ex misericordia, est velle et currere; quod apparet in aliis ex eadem massa cui debita est perditio.\ft*\f* \v 14 Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit.\f + \fr 9.14 \fr*\fk Quid ergo. \fk*\ft Quia sine merito hunc elegit, hunc reprobavit, dicetur iniquus Deus? Non quia hunc per misericordiam elegit, illum per justitiam reprobavit. In quo neutro est iniquitas; hunc per misericordiam, quia ita dicit Moyses; hunc per justitiam, quia ita dicit Scriptura inducens Deum loquentem Pharaoni. \ft*\fk Absit. \fk*\ft Constat quod nullus liberatur, nisi gratuita misericordia; nullus damnatur, nisi æquissima justitia. Sed cur potius hunc quam hunc liberet; scrutetur qui potest tam profundum judicium, verumtamen caveat præcipitium.\ft*\f* \v 15 Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor.\f + \fr 9.15 \fr*\fk Miserebor cui misertus. \fk*\ft Id est, cui præscio miserendum, et apud me mansurum: hoc est dare illi cui dandum est, non dare illi cui dandum non est; ut eum vocet, quem sciat obaudire; ut David qui post veniam tam bene perstitit. Saul non auditus in prece non perstitit, sed ad idola conversus est; unde juste reprobatus esse a præscio videtur.\ft*\f* \v 16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.\f + \fr 9.16 \fr*\fk Igitur non volentis, \fk*\ft etc. Tanquam diceret: Non sufficit sola voluntas hominis, si non sit etiam misericordia Dei. Cui dicitur, econtra: Non sufficit etiam misericordia Dei, si non sit voluntas hominis; ac per hoc si recte dictum est illud, cur etiam a contrario non recte dicitur: Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis? Restat ergo ut recte dictum hoc intelligatur, ut totum Deo detur: qui hominis voluntatem bonam, et præparat ad juvandam, et adjuvat præparatam: volentem prævenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit. AUG. Quis porro tam impie desipit, ut dicat Deum malas hominum voluntates, etc., usque ad sicut ex misericordia sua gratiam præstat.\ft*\f* \v 17 Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra.\f + \fr 9.17 \fr*\fk Excitavi. \fk*\ft Vel suscitavi, vel servavi. AMBR. In hoc ipsum te servavi, etc., usque ad sed ut te indurato ostendam virtutem meam signis Ægypti.\ft*\f* \v 18 Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.\f + \fr 9.18 \fr*\fk Ergo cujus vult. \fk*\ft Meritum misericordiæ nullum est, meritum obdurationis peccatum massæ totius damnatæ. Nec obdurat impartiendo malitiam, sed non impartiendo misericordiam, sicut nec digni sunt, quod facit æquitate occulta; et ab humanis sensibus remota, quia non aperit Apostolus, sed miratur: O altitudo divitiarum. \ft*\fk Indurat. \fk*\ft AUG., epist. CV. Non quasi quemquam peccare cogat, sed tantum quia quibusdam peccantibus misericordiam justificationis suæ non largitur, ob hoc eos obdurare dicitur, quia eorum non miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur quibus gratiam non esse præbendam æquitate occultissima, et ab humanis sensibus remotissima judicat.\ft*\f* \v 19 Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit?\f + \fr 9.19 \fr*\fk Quid adhuc. \fk*\ft Postquam constat ex voluntate Dei esse, quare inquiritur unde alius sit bonus, alius sit malus? Non est opus, quia talis erit quisque qualem vult Deus esse, et ideo injuste alium damnat, alium salvat: vel quid queritur, id est cur nititur aliquis bene agere, cum nihil possit, nisi quod Deus velit?\ft*\f* \v 20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic?\f + \fr 9.20 \fr*\fk O Homo. \fk*\ft Hoc non ex inopia rationis reddendæ, sed hominem ad se revocat.\ft*\f* \v 21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?\f + \fr 9.21 \fr*\fk Ex eadem massa. \fk*\ft Sic tota massa humani generis juste corrupta, et lutosa est: si inde vas in honorem, misericordia est; si in contumeliam, justum est, quia hoc erat ex natura: ecce justitia in his qui non habent tempus operandi; de his autem qui habent tempus subdit: \ft*\fk quid si Deus volens, \fk*\ft scilicet quid respondeas Deo. \ft*\fk Aliud in contumeliam. \fk*\ft Vas in honorem, sed in contumeliam: si vile est; ex se lutum habet, non ex figulo. \ft*\fk Quid si Deus, \fk*\ft etc. AUG., lib. 1, ad Simplicianum, quæst. 2. Quasi dicat: Jam ostensum est; quod etsi Deus nihil boni det, non tamen iniquus est, etc., usque ad sed abusi sunt hac gratia.\ft*\f* \v 22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,\f + \fr 9.22 \fr*\fk Sustinuit. \fk*\ft Sustinet Deus malos ut ordinate disperdat; et utitur illis tanquam instrumento ad salutem bonorum. Nullum enim Deus, vel angelorum, vel hominum crearet, quem malum futurum esse præsciret, nisi pariter nosset eos, quibus bonorum usibus commodaret.\ft*\f* \v 23 ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.\f + \fr 9.23 \fr*\fk Ut ostenderet. \fk*\ft Quasi dicat: Ad hoc patitur malos, et præostendit iram, et ad notitiam sui trahit, ut ostenderet in vasa misericordiæ, id est in electis per misericordiam, divitias gloriæ, id est quam dives, et quam magna sit et gloriosa misericordia; ob hoc tot bona dat malis, ut convincat eos juste damnari, ut fideles eum magis diligant quibus gratiam ipsam conservavit.\ft*\f* \v 24 Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus, \v 25 sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.\f + \fr 9.25 \fr*\fk Sicut in Osee. \fk*\ft Cum ostensum sit, quod ex sola gratia sint filii, incipit probare per prophetas quod hi sunt ex utroque populo.\ft*\f* \v 26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi. \v 27 Isaias autem clamat pro Israël: Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.\f + \fr 9.27 \fr*\fk Si fuerit. \fk*\ft Ecce sic dicitur salus Judeorum, ut major pars sit excæcata.\ft*\f* \v 28 Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram:\f + \fr 9.28 \fr*\fk Verbum enim. \fk*\ft Subdit propheta per quid salvi fiant, scilicet per verbum Evangelii, ut gloria operum legalium excludatur. Verbum enim Evangelii quod dicitur consummans, ad perfectionem ducit, et omnia legalia in uno Christo abbreviat: tamen æquum est, priori verbo legis; unde additur, \ft*\fk in æquitate, \fk*\ft id est ut nihil desit ad justitiam de omnibus præfiguratis, vel quia quæ æqua sunt retinet, ut moralia; et quæ jus est tolli, ut sunt figuræ, rescindit. \ft*\fk Et abbrevians in æquitate. \fk*\ft Ut compendio fidei per gratiam salvet, non per innumeras observationes. Ne quis autem dubitet, Propheta adjungit: \ft*\fk Nisi Dominus sabaoth. \fk*\ft Dominus fecit verbum, quod tam necessarium erat, quod nisi esset semen, id est verbum, etc. Vel per semen intelliguntur reliquiæ salvandæ, id est apostoli et alii boni, et nisi per illas prædicatum esset verbum Dei, gentes periissent. Et hoc est: Nisi Dominus exercituum, quando alios excæcavit, reliquisset nobis, id est ad nostram utilitatem, semen, id est apostolos, de quibus seges Christi crevit. \ft*\fk Et sicut Gomorrha similes. \fk*\ft Utrumque posuit, ut notet similitudinem culpæ et pœnæ, quasi dicat: Pares essemus in pœna, quia similes essemus in culpa.\ft*\f* \v 29 et sicut prædixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. \v 30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est. \v 31 Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit.\f + \fr 9.31 \fr*\fk Isræl. \fk*\ft Isræl vero secutus est legem quasi retro, quia nunquam attingit spiritualem intelligentiam. \ft*\fk Sectando justitiam. \fk*\ft Lex Moysi est lex justitiæ, si bene sit intellecta. Vel sectando justitiam legis, id est quæ est ex timore pœnæ, non amore justitiæ, non pervenit, etc.\ft*\f* \v 32 Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis,\f + \fr 9.32 \fr*\fk Quia non ex fide. \fk*\ft Non enim ex fide quærebat justificari, et quia justitiam non petivit a Deo, non credidit in eum qui justificat impium, non credens Deum operari in homine quo justificetur. Unde vero contigerit ut non crederent, supponit. \ft*\fk Offenderunt. \fk*\ft Ad similitudinem parvi lapidis, a quo non cavetur, Christus habilis fuit offendere, latens in humilitate. Cui attestatur Isaias cap. 8.. \ft*\fk Ecce\fk*\ft in evidenti \ft*\fk pono, \fk*\ft id est nasci facio, \ft*\fk in Sion, \fk*\ft id est in Judæis, Christum \ft*\fk lapidem offensionis, \fk*\ft a quo parvo non caveatur, et \ft*\fk petram scandali, \fk*\ft id est ex toto conterentem malos in futuro, et contristantem. Lapis autem offensionis dicitur Christus secundum statum quo apparuit hic malis. Petra vero scandali, secundum quod in futuro faciet malis.\ft*\f* \v 33 sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur.\f + \fr 9.33 \fr*\fk Et petram scandali. \fk*\ft Petra dicitur ante politionem et lapis post politionem. Politio autem Christi, passio fuit, qua infirmitatis miseriam deposuit. Christus ergo ante passionem fuit petra scandali, quo tempore scandalizati sunt Judæi irascentes et indignantes, quia se Filium Dei faceret. Lapis per politionem, Christus in passione, quando iidem Judæi maxime offenderunt, et excæcati sunt; Deum non esse credentes quem mortuum videbant. \ft*\fk Non confundetur. \fk*\ft AUG. Qui enim crediderit in eum, non habebit suam justitiam quæ ex lege est, quamvis sit bona lex, sed implebit ipsam legem, non sua justitia, sed data a Deo. Ita enim non confundetur.\ft*\f* \c 10 \p \v 1 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.\f + \fr 10.1 \fr*\fk Et obsecratio. \fk*\ft Voluntas enim, ut ad vera credenda moveatur non sibi sufficit, nisi per gratiam Deus sibi opituletur, unde: \ft*\fk Nemo venit ad me, nisi cui datum fuerit a Patre meo\fk*\ft Joan. 4..\ft*\f* \v 2 Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.\f + \fr 10.2 \fr*\fk Testimonium enim perhibeo illis quod. \fk*\ft AMBR. De his dicit, qui non ex invidia, sed ex errore Christum non receperunt, quibus Petrus: \ft*\fk Scio quod per ignorantiam hoc egistis\fk*\ft Act. 3.. \ft*\fk Non secundum scientiam. \fk*\ft Stultum enim est legem venerari, et Deum legis persequi.\ft*\f* \v 3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.\f + \fr 10.3 \fr*\fk Ignorantes enim Dei justitiam. \fk*\ft Non qua Deus justus, sed quæ homini inest ex Deo. \ft*\fk Justitiæ Dei non sunt subjecti. \fk*\ft Hæc est justitia Dei, quæ non in præcepto legis quo timor incutitur, sed in adjutorio gratiæ Christi constituta est.\ft*\f* \v 4 Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.\f + \fr 10.4 \fr*\fk Finis. \fk*\ft Non consumens, sed perficiens: perficit ergo justitiam per fidem sine operibus legis. \ft*\fk Christus. \fk*\ft Ex Christo est justitia; quia si per legem scriptam vel naturalem esset, et non fide Christi, ergo Christus gratis moreretur. \ft*\fk Ad justitiam. \fk*\ft Non humanam, sed divinam. Est enim humana et divina: de humana ibi, \ft*\fk Moyses; \fk*\ft de divina ibi: \ft*\fk Quæ autem ex, \fk*\ft etc. \ft*\fk Scriptura. \fk*\ft In Numeris et Levitico ita habetur: \ft*\fk Qui fecerit ea, vivet in illis.\fk*\f* \v 5 Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.\f + \fr 10.5 \fr*\fk Vivet in ea. \fk*\ft Habet istud præmium, scilicet ne ista morte puniatur. Non est autem magna justitia, timere, nec habet meritum apud Deum.\ft*\f* \v 6 Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in cælum? id est, Christum deducere:\f + \fr 10.6 \fr*\fk Id est Christum deducere. \fk*\ft Id est negare Christum ascendisse.\ft*\f* \v 7 aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. \v 8 Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus.\f + \fr 10.8 \fr*\fk Prope est verbum. \fk*\ft Id est utile est, vel non est aliquid inconveniens vel dicere vel credere. Vel \ft*\fk prope, \fk*\ft quia non est longe a natura animorum: et loquendi ratione, quod nobis dicitur ut credamus. \ft*\fk Hoc est verbum. \fk*\ft AUG., Tract. 80, in Joannem. De quo Dominus ait: \ft*\fk Nam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis, \fk*\ft etc., usque ad nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud est virtus remanens.\ft*\f* \v 9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.\f + \fr 10.9 \fr*\fk Quia si confitearis. \fk*\ft AUG. Ecce lans fidei et merces. Laus fidei est, si credideris, quia Dominus est Jesus, etc., usque ad qui eam in resurrectione sibi congrua, hoc est in justificatione præcedit.\ft*\f* \v 10 Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem.\f + \fr 10.10 \fr*\fk Corde creditur. \fk*\ft Cætera potest nolens, sed credere non potest nisi volens. \ft*\fk Confessio. \fk*\ft AUG., in Psal. 30, concione 3. Confiteri est dicere, quid sit in corde, etc., usque ad quia ita credit, ita et in ore debet, ut ita prædicet.\ft*\f* \v 11 Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur. \v 12 Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.\f + \fr 10.12 \fr*\fk Qui invocant. \fk*\ft Orans invocat; sed hoc certe non potest, nisi prius credat. Qui ergo invocant, non modo credunt, sed etiam orant, ut postquam crediderit alicujus animus, non desinat id postulare, quod promisit Deus toto corde vigilantibus, quia credere dat remissionem peccatorum. Invocare autem impetrat promissa Dei.\ft*\f* \v 13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. \v 14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante?\f + \fr 10.14 \fr*\fk Quomodo ergo invocabunt, \fk*\ft etc. Probato, qoud de utroque assumitur populo, ostendit per quid, scilicet per missionem utrisque factam, quam qui non receperit, inexcusabilis est. Invocatio salvat, ergo oportet credere: quia, \ft*\fk quomodo, \fk*\ft etc. \ft*\fk Aut quomodo credent, \fk*\ft etc. Quasi dicat: Non credent, nisi audiant. Nec enim olim aliquis credidit qui non aliquo modo audivit vel interius vel exterius. Dicit autem quod credere ex auditu sit, audire ex prædicatione, prædicare ex missione Dei; ita ut totum descendat ex fonte gratiæ. Prædicatio autem vere est ex missione, quia et pseudo bene nuntiantes, misit Deus qui in bonum malo novit uti. Aliquando etiam malos malis mittit in iram, id est prædicare permittit malos malis ad eorumdem pœnam, ut vicissim per se, sicut justum est, pereant. AUG. Apostolus quod ait: \ft*\fk Quomodo credent ei quem non audierunt? \fk*\ft De gentibus dixit, etc., usque ad prædicatores Christi esse mittendos.\ft*\f* \v 15 quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !\f + \fr 10.15 \fr*\fk Quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? \fk*\ft Ecce apparet quod et ad gentes missi sunt prædicatores. \ft*\fk Quam speciosi. \fk*\ft Quia mundum illuminant, in quo apparet a Deo missos, alioquin hoc non poterant. \ft*\fk Pacem. \fk*\ft Reconciliationem inter populum et populum diruta maceria legalis ritus in Judæis, et idololatriæ in gentibus. Et inter Deum impios per fidem justificantem, et homines in eum credentes. \ft*\fk Evangelizantium bona. \fk*\ft Pacem super pacem, quia et regnum Dei pax est.\ft*\f* \v 16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro?\f + \fr 10.16 \fr*\fk Isaias enim dicit, \fk*\ft etc. Præscius Deus prædixit infidelitatem Judæorum, sed non fecit; neque præscisset mala eorum, nisi ea haberent. Sic etiam excæcat quod est deserendo, non autem faciendo et hoc meruit voluntas. Si dicitur non possunt Judæi credere quia Isaias prædixit, dico non possunt, quia nolunt. Quod Deus præscivit, prædixit; sed non fecit. Non possunt, dum superbi, dum tales, ut scilicet omnia suis viribus attribuerent, et negarent sibi necessarium esse divinum auxilium ad bene operandum.\ft*\f* \v 17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.\f + \fr 10.17 \fr*\fk Fides ex, \fk*\ft etc. Etsi Deus intus doceat, tamen præco exterius annuntiat. \ft*\fk Per verbum. \fk*\ft Id est per gratiam Christi doctores verbi evangelici nobis mittentis. Nisi enim dicatur aliquid, nec audiri potest nec credi.\ft*\f* \v 18 Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.\f + \fr 10.18 \fr*\fk Et quidem. \fk*\ft Vel equidem, id est certe, et ita inexcusabiles, sicut in Psalmis ostendit David dicens: \ft*\fk In omnem terram exivit sonus eorum. \fk*\ft AUG., epist. 80, quæ est ad Hesych. Non hoc tempore Apostoli impletum est, etc., usque ad sic et illud: \ft*\fk Testes mihi eritis usque ad ultimum terræ\fk*\ft Act. 1..\ft*\f* \v 19 Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.\f + \fr 10.19 \fr*\fk Sed dico: Nunquid Isræl. \fk*\ft Probavit omnes audiisse, et ita Judæos audiisse. Sed quia possent et audisse et non cognovisse, affirmat eos etiam cognovisse. \ft*\fk Cognovit. \fk*\ft Isræl dicitur cognovisse doctrinam Evangelii et adventum Christi, quia contradicere non potuit ratione vel auctoritate; sed non vere cognovit, ut menti eorum bene sederet. \ft*\fk Ad æmulationem. \fk*\ft Invidia Judæis est, dum gentes eorum Deum suum dicunt, et promissiones et legem eorum et prophetas ad se pertinere. \ft*\fk In non gentem. \fk*\ft Gentiles non prius dicebantur gens sancta, quia sine lege erant; vel modo non gens, quia non gentiliter vivunt. \ft*\fk In gentem insipientem. \fk*\ft In id est, contra gentem insipientem, id est contra gentiles qui Deum verum non noverant.\ft*\f* \v 20 Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant. \v 21 Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.\f + \fr 10.21 \fr*\fk Tota die. \fk*\ft Toto tempore quo cum eis commoratus sum, et mundum illuminavi, opera et affectus ample ostendi Judæis; vel in parte diei totius, in cruce expandi manus meas, etc. \ft*\fk Expandi manus. \fk*\ft Quasi dicat: Ampliora ostendi Judæis. Etenim nullum eis beneficium negavit; nam mortuos illorum suscitavit, diversas eorum infirmitates curavit. Ille autem dicitur manus expandere, qui poscentibus beneficia largiter tribuit.\ft*\f* \c 11 \p \v 1 Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin:\f + \fr 11.1 \fr*\ft Vers. 1\ft*\f* \v 2 non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël:\f + \fr 11.2 \fr*\fk Præscivit. \fk*\ft Pro prædestinavit, posuit præscivit. Sic enim debet accipi, ut ex sequentibus patet; ideo autem dixit, præscivit, ne iterum Judæi superbiant ex eo quo dixit eos non repulsos, et plebem Dei. AUG. An quisquam dicere audebit Deum non præsciisse quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam? Quæ utique si præscivit, profecto beneficia sua, quibus nos dignatur liberare, præscivit. Hæc prædestinatio sanctorum nihil aliud est quam præscientia, scilicet et preparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicunque liberantur. \ft*\fk An nescitis. \fk*\ft Quasi dicat: ita reliquias in hoc tempore non repulit Dominus, sed salvavit; sicut tempore Eliæ multos sibi reservavit, cum Elias solus sibi videretur, qui si ignoravit et alios præter se reservatos, non mirum si isti ignorent.\ft*\f* \v 3 Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam. \v 4 Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.\f + \fr 11.4 \fr*\fk Septem millia. \fk*\ft Per septenarium universitas, per millenarium perfectio designatur.\ft*\f* \v 5 Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt.\f + \fr 11.5 \fr*\fk Sic ergo. \fk*\ft Quasi dicat: Tunc erant multi etsi nesciret Elias. Ergo sic, id est ita latenter; vel sic, id est per eamdem gratiam.\ft*\f* \v 6 Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia.\f + \fr 11.6 \fr*\fk Alioquin gratia jam non est gratia. \fk*\ft Hoc est, si aliter salvi facti sunt (quod non potest fieri nisi gratia Dei), ergo ipsa gratia jam non erit gratia, sed debitum.\ft*\f* \v 7 Quid ergo? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt:\f + \fr 11.7 \fr*\fk Quid ergo? \fk*\ft Audito quod reliquiæ salvæ factæ sunt gratia, et non ex operibus, quid ergo dicendum est? \ft*\fk Electio autem consecuta est. \fk*\ft Electio gratiæ est, non meritorum. Excæcatio vero meritorum est. Excæcati enim sunt, quia credere noluerunt, sicut illi quia voluerunt, crediderunt. Misericordia igitur et judicium in ipsis voluntatibus facta sunt a Deo, illis vel per misericordiam gratiam apponente, ipsos vero per judicium excæcari permittente. Quicunque enim cum intellexisset credere noluit, id debet consequi quod vult, scilicet ne de cætero possit credere. In voluntate ergo sua adjuti sunt, non immissa malitia, sed deferente gratia; ut quia scientes verum, dicebant esse falsum, de cætero non intelligerent quod verum est. Hoc meretur invidia malæ voluntatis, non ita est de his qui errore hoc agunt.\ft*\f* \v 8 sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.\f + \fr 11.8 \fr*\fk Dedit illis spiritum compunctionis. \fk*\ft Malam compunctionem hoc signat, quia sæpe fit ut etiam bonum sit homini molestum, ut Pharisæis doctrina Christi; et sic spiritum compunctionis appellat mentem invidentem, qua inviderunt doctrinæ Christi. \ft*\fk Usque in hodiernum diem. \fk*\ft Id est, quandiu poterit dici hodiernus dies, id est usque in præsentem diem, omnium ad quos hoc scriptum perveniet.\ft*\f* \v 9 Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.\f + \fr 11.9 \fr*\fk Mensa. \fk*\ft Id est Scriptura: \ft*\fk eorum, \fk*\ft id est quæ ipsis primo oblata est, et \ft*\fk coram ipsis\fk*\ft posita, quia in ejus carnalibus observationibus delectantur; vel, \ft*\fk coram eis, \fk*\ft quia si rationem vellent attendere, possent intelligere. \ft*\fk In laqueum, \fk*\ft etc. Sicut seipsos acetum mihi obtulerunt, sic fiat ipsis iniquitas laqueus, quia iniquitatem noverunt, et in ea perstiterunt. \ft*\fk In laqueum, \fk*\ft etc. Scriptura quæ intelligentibus est panis, illaqueat dum male intelligitur et pro ea prædicatio Christi respuitur. Item Scriptura legis fuit causa captivitatis, dum zelo ejus Christum occiderunt, et in illa captivitate fuit causa eis scandali et opprobrii, et post erit causa æternæ damnationis, quæ specialiter retributio Dei dicitur.\ft*\f* \v 10 Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva.\f + \fr 11.10 \fr*\fk Obscurentur oculi. \fk*\ft Quia sine causa non viderunt, fiat eis non videre. \ft*\fk Obscurentur oculi. \fk*\ft Hæc verba non optantis voto, sed prædicentis officio dicuntur.\ft*\f* \v 11 Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur.\f + \fr 11.11 \fr*\fk Dico ergo, Nunquid. \fk*\ft Quia dico excæcatos auctoritate prophetarum, putatis quod irrecuperabiliter et sine utilitate ceciderunt? quasi dicat, non. Sed casus eorum prodest, et possunt restitui, ne quis eos despiciat. \ft*\fk Nunquid sic offenderunt, ut caderent? \fk*\ft AUG. Hoc non ideo dicit quia non ceciderunt, etc., usque ad sed magis caveant ne dum superbiunt, cadant. \ft*\fk Salus. \fk*\ft Dum divisi per mundum in testimonium sunt non fictas de Christo esse prophetias. \ft*\fk Ut illos æmulentur. \fk*\ft Potest sic accipi: ut Judæi imitentur gentiles in bono. Hoc sæpe factum est, et plenius fiet in fine sæculi, quando Judæi Christianos sequentur in fine Christi. Tunc enim manus Moysi revocabitur in sinum, tunc Moyses noster revertetur ad matrem et ad fratres. Potest etiam intelligi, ut gentes Judæos æmulentur, id est credant, sicut et ipsi credebant. Velut gentes Dei æmulatione circa opera Judæorum mala moveantur.\ft*\f* \v 12 Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium: quanto magis plenitudo eorum?\f + \fr 11.12 \fr*\fk Quod si, \fk*\ft etc. Quasi dicat: Dixi delictum Judæorum prodesse; quod si est, tunc magis conversio eorum proderit. \ft*\fk Quanto magis. \fk*\ft Id est, si malum eorum vertit Deus in bonum, id est in divitias mundi, multo magis bonum eorum, cum in fine plenitudo eorum conversa ditabit gentes doctrina et exemplo. In quo ostendit nec inutilem, nec irrecuperabilem casum eorum.\ft*\f* \v 13 Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,\f + \fr 11.13 \fr*\fk Quandiu. \fk*\ft ANSELM. Etsi apostolus sim gentium, tamen honorificabo ministerium superaddendo ultra hoc quod debeo, ut etiam de Judæis laborem tentans; si hac non succedit via, aggrediar alia, quod non facerem, si de salute eorum desperarem. CHRYS. Rursus mala suspicione seipsum liberare satagit. Videtur autem eos quidem qui ex gentibus erant, objurgare, mentesque illorum humiliare; sensim tamen Judæum vellicat.\ft*\f* \v 14 si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. \v 15 Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis? \v 16 Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami.\f + \fr 11.16 \fr*\fk Quod si delibatio. \fk*\ft Dixi quod assumptio eorum erit multum utilis; quam ne dicatis gentiles non posse fieri, quasi totum genus sit repudiatum, dico quod si delibatio, id est pauci de illis assumpti, ut apostoli et alii discipuli sunt sancti. \ft*\fk Et massa. \fk*\ft Id est, genus potest sanctificari. \ft*\fk Et si radix. \fk*\ft Id est patriarchæ, a quibus contrahunt sancti humorem fidei. \ft*\fk Et rami. \fk*\ft Qui de eorum genere excreverunt in eorum fide fundati.\ft*\f* \v 17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,\f + \fr 11.17 \fr*\fk Cum oleaster esses, insertus, \fk*\ft etc. ANSELM. Videamus quemadmodum et ipse Dominus prænuntiet insertionem oleastri et fractionem ramorum, etc., usque ad quod Dominus prædixit faciendum \ft*\fk Socius. \fk*\ft In spe promissionis: hoc contra morem. Bona enim arbor in non bonam inseri solet, hic non bona in bonam.\ft*\f* \v 18 noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te.\f + \fr 11.18 \fr*\fk Noli gloriari, \fk*\ft etc. ANSELM. Gentes jam in Christum credentes erigebant se contra Judæos, quia crucifixerant Christum, cum et de ipsis veniret alius paries ad angularem lapidem, et ideo reprimit illas Apostolus. \ft*\fk Noli, \fk*\ft inquiens, \ft*\fk gloriari, \fk*\ft etc., id est, non es stabilis si illos per quos stas destruis.\ft*\f* \v 19 Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar.\f + \fr 11.19 \fr*\fk Dicis ergo fracti. \fk*\ft Quasi dicat: si non contra stantes, tamen contra eos licet gloriari, qui causa insertionis meæ repulsi sunt; quod removet Apostolus, ita: Bene dicis, quia verum est quod fracti sunt propter incredulitatem; tu stas fide, id est non merito tuo, sed gratia Dei; et ideo noli superbire, ne et tu frangaris per superbiam, ut illi per incredulitatem. Non es stabilis, si per quos stas destruis. Facile decipitur, qui alienis malis gaudet.\ft*\f* \v 20 Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time.\f + \fr 11.20 \fr*\fk Fide stas. \fk*\ft Dei est beneficium quod tu stas, non tuum meritum. \ft*\fk Sed time. \fk*\ft Ne tantæ gratiæ beneficium amittas, et in supplicium incidas. Castus enim timor est cum cavet anima ne Deus illam desertus deserat.\ft*\f* \v 21 Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat. \v 22 Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.\f + \fr 11.22 \fr*\fk Si permanseris in bonitate. \fk*\ft Si digna Dei benignitate operatus fueris, neque enim tibi sola fide opus est. \ft*\fk Severitatem autem Dei. \fk*\ft Quod eis non pepercerit, eo quod patrum virtute indignos ipsos invenerit.\ft*\f* \v 23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. \v 24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ?\f + \fr 11.24 \fr*\fk Contra naturam. \fk*\ft Dicitur id contra naturam quod est contra consuetudinem naturæ, ut si surculus fructum radicis ferat. Deus tamen nihil contra naturam facit, quia id est natura quod facit. \ft*\fk Olivam. \fk*\ft Per olivam intelligitur hic fides Patrum.\ft*\f* \v 25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret,\f + \fr 11.25 \fr*\fk Nolo enim vos ignorare, \fk*\ft etc. AUG. Legis defensores, legis tractatores, legis doctores, legis intellectores, auctorem legis crucifixerunt. O cæcitas! Ipsa est quæ ex parte cecidit in Isræl, ut crucifigeretur Christus, et plenitudo gentium intraret.\ft*\f* \v 26 et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.\f + \fr 11.26 \fr*\fk Impietatem. \fk*\ft Id est infidelitatem, vel legalis observantiæ cultum. Cultus enim Judæorum ab adventu Christi cognito est impietas.\ft*\f* \v 27 Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum.\f + \fr 11.27 \fr*\fk Abstulero. \fk*\ft Hoc erit in fine quando prædicatione Eliæ et Enoch convertentur Judæi, unde per Malachiam: \ft*\fk Mittam vobis Eliam Thesbitem qui convertet corda patrum ad filios, et corda filiorum ad patrem\fk*\ft Mal. 4.; ut intelligant filii ut patres, id est ut prophetæ intellexerunt.\ft*\f* \v 28 Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres.\f + \fr 11.28 \fr*\ft AUG. \ft*\fk Secundum Evangelium, \fk*\ft etc. Vel ita: tunc converterentur; sed modo inimici quidem sunt Christi, et quidem nostri. Iterum ex se, ex suo scilicet vitio. Sed hoc est secundum Evangelium et propter vos, id est ad profectum Evangelii et vestrum. \ft*\fk Inimici propter. \fk*\ft Ostendit hoc ex Dei dispositione provenire. Ex se enim possunt inimicari, quod proficit Evangelio, Deo utente malis ad bonum, ut cum faciant contra voluntatem Dei impleatur voluntas Dei sapienter omnia disponens. \ft*\fk Propter patres. \fk*\ft Electi sunt dilecti propter patres, quibus hæc promissa sunt; quia non sunt vocati ea vocatione qua multi non præsciti, qui tamen pereunt, de qua dictum est: \ft*\fk Multi sunt vocati, pauci vero electi\fk*\ft Marc. 20.; sed ea qua vocantur electi, quæ est sine mutatione: quia qui audit a Patre venit ad Filium, qui non perdit quidquam de omni dato; quisquis vero perit, non inde fuit; unde: \ft*\fk A nobis exierunt, sed ex nobis non fuerunt\fk*\ft I Joan. 2.. \ft*\fk Secundum electionem et propter patres\fk*\ft Aug., lib. de Prædest. sanc., c. 16. Sunt salvandi: quia \ft*\fk dona, \fk*\ft id est promissiones, etc., usque ad quia eos dolore non vident.\ft*\f* \v 29 Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei. \v 30 Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum:\f + \fr 11.30 \fr*\fk Sicut enim. \fk*\ft Id est qua ratione vos olim permisit Deus non credere, scilicet ne causam superbiendi haberetis postea conversi.\ft*\f* \v 31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur.\f + \fr 11.31 \fr*\fk Ut et ipsi. \fk*\ft Experti non per legem esse salutem, sed per gratiam: ut et sic per humilitatem consequentur misericordiam.\ft*\f* \v 32 Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.\f + \fr 11.32 \fr*\fk Conclusit. \fk*\ft Id est permisit concludi. Hic videtur aliquo modo mysterium exponere. \ft*\fk Conclusit enim Deus omnia in infideli, \fk*\ft ut de amaritudine infidelitatis suæ pœnitendo confusi, ad dulcedinem misericordiæ Dei credendo conversi, humiliores permanerent, ut et gratia muneris esset gratissima, et clamarent: \ft*\fk Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine\fk*\ft Psal. 30. \ft*\fk Omnium. \fk*\ft Id est Judæorum et gentium, non quod nullum damnaturus sit, quod quidam falso opinati sunt.\ft*\f* \v 33 O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus !\f + \fr 11.33 \fr*\fk O altitudo, \fk*\ft etc. Præmiserat sententiam miræ profunditatis, cujus profunditatis veluti horrore perculsus, exclamat \ft*\fk o altitudo, \fk*\ft etc. Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam nullis meritis præcedentibus redditam. Nec tam movet nos, quod gratia præstatur indignis, quam quod æque indignis aliis denegatur. AUG., lib. de Spirit, et lit., c. 36 in fine. Scio quod sicut impossibilitas, et ita iniquitas non est apud Deum, etc., usque ad ut prius permitteret eos concludi in infidelitate. ID. Aliquando filiis infidelium præstatur Dei gratia, etc., usque ad et si non in hac vita, certe in altera, etc. \ft*\fk Viæ ejus. \fk*\ft Id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quod disposuit. \ft*\fk Consiliarius. \fk*\ft Patris consiliarius est unigenitus Filius ejus, qui et Angelus magni consilii appellatur. Sed ex hominibus et angelis nullus fuit ei consiliarius.\ft*\f* \v 34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? \v 35 aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?\f + \fr 11.35 \fr*\fk Aut quis prior. \fk*\ft Etsi judicia Dei non possumus scire, saltem hoc constat quod ex sola gratia dat bona, et non ex præcedenti merito. AUG. Deus debitor factus est, non aliquid a nobis accipiendo, etc., usque ad et hoc tu fecisti qui laborantes juvisti, etc.\ft*\f* \v 36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen.\f + \fr 11.36 \fr*\fk Quoniam ex ipso, \fk*\ft etc. \ft*\fk Ex, per, in, \fk*\ft distinctionem personarum indicant; ipse vero idem pronomen repetitum, identitatem substantiæ; et quia talis ipsi gloria, non justis ipsis. AUG., lib. de Natura boni, cap. 27, Ex ipso. Non de ipso sunt omnia, etc., usque ad singula horum trium referri ad singulos voluit. \ft*\fk Omnia. \fk*\ft Cum audivimus \ft*\fk omnia esse ex Deo, \fk*\ft omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quæ naturaliter sunt; neque enim ex ipso sunt peccata quæ naturam vitiant, quæ ex voluntate peccantium nascuntur.\ft*\f* \c 12 \p \v 1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.\f + \fr 12.1 \fr*\fk Obsecro vos. \fk*\ft Hucusque satis utramque partem humiliavit, et gloriam de priori statu annulavit, modo quasi finito negotio deinceps ad moralitatem tendit. \ft*\fk Obsecro vos. \fk*\ft Hucusque ne alter adversus alterum superbiret; hinc ut alter de alterius utilitate laboret. \ft*\fk Obsecro per, \fk*\ft etc. Id est per apostolatum misericorditer a Deo mihi commissum, vel misericordiam a Deo vobis factam et exhibitam. \ft*\fk Hostiam, \fk*\ft etc. AUG., lib. 10, de Civit., cap. 6. Verum sacrificium est omne opus quod agitur, etc, usque ad adjungit dicens: \ft*\fk Sed reformamini in novitate mentis vestræ, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.\f + \fr 12.2 \fr*\fk Nolite conformari. \fk*\ft Generalis prohibitio. \ft*\fk Sed reformamini. \fk*\ft Regularis jussio. Ibi continentia, hic justitia. Illud pertinet ad non concupiscere, hoc ad diligere; illud ad declinandum a malo, hoc ad faciendum bonum. Non concupiscendo enim vetustate exspoliamur, et diligendo novitate induimur. \ft*\fk Reformamini. \fk*\ft Quia in Adam partim amissa est imago Dei, ut incipiat ab illo reformari a quo formata est. Non enim reformare seipsam potest sicut potuit deformare.\ft*\f* \v 3 Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.\f + \fr 12.3 \fr*\fk Dico enim. \fk*\ft Hoc est sacrificium Christianorum, ut multi unum corpus sint in Christo. Hoc enim in Sacramento altaris fidelibus voto demonstratur Ecclesiæ, quæ in ea re quam offert, significatur. Sicut enim panis ex multis granis conficitur, ita ex multis fidelium membris sancta constat Ecclesia, qui Creatoris sui participatione congaudent; cujus munere sancti sunt et unum, quod et in sequenti ostenditur, ubi ait: \ft*\fk Multi unum corpus sumus in Christo\fk*\ft I Cor. 10.. Quod non potest fieri, nisi sapiant ad sobrietatem, quod hic præcipitur. \ft*\fk Sapere ad sobrietatem. \fk*\ft Id est, quod, justitiæ terminos non egrediatur quod nobis solum utile sit, et nulli obsit. \ft*\fk Mensuram fidei. \fk*\ft Secundum fidem quam mensurate partitur Deus, hæc est fides per charitatem operans sine qua nulla cujusquam existimanda sunt opera. Christo non ad mensuram datus est spiritus, sed cæteris omnibus datur et datus additur; unde Joannes de Christo ait: \ft*\fk Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum, \fk*\ft cæteris dividitur, non quidem Spiritus, sed dona ejus.\ft*\f* \v 4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent:\f + \fr 12.4 \fr*\fk Sicut enim in uno. \fk*\ft AUG. Nemo poterit esse justus, quandiu fuerit ab unitate hujus corporis separatus, etc., usque ad sed bene utendi pietate possideant.\ft*\f* \v 5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.\f + \fr 12.5 \fr*\fk Singuli autem alter alterius membra, habentes, \fk*\ft etc. Ad hoc habentes bona differentia. Vel singuli sumus membra, igitur in differentibus donis hoc agatur; quæ autem sunt illæ gratiæ ex quarum diversitate dicimur membra, et qualiter in illis, nobis invicem subservire debeamus, aperit dicens: \ft*\fk Sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium, \fk*\ft etc. Habentes, simus membra aliorum, ut illis prophetemus. Habentes dico \ft*\fk secundum rationem fidei, \fk*\ft quia prout exigit fides eorum, vel auditorum prophetia datur. Nota quod in enumeratione gratiarum a prophetia incipit, quia prima probatio quod fides nostra sit rationabilis, est quod credentes accepto Spiritu prophetabant.\ft*\f* \v 6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei, \v 7 sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, \v 8 qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.\f + \fr 12.8 \fr*\fk Qui miseretur. \fk*\ft Hæc miseratio est quotidiana medicina quotidianis vulneribus etsi levioribus; tamen \ft*\fk judicium sine misericordia fiet ei qui non facit misericordiam\fk*\ft Jac. 2., et hoc utique justum est ut dimittatur dimittenti et detur danti. Quisquis vero quasi nimis justus et securus judicium exspectat sine misericordia, sibi iram provocat. Misericordia hæc multiplex est, scilicet peccanti ignoscere, oppresso subvenire, etc.; et ideo subdit de misericordia ponendo unum ejus membrum cum præmissum sit aliud membrum, ubi autem \ft*\fk qui tribuit, in simplicitate. \fk*\ft Simplicitas excludit hypocrisim, hilaritas gaudium ostendit, et fretum spe futuri.\ft*\f* \v 9 Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhærentes bono: \v 10 caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes: \v 11 sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes:\f + \fr 12.11 \fr*\fk Non pigri. \fk*\ft Maledictus est qui facit opus Dei negligenter, piger sine spe est in conversatione divina. Et ideo ut frigus pigritiæ pellatur, \ft*\fk Sitis ferventes, \fk*\ft etc. \ft*\fk Spiritu ferventes. \fk*\ft THEOD. Spiritum, gratiam appellavit, etc., usque ad hoc enim dixit. \ft*\fk Orationi instantes. \fk*\ft Id est, assidue hoc facientes. \ft*\fk Domino servientes, \fk*\ft etc. Quasi dicat: Quamvis dixerim ut spiritu ferventes sitis, non tamen passim et importune verba Dei ingeratis, sed temporis opportunitate sitis ferventes, ut aptis locis, personis et tempore verba fidei loquamini. \ft*\fk Ferventes. \fk*\ft Spiritus ignis est quo fervet charitas, unde Dominus ait: \ft*\fk Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ardeat? \fk*\ft Luc. 12.\ft*\f* \v 12 spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes:\f + \fr 12.12 \fr*\fk Spe gaudentes. \fk*\ft Certi de futuris gaudent, et ideo patientes in tribulatione.\ft*\f* \v 13 necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes. \v 14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere. \v 15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus: \v 16 idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:\f + \fr 12.16 \fr*\fk Consentientes. \fk*\ft Quod non fit ore tantum, quia tunc est vera humilitas, si non est in sola lingua, ne præsumentes de se non condoleant aliis, sed exprobrent.\ft*\f* \v 17 nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. \v 18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes: \v 19 non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus.\f + \fr 12.19 \fr*\fk Date locum. \fk*\ft Non præcipit ut vindicari nolint sancti a Deo, quod in Apocalypsi clamant sancti, non quidem propter exsaturandum odium, sed quia scriptum est: \ft*\fk Lætabitur justus, cum viderit vindictam. \fk*\ft Præcipit autem, ut ipsi se non vindicantes dent locum iræ Dei qui dicit: \ft*\fk Mihi vindictam, et ego retribuam. \fk*\ft Si ergo vult bonus, ut Deus inimicum puniat, non est hoc reddere malum pro malo. Cum ergo homo justus et homo malus de inimicis suis a Deo velit vindicari, in quo discernuntur? Bonus magis cupit corrigi inimicum quam puniri, et cum Deus punit non delectatur de pœna inimici, sed hoc ei placet quod et Domino, quia eum diligit, et Deus est quem sequitur in hoc: \ft*\fk Qui pluit super justos et injustos\fk*\ft Prov. 25.; et tamen etiam in hoc sæculo asperius pertinaces corripit et in fine damnabit, cui proinde reservanda est vindicta. Ille dat locum iræ adversarii, qui permittit adversarium facere quod vult.\ft*\f* \v 20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.\f + \fr 12.20 \fr*\fk Sed si esurierit. \fk*\ft Nota insolentiam, \ft*\fk sed, \fk*\ft conjunctionis. Ita enim prosequendum est, quasi non interposita utraque sit conjunctio. Vel etiam ita potest legi, ut neutra superfluat conjunctio, quasi dicat, non solum non defendatis vos, sed si, etc.\ft*\f* \v 21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. \c 13 \p \v 1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.\f + \fr 13.1 \fr*\fk Omnis anima. \fk*\ft AUG. Expositio prop. 720 ex epist. ad Rom. Quod ait Apostolus hic rectissime admonet, etc., usque ad tamen omnis homo subditus sit superiori se. \ft*\fk Non est enim potestas. \fk*\ft Potestas est a Deo; sed quæ a Deo sunt, ordinata sunt; ergo potestas est ordinata. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit, de bona potestate patet, quod eam perfecit Deus. Rationabiliter de mala videri potest, dum et boni per eam purgantur, et mali damnantur, et ipsa in deterius præcipitatur. Et scias, quod nomine potestatis interdum accipitur potestas ipsa, quæ datur alicui a Deo, aliquando ipse homo habens potestatem; quod diligens lector distinguat. \ft*\fk Quæ autem sunt, a Deo ordinata sunt. \fk*\ft Id est, rationabiliter a Deo disposita, unde: \ft*\fk Deus potentes non abjicit, cum et ipse potens sit\fk*\ft Job. 36.. GREG. Deum quippe imitari desiderat, qui fastigium potentiæ, etc., usque ad quia nequaquam justa potentia, sed actio prava damnatur.\ft*\f* \v 2 Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt:\f + \fr 13.2 \fr*\fk Qui autem resistit. \fk*\ft AUG. Quid si jubeat quod nonlicet? hic sane contemnet potestatem, timendo potestatem majorem; ergo si aliud imperator, et aliud Deus jubeat, cor tempto illo obtemperandum est Deo.\ft*\f* \v 3 nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa:\f + \fr 13.3 \fr*\fk Principes. \fk*\ft Dicit illos esse principes Apostolus, qui propter corrigendam vitam et prohibenda adversa creantur, Dei habentes imaginem, ut sub uno cæteri sint. \ft*\fk Non sunt timore boni, \fk*\ft etc. Si bonus est princeps, bene operantem non punit, sed diligit. Sin malus, non nocet bono, sed purgat eum. Malus ergo subditus debet timere, quia instituti sunt principes ut mala puniant. \ft*\fk Habebis laudem ex illa. \fk*\ft Si justa est, ipsa laudante; si iniqua, ipsa tibi laudis occasionem præbente.\ft*\f* \v 4 Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit.\f + \fr 13.4 \fr*\fk Dei enim minister. \fk*\ft Ideo dati sunt rectores, ne mala fiant. \ft*\fk Vindex in iram. \fk*\ft Id est, propter iram Dei vindicandam, vel vindex in iram Dei ostendendam; quia hæc punitio indicat persistentes in malo gravius puniendos.\ft*\f* \v 5 Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. \v 6 Ideo enim et tributa præstatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.\f + \fr 13.6 \fr*\fk Ideo enim. \fk*\ft Subditi esse debetis, quia etiam ideo, id est propter ostendendam subjectionem, præstatis tributa, quod est signum subjectionis. Non ait, solvitis, sed præstatis, quasi reddituris; quia reddunt dum pugnant pro patria, et dum agunt judicia, vos præstatis servientes Deo. Per hoc enim, quod illi tributa datis, Deo servitis, quia ministri Dei sunt. Vel præstatis tributa, quia ministri Dei sunt, ut boni laudentur, mali puniantur.\ft*\f* \v 7 Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem.\f + \fr 13.7 \fr*\fk Tributum. \fk*\ft Vel tributum quod dominis solvitur. Vectigal quod ad domum domini vehitur.\ft*\f* \v 8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.\f + \fr 13.8 \fr*\fk Nemini quidquam. \fk*\ft Pax ad omnes, dilectio inter fratres. Aliter enim vere fratres non sunt. \ft*\fk Diligatis. \fk*\ft Mentio fit hic de charitate, quia valet ad hanc humilitatem. Sola enim charitas est, quæ etiam reddita semper retinet debitorem. Redditur enim cum impenditur, debetur autem etiam si reddita fuerit, quia nullum est tempus quo impendenda non sit. Nec cum redditur, amittitur, sed potius reddendo multiplicatur; habendo enim redditur, non carendo, ut pecunia quæ reddi non potest, nisi habeatur; nec haberi, nisi reddatur, imo cum redditur ab homine, crescit in homine; et tanto major acquiritur, quanto pluribus redditur. \ft*\fk Diligit proximum. \fk*\ft Cum duo præcepta sint charitatis, pro utroque unum sæpe ponitur, quia nec Deus sine proximo, nec sine Deo proximus diligitur vel potest diligi. Dilectio proximi in factis apparet, dilectio Dei amplius latet, et ideo hanc specialius ponit, de qua Dominus ait: \ft*\fk Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, \fk*\ft ubi illud mandatum majus dilectionis Dei videtur esse prætermissum. Sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis; quia qui diligit Deum, nec potest eum contemnere quem Deus præcipit diligi, et qui sancte ac spiritualiter diligit proximum, quid in illo diligit nisi Deum? \ft*\fk Proximum, legem implevit. \fk*\ft Omnem hominem intelligi oportet per proximum, quia nemo est, cum quo sit operandum malum. Qui ergo amat homines, aut quia justi sunt, aut ut justi sint amare debet. Sic enim et seipsum amare debet, scilicet, vel quia justus est, vel ut justus sit. Qui enim aliter se diligit, injuste se diligit, quia ad hoc se diligit ut sit injustus, ad hoc ergo ut sit malus: ergo jam se non diligit; qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam.\ft*\f* \v 9 Nam: Non adultabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum. \v 10 Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. \v 11 Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.\f + \fr 13.11 \fr*\fk Et hoc scientes. \fk*\ft Scilicet quia hora est, vel sicut quidam libri habent: hoc tempus, scilicet gratiæ, scientes. Jam ex quo dilectionem habuimus; est hora, id est opportunitas, sed brevis. \ft*\fk Somno surgere. \fk*\ft Somnus est negligentia vel ignorantia. \ft*\fk Nunc enim. \fk*\ft Causæ interpositæ, quare surgere debeamus. \ft*\fk Propior est. \fk*\ft Bene operans vicinus est æternæ vitæ. Baptismus enim est ad veniam, vita bona ad coronam. Vel \ft*\fk propior, \fk*\ft quia plus morti proximi sumus.\ft*\f* \v 12 Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.\f + \fr 13.12 \fr*\fk Nox præcessit. \fk*\ft Item quare surgere debent ostenditur: quia \ft*\fk nox\fk*\ft infidelitatis et ignorantiæ \ft*\fk præcessit, \fk*\ft id est fuit; sed modo non est cujus memoria monet, ut caveatis. \ft*\fk Dies autem, \fk*\ft id est æterna beatitudo, \ft*\fk appropinquavit, \fk*\ft dum peccata remissa, dum estis justi per gratiam. \ft*\fk Nox\fk*\ft vetus homo, qui in baptismo præteriit; \ft*\fk Dies, \fk*\ft sol justitiæ Christus, cujus luce veritatem didicerunt, ut sciant quid agendum sit. \ft*\fk Opera tenebrarum. \fk*\ft Opera mala, quæ ex tenebris ignorantiæ venerunt, vel tenebras amant, et ad tenebras ducunt\ft*\f* \v 13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione:\f + \fr 13.13 \fr*\fk Non in comessationibus. \fk*\ft Nota in his Romanos tangi; et ideo non est eis jus gloriandi. AUG. Horum autem morborum superbia est mater, et humanæ mentis aviditas, quæ etiam hypocrisim sæpe generat; huic non resistitur, nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et charitas.\ft*\f* \v 14 sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis. \c 14 \p \v 1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.\f + \fr 14.1 \fr*\fk Infirmum autem. \fk*\ft Perfectæ fidei est nullum cibum discernere, vel immundum putare, quia \ft*\fk omnia munda mundis. \fk*\ft Sed quidam infirmi censebant a quibusdam abstinendum, et ita inter Romanos contentio; unde præcipit tales assumere, non abjicere, sed patiendo exemplo et verbo ad fidem erigere. Et si incognitum est quo quis animo faciat, non inde disceptare. \ft*\fk Non in disceptationibus. \fk*\ft Non est damnandus cujus cogitatio non est aperta, vel de quo nescimus qualis post sit futurus.\ft*\f* \v 2 Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet.\f + \fr 14.2 \fr*\fk Infirmus. \fk*\ft Ille est infirmus qui cibos discernit, putans alios mundos, alios immundos, eo quod Judæi prohibiti sunt edere, hunc autem suo judicio relinquendum dicit, ne cum scrupulo edat. Vel, licet sit perfecta fides, quæ omnia licere credit, tamen infirmus et pronus ad casum, qui facile impetu libidinis sternitur, edat olus, id est tenues et aridos cibos, qui non sunt fomentum vitiorum, et abstineat ab illis quibus libido excitatur. Crassitudo enim carnium et deliciosæ epulæ provocant corpus ad libidinem.\ft*\f* \v 3 Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit.\f + \fr 14.3 \fr*\fk Is qui manducat. \fk*\ft Supra præcepit non disceptare de cogitationibus aliorum, hic præcipit non spernere. \ft*\fk Non judicet. \fk*\ft AUG., lib. II de Ser. Dom. in monte. De manifestis judicandum, non de ocultis, etc., usque ad quicunque humani cibi indifferenter sumi.\ft*\f* \v 4 Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum.\f + \fr 14.4 \fr*\fk Domino suo stat. \fk*\ft De incognito corde alieni servi tu non habes judicare, sed suus Dominus ad cujus honorem stat, qui stat; ad quem pertinet et casus cadentis, qui potest erigere vel judicare. \ft*\fk Stat, aut cadit, \fk*\ft ideo dicit: quia ambiguum est, forsan stat, qui putatur cadere. \ft*\fk Stat aut cadit. \fk*\ft Per hoc ostendit se nescire quo animo ille se agat in dubiis. \ft*\fk Stabit autem. \fk*\ft Hic innuit, quod ambigua debemus in meliorem partem vertere, et plus salutem quam mortem reorum optare, et in futuro spem boni habere, etsi aliter sit in præsenti. \ft*\fk Stabit autem. \fk*\ft Quia neque si edit, reus est; neque si non edit, si tamen devotione hoc agit.\ft*\f* \v 5 Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet.\f + \fr 14.5 \fr*\fk Nam alius. \fk*\ft Supra dixit, quod alii omnia manducant, alii non omnia; de generibus ciborum agens hoc dicit, quod alii omni tempore, alii aliquo certo tempore abstinent, et utrumque recte fieri posse dicit. \ft*\fk In suo sensu. \fk*\ft Id est in suo consilio dimittatur ne scandalum passus a charitate, quæ est mater omnium virtutum, recedat.\ft*\f* \v 6 Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.\f + \fr 14.6 \fr*\fk Qui sapit. \fk*\ft In suo sensu dico, ut abundans: quia qui sapit diem, vel omnem, vel diem interpositum, Domino sapit. \ft*\fk Et qui manducat, Domino manducat. \fk*\ft Id est ad honorem Domini, cujus omnia creata credit munda, et quia ei serviturus illis sustentatur.\ft*\f* \v 7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.\f + \fr 14.7 \fr*\fk Nemo enim nostrum sibi vivit. \fk*\ft Qui enim lege frenatur, non sibi, sed Deo, qui legem dedit, vivit. Si lex non esset, sibi quisque viveret. \ft*\fk Sibi. \fk*\ft Sed Domino, quo judice damnatur vel coronatur; vel, \ft*\fk sibi, \fk*\ft id est ad laudem suam, sed Dei. Sicut enim magnitudinis ejus non est finis, sic nostræ laudis non erit finis. Non enim cum mortui fuerimus in hac carne, desinemus laudare Deum. Et secundum hoc de fidelibus tantum agit. \ft*\fk Vel sibi, \fk*\ft id est a se judicandus, sed a Domino secundum hoc de bonis et malis accipitur.\ft*\f* \v 8 Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. \v 9 In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur. \v 10 Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi.\f + \fr 14.10 \fr*\fk Ante tribunal. \fk*\ft Hoc a simili dicitur: tribunal enim sedes judicis est, quæ in excelso locatur, ut judex ab omnibus videatur et ipse ex eminente loco omnes valeat intueri. Ita et Christus quasi in tribunali sedebit, quia ab omnibus videbitur, et ipse omnium conscientias videbit, et causas dijudicabit.\ft*\f* \v 11 Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. \v 12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. \v 13 Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.\f + \fr 14.13 \fr*\fk Non ergo amplius. \fk*\ft Non usurpemus nobis quod ad nos non pertinet. Non reprehendamus ea quæ nescimus quo animo fiant; vel etiam si aperta, non ita reprehendamus, ut de sanitate desperemus. In his enim duobus temerarium est judicium, et vel superbia, vel inevidentia, unde dicitur: \ft*\fk Nolite judicare et non judicabimini\fk*\ft Luc. 6..\ft*\f* \v 14 Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est.\f + \fr 14.14 \fr*\fk Scio et confido. \fk*\ft Quasi dicat dico: Ne ponatis offendiculum fratribus. Non autem dico offendiculum vel scandalum, eo quod cibus sit immundus; quia scio per hoc, quod fiducia est in Jesu, qui postquam venit, absolvit a lege. Commune ponit pro immundo, ut tractum a vasis quæ ante omnibus usibus erant communia, quorum quædam postea sacrificiis dedicata non amplius communia, sed sancta dicebantur; vel tractum est a Judæis quia ipsi Judæi dicebantur proprius populus Dei, alii vero omnes communes et immundi.\ft*\f* \v 15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. \v 16 Non ergo blasphemetur bonum nostrum.\f + \fr 14.16 \fr*\fk Non ergo blasphemetur bonum. \fk*\ft Quia qui habet opera bona, si reprehendatur in re minima, bonum suum obfuscatur, et incipit bonum ejus blasphemari per malum. Unde Ezechiel: \ft*\fk Justitia justi non proficiet ei, si erraverit\fk*\ft Ezech. 33.. \ft*\fk Non ergo blasphemetur bonum. \fk*\ft Bona in se comestio blasphemabilis est dum aliis nocet: et quia nocet, abstine, quia non est causa regni Dei esca.\ft*\f* \v 17 Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto:\f + \fr 14.17 \fr*\fk Non est enim regnum Dei esca et potus. \fk*\ft Non usus ciborum, sed concupiscentia refrenanda est. Non interest quid alimentorum vel quantum pro congruentia hominum et personæ suæ et pro valetudinis suæ necessitate quis capiat, sed quam facile et læto animo careat his, cum his vel oportet vel necesse est carere. \ft*\fk Gaudium in Spiritu sancto. Qui enim, \fk*\ft etc. Non utique in epulis, ut multi solent, sed in Spiritu sancto hoc gaudium oritur de fraterna pace; sicut in disceptatione ira, ubi non est spiritus, quia in solis pacificis est; cujus etiam gratia hæc tria sunt in aliquo: justitia, pax et gaudium, quæ in istis Romanis non erant\ft*\f* \v 18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.\f + \fr 14.18 \fr*\fk Placet Deo, et probatus est hominibus. \fk*\ft Secundum quod gaudium est in Spiritu sancto. Probatus autem habetur hominibus secundum justitiam, et pacem etiam, quia disceptatio discordiam parit, ideo dimissis temerariis judiciis, sectemur quæ pacis non discordiæ, et quæ ædificationis, ut cæteri ædificentur, vel jam ædificati conserventur invicem Judæus ad gentilem, et gentilis ad Judæum.\ft*\f* \v 19 Itaque quæ pacis sunt, sectemur: et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus. \v 20 Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. \v 21 Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.\f + \fr 14.21 \fr*\fk Offenditur. \fk*\ft Perturbatus nesciens quid teneat. Offenditur, qui a fide recta discedit.\ft*\f* \v 22 Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat.\f + \fr 14.22 \fr*\fk Beatus. \fk*\ft Beatum dicit qui non facit aliud quam quod utile probat, sed illum proprio judicio censet damnandum, qui, quod dicit se debere facere, non facit.\ft*\f* \v 23 Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.\f + \fr 14.23 \fr*\fk Omne autem. \fk*\ft Non tamen omne quod fit cum fide bonum est, quia ignorantia quæ est ex culpa, nocet. Omnis vita infidelium peccatum est, quia omnis infideliter vivens vel agens, vehementer peccat, et nihil bonum sine summo bono, ubi deest agnitio veritatis æternæ. Falsa virtus est etiam in optimis moribus. Opera quæ videntur probabilia, præter fidem sic sunt, ut magnæ vires et cursus celerrimus extra viam. \ft*\fk Non est ex fide. \fk*\ft Fides nostra vult ut homo agat hoc quod bene intelligit esse agendum, et peccatum est quod aliter fit, quam probatum est.\ft*\f* \c 15 \p \v 1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. \v 2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. \v 3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. \v 4 Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. \v 5 Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum:\f + \fr 15.5 \fr*\fk Idipsum sapere. \fk*\ft Quasi dicat: Nisi idem sapiatis, Deum honorare non poteritis.\ft*\f* \v 6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. \v 7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. \v 8 Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum:\f + \fr 15.8 \fr*\fk Circumcisionis. \fk*\ft Id est Judæorum ad quos corporaliter venit; unde: \ft*\fk Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl\fk*\ft Matth. 15.. \ft*\fk Propter veritatem. \fk*\ft Non repulit Judæos, quibus proprie veritas, gentibus misericordia, quibus nulla promissio facta erat. \ft*\fk Promissiones. \fk*\ft Promiserat enim Abrahæ: \ft*\fk In semine tuo benedicentur omnes gentes\fk*\ft Gen. 22.. Et David: \ft*\fk De fructu ventris tui ponam super sedem tuam\fk*\ft Psalm. 131.. Et item Jacob dixit: \ft*\fk Orietur stella ex Jacob\fk*\ft Num. 24..\ft*\f* \v 9 gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.\f + \fr 15.9 \fr*\fk Confitebor. \fk*\ft Confessio autem non tantum peccatorum est, sed et laudis.\ft*\f* \v 10 Et iterum dicit: Lætamini gentes cum plebe ejus. \v 11 Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi. \v 12 Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.\f + \fr 15.12 \fr*\fk Erit radix Jesse. \fk*\ft Et ex hac radice erit ille qui exsurget, etc. Jesse, radix: David, arbor, quæ per ramum, id est Mariam, fecit fructum, id est Christum.\ft*\f* \v 13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.\f + \fr 15.13 \fr*\fk Et pace. \fk*\ft Ut possitis gaudere, det pacem et concordiam ad invicem; et hoc erit, si sit sana fides. \ft*\fk Ut abundetis. \fk*\ft Id est, ut per ista habita certiores sitis de æterna beatitudine, et abundetis in virtute Spiritu sancti, id est, fortitudine bonæ operationis, quæ datur per Spiritum sanctum.\ft*\f* \v 14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.\f + \fr 15.14 \fr*\fk Certus sum. \fk*\ft Ne videretur Apostolus omnes intelligere discordes et ad corrigendum insipientes, removet quod ideo incipit, ut admoneat perfectiores de correctione minorum; et inde præponit se exemplum qui laborat de aliis, et opus est ut isti hoc faciant, cum ipse aliis impeditus ad eos venire non possit. \ft*\fk Repleti omni sapientia. \fk*\ft Per hanc laudem provocat ad meliora, more exhortantis. Unde nec dicit docere, sed monere; quasi dicat quod sciatur, sed subterfugit animo. Hoc enim solet moneri, quod cum sciatur, aliquando subterfugit animo, aut negligenter habetur.\ft*\f* \v 15 Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quæ data est mihi a Deo,\f + \fr 15.15 \fr*\fk Propter gratiam. \fk*\ft Non temere scribit; sed Apostolus gentium audet scribere omnibus gentibus auctoritate sibi tradita per gratiam.\ft*\f* \v 16 ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. \v 17 Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum.\f + \fr 15.17 \fr*\fk Habeo igitur. \fk*\ft Sic et vos si de fratribus laboratis. Hoc ideo dicit ut nihil minus se posse probet quam apostolos qui cum Christo fuerant.\ft*\f* \v 18 Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis: \v 19 in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. \v 20 Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem:\f + \fr 15.20 \fr*\fk Non ubi nominatus, \fk*\ft etc. Quia sciebat pseudoapostolos et alios sub nomine Christi falsa docere, quod postea corrigere maximi erat laboris; ideo sollicitus erat prævenire, et veritatem integre tradere, ubi nondum erat nuntiatus Christus; quod testimonio prophetæ probat.\ft*\f* \v 21 sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent.\f + \fr 15.21 \fr*\fk Et qui non audierunt, \fk*\ft etc. Ut verus esset et inviolabilis de verbo Dei intellectus, festinavit gentes veritate imbuere.\ft*\f* \v 22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. \v 23 Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis: \v 24 cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. \v 25 Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. \v 26 Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem.\f + \fr 15.26 \fr*\fk Probaverunt enim. \fk*\ft Ad hujusmodi opera Romanos invitat, quia qui per misericordiam Dei vivit, pius debet esse confratri. \ft*\fk In pauperes. \fk*\ft Hi totos se dederunt divinis obsequiis, nihil mundanum curantes, exemplum bonæ conversationis daban fidelibus.\ft*\f* \v 27 Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. \v 28 Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. \v 29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. \v 30 Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,\f + \fr 15.30 \fr*\fk Ut adjuvetis. \fk*\ft Multi minimi dum congregantur unanimes, fiunt magni, et multorum preces impossibile est ut non impetrent. Si ergo eum videre cupiunt, orent ut liberatum eum recipiant cum gaudio charitatis; unde sequitur \ft*\fk ut liberer.\fk*\f* \v 31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis,\f + \fr 15.31 \fr*\fk Accepta. \fk*\ft Ut illi intellecta charitate illius erga se, cum illo unanimes Deo gratias agant. Magnus enim profectus est ei, cujus ministerio multi facti læti Deum laudant.\ft*\f* \v 32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. \v 33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.\f + \fr 15.33 \fr*\fk Deus autem pacis. \fk*\ft Christus, qui ait: \ft*\fk Pacem meam do vobis, et pacem meam relinquo vobis\fk*\ft Joan. 14.; qui cum suis est usque ad consummationem sæculi, ita et sit vobiscum; ipse enim est qui ait: \ft*\fk Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consumationem sæculi\fk*\ft Matth. 28..\ft*\f* \c 16 \p \v 1 Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris:\f + \fr 16.1 \fr*\fk Commendo autem vobis. \fk*\ft Amodo multos justos Apostolus proponit, quibus credere debeant Romam, quasi dicat: Ita facite ut dixi, hos autem imitamini. \ft*\fk Phœben. \fk*\ft Scilicet Phœbe ditissima et nobilissima mulier fuit, quæ Ecclesiam in loco qui dicitur Cenchris, sua substantia sustentabat. Ea vero tunc temporis pro aliquo negotio Romam profecta est, per quam forsan hanc misit Epistolam.\ft*\f* \v 2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.\f + \fr 16.2 \fr*\fk Suscipiatis digne. \fk*\ft Vel, ut alii codices habent, valde honeste et honorifice.\ft*\f* \v 3 Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu\f + \fr 16.3 \fr*\fk Priscam et Aquilam. \fk*\ft Aquila est vir Priscillæ: hi coadjutores Pauli Romam ad confirmationem Romanorum venerant. Sic et omnes alii quos salutat, Romæ fuisse intelliguntur.\ft*\f* \v 4 (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium),\f + \fr 16.4 \fr*\fk Ecclesiæ gentium. \fk*\ft Quia hi laborant ad profectum gentium exhortantes fidem Christi, qui etiam pericula pro Apostolo pati non recusaverunt; unde et Romani eis obedire debent.\ft*\f* \v 5 et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo. \v 6 Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis. \v 7 Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. \v 8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. \v 9 Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum. \v 10 Salutate Apellen probum in Christo.\f + \fr 16.10 \fr*\fk Appellen. \fk*\ft Per tentationes inventus est fidelis in Christo: etsi non suus amicus, vel particeps operis.\ft*\f* \v 11 Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino.\f + \fr 16.11 \fr*\fk Aristoboli. \fk*\ft Solebat iste Aristobolus congregare fratres in Christo, quos Apostolus salutat adeo probans factum illius. \ft*\fk Ex Narcissi. \fk*\ft Narcissus dicitur fuisse presbyter, sicut legitur in aliis codicibus, qui peregrinando confirmabat sanctos fratres, qui quia præsens tunc non aderat, suos salutat; et quia non omnium illorum merita noverat, discernit, subdens: \ft*\fk qui sunt in Domino, \fk*\ft id est eos quos dignos noveritis.\ft*\f* \v 12 Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino.\f + \fr 16.12 \fr*\fk Laboravit. \fk*\ft Labor hic, de quo crebrius Apostolus, est in exhortatione et in ministerio sanctorum, et in pressura et in egestate propter Deum.\ft*\f* \v 13 Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam.\f + \fr 16.13 \fr*\fk Et meam. \fk*\ft Pro sanctitate ejus vocat suam matrem, cujus filium præposuit pro ecclesiastico officio.\ft*\f* \v 14 Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. \v 15 Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos.\f + \fr 16.15 \fr*\fk Et omnes. \fk*\ft Omnes, quibus scribit et quos nominat, jubet se salutare invicem in osculo sancto, id est in pace Christi, ut religiosa sint oscula, non carnalia.\ft*\f* \v 16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi.\f + \fr 16.16 \fr*\fk Christi. \fk*\ft Id est quæ in Christo confidunt, non in alia re.\ft*\f* \v 17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.\f + \fr 16.17 \fr*\fk Ut observetis. \fk*\ft Pseudoapostolos tangit, quos in tota Epistola cavendos esse monet.\ft*\f* \v 18 Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. \v 19 Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.\f + \fr 16.19 \fr*\fk Vestra enim. \fk*\ft Ideo moneo vos vitare illos, quia vestra fides et obedientia ubique laudatur: quia estis in capite mundi, et sic exemplo vestro jam possent alii corrumpi. Vel, rogo vos vitare illos, quia leviter obedistis, quod bonum est, et inde gaudeo; sed volo ut sitis sapientes in bono discernendo, et sine aliqua parte mali.\ft*\f* \v 20 Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.\f + \fr 16.20 \fr*\fk Deus autem. \fk*\ft Vos sitis sapientes: Deus autem \ft*\fk conterat Satanam, \fk*\ft id est falsos prædicatores, vel quemlibet vobis adversantem hominem, vel diabolum. \ft*\fk Sub pedibus. \fk*\ft Ut caput, id est primos motus suggestionum contemnatis, et si diabolus est, conteratis ejus caput sicut Evæ in figura Ecclesiæ, vel sensualitatis dictum est. \ft*\fk Gratia. \fk*\ft Gratiam quam promisit in adventu suo, jam optat eis.\ft*\f* \v 21 Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei.\f + \fr 16.21 \fr*\fk Salutat vos. \fk*\ft Quasi dicat: Tot et tanti congaudent vestro cœpto, et ideo perseverare vos decet.\ft*\f* \v 22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino. \v 23 Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater.\f + \fr 16.23 \fr*\fk Et universa. \fk*\ft Supra dixerat omnes Ecclesias; sed hic dicit Ecclesiam alterius provinciæ, unde Caius erat.\ft*\f* \v 24 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. \v 25 Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti\f + \fr 16.25 \fr*\fk Ei autem. \fk*\ft Sic ego vos moneo. Ei autem qui potest vos confirmare, sit gloria, a quo solo bono sunt bona omnia; in quo epistolæ notatur summa, quia hic principaliter intendit Apostolus illos monere ut omnia attribuant gratiæ Dei. \ft*\fk Secundum revelationem. \fk*\ft Mysterium dicit incarnationem Christi, etc., quæ æternis temporibus erant abscondita: quia licet ex aliqua parte antiquis patribus fuissent cognita, plene tamen a nullo fuerunt scita, quousque suo tempore per ipsum Christum sunt revelata.\ft*\f* \v 26 (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti,\f + \fr 16.26 \fr*\fk Per Scripturas prophetarum. \fk*\ft Ab eo reseratas, testimonium dantes huic prædicationi. \ft*\fk Patefactum\fk*\ft in cunctis gentibus ad obediendum, id est ut obediant fidei bene operando. \ft*\fk Taciti\fk*\ft aliis, sed cogniti soli Deo: quia etsi sit modo hominibus revelatum, tamen soli Deo cognitum est, quia solus novit cur ita factum est. In quo reprimit inquisitores qui quærunt cur tantum distulit Deus? cur tot gentes perire permisit.\ft*\f* \v 27 soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.\f + \fr 16.27 \fr*\fk Cui honor. \fk*\ft AUG. Quod additur: Cui gloria, etc., usque ad quia per eum innotuit hominibus Deus Trinitas, quod est mysterium.\ft*\f*