\id PSA \ide UTF-8 \h PSALMORUM \toc1 INCIPIT LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS \toc2 PSALMORUM \mt1 INCIPIT LIBER PSALMORUM \mt2 IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS \c 1 \q1 \v 1 [Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit;\f + \fr 1.1 \fr*\fk Incipit\fk*\ft AUG. Liber iste intitulatur apud Hebræos Liber hymnorum, hac ratione, quia hymnus est ubi habentur verba et laus cum cantico, quod in psalmis invenitur. Intitulatur etiam, secundum quosdam, liber Soliloquiorum: quod ideo videtur fieri, quia illud quod aliquis secum rimatur, et a nullo discit, nisi a veritate sibi interius præsidente, soliloquium dicitur, verbi gratia, quemadmodum beatus Augustinus secum de natura animæ, et de natura Dei investigavit, eodem modo potest dici Propheta secum investigasse de incarnatione Filii Dei, et de reparatione humani generis. Rex David et propheta, cum prospere regnaret, volens cultum Dei magnificare, cum arcam a Philisthæis redditam, longo tempore post incertis sedibus vagantem, tandem in Jerusalem reduceret, nudus cum cithara præcedebat II Reg. 6.: sed et quatuor millia virorum elegerat, qui, non solum voce, sed etiam instrumentis musicis, psalmos canerent: quibus præposuit quatuor, Asaph, Idithun, Eman, Ethan, vel filios Core, qui a patris scelere vel sacrilegio degenerantes quem ignis consumpserat Num. 16., in cultu Dei devotissimi perstiterunt. HIERON. Psalterium est quoddam musicum instrumentum in modum litteræ compositum: et ab eo musico instrumento per quod modulatum fuit præsens opus nomen sibi sumpsit. Psalterium apud Hebræos vocatur \ft*\fk nebel\fk*\ft , apud Græcos,, apud Latinos vero \ft*\fk organum. \fk*\ft Multi dicunt David non fecisse omnes psalmos, eo quod quidam ex ipsis intitulantur in persona aliorum. Sed, ut dicit beatus Hieronymus, non sunt audiendi in hoc. Nam David composuit omnes psalmos: modo etiam apposuit, in quo multos auxiliatores habuit, quibus præfecit quatuor, videlicet Eman, Ethan, Asaph et Idithun. Divino consilio hoc fuit factum, ut psalmi intitularentur in personis aliorum, vel propter interpretationem nominum tantum, vel propter negotium, vel propter utrumque. Propter interpretationem nominum tantum, ut in persona Idithun; propter negotium, ut in persona Aggæi et Zachariæ; propter utrumque, ut in persona Salomonis; Idithun, Asaph, filii Core et cæteri hujusmodi, non fuerunt auctores psalmorum, sed præpositi artificibus qui psalmos personabant tribus modis: vel humana voce, vel musicis instrumentis, vel communiter utroque modo. Et hoc dupliciter, vel post vocem instrumento, vel post instrumentum voce: unde nomina illorum ut honorem de ministerio sumerent, titulis inseruntur maxime pro significatione rerum. Psalmus vero est instrumenti sonus, canticum humanæ vocis cantus in laudem Dei; psalmi canticum, cum post instrumentum vox, psalmus cantici, cum post vocem instrumentum. CASS. Solet quæri cur præ aliis Scripturis psalmi in Ecclesia legantur? Quod ideo est quia antiquitus apud Hebræos mos iste in templo Dei erat. Vel, quia psalmi plus mysteriorum quam cæteræ Scripturæ continent, et breviter multa dicunt, in quibus omnis lex et prophetæ et Evangelium constat. CASS. Prophetia est inspiratio vel revelatio divina, quæ eventus rerum vel per facta, vel per dicta immobili veritate pronuntiat, unde prophetia \ft*\fk visio, \fk*\ft propheta \ft*\fk videns. \fk*\ft Multis autem modis hæc gratia data est: vel per operationes hominum, ut fuit arca Nœ et sacrificium Abrahæ, et transitus maris Rubri; vel per nativitates, ut Esau et Jacob, qui futura significabant; vel per loquentes angelos, sicut locuti sunt Abrahæ, Lot et aliis; vel per visiones, sicut Isaiæ et Ezechieli, et cæteris; vel per somnia, sicut Salomoni, Joseph et Danieli; vel per nubem et vocem de cœlo, ut Moysi; vel adhuc aliis modis. David autem nullo horum, sed cœlesti aspiratione intus edoctus, Spiritu in eo loquente, completus est, ut in I Reg.: \ft*\fk Directus est Spiritus Domini in David I Reg. 16.. \fk*\ft Et Dominus: \ft*\fk Si David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? \fk*\ft Matth. 22. Spiritus autem sanctus sic datus est prophetis, ut aliquando pro peccatis recederet et placatus rediret; et sicut Petrus ait: \ft*\fk Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed, Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti homines Dei II Pet. 1.. \fk*\ft Non sunt autem illi a munere prophetiæ alieni, quibus data est facultas intelligendi vel interpretandi Scripturas. HIERON. Multa genera sunt christorum: patriarchæ dicti sunt christi, ut: \ft*\fk Nolite tangere christos meos Psal. 104.; \fk*\ft in Parabolis, dicuntur christi omnes qui de Ægypto egressi sunt. Chrisma in Exodo fit, unde sacerdotes uncti; est aliud unguentum, quo reges inunguntur; sed hoc duobus modis, quia si David est et Salomon, id est, \ft*\fk forti manu\fk*\ft et \ft*\fk pacificus, \fk*\ft ungitur cornu; si Jehu et Azahel, lenticula, quod est vas fictile. Sed et Cyrus, rex Persarum et Medorum, qui Isræl relaxavit, christus est, secundum illud: \ft*\fk Hæc dicit Dominus christo meo Cyro Isa. 45., \fk*\ft quod non sinunt sequentia de Salvatore accipi, ut quidam putant. Est unguentum propheticum, quo præcipitur Eliæ ut ungat Elisæum in prophetam III Reg. 19.; super omnia est unguentum spirituale, quod dicitur oleum exsultationis, quo Christus unctus est præ participibus, qui habent chrisma baptismi. Quod si perdat quis, non desperet; quia de separando chrismate scribitur in Levitico Lev. 13., quod cum lepra alicujus fuerit mundata, mittat ei sacerdos oleum in manu sinistra, et cætera quæ ibi dicuntur, et ipse vocetur christus Dei. Hoc autem restat quod idem homo frequenter ungitur, ne sit occasio ruinæ negligenti. Sufficit enim leproso ut, post primum unguentum perditum, ungatur secundo; sed ille sæpe ungitur qui semper proficit: et, de oleo leprosi, venit ad unguentum populi; inde ad sacerdotale; de quo ad chrisma pontificis; a pontifice ad regem; a rege ad patriarchas; a patriarchis ad Christum. CASS. Sicut prophetia fit diversis modis, ita et diversis temporibus. Est igitur alia de præsenti, ut Elisabeth: \ft*\fk Unde mihi hoc, ut veniat mater Domini? etc. \fk*\ft Luc. 1. De præterito, ut Moyses: \ft*\fk In principio, creavit Deus cœlum et terram Gen. 1.. \fk*\ft De futuro, ut: \ft*\fk Ecce Virgo concipiet, etc. Isa. 7.. \fk*\ft Item prophetia alia est secundum præscientiam Dei, quam necesse est omnibus modis impleri, ut: \ft*\fk Ecce Virgo concipiet, etc. \fk*\ft Alia secundum comminationem, ut: \ft*\fk Quadraginta dies, et Ninive subvertetur Jonæ 3.. \fk*\ft Notandum igitur quod propheta aliquando loquitur indiscrete de futuris quasi de præsentibus; aliquando de præteritis, aliquando etiam proprie de futuris: quod ideo fit, quoniam omnia dictante Spiritu sancto dicit, cui sunt omnia nota, sive præterita, sive futura, tanquam præsentia. REMIG. Liber iste ex centum quinquaginta psalmis, non sine altioris mysterii ratione, consistit. Hic enim numerus mysteriis celeberrimus. Constat enim ex octogenario et septuagenario, quibus ex octonario et septenario principium et significatio est. Octonarius enim octavam resurrectionem significat: quia cum sex sint ætates viventium, septima morientium, octava resurgentium erit. Per septenarium vero, hujus vitæ tempus significatur, quod septem dierum repetitione agitur. Recte ergo tali psalmorum numero liber iste compositus est, quia sic in hujus vitæ septenario operari ac vivere nos docet, ut in octava resurrectionis stolam gloriæ consequamur. Vel ideo quia per octonarium Novum Testamentum significatur: octoadi enim patres Novi Testamenti deserviunt, observantes diem octavam resurrectionis Christi, id est, Dominicam, octavas sanctorum, exspectantes octavam resurrectionis mortuorum. Per septenarium vero Vetus Testamentum, quia hebdomadi, id est septenario, patres Veteris Testamenti servierunt, observantes septimum diem, septimam septimanam, septimum annum et quinquagesimum, qui septenis annorum hebdomadibus texitur, id est jubilæum: unde Salomon: \ft*\fk Da partes septem, necnon et octo Eccl. 11.. \fk*\ft Bene igitur hoc numero psalmorum liber iste editus est, cujus partes utriusque Testamenti doctrinam et mandata continent. AUG. Item per tres quinquagenas triplex fit psalmorum distinctio, propter tres status Christianæ religionis significandos: primus pœnitentiæ, in qua et prima psalmorum quinquagena terminatur, scilicet: \ft*\fk Miserere mei Deus; \fk*\ft secundus justitiæ, in qua et secunda quinquagena: \ft*\fk Misericordiam et judicium cantabo tibi; \fk*\ft tertius status vitæ æternæ, in cujus laudem tertia quinquagena finitur, scilicet: \ft*\fk Omnis spiritus laudet Dominum. \fk*\ft ID. Unus est liber Psalmorum, non quinque, ut in Actibus apostolorum legitur: \ft*\fk Sicut scriptum est in libro Psalmorum\fk*\ft Act. 1.. Hieronymus tamen dicit quinque libros, id est, quinque distinctiones quæ fiunt per \ft*\fk fiat, fiat. \fk*\ft Ordo psalmorum ab ordine historiæ discordat, quia ante peccavit David cum uxore Uriæ, et de pœnitentia cecinit: \ft*\fk Miserere mei, Deus, \fk*\ft quam filius ejus eum persequeretur et cecinerit: \ft*\fk Domine, quid multiplicati; \fk*\ft sed ab Esdra propheta instinctu divino ita ordinari creduntur. Materia est integer Christus, sponsus et sponsa. Intentio, homines in Adam deformatos Christo novo homini conformare. Modus tractandi: Quandoque agit de Christo, secundum quod caput est, aliquando secundum corpus, aliquando secundum utrumque. Secundum quod caput, tripliciter: quia vel secundum divinitatem, ut: \ft*\fk Tecum principium, etc.; \fk*\ft aliquando secundum humanitatem, ut: \ft*\fk Ego dormivi, etc., \fk*\ft aliquando per transsumptionem, ut quando utitur voce membrorum, sicut ibi: \ft*\fk Longe a salute mea, etc. \fk*\ft Item de Ecclesia tribus modis: aliquando secundum perfectos, aliquando secundum imperfectos, aliquando secundum malos: qui sunt in Ecclesia corpore, non mente; numero, non merito; nomine, non numine. \ft*\fk Beatus vir qui non abiit, etc. \fk*\ft AUG., Enarr. in Psal., tom. 3. Ordo, abiit Adam cum a Deo recessit; stetit, cum delectatus est peccato; sedit, cum in superbia confirmatus redire non potuit, nisi per istum liberatus, qui nil horum habuit. Abiit Adam cum persuasioni diaboli consensit; stetit, dum pomum comedit; sedit, dum se excusavit: \ft*\fk Mulier quam dedisti mihi me seduxit. \fk*\ft Gen. 3.. Ad similitudinem exsulantium, qui dum sunt in via facilius revocantur, dum jam stant difficilius: demum difficillime, dum ibi magistri et domini effecti sunt. REMI. Peccatur cogitatione, actu et verbis docendo. CASS. Impius in Deum, peccator in se, pestilens in proximum. \ft*\fk In cathedra dans exemplum peccandi. \fk*\ft CASS. Thronus regum, tribunal judicum, cathedra proprie doctorum. Ibid. Quasi ita ait: Vos qui cecidistis per primum Adam, conformamini huic secundo: quia beatus primo contrarius\ft*\f* \q1 \v 2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.\f + \fr 1.2 \fr*\fk Sed in lege. \fk*\ft AUG. CASS. Hic ostenditur plenus omni bono in se. AUG. Non est laus perfecta fugere vituperanda, nisi sequantur laudanda. Quo ordine creverunt in primo, removentur a secundo. \ft*\fk In lege. \fk*\ft Ibid. Qui est in lege secundum legem agit, qui sub lege secundum legem agitur: ille liber, iste servus. Ibid. AMBR. Aliud est lex quæ scribitur servienti, aliud quæ mente conspicitur ab eo qui non indiget litteris. \ft*\fk Voluntas. \fk*\ft CASS. Ut non sit tædium laboris, nec otiosa, sed meditabitur semper. Voluntas sensus est sub lege; rationis, in lege; divinitatis, supra legem.\ft*\f* \q1 \v 3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.\f + \fr 1.3 \fr*\fk Et erit. \fk*\ft Ibid. Hic ostenditur utilis nobis, dans fructum vitæ, et folia, et obumbrans, \ft*\fk Beatus vir. Sed in lege. Et erit. \fk*\ft Plena definitio beati viri. Hæc omnia non omni beato viro, sed soli Christo, conveniunt. \ft*\fk Tanquam lignum. \fk*\ft Ibid. Secundum similitudinem ligni vitæ quod est in paradiso, unde obediens homo comederet. \ft*\fk Lignum. \fk*\ft Ibid. In paradiso est lignum vitæ, lignum ad vitam, et lignum scientiæ boni et mali. \ft*\fk Aquarum. \fk*\ft AUG. Aquæ Spiritus sanctus, secundum illud: \ft*\fk Qui crediderit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ Joan. 7., \fk*\ft et est contra æstus vitiorum. CASS. Vel per aquam, sapientia Dei, qua reficitur interior homo, ut sitis aqua. AUG. Vel mortale genus, ut Job: \ft*\fk Aquæ multæ populi multi, \fk*\ft quia defluunt in mortem, ut aquæ in mare. \ft*\fk Dabit. \fk*\ft Ibid. Dare pertinet ad rationalem sensum et ad offerentis voluntatem. \ft*\fk Et folium. \fk*\ft Ibid. Sicut folia fructus tegunt, ita verba Domini promissiones suas custodiunt. \ft*\fk Et omnia. \fk*\ft Ibid. Quid per singula.\ft*\f* \q1 \v 4 Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.\f + \fr 1.4 \fr*\fk Non sic impii. \fk*\ft Hic de ultione iniquorum adversos terret, horum formido gratiora facit præmissa. \ft*\fk A facie terræ. \fk*\ft AUG. Stabilitatis æternæ, quia ut hæc terra nutrit et continet hominem, ita illa interiorem.\ft*\f* \q1 \v 5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum:\f + \fr 1.5 \fr*\fk Ideo non resurgent. \fk*\ft Quia projicit ventus, id est, ideo quia dati sunt in reprobum sensum: ideo non resurgunt prima resurrectione, ut se judicent in consilio, ut voluntates Dei suis præferant. Vel in concilio, id est, in concordi multitudine justorum impii idololatræ, vel apostatæ. Peccatores, falsi Christiani: vel ideo non resurgunt in futuro, ut judicent, vel ut judicati in concilio, id est, in collegio justorum quiescant. \ft*\fk In judicio, etc. \fk*\ft In judicio quatuor erunt ordines: alii judicabunt et non judicabuntur, ut perfectissimi; alii nec judicabunt, nec judicabuntur, ut damnati infideles; alii judicabuntur et salvabuntur, ut mediocriter boni; alii judicabuntur et peribunt, ut fideles mali. \ft*\fk In concilio. \fk*\ft AUG. In æterno bono, quod sequi consilium fuit sanctis. \ft*\fk Vel in concilio, \fk*\ft in judicio, ut cum eis judicent; quia judicium est, quando diversa peccata diversis pœnis punientur; et ex hoc similitudine dicitur. \ft*\fk Resurgunt. \fk*\ft Quæ resurrectiones: animæ, a peccatis in præsenti; corporis, a morte in futuro, qua fiet impassibile et immortale.\ft*\f* \q1 \v 6 quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.]\f + \fr 1.6 \fr*\fk Quoniam novit Dominus, etc., \fk*\ft Id est, non resurgunt hi in anima, quia Deus non approbat opera eorum, sed justorum tantum.\ft*\f* \c 2 \q1 \v 1 [Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?\f + \fr 2.1 \fr*\fk Psalmus. \fk*\ft Modulatio quæ fit per tactum decem chordarum est bona operatio, quæ fit per observantiam decem mandatorum. \ft*\fk David. \fk*\ft CASS. Manu fortis vel pulcher aspectu Christus est, qui æreas debellavit potestates, in quem et angeli prospicere desiderant. \ft*\fk Quare fremuerunt gentes, etc. \fk*\ft CASS. Iste psalmus est secundus in ordine, primus in titulo; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. Primo increpat persequentes et minatur, prædicit quasi propheta. \ft*\fk Inania. \fk*\ft Ibid. Detinere eum in morte; vel, ne mundus post eum abiret.\ft*\f* \q1 \v 2 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus.\f + \fr 2.2 \fr*\fk Reges. \fk*\ft Ibid. Prior qui infantes occidit Herodes, posterior qui Pilato consensit in morte Christi. Reges et principes. Ibid. Potuit etiam secundum Ambrosium de uno pluraliter dicere. Solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in apostolorum Actibus adversus Christum conspirasse voce Petri produntur.\ft*\f* \q1 \v 3 Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.\f + \fr 2.3 \fr*\fk Dirumpamus. \fk*\ft AMB. Vel convenerunt, dicentes: Dirumpamus rationes eorum, Domini et Christi, vel Christi et discipulorum, quibus nos sibi astringere volunt. AUG. Et si aliter posset dici apertius illis convenit qui nolunt jugum Christi sibi imponi. \ft*\fk Vincula. \fk*\ft Promissiones vitæ æternæ, et comminationes gehennæ, per quæ volunt nos sibi subjugare. \ft*\fk Projiciamus. \fk*\ft Destructis rationibus, dominium ipsius a nobis excutiamus. Ibid. Jugum, id est, legem: sed \ft*\fk qui habitat in cœlis.\fk*\f* \q1 \v 4 Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.\f + \fr 2.4 \fr*\fk Irridebit. \fk*\ft Ibid. Ut quando positis custodibus surrexit: \ft*\fk Subsannabit, \fk*\ft quando per mundum dispersi sunt. Irrisio Dei vis est præscientiæ quam dat Deus sanctis, ut, videntes nomen Christi futurum in omnibus gentibus, illos inania meditatos intelligant.\ft*\f* \q1 \v 5 Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.\f + \fr 2.5 \fr*\fk Loquetur ad eos. \fk*\ft Ibid. Planius aperit cum dicit, conturbabit. Ira Dei est motus qui fit in anima quæ legem Dei novit, cum videt eam a malo præteriri per quem motum multa vindicantur: vel, ira Dei est obscuratio mentis transgressorum legis.\ft*\f* \q1 \v 6 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.\f + \fr 2.6 \fr*\fk Ego autem. \fk*\ft CASS. Secundo, inducit verba ejus de omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate ejus discimus. \ft*\fk Rex. \fk*\ft ID. Sic et reges terræ ab eo constituti. \ft*\fk Prædicans super Sion, \fk*\ft sic et prophetæ, \ft*\fk Filius, \fk*\ft sic et Isræl, \ft*\fk Genui te. \fk*\ft Hoc soli Christo.\ft*\f* \q1 \v 7 Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te.\f + \fr 2.7 \fr*\fk Dominus dixit. \fk*\ft Persona regnantis. \ft*\fk Filius meus. \fk*\ft AUG. Ideo do tibi gentes hæreditatem potius quam alicui obedienti: quia Filius per naturam, et consubstantialis ineffabili genitura. \ft*\fk Hodie. \fk*\ft Ibid. Etsi possit accipi de die qua secundum hominem natus est, tamen hodie quia præsentiam significat, de sempiterna generatione sapientiæ Dei accipiatur.\ft*\f* \q1 \v 8 Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.\f + \fr 2.8 \fr*\fk Postula. \fk*\ft AUG. Ad susceptionem hominis pertinet: quæ pro salute hominum facta, secundum quam interpellat pro nobis. \ft*\fk Hæreditatem. \fk*\ft CASS. Hæreditas ab hero, quod in ea potestate libera dominetur.\ft*\f* \q1 \v 9 Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.\f + \fr 2.9 \fr*\fk Reges eos. \fk*\ft AUG. Partim reges, partim franges, secundum illud: \ft*\fk Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum Luc. 2., \fk*\ft ut qui justus est, justificetur adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc Apoc. 22.. \ft*\fk Virga ferrea. \fk*\ft CASS. Potestas Christi, virga ferrea; peccator, vas figuli, quod et luteum et facile frangitur.\ft*\f* \q1 \v 10 Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram.\f + \fr 2.10 \fr*\fk Et nunc, reges, intelligite. \fk*\ft Nunc, id est, per ea quæ dicta sunt. CAS. Tertio pro his patefactis admonet omnes humiliter obedire, et suadet ab utili ne pereant, et ab honesto, quia beati qui confidunt in eo. In hoc post Christum quasi Apostolus loquitur. AUG. Vel, me rege constituto, ne tristemini, reges terræ; expedit enim vobis ut sub illo sitis, a quo est intellectus, et eruditio, ut non temere dominemini, sed Domino omnium serviatis, et in beatitudine exsultetis.\ft*\f* \q1 \v 11 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. \q1 \v 12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.\f + \fr 2.12 \fr*\fk Nequando irascatur. \fk*\ft Ibid. Dubitatio non secundum prophetam, sed secundum ipsos, qui cum dubitatione cogitant iram Dei. \ft*\fk De via justa, \fk*\ft id est, Christo sublati, vel de bona operatione.\ft*\f* \q1 \v 13 Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.]\f + \fr 2.13 \fr*\fk Cum exarserit. \fk*\ft CASS. Modo non ardet cum castigat, ut pater, sed in futuro ardebit, quia nihil patientiæ in futuro erit. \ft*\fk In brevi ira. \fk*\ft Quia non singula horum separatim, sed simul omnia discutit.\ft*\f* \c 3 \d Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.\f + \fr 3.1 \fr*\fk Psalmus, \fk*\ft AUG. de passione et resurrectione Christi: Filius Judas a quo fugit, cum illo discedente cum cæteris in montem secessit; vel potius cum mentem ejus sapientia Dei deseruit, ut totus esset diaboli, quæ desertio fuga propter celeritatem dicitur. Unde: \ft*\fk Quod facis, fac citius Joan. 13.. \fk*\ft Cui Christus pacem exhibuit, ut et David filio iniquo, unde pax patris dicitur: Judas vero ut Absalon suspensus interiit. Proponit duas partes oppositas. Vox Christi quasi admirantis, cum ad salvandum venit: \ft*\fk Domine, quid, etc.\fk*\f* \q1 \v 1 [Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;\f + \fr 3.2 \fr*\fk Domine, quid. \fk*\ft CASS. Primus psalmus de his qui breviter de passione et resurrectione facit, contra eos, et maxime paganos, qui gloriam majestatis non putant ad humilia posse descendere.\ft*\f* \q1 \v 2 multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus.\f + \fr 3.3 \fr*\fk Multi dicunt, etc. \fk*\ft AUG. Vel hoc dicit unusquisque qui a vitiis et cupiditatibus impugnatur. \ft*\fk Dicunt animæ: Non est salus, etc. \fk*\ft Coacervatione vitiorum subrepit desperatio sanitatis, quasi vitiis insultantibus animæ; vel etiam diabolis et angelis ejus, per suggestiones.\ft*\f* \q1 \v 3 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.\f + \fr 3.4 \fr*\fk Susceptor meus es. \fk*\ft CASS. In Christo. Caput, Christum, vel mentem quæ servit legi Dei. \ft*\fk Percussisti omnes. \fk*\ft Recte in prædestinatione dicitur de diabolo et angelis ejus. \ft*\fk Super populum. \fk*\ft Hoc est unumquemque nostrum. ID. Vel hoc loquitur Ecclesia et caput ejus, inter procellas persecutionum per totum orbem constituta. Multi dicunt, Christianum nomen, exstinguere cupientes, \ft*\fk Non est salus. \fk*\ft Aliter non sperarent delere Ecclesiam late pullulantem. \ft*\fk Susceptor. \fk*\ft Quia in Christo suscepta et cum eo exaltata. Caput ipsum qui primus ascendit in cœlum.\ft*\f* \q1 \v 4 Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.\f + \fr 3.5 \fr*\fk Et exaudivit me de monte, etc. \fk*\ft Id est, Christo auditur oratio Ecclesiæ, vel justitia.\ft*\f* \q1 \v 5 Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.\f + \fr 3.6 \fr*\fk Ego dormivi: \fk*\ft secundum illud: \ft*\fk Exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus Ephes. 5.. \fk*\ft Nihil mirum Salvatorem hæc dicere, quando multo majora pro animarum salute gessit, quo tempore a corpore abfuit, quæ in epistola catholica apud sanctum Petrum recensentur: \ft*\fk Quando iis qui erant in carcere, spiritibus profectas prædicavit, qui increduli aliquando fuerant I Petr. 3..\fk*\f* \q1 \v 6 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.\f + \fr 3.7 \fr*\fk Non timebo millia, \fk*\ft quæ nomen Christi conantur exstinguere\ft*\f* \q1 \v 7 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.\f + \fr 3.8 \fr*\fk Quoniam tu percussisti, etc. \fk*\ft Jam regnante Ecclesia, inimici confusione percussi sunt. \ft*\fk Dentes peccatorum, \fk*\ft verba, scilicet, maledica; vel principes in interitum fiunt. Ergo credite, homines, quod \ft*\fk Domini est salus, \fk*\ft et o Domine \ft*\fk benedictio tua sit super populum tuum. Voce mea. \fk*\ft Hæc mihi merito, quia \ft*\fk voce mea. \fk*\ft Qui bonus est, et bona petit, voce sua clamat; aliena voce, id est, vitæ suæ non concordante. \ft*\fk Ego dormivi. \fk*\ft Finis rei, unde proponit non timendum. \ft*\fk Ego, \fk*\ft cum pondere; quasi: sæviunt illi, sed non dormirem, nisi vellem. Vel, dormivi consentiendo; soporatus, male operando; exsurrexi, peccata deserendo. \ft*\fk Quoniam. \fk*\ft AUG. Non retropendet, non præterea salvum facit quia percussit: sed inde contriti sunt dentes, quia percussit; id est, maledica verba in irritum ducta sunt; vel, dentes, sunt qui quosdam de numero sanctorum præcidunt, et malis incorporant.\ft*\f* \q1 \v 8 Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.] \c 4 \d In finem, in carminibus. Psalmus David.\f + \fr 4.1 \fr*\fk In finem. \fk*\ft AUG. Finis duobus dicitur modis, quando aliquid deficit, vel quando perficitur. Ibid. Canticum lætitiam indicat. Psalmi sunt qui cantantur ad psalterium, quo in magno mysterio usus est Propheta. \ft*\fk Psalmus, \fk*\ft de moribus ad agendum, ut deserantur falsi dii et vana sæculi; \ft*\fk Cantici, \fk*\ft quia fit mentio de æterna jucunditate.\ft*\f* \q1 \v 1 [Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.\f + \fr 4.2 \fr*\fk Cum invocarem, etc. \fk*\ft CASS. Exemplo sui increpat infideles de falsis. \ft*\fk Dilatasti mihi. \fk*\ft Ibid. Ab angustiis tristitiæ in latitudine gaudii duxisti. 5. \ft*\fk Gaudemus in tribulationibus scientes quod tribulatio, etc. \fk*\ft Rom. 5. Prius indicavit se auditum: jam quasi habens in corde Deum, ei loquitur. \ft*\fk Miserere mei. \fk*\ft Misertus de justitia et dilatione. Item, miserere contra miserias hujus vitæ. \ft*\fk Orationem meam. \fk*\ft De petendis bonis. Et cum ita de me, \ft*\fk Filii hominum, usquequo gravi corde?\fk*\f* \q1 \v 2 Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?\f + \fr 4.3 \fr*\fk Diligitis vanitatem, etc. \fk*\ft CASS. Voto amplexamini, quæritis labore vana idola, et mendacia, quæ non Deus: vel terrena, quæ non faciunt quod promittunt.\ft*\f* \q1 \v 3 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.\f + \fr 4.4 \fr*\fk Et scitote, etc. \fk*\ft Proposito novo homine veterem jubet exuere. AUG. Nota, \ft*\fk Et\fk*\ft in initiis poni, ut dicta, cum visione quæ in corde est conjungat, ita hic, ut: \ft*\fk Nolite diligere vana. Et scitote. \fk*\ft Sed diapsalma sic conjungi vetat. Diapsalma secundum Hieronymum semper, Hebræi Sela, id est, semper in confirmatione præcedentis partis. Sympsalma, id est, conjunctio psalmi. \ft*\fk Dominus exaudiet. \fk*\ft De requie ita, et vos: et ideo clamate, sic digni auditu.\ft*\f* \q1 \v 4 Irascimini, et nolite peccare; quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.\f + \fr 4.5 \fr*\fk Irascimini. \fk*\ft Si motus surgit animi qui non est in potestate, non ei consentiat ratio. CASS. Motus animi in potestate nostra non est, sed Dei gratia temperare possumus: quod ergo consuetudinis est, permittit; quod culpæ, prohibet. HIER. Hoc docet Apostolus: \ft*\fk Sol non occidat super iracundiam vestram Ephes. 4., \fk*\ft ut peccatum sit omnino vel leviter irasci: justitia autem, iram celeri pœnitudine mitigare. \ft*\fk In cordibus vestris. \fk*\ft AUG. De his quæ tractatis in corde, quem novit Deus: id est, de consensu; et de his quæ volvitis in cubili, id est delectatione carnis, in qua captiva versatur ratio, ut fera in cubili, \ft*\fk Compungimini, \fk*\ft per pœnitentiam; vel cubilia sunt cogitationes ferocium. CASS. Venialis est ira quæ non ducitur ad effectum. Diapsalma. \ft*\fk Sacrificate. \fk*\ft CASS. Deposito veteri homine, nos in sacrificium jubemur offerri, quia certi de bonis. AUG. \ft*\fk Sacrificium justitiæ, \fk*\ft spiritus contribulatus, ut se puniens mactet Deo: vel, opera justa post pœnitentiam quod notat diapsalma, ut de veteri vita transeatur ad novam, et sic sperate bona. Sed quia vix est qui diligat interiora bona, subdit:\ft*\f* \q1 \v 5 Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?\f + \fr 4.6 \fr*\fk Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? \fk*\ft Futura, scilicet de quibus dubitant et desperant. Ad quod respondens ostendit breviter quæ bona sunt quærenda.\ft*\f* \q1 \v 6 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti lætitiam in corde meo.\f + \fr 4.7 \fr*\fk Signatum est super nos lumen, etc. \fk*\ft AUG. Hoc lumen est totum, et verum hominis bonum, quo signatur, ut denarius imagine regis. \ft*\fk Lumen. \fk*\ft AUG. Lumen, id est, luminosus vultus, et illuminans nos, imago qua cognosceris. CASS. Vel: Crux nobis impressa est, in signum regis nostri, quæ est lumen vultus: quia in talibus radiat Deus. Imago creationis, ratio; recreationis, gratia; similitudinis, tota Trinitas. In corde. AUG. Non foris in vanis, sed intus ubi habitat Deus, quærenda est lætitia.\ft*\f* \q1 \v 7 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.\f + \fr 4.8 \fr*\fk A fructu. \fk*\ft CAS. Quia putant in his consummatum bonum. Hæc tria tanquam usibus humanis magis accommoda pro omnibus divitiis ponit.\ft*\f* \q1 \v 8 In pace in idipsum dormiam, et requiescam;\f + \fr 4.9 \fr*\fk In pace in idipsum. \fk*\ft CASS. Ego autem in pace mentis dormiam, hic oblitus mundi, et requiescam in futuro: quia jam in una spe, non in multiplicitate sæculi. \ft*\fk In pace dormiam et requiescam. \fk*\ft AUG. Ab omnibus sæculi cum mortale hoc induet immortalitatem: et hoc vere erit, quia jam est spes: et hoc est: \ft*\fk Quoniam tu, Domine, \fk*\ft et profecto erit quod speratur.\ft*\f* \q1 \v 10 quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.] \c 5 \d In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David.\f + \fr 5.1 \fr*\fk Pro ea quæ consequitur hæreditatem. \fk*\ft Quia hic honoratur cui habenda hæreditas affirmatur, a qua æmula excluditur. Ecclesia est, quæ hæreditatem, id est, vitam æternam, ipsum Deum accipit, quæ hic loquitur de hæreditate, quam sibi petit, et asserit, æmulam dicens excludi. BEDA. Id est, pro Ecclesia, quæ, Christo resurgente, bonorum spiritualium dona percepit, quæ et ipsa nonnunquam Domini vocatur hæreditas, cujus pretioso est sanguine comparata: unde dictum est: \ft*\fk Postula a me, et dabo tibi gentes, hæreditatem tuam. \fk*\ft Totus ergo psalmus a persona catholicæ profertur Ecclesiæ, quæ prima sectione orationem suam poscit audiri, hæreticos et schismaticos prædicans a Domini muneribus esse excludendos. Secunda sectione per intellectum Scripturarum divinarum recto tramite dirigi se ad illam felicem patriam deprecatur, perfidos inde asserens funditus fieri alienos. Ad postremum commemorans præmia beatorum, ut una prædicatione et malos prædicta pœna converteret, et justos promissa præmia concitarent.\ft*\f* \q1 \v 1 [Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum.\f + \fr 5.2 \fr*\fk Verba mea. \fk*\ft CASS. Hic innuit propheta trinam orationem esse faciendam. Sunt enim tria principalia vitia in prosperis, tria in adversis: contra quæ trinam debemus facere orationem. In prosperis, contra carnis concupiscentiam, contra concupiscentiam oculorum, contra superbiam vitæ. In adversis, contra timorem mortis, periculi, utilitatis. Ibid. Trina oratio, verba, oris psalmodiam, clamorem, cordis affectum, ideo: \ft*\fk Exaudies. \fk*\ft Ecce ter de eodem. \ft*\fk Auribus. \fk*\ft Aures Dei sunt potentia, clementia. Potentia, qua potest: clementia, qua vult audire; nisi enim esset clementia, nullius preces exaudiret.\ft*\f* \q1 \v 2 Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus.\f + \fr 5.3 \fr*\fk Voci. \fk*\ft Illa oratio vocem habet, quæ est digna audiri. \ft*\fk Rex. \fk*\ft AUG. Proprie Filius, bene primo rex, quia per eum itur ad Patrem, unde subdit: Et \ft*\fk Deus meus: \fk*\ft et tamen non dicit intendite, sed intende, quia unus Deus.\ft*\f* \q1 \v 3 Quoniam ad te orabo, Domine: mane exaudies vocem meam.\f + \fr 5.4 \fr*\fk Quoniam, etc. \fk*\ft AUG. Hucusque oratio ut audiatur, etc., usque ad et hoc mane mox ut tenebras deserit.\ft*\f* \q1 \v 4 Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.\f + \fr 5.5 \fr*\fk Mane astabo. \fk*\ft CASS. Vel, mane quando incipiet æternitas, et tunc plene videbo quod non placet iniquitas: quia tunc non habitabit, \ft*\fk sed tolletur impius, ne videat gloriam Dei Isa. 26.: \fk*\ft et tunc non permanebunt, etsi misericordiam ejus habuerint.\ft*\f* \q1 \v 5 Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.\f + \fr 5.6 \fr*\fk Neque permanebunt injusti. \fk*\ft Qui mala faciunt. Nam odisti qui operantur, non qui operati sunt.\ft*\f* \q1 \v 6 Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.\f + \fr 5.7 \fr*\fk Perdes omnes qui loquuntur mendacium. \fk*\ft AUG. Quia hoc est veritati contrarium. Veritas est de eo quod est. Mendacium non est substantia vel natura, sed de eo quod non est, et merito perditur, quod declinat ab eo quod est ad id quod non est. Ibid. Mentiri est loqui contra hoc quod animo sentitur. Ibid. Sunt mendacia quædam pro salute, etc., usque ad non cogitavi furentem posse repetere.\ft*\f* \q1 \v 7 Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.\f + \fr 5.8 \fr*\fk Ego autem. \fk*\ft AUG. Tertio, dicit se futuram domum Dei, et nunc proximare in timore ante consummationem, quæ expellit timorem. \ft*\fk Introibo. \fk*\ft CASS. Per hoc introibo, quia adorabo. Ibid. Petit contra ea quæ æmula ingerit: unde ipsa peribit.\ft*\f* \q1 \v 8 Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.\f + \fr 5.9 \fr*\fk Domine, deduc. \fk*\ft AUG. Quarto, proficiens inter impedimenta orat juvari intus, ne linguis dolosis avertatur. \ft*\fk In justitia tua. \fk*\ft CASS. Quia pœnitentes et supplices recipis. \ft*\fk In conspectu. \fk*\ft AUG. Ubi homo non videt, cui laudanti vel vituperanti non est credendum: quia non videt in conscientia, in qua iter ad Deum dirigitur. Ideo subdit: \ft*\fk Quoniam non est in ore eorum veritas.\fk*\f* \q1 \v 9 Quoniam non est in ore eorum veritas; cor eorum vanum est.\f + \fr 5.10 \fr*\fk Quoniam non est, etc. \fk*\ft Non modo non est veritas in ore, sed sepulcrum: quia fetida promunt ad corrumpendum, quibus si non proficiunt, dolose agunt, id est, non modo moliuntur, sed efficiunt.\ft*\f* \q1 \v 10 Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant: judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.\f + \fr 5.11 \fr*\fk Judica illos Deus. Decidant a cogitationibus suis. \fk*\ft Non optat, sed quod futurum est prædicit. Decidit qui spe bona frustratur. \ft*\fk Et lætentur. \fk*\ft CASS. Post retributiones malorum subdit præmia bonorum, ut sicut pœna terret, præmia incitent.\ft*\f* \q1 \v 11 Et lætentur omnes qui sperant in te; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum, \q1 \v 12 quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.]\f + \fr 5.13 \fr*\ft Ut scuto. CASS. Uno verbo indicat beneficia Dei gratuita. Voluntas quæ vocat, est defensio contra omnia, et corona, et clypeus. Capiti aptatus corona est, cordi defensio.\ft*\f* \c 6 \d In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.\f + \fr 6.1 \fr*\fk Octava\fk*\ft est adventus Domini, in qua peccator timet argui, et ideo pœnitet. AUG. Octavam dicunt aliqui adventum Domini, etc., usque ad unde timens Ecclesia hic orat.\ft*\f* \q1 \v 1 [Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.\f + \fr 6.2 \fr*\fk Domine, ne in furore. \fk*\ft BASIL. Confessio est deprecativa, quæ apud Deum valet. Primo est exordium, in quo captat benevolentiam, per potestatem judicis, per infirmitatem suam, per consuetudinem parcendi: quia non vult a mortuis, sed a vivis rogari. \ft*\fk Arguas. \fk*\ft AUG. Argui gravius est quam accusari, unde damnatio timetur. Corripi mitius, id est, emendari vel erudiri. Arguuntur in judicio, qui sine fundamento. Emendantur, id est, purgantur, qui supra illud lignum, fenum, stipulam ædificaverunt. Dicit ergo hic: \ft*\fk Sana, \fk*\ft ne ibi sit opus, unde subdit: \ft*\fk Miserere.\fk*\f* \q1 \v 2 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.\f + \fr 6.3 \fr*\fk Infirmus\fk*\ft AUG. Reatu infirmatur anima, a quo sana, quia ossa, id est, mens conturbatur ad præsentiam, et anima, id est, sensualitas: ergo usquequo differs, quasi dicat: Quid restat quin sanes? \ft*\fk Usquequo. \fk*\ft AUG. Innuit se diu luctari cum vitiis. Non est autem crudelitas dilatio Dei, sed ut persuadeat animæ, in quæ mala se præcipitavit. Nondum enim tam perfecte orat, ut ei dicatur: \ft*\fk Adhuc te loquente dicam, ecce adsum Isa. 65.. \fk*\ft Ut ex difficultate sanationis inde magis caveat sibi, et ut ostendatur quæ pœna sit non conversis, si tanta difficultas sit conversis, unde: \ft*\fk Si justus vix salvabitur, impius ubi apparebit? \fk*\ft I Petr. 4.\ft*\f* \q1 \v 3 Et anima mea turbata est valde; sed tu, Domine, usquequo? \q1 \v 4 Convertere, Domine, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam.\f + \fr 6.5 \fr*\fk Convertere. \fk*\ft CASS. Qui aversus eras, vel a vindicta. \ft*\fk Eripe, \fk*\ft ab imminente morte. Vel eripe animam peccatis ligatam. \ft*\fk Salvum me fac, etc., \fk*\ft dando virtutes.\ft*\f* \q1 \v 5 Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi?\f + \fr 6.6 \fr*\fk Quoniam non est. \fk*\ft CASS. Ideo hic festino dimitti, quia post mortem et in inferno non accipitur confessio. In inferno. AUG. Confessus est dives, qui Lazarum vidit, etsi de profundo, cujus comparatione coactus est confiteri mala sua, usque adeo, ut et fratres roget ab his præmoneri: sed post judicium in profundioribus tenebris nullam lucem Dei videbunt, cui confiteantur. Vel, mortem dicit peccatum in quo immemor est Dei qui mandata ejus contemnit.\ft*\f* \q1 \v 6 Laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis meis stratum meum rigabo.\f + \fr 6.7 \fr*\fk Laboravi. \fk*\ft CASS. Narrat ærumnas quibus pœnitentes avertitur; gemit dum videt quid egit, et quæ pœna futura. \ft*\fk Lectum. \fk*\ft Conscientiam, quæ quibusdam quies, quibusdam tormentum. Stratum, sensualitatem; fertilem faciam, quæ erat arida. Vel, lectus delectatio corporis, in qua homo resolvitur. Stratus, cumulus peccatorum ut vestium, quo resoluto, imbre lacrymarum, nova messis virtutum crescat.\ft*\f* \q1 \v 7 Turbatus est a furore oculus meus; inveteravi inter omnes inimicos meos.\f + \fr 6.8 \fr*\fk A furore. \fk*\ft AUG. Ab ira, vel Dei, quæ in judicio, etc., usque ad ne quis desperet de gravitate peccatorum, subdit: \ft*\fk Discedite, etc. \fk*\ft CASS. Correptio, ut separetur ab illis, quorum collegio peccavit, et insistat mandatis Dei. \ft*\fk Inimicos, \fk*\ft AUG. id est, vitia, vel malos homines, qui vere sunt inimici ad Deum se convertentium, a quibus separatur omnis bonus, non loco, sed animo. Quia vero non est inanis tantus labor pœnitentiæ, exauditum se significans, subdit: \ft*\fk Discedite.\fk*\f* \q1 \v 8 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.\f + \fr 6.9 \fr*\fk Dominus. \fk*\ft Ter Dominus, quia Trinitatem affuisse precibus ostendit: Incepit a lacrymis, exauditus exsultat. \ft*\fk Exaudivit Dominus. \fk*\ft CAS. Dat exemplum fideliter orantes audiri.\ft*\f* \q1 \v 9 Exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit. \q1 \v 10 Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei; convertantur, et erubescant valde velociter.]\f + \fr 6.11 \fr*\fk Erubescant et conturbentur. \fk*\ft CASS. Quasi in conclusione, jam liber a peccatis, exsultans, pro inimicis, ut convertantur, orat, ut, sicut ipse, habeant veniam. AUG. \ft*\fk Erubescant. \fk*\ft Hoc non hic ubi potius irrident eos qui omnia relinquunt, et infirmos erubescere faciunt, sed in judicio.\ft*\f* \c 7 \d Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.\f + \fr 7.1 \fr*\ft In finem, psalmus. AUG. Chusi, qui transivit in partem Absalon, etc., usque ad non enim erat eis abscondendum, pro quibus gestum est. AUG. Potest hic psalmus in persona Christi intelligi; si qua humiliter dicta sunt, ad infirmitatem nostram referantur, quam gestavit. Primo petit ex omnibus tribulationibus liberari.\ft*\f* \q1 \v 1 [Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me:\f + \fr 7.2 \fr*\fk Domine Deus. \fk*\ft CASS. Iste est primus psalmus eorum, in quibus per actus David futura mysteria Domini significantur. Mysterium incarnationis, silentium fuit Judæis; ut David a filio, ita Christus a populo, quem nutrierat, persecutionem sustinuit. \ft*\fk Libera. \fk*\ft AUG. Quasi, superato omni bello vitiorum, jam profecto nihil restat, nisi invidus diabolus.\ft*\f* \q1 \v 2 nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.\f + \fr 7.3 \fr*\fk Rapiat, etc. \fk*\fk Redimat, etc. \fk*\ft CASS. Propria verba: Domini est liberare, leonis rapere. Ordo, prius persequentes ponit, inde leonem. Expiatus enim ab omnibus spiritualibus nequitiis a diabolo liberatur.\ft*\f* \q1 \v 3 Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,\f + \fr 7.4 \fr*\fk Domine, si feci istud. \fk*\ft Ibid. Ad litteram de David, et Absalon. \ft*\fk Si feci istud, \fk*\ft id est, si hoc malum mihi per præteritam culpam contigit. Vel si modo est iniquitas in manibus, id est, operibus meis. Vel, \ft*\fk si reddidi retribuentibus mihi mala, etc., \fk*\ft quod dicitur æquitas apud homines, \ft*\fk merito\fk*\ft etsi non videatur hominibus \ft*\fk deeidam ab inimicis meis inanis, \fk*\ft a fructu mansuetudinis. AUG. \ft*\fk Si feci istud, \fk*\ft vel, universale peccatum, quod sine nomine dixit, quod est superbia, quæ est radix omnium malorum. Vel, quod sequitur, \ft*\fk si est iniquitas, \fk*\ft quod de omni peccato accipitur. \ft*\fk Si reddidi. \fk*\ft Ibid. Id est, si te non sum imitatus in justo silentio, id est, patientia, quæ pro me operatus es. \ft*\fk Decidam merito ab inimicis. \fk*\ft Ibid. Non jurejurando hoc sibi imprecatur, sed dicit quod contingit se vindicantibus: prophetat ergo, non jurat per exsecrationem; quod est gravissimum jurisjurandi genus. Inanis factus vana et superba lætitia, quod quasi vinci non potuit: Salomon, \ft*\fk Melior est qui vincit iram, quam qui cepit civitatem\fk*\ft Prov. 16..\ft*\f* \q1 \v 4 si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. \q1 \v 5 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.\f + \fr 7.6 \fr*\fk Conculcet, etc. \fk*\ft Ibid. Anima peccatoris de quo, \ft*\fk Terra es, et in terram reverteris Gen. 3, \fk*\ft cibus serpentis est cui in maledictione dictum est, \ft*\fk Terram manducabis, \fk*\ft id est, diaboli, quia terra, id est, terrena est. Et ideo hic ait: Conculcet in terra vitam meam, id est, in terram redactam sibi incorporet, et ibi sit despicabilis. \ft*\fk Gloriam meam. \fk*\ft Ibid. Quæ debet esse in conscientia, ubi Deus videt; et solida in Domino, ut: \ft*\fk Qui gloriatur, in Domino glorietur I Cor. 1.. \fk*\fk Deducat in pulverem, \fk*\ft id est, in superbiam et jactantiam, ut scilicet velim gloriari apud homines. \ft*\fk In pulverem deducat. Pulvis quem projicit ventus. \fk*\ft Ibid. Superborum jactantia. Vult ergo ut gloria sua sit solida intus, ubi Deus videt: est enim pulvis, si apud homines gloriatur; ecce quam cavenda superbia.\ft*\f* \q1 \v 6 Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum: et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti,\f + \fr 7.7 \fr*\fk Exsurge, Domine. \fk*\ft Petit ut gloria resurrectionis Christi subveniat. \ft*\fk In ira tua. \fk*\ft Perfectus enim iste non precatur hic adversus homines, sed adversus diabolum, ut possessionem ejus amittat, peccatores, scilicet et impios, qui sunt ejus possessio. Et quia ablatio hominis, quia pœna est diabolo, dicitur ira Dei contra eum. Vel, precatur hic Christi resurrectionem, sicut in præcedenti, ejus incarnationem: ut \ft*\fk O Domine Deus meus, etc. \fk*\fk In finibus. \fk*\ft Mundus, vel infernus, sunt fines diaboli. \ft*\fk Et exsurge, Domine. \fk*\ft Superbus diabolus, quia per iniquitatem vincitur, subdit: Vel, \ft*\fk Exsurge, \fk*\ft id est, in toto orbe notus efficere, resurgendo. \ft*\fk In præcepto, \fk*\ft ut præceptum humilitatis facias implere: et hoc inde sequitur, quia Synagoga de diversis populis, vel specialiter Judæis, \ft*\fk circumdabit te, \fk*\ft amando, vel persequendo: \ft*\fk Propter hanc, \fk*\ft id est, amantem, \ft*\fk regredere, \fk*\ft id est, fac scire eos omnipotentiam tuam, qui descendisti ut te viderent; vel \ft*\fk propter hanc, \fk*\ft id est, persequentem, in qua locum non invenis, \ft*\fk regredere in altum, \fk*\ft id est, subtrahere his qui te persequuntur. \ft*\fk Synagoga. \fk*\ft Ibid. Congregatio populi, etc., usque ad Dominus judicat, de judicio regressi, id est, Christi. \ft*\fk Innocentiam. \fk*\ft Ibid. Quia non reddidi retribuentibus mihi. \ft*\fk Super me. \fk*\ft Ibid. Justitia et innocentia sunt super me, quia non a me, sed a Deo.\ft*\f* \q1 \v 7 et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere: \q1 \v 8 Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. \q1 \v 9 Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.\f + \fr 7.10 \fr*\fk Scrutans corda. \fk*\ft Ibid. Quid quisque cogitet. \ft*\fk Renes. \fk*\ft Quid quemque delectet; quia finis curæ et cogitationis est delectatio, ad quam nititur pervenire. Opera nostra in dictis et in factis possunt videre homines: sed quo animo fiant, et quo pervenire cupiant, solus videt Deus; qui cum videt cor esse in cœlo, et non delectari in carne, sed in Domino, id est, cum bonæ sunt cogitationes, et earum fines dirigit justum, et non solum dirigit, sed adjuvat justum.\ft*\f* \q1 \v 10 Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.\f + \fr 7.11 \fr*\fk Justum adjutorium. \fk*\ft Ibid. Duo sunt officia medicinæ, scilicet morbum sanare et sanitatem custodire. Secundum primum dixit in alio psalmo: \ft*\fk Infirmus sum, sana me, Domine. \fk*\ft Juxta alteram dicit hic perfectus, \ft*\fk justum adjutorium meum a Domino. \fk*\ft Et illa enim et ista medicina salvos facit: sed illa ex ægritudine transfert ad salutem, hæc in ipsa salute conservat. Illa ad morbum evadendum, remedium; hæc autem ne ad morbum recidat, remedium præstat. Illa sanamur infirmi, hac custodimur sani.\ft*\f* \q1 \v 11 Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies?\f + \fr 7.12 \fr*\fk Deus judex. \fk*\ft CASS. Hic metu futuri judicii terret, et spem reversis promittit. \ft*\fk Nunquid irascitur. \fk*\ft AUG. Alia littera: \ft*\fk Nunquid adducit iram per singulos dies. \fk*\ft In Græco significantius, \ft*\fk adducit iram: \fk*\ft quia non in ipso est ira qua punit, sed in angelis iræ, per quos punit: qui non propter justitiam qua non gaudent, sed propter malitiam, pœna humana delectantur: quos per singulos dies non congregat ad vindictam, sed per patientiam ad pœnitentiam invitat.\ft*\f* \q1 \v 12 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum.\f + \fr 7.13 \fr*\fk Gladium suum.\fk*\ft AUG. Alia littera: Frameam suam splendificavit. CASS. \ft*\fk Gladium suum, \fk*\ft manifestam vindictam exercebit, nec impar dictum est hoc, quia arcum suum tetendit, \ft*\ft minatur, ne putetur remissa patientia; \ft*\fk paravit, \fk*\ft ut mox missurus sagittam putetur. \ft*\fk Arcum suum. \fk*\ft Ibid. A simili. Sicut enim qui tetendit arcum minatur, ita per sacram Scripturam minatur malis, ne remissa putetur Dei patientia; et \ft*\fk paravit, \fk*\ft qui mox missurus sagittam putetur: sicut quis arcum parat, ut sagittam mittat. \ft*\fk Arcum suum tetendit, \fk*\ft AUG. temperando Vetus Testamentum per Novum Testamentum: \ft*\fk Paravit, \fk*\ft per explanationem. Ibid. Vel, \ft*\fk paravit. \fk*\ft Parat et disponit Deus, etc., usque ad sed ardentibus studio, sagittæ.\ft*\f* \q1 \v 13 Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. \q1 \v 14 Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.\f + \fr 7.15 \fr*\fk Ecce. \fk*\ft Quasi, hæc paravit Deus in Scripturis. Ibid. Unde videtur homini esse causa damnationis. Sed \ft*\fk ecce\fk*\ft quod non ex Deo, sed ex homine est, quia \ft*\fk lacum aperuit, etc. Concepit dolorem, \fk*\ft Ibid. id est, appetitu temporalium rerum. \ft*\fk Peperit, \fk*\ft effecit, emisit: et in emissa iniquitate est lacus, id est, præcipitium aliis. Unde subdit:\ft*\f* \q1 \v 15 Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit.\f + \fr 7.16 \fr*\fk Lacum aperuit. \fk*\ft Et sic est comparabilis aperienti lacum: aperit enim concipiendo fraudem: effodit parturiendo, instando operi fraudis; incidit pariendo fraudem, scilicet, perpetrando.\ft*\f* \q1 \v 16 Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.\f + \fr 7.17 \fr*\fk Convertetur dolor, etc. \fk*\ft Caput, anima, vertex, ratio: cui dominantur peccata, et supersunt: et superdescendent cum in pœnas detrudent.\ft*\f* \q1 \v 17 Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.]\f + \fr 7.18 \fr*\fk Confitebor Domino. \fk*\ft CASS. Conclusio, quasi omnia in summam colligens, alacriter se dicit confiteri.\ft*\f* \c 8 \d In finem, pro torcularibus. Psalmus David.\f + \fr 8.1 \fr*\fk In finem, pro torcularibus, etc. \fk*\ft Pro torcularibus, id est, Ecclesiis, etc., usque ad animæ in requiem emanant.\ft*\f* \q1 \v 1 [Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.\f + \fr 8.2 \fr*\fk Domine, Dominus noster, quam admirabile nomen! etc. \fk*\ft CASS. Primo laudes Dei, majestas ejus, et operatio excelsa describuntur. \ft*\fk In universa. \fk*\ft Ibid. Non ergo Judæi vel quilibet alii sibi vindicent quod omnium est, quod est intentio. \ft*\fk Super cœlos. \fk*\ft AUG. Ad litteram, vel Scripturas: quia excedit eloquia omnium Scripturarum; vel, \ft*\fk super cœlos. \fk*\ft Continuando cum sequentibus, id est, in Scripturas, quas inclinat infantibus, propter inimicos crucis: qui destruuntur, cum videntur, id est, intelliguntur Scripturæ usque ad infantes ductæ: et cum per eas usque ad robur nutriuntur, et sublimitatem intelligentiæ eriguntur.\ft*\f* \q1 \v 2 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.\f + \fr 8.3 \fr*\fk Ex ore infantium. \fk*\ft Ibid. Insipientium, quibus Apostolus lac dabat, quos signabant illi, qui Dominum laudabant, in quos hoc utitur Dominus testimonio. Ex his perfecit laudem, quia si soli perfecti essent in Ecclesia, non consuleretur humano generi; sicut nunc, cum et minimi nondum capaces cognitionis rerum spiritualium nutriuntur fide temporalis historiæ. \ft*\fk Inimici, \fk*\ft sunt omnes, qui dispensationi per Crucifixum factæ, contraria dicunt. \ft*\fk Defensores\fk*\ft videntur hæretici fidei, philosophi sapientiæ, cum tamen et illi fidem, et hi sapientiam veram impugnent. \ft*\fk Lactentium, \fk*\ft CASS. non ætate, sed ut Petrus, \ft*\fk quasi modo geniti I Petr. 2., \fk*\ft qui nondum escam, sed lac sumere possunt; et est, non solum a perfectis, sed et ab insipientibus prædicaris. Vel, infantes et lactentes dicit apostolos, qui fuerunt homines simplices et indocti; unde: Stulta mundi \ft*\fk elegit Deus ut confundat fortia I Cor. 1.. \fk*\ft Perfectior est laus. Vel, ex ore infantium et lactentium, id est, ex verbis puerorum Hebræorum perfecisti laudem, quæ videbatur pueriliter agi propter inimicos, ne videatur humana sapientia, sed divinitus data. \ft*\fk Inimicos tuos. \fk*\ft Paganos. \ft*\fk Inimicum. \fk*\ft Judæum, qui inimicus est Dei, dum Patrem solum defendit: quia qui non honorificat Filium, non honorificat \ft*\fk Patrem, \fk*\ft vel inimicus voto.\ft*\f* \q1 \v 3 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.\f + \fr 8.4 \fr*\fk Quoniam videbo. \fk*\ft Præ Judæo, spiritu. \ft*\fk Cœlos tuos, \fk*\ft apostolos, videbo præsentialiter in posteris; hoc bene convenit primitivis. \ft*\fk Opera digitorum tuorum. \fk*\ft Quia cooperatione Trinitatis perfecti, quæ significatur in tribus digitis hic, ut ibi: \ft*\fk Qui appendit tribus digitis molem terræ. \fk*\ft Isa. 40. Et per eos, \ft*\fk Lunam et stellas quæ tu fundasti. \fk*\ft Non illi.\ft*\f* \q1 \v 4 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?\f + \fr 8.5 \fr*\fk Quid est homo. \fk*\ft Ibid. Secundo, naturam hominis olim vitiatam dicit in Christo super omnia exaltatam. Prius enim ostenderat omnipotentiam Deitatis. Per hominem, peccatores; per filium hominis, spirituales. Ibid. Homo, quilibet vilis, cujus memor Deus miserendo, Filius hominis, Christus homo: quoniam per eum tu visitas eum, cum Verbum caro factum est, in quo medicus venit ad infirmos. \ft*\fk Aut filius. \fk*\ft AUG. Disjunctio innuit distare inter hominem et filium hominis. Omnis filius hominis homo, sed non e converso ut Adam. Homo ergo omnis, qui portat imaginem terreni: Filius hominis, qui cœlestis, et merito novus homo, filius hominis: quia novus ex veteri quadam mutatione fit. AUG. Cur relictis altioribus hæc ima dicit? Sed oves, etc., usque ad qui semine verbi Dei hominum corda fructificare faciunt.\ft*\f* \q1 \v 5 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum; \q1 \v 6 et constituisti eum super opera manuum tuarum. \q1 \v 7 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,\f + \fr 8.8 \fr*\fk Insuper et pecora. \fk*\ft Malos ergo Christo subjectos esse notat, quod minus videtur: hi enim carnales in latitudine campi, id est, in amplitudine voluptatum, non in montibus virtutum, habitantes. \ft*\fk Pecora campi. \fk*\ft Ibid. Qui in carne vivunt, ubi nihil arduum ascendunt: sed lata via, cui inhærent, est quæ ducit ad interitum: unde et Abel in campo occiditur.\ft*\f* \q1 \v 8 volucres cæli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.\f + \fr 8.9 \fr*\fk Volucres, \fk*\ft superbi: de quibus, \ft*\fk Posuerunt in cœlum os suum Psal. 72.. \fk*\ft Quorum caput dicit: Ascendam in cœlum et exaltabo solium meum, et ero similis Altissimo Isa. 14.. \ft*\fk Pisces maris qui perambulant semitas maris, \fk*\ft curiosi. Hæc tria, voluptas carnis, superbia, curiositas, includunt omnia vitia, quæ sunt concupiscentia carnis, ambitio sæculi, id est superbia, concupiscentia oculorum, per oculos curiositas maxime prævalet.\ft*\f* \q1 \v 9 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !] \c 9 \d In finem, pro occultis filii. Psalmus David.\f + \fr 9.1 \fr*\fk In finem pro occultis filiis. \fk*\ft Nec additur cujus, per excellentiam est unigenitus Dei. \ft*\fk Occultis. \fk*\ft Quia alia ejus sunt manifesta, etc., usque ad et de pœna, qua judicat purgando, convertendo, excæcando.\ft*\f* \q1 \v 1 [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua.\f + \fr 9.2 \fr*\ft Confitebor tibi, Domine, in toto \ft*\fk corde meo, etc. \fk*\ft Propheta lætus psallit, quia cultura diaboli adventu Christi destruitur: et Christus regnat, judicat, adjuvat.\ft*\f* \q1 \v 2 Lætabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime. \q1 \v 3 In convertendo inimicum meum retrorsum; infirmabuntur, et peribunt a facie tua.\f + \fr 9.4 \fr*\fk In convertendo inimicum meum, etc., \fk*\fk peribunt, etc. \fk*\ft AUG. Quia dum diabolum convertisti retro, membra infirmantur, ut nil nocere possint, et non erunt, vel, destruentur ex toto ab impugnatione tua, cum dices, \ft*\fk Ite, maledicti Matth. 25., \fk*\ft vel, peribunt cum aufert Deus ab eis iniquitatem.\ft*\f* \q1 \v 4 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.\f + \fr 9.5 \fr*\ft Fecisti judicium meum et causam \ft*\fk meam. \fk*\ft Ibid. Quia mihi servierunt ad utilitatem, quia \ft*\fk sedisti. \fk*\fk Judicas. \fk*\ft HIER. Pater, ut Christus moriatur pro genere hominum. AUG. Vel, Christus in fine judicabit, cui Pater omne judicium dedit.\ft*\f* \q1 \v 5 Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.\f + \fr 9.6 \fr*\fk In sæculum et in sæculum. \fk*\ft Ibid. Sæculum est hoc præsens quod volvitur: sæculum sæculi æternum, cujus illud imago est. Vel, determinatio est, ne hoc præsens acciperes.\ft*\f* \q1 \v 6 Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu;\f + \fr 9.7 \fr*\ft Frameæ. CASS. Virtus diaboli in fine sæculi destruetur. \ft*\fk Civitates. \fk*\ft Populi ejus. \ft*\fk Cum sonitu, \fk*\ft id est, clamore maximo, ut fit cum res prosperæ gravi \ft*\fk fine\fk*\ft clauduntur. Sed e contra Dominus permanet. \ft*\fk Finem, AUG. \fk*\ft est gladius quem vibrabit in secundo adventu aperte judicans, et qui modo occulte, usque ad quem aliquid valent hostis frameæ, sed tunc penitus deficient. \ft*\fk Eorum. \fk*\ft CASS. Pluraliter, cum supra inimici singulariter dixit, quia cum plures sunt dæmones, quia tamen in malitia similes sunt, quasi unum. \ft*\fk Cum sonitu. \fk*\ft AUG. Id est, et strepitus et tumultus impietatis periit: vel, cum impietas evertitur, strepitus fit, quia non venit ad summam pacem, nisi qui magno strepitu cum vitiis pugnavit. \ft*\fk Thronum suum. \fk*\ft CASS. Judiciariam potestatem, qui in humilitate judicatus est, in majestate judicabit.\ft*\f* \q1 \v 7 et Dominus in æternum permanet. Paravit in judicio thronum suum, \q1 \v 8 et ipse judicabit orbem terræ in æquitate: judicabit populos in justitia. \q1 \v 9 Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.\f + \fr 9.10 \fr*\fk Et factus. \fk*\ft Quantum est, eum qui judex est, esse refugium pauperi, qui nihil mundi cupit. \ft*\fk In opportunitatibus. \fk*\ft AUG. Non opportunius homo a sæculo avertitur, nisi his voluptatibus, labores et dolores misceantur.\ft*\f* \q1 \v 10 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.\f + \fr 9.11 \fr*\fk Sperent. \fk*\ft AUG. Cum desinunt sperare in rebus sæculi. Aversos a sæculo, quærentes ubi figant spem, excipit cognitio nominis. Nomen scitur, cum ille cujus est nomen, noscitur. Nomen est illi Dominus, quod novit, qui libenter ei servit, vel, qui est, et ideo nemo speret in transitoriis, nihil habentibus præter, fuit, et erit. Nam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim præteritum, exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore, non tenetur cum certitudine. \ft*\fk Quoniam non reliquisti. \fk*\ft Fideles provocat ad laudem Propheta, respiciens beneficia præsentis temporis et futuri.\ft*\f* \q1 \v 11 Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus:\f + \fr 9.12 \fr*\fk Sion. \fk*\ft Ibid. Speculatio, quæ modo agitur, ut perveniamus ad pacis visionem, id est, de Sion in Jerusalem: quælibet autem studiosa speculatio fit in errorem, nisi Dominus in ea habitet. \ft*\fk Studia. \fk*\ft HIER. Id est, mandata ejus quibus studendum est.\ft*\f* \q1 \v 12 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum.\f + \fr 9.13 \fr*\fk Quoniam requirens. \fk*\ft Ibid. Sed quasi dicant, qui missi sunt evangelizare, nemo credit nobis, et occidimur, respondit: non sine fructu, quia \ft*\fk requirens ultione sanguinem eorum, \fk*\ft in judicio, ubi gloria occiso, pœna occisori erit: \ft*\fk recordatus est, etc\fk*\ft Ibid. non post oblivionem, sed post longum tempus, secundum affectum infirmorum, qui oblitum putant, quia non tam cito fit ut volunt: quibus etiam adde, imo non est oblitus ut putatis: et si dixi \ft*\fk recordatus, \fk*\ft hoc contra querentes, qui pro dilatione putant oblitum.\ft*\f* \q1 \v 13 Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis,\f + \fr 9.14 \fr*\fk Miserere. \fk*\ft CASS. In sua persona dicit quod unusquisque petit. \ft*\fk Vide. \fk*\ft Ibid. Aspectus Dei, auxilium est, qui cum fit, et lux tenebras fugat: de superbia inimici æstimatur humilitas patientis, quia tantum hi humiliantur, quantum illi extolluntur.\ft*\f* \q1 \v 14 qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion:\f + \fr 9.15 \fr*\fk Qui exaltas me de portis mortis, etc. \fk*\ft AUG. Id est ab omnibus cupiditatibus, quibus itur ad mortem: mors jam est ipsa lætitia in perfruendo cupitis; unde Apostolus: Vidua, quæ vivit \ft*\fk in deliciis, mortua est I Tim. 5.. \fk*\ft Portis filiæ \ft*\fk Sion. \fk*\ft Sunt omnia optima studia, etc., usque ad quæ nec oculus vidit, nec auris audivit. CASS. Portæ contra portas, quia hæ mortis, illæ vitæ. \ft*\fk Sion. \fk*\ft Ibid. Omnes Ecclesias mundi generavit, quia ibi natus est Christus unde fides incœpit.\ft*\f* \q1 \v 15 exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.\f + \fr 9.16 \fr*\fk Exsultabo. \fk*\ft AUG. Hucusque clamor, inde dicit Ecclesia quæ affligitur, exsultabo in Jesu. CASS. Spe enim salva est. \ft*\fk In laqueo. \fk*\ft Ibid. Laqueus occultus, dolosa cogitatio: Pes, animæ amor, qui, si pravus est, dicitur cupiditas, si rectus, charitas. Eo enim movetur anima quasi ad locum, quo se pervenisse per amorem lætatur. \ft*\fk In laqueo\fk*\ft ergo, id est, fraudulento consilio: pes, id est, amor qui per fraudem pervenit ad vanam lætitiam, comprehensus est, quia illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia vertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere, quæ delectant, et ille dolor non sinit abscedere.\ft*\f* \q1 \v 16 Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.\f + \fr 9.17 \fr*\fk Cognoscetur. \fk*\ft CASS. Vel de futuro judicio, etc., usque ad ut quidam falso putant.\ft*\f* \q1 \v 17 Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum.\f + \fr 9.18 \fr*\fk Convertantur peccatores. \fk*\ft AUG. Hic est canticum diapsalmatis, quasi occulta lætitia separationis: quæ hic fit non loco, sed affectu, intra bonos et malos. CASS. Peccatoribus cum Antichristo finem malorum prædicit; quasi hoc interim, sed tandem \ft*\fk convertentur, \fk*\ft ne in suis gaudeant. \ft*\fk In infernum, \fk*\ft ne alibi mittendos se putent.\ft*\f* \q1 \v 18 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem.\f + \fr 9.19 \fr*\fk Patientia. \fk*\ft AUG. Patienter, propter hoc præcipue memor erit Deus pauperum, scilicet propter patientiam.\ft*\f* \q1 \v 19 Exsurge, Domine; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo.\f + \fr 9.20 \fr*\fk Exsurge. \fk*\ft AUG. Precatur futurum judicium. CASS. Loquens de fine sæculi propheta, prospexit adventum Antichristi; unde quasi territus clamat: \ft*\fk exsurge.\fk*\f* \q1 \v 20 Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.\f + \fr 9.21 \fr*\fk Sciant. \fk*\ft Id est, cruciati experiantur quod homines stulti fuerunt.\ft*\f* \q1 \v 22 Ut quid, Domine, recessisti longe; despicis in opportunitatibus, in tribulatione?\f + \fr 9.22 \fr*\fk Ut quid. \fk*\ft AUG. Diapsalma, quia illi Antichristo licebit tanta facere, ut Deus putetur: subdit quasi vocem gementium et quærentium de dilatione judicii. CASS., AUG. \ft*\fk Ut quid. \fk*\ft Mala illius temporis pertractat, etc., usque ad sed opportune, ita scilicet, \ft*\fk Dum superbit.\fk*\f* \q1 \v 23 Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.\f + \fr 9.23 \fr*\fk Incenditur pauper, comprehenduntur in consiliis quibus cogitant. \fk*\ft AUG. Mire providentia Dei de malis operatur, etc., usque ad sic damnantur mali, justi salvantur.\ft*\f* \q1 \v 24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.\f + \fr 9.24 \fr*\fk Quoniam laudatur. \fk*\ft Ideo superbit vel comprehenditur, quia laudatur a suis, impletione desideriorum sensualitatis suæ. AUG. Adulantium linguæ alligant animas in peccatis: delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam auditur laudator.\ft*\f* \q1 \v 25 Exacerbavit Dominum peccator: secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.\f + \fr 9.25 \fr*\fk Iræ suæ. \fk*\ft CASS. Antichristi, quia omnia turbulenter et crudeliter faciet: vel, Dei, non quæret Deum pœnitendo; vel, Deus eum, ut hic ulciscatur, sed in futuro gravius puniturus.\ft*\f* \q1 \v 26 Non est Deus in conspectu ejus; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur.\f + \fr 9.26 \fr*\fk Inquinatæ. \fk*\ft CASS. Nequitiæ causa est, quod Deum non habet ante oculos, et ideo viæ ejus, id est, cogitationes et opera sordent. \ft*\fk In omni tempore. \fk*\ft AUG. Suo, scilicet vitæ suæ, etc., usque ad et quia \ft*\fk omnium inimicorum suorum dominabitur.\fk*\f* \q1 \v 27 Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo.\f + \fr 9.27 \fr*\fk Dixit, \fk*\ft etc. Omnes gentes occupabo, sed non \ft*\fk sine malo, \fk*\ft id est, peccato, quod ei proprium est. Vel semper ero sine malo: hoc sibi promittit, \ft*\fk cujus maledictione os plenum, \fk*\ft etc. \ft*\fk Non movebor. \fk*\ft AUG. Vel, putabit se malis artibus, et non aliter, venturum de mortali generatione in æternam, quod et Simon magus putavit.\ft*\f* \q1 \v 28 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor.\f + \fr 9.28 \fr*\fk Sub lingua. \fk*\ft CASS. Id est, cogitationes ejus sunt de labore sanctorum et dolore corporeo, quod in martyribus patet. Vel, labor sanctorum et dolor, qui est in pœnis corporis est \ft*\fk sub lingua ejus, \fk*\ft id est levior, lingua ejus, quæ intus nocet: illa, scilicet pœna extra. Vel, \ft*\fk sub lingua, \fk*\ft quia verba plus timentur et nocebunt quam verbera, quibus præcipitatur et peribit anima.\ft*\f* \q1 \v 29 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.\f + \fr 9.29 \fr*\fk In occultis, \fk*\ft etc. AUG., id est, ambiguis, ubi non facile videtur quid petendum, quid non.\ft*\f* \q1 \v 30 Oculi ejus in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pauperem dum attrahit eum.\f + \fr 9.30 \fr*\fk Oculi ejus in pauperem, \fk*\ft etc. Ibid. Exponit insidias, \ft*\fk oculi, \fk*\ft quasi misericordia et affectu, vel, alios sic decipit, quod oculi crudeliter respiciunt in pauperes spiritu. \ft*\fk Leo in spelunca, \fk*\ft etc. Quia in eo vis et dolus, etc., usque ad per hæreticos et falsos fratres.\ft*\f* \q1 \v 31 In laqueo suo humiliabit eum; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.\f + \fr 9.31 \fr*\fk Inclinabit. \fk*\ft CASS. Cum nimia felicitate in otium remiserit animum, cadet repentino interitu: et Dominus spiritu oris ejus interficiet eum. \ft*\fk In finem. \fk*\ft Negant videre Deum, etc., usque ad excitat Dominum, \ft*\fk Exsurge, Domine.\fk*\f* \q1 \v 32 Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus; avertit faciem suam, ne videat in finem. \q1 \v 33 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; ne obliviscaris pauperum.\f + \fr 9.33 \fr*\fk Exsurge, Domine Deus, et exaltetur manus, ut obliviscaris, \fk*\ft etc. Ibid. Precatur judicium, ut hic cito finiantur, quæ tanta sunt, ut nemo velit tempus quo hæc fiunt dilatari. \ft*\fk Exsurge. \fk*\ft Quasi ex improviso, ut conterantur, dum tui tecum exaltati glorificantur.\ft*\f* \q1 \v 34 Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.\f + \fr 9.34 \fr*\fk Propter quod irritavit impius Deum. \fk*\ft AUG. Jam itaque et de judicio illo intelligens et exsultans, dicit, propter quid? id est, quid proficit tanta mala facere? \ft*\fk Dixit enim Deus in corde suo, \fk*\ft etc. Ibid. Sensus iste pronuntiationem quærit, etc., usque ad ne laborent, vel irascantur. AUG. Christus Judam toleravit et ad prædicandum misit, et ei eucharistiam dedit ut ostenderet dona pervenire ad eos qui fidem accipiunt, qualis Judas fuit.\ft*\f* \q1 \v 35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor.\f + \fr 9.35 \fr*\fk Vides enim quoniam tu laborem et dolorem. \fk*\ft Id jam præordinasti, ubi tradas eos in manu tua. \ft*\fk Orphano, \fk*\ft etc. AUG. Cui moritur pater mundus, per quem carnaliter est genitus, ut dicat: \ft*\fk Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.\fk*\f* \q1 \v 36 Contere brachium peccatoris et maligni; quæretur peccatum illius, et non invenietur.\f + \fr 9.36 \fr*\fk Contere brachium. \fk*\ft Pœnis terret, bonis demulcet. \ft*\fk Quæretur. \fk*\ft AUG. Quando adhuc necessarium sit ad purgandos nos, sicut supra dum superbit impius, etc.; sed quia non invenietur, id est, quia jam non est in quo sit locus peccato illius, plano ferro non est opus lima.\ft*\f* \q1 \v 37 Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi; peribitis, gentes, de terra illius.\f + \fr 9.37 \fr*\fk Dominus regnabit in æternum et in sæculum sæculi. \fk*\ft Hoc regnum gratius erit pro concurrentibus malis, quod veniet destructo Antichristo, ab hoc regno peribitis gentes, sed pauperes habebunt, quia \ft*\fk desiderium pauperum, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 38 Desiderium pauperum exaudivit Dominus; præparationem cordis eorum audivit auris tua:\f + \fr 9.38 \fr*\fk Præparationem cordis. \fk*\ft CASS. Vel, concupiscentiam, quod est ubi omnibus viribus animæ aliquid ardentius petitur. Vel, hoc, quod in cordibus eorum ipse Deus præparavit. Vel, quam statim volunt petere Deus audiat. \ft*\fk Auris, \fk*\ft etc. AUG. Nominatis membris, quæ in nobis visibilia et corporea sunt, in Deo potentias operationum intelligi oportet. \ft*\fk Judicare pupillo et humili, \fk*\ft etc. Secundus adventus manifestus erit, etc., usque ad auctor malorum cum sua plebe damnabitur.\ft*\f* \q1 \v 39 judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.] \c 10 \q1 \v 1 In finem. Psalmus David.\f + \fr 10.1 \fr*\fk In finem. \fk*\ft AUG. Psal. David prophetæ docentis resistere hæreticis.\ft*\f* \q1 \v 2 [In Domino confido; quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer?\f + \fr 10.2 \fr*\fk In Domino confido. \fk*\ft AUG. De hæreticis qui catholicos in suam volunt convertere pravitatem. Ibid. \ft*\fk In Domino confido. \fk*\ft Quoad litteram potest legi de passione, et dicit, Christus secundum hominem, ut solet contra terrores Judæorum, \ft*\fk In Domino confido. \fk*\fk In Domino confido. \fk*\ft Cum peccantes volunt sagittare rectos. \ft*\fk Quoniam ecce. \fk*\ft Ibid. Hi sunt terrores comminantium nobis de peccatoribus, ut ad se quasi justos transeamus. Dicunt enim: \ft*\fk Peccatores intenderunt arcum, \fk*\ft Scripturas, unde venenatas sagittas mittant, quas in cordis occulto parant.\ft*\f* \q1 \v 3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde:\f + \fr 10.3 \fr*\fk In obscuro. \fk*\ft CASS. In simplici sensu degentes, vel in suis ambiguis sententiis, non quod Scriptura ad hoc valeat, sed quia:\ft*\f* \q1 \v 4 quoniam quæ perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit?\f + \fr 10.4 \fr*\fk Quoniam quæ perfecisti. \fk*\ft Convertit ab his sermonem ad Deum quasi: Cur dicunt transmigra? Cur de peccatoribus terretur, qui intendunt sagittare rectos? \ft*\fk quia quæ perfecisti destruxerunt\fk*\ft in suis conventibus, ubi parvulos, qui erant lacte nutriendi, ex quorum ore laus perficitur, venenis necant. \ft*\fk Justus autem, quid fecit? \fk*\ft AUG. Secundum utramque partem, etc., usque ad animæ suæ nocet, non justo, qui Deo credit.\ft*\f* \q1 \v 5 Dominus in templo sancto suo; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebræ ejus interrogant filios hominum. \q1 \v 6 Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.\f + \fr 10.6 \fr*\fk Dominus interrogat, \fk*\ft etc. \ft*\fk Justus autem. \fk*\ft Minatur judicium, cujus timore deserant falsitates. \ft*\fk Interrogat. \fk*\ft Ibid. Id est probat, quia boni de obscuris non fatigantur, sed exercentur de cognitione: non inflantur, sed confirmantur. \ft*\fk Quæ perfecisti. \fk*\ft Id est, perfecte edidisti, vel implendo prædicta. Destruxerunt, male exponendo. Ibid. \ft*\fk In obscuro. \fk*\ft Vel \ft*\fk obscura luna. \fk*\ft Duæ sunt opiniones lunæ, etc., usque ad qui tunc dicit sancta sacramenta, cum per sanctos dentur.\ft*\f* \q1 \v 7 Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.\f + \fr 10.7 \fr*\fk Pluet super. \fk*\ft Quid malis reddat ostendit\ft*\f* \q1 \v 8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus.]\f + \fr 10.8 \fr*\fk Justitias. \fk*\ft Ibid. Pluraliter, ut justos accipias, in quibus multæ justitiæ, cum una sit Dei. \ft*\fk Æquitatem vidit. \fk*\ft Æquitas visa est in facie, id est, notitia ejus: facies enim est notitia ejus, id est, potentia qua dignis innotescet. Vel \ft*\fk vidit, \fk*\ft quia non se dat noscendum malis, sed bonis, quod est æquitas.\ft*\f* \c 11 \q1 \v 1 In finem, pro octava. Psalmus David.\f + \fr 11.1 \fr*\fk Pro octava. \fk*\ft CASS. \ft*\fk Pro octava, \fk*\ft quia hic petit propheta iniquitatem mundi destrui, ut ad veritatem promissionis futuræ perveniat. AUG. Octava pro die judicii, sicut in sexto psalmo dictum est.\ft*\f* \q1 \v 2 [Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.\f + \fr 11.2 \fr*\fk Salvum me fac. \fk*\ft Revocat autem a falsitatibus sæculi ad eloquia Dei, ubi salus, a perversitate sæculi petit salvari. \ft*\fk Quoniam defecit. \fk*\ft CASS. Exponit quæ timuit multa: congregans in unum, ut sit major vis. \ft*\fk Sanctus. \fk*\ft Ibid. Deus, qui ubique præsens, quantum ad homines defecit, qui in eum non credunt.\ft*\f* \q1 \v 3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.\f + \fr 11.3 \fr*\fk Proximum. \fk*\ft AUG. Proximus omnis homo, cum nullo male agendum est: proximus primæ nativitatis conditione est omnis homo; carnis cognatione, amici et cognati; misericordiæ comparatione, beneficus quilibet. \ft*\fk Corde, \fk*\ft etc. Germinatio, duplex cor significat, in quo dolosus describitur, unde: \ft*\fk Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. \fk*\ft Boni habent unum cor et unam animam.\ft*\f* \q1 \v 4 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.\f + \fr 11.4 \fr*\fk Disperdat Dominus universa labia, \fk*\ft etc. CASS. Id est, passim pereant, qui in una pravitate conveniunt. \ft*\fk Linguam magniloquam. \fk*\ft Ibid. Id est, superbam: hi sunt hypocritæ, habentes speciem in sermone ad decipiendos homines, et Deo non subditi. REMIG. Vel, philosophi.\ft*\f* \q1 \v 5 Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est?\f + \fr 11.5 \fr*\fk Qui dixerunt: linguam nostram. \fk*\ft CASS. Jactant se de potestate labiorum, quasi non a Deo acceperint.\ft*\f* \q1 \v 6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo.\f + \fr 11.6 \fr*\fk Inopum et gemitum pauperum. \fk*\ft AUG., CASS. \ft*\fk Inopes, \fk*\ft gentiles, qui nec legem, nec prophetas habuerunt; \ft*\fk pauperes, \fk*\ft Judæi. \ft*\fk Nunc. \fk*\ft Quod non in priori populo. \ft*\fk Exsurgam. \fk*\ft Apparebo in Filio. \ft*\fk Ponam. \fk*\ft Consolationem pauperum. \ft*\fk Fiducialiter. \fk*\ft Potenter, cui nil resistit.\ft*\f* \q1 \v 7 Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.\f + \fr 11.7 \fr*\fk Eloquia Domini. \fk*\ft Ibid. Contra mala sæculi Christus a Patre missus, cujus eloquia vera sunt, impiorum falsa. \ft*\fk Casta. \fk*\ft Contra hoc quod supra, \ft*\fk vana locuti sunt\fk*\f* \q1 \v 8 Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in æternum.\f + \fr 11.8 \fr*\fk Tu, Domine. \fk*\ft CASS. Utilitatem divinorum eloquiorum, ad Dominum se convertens, ostendit.\ft*\f* \q1 \v 9 In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.]\f + \fr 11.9 \fr*\fk In circuitu. \fk*\ft Conclusio de utraque parte. AUG. \ft*\fk In circuitu, \fk*\ft id est, cupiditate temporalium, quæ septem diebus volvuntur, et non veniunt in octavum, id est, æternum: unde \ft*\fk ventilator est impiorum rex sapiens, et immittit illis rotam malorum\fk*\ft Prov. 2., id est, ambitum volubilium. \ft*\fk Multiplicasti filios hominum. \fk*\ft Ibid. Est et multiplicatio in temporalibus quæ avertit ab unitate Dei: sed justi multiplicantur secundum altitudinem, quando eunt de virtute in virtutem.\ft*\f* \c 12 \d In finem. Psalmus David. [Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me?\f + \fr 12.1 \fr*\fk In finem. \fk*\ft CASS. Psalmus de charitate Christi, etc., usque ad secundum illud: \ft*\fk Cupio dissolvi et esse cum Christo. \fk*\ft Phil. 1.\ft*\f* \q1 \v 1 quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem?\f + \fr 12.2 \fr*\fk Quandiu. \fk*\ft CAS. Magnus ardor sustinentis, etc., usque ad quia spes protrahitur. \ft*\fk Consilia. \fk*\ft AUG. Consilio non est opus, etc., usque ad dolens precansque æterna.\ft*\f* \q1 \v 2 usquequo exaltabitur inimicus meus super me?\f + \fr 12.3 \fr*\fk Usquequo exaltabitur, \fk*\ft etc. CASS. Dicit quia, ante adventum Christi, diabolus captivos tenebat homines. Vel \ft*\fk super me, \fk*\ft id est, meam crudelitatem, quia toto orbe colitur, et quia sic orbis interit, plorat.\ft*\f* \q1 \v 3 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte;\f + \fr 12.4 \fr*\fk Respice. \fk*\ft Ibid. Post conquestionem, oratio, ut illuminetur, ne cedat fraudibus inimici, qui in misericordia confidit. \ft*\fk Respice. \fk*\ft AUG. Mitte quem missurus es. \ft*\fk Exaudi. \fk*\ft CASS. Pro omnibus, pro quibus generaliter petit. \ft*\fk Illumina. \fk*\ft Si non corpore, videamus vel mente. \ft*\fk Obdormiam. \fk*\ft Quando fidei lumine sepulto, carnali delectatione clauduntur. \ft*\fk In morte. \fk*\ft Id est, in peccato quod fit in Spiritum sanctum de quo Joannes: \ft*\fk Est peccatum ad mortem, non pro eo dico ut quis oret.\fk*\f* \q1 \v 4 nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero; \q1 \v 5 ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi.]\f + \fr 12.6 \fr*\fk Exsultabunt. \fk*\ft AUG. Non solum propter me illuminare, sed ne inimicus gaudeat. \ft*\fk Speravi\fk*\ft CASS. Et si festinat, tamen patiens est: quia et si differtur, firmus est in spe, et interius jam videns exsultat, quem carne videre desiderat: unde et sibi bona data dicit qui prius querebatur. \ft*\fk Tribuit. \fk*\ft Non tribuet: magna virtus fidei jam habet quod futurum est. \ft*\fk Exsultabit cor. \fk*\ft Si tantum desiderat, si sic famulatur venturo, quid faciendum suscepto?\ft*\f* \c 13 \d In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.\f + \fr 13.1 \fr*\fk Dixit insipiens. \fk*\ft CASS. Increpatio Judæorum, descripta eorum malitia. Primus psalmus de increpatione Judæorum, etc., usque ad hic homo non est Deus.\ft*\f* \q1 \v 1 Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.\f + \fr 13.2 \fr*\fk Dominus de cœlo. \fk*\ft Ibid. Sed inde inexcusabiles, quia Dominus prospexit, id est, de humana natura eminuit. AUG. De cœlo, id est, per sanctas animas prospicit: nam per se nil eum latet. Vel, de cœlo, per animas sanctas, quæ sunt cœlum et sedes Dei. Vel, Dominus Pater de cœlo, id est, secreto divinæ mentis. CAS. Vel de æqualitate Dei Patris. \ft*\fk Si est intelligens. \fk*\ft Vel vidit, si est intelligens, et invenit quod aliquis non intelligit: quia non requirit, sed declinat, nam: \ft*\fk Omnes declinaverunt, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 2 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum.\f + \fr 13.3 \fr*\fk Sepulcrum. \fk*\ft Ibid. Ita inutiles aliis facti, quia guttur eorum est sepulcrum, etc. \ft*\fk Sepulcrum. \fk*\ft Dicuntur hi tres versus, qui sunt usque ad secundam divisionem, ibi, \ft*\fk Nonne cognoscent, \fk*\ft etc., non esse de Hebræo, etc., usque ad eos non habet. \ft*\fk Contritio\fk*\ft AUG. Ita inutiles sibi facti sunt, etc., usque ad et infelicitas in futuro. CASS Via impiorum, etc., \ft*\fk usque ad: Timor Dei ante oculos, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 3 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?\f + \fr 13.4 \fr*\fk Nonne cognoscent. \fk*\ft Minatur judicium impiis.\ft*\f* \q1 \v 4 Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.\f + \fr 13.5 \fr*\fk Dominum non, \fk*\ft etc. AUG. Non enim vere hunc invocant, qui Deo displicentia amant\ft*\f* \q1 \v 5 Quoniam Dominus in generatione justa est: consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.\f + \fr 13.6 \fr*\fk Consilium inopis. \fk*\ft CASS. Invectio in Judæos, etc., \ft*\fk usque ad, \fk*\ft id est, de Judæis procedens, etc.\ft*\f* \q1 \v 7 Quis dabit ex Sion salutare Israël? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.]\f + \fr 13.7 \fr*\fk Quis dabit ex Sion, \fk*\ft etc. CASS. Postremo Judæorum conversio prædicitur, quæ fiet cum plenitudo gentium intraverit. \ft*\fk Cum averterit. \fk*\ft Pro Judæis etiam hoc testimonium Isaiæ ponit Apostolus: \ft*\fk Veniet ex Sion qui avertit captivitatem, vel impietatem a Jacob.\fk*\f* \c 14 \q1 \v 1 Psalmus David. [Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo?\f + \fr 14.1 \fr*\fk Domine, quis? \fk*\ft CAS. Psalmus iste proprie morum est institutorius, præsumptionis repressio: ubi agitur de unitate præsentis Ecclesiæ et futura quiete. Primo interrogat propheta, quasi sacerdos ante faciem Domini stans, et responsa petit; volens scire quos Deus sua dignos judicet Ecclesia.\ft*\f* \q1 \v 2 Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam;\f + \fr 14.2 \fr*\fk Qui. \fk*\ft Ibid. Responsio Domini, etc. usque ad ut Christus agnus sine fractura membrorum, qui proprie templum ingressus est, non ut expiaretur sicut cæteri, sed sine macula. \ft*\fk Operatur justitiam. \fk*\ft Ut dum vendentes et ementes ejecit de templo.\ft*\f* \q1 \v 3 qui loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.\f + \fr 14.3 \fr*\fk Qui loquitur. \fk*\ft Hic exsequitur plenius. Veritas est cum res ita est, ut dicitur: Hoc proprie Christus fecit. \ft*\fk In corde, \fk*\ft qui aliquando tacuit indignis fraudulenter quærentibus. \ft*\fk Non egit dolum. \fk*\ft Dolus est in lingua, cum aliud dicitur, aliud est in pectore. Vel, \ft*\fk non egit dolum, \fk*\ft quia omnia quæ audivit a Patre, sine aliqua adjectione vel suppressione, nota fecit proximis, id est, discipulis; Judæis, proximis secundum carnem. \ft*\fk Nec fecit proximo malum. \fk*\ft Sed pro eis oravit; non acceptum habuit opprobrium adversus proximos suos, sicut est patens per hoc quod Judam non mordaci increpatione lacerabat.\ft*\f* \q1 \v 4 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit;\f + \fr 14.4 \fr*\fk Ad nihilum, \fk*\ft etc. AUG. Hæc est perfectio, ut nihil in homine valeat malignus, et ut hic sit in conspectu, id est, certe sciat, malignum non esse, nisi qui a Creatore ad creata convertitur. \ft*\fk Malignus, \fk*\ft id est, diabolus, despicitur; ut cum dixit: \ft*\fk Vade retro, Satanas, \fk*\ft etc. E contra, \ft*\fk timentes Dominum glorificat. \fk*\ft Juravit, quando apostolis certissima veritate promisit: \ft*\fk Jam non dicam vos servos, sed amicos.\fk*\f* \q1 \v 5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit hæc non movebitur in æternum.]\f + \fr 14.5 \fr*\fk Qui jurat proximo, \fk*\ft etc. Ibid. Hæc tria non sunt magna, etc., usque ad cum in superiori conclusione præteritum posuerit, \ft*\fk ad nihilum deductus est. \fk*\fk Pecuniam. \fk*\ft Vel terrena est, quæ penitus ad usuram dari prohibetur, quam Dominus Judæ tradidit ad erogandum pauperibus, non ad usuram. Vel spiritualis, quæ ad usuram dari jubetur, id est, prædicatio ad instruendos homines. \ft*\fk Et munera super innocentem. \fk*\ft Accipit quidem Christus munera, ut a magis, et quotidie pias oblationes; sed non contra innocentes, imo animam pro eis dedit. \ft*\fk Qui facit hæc, non movebitur. \fk*\ft Ecce absoluta responsio interroganti: facit dicit, ut ad actum nos invitet, non solum ad cantandum hæc. \ft*\fk Qui facit hæc, non movebitur. \fk*\ft CASS. Conclusio. Similiter qui facit hæc, requiescet in monte.\ft*\f* \c 15 \q1 \v 1 Tituli inscriptio, ipsi David. [Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.\f + \fr 15.1 \fr*\fk Tituli inscriptio. \fk*\ft CASS. Hic titulus de Evangelio, non de Veteri Testamento, sumitur. Quod titulus notavit, id est, victoria et regnum, convenit Christo, quod hic agitur.\ft*\f* \q1 \v 2 Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.\f + \fr 15.2 \fr*\fk Conserva, \fk*\ft etc. Psalmus secundus, qui breviter de passione et resurrectione tangit; primo, unam hominis naturam Christus ostendens, petit se servari, dicens omnia quæ pertulit ad gloriam hæreditatis suæ perducta. AUG. Christus secundum hominem hic loquitur, de quo titulus regalis in passione eminuit: \ft*\fk Jesus Nazarenus rex Judæorum\fk*\f* \q1 \v 3 Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.\f + \fr 15.3 \fr*\fk Sanctis qui sunt in terra. \fk*\ft Ibid. Exposuit jam Christus qualiter oravit, narrat nunc quæ bona fecit illi Deus. AUG. \ft*\fk Sanctis, \fk*\ft etc., usque ad et potentia ut resurgerem. \ft*\fk Mirificavit. \fk*\ft CASS. Quasi, hæc dixi Domino: Dominus autem mirificavit, id est, fecit miras voluntates, hæ sunt miræ dum eis obedientes, fiunt de terrenis cœlestes.\ft*\f* \q1 \v 4 Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea.\f + \fr 15.4 \fr*\fk Multiplicatæ. \fk*\ft Ibid. Qua mirificavit, etc., usque ad quæ in uno sono consonant, quibus voluntates ejus ostenduntur.\ft*\f* \q1 \v 5 Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.\f + \fr 15.5 \fr*\fk Pars hæreditatis. \fk*\ft AUG. Eligant alii alia, etc., usque ad sed qui Deum eligunt partem. CASS. Vel, \ft*\fk Dominus\fk*\ft est \ft*\fk pars, \fk*\ft id est, portio et præmium, \ft*\fk hæreditatis meæ, \fk*\ft id est, sanctorum. Et \ft*\fk pars calicis mei, \fk*\ft id est, merces passionis. Hæreditas enim ad gentes, calix ad passionem pertinet, qui bibitus dat resurrectionem. Sed nemo se putet hæredem nisi præclarus.\ft*\f* \q1 \v 6 Funes ceciderunt mihi in præclaris; etenim hæreditas mea præclara est mihi.\f + \fr 15.6 \fr*\fk Funes, \fk*\ft etc. Ibid. Quasi forte, in qua est divina electio, ut et sors cecidit super Matthiam, et quisque capit ad mensuram suam. \ft*\fk In præclaris. \fk*\ft Id est, in sanctis.\ft*\f* \q1 \v 7 Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.\f + \fr 15.7 \fr*\fk Benedicam Dominum. \fk*\ft Ibid. Gratias agit Patri de intellectu, et passione, in qua eo favente vincit, et de resurrectione, et confessione, et hæc sunt, per quæ hæreditas restituitur ut sit rex Judæorum, ut titulus dicit. \ft*\fk Intellectum, \fk*\ft etc. AUG. Quo hæc hæreditas videri et possideri potest. \ft*\fk Insuper, \fk*\ft etc. Id est, super intellectum. \ft*\fk Usque ad noctem, \fk*\ft etc. Id est, mortem, erudivit me, inferior pars mea carnis assumptio, ut expelleret tenebras mortalitatis quas ille intellectus non habet, quia pro eis nec turbari nec deficere potuit. \ft*\fk Renes. \fk*\ft Ex quibus secundum carnem exivi, scilicet parentela: increpuerunt injuriis, tentatione et passione.\ft*\f* \q1 \v 8 Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear.\f + \fr 15.8 \fr*\fk Providebam Dominum. \fk*\ft Ibid. Hinc trahe exemplum, quo peccata vitentur: qui enim Deum semper acie mentis intuetur, non peccatis inclinatur.\ft*\f* \q1 \v 9 Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe. \q1 \v 10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitæ; adimplebis me lætitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem.] \c 16 \q1 \v 1 Oratio David. [Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.\f + \fr 16.1 \fr*\fk Oratio David. \fk*\ft CASS. Oratio personæ Domini convenit, adjuncta Ecclesia, quæ ejus corpus est. \ft*\fk Exaudi, Domine. \fk*\ft Ibid. Iste psalmus veram naturam humanitatis facit attendere. Oratio Christi institutio est fidelium: sicut flendo Lazarum charitatem proximi habere nos docuit; persecutores fugit, ut inconsideratæ temeritatis nobis auferret audaciam. Primo, petit secundum justitiam sibi retribui. \ft*\fk Non in labiis dolosis. \fk*\ft Ut qui inique damnatur; vel, ut qui dicit: Domine, Domine, et non facit opera. AUG. Vel, non in labiis dolosis de vultu tuo judicium meum prodeat, ut judicans non proferam aliud quam intelligo.\ft*\f* \q1 \v 2 De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant æquitates.\f + \fr 16.2 \fr*\fk De vultu tuo. \fk*\ft CASS. Id est, secundum ea quæ in me cognoscis, qui nullum habeo peccatum. \ft*\fk Judicium. \fk*\ft Quo sui judicatus videatur prodisse. \ft*\fk De vultu tuo, \fk*\ft non de dispositione Judæorum, quod factum patet in resurrectione. Vel, \ft*\fk judicium, \fk*\ft quo discernit omnia.\ft*\f* \q1 \v 3 Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.\f + \fr 16.3 \fr*\fk Probasti. \fk*\ft CASS. A similitudine fornacis, etc., usque ad tu scis me purum.\ft*\f* \q1 \v 4 Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.\f + \fr 16.4 \fr*\fk Vias duras. \fk*\ft Ibid. Scilicet opera hominum: quas scilicet merentur opera hominum. Vel quas debent imitari homines, quibus iter vitiorum leve est, virtutum difficile. Vel, non est inventa, ita ut non loquatur, id est, ut non jactanter hæc dicam, vel, ut non peccem in lingua, quod est opus hominum. AUG. Vel, vias duras latronis, etc., usque ad postquam perrexi vias duras et perfeci gressus.\ft*\f* \q1 \v 5 Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.\f + \fr 16.5 \fr*\fk Perfice. \fk*\ft CASS. Usque in finem: ante non est nisi inchoatio. Gressus, id est, humanas actiones, ut qui volunt imitari non moveantur a te, vel vestigia ab eis.\ft*\f* \q1 \v 6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.\f + \fr 16.6 \fr*\fk Ego clamavi. \fk*\ft Ibid. Secundo, precatur ut a Judæorum insidiis ejus puritas liberetur. Ego etiam clamavi, quasi diceres, hoc non nisi justo convenit, qui confidenter orat, quia scit audiri.\ft*\f* \q1 \v 7 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.\f + \fr 16.7 \fr*\fk Mirifica. \fk*\ft AUG. Mira, sunt quæ nova sunt: hæc sunt quæ in carne cessit mirantibus Judæis.\ft*\f* \q1 \v 8 A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me\f + \fr 16.8 \fr*\fk Pupillam. \fk*\ft Perexigua est, et tamen per eam acies luminis dirigitur, quo lux et tenebræ dijudicantur, sicut per humanitatem Christi divinitas discernens est inter bonos et malos.\ft*\f* \q1 \v 9 a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt; \q1 \v 10 adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam.\f + \fr 16.10 \fr*\fk Adipem. \fk*\ft CASS. A similitudine animalium, quæ ex adipe inflantur, id est, superbiam retinuerunt, non macri, id est, non humiles, vel adipem, id est, carnalem sensum retinuerunt, vel sceleribus saginati veram intelligentiam perdiderunt, unde restat superba loqui. \ft*\fk Os eorum locutum est superbiam. \fk*\ft Non cor, quia sæpe iniqui quod ore defendunt, corde damnant.\ft*\f* \q1 \v 11 Projicientes me nunc circumdederunt me; oculos suos statuerunt declinare in terram. \q1 \v 12 Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.\f + \fr 16.12 \fr*\fk Susceperunt me, \fk*\ft etc. Ibid. Unde eis hæc opportunitas? Respondeo susceperunt a Deo cujus dispositio est, vel, a traditore, vel, a judice acceperunt avide. \ft*\fk Sicut leo paratus, \fk*\ft etc. AUG., CASS. Principes comparandi leoni diabolo, quo auctore faciunt: Populus \ft*\fk catulus leonis, \fk*\ft id est, filius diaboli, \ft*\fk habitans, \fk*\ft permanens in insidiis, quia mos est malis vota tegere, ut latenter possint perficere.\ft*\f* \q1 \v 13 Exsurge, Domine: præveni eum, et supplanta eum: eripe animam meam ab impio; frameam tuam\f + \fr 16.13 \fr*\fk Exsurge, Domine. \fk*\ft CASS. De retributionibus oratio. \ft*\fk Præveni, \fk*\ft etc. Ibid. A similitudine currentis: nemo non prius in se quam in alium peccat. \ft*\fk Supplanta eum: \fk*\ft a similitudine luctantis, id est, inefficaces fac et dejice eos. \ft*\fk Eripe animam meam ab impio. \fk*\ft AUG. Resuscitando a morte ab impiis illata. \ft*\fk Frameam. \fk*\ft Anima mea est framea; quam manus, id est, virtus tua assumpsit, ut per eam regna iniquitatis debellet, et justos dividat ab impiis. \ft*\fk Divide eos, \fk*\ft etc., CASS. id est, Judæos divisos, etc., usque ad miseria, quasi merito: quia, de absconditis. \ft*\fk De absconditis\fk*\fk tuis. \fk*\ft Id est, de immunditiis, etc., usque ad id est, ad satietatem usque malorum participes erunt. \ft*\fk De absconditis. \fk*\ft AUG. Non solum eis hæc pœna visibilis, sed de absconditis, id est, peccatis quæ a lumine veritatis tuæ absconduntur plena est memoria eorum, ut obliviscantur Deum.\ft*\f* \q1 \v 14 ab inimicis manus tuæ. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis. \q1 \v 15 Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo; satiabor cum apparuerit gloria tua.] \c 17 \q1 \v 1 In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit:\f + \fr 17.1 \fr*\fk Diligam te, Domine, fortitudo mea, \fk*\ft etc. CASS. Dicit hoc Christus, quod Ecclesia, id est, totus Christus. Ibid. Primo, propheta summam colligens, de liberatione gratias agit.\ft*\f* \q1 \v 2 [Diligam te, Domine, fortitudo mea. \q1 \v 3 Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.\f + \fr 17.3 \fr*\fk Refugium. \fk*\ft Ibid. Quando erat opus consilio, David ad eum refugit et invenit. \ft*\fk Liberator, \fk*\ft ut si potens, captum ab hostibus liberet. \ft*\fk Protector, \fk*\ft AUG. quia de me non præsumpsi, quasi cornu superbiæ contra te erigens; sed te celsitudinem salutis inveni, quod ut invenirem suscepisti me.\ft*\f* \q1 \v 4 Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.\f + \fr 17.4 \fr*\fk Laudans invocabo. \fk*\ft CASS. Post omnia non elatus se jactat, sed omnia Deo tribuit: et ideo salvus; nam qui aliter facit, sibi relictus perit, etsi vicisse videbatur.\ft*\f* \q1 \v 5 Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.\f + \fr 17.5 \fr*\fk Circumdederunt me. \fk*\ft Ibid. In persona iustorum ante adventum Christi, etc., usque ad qui rapidis iniquitatibus conturbati sunt.\ft*\f* \q1 \v 6 Dolores inferni circumdederunt me; præoccupaverunt me laquei mortis.\f + \fr 17.6 \fr*\fk Dolores inferni. \fk*\ft Gentiles in inferno debito dolore torquendi. \ft*\fk Præoccupaverunt me laquei mortis, \fk*\ft sequitur:\ft*\f* \q1 \v 7 In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. \q1 \v 8 Commota est, et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt: quoniam iratus est eis.\f + \fr 17.8 \fr*\fk Commota est. \fk*\ft Ecce quomodo, etc., usque ad et hoc qui præoccupavit mortalitas et possibilitas. \ft*\fk De templo. \fk*\ft CASS. Vel de cœlo, vel de venturo Christi corpore. \ft*\fk Commota est. \fk*\ft AUG. Ita clarificato Christo commoti sunt et contremuerunt peccatores. \ft*\fk Fundamenta, \fk*\ft etc. CASS. Præsumptiones superborum, id est, divitiæ et hujusmodi quibus innitebantur: spes enim mundi abiit, quam odit Deus.\ft*\f* \q1 \v 9 Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit; carbones succensi sunt ab eo. \q1 \v 10 Inclinavit cælos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus.\f + \fr 17.10 \fr*\fk Cœlos. \fk*\ft Ibid. Id est, prædicatores inclinavit a contemplativa ad ministerium, et ad ferendas molestias. \ft*\fk Descendit, \fk*\ft etc. Ipse passus in eis, et in quorumdam notitiam. \ft*\fk Caligo: \fk*\ft tenebrosi, qui etiam persequuntur, sub ejus potestate sunt; vel, qui simpliciter credunt, subjecti ei sunt.\ft*\f* \q1 \v 11 Et ascendit super cherubim, et volavit; volavit super pennas ventorum.\f + \fr 17.11 \fr*\fk Et ascendit. \fk*\ft Facit enim quosdam plenos scientia, in quibus supereminet, quorum celeritatem intellectus transcendit: tenebrosis autem latenter utitur: unde, \ft*\fk Virga furoris mei Assur, ipse vero non cognovit, \fk*\ft sed sui cognoscunt. \ft*\fk Volavit super pennas vento. \fk*\ft Ventos, quibus nihil est velocius, superat fama ejus, ut dum mox natus, magis per stellam nuntiatus est.\ft*\f* \q1 \v 12 Et posuit tenebras latibulum suum; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris.\f + \fr 17.12 \fr*\fk Tenebras. \fk*\ft AUG. Obscuritates sacramentorum, vel, in his tenebris, ubi videntes per fidem ambulamus, et non per speciem Matth. 2.. Non per cœlos. CASS. Descendit et ascendit II Cor. 5., sed per nubes æthereas quod in Hebræo, id est, per prophetas in quibus obscura doctrina sit, sed per nubes quæ non ætheris, id est, Apostoli præfulgidæ sunt in cognitione ejus, id est, vicinius contemplantes.\ft*\f* \q1 \v 13 Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt; grando et carbones ignis.\f + \fr 17.13 \fr*\fk Grando. \fk*\ft AUG. Objurgationes, quæ dura corda feriunt, sed si ignis charitatis resolvit, in miti animo fit aqua satians [\ft*\fk alias\fk*\ft saliens]. \ft*\fk Et carbones, \fk*\ft quia illo igne tenebrosa corda accensa reviviscunt.\ft*\f* \q1 \v 14 Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.\f + \fr 17.14 \fr*\fk Intonuit. \fk*\ft CASS. Ad litteram, ut quando visum est tonitruum, Deo dicente: \ft*\fk Clarificavi, et iterum clarificabo. Dedit vocem: \fk*\ft ut non dixit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui.\ft*\f* \q1 \v 15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.\f + \fr 17.15 \fr*\fk Et misit. \fk*\ft Ibid. Dominus intonuit, et Dominus misit: non enim transitus ad gentes semper erat certus neque rationabilis habitus.\ft*\f* \q1 \v 16 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ.\f + \fr 17.16 \fr*\fk Et apparuerunt fontes. \fk*\ft Christo veniente, patuit quod obscuritas divini tegebat eloquii. \ft*\fk Ab increpatione. \fk*\ft Conversio ad Deum: quasi cum gratiarum actione, quia per prædicationem increpabat peccantes, et inspirabat ut timerent iram futuram. \ft*\fk Misit. \fk*\ft Ibid. Hucusque de adventu Domini, hinc de temporibus Christianis. \ft*\fk Misit\fk*\ft Pater Christum. \ft*\fk Accepit me. \fk*\ft Ecclesiam sponsam. \ft*\fk De aquis. \fk*\ft Ibid. Baptismi. Vel \ft*\fk misit Spiritum, \fk*\ft qui est donum. \ft*\fk De alto, \fk*\ft quia æqualis Patri et Filio. \ft*\fk Accepit, \fk*\ft quasi fugativam. \ft*\fk Assumpsit, \fk*\ft in altitudinem virtutis et boni operis.\ft*\f* \q1 \v 17 Misit de summo, et accepit me; et assumpsit me de aquis multis. \q1 \v 18 Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Quoniam confortati sunt super me;\f + \fr 17.18 \fr*\fk De inimicis meis. \fk*\ft AUG. Id est, vitiis, quæ super omnes inimicos plus nocent. \ft*\fk Et ab his qui, \fk*\ft etc. Id est exterioribus inimicis hominibus, scilicet et dæmonibus quod necesse est, quia confortati secundum quid. \ft*\fk Ecce prævenerunt, \fk*\ft id est, prævaluerunt. Per hoc magis eripit, quia illi sunt confortati; cum enim affligitur Ecclesia, magis crescit.\ft*\f* \q1 \v 19 prævenerunt me in die afflictionis meæ: et factus est Dominus protector meus. \q1 \v 20 Et eduxit me in latitudinem; salvum me fecit, quoniam voluit me,\f + \fr 17.20 \fr*\fk In latitudinem. \fk*\ft Ibid. Per sævitiam malorum, crescit Ecclesia numero et merito. \ft*\fk Salvum me fecit, \fk*\ft quod ad fidem venit. \ft*\fk Quoniam voluit me. \fk*\ft AUG. Id est, gratis elegit.\ft*\f* \q1 \v 21 et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi:\f + \fr 17.21 \fr*\fk Et retribuet secundum justitiam\fk*\ft bonæ voluntatis. \ft*\fk Et secundum puritatem manuum\fk*\ft Ibid. opera, quæ sunt post prima beneficia Dei, scilicet fidem et charitatem, quæ gratuito sine præcedenti merito Deus præstat.\ft*\f* \q1 \v 22 quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo;\f + \fr 17.22 \fr*\fk Quia custodivi. \fk*\ft Ibid. Vel ita continuando cum præcedente versu, etc., usque ad et sicut cœpi, \ft*\fk ero immaculatus, \fk*\ft unde in futuro retribuet.\ft*\f* \q1 \v 23 quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me. \q1 \v 24 Et ero immaculatus cum eo; et observabo me ab iniquitate mea.\f + \fr 17.24 \fr*\fk Cum eo, \fk*\ft ei, adhærens. \ft*\fk Et observabo, \fk*\ft ne iterum cadam. Ab iniquitate, quæ est mors beati.\ft*\f* \q1 \v 25 Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.\f + \fr 17.25 \fr*\fk Et retribuet. \fk*\ft CASS. Dupliciter Deus retribuit: hic in præsenti, ut justus justificetur, et qui in sordibus est, sordescat adhuc, unde hic dicit: \ft*\fk Cum sancto sanctus, \fk*\ft etc., et in futuro præmium bonis, et pœnam malis, unde ibi: \ft*\fk Quoniam tu populum humilem, \fk*\ft etc., quasi, ita hic: quia in futuro \ft*\fk tu populum humilem salvum facies. \fk*\ft AUG. Et tribuet: jam non solum propter latitudinem fidei quæ per dilectionem operatur, sed propter longanimitatem retribuet mihi. \ft*\fk In conspectu: \fk*\ft hoc justis convenit, ut sicut illi Deum semper contuentur, ita Deus eos jugiter respiciat.\ft*\f* \q1 \v 26 Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris,\f + \fr 17.26 \fr*\fk Cum sancto. \fk*\ft CASS. Dixerat, retribui secundum justitiam, etc., usque ad quia \ft*\fk tu, Domine, populum humilem salvum facies. Et oculos superborum humiliabis. \fk*\ft AUG. Est etiam occulta profunditas, qua intelligeris cum sancto sanctus, quia tu sanctificas. \ft*\fk Quoniam tu illuminas. \fk*\ft Quod enuntiavit de electis et sanctificatis, orat nunc de aliis.\ft*\f* \q1 \v 27 et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. \q1 \v 28 Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis. \q1 \v 29 Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas.\f + \fr 17.29 \fr*\fk Lucernam. \fk*\ft Ibid. Fuerunt prædicatores, in quibus lux, id est, cognitio veritatis, qua illuminaverunt alios, unde: \ft*\fk Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Tenebras. \fk*\ft AUG. eos, qui adhuc sunt in tenebris. \ft*\fk Meas. \fk*\ft Prædestinatione.\ft*\f* \q1 \v 30 Quoniam in te eripiar a tentatione; et in Deo meo transgrediar murum.\f + \fr 17.30 \fr*\fk In Deo meo. \fk*\ft CASS. Deus enim meus, est via, qua itur ad cœlum, impolluta. Vel, via qua venit in mundum sancta et immaculata Virgo. Et quidquid dixit Spiritu sancto examinatum est, id est, utile et honestum: ut sapiens, quidquid dicit, prius apud se dijudicat. \ft*\fk Transgrediar. \fk*\ft Ibid. Diruere non penitus potest homo, sed ope Dei transit murum obstaculum peccatorum.\ft*\f* \q1 \v 31 Deus meus, impolluta via ejus; eloquia Domini igne examinata: protector est omnium sperantium in se.\f + \fr 17.31 \fr*\fk Deus meus. \fk*\ft Ibid. Et continuando sequitur: \ft*\fk Eripies me de contradictionibus populi. \fk*\ft Cætera interponit ad commendationem. \ft*\fk Eloquia. \fk*\ft Igne examinationis probantur. \ft*\fk Omnium. \fk*\ft Ibid. Nullus excipitur, nisi qui sperare non vult.\ft*\f* \q1 \v 32 Quoniam quis deus præter Dominum? aut quis deus præter Deum nostrum?\f + \fr 17.32 \fr*\fk Quoniam quis. \fk*\ft Ibid. Deus dico: quia quis est alius Deus, nisi qui et Dominus in rebus est? Et quia in Judæa notus, non dii gentium; hæc contra paganos, qui multos sibi fingunt.\ft*\f* \q1 \v 33 Deus qui præcinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam;\f + \fr 17.33 \fr*\fk Deus qui. \fk*\ft Ibid. Adhuc præter communia, commendat per specialia, quia tertio Christus de virtute et potentia sua commendatur. \ft*\fk Præcinxit. \fk*\ft Ibid. Id est, perarmavit. Vel a similitudine currentis. Vel, dignitatem notat et fortitudinem, quod ei convenit, qui potestate sua judicabit populum, vel mundum. \ft*\fk Immaculatam, \fk*\ft sine peccato. Cervus spinas et hiantia loca transilit, sic Christus spinas et foveas peccatorum: et sicut cervus alta, ita Christus super omnes creaturas conscendit.\ft*\f* \q1 \v 34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me; \q1 \v 35 qui docet manus meas ad prælium. Et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea,\f + \fr 17.35 \fr*\fk Qui docet: \fk*\ft ab imminentibus insidiis cautum facio. \ft*\fk Manus, \fk*\ft opera vel voluntates. \ft*\fk Ad prælium, \fk*\ft contra diabolum. \ft*\fk Ut arcum, \fk*\ft etc., similitudine rei quæ non est, id est, irremissibilem fortitudinem. \ft*\fk Brachia. \fk*\ft Christi prophetæ, et apostoli, per quos operatur: qui arcus æreus, quia prædicando non mollescunt, sed, semper fortes, verba salutis jaculantur.\ft*\f* \q1 \v 36 et dedisti mihi protectionem salutis tuæ: et dextera tua suscepit me, et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit.\f + \fr 17.36 \fr*\fk Protectionem salutis. \fk*\ft Non ut nihil patiar, quod tamen est ad profectum. Tribulatio est correctio, et doctrina, et dilatatio, et confirmatio.\ft*\f* \q1 \v 37 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.\f + \fr 17.37 \fr*\fk Dilatasti\fk*\ft AUG. Ne impediant carnales angustiæ, quia latam fecisti charitatem hilariter operantem, etiam de his quæ sunt sub me, scilicet de mortalibus rebus et membris.\ft*\f* \q1 \v 38 Persequar inimicos meos, et comprehendam illos; et non convertar donec deficiant.\f + \fr 17.38 \fr*\fk Persequar. \fk*\ft CASS. Arguendo, diversis afflictionibus fatigando.\ft*\f* \q1 \v 39 Confringam illos, nec poterunt stare; cadent subtus pedes meos. \q1 \v 40 Et præcinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me. \q1 \v 41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti. \q1 \v 42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret; ad Dominum, nec exaudivit eos. \q1 \v 43 Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti; ut lutum platearum delebo eos.\f + \fr 17.43 \fr*\fk Et comminuam. \fk*\ft AUG. Ecce eadem operatio Patris et Filii. Supra ait: \ft*\fk Disperdidisti, Pater, \fk*\ft et jam ait comminuam, id est, auferam virtutes, ut post cedant omni vento doctrinæ.\ft*\f* \q1 \v 44 Eripies me de contradictionibus populi; constitues me in caput gentium.\f + \fr 17.44 \fr*\fk Eripies. \fk*\ft CASS. De illis ira: \ft*\fk Sed eripies me, \fk*\ft depressio Judæorum, et exaltatio gentium.\ft*\f* \q1 \v 45 Populus quem non cognovi servivit mihi; in auditu auris obedivit mihi. \q1 \v 46 Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.\f + \fr 17.46 \fr*\fk Filii. \fk*\ft Judæi quos enutrivi, facti alieni: \ft*\fk Mentiti sunt mihi, \fk*\ft ad honorem meum. \ft*\fk Inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis, \fk*\ft sequentes potius suas traditiones quam Dei.\ft*\f* \q1 \v 47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meæ.\f + \fr 17.47 \fr*\fk Vivit. \fk*\ft Ibid. Quarto exsultans Ecclesia summatim munera Dei laudat. Vel \ft*\fk vivit, \fk*\ft quia vivificat. \ft*\fk Benedictus, \fk*\ft quia omnia benedicit. \ft*\fk Et exaltetur Deus salutis. \fk*\ft AUG. Non terreno more de Deo salutis meæ sentiam, nec ipsam salutem terrenam, sed in excelso de illo sperabo.\ft*\f* \q1 \v 48 Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me; liberator meus de inimicis meis iracundis.\f + \fr 17.48 \fr*\fk Vindictas. \fk*\ft CASS. Pia vindicta, dum rebellis subditur. \ft*\fk Iracundis. \fk*\ft Major gloria est a ferventibus malis liberare.\ft*\f* \q1 \v 49 Et ab insurgentibus in me exaltabis me; a viro iniquo eripies me. \q1 \v 50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam; \q1 \v 51 magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in sæculum.]\f + \fr 17.51 \fr*\fk Magnificans, salutes. \fk*\ft Deus qui magnificat: Faciens, Deus qui facit.\ft*\f* \c 18 \d In finem. Psalmus David.\f + \fr 18.1 \fr*\fk In finem. \fk*\ft CASS. Psalmus de primo adventu, unde tyrannus cadit, homo absolvitur, hic propheta respicit in finem, id est, Christum, vel in ultima tempora.\ft*\f* \q1 \v 1 [Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.\f + \fr 18.2 \fr*\fk Cœli enarrant. \fk*\ft Ibid. Primo, loquens de incarnatione, commendat prædicationem novæ legis. AUG. Cœli, apostoli, de gloria Christi in qua Patris æqualis. CASS. Vel cœli, qui stellam miserunt. \ft*\fk Gloriam. \fk*\ft Ibid.: Quod Deus gratis peccata dimittat. \ft*\fk Opera. \fk*\ft AUG. Quæ secundum hominem, etc., usque ad et ipsi eidem facti nox, tenebrosis scientiam quæ de humanis. CASS. Et hoc tam mirifice, quod in omnibus linguis; et tam late, quod in omni parte ambitus terræ.\ft*\f* \q1 \v 2 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.\f + \fr 18.3 \fr*\fk Dies diei. \fk*\ft CASS. Demonstrative agit. AUG. \ft*\fk Dies diei. \fk*\ft Spiritus spiritualibus profert plenitudinem sapientiæ, etc., usque ad hæc doctrina diebus et noctibus continuatur usque ad posteros.\ft*\f* \q1 \v 3 Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.\f + \fr 18.4 \fr*\fk Loquelæ. \fk*\ft CASS. Publicæ suasiones. \ft*\fk Sermones. \fk*\ft Communes narrationes. \ft*\fk Quorum non. \fk*\ft Planius diceret, in quibus non audiantur voces eorum, vel, omnium sermonum audiantur voces eorum: illud idem facit per relativum. AUG. Omnibus linguis primos loqui fecit spiritus, qui omnes gentes in unum erat congregaturus, unus homo tunc omnibus, sic modo unus Christus caput et corpus.\ft*\f* \q1 \v 4 In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. \q1 \v 5 In sole posuit tabernaculum suum; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam;\f + \fr 18.6 \fr*\fk In sole\fk*\ft CASS. Quod alios fecisse laudat, ipse facit, prædicat incarnationem. Vel in sole, in manifesto mundi, vel in labore. Sol urit, lucet, et variat tempora. \ft*\fk Tabernaculum suum. \fk*\ft AUG. Quasi militare habitaculum, id est, dispensationem incarnationis suæ, in qua venit expugnare errores mundi. Vel tabernaculum, Ecclesiam in manifesto, non in occulto, ut lateat. \ft*\fk Sponsus. \fk*\ft CASS. Toties prophetis promissus, magna similitudo sacramenti: ideo de virgine natus, ut Ecclesiam sibi virginem copularet. \ft*\fk De thalamo. \fk*\ft AUG. Id est, virginali utero, ubi Deus humanæ naturæ, ut sponsus sponsæ, copulatus est. Ecce humilis misericordia, sed fortis majestate. \ft*\fk Gigas ad currendam. \fk*\ft CASS. Imperturbabilis, irrevocabilis, humanam naturam potentia superans. \ft*\fk A summo. \fk*\ft Hic Trinitas ostenditur, etc., usque ad notat unitatem Trinitatis. \ft*\fk Nec est qui se abscondat, \fk*\ft etc. AUG. Verbum caro factum, non permisit ullum se excusare de umbra mortis: quia et ipsam penetravit calor verbi. Vel, calor est Spiritus, quem misit reversus, qui lex, testimonium, justitia, præceptum, timor et judicia, quia hæc agit.\ft*\f* \q1 \v 6 a summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscondat a calore ejus. \q1 \v 7 Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.\f + \fr 18.8 \fr*\fk Lex Domini. \fk*\ft CAS. Secundo, laudat præcepta Novi et Veteris Testamenti. Ibid. Lex per Moysen data, omnia verba sua distinctione corrigens, et ad Christi gratiam mittens. \ft*\fk Convertens. \fk*\ft AUG. Libertate, ad se imitandum, non premens jugo servitutis. \ft*\fk Animas. \fk*\ft Voluntates, non modo manus, ut Vetus Testamentum. \ft*\fk Testimonium. \fk*\ft Quæcunquæ testimonia dedit Isræl plena sunt veritate, et humilibus sapientiam dederunt. \ft*\fk Sapientiam: \fk*\ft de divinis.\ft*\f* \q1 \v 8 Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.\f + \fr 18.9 \fr*\fk Justitiæ Domini. \fk*\ft Ibid. Omnes in illo recte, qui non docuit quod non fecit, ut imitantes gauderent in eis, qui libere cum charitate facerent, non serviliter cum timore. CASS. \ft*\fk Justitiæ, \fk*\ft lex quæ justificat; quidquid præcipit justum est.\ft*\f* \q1 \v 9 Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa,\f + \fr 18.10 \fr*\fk Timor Domini. \fk*\ft Ibid. Timor sæculi non sanctus, quia non proficuus, et cum temporibus mutatur. \ft*\fk Timor Domini\fk*\ft sine omni perturbatione, quia est mista cum pavore dilectio, quia si timet judicem, scit misericordem. AUG. Timor, non ille pœnalis pro terrenis quorum amore formidat anima, sed castus, quo quanto diligit, cavet offendere sponsum, et ideo non foras mittitur, sed permanet. \ft*\fk Judicia. \fk*\ft Judicia Dei non egent alterius auctoritate.\ft*\f* \q1 \v 10 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum.\f + \fr 18.11 \fr*\fk Desiderabilia. \fk*\ft Ibid. Vel, multum desiderabilia, vel multum aurum et lapis; vel multum pretiosum. Desiderabilia super aurum, etc., \ft*\fk usque ad, \fk*\ft cujus voluntatem suæ præponit, et dulciora sunt quam ipse sibi. \ft*\fk Super aurum, \fk*\ft id est, omne quod appetitur, pro divitiis, vel potentia, vel pro voluptate. \ft*\fk Mel. \fk*\ft Cibus Dei est mel; id est, solutus jam a sæculo; et favus, id est, quia adhuc circumplicatur, cui opus est pressura exprimentis manus Dei, ut eat in vitam.\ft*\f* \q1 \v 11 Etenim servus tuus custodit ea; in custodiendis illis retributio multa. \q1 \v 12 Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me;\f + \fr 18.13 \fr*\fk Delicta quis. \fk*\ft Ibid. Tertio petit se a vitiis purgari, ut sit dignus Psalmista, qui hæc referat sacramenta. Menti videnti suavis est veritas, dulcia judicia; non videnti quæ suavitas? sed quare non videtur? propter delicta: nec mirum: \ft*\fk Delicta enim quis intelligit? \fk*\ft CASS. \ft*\fk Delicta: \fk*\ft omnia, quædam enim nota sunt. \ft*\fk Mea\fk*\ft inquinant, \ft*\fk aliena\fk*\ft affligunt, et jam parce, repelle suasorem. \ft*\fk Ab occultis. \fk*\ft Omnia peccata duobus includit, etc., usque ad quo homo seductus est; et consentiendo fecit suum. AUG. Non est majus delictum quam apostatare a Deo, quod est initium superbiæ: superbia vero est initium et causa omnis peccati.\ft*\f* \q1 \v 13 et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. \q1 \v 14 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.] \c 19 \d In finem. Psalmus David.\f + \fr 19.1 \fr*\fk In finem. \fk*\ft CASS. Figura operandi, quæ ventura sunt Propheta canit. Ibid. Propheta ex nimia charitate optat prospere evenire Ecclesiæ, quæ per Christum videbat ventura.\ft*\f* \q1 \v 1 [Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob.\f + \fr 19.2 \fr*\fk Exaudiat: \fk*\ft quæ tempore tribulationis vult ei fieri. \ft*\fk In die tribulationis, \fk*\ft quo majori desiderio Deum precamur. \ft*\fk Dei Jacob, \fk*\ft ut sicut illi, ita tibi gratiam benedictionis det, et præponat Judæis.\ft*\f* \q1 \v 2 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.\f + \fr 19.3 \fr*\fk Mittat: \fk*\ft pater. \ft*\fk Auxilium, \fk*\ft misso Filio.\ft*\f* \q1 \v 3 Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.\f + \fr 19.4 \fr*\fk Memor. \fk*\ft Agit quasi de sacerdote immolaturo et rege pugnaturo. \ft*\fk Sacrificii. \fk*\ft Ibid. Sacrificium Ecclesiæ prævidebat, non pecudum, sed sanguinis et corporis Christi.\ft*\f* \q1 \v 4 Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.\f + \fr 19.5 \fr*\fk Tribuat. \fk*\ft Diapsalma, quæ tempore gloriæ optat et affirmat. \ft*\fk Omne. \fk*\ft AUG. Non solum quo animam posuisti pro vita plurimorum; sed et quo \ft*\fk cæcitas ex parte contigit in Isræl, et sic omnis Isræl salvus fieret.\fk*\f* \q1 \v 5 Lætabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.\f + \fr 19.6 \fr*\fk Lætabimur. \fk*\ft Ibid. Ideo hæc oratio, quia lætabimur et magnificabimur, ostendit se unum de Ecclesia tanto ante tempore.\ft*\f* \q1 \v 6 Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.\f + \fr 19.7 \fr*\fk In potentatibus. \fk*\ft AUG. Potentatus nostri sunt salus favoris ejus cum et de tribulatione dat auxilium, quia vana salus hominum, quæ est sinistræ, unde et superbia nascitur. \ft*\fk Salus dexteræ. \fk*\ft Ibid., id est gratia spiritualis, etc., usque ad qui terrena dignitate præsumunt.\ft*\f* \q1 \v 7 Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. \q1 \v 8 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus. \q1 \v 9 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.] \c 20 \d In finem. Psalmus David.\f + \fr 20.1 \fr*\fk In finem. \fk*\ft Tertius psalmus de duabus naturis in Christo, cœlestem regem describit, ut auditu credat mundus, quem visum contemnit Judæus. Demonstrativam facit orationem in laudem Dei.\ft*\f* \q1 \v 1 [Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer.\f + \fr 20.2 \fr*\fk Domine in virtute tua lætabitur. \fk*\ft CASS. Summam proponit, scilicet, meritum et præmium.\ft*\f* \q1 \v 2 Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. \q1 \v 3 Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.\f + \fr 20.4 \fr*\fk Quoniam prævenisti. \fk*\ft CASS. Diapsalma; virtutes ejus et gloriam describit, etc., usque ad quasi capiti in coronam. \ft*\fk Coronam. \fk*\ft Ibid. Quia circumitus Apostolorum docentem ambiebat, vel totus mundi circulus, id est, Ecclesia generalis.\ft*\f* \q1 \v 4 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in sæculum, et in sæculum sæculi. \q1 \v 5 Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum.\f + \fr 20.6 \fr*\fk In salutari tuo: gloriam et magnum decorem, \fk*\ft etc. CASS. Verbo Patris, quæ inde gloria. \ft*\fk Gloriam\fk*\ft de judicio, quia in Deitate judicabit. \ft*\fk Decorem\fk*\ft in majestate, quæ tunc apparebit. \ft*\fk Gloriam et magnum decorem, \fk*\ft etc. Gloriosus, ut Petrus, cujus umbra infirmi sanabantur; et decor est \ft*\fk super eum, \fk*\ft præter quem non est aliud fundamentum. Ideo \ft*\fk super eum, \fk*\ft quoniam dabis.\ft*\f* \q1 \v 6 Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.\f + \fr 20.7 \fr*\fk In gaudio cum vultu tuo. Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia, \fk*\ft etc. ID.. Id est, de hoc quod sui gaudebunt cum tua præsentia, quando eris omnia in omnibus.\ft*\f* \q1 \v 7 Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur. \q1 \v 8 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.\f + \fr 20.9 \fr*\fk Inveniatur manus tua, \fk*\ft etc. ID. De pœnis inimicorum, ut supra de laudibus Christi.\ft*\f* \q1 \v 9 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis. \q1 \v 11 Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum,\f + \fr 20.11 \fr*\fk Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum. \fk*\ft Non erit eis fructus beatitudinis in terra viventium.\ft*\f* \q1 \v 12 quoniam declinaverunt in te mala; cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire. \q1 \v 13 Quoniam pones eos dorsum; in reliquiis tuis præparabis vultum eorum.\f + \fr 20.13 \fr*\fk Quoniam pones. \fk*\ft CASS. Dicta de futura, etc., usque ad ut cum putarent occidere, salus fieret.\ft*\f* \q1 \v 14 Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas.]\f + \fr 20.14 \fr*\fk Exaltare. \fk*\ft ID. Conclusio.\ft*\f* \c 21 \d In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David. \q1 \v 1 [Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.\f + \fr 21.2 \fr*\fk Deus, Deus. \fk*\ft CASS. Præmittitur conquestio de derelictione, necnon et oratio, sicut in omnibus psalmis de passione. AUG., CASS. \ft*\fk Deus, Deus: \fk*\ft geminat ex affectu, vel \ft*\fk Deus\fk*\ft omnium per creationis potentiam, \ft*\fk meus\fk*\ft proprie per cultum. AUG. Quando hoc in cruce dixerat, psalmum istum de se scriptum indicavit. \ft*\fk Respice in me. \fk*\ft CASS. Non est in Hebræo, sed a septuaginta interpretibus additum. \ft*\fk Quare me dereliquisti? \fk*\ft AUG. Mirum hoc, cum et Deus esset cum eo; sed pro nobis, qui in eo corpus ejus. \ft*\fk Longe a salute mea, \fk*\ft id est, mei veteris hominis, quia \ft*\fk longe a peccatoribus salus, \fk*\ft et hæc sunt verba non justitiæ, sed delictorum. Vel, longe a salute sunt verba delictorum meorum, quæ sunt tollenda.\ft*\f* \q1 \v 2 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi.\f + \fr 21.3 \fr*\fk Clamabo. \fk*\ft AUG. De nobis, corpore suo dicit, ut cum forte dicit: \ft*\fk Transeat a me calix iste, \fk*\ft id est, putatur timuisse mori; sed pro suis infirmis qui timent mori, hæc dixit, sic et hæc vox membrorum est: \ft*\fk Clamabo et non exaudies. Per diem, et non exaudies, et nocte et non ad insipientiam. \fk*\ft CASS. Quia nullæ in eo tenebræ, et tamen non auditur ad salutem corporalem.\ft*\f* \q1 \v 3 Tu autem in sancto habitas, laus Israël.\f + \fr 21.4 \fr*\fk In sancto habitas. \fk*\ft AUG. Et ita mirum, quia patres liberasti; ego autem sum vermis. CASS. Tu habitas in sancto, quia Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians. \ft*\fk Laus Isræl, \fk*\ft AUG. id est, videntis te, non ejus qui se voluit abscondere a conspectu tuo.\ft*\f* \q1 \v 4 In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos.\f + \fr 21.5 \fr*\fk In te speraverunt patres nostri, speraverunt. \fk*\ft CASS. Magnus decor, dum iterat \ft*\fk speraverunt.\fk*\f* \q1 \v 5 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. \q1 \v 6 Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis.\f + \fr 21.7 \fr*\fk Ego autem, \fk*\ft etc. AUG. Hucusque Christus in persona veteris hominis, hic jam proprie in sua persona loquitur. \ft*\fk Ego autem. \fk*\ft Jam proprie Christus, sine semine natus sum, ut essem ultra homines in homine, in quo factus sum opprobrium, ut vel sic superbia hominis humilem imitetur. \ft*\fk Vermis et non homo, opprobrium. \fk*\ft CASS. Ita viliter conculcatus, etc., usque ad vermis, sine coitu natus, mortalis, humilis et vilis, silentio repens.\ft*\f* \q1 \v 7 Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. \q1 \v 8 Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.\f + \fr 21.9 \fr*\fk Speravit in Domino, \fk*\ft etc. CASS. Dicentes: \ft*\fk Spera in Domino, \fk*\ft etc. Ironia Judæorum, ecce quasi historialis narratio, non prophetia, ne qua sit excusatio, ne qua ambiguitas.\ft*\f* \q1 \v 9 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ.\f + \fr 21.10 \fr*\fk Ab uberibus. \fk*\ft Non ex quo lactari cœpi, etc., usque ad sed fuisti Deus meus. \ft*\fk De ventre.\fk*\f* \q1 \v 10 In te projectus sum ex utero; de ventre matris meæ Deus meus es tu:\f + \fr 21.11 \fr*\fk De ventre. \fk*\ft AUG. Non solum matris, quæ lex nascendi est omnibus; sed de tenebris Synagogæ, in quibus infidelis est, nondum in luce Christi natus, qui in observationibus illis carnalibus sabbati et circumcisionis confidit.\ft*\f* \q1 \v 11 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.\f + \fr 21.12 \fr*\fk Ne discesseris a me, \fk*\ft qui jam cœpisti. \ft*\fk Tu extraxisti: \fk*\ft non vir, ne dubitetur virginis partus, virtute Dei factum est. \ft*\fk Spes mea ab uberibus: \fk*\ft vera humanitas et magna perfectio; ab uberibus enim facit, quod vix maturus. \ft*\fk In te projectus sum, \fk*\ft non in peccata hominis. Alii in Adam projiciuntur, ex quo rei. \ft*\fk De ventre matris meæ, Deus meus. \fk*\ft CASS. Nec conceptio sine Deo, nec in peccato, ut homo; unde Angelus: \ft*\fk Spiritus sanctus superveniet in te.\fk*\f* \q1 \v 12 Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me.\f + \fr 21.13 \fr*\fk Circumdederunt. \fk*\ft ID. Describitur passio, quam terminat oratio; ad convincendos Judæos refert futura quasi præterita.\ft*\f* \q1 \v 13 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.\f + \fr 21.14 \fr*\fk Aperuerunt. \fk*\ft ID. Ut feræ volentes deglutire, os suum, non ad sapientiam reseratum. \ft*\fk Sicut leo. \fk*\ft AUG. Ut leo rapiens circumdederunt, ut rugiens os aperuerunt.\ft*\f* \q1 \v 15 Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.\f + \fr 21.15 \fr*\fk Sicut aqua. \fk*\ft Quando funditur aqua, etc., usque ad unde relicto eo fugerunt. CASS. Sicut aquæ sacramentum ablutio peccatorum, etc., usque ad et solidata est. \ft*\fk Tanquam cera. \fk*\ft Bene legis mysteria comparat ceræ, etc., usque ad quoniam circumdederunt. \ft*\fk In medio ventris mei. \fk*\ft AUG. Venter infirmos in Ecclesia, vel memoriam Ecclesiæ significat.\ft*\f* \q1 \v 16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.\f + \fr 21.16 \fr*\fk Aruit tanquam testa virtus mea. \fk*\ft CASS. Non ut fenum, sed ut testa quæ igne fit firmior. \ft*\fk Lingua mea. \fk*\ft AUG. Servaverunt præcepta mea apud se hi per quos locuturus eram: et per eos in cognationem eorum, qui erant pulvis mortis, deductus sum.\ft*\f* \q1 \v 17 Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos;\f + \fr 21.17 \fr*\fk Foderunt. \fk*\ft ID. Evangelica narratio. Etsi hæc ad litteram, innuit fossio manuum, quod operibus ejus non crediderunt; pedum, quod Apostolos laceraverunt. CASS.: foderunt. Terra fossa fructum facit, sic fructum vitæ dedit Christus vulneratus.\ft*\f* \q1 \v 18 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.\f + \fr 21.18 \fr*\fk Dinumeraverunt omnia ossa mea. \fk*\ft CASS. Proprie describitur pœna crucis. Sic ossa dinumeraverunt, id est, Apostolos; ne in majorem numerum crescerent, quærebant exstinguere. \ft*\fk Inspexerunt me. \fk*\ft ID. Cum diligentia et delectatione, cum a re crudeli soleant oculi averti. Ecce quam obstinati, non casu aliquid factum, nec tot miraculis cor mollitum.\ft*\f* \q1 \v 19 Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.\f + \fr 21.19 \fr*\fk Diviserunt sibi vestimenta mea, \fk*\ft etc. AUG. Sacramenta ipsius potuerunt dividi per hæreses, sed non tunica desuper, id est, a Deo data; hæc est charitas vel unitas, quam nemo potest dividere. CASS. Sed forte et dono Dei quibusdam venit, etc., usque ad ut ramus olivæ a columba delatus ad arcam. AUG. Vel, per animam unicam caput et corpus, quod unum diversitates respuit.\ft*\f* \q1 \v 20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice. \q1 \v 21 Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. \q1 \v 22 Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.\f + \fr 21.22 \fr*\fk Unicornium, humilitatem meam, \fk*\ft etc. ID. Judæi, terrena tantum petentes: vel, de cultu Dei singulariter se jactantes, vel singulariter superbientes, occiso etiam filio post servos.\ft*\f* \q1 \v 23 Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiæ laudabo te. \q1 \v 24 Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum.\f + \fr 21.24 \fr*\fk Qui timetis Dominum, laudate eum, \fk*\ft etc. CASS. Timor humanus non laudem, sed vituperium parit.\ft*\f* \q1 \v 25 Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me.\f + \fr 21.25 \fr*\fk Timeat eum omne semen Isræl, quoniam non sprevit, \fk*\ft etc. Quos dixerit semen Jacob, aperit, subdens: \ft*\fk Pauperis. \fk*\ft AUG. Non ejus qui verbis delictorum clamat de vana vita, sed non tumentis de pompis sæculi.\ft*\f* \q1 \v 26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.\f + \fr 21.26 \fr*\fk Apud te laus mea in Ecclesia magna, \fk*\ft etc. ID. Apud Deum laudem ponit, qui docet in homine non præsumi.\ft*\f* \q1 \v 27 Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi.\f + \fr 21.27 \fr*\fk Laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent. \fk*\ft ID. Pauperes Deum divites se: ideo pauperes, quia Deum laudant ut eum quærant, et ipse est divitiæ pauperum. \ft*\fk Corda eorum in sæculum sæculi reminiscentur et convertentur ad Dominum. \fk*\ft ID. Quia ille cibus est cordis.\ft*\f* \q1 \v 28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium: \q1 \v 29 quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. \q1 \v 30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.\f + \fr 21.30 \fr*\fk Manducaverunt et adoraverunt. \fk*\ft ID. Non prohibeat dispensator manducare, sed exactorem moneat timere. \ft*\fk In conspectu ejus cadent. \fk*\ft CASS. Ecclesia utrosque recipit, sed ipse videt et discernit.\ft*\f* \q1 \v 31 Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi. \q1 \v 32 Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.]\f + \fr 21.32 \fr*\fk Annuntiabitur, \fk*\ft etc. ID. An angelis qui preces hominum Deo offerunt, non pro instructione, sed pro ministerio. CASS. Nota psalmos de passione in magna spe Christianorum terminari, ut sciatur ex passione salus esse.\ft*\f* \c 22 \d Psalmus David. [Dominus regit me, et nihil mihi deerit:\f + \fr 22.1 \fr*\fk Psalmus David. \fk*\ft CASS. Propheta reditum populi de Babylone prædixit. \ft*\fk Dominus regit me. \fk*\ft Psalmus de misericordia, enumerans decem gratias, ut omnes sperent in misericordia Dei. AUG. Ecclesia loquitur de Christo.\ft*\f* \q1 \v 1 in loco pascuæ, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me;\f + \fr 22.2 \fr*\fk In loco pascuæ. \fk*\ft CASS. Prima gratia, ocus pascuæ, id est, sermo divinus, qui saginat meditantes. \ft*\fk Super aquam. \fk*\ft Secunda gratia, aqua refectionis.\ft*\f* \q1 \v 2 animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ propter nomen suum.\f + \fr 22.3 \fr*\fk Animam meam. \fk*\ft ID. Tertia gratia, etc., usque ad sed prius educavit super aquam refectionis, sed prius animam meam convertit. \ft*\fk Deduxit. \fk*\ft ID. Quarta, quod super charitatis præcepta duxit. \ft*\fk Super semitas. \fk*\ft AUG. Arctiora mandata et perfectiora consilia, quasi semitis pauci justi ambulant, sicut semitæ arctiores sunt quam viæ.\ft*\f* \q1 \v 3 Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.\f + \fr 22.4 \fr*\fk Nam et si. \fk*\ft CASS. Quinta, quod in umbra mortis non timet mala. \ft*\fk Mecum es. \fk*\ft AUG. In corde per fidem, ut post umbram mortis ego tecum sim. \ft*\fk Virga tua. \fk*\ft CASS. Sexta, correctio; vel virga districtio, quæ convertit vitia. Baculus gubernatio, quæ sustinet fideles.\ft*\f* \q1 \v 4 Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam præclarus est !\f + \fr 22.5 \fr*\fk Parasti in conspectu. \fk*\ft CASS. Septima, mensa Domini, beata convivatio, saturitas fidei, esca cœlestis, de qua Apostolus: \ft*\fk Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. In conspectu meo mensam: \fk*\ft etsi non impiorum. De hac dicitur: \ft*\fk Sed isti ad mensam divitis, \fk*\ft id est, Christi, \ft*\fk scito et te similia debere præparare, \fk*\ft id est, pati sicut ipse. \ft*\fk Impinguasti: \fk*\ft octava, unctio capitis, scilicet Christi, quod nulla ariditate peccati exaruit, unde cætera lætantur membra, quia capite descendit unguentum in barbam barbam Aaron, et in oram vestimenti ejus. \ft*\fk Et calix meus. \fk*\ft Nona, calix, Christi sanguis, qui sic inebriat ut sobrios reddat. \ft*\fk Meus, \fk*\ft quia accipio. Vel, tuus, quia das. Mensa et calix, caro, sanguis, quanquam unum sint sacramentum, sub diversis tamen speciebus, quia utrumque sumitur, divisim hic ponuntur.\ft*\f* \q1 \v 5 Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.]\f + \fr 22.6 \fr*\fk Et misericordia. \fk*\ft CASS. Decima, misericordia subsequens ad custodiam quæ præcedit ad gratiam conferendam. \ft*\fk Et ut inhabitem. \fk*\ft HIER. Hoc omnibus superioribus jungitur. Quasi collocasti, educasti, deduxisti, etc., et hoc ideo ut inhabitem.\ft*\f* \c 23 \q1 \v 1 Prima sabbati. Psalmus David. [Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.\f + \fr 23.1 \fr*\fk Psalmus David. \fk*\ft AUG. In prima sabbati mundus conditus, in eadem homo restauratus per resurrectionem Christi: CASS. unde monet victorem cum triumpho suscipere. \ft*\fk Domini est terra. \fk*\ft Primo dicit totum orbem esse Dei, etc., usque ad sed quis in monte ejus, nisi innocens?\ft*\f* \q1 \v 2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum.\f + \fr 23.2 \fr*\fk Et super flumina. \fk*\ft AUG. Ut flumina in mare, ita cupidi labuntur in sæculum; et eos etiam superat Ecclesia, quæ victis cupiditatibus ad immortalitatem paratur.\ft*\f* \q1 \v 3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?\f + \fr 23.3 \fr*\fk Quis ascendet? \fk*\ft Determinat quibus virtutibus præditi sunt in Ecclesia.\ft*\f* \q1 \v 4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo:\f + \fr 23.4 \fr*\fk Quis stabit? \fk*\ft HIER. Multi enim ascendunt, qui non permanent. ID. \ft*\fk Innocens: \fk*\ft ad proximum, manu et corde, et qui sibi innocens, etc., usque ad præsentiam et cognitionem desiderent. \ft*\fk Qui non accepit. \fk*\ft AUG., HIER. Id est, qui non deputavit animam rebus non permanentibus, sed eam sentiens immortalem æterna desiderabit, et ideo non juravit in dolo. \ft*\fk In vano. \fk*\ft HIER. Id est, qui nullis eam fecibus peccaminum post baptismum maculavit.\ft*\f* \q1 \v 5 hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. \q1 \v 6 Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob. \q1 \v 7 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.\f + \fr 23.7 \fr*\fk Attollite. \fk*\ft Diapsalmus. Christiana religione declarata, etc., usque ad quæ a principe diabolo positæ sunt. \ft*\fk Et elevamini. \fk*\ft Contra portas mortis. \ft*\fk Portæ æternales: \fk*\ft omnis gratia quæ, veniente Christo, data est.\ft*\f* \q1 \v 8 Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.\f + \fr 23.8 \fr*\fk Quis est? \fk*\ft interrogat. Propheta ad convincendam Judæorum perfidiam, et ut amplius eum commmendando alios invitet.\ft*\f* \q1 \v 9 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. \q1 \v 10 Quis est iste rex gloriæ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.]\f + \fr 23.10 \fr*\fk Dominus fortis\fk*\ft per virtutes describitur quasi proprio nomine. \ft*\fk Fortis, \fk*\ft AUG. etsi cum gladiis cepistis. \ft*\fk Potens, \fk*\ft etsi Pilato tradidistis. \ft*\fk Potens in prælio, \fk*\ft ne in pugna vos superasse putetis. \ft*\fk Virtutes. \fk*\ft Hier., AUG. Ministræ præcedentes Christum in ascensione ad alias cœlestes clamant, ut viam Domino venienti aperiant: quæ novo mysterio carne induti stupefactæ, quærunt, quis est? \ft*\fk Attollite. \fk*\ft CASS. Congeminatio, etc., usque ad qui omnibus omnia dat bona, vel cœlestium virtutum, id est, angelorum.\ft*\f* \c 24 \q1 \v 1 In finem. Psalmus David. [Ad te, Domine, levavi animam meam:\f + \fr 24.1 \fr*\fk In finem. \fk*\ft Hier. Hic flagellatus pœnitens præponitur aliis, ne murmurent in adversis: qui in se expertus per misericordiam blanditur, per justitiam terret. \ft*\fk Ad te, Domine, levavi. \fk*\ft AUG. Psalmus contra adversa sæculi, etc., usque ad qui non per omnes, minus perfectos. CASS. Primo petit doceri vias Domini, quia ad Deum erectus. ID. Ad te contemplandum; facile terrena despicit, qui divina conspicit.\ft*\f* \q1 \v 2 Deus meus, in te confido; non erubescam.\f + \fr 24.2 \fr*\fk Confido. \fk*\ft ID. Expertus in malis meam infirmitatem, non erubescam de inimicis. \ft*\fk Neque irrideant me inimici: \fk*\ft et certus sum quia in nullo sustinente patienter fallit. \ft*\fk Supervacue. \fk*\ft ID. Quia omnia sunt vana et infructuosa quæ a Deo sunt aliena. \ft*\fk Vias tuas, Domine, demonstra. \fk*\ft CASS. Viæ sunt de ordine vitæ, etc., \ft*\fk usque ad: Dirige, \fk*\ft ad vitam pertinet, \ft*\fk doce\fk*\ft ad scientiam.\ft*\f* \q1 \v 3 Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur. \q1 \v 4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. \q1 \v 5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.\f + \fr 24.5 \fr*\fk Doce. \fk*\ft AUG. Ipsam veritatem, ut quod credo intelligam, quia sustinui, et si hoc non sufficit: \ft*\fk Reminiscere. \fk*\fk Deus salvator meus. \fk*\ft CASS. Duæ res sunt, quæ bonos faciunt, ut Deum salvatorem credamus, et patienter ejus retributionem exspectemus.\ft*\f* \q1 \v 6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.\f + \fr 24.6 \fr*\fk Reminiscere. \fk*\ft ID. De peccatis prioribus et quæ quotidie fiunt, orat per misericordiam antiquis factam, et quia timet verum judicem. \ft*\fk Miserationum. \fk*\ft Miseratio proprie in bonorum exhibitione. \ft*\fk Quæ a sæculo. \fk*\ft AUG. Id est, ab initio sæculi sunt: non ergo in me fallat.\ft*\f* \q1 \v 7 Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.\f + \fr 24.7 \fr*\fk Delicta. \fk*\ft CASS. Sunt quando linquitur via æquitatis. \ft*\fk Juventutis. \fk*\ft Non pro ætate, sed pro præcipitationis audacia, quæ est tunc, cum calor animi modestiam excedit. \ft*\fk Ignorantias. \fk*\ft Facimus ea quæ mala esse non scimus. Vel delicta ignorantiæ in parvulis, qui vel originali peccato tenentur. HIER. Juventutis. Antequam de domo patris iniqui exirem. \ft*\fk Memento mei, tu. \fk*\ft AUG. Cujus opus est misereri et peccata dimittere. \ft*\fk Secundum misericordiam. \fk*\ft Id est, ampla est misericordia tua. Misericordia erga miseros, bonitas erga quoslibet. Facit autem Deus bonum et a miseris imploratus, et bonitate ductus: nemo bonus nisi Deus.\ft*\f* \q1 \v 8 Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.\f + \fr 24.8 \fr*\fk Dulcis. \fk*\ft ID. Quia omnia priora dimittit, ubi gratia sine meritis. \ft*\fk Rectus. \fk*\ft Quia post misericordiam, etc., \ft*\fk usque ad Dulcis, \fk*\ft quia suavia dat; \ft*\fk rectus, \fk*\ft quia corrigit. \ft*\fk Propter hoc. \fk*\ft CASS. Quia dulcis et rectus; non ex crudelitate, sed benignitate. \ft*\fk In via. \fk*\ft Id est, fide, vel præceptis Dei. Vel in via hujus vitæ, ubi recte vivendum, dabit legem.\ft*\f* \q1 \v 9 Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas.\f + \fr 24.9 \fr*\fk In judicio. \fk*\ft Dum punit, diriget ad meliora. Sed mansueti sint, qui corripiuntur: quod ex feris domiti, ut tolerent. Quia si mites, id est, lenis animi quasi naturaliter hoc habentes: docebit eos præcepta, pro quorum neglectu venerunt flagella.\ft*\f* \q1 \v 10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.\f + \fr 24.10 \fr*\fk Misericordia et veritas. \fk*\ft AUG. Quas autem vias docebit, etc., usque ad et deinde cavet severitatem judicis. \ft*\fk Testamentum. \fk*\ft CASS. Novum, quod egregie dicitur Testamentum, ubi clara et certa promissio hæreditatis quod et morte firmatur. \ft*\fk Et Testamentum. \fk*\ft Legis veteris, ubi fuerunt Prophetæ testes promissionum.\ft*\f* \q1 \v 11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim.\f + \fr 24.11 \fr*\fk Propter nomen tuum, Domine. \fk*\ft AUG. Id est, gloriam tuam, etc., usque ad et interpretantur \ft*\fk mundi, \fk*\ft qui se ab omni peccato mundos asserunt.\ft*\f* \q1 \v 12 Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit.\f + \fr 24.12 \fr*\fk Quis est homo? \fk*\ft CASS. Hic agit de æternis; quomodo habentur, laborans et orans, ut et ipse, et totus Isræl ab his malis liberetur.\ft*\f* \q1 \v 13 Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus hæreditabit terram.\f + \fr 24.13 \fr*\fk Anima. \fk*\ft ID. et si non statim, etc., usque ad quidquid alii faciant, etc. \ft*\fk Semen. \fk*\ft Hier. Bonum est, unde fructus colligitur. \ft*\fk Firmamentum est. \fk*\ft AUG. Videtur infirmorum esse timor, sed Dominus est firmamentum timentibus eum, et facit ut Testamentum ejus manifestetur illis. \ft*\fk Oculi. \fk*\ft Sal. \ft*\fk Oculi sapientis in capite, id est, in corde ejus.\fk*\f* \q1 \v 14 Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis. \q1 \v 15 Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. \q1 \v 16 Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.\f + \fr 24.16 \fr*\fk Unicus. \fk*\ft ID. Unicus plus amatur, pauper plus doletur.\ft*\f* \q1 \v 17 Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt: de necessitatibus meis erue me.\f + \fr 24.17 \fr*\fk De necessitatibus. \fk*\ft Id est, ab adversis, quæ necessaria sunt omnibus, qui pie in Christo vivere volunt.\ft*\f* \q1 \v 18 Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. \q1 \v 19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.\f + \fr 24.19 \fr*\fk Respice. \fk*\ft AUG. Tot hominum perditio sine dolore, esse non potest, et ideo pro eis orat.\ft*\f* \q1 \v 20 Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te. \q1 \v 21 Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te.\f + \fr 24.21 \fr*\fk Innocentes et recti adhæserunt. \fk*\ft ID. Mali tolerati sunt; non adhæserunt.\ft*\f* \q1 \v 22 Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.]\f + \fr 24.22 \fr*\fk Isræl. \fk*\ft AUG. Populum, quem ad tuam visionem præparasti.\ft*\f* \c 25 \q1 \v 1 In finem. Psalmus David. [Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.\f + \fr 25.1 \fr*\fk Psalmus. \fk*\ft CASS. Psalmus iste monet vitari consortia iniquorum, jungi justis, quia ex convictu mores formantur. \ft*\fk Judica. \fk*\ft AUG. Quia post misericordiam, etc., usque ad a vento superbiæ rapiuntur. CASS. \ft*\fk Judica: \fk*\ft non est præsumptio justi, sed certitudo misericordiæ Dei, quod ibi ostendit in Domino sperans; deinde, non infirmabor. \ft*\fk In innocentia. \fk*\ft AUG. Non angelorum, sed qualis est hominum.\ft*\f* \q1 \v 2 Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum.\f + \fr 25.2 \fr*\fk Proba me. \fk*\ft CASS. Id est, prius vires inspice, etc., usque ad non merita, sed misericordiam quæ talem me fecit, attendo. CASS. \ft*\fk Proba me. \fk*\ft Tu vero, proba in tentationibus, ne quid delicti remaneat, etc., usque ad ne quis de eis murmuret. \ft*\fk Ure renes. \fk*\ft ID. Igne verbi tui, \ft*\fk cor\fk*\ft calore spiriritus. \ft*\fk Cor\fk*\ft pro cogitationibus, \ft*\fk renes\fk*\ft pro delectationibus.\ft*\f* \q1 \v 3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua.\f + \fr 25.3 \fr*\fk Misericordia. \fk*\ft CASS. Quæ non sinit tentari super vires, vel ipsa ustio est misericordia, non asperitas \ft*\fk Complacui in veritate. \fk*\ft AUG. Cui displicet mendacium suum, et placet ipse cum illa et in illa.\ft*\f* \q1 \v 4 Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.\f + \fr 25.4 \fr*\fk Non sedi. \fk*\ft CASS. \ft*\fk Complacui\fk*\ft in veritate, quia non sedi. \ft*\fk Odivi, \fk*\ft quod est vitare mala. \ft*\fk Et lavabo, \fk*\ft quod est agere recta. \ft*\fk Vani. \fk*\ft CASS. \ft*\fk Vani\fk*\ft qui de caducis rebus laborant; impii hæretici, qui Scripturas pervertunt: illi superflua quærunt, hi venenosa.\ft*\f* \q1 \v 5 Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.\f + \fr 25.5 \fr*\fk Malignantium. \fk*\ft ID. Qui mala proximis agunt.\ft*\f* \q1 \v 6 Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine:\f + \fr 25.6 \fr*\fk Lavabo. \fk*\ft AUG. Pœnitendo. \ft*\fk Et altare, \fk*\ft mentem virtutibus ornabo, vel fidem, quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam. \ft*\fk Inter innocentes. \fk*\ft AUG. Conversans; \ft*\fk ut audiam\fk*\ft ab eis, id est, ut discam qua voce sis laudandus; vel, \ft*\fk ut audiam: \fk*\ft Venite, benedicti Patris mei.\ft*\f* \q1 \v 7 ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.\f + \fr 25.7 \fr*\fk Vocem laudis\fk*\ft Spiritus sancti, qui docet laudare te.\ft*\f* \q1 \v 8 Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ.\f + \fr 25.8 \fr*\fk Domine. \fk*\ft CASS. Petit ne malis in judicio misceatur, quia non eis, sed concordat domui Dei. \ft*\fk Dilexi decorem. \fk*\ft CASS. Hæc ideo faciam, quia lilexi me facere decoram domum tibi, et locum, quo gloriose habites, ut de gloria et essentia Dei aliquid capiam.\ft*\f* \q1 \v 9 Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam:\f + \fr 25.9 \fr*\fk Ne perdas. \fk*\ft CASS. Et si modo simul esse pateris, ne simul perdas. CASS. Ne perdas in futuro \ft*\fk cum impiis, \fk*\ft quibus hic non communico.\ft*\f* \q1 \v 10 in quorum manibus iniquitates sunt; dextera eorum repleta est muneribus.\f + \fr 25.10 \fr*\fk Dextera eorum, \fk*\ft AUG., id est, si quid boni agunt, etc., usque ad misericordia in omnibus comitetur, quod debes, quia:\ft*\f* \q1 \v 11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me, et miserere mei. \q1 \v 12 Pes meus stetit in directo; in ecclesiis benedicam te, Domine.]\f + \fr 25.12 \fr*\fk Pes, \fk*\ft id est, affectio, quæ facile labi solet, \ft*\fk stetit\fk*\ft immobilis contra omnia scandala, tendens ultra, et persistens \ft*\fk in directo. \fk*\ft Et quia sic redimis in Ecclesiis, benedicam. \ft*\fk Stetit. \fk*\ft CASS. Etsi undique concussus, vel confusus scandalis.\ft*\f* \c 26 \q1 \v 1 Psalmus David, priusquam liniretur. [Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitæ meæ: a quo trepidabo?\f + \fr 26.1 \fr*\fk In finem. \fk*\ft AUG., CASS. Primo, David electus, etc., usque ad unde in sacramento gemens et laborans; ut in re gaudeat. \ft*\fk Dominus illuminatio, \fk*\ft etc. CASS. De prima unctione per quam certificatur secunda, hic loquitur. \ft*\fk Dominus protector vitæ meæ. \fk*\ft AUG. Dat vitam virtutum, quam et protegit, sine quo omnia dona ejus perduntur. \ft*\fk A quo trepidabo? \fk*\ft ID. Quem trepidet, caro, cum induerit corruptionem.\ft*\f* \q1 \v 2 Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.\f + \fr 26.2 \fr*\fk Super me nocentes. \fk*\ft ID. Ut se mihi præferant insultantes: quod vertit Deus in melius, ut maledico dente non me, sed carnalia desideria consumant. Vel \ft*\fk edant, \fk*\ft id est, delectetur in morte mea crudelitas inimicorum, \ft*\fk carnes; \fk*\ft animam non possunt. \ft*\fk Infirmati sunt. \fk*\ft ID. Dum Christus carnem accepit, nutantes facti, et post ex toto se fidei subdiderunt. CASS. Vel, debilitati paulatim ad ruinam animæ pervenerunt.\ft*\f* \q1 \v 3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.\f + \fr 26.3 \fr*\fk Castra. \fk*\ft CASS. Molimina, prælium, conflictus. \ft*\fk In hoc ego. \fk*\ft AUG. Habeo spem victoriæ in Domino remunerationis æternæ.\ft*\f* \q1 \v 4 Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus.\f + \fr 26.4 \fr*\fk Unam petii. \fk*\ft AUG. Hæc una domus æterna, in qua semper maneatur, ubi æterni dies, cur ibi? ut contempler delectationem Dei, quod est verum bonum. \ft*\fk Omnibus diebus vitæ meæ. \fk*\ft AUG. Ut quandiu vivo, etc., usque ad opus manifestabo. \ft*\fk Ut videam. \fk*\ft ID. Alia littera: \ft*\fk Ut contempler delectationem Domini, \fk*\ft id est, eo fine, ut demum appareat, etc., usque ad et ideo non temere peto \ft*\fk unam, \fk*\ft etsi peccator.\ft*\f* \q1 \v 5 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.\f + \fr 26.5 \fr*\fk In abscondito\fk*\ft : AUG. quasi multæ partes sunt, etc., usque ad quem mox vocat petram.\ft*\f* \q1 \v 6 In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis; cantabo, et psalmum dicam Domino.\f + \fr 26.6 \fr*\fk Circumivi. \fk*\ft AUG. Quia mihi se præbuit ducem, etc., usque ad ut omnes voluntates ejus implerem. HIER. Vel circumspexi omnia creata, vel exempla sanctorum. AUG. Circumivi animo omnia creata, etc., usque ad tanto ardentius appetit.\ft*\f* \q1 \v 7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et exaudi me.\f + \fr 26.7 \fr*\fk Exaudi, Domine, vocem meam, \fk*\ft etc. CASS. Quis labor, quis gemitus? Oratio ante secundam unctionem, ut possit haberi quam et sibi prophetiæ spiritu promittit.\ft*\f* \q1 \v 8 Tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram.\f + \fr 26.8 \fr*\fk Tibi dixit. \fk*\ft CASS. \ft*\fk Cor, \fk*\ft ratio a te edocta tibi confabulatur de una, non aliud quam doces pertractet.\ft*\f* \q1 \v 9 Ne avertas faciem tuam a me; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.\f + \fr 26.9 \fr*\fk Ne avertas. \fk*\ft AUG. Alius petit hic bona temporalia a Deo, et de datis gaudet, hic non nisi \ft*\fk unam. \fk*\ft Alius habens timet iratum, ne tollat ea; iste non putat iram, nisi si \ft*\fk avertat vultum, \fk*\ft etiam si quid in eo vindicet; nil divinius poterat dicere. \ft*\fk Ne declines. \fk*\ft AUG. Non in ira declinat, quando a peccatis faciem avertit; vel, \ft*\fk ne declines, \fk*\ft ut me labi sinas in ira, id est, quod punias; sed ut nostra infirmitas cautior fiat. \ft*\fk Salutaris meus, \fk*\ft etc. AUG. Quasi, frustra creasti et recreasti, etc., usque ad a Domino est per Samuelem electus.\ft*\f* \q1 \v 10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me.\f + \fr 26.10 \fr*\fk Quoniam pater, \fk*\ft etc. Fecit se parvulum Deo, ipsum fecit sibi \ft*\fk patrem: \fk*\ft quia jubet, vocat, condidit, et regit. \ft*\fk Matrem, \fk*\ft quia fovet, continet, collactat et nutrit; sed sæculum pater vel diabolus, mater Babylonia, id est, societas impiorum.\ft*\f* \q1 \v 11 Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.\f + \fr 26.11 \fr*\fk Legem pone mihi, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 12 Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.\f + \fr 26.12 \fr*\fk Tribulantium. \fk*\ft CASS. Ut Saulis et adjutorum, etc., usque ad quia falsi.\ft*\f* \q1 \v 13 Credo videre bona Domini in terra viventium.\f + \fr 26.13 \fr*\fk Credo videre. \fk*\ft AUG. Sed inter omnia pericula, Deo dirigente, credo videre. \ft*\fk Bona. \fk*\ft ID. Bona, quæ sunt vera, æterna. Illi suadent beatitudinem in terra ista, quæ est morientium.\ft*\f* \q1 \v 14 Expecta Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.]\f + \fr 26.14 \fr*\fk Exspecta. \fk*\ft CASS. Ut ego certus sum de illa, etc., usque ad sustine quod pateris.\ft*\f* \c 27 \q1 \v 1 Psalmus ipsi David. [Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.\f + \fr 27.1 \fr*\fk Psalmus huic. \fk*\ft Per David aliquando intelligitur caput, id est, Christus; aliquando corpus, id est, Ecclesia; interdum utrumque simul, id est, totus Christus intelligitur, ut hic. CASS. Psalmus tertius, qui breviter de passione et resurrectione. ID. Hic proponitur Christus et si adeo dignus non in se confidere, sed totum a Deo petere; utile exemplum justis. \ft*\fk Ad te, Domine. \fk*\ft ID. Oratio tempore passionis habita. \ft*\fk Ne sileas. \fk*\ft Minus est in Hebræo, etc., usque ad et a morte resuscitationem. \ft*\fk Ne sileas, \fk*\ft etc., \ft*\fk et assimilabor, \fk*\ft etc. HIER. Ex eo, quod verbum mihi semper unitur, non talis homo sum quales cæteri, qui nascuntur in profundam miseriam sæculi. AUG. Ubi quasi si sileas non cognoscitur verbum tuum.\ft*\f* \q1 \v 2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.\f + \fr 27.2 \fr*\fk Ad templum. \fk*\ft CASS. Secundum morem Judæorum, quibus præceptum est ut ubicunque essent ad illam partem orarent, ubi Jerusalem esse scirent: quod et Jesus legem implens fecit. Vel ad cœlum, unde auxilium speramus.\ft*\f* \q1 \v 3 Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. \q1 \v 4 Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis; redde retributionem eorum ipsis.\f + \fr 27.4 \fr*\fk Da illis. \fk*\ft Ibid. Prædicere est, non optare, secundum quod intenderunt, non secundum quod inde pervenit: vel optat justitiam Dei in hoc servari.\ft*\f* \q1 \v 5 Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non ædificabis eos.\f + \fr 27.5 \fr*\fk Quoniam non, \fk*\ft etc. ID. Et si deessent opera, hoc sufficeret damnationi, quod non intellexerunt per legem et Prophetas, quæ invisibiliter Deus operatur per me, nec etiam visibilia. \ft*\fk Destrues. \fk*\ft AUG. Ut nihil mihi noceat, nec post Ecclesiæ tuæ, vel meæ. \ft*\fk Benedictus. \fk*\ft CASS. Auditus in resurrectione gratias agit, subdens de salute credentium. \ft*\fk Dominus. \fk*\ft ID. Idem qui adjutor meus, et protector est fortitudo plebis, quæ in eo confidit, et protector ne lædantur, et tu, o Domine:\ft*\f* \q1 \v 6 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ. \q1 \v 7 Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei. \q1 \v 8 Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum christi sui est. \q1 \v 9 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ; et rege eos, et extolle illos usque in æternum.]\f + \fr 27.9 \fr*\fk Salvum. \fk*\ft Ecce quanta spes credentium cum pro eis orat: passus pro eis judex est et advocatus. \ft*\fk Et rege, \fk*\ft etc. ID. Ne declinent ad prava. \ft*\fk Extolle, \fk*\ft etc., a terrenis ad petenda æterna, et intellectu Scripturarum, et bono opere per totum hoc sæculum usque in finem.\ft*\f* \c 28 \q1 \v 1 Psalmus David, in consummatione tabernaculi. [Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum.\f + \fr 28.1 \fr*\fk Psalmus David in consummatione. \fk*\ft ID. Arca a Philistæis reducta, etc., usque ad ut se offerant tali consummatori. \ft*\fk Afferte Domino. \fk*\ft ID. Prius monet sacrificia offerre. \ft*\fk Filios arietum. \fk*\ft AUG. Quia non deest impugnatio, etc., usque ad et septuaginta duo discipuli ad prædicandum missi significantur. \ft*\fk Vox Domini. \fk*\ft CASS. Prædicatio Christi intus mentes terruit, quod est, spiritum timoris dedit Judæis et gentibus. GREG. Iste ab imo ascendit, id est, spiritu timoris ad spiritum sapientiæ, etc., usque ad id est, spiritualem intellectum, hos Dominus concutit. HIER. Ut agricola sterilem terram, etc., usque ad et dabit virtutem, et eamdem benedicet in pace æterna.\ft*\f* \q1 \v 2 Afferte Domino gloriam et honorem; afferte Domino gloriam nomini ejus; adorate Dominum in atrio sancto ejus. \q1 \v 3 Vox Domini super aquas; Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas.\f + \fr 28.3 \fr*\fk Vox Domini super aquas, \fk*\ft etc. CASS. De constitutione Ecclesiæ, ubi virtutes Spiritus sancti cum magno præconio enumerat. \ft*\fk Libani. \fk*\ft Libanus interpretatur candidatio. \ft*\fk Cedri Libani, \fk*\ft id est, alti homines in terrenis elati, quos Deus confringendo comminuet, id est, de superbia ad se per dilectum filium reducet: et hoc spiritu fortitudinis comminuet, sicut unicornis captus comminuitur.\ft*\f* \q1 \v 4 Vox Domini in virtute; vox Domini in magnificentia. \q1 \v 5 Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani: \q1 \v 6 et comminuet eas, tamquam vitulum Libani, et dilectus quemadmodum filius unicornium. \q1 \v 7 Vox Domini intercidentis flammam ignis;\f + \fr 28.7 \fr*\fk Desertum. \fk*\ft CASS., AUG. Judaicum populum, etc., usque ad unde emanat aqua viva.\ft*\f* \q1 \v 8 vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades. \q1 \v 9 Vox Domini præparantis cervos: et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam. \q1 \v 10 Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in æternum.\f + \fr 28.10 \fr*\fk Dominus. \fk*\ft Quid constitutæ Ecclesiæ fiat ostendit. \ft*\fk Dedi, \fk*\ft enim ait, \ft*\fk vobis potestatem conculcare super serpentes. \fk*\ft Ut autem est inauditum, ut cervi omne genus ferarum cornu feriant; sic ut Apostoli omnem philosophiam illiterati redarguerent. \ft*\fk Diluvium. \fk*\ft CASS. Aquas baptismi, qui purgat crimina mundi.\ft*\f* \q1 \v 11 Dominus virtutem populo suo dabit; Dominus benedicet populo suo in pace.] \c 29 \q1 \v 1 Psalmus cantici, in dedicatione domus David.\f + \fr 29.1 \fr*\fk Psalmus cantici in dedic. \fk*\ft AUG. Supra de consummatione tabernaculi tempore belli: hic autem est psalmus lætitiæ, quia domus dedicatur, id est, confirmatur, quæ in æterna pace manebit: corpore innovato non tantum Christi, sed etiam totius Ecclesiæ. Totus Christus loquitur in hoc psalmo, quia quædam capiti, quædam corpori, quædam utrique conveniunt. ID. Psalmus breviter de passione et resurrectione: ut passio non terreat quos spes resurrectionis lætificat. \ft*\fk Domus David. \fk*\ft CASS. Totus Christus sponsus, etc., usque ad secundum statum futurum quando in ea quiescitur. CASS. Primo agit de dedicatione sua: et jubet sanctos idem sperantes laudes dicere.\ft*\f* \q1 \v 2 [Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. \q1 \v 3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.\f + \fr 29.3 \fr*\fk Domine, Deus meus, clamavi ad te, \fk*\ft etc. AUG. Christus, etc., usque ad sed non in dedicatione.\ft*\f* \q1 \v 4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum.\f + \fr 29.4 \fr*\fk In lacum. \fk*\ft HIER. Id est, de lacu inferni, ubi animæ peccatorum sunt, ne, sicut illi, præceps caderem in mortem.\ft*\f* \q1 \v 5 Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.\f + \fr 29.5 \fr*\fk Confitemini, \fk*\ft etc. AUG. Quia ex bonitate et sanctitate sua, non nostra memor fuit nostri.\ft*\f* \q1 \v 6 Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia.\f + \fr 29.6 \fr*\fk Quoniam ira. \fk*\ft ID. Id est, vindicta, qua vindicavit in nos primum peccatum, quod morte solvistis. \ft*\fk Ad vesperum. \fk*\ft ID. Quia ira, etc., usque ad id est, tempore gratiæ post tempus ante legem, et sub lege. HIER. \ft*\fk Ad vesperum. \fk*\ft Quia passo et sepulto Domino, Apostoli et mulieres in fletu et gemitu morabantur. \ft*\fk Et ad matutinum lætitia. \fk*\ft Quia mane venientes ad sepulcrum, gloriam resurrectionis ab Angelis acceperunt. \ft*\fk Fletus. \fk*\ft CASS. Demorabitur hominibus respicientibus ad vesperum, quo Adam declinavit, et a paradiso exivit: sed lætitia erit respicientibus ad matutinum, quo Christus surrexit.\ft*\f* \q1 \v 7 Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in æternum.\f + \fr 29.7 \fr*\fk Ego autem. \fk*\ft Quomodo ante dedicationem egerit et eam meruerit. AUG., CASS. Vespere facit. Sed ego, dum in paradiso esset mihi abundantia, dixi: Non movebor ab hoc bono, credens diabolo dicenti: \ft*\fk Non morte morieris\fk*\ft Gen. 3.. Sed, o Domine, in \ft*\fk voluntate tua præstitisti decori meo virtutem; \fk*\ft quod est, non ex me bonus eram et fortis, sed ex te. Quod ut ostenderes: \ft*\fk Avertisti faciem tuam, \fk*\ft hoc est, foras misisti me de paradiso: jam vero hic positus \ft*\fk clamabo ad te, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 8 Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.\f + \fr 29.8 \fr*\fk Avertisti. \fk*\ft CASS. Deus a Christo faciem, exponendo eum passioni et morti; et sic Christus turbatus est: \ft*\fk Tristis est anima mea usque ad mortem. \fk*\ft Matth. 16. \ft*\fk Conturbatus. \fk*\ft AUG. Quod tempus conturbationis et miseriæ recolens, et in eo positus, audio vocem capitis pro me morituri, dicentis: \ft*\fk Ad te, Domine, clamabo.\fk*\f* \q1 \v 9 Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. \q1 \v 10 Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam?\f + \fr 29.10 \fr*\fk Quæ utilitas in sanguine meo. \fk*\ft ID. Necessitatem ostendit per quam non sinit eum descendere in corruptionem. \ft*\fk Dum descendo in corruptionem. \fk*\ft Si enim statim non resurgo, et corpus corrumpitur, nemini annuntiabo, nullum lucrabor. Confessio gemina est, nunquam sine ea simus: quando male est nobis in tribulationibus, confiteamur peccata nostra; quando bene est, in exsultatione justitiæ confiteamur laudem Deo.\ft*\f* \q1 \v 11 Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus.\f + \fr 29.11 \fr*\fk Audivit Dominus. \fk*\ft CASS. Quomodo eam accepit, scilicet dedicationem, pertractat. Dixit: Clamabo, deprecabor, sed me deprecantem exaudivit Dominus.\ft*\f* \q1 \v 12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia:\f + \fr 29.12 \fr*\fk Conscidisti saccum meum. \fk*\ft ID. Saccus vestis est aspera, in usum laboris vel tempore tristitiæ concessa, ut Ninivitis, id est, caro humana, quæ scissa est moriendo: et prodiit frumentum gloriosæ resurrectionis, vel divinitatis. Vel, pœna peccati, qua in resurrectione destructa, prolata est divinitas ante occulta: sicut quod saccus integer celat, scissus aperit. AUG. Saccus de capris vel hædis, mortalitas; quam de peccatoribus Christus traxit vel accepit; unde: \ft*\fk Dum mihi molesti essent, induebar cilicio\fk*\ft Psal. 34., ut quod intus erat, non viderent.\ft*\f* \q1 \v 13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.]\f + \fr 29.13 \fr*\fk Non compungar. \fk*\ft ID. Non moriar jam in finem. \ft*\fk Domine Deus, in æternum confitebor tibi. \fk*\ft Quid est: \ft*\fk in æternum confitebor tibi? \fk*\ft in æter num laudabo te.\ft*\f* \c 30 \d In finem. Psalmus David, pro extasi.\f + \fr 30.1 \fr*\fk In finem psalmus. \fk*\ft AUG. Exstasis hic accipitur pavor perturbati populi de persecutione omnium gentium, et defectu fidei per orbem. CASS. Contra pavorem spes et oratio præmittitur, etc., \ft*\fk usque ad: Erunt duo in carne una\fk*\ft Gen. 2., ergo et in voce una. AUG. Prior loquitur Redemptor, inde redempti, gratias agentes. Inde diu de perturbatione Prophetæ vox interponitur prope finem, et in fine. Hic describitur humiliatio Christi martyrumque: unde sequitur exaltatio.\ft*\f* \q1 \v 1 [In te, Domine, speravi; non confundar in æternum: in justitia tua libera me.\f + \fr 30.2 \fr*\fk In te, Domine, speravi, \fk*\ft etc. ID. Est confusio æterna, de qua liberari petit: et est temporalis ad horam, scilicet quæ prodest.\ft*\f* \q1 \v 2 Inclina ad me aurem tuam; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias:\f + \fr 30.3 \fr*\fk Accelera. \fk*\ft ID. In faciendis, in solvendis animabus et hujusmodi, ut eruas tertia die, non differas in communem resurrectionem; quod ut sit, esto mihi protector tantus, quantum decet esse Deum. \ft*\fk Esto mihi. \fk*\ft Dixit: Justitiam da, etc., usque ad affirmat liberationem.\ft*\f* \q1 \v 3 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu; et propter nomen tuum deduces me et enutries me. \q1 \v 4 Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.\f + \fr 30.5 \fr*\fk Educes. \fk*\ft CASS. De morte ad superna, ut frustra sint Judæorum consilia. \ft*\fk De laqueo quem absconderunt. \fk*\ft AUG. Per duas portas diabolus tentat, etc., usque ad unde: \ft*\fk Educes me de laqueo.\fk*\f* \q1 \v 5 In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine Deus veritatis.\f + \fr 30.6 \fr*\fk In manus. \fk*\ft CASS. Nota eum hic loqui qui in passione eadem verba protulit. AUG. \ft*\fk In manus. \fk*\ft Ex his verbis quæ in cruce dixit, admonet se in hoc psalmo locutum esse.\ft*\f* \q1 \v 6 Odisti observantes vanitates supervacue; ego autem in Domino speravi. \q1 \v 7 Exsultabo, et lætabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; salvasti de necessitatibus animam meam.\f + \fr 30.8 \fr*\fk Ego autem, in Domino, \fk*\ft etc. CASS. De gaudio, quia sperat in Domino, qui odit vanos. \ft*\fk Exsultabo et lætabor. \fk*\ft Exsultare est cum magna alacritate animi gaudere: lætari, temperata affectione. \ft*\fk Humilitatem meam. \fk*\ft Pro infirmitate, et pro ipsa virtute humilitatis accipit. \ft*\fk Necessitatibus. \fk*\ft AUG. \ft*\fk Necessitates\fk*\ft sunt infinitæ, etc., usque ad et in futuro plenarie.\ft*\f* \q1 \v 8 Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos.\f + \fr 30.9 \fr*\fk In loco spatioso. \fk*\ft CASS. Locus spatiosus libere eundi ad patriam virtutum, charitas: sed, quia caro infirma, et urgent mala: \ft*\fk Miserere mei, Domine. \fk*\ft Jam pavor enarratur, id est, quot et quanta ea perturbant, contra quæ est oratio, \ft*\fk Tribulor. \fk*\ft AUG. Cum prius dixit: \ft*\fk Statuisti in loco spatioso, \fk*\ft etc. Sed aliis locus spatiosus, ex liberationis gratulatione; aliis ex tribulatione, angustia. \ft*\fk Conturbatus. \fk*\ft Irascitur pro peccatis palearum, etc., usque ad nam vita perfectorum est profectus aliorum. \ft*\fk In ira oculus. \fk*\ft In ira persecutorum, etc., usque ad ut ab omnibus gradibus quæratur Deus. CASS. Vel intellectus turbatur, et animus confunditur, etc., usque ad nec in animo, nec in corpore ulla potest esse hominis præsumptio. AUG. Ira per vitium oculum mentis cæcat; ira per zelum turbat: quia et hæc, concussa mente, contemplationem dissipat, quæ non est nisi inquieta mente; sed inde post paululum plus proficit ad videndum.\ft*\f* \q1 \v 9 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. \q1 \v 10 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt.\f + \fr 30.11 \fr*\fk Paupertate. \fk*\ft ID. Vel \ft*\fk egestate. \fk*\ft Egeo sanitate corporis, nec parcitur cruciatibus. Egeo resolutione, et parcitur morti; et in hoc infirmata est fiducia mea.\ft*\f* \q1 \v 11 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis; qui videbant me foras fugerunt a me.\f + \fr 30.12 \fr*\fk Super omnes inimicos meos. \fk*\ft ID. Pejus paganis et Judæis vivunt, etc., usque ad pro quibus timent et noti, ne omnes tales sint. CASS. Vel apud omnes inimicos, vel majori opprobrio habitus, quam illi qui digni eo; et \ft*\fk vicinis, \fk*\ft parentibus, vel jam credituris; et \ft*\fk notis, \fk*\ft familiaribus.\ft*\f* \q1 \v 12 Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde; factus sum tamquam vas perditum:\f + \fr 30.13 \fr*\fk Qui videbant me foras. \fk*\ft HIER. \ft*\fk Foras, \fk*\ft Christum, id est, qui hominem purum putabant. \ft*\fk Oblivioni datus sum tanquam mortuus a corde. \fk*\ft CASS. Vel excidi a corde eorum, ut mortuus cujus memoria cum corpore sepelitur, de cujus reparatione desperatur. \ft*\fk Vas perditum, \fk*\ft mortuus Jesus abjiciendus putatur.\ft*\f* \q1 \v 14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.\f + \fr 30.14 \fr*\fk Vituperationem multorum. \fk*\ft AUG. Vituperantur, etc., usque ad non quisquam homo. \ft*\fk In circuitu. In eo dum convenirent simul. \fk*\ft CASS. Errorum, etc., usque ad id est, appetitu temporalium.\ft*\f* \q1 \v 15 Ego autem in te speravi, Domine; dixi: Deus meus es tu; \q1 \v 16 in manibus tuis sortes meæ: eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.\f + \fr 30.16 \fr*\fk Sortes meæ. \fk*\ft ID. Vel tempora vitæ. AUG. Quia quando vis, vivimus, vel morimur: ideo \ft*\fk eripe. \fk*\ft Etsi justus, et occultus ordo electionis apud te est, ego tamen, etc., usque ad quæ, sine meritis, quos vult elegit.\ft*\f* \q1 \v 17 Illustra faciem tuam super servum tuum; salvum me fac in misericordia tua.\f + \fr 30.17 \fr*\fk Illustra. \fk*\ft CASS. Manifestam fac benevolentiam tuam super me, ut sicut de moriente desperant, ita de resurgente confidant. AUG. \ft*\fk Illustra. \fk*\ft Appareat, qui ad te pertineat cum modo sit confusio; unde alibi: \ft*\fk Discerne causam meam\fk*\ft Psal. 41.; ne tamen se justificare videatur, subdit: \ft*\fk Salvum me fac in misericordia, \fk*\ft non in mea justitia.\ft*\f* \q1 \v 18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum;\f + \fr 30.18 \fr*\fk Invocavi. \fk*\ft ID. Invocas Deum, quando in te vocas eum, et quando in domum cordis tui eum invitas.\ft*\f* \q1 \v 19 muta fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.\f + \fr 30.19 \fr*\fk Muta fiant. \fk*\ft CASS. Quæ hic garrula, dum non timent judicium. Muta in pœnis, in inferno. \ft*\fk Quæ loquuntur. \fk*\ft Apte opponit justo iniquitatem. \ft*\fk In superbia et in abusione. \fk*\ft CASS. Quia creatura contra creatorem, et perverso usu beneficiorum Dei, qui, præter cætera, propter eos venit.\ft*\f* \q1 \v 20 Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te; perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum !\f + \fr 30.20 \fr*\fk Quam magna. \fk*\ft CASS. Quæ bona Dei contra prædicta mala, quæ leviant ipsa mala. AUG. Ista cernens et mirans exclamat Propheta, etc., usque ad in futuro vero patebit.\ft*\f* \q1 \v 21 Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.\f + \fr 30.21 \fr*\fk A conturbatione. \fk*\ft AUG. Ut jam nullam conturbationem humanam patiatur, etiam modo tribulati, mente intrantes ad vultum Dei non turbantur. \ft*\fk Proteges. \fk*\ft CASS. Ne promissio tantum futuri turbaret, hoc addit: \ft*\fk proteges, \fk*\ft ne noceantur.\ft*\f* \q1 \v 22 Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.\f + \fr 30.22 \fr*\fk Benedictus. \fk*\ft ID. Quasi, quid ultra? Plenitudinem beneficii laude concludit, comparans illud suæ imbecillitati. Et loquitur Propheta, vel populus fidelis. \ft*\fk Mirificavit. \fk*\ft AUG. Misso Spiritu, totum mundum replevit, etc., usque ad unde: \ft*\fk Unguentum effusum est nomen tuum. \fk*\ft CASS. Vel, mirificavit Deus Pater misericordiam, etc., usque ad juxta illud: \ft*\fk Requievit in corde terræ.\fk*\f* \q1 \v 23 Ego autem dixi in excessu mentis meæ: Projectus sum a facie oculorum tuorum: ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.\f + \fr 30.23 \fr*\fk Ego dixi in excessu. \fk*\ft AUG. Timoris nostri typum, etc., \ft*\fk usque ad: Ideo exaudisti vocem orationis meæ. \fk*\ft AUG. \ft*\fk In excessu mentis. \fk*\ft Vel rapta mente vidit altitudinem ex qua sentit se projectum valde longe: vel excessit a ratione timendo. \ft*\fk A facie oculorum tuorum. \fk*\ft Si in facie tua essem, etc., usque ad sed meum cor accusavi.\ft*\f* \q1 \v 24 Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.\f + \fr 30.24 \fr*\fk Diligite Dominum, omnes, \fk*\ft etc. CASS. Conclusio oratoria, vel hortatoria, pro prædictis obtinendis. AUG. Prædicta expertus jam nos hortatur; quasi: tribulatus sum, timui, clamavi, non sum confusus: ita vos. \ft*\fk Sancti ejus, \fk*\ft quorum est diligere Deum, quia non amant mundum, neque quæ in mundo sunt; amicus mundi hujus, inimicus Dei constituitur. Disce ergo non diligere mundum, ut discas diligere Deum: averte, ut convertaris; funde, ut implearis. \ft*\fk Requiret Dominus, \fk*\ft etc. Etiam hic aliquando, si nulli hoc faceret, non videretur vigilare divina providentia, si omnibus non servaretur divina patientia. \ft*\fk Abundanter facientibus. \fk*\ft Qui non cito pœnitent. \ft*\fk Superbiam. \fk*\ft Pro omni vitio, quia radix omnium.\ft*\f* \q1 \v 25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.]\f + \fr 30.25 \fr*\fk Viriliter agite, \fk*\ft etc. Virtus totius psalmi, ne carnis fragilitas timeat tot mala sæculi.\ft*\f* \c 31 \d Ipsi David intellectus. [Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.\f + \fr 31.1 \fr*\fk Intellectus David. \fk*\ft AUG. Psalmus de gratia qua Christiani sumus, ut ait Apostolus Rom. 4.. Incipit ergo per indulgentiam hic psalmus contra vitium hominum agens, qui peccata nesciunt vel defendunt, et merita jactant. CASS. Contra vitium ergo hominum hic psalmus opponitur, etc., usque ad in quo stantes confirmat. \ft*\fk Beati quorum remissæ sunt, \fk*\ft etc. AUG. Non in quibus non invenit peccatum, sed quibus remitit. \ft*\fk Iniquitates. \fk*\ft Dicit fomitem peccati, scilicet concupiscibilitatem, etc., usque ad sed ut peccatum ultra non sit. HIERON. Iniquitates, ante fidem et baptismum: peccatum, post fidem et baptismum.\ft*\f* \q1 \v 1 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.\f + \fr 31.2 \fr*\fk Beatus vir. \fk*\ft HIERON. Cui remittit Deus, non enim per se. Tegit, ne in judicio reveletur; et sic non imputabitur ad pœnam. Non est dolus qui se accusat: corde tenet quod ore fatetur hic. \ft*\fk Beatus: \fk*\ft quia olim non confitens Deo, veni in peccatum, dum clamarem, si quid boni egi.\ft*\f* \q1 \v 2 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.\f + \fr 31.3 \fr*\fk Tacui. \fk*\ft AUG. Qui non vult confiteri peccata, laborat sine causa in defensione peccatorum: in quo cum et jactet merita, amplius deficit fortitudo. CASS. \ft*\fk Beatus cui non imputavit. \fk*\ft Aliis, qui gravia habent, Deus imputat; aliis per misericordiam non imputat, etsi habent aliqua, his scilicet qui non justos se prædicant, cum sint mali, sed se agnoscentes satisfaciunt, modo hoc profiteor, sed olim: \ft*\fk Quoniam tacui, \fk*\ft etc. AUG. Vel, \ft*\fk tacui, \fk*\ft voce peccatum, \ft*\fk dum clamarem tota die: \fk*\ft dum pœna peccati, vel interior excæcatio ostenderet me peccatorem, vel dum prava vita me tacente clamaret, si quid boni egi. \ft*\fk Dum clamarem tota die, \fk*\ft etc. Etsi non sit sibi conscius quis, non tamen justus: quia delicta quis intelligit? Unde: \ft*\fk Est justus qui perit in justitia sua. \fk*\ft Et Apostolus: \ft*\fk Nihil mihi conscius sum, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 3 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.\f + \fr 31.4 \fr*\fk Configitur spina. \fk*\ft CASS. \ft*\fk Spina, \fk*\ft quæ totum corpus erigit, id est, superbia. AUG. Item \ft*\fk ærumna, \fk*\ft etc., \ft*\fk usque ad: in manibus temulenti.\fk*\f* \q1 \v 4 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.\f + \fr 31.5 \fr*\fk Delictum meum. \fk*\ft Diapsalma. Confessio, unde venia, sicut supra de rectione inveteratio. \ft*\fk Feci cognitum. \fk*\ft CASS. \ft*\fk Dixi\fk*\ft enim prius, etc., usque ad et Deus audit.\ft*\f* \q1 \v 5 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.\f + \fr 31.6 \fr*\fk Pro hac orabit. \fk*\ft ID. Diapsalma. pœnitudinem commendans, omnibus sanctis dicit communem; quam variæ sectæ respuunt, contra quas ad Deum refugit. AUG. \ft*\fk Pro hac. \fk*\ft Inde orat omnis sanctus, quia dimisisti, aliter non esset sanctus. \ft*\fk Tempore, \fk*\ft etc. Tempus est gratiæ, lex premens, convincens reos, cœgit clamare, gratia sanat. \ft*\fk Verumtamen in diluvio, \fk*\ft etc. AUG. Licet sanctus oret, etc., usque ad sanctus orabit, dicens: \ft*\fk Tu es refugium. Ad eum. \fk*\ft Deum, mutat enim personam ut sæpe. Non appropiant qui dicunt fatum facit peccare, vel fortuna, quæ omnia regit, vel gens tenebrarum, quæ Deo rebellat.\ft*\f* \q1 \v 6 Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. \q1 \v 7 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.\f + \fr 31.8 \fr*\fk Intellectum tibi dabo. \fk*\ft ID. Diapsalma. Respondetur pœnitenti: \ft*\fk Intellectum tibi dabo, \fk*\ft etc. Ecce psalmus intelligentiæ, ne putetur supplicans negligi, teste Deo. \ft*\fk Tu, erue. \fk*\ft CASS. Qui promisisti, \ft*\fk intellectum tibi dabo. \fk*\ft Vel respondet Christus pœnitenti: Lætus finis, dat Deus intellectum: unde alios adhortatur ad idem.\ft*\f* \q1 \v 8 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.\f + \fr 31.9 \fr*\fk Nolite fieri sicut equus et mulus, \fk*\ft etc. AUG. Accepto intellectu, convertit se iste pœnitens ad superbos peccata defendentes: ergo vos, quos invito, etc. \ft*\fk Equus, \fk*\ft gentilis indomitus; \ft*\fk mulus, \fk*\ft Judæus piger ad credendum. CASS. \ft*\fk Equus, \fk*\ft sine discretione sessorum; \ft*\fk mulus, \fk*\ft quælibet onera accipit, etc., usque ad id est, jactantiam de viribus suis. \ft*\fk Maxillas. \fk*\ft Vel, \ft*\fk maxillas\fk*\ft quibus mandunt, id est, parcius, da victualia, ut necessitate coacti redeant. AUG. Vel hic confringes, et in futuro erunt multa flagella. Vel: \ft*\fk Nolite fieri sicut equus, \fk*\ft quia multa flagella hic et in futuro. \ft*\fk Qui non approximant ad te. \fk*\ft CASS. Sunt enim qui, si peccant carnis imbecillitate, a piis precibus non recedunt.\ft*\f* \q1 \v 9 Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.\f + \fr 31.10 \fr*\fk Multa flagella peccatoris, \fk*\ft etc. AUG. Post frenum adduntur flagella ad domandum, ne sit de illis impunitis quibus modo vaga datur licentia viæ suæ: sic iste supra dixit se domitum.\ft*\f* \q1 \v 10 Lætamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.] \c 32 \q1 \v 1 Psalmus David. [Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio.\f + \fr 32.1 \fr*\fk In finem. \fk*\ft CASS. Hic propheta potentiam et facta Dei enumerat, et sic ad laudem Dei invitat; primo, justos et rectos monet laudare, quia exsultare in illo nisi laudando non possumus: rectos, inquit, decet collaudatio. \ft*\fk Exsultate, \fk*\ft etc. AUG. Curvus laudat Deum quando sibi bene est; blasphemat quando male: rectus semper ut Job.\ft*\f* \q1 \v 2 Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi.\f + \fr 32.2 \fr*\fk Cithara. \fk*\ft ID. Ab inferiori sonat, et ex terra est, unde laudemus, id est, prosperitas et adversitas, quæ ab eo sunt nobis. \ft*\fk In psalterio. \fk*\ft Dum attendis superiora quæ tibi dedit, cœlestem doctrinam. Per \ft*\fk citharam\fk*\ft caro, per \ft*\fk psalterium\fk*\ft charitas intelligitur: ad quæ decem præcepta legis pertinent: tria in prima tabula ad Deum, septem in secunda ad proximum.\ft*\f* \q1 \v 3 Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione.\f + \fr 32.3 \fr*\fk Cantate ei, \fk*\ft etc. Quasi, quid plus dicam? de incarnatione specialiter lætamini. \ft*\fk Canticum novum. \fk*\ft CASS. Quia non sufficit, nisi abundet justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum Matth. 5.. \ft*\fk Cantate canticum novum. \fk*\ft De incarnatione, de qua mundus exsultat, de qua Angeli cantaverunt.\ft*\f* \q1 \v 4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.\f + \fr 32.4 \fr*\fk Quia rectum est. \fk*\ft Modum laudis exposuit: nunc cur sit laudandus? \ft*\fk Et omnia opera. \fk*\ft AUG. Ne quis putet se meritis ad fidem venisse, cum in fide sint omnia opera quæ diligit Deus, id est, remunerat, ID. quia non nisi in fidelibus operatur; unde: \ft*\fk Fides tua te salvum fecit\fk*\ft Matth. 10.. Vel, omnia opera sunt recta, etc., usque ad quia remanet iniquus, et ideo nequior, quia justum favere sibi videt. \ft*\fk In fide. \fk*\ft Quasi exterioribus, si causa justitiæ fuerit fidelis, interiorem fidem adjiciet ille, quem non cognoscens timuit; unde: quis non dabit ei quæ sua sunt, qui in alieno fidelis fuit? AUG. Fidelis est Deus dans homini quod promisit: fidelis est homo credens promittenti, ex promisso vero Deus est nobis debitor.\ft*\f* \q1 \v 5 Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.\f + \fr 32.5 \fr*\fk Terra. \fk*\ft ID. Ecclesia ubique terrarum.\ft*\f* \q1 \v 6 Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.\f + \fr 32.6 \fr*\fk Verbo. \fk*\ft Id est sapientia Dei Patris, \ft*\fk Cœli. \fk*\ft Apostoli instructi sunt plene, cum eo etiam corporaliter conversando: et post, \ft*\fk omnis virtus eorum\fk*\ft habita roborata est spiritu Filii, per cœlos firmatos congregat et consolidat in unitate fidei, spei et charitatis. \ft*\fk Uter, \fk*\ft Ecclesia, in qua est caro mortua. \ft*\fk Etiam abyssos, \fk*\ft id est, profundos tenebris vitiorum, ponit inter eos, qui sunt thesaurus, unde alios ditat sapientia. AUG. \ft*\fk Terra. \fk*\ft Cœli non indigent misericordia, etc., usque ad quod operatur. \ft*\fk Virtus eorum. \fk*\ft Cum inter lupos essent, etc., usque ad licentia.\ft*\f* \q1 \v 7 Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos.\f + \fr 32.7 \fr*\fk Sicut in utre. \fk*\ft CASS. Ad litteram: sicut littoribus mare, claudit in Ecclesia fluctuantes populos; et in thesauris sapientiæ suæ ponit profundas altitudines, ut probet quis Scripturas pietatis studio inquirat.\ft*\f* \q1 \v 8 Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.\f + \fr 32.8 \fr*\fk Timeat omnis terra. \fk*\ft ID. Ecclesia de mari, etc., usque ad sed Dominum timeat terra. Timeat, imo commoveantur manu misericordiæ a similitudine dormientis. \ft*\fk Ab eo, \fk*\ft quia ipse creavit: et ideo utiliter administrat, quia et a diabolo aliquid commovetur, sed quod a Deo utiliter, ideo \ft*\fk ab eo. Commoveantur. \fk*\ft AUG. Non terroribus hominum, etc., usque ad potestatem non nisi a Deo.\ft*\f* \q1 \v 9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt.\f + \fr 32.9 \fr*\fk Dixit et facta sunt. \fk*\ft Creationem simul et formationem notat. Mandavit recreationem.\ft*\f* \q1 \v 10 Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.\f + \fr 32.10 \fr*\fk Dissipat consilia. \fk*\ft CASS. Ne habeant effectum consilia contra se, ut Judæorum, et contra suos. \ft*\fk Gentium. \fk*\ft Dum idololatriam destruxit. \ft*\fk Populorum. \fk*\ft Judæorum, quorum voluntas, etsi impleta, tamen resurrectione est reprobata. \ft*\fk Principum. \fk*\ft Tyrannorum vel dæmonum.\ft*\f* \q1 \v 11 Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.\f + \fr 32.11 \fr*\fk Consilium autem Domini, \fk*\ft etc. ID. Incarnationis arcanum in quo consuluit homini. \ft*\fk Manet in æternum. \fk*\ft Quia ad æternam salutem nobis obtinendam. \ft*\fk Cogitationes. \fk*\ft Prædestinatio, in qua omnia reposita sunt, quæ et sic permanent, ut prævisa sunt.\ft*\f* \q1 \v 12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in hæreditatem sibi.\f + \fr 32.12 \fr*\fk Beata gens. \fk*\ft CASS. Beatum dicit, qui ad cultum Dei pervenit: quod fit temporibus Christianis, in quibus gentes conversæ, hi sunt justi et recti quos decet laudatio. AUG. Beatitudo omnis in animo, etc., usque ad beatus populus de Deo possessore.\ft*\f* \q1 \v 13 De cælo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum.\f + \fr 32.13 \fr*\fk De cœlo. \fk*\ft AUG. Homine Christo. Prospexit in adventu Filii et vidit misericorditer, non peccata, CASS. a quibus faciem avertit; sed vidit omnes filios hominum, id est, omnes qui ad novam vitam volunt renasci. AUG. Quomodo elegit? etc., usque ad inspiravit omnem bonam voluntatem.\ft*\f* \q1 \v 14 De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram: \q1 \v 15 qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum.\f + \fr 32.15 \fr*\fk Finxit. \fk*\ft AUG. Manu gratiæ formavit. \ft*\fk Sigillatim, \fk*\ft singulis singula quædam dans. HIER. Unde tamen unitas corporis, id est, Ecclesiæ fiat. \ft*\fk Sigillatim, \fk*\ft id est, non ex Adam, ut quidam dicunt animam ex anima, et simul omnes cognoscit, et omnes actus earum.\ft*\f* \q1 \v 16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.\f + \fr 32.16 \fr*\fk Non salvatur rex. \fk*\ft Sic fiunt justi, sed nec facti sua virtute salvantur. Non modo spiritualia sunt a Deo, sed et exteriora. HIER. Nemo quidquam habet nisi ab eo, quia nec potens ut rex, nec fortis, etc., usque ad etiam si sit in multa abundantia virtutis.\ft*\f* \q1 \v 17 Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.\f + \fr 32.17 \fr*\fk Fallax equus. \fk*\ft AUG. Animal, in cujus velocitate vel virtute confiditur, figurate quælibet amplitudo sæculi unde superbitur: sed quanto in eo altius erigeris, tanto gravius cadis. CASS. Vel, \ft*\fk equus\fk*\ft est corpus hominis quantumcunque speciosum et bene formatum, tamen fallax est ad salutem corporalem, spiritualem. AUG. Vel, \ft*\fk equus\fk*\ft mundana felicitas, quæ homines vehit, et dum nimis properat, cadit equus et sessorem perdit. \ft*\fk Equus, \fk*\ft humana sapientia. \ft*\fk Gigas, \fk*\ft superbus aliquis extollens se contra Deum.\ft*\f* \q1 \v 18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus:\f + \fr 32.18 \fr*\fk Ecce oculi. \fk*\ft In sua in virtute nullus salvatur, sed: Ecce unde est salus, \ft*\fk oculi, \fk*\ft etc. \ft*\fk Oculi, \fk*\ft respectus divinitatis quæ proteget eos. \ft*\fk Metuentes eum. \fk*\ft CASS. Timere Dominum, et semper sperare conjuncta sunt.\ft*\f* \q1 \v 19 ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.\f + \fr 32.19 \fr*\fk Ut eruat, \fk*\ft etc. ID. Hæc duo sunt vota fidelis: ut in judicio eripiatur a morte, et hic spiritualibus alatur, ubi est indigentia eorum.\ft*\f* \q1 \v 20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.\f + \fr 32.20 \fr*\fk Anima nostra sustinet Dominum. \fk*\ft Quid de prædictis sentiat, quasi conclusio.\ft*\f* \q1 \v 21 Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.\f + \fr 32.21 \fr*\fk Quia in eo. \fk*\ft AUG. Quia absentibus per fidem misit nomen suum. \ft*\fk Speravimus. \fk*\ft Nos venturos ad Deum, non meritis nostris. CASS. Quia in eo ne quis mussitet de patientia, subjicit munus, scilicet quod lætatur hic in Domino. Et speramus in nomine Christi, quem patienter Propheta lætus venturum sustinuit: \ft*\fk Speravimus. \fk*\ft Continuum tempus notat, quia non est fas desinere, unde semper potest anima fessa recreari. \ft*\fk Fiat misericordia tua, Domine, super nos, \fk*\ft etc. Incarnationem compleri desiderat, ut perfectus possit esse. \ft*\fk In te. \fk*\ft Hoc dicit ideo ut omnis superstitio et pravitas excludatur.\ft*\f* \q1 \v 22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.] \c 33 \q1 \v 1 Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.\f + \fr 33.1 \fr*\fk Psalmus David. \fk*\ft AUG. Loquitur Christus, et in eo Christianus: docet humilitatem, dum commendat corpus et sanguinem. \ft*\fk Cum immutavit vultum\fk*\ft Christus, id est, sacrificium, \ft*\fk coram\fk*\ft Judæis, qui regnum patris sui David sunt, juxta illud: \ft*\fk Et dabit illi Dominus sedem David, \fk*\ft Ecclesia est regnum Patris.\ft*\f* \q1 \v 2 [Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo.\f + \fr 33.2 \fr*\fk Benedicam. \fk*\ft CASS. Psalmus secundus per alphabetum imperfectum, etc., usque ad glorificatur cum ipso.\ft*\f* \q1 \v 3 In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et lætentur.\f + \fr 33.3 \fr*\fk In Domino laudabitur anima mea. \fk*\ft ID. Sua enim laus est prædicatio Domini sui, ut bonus famulus de bona fama Domini sui glorietur. \ft*\fk Mansueti. \fk*\ft Non docti, non jejunantes, quia sunt superbi: sed mansueti, quia temperantiam habent omnium rerum. Mansueti, non de sua intelligentia superbientes; non jugum Dei, indomitorum more, ferentes.\ft*\f* \q1 \v 4 Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.\f + \fr 33.4 \fr*\fk Magnificate Dominum. \fk*\ft Spiritualis gratia non vult sola facere quod multis proficit; unde vocat alios: \ft*\fk Magnificate\fk*\ft ut invitatos traheret, dicit, quæ inde bona sibi: \ft*\fk Exquisivi Dominum. Ex omnibus. \fk*\ft Non possunt particulatim dici quanta impetravit qui non aliud quam Deum quæsivit. \ft*\fk Accedite. \fk*\ft CASS. Jam particulatim de novo vultu admonet sanctos. Quasi, \ft*\fk Magnificate: \fk*\ft et si in primis in jucundum accedite. Vel, \ft*\fk Magnificate, \fk*\ft et quo ordine? ecce: \ft*\fk Accedite\fk*\ft per fidem. AUG. Accedite fide inhærendo, et duobus pedibus geminæ charitatis currendo. CASS. Præmissis laudibus, ad communionem hortatur. \ft*\fk Non confundantur. \fk*\ft AUG. Quidquid hic fiat justo, non erubescit, quia semper superior apud Deum: superbus vero in adversis erubescit, quia ad Deum non accessit.\ft*\f* \q1 \v 5 Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. \q1 \v 6 Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur. \q1 \v 7 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.\f + \fr 33.7 \fr*\fk Pauper. \fk*\ft CASS. \ft*\fk Iste\fk*\ft spiritualis hic est, quia accedit et illuminatur, nec erubescet; quia, quando clamat, liberatur ab omnibus angustiis sæculi in obitu, dum jam transit ad Deum.\ft*\f* \q1 \v 8 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.\f + \fr 33.8 \fr*\fk Immittet Angelum. Accedite, \fk*\ft et sicut iste pauper clamavit et exauditus est, eodem modo \ft*\fk immittet Angelum, \fk*\ft etc. AUG. \ft*\fk Immittet Angelum. \fk*\ft Alii interpretes sic transtulerunt: \ft*\fk Circumdat Angelus Domini in gyro timentes eum. \fk*\ft Angelus de cœlo, vel homo, qui est minister voluntatis Dei. Mendosi codices habent. \ft*\fk Immittet Angelum Dominus.\fk*\f* \q1 \v 9 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo.\f + \fr 33.9 \fr*\fk Gustate et videte. \fk*\ft Hic aperte de sacramento quod ferebat manibus. \ft*\fk Gustate\fk*\ft carnem et sanguinem Christi. \ft*\fk Suavis est Dominus. \fk*\ft ID. Et dulcis: quia est vita sumenti, pellens omnes molestias in futuro, id est: Sperate per hoc vitam æternam. CASS. Et quia Deus est vita, caro quam sibi univit est vivificatrix.\ft*\f* \q1 \v 10 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.\f + \fr 33.10 \fr*\fk Omnes sancti ejus. \fk*\ft CASS. Nullus, licet bene meritus, ab hoc desistet, non securitatem præsumat. \ft*\fk Quoniam. \fk*\ft AUG. Pascebat Dominus contemnentem se, et deseret timentem. Promittit autem non superflua, sed necessaria. \ft*\fk Non est inopia. \fk*\ft Quia etiam in præsenti habent quantum exigit natura.\ft*\f* \q1 \v 11 Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.\f + \fr 33.11 \fr*\fk Divites eguerunt et esurierunt. \fk*\ft CASS. Quia fidem non habent. \ft*\fk Esurierunt, \fk*\ft quia corpore Domini non satiantur. Quid enim habent, qui Deum non habent? Vel, \ft*\fk divites eguerunt, \fk*\ft id est, carebunt summo bono, licet esuriant, id est, desiderent. Sed toto studio quærentes sine imminutione habebunt bonum, quod est omne bonum.\ft*\f* \q1 \v 12 Venite, filii; audite me: timorem Domini docebo vos.\f + \fr 33.12 \fr*\fk Venite, filii, audite me. \fk*\ft Diapsalmus. Tractatis Ecclesiæ sacramentis, admonet eos qui extra sunt, qui prima rudimenta fidei capiunt, ne nomen timoris horreatur addit: \ft*\fk Docebo vos, \fk*\ft filios timorem Domini, ut rem utilem. CASS. Jam et incipientes monet a quibus abstineant.\ft*\f* \q1 \v 13 Quis est homo qui vult vitam; diligit dies videre bonos?\f + \fr 33.13 \fr*\fk Dies videre bonos. \fk*\ft Quia omnes fatentur se velle.\ft*\f* \q1 \v 14 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.\f + \fr 33.14 \fr*\fk Prohibe. \fk*\ft ID. Nota quod prius cohiberi linguam dicit, quoniam, cum loqui volumus, ante commovemus labia, quæ mox sequuntur linguæ motus. \ft*\fk Prohibe\fk*\ft qui vitam cupis. Ecce quomodo debeant timere.\ft*\f* \q1 \v 15 Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam.\f + \fr 33.15 \fr*\fk Diverte a malo. \fk*\ft CASS. Hoc culpam vitat, etc., usque ad aliter in futuro non capietur.\ft*\f* \q1 \v 16 Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.\f + \fr 33.16 \fr*\fk Oculi Domini, \fk*\ft etc. ID. De retributionibus bonorum et malorum, ne in periculis justus aliqua dubietate mollescat. \ft*\fk Oculi Domini. \fk*\ft Nec ex infirmitate tua diffidas, quia \ft*\fk oculi. \fk*\fk In preces. \fk*\ft ID. Celeritas audiendi, cum in ipsis auditor habitat.\ft*\f* \q1 \v 17 Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.\f + \fr 33.17 \fr*\fk Memoriam. \fk*\ft AUG. Ut nec mentio, etc., usque ad quæ admiserunt.\ft*\f* \q1 \v 18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. \q1 \v 19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.\f + \fr 33.19 \fr*\fk Juxta est Dominus. \fk*\ft Liberavit: nam pronus est ad hoc, quia \ft*\fk juxta est; \fk*\ft vel, est allusio ad clamorem.\ft*\f* \q1 \v 20 Multæ tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus.\f + \fr 33.20 \fr*\fk Multæ tribulationes justorum. \fk*\ft Sicut et in Novo Testamento, \ft*\fk juxta est, et salvabit, \fk*\ft quod necesse est, quia \ft*\fk multæ tribulationes. \fk*\ft CASS. \ft*\fk Multæ; \fk*\ft a diabolo, ab invidis hominibus, et a se. \ft*\fk Liberabit. \fk*\ft AUG. Non corporaliter, sed dando eis patientiam: vel, liberabit spiritualiter.\ft*\f* \q1 \v 21 Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur.\f + \fr 33.21 \fr*\fk Ossa. \fk*\ft ID. Virtutes. \ft*\fk Et unum, \fk*\ft etc., ut nec patientia pereat.\ft*\f* \q1 \v 22 Mors peccatorum pessima; et qui oderunt justum delinquent.\f + \fr 33.22 \fr*\fk Pessima. \fk*\ft ID. Non modo mala, etsi in divitiis, et odoribus, et lamentis hominum finiatur, tamen pessima est, quia in peccatis ad infernum trahit. \ft*\fk Qui oderunt. \fk*\ft Quorum? Non omnium, quia peccatores; sed eorum qui oderunt justum, qui justificat, id est, Christum, per quem qui non reconciliatur perit: sed \ft*\fk redimet animas, \fk*\ft secundum quas est mors pessima.\ft*\f* \q1 \v 23 Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.] \c 34 \d Ipsi David. [Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me.\f + \fr 34.1 \fr*\fk Judica, Domine. \fk*\ft CASS. Incipit ab oratione pro utraque parte pugnæ, cum commemoratione culpæ, et erat unicuique quod meretur, ostendens quanta tulit ab adversariis, et pœnas quæ eis pro iniquitate restituuntur.\ft*\f* \q1 \v 1 Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.\f + \fr 34.2 \fr*\fk Arma et scutum\fk*\ft HIER. Armis hostes percutit, scuto nos protegit. Scutum alibi dicit: \ft*\fk bonæ voluntatis; \fk*\ft arma nos sumus, quia ut nos ab eo, ita ipse armatur de nobis. AUG. Vel, anima Christi, quæ hostes debellavit, quæ nihil agit nisi Deus pugnet de ea. \ft*\fk Arma apprehende. \fk*\ft Fac me habere arma, doctrinam, miracula. \ft*\fk Scutum. \fk*\ft Constantiam. \ft*\fk Exsurge. \fk*\ft Fac uti acceptis.\ft*\f* \q1 \v 2 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animæ meæ: Salus tua ego sum.\f + \fr 34.3 \fr*\fk Effunde. \fk*\ft Me, qui modo sum in obscuro, clarifica ita evidenter, ut concludas et convincas, ne habeant quid oblatrent: et dicas animæ ita, ut omnes sciant quod salus ei; contra hoc, quod illi: \ft*\fk Non est salus ipsi in Deo ejus\fk*\ft Psal.III. \ft*\fk Frameam. \fk*\ft AUG. Framea est anima justi. Abundantibus justis, framea effunditur, dum vita coruscat: unde concluditur hostis non habens de nobis male loqui. ID. Prophetia est non optatio, vel hoc de convertendis.\ft*\f* \q1 \v 3 Confundantur et revereantur quærentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. \q1 \v 4 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos.\f + \fr 34.5 \fr*\fk Fiant. \fk*\ft ID. Prophetia: vel eo modo, quo Deus facit, justo judicio, non amaro animo. \ft*\fk Tanquam pulvis ante faciem venti. \fk*\ft CASS. A Deo dissoluti, ut nec invicem cohæreant, quos divina gratia non humectat.\ft*\f* \q1 \v 5 Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini persequens eos. \q1 \v 6 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui; supervacue exprobraverunt animam meam. \q1 \v 7 Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.\f + \fr 34.8 \fr*\fk Veniat illi laqueus quem ignorat. \fk*\ft CASS. Vel in bono, \ft*\fk laqueus\fk*\ft veritatis, quam peccator ignorat. \ft*\fk Et captio quam abscondit. \fk*\ft Id est, abscondita mors, scilicet Christi. \ft*\fk Apprehendat eos. \fk*\ft Ne scilicet suis sceleribus relinquantur. \ft*\fk Et in laqueum cadat. \fk*\ft Bonum quo a malis cohibeantur. \ft*\fk In ipsum. \fk*\ft Id est, ex ipsa morte. \ft*\fk In ipsum. \fk*\ft AUG. Non in alium, sed in eum, quem tetenderunt. Nemo enim malus, qui non prius sibi noceat.\ft*\f* \q1 \v 8 Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.\f + \fr 34.9 \fr*\fk Anima autem mea exsultabit. \fk*\ft CAS. Præmissa spe boni et gaudio, enarrat quam maligne erga benignum agat. \ft*\fk In Domino. \fk*\ft AUG. Quo nihil suavius: nec defecit, qui omnia fecit: ipsum ergo pete, et in illo habebis omnia.\ft*\f* \q1 \v 9 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum.\f + \fr 34.10 \fr*\fk Omnia ossa mea dicent. \fk*\ft Carnales non habent verbum laudis et confessionis, quia infirma apud te penitus silent; sed fortia, te magnum laudant et tremunt. ID. \ft*\fk Omnia ossa. \fk*\ft Omnis fortitudo mentis, quia hoc alius dicere nequit, scilicet: o Domine, quis? etc., quasi nullus, quia ipse solus eripuit: \ft*\fk Inopem de manu. \fk*\ft CASS., AUG. Genus humanum \ft*\fk inops, \fk*\ft quia mortale; \ft*\fk egenum, \fk*\ft quia in sudore quærit panem; \ft*\fk pauper, \fk*\ft quia, de pura sapientia dejectus, tenuem et umbratilem habet rationem.\ft*\f* \q1 \v 10 Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.\f + \fr 34.11 \fr*\fk Surgentes testes iniqui. \fk*\ft CASS. Dictis calamitatibus hominis, ne ipse Christus alienus ab eis videatur, passionem suam exponit. \ft*\fk Quæ ignorabam. \fk*\ft AUG. Peccata sunt, etc., usque ad sed non committendo.\ft*\f* \q1 \v 11 Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animæ meæ.\f + \fr 34.12 \fr*\fk Retribuebant. \fk*\ft ID. Cum ego attulissem fecunditatem, ipsi retribuebant sterilitatem: ego vitam, ipsi mortem retribuerunt; ego honores, ipsi contumelias; ego medicinam, ipsi vulnera. \ft*\fk Sterilitatem. \fk*\ft In ficu maledixit Dominus, ubi cum quæreret fructum non invenit, sed folia: sic in Synagoga verba non facta; unde: \ft*\fk Qui prædicas non furandum, furaris.\fk*\f* \q1 \v 12 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.\f + \fr 34.13 \fr*\fk Cilicio. \fk*\ft ID. Caro, cilicium, propter similitudinem carnis peccati. \ft*\fk Oratio mea. \fk*\ft CASS. Ut dixit: \ft*\fk Pax vestra ad vos revertetur\fk*\ft Matth. 10.; ita ejus oratio, Judæis non accepta, ad eum rediit. \ft*\fk In sinu meo. \fk*\ft AUG. Sinus est secretum, in quo orare jubemur. Secretum vero Christi, divinitas, ad quam orat humanitas.\ft*\f* \q1 \v 13 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.\f + \fr 34.14 \fr*\fk Quasi proximum et quasi fratrem, \fk*\ft etc. Casus pro casu. Quasi: de proximo et fratre nostro, ita mihi complacebam, id est, de eorum affinitate gaudebam, qui me insequebantur. Ecce gratia pro odio, beneficium pro læsione. AUG. \ft*\fk Quasi proximum. \fk*\ft Hoc dicere convenit propinquanti ad Deum, et gaudenti, qui placet Deo, quasi fratri et proximo. \ft*\fk Quasi lugens. \fk*\ft CASS. Alii interpretes, \ft*\fk quasi lugens mater filium, incurvabar super eos. Quasi lugens. \fk*\ft Cum hæc omnia facerem, tamen nolebant converti; et tamen cum nollent converti, sic humiliabar, id est, dolebam, sicut pater lugens filium.\ft*\f* \q1 \v 14 Et adversum me lætati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.\f + \fr 34.15 \fr*\fk Et adversum, \fk*\ft etc. Cum pie contristor, Judæi impie lætantur.\ft*\f* \q1 \v 15 Dissipati sunt, nec compuncti; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione; frenduerunt super me dentibus suis.\f + \fr 34.16 \fr*\fk Dissipati sunt. \fk*\ft CASS. Dissoluti, visis miraculis in passione, \ft*\fk nec\fk*\ft tamen præ duritia \ft*\fk compuncti. \fk*\ft Vel, \ft*\fk dissipati\fk*\ft per totum orbem: \ft*\fk nec\fk*\ft tamen \ft*\fk compuncti sunt, \fk*\ft id est, pœnituerunt. Vel, \ft*\fk dissipati, \fk*\ft id est, divisi: alii dicunt quod bonus est, alii non. \ft*\fk Tentaverunt me. \fk*\ft AUG. Quæ capiti in cruce facta, corpori ubique fiunt. \ft*\fk Frenduerunt. \fk*\ft Mos sævitiæ, quando ratio deficit, dentibus frendet: et quod vult, tacens ostendit. In oratione finit hæc:\ft*\f* \q1 \v 16 Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum; a leonibus unicam meam.\f + \fr 34.17 \fr*\fk Domine, quando respicies. \fk*\ft ID. Quando videbimus vindictam de eis qui nobis insultant. \ft*\fk Unicam meam. \fk*\ft CASS. Unica est anima Christi, quæ sola immunis a peccato.\ft*\f* \q1 \v 17 Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te.\f + \fr 34.18 \fr*\fk Confitebor tibi. \fk*\ft AUG. Jam de fructu præmittit confessionem totius Ecclesiæ: inde precatur, cum commemoratione culpæ, confusionem persecutorum et exsultationem fidelium.\ft*\f* \q1 \v 18 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.\f + \fr 34.19 \fr*\fk Non supergaudeant. \fk*\ft ID. Repetit de passione, ut de pœna eorum addat. \ft*\fk Annuunt. \fk*\ft CASS. Quoniam vicissim se tacitis nutibus admonent ad decipiendum et tentandum.\ft*\f* \q1 \v 19 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.\f + \fr 34.20 \fr*\fk Loquentes. \fk*\ft CASS. Id est, dum loquerentur pacifice. \ft*\fk Iniracundia. \fk*\ft Id est, exitialiter. Cogitat enim quis dolum qui non vult occidere: sed isti sic cogitabant, quia interficere volebant.\ft*\f* \q1 \v 20 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge ! viderunt oculi nostri.\f + \fr 34.21 \fr*\fk Et dilataverunt. \fk*\ft ID. Prius annuentes, cogitantes dolos dilataverunt os suum, libera et aperta voce mortem inclamantes: Crucifige, crucifige.\ft*\f* \q1 \v 21 Vidisti, Domine: ne sileas; Domine, ne discedas a me.\f + \fr 34.22 \fr*\fk Vidisti, Domine. \fk*\ft ID. Hoc dicitur, quando aliquid in memoriam revocare volumus: vidisti quoniam crudeles, ne sileas, ne differas dare sententiam.\ft*\f* \q1 \v 22 Exsurge et intende judicio meo, Deus meus; et Dominus meus, in causam meam.\f + \fr 34.23 \fr*\fk Intende. \fk*\ft ID. Reddendo nomen super omne nomen, ut ego intensus immerito. \ft*\fk In causam meam. \fk*\ft Ibid. Pœna similis sceleris, sed non causa: martyrem enim non facit pœna, sed causa.\ft*\f* \q1 \v 24 Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.\f + \fr 34.24 \fr*\fk Tuam, Domine Deus. \fk*\ft ID. Quæ in se est, vel quam ei dedit. \ft*\fk Non super gaudeant. \fk*\ft CASS. Magis defleant, quam gaudeant implesse mala.\ft*\f* \q1 \v 25 Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animæ nostræ; nec dicant: Devoravimus eum.\f + \fr 34.25 \fr*\fk Devoramus. \fk*\ft AUG. Devorantur incorporati.\ft*\f* \q1 \v 26 Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.\f + \fr 34.26 \fr*\fk Erubescant et revereantur simul. \fk*\ft CASS. Potius erubescant in clarificatione resurrectionis, et revereantur, id est, timeant pœnas. \ft*\fk Erubescant. \fk*\ft Qui erubescit, actus suos propria existimatione damnat: sed potest erubescere qui non habet reverentiam; ideo addit: \ft*\fk reverentiam, \fk*\ft ut conversionem notet. Reverentia est timor Domini cum amore. \ft*\fk Induantur confusione et reverentia. \fk*\ft Pudore, quasi cilicio pœnitentiæ et veste lugubri. \ft*\fk Pudor, \fk*\ft contra audaciam quam habuerunt furentes; \ft*\fk reverentia, \fk*\ft contra impudentiam falsitatis, ut his illa curent.\ft*\f* \q1 \v 27 Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.\f + \fr 34.27 \fr*\fk Exsultent et lætentur. \fk*\ft ID. In spemagna fidelium finis, sicut alii de passione. \ft*\fk Exsultent et lætentur. \fk*\ft Illi dicunt, euge animæ suæ quæ lætitia fugit, isti non suæ animæ, sed vota ad Deum convertunt, et in ejus laudibus, non in se, suam lætitiam ponunt, quæ est perpetua.\ft*\f* \q1 \v 28 Et lingua mea meditabitur justitiam tuam; tota die laudem tuam.]\f + \fr 34.28 \fr*\fk Et lingua mea meditabitur justitiam tuam. \fk*\ft AUG. Hoc fiat, et mei prædicatores ex studio nuntiabunt te justum, qui promissa implesti, et omnia universaliter in quibus laudandus. CASS. \ft*\fk Lingua mea. \fk*\ft Lingua ejus meditata est justitiam, quando Novum Testamentum populis prædicavit.\ft*\f* \c 35 \q1 \v 1 In finem. Servo Domini ipsi David.\f + \fr 35.1 \fr*\fk In finem sermo. \fk*\ft CASS. Agit hic de errore quorumdam, etc., usque ad qui tamen imminet omnibus. Non est timor ante oculos: quia dolus, id est, quia carni obedit non Deo, cum ratio aliud insinuet, quod videat Deus etsi non alius: vel, quod videt ipse injustus, a Deo scit, ut inveniatur ab ipso eodem quod iniquitas sua est habenda odio apud Deum et omnes homines. ID. Primo, asserit mala esse ex homine.\ft*\f* \q1 \v 2 [Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus.\f + \fr 35.2 \fr*\fk Dixit injustus, \fk*\ft etc. CASS. Duo sunt genera peccantium: quia vel infirmitate carnis non possunt sequi jussa legis; vel blasphemi qui libere peccant, quasi Deus non curet hoc; unde est: \ft*\fk Dixit, \fk*\ft etc. AUG. Descriptio iniqui viri. \ft*\fk Non est timor Dei. \fk*\ft CAS. Quia dolus noluit studere legi, qua per ignorantiam excusetur.\ft*\f* \q1 \v 3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.\f + \fr 35.3 \fr*\fk Quoniam dolose. \fk*\ft AUG. Multi inquirunt iniquitates suas, etc., usque ad nec excusantur de ignorantia.\ft*\f* \q1 \v 4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret.\f + \fr 35.4 \fr*\fk Verba. \fk*\ft ID. Ostendit inquitatem, etc., usque ad ut bene ageret.\ft*\f* \q1 \v 5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viæ non bonæ: malitiam autem non odivit.\f + \fr 35.5 \fr*\fk In cubili. \fk*\ft Id est, in corde, in quo sibi complacent opera mala; et hoc est, \ft*\fk astitit omni viæ, \fk*\ft cum studio et mora: invenit quidem, et scivit esse mala, sed tamen non odivit. \ft*\fk Noluit. \fk*\ft AUG. Non quod non potuit; perniciosius agit contra seipsum qui quod potest non vult. Sunt enim quædam quæ, etsi volunt, non intelligere homines possunt, ut: \ft*\fk In principio erat Verbum, \fk*\ft et ut tamen bene agerent, intelligere possunt. \ft*\fk In cubili suo. \fk*\ft ID. Id est, corde, ubi præcepit Dominus orare clauso ostio, etc., usque ad sapientia, scilicet carnis, quæ est inimica Deo.\ft*\f* \q1 \v 6 Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.\f + \fr 35.6 \fr*\fk Domine, in cœlo. \fk*\ft Cass. Bona ex Deo per misericordiam. Quasi dicat: Mala sunt ex homine, sed bona ex misericordia. O Domine, in his, qui \ft*\fk cœlum\fk*\ft sunt, id est, arcana scientes, est misericordia tua: et quod ipsi sunt \ft*\fk nubes, \fk*\ft est a te. AUG. Vel \ft*\fk in cœlo, \fk*\ft id est, misericordia, etc., usque ad nuntiat vero missa veritate sua. \ft*\fk Usque ad nubes. \fk*\ft Id est prædicatores, per quos tonat Deus nuntiando, coruscat miraculis, pluit doctrinis. Qui sunt etiam montes, quos prius sol luce vestit, quæ post, de eis et si non ab eis, ad infima vallium descendit: ministri enim sunt doctrinæ, sed Deus illuminat.\ft*\f* \q1 \v 7 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,\f + \fr 35.7 \fr*\fk Judicia tua. \fk*\ft AUG. Quod horum misereris, hos excæcas; nulli sunt penitus scrutabilia: tamen utrosque salvas, hos corporaliter tantum, illos et spiritualiter, in quo magna misericordia.\ft*\f* \q1 \v 8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.\f + \fr 35.8 \fr*\fk Homines, \fk*\ft etc. Etiam temporalia a Deo esse ostendit.\ft*\f* \q1 \v 9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos:\f + \fr 35.9 \fr*\fk Inebriabuntur. \fk*\ft ID. Non potest res exprimi, sed per hanc similitudinem innuit, ut pleni mentem perdant, ne suos jam agnoscant patres, filios, cæterosque amicos. Vel, tunc in re ebrii, qui modo sperant. \ft*\fk Torrente. \fk*\ft Quasi: Impetus erit gratiæ et misericordiæ ad inebriandos. ID. \ft*\fk Torrente. \fk*\ft Non ut transitoria sit beatitudo, sed copiosa. Vel, voluntas tua in homine omnia rumpit obstacula. Vel, sapientia Christi torrens, quia subita et rapida.\ft*\f* \q1 \v 10 quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.\f + \fr 35.10 \fr*\fk Quoniam apud te est fons vitæ. \fk*\ft CAS. \ft*\fk Apud te, \fk*\ft Christe, \ft*\fk est fons, \fk*\ft id est, initium omnis boni; et \ft*\fk in tuo lumine, \fk*\ft quia per ejus prædicationem videmus lumen Patris et Spiritus sancti, et ideo \ft*\fk prætende, \fk*\ft ut in hoc sæculo tutius eatur.\ft*\f* \q1 \v 11 Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. \q1 \v 12 Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me. \q1 \v 13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.] \c 36 \d Psalmus ipsi David. [Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem:\f + \fr 36.1 \fr*\fk Psalmus David. \fk*\ft Psalmus hic est quasi vestis Christi, quæ totum corpus ejus operiat præceptis, et protegat ab adversis, et quasi sinu consilii foveat. Potio contra illos qui murmurant de flore malorum, labore bonorum, quasi omnia casu agantur, ut mundo, spreto Deo, adhæreant. Monet igitur Ecclesia ne quis malignantes imitetur, sed quidquid boni speratur, a Domino postuletur, qui profutura et æterna dat.\ft*\f* \q1 \v 1 quoniam tamquam fœnum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident.\f + \fr 36.2 \fr*\fk Olera herbarum. \fk*\ft AUG. Modo est hiems, etc., usque ad quia nondum apparuit quod erimus. AUG., CASS. Olera non hortorum, sed herbarum, id est, vilissima, quæ per agros sponte nascuntur. \ft*\fk Fenum, \fk*\ft nobiles, qui facile proficiunt; olera, mediocres: sed et illi cito arescunt, et hi decidunt.\ft*\f* \q1 \v 2 Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. \q1 \v 3 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. \q1 \v 4 Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet. \q1 \v 5 Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem. \q1 \v 6 Subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua; in homine faciente injustitias. \q1 \v 7 Desine ab ira, et derelinque furorem; noli æmulari ut maligneris.\f + \fr 36.8 \fr*\fk Desine. \fk*\ft AUG. Ira subita, furor diutinus; sed utraque deserenda, per quæ peccatur. CASS. Hoc dicitur ei qui adhuc infirmus, etc., usque ad faciendo ad tempus floret.\ft*\f* \q1 \v 8 Quoniam qui malignantur exterminabuntur; sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram. \q1 \v 9 Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quæres locum ejus, et non invenies.\f + \fr 36.10 \fr*\fk Et adhuc pusillum, \fk*\ft etc. AUG. Post istam vitam parvam, etc., usque ad nec vermem conscientiæ corrodentis sentiebat.\ft*\f* \q1 \v 10 Mansueti autem hæreditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. \q1 \v 11 Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis.\f + \fr 36.12 \fr*\fk Observabit, \fk*\ft etc. CASS. Dicto, quod boni non debent malos æmulari, etc., usque ad conatur occidere.\ft*\f* \q1 \v 12 Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus.\f + \fr 36.13 \fr*\fk Dominus autem, \fk*\ft etc. ID. Sic et nos videntes perituros, irrideamus et præsentes, grandis consolatio.\ft*\f* \q1 \v 14 Gladium evaginaverunt peccatores; intenderunt arcum suum: ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde.\f + \fr 36.14 \fr*\fk Gladium, \fk*\ft etc. ID. Si neque blanditiis neque minis aget, pœna aggreditur. Si nec sic proficit, insidiatur dolis, quando bene loquendo mala intendit.\ft*\f* \q1 \v 15 Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. \q1 \v 16 Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas:\f + \fr 36.16 \fr*\fk Melius est, \fk*\ft etc. ID. Paulo ante de malitia et sustinentia: hic de divitiis et paupertate.\ft*\f* \q1 \v 17 quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem justos Dominus.\f + \fr 36.17 \fr*\fk Confirmat autem, \fk*\ft etc. AUG. Maxime per exemplum crucis suæ. Crux enim Christi finita est in pœna, et manet in gloria: a locis enim suppliciorum transit ad frontes imperatorum.\ft*\f* \q1 \v 18 Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum in æternum erit.\f + \fr 36.18 \fr*\fk In diebus famis. \fk*\ft CASS. Id est, in hac vita, etc., usque ad quanto plus elevantur, tanto citius ut fumus deficient.\ft*\f* \q1 \v 19 Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur: \q1 \v 20 quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient. \q1 \v 21 Mutuabitur peccator, et non solvet; justus autem miseretur et tribuet:\f + \fr 36.21 \fr*\fk Mutuabitur. \fk*\ft ID. Audit verbum Dei, non reddit operibus. \ft*\fk Et non solvet. \fk*\ft Id est, non reddit operibus quod auditu percepit. \ft*\fk Miseretur et retribuet, \fk*\ft etc. De his quæ accipit, etc., usque ad sequitur largitas.\ft*\f* \q1 \v 22 quia benedicentes ei hæreditabunt terram; maledicentes autem ei disperibunt. \q1 \v 23 Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet.\f + \fr 36.23 \fr*\fk Gressus. \fk*\ft ID. Qui per se tortuosi, quia in peccatis nati. \ft*\fk Viam ejus. \fk*\ft AUG. Via terræ non dura, sed latronibus plena est: vel, viam hominis volet Deus.\ft*\f* \q1 \v 24 Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. \q1 \v 25 Junior fui, etenim senui; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem.\f + \fr 36.25 \fr*\fk Junior fui, \fk*\ft etc. ID. Tractat hic justum nunquam deseri, præmia bonorum et pœnas malorum commiscens cum interjectis adhortationibus. AUG. Ecclesia quasi unus homo loquitur, quæ in primis temporibus junior fuit, in fine sæculi senuit, \ft*\fk in senecta uberi, \fk*\ft quia per omnes gentes dilatata. ID. \ft*\fk Junior fui. \fk*\ft Puer in Abel; in prophetis et patriarchis juvenis; tempore martyrum quasi senex; in fine mundi quasi in decrepita ætate. CASS. \ft*\fk Junior, \fk*\ft quando initia legis in Adam suscepi; \ft*\fk senui, \fk*\ft cum in honorabili ætate ad ultimum suscepi Christum.\ft*\f* \q1 \v 26 Tota die miseretur et commodat; et semen illius in benedictione erit.\f + \fr 36.26 \fr*\fk Tota die miseretur. \fk*\ft Vel, de eleemosyna dicit, quæ a misericordia incipit, et post manum aperit: vel, de spiritualibus.\ft*\f* \q1 \v 27 Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in sæculum sæculi: \q1 \v 28 quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos: in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit.\f + \fr 36.28 \fr*\fk Amat judicium et non derelinquet sanctos suos. \fk*\ft CASS. Ideo: et tu ama, ut bonis tuis gaudeas.\ft*\f* \q1 \v 29 Justi autem hæreditabunt terram, et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam. \q1 \v 30 Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. \q1 \v 31 Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus.\f + \fr 36.31 \fr*\fk Supplantabuntur. \fk*\ft ID. Supplantare, est plantis foveas insidiarum prætendere.\ft*\f* \q1 \v 32 Considerat peccator justum, et quærit mortificare eum. \q1 \v 33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi.\f + \fr 36.33 \fr*\fk Dominus autem\fk*\ft ID. Consolatio justi. \ft*\fk In manibus ejus. \fk*\ft AUG. Job terra tradita est in manus impii, id est, caro: sed animam invictam educit Deus, ne cedat. \ft*\fk Cum judicabitur. \fk*\ft CASS. Vel, non permittit damnari justum cum judicabitur ille ab impio; vel, illi impio, scilicet ad malum ejus.\ft*\f* \q1 \v 34 Exspecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut hæreditate capias terram: cum perierint peccatores, videbis.\f + \fr 36.34 \fr*\fk Et exaltabit. \fk*\ft ID. Quia non nisi exaltatus cœlestem potest habitare. \ft*\fk Videbis\fk*\ft ID. Quod modo credis; dupliciter notat gaudia bonorum; primo, quia tunc sentient in quantis sint jucunditatibus. Inde, quia videbunt pœnas iniquorum, unde gratior est beatitudo liberatis ab hujusmodi malo.\ft*\f* \q1 \v 35 Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani:\f + \fr 36.35 \fr*\fk Vidi impium superexaltatum. \fk*\ft ID. Contra hoc, etc., usque ad cui religato locus nocendi est ablatus.\ft*\f* \q1 \v 36 et transivi, et ecce non erat; et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.\f + \fr 36.36 \fr*\fk Transivi. \fk*\ft Mundum, meliori conversatione ad Deum tendens: et vidi nihil posse, cum nihil omnia sint in quibus homo gloriatur. \ft*\fk Quæsivi. \fk*\ft In memoriam reduxi: quia boni tunc magis dolent de impiis, quod ab eis sunt separati, cum in melius immutantur. \ft*\fk Locus. \fk*\ft Eorum mundus est, qui et dissolvetur. \ft*\fk Transivi. \fk*\ft AUG. Transit, qui præsentiam non attendit, sed novissima, etc., usque ad cui hæc virtus est, loco beati ponitur.\ft*\f* \q1 \v 37 Custodi innocentiam, et vide æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.\f + \fr 36.37 \fr*\fk Reliquiæ. \fk*\ft Bona quæ post hanc vitam relinquentur, vel memoria bona post obitum.\ft*\f* \q1 \v 38 Injusti autem disperibunt simul; reliquiæ impiorum interibunt. \q1 \v 39 Salus autem justorum a Domino; et protector eorum in tempore tribulationis.\f + \fr 36.39 \fr*\fk Salus autem justorum a Domino. \fk*\ft Hæc omnia justis, totum tamen a Deo, et colligit summatim.\ft*\f* \q1 \v 40 Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.] \c 37 \q1 \v 1 Psalmus David, in rememorationem de sabbato.\f + \fr 37.1 \fr*\fk Psalmus David in rememoratione de sabbato. \fk*\ft AUG., CASS. Ut peccatum, quod prorsus fugere nequimus, semper in memoria habeamus, ut nos ab eo saltem temperemus, hic pœnitentiæ inducit multis modis cruciatum, ita ut ipsum Job videatur proponere tironibus in exemplum, ut cruciatus amplectantur, minores quidem meritis, quibus ab æterna pœna liberamur. AUG. Sabbatum est requies æternitatis, quam perdere formidat peccati conscius, et habere desiderat graviter afflictus.\ft*\f* \q1 \v 2 [Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me:\f + \fr 37.2 \fr*\fk Domine, ne in furore tuo arguas me. \fk*\ft Primum, captat misericordiam per pœnas summatim. \ft*\fk Arguas me. \fk*\ft CASS. Ut pœna sit a misericordia ad correctionem, non ab ira ad ultionem.\ft*\f* \q1 \v 3 quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.\f + \fr 37.3 \fr*\fk Sagittæ. \fk*\ft AUG. Vindictæ quas minabaris Adæ, dicens: \ft*\fk In quacumque die comederitis, morte moriemini. \fk*\ft Quia comedit, infixæ sunt et nobis; et non ad horam, sed \ft*\fk confirmasti, \fk*\ft ut sit usque in finem sæculi. AUG., CASS. \ft*\fk Quoniam sagittæ. \fk*\ft Numerat quæ patitur, etc., usque ad quod leviter potest lædi.\ft*\f* \q1 \v 4 Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum:\f + \fr 37.4 \fr*\fk Non est sanitas, \fk*\ft etc. AUG., CASS. Ab instantia vindictæ in Adam exertæ. Vel, timore futuræ iræ terretur, sic ut non sit sanitas in carne: more verecundi, qui futuris flagellis jam affligitur. Vel, a \ft*\fk facie iræ, \fk*\ft quia prævidi faciem iræ, id est, quod minaris, ne videam iram. \ft*\fk Non est pax. \fk*\ft Gravis dolor ad interiora pervenit a facie peccatorum, quia sanctus super pœnas corporis affligitur peccatis, putans se graviora mereri. \ft*\fk Non est sanitas. \fk*\ft CASS. Captat hic misericordiam a potestate judicis, et ab infirma persona. \ft*\fk Non est pax ossibus. \fk*\ft Accipit ossa pro carne. Et exponit quod dixerat, aliud addens: scilicet a \ft*\fk facie peccatorum.\fk*\f* \q1 \v 5 quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.\f + \fr 37.5 \fr*\fk Supergressæ sunt. \fk*\ft AUG. Vel sustulerunt, id est, quia iniquitas elevavit caput superbi contra Deum, Deus gravavit, ut fasce, et compressit ne jam erigatur.\ft*\f* \q1 \v 6 Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.\f + \fr 37.6 \fr*\fk Putruerunt. \fk*\ft CASS. Narratio, in qua enumerantur miseriæ. \ft*\fk Cicatrices meæ. \fk*\ft AUG. Vel \ft*\fk livores mei; \fk*\ft alia littera, id est, peccata mea. Non est sanus qui cicatrices habet, quæ putruerunt et fetent: ut ab eis aversi adoremus sabbatum, et gemamus: \ft*\fk Currentes cum sponso post odorem unguentorum.\fk*\f* \q1 \v 7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar.\f + \fr 37.7 \fr*\fk Miser factus sum. \fk*\ft ID. Dicto qualiliter iniquitates supergressæ, dicit quomodo aggravatæ.\ft*\f* \q1 \v 8 Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.\f + \fr 37.8 \fr*\fk Quoniam lumbi. \fk*\ft CASS., AUG. Non solum mea infirmitate pecco, sed et diabolus, qui corpus affligit et animam fatigat vanis imaginationibus; et per hoc non est iterum sanitas, sicut et supra per sagittas. AUG. \ft*\fk Lumbi, \fk*\ft vel, anima impleta est, etc., usque ad cum videbimus veritatem ut est.\ft*\f* \q1 \v 9 Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei.\f + \fr 37.9 \fr*\fk Rugiebam a gemitu. \fk*\ft CASS., AUG. \ft*\fk Gemitus\fk*\ft corde, \ft*\fk rugitus\fk*\ft voce: a similitudine bestiarum, quibus se comparat: ut fortior gemitus ostendatur: virtus patientiæ quod in gemitum, non in verba pro rumpit.\ft*\f* \q1 \v 10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.\f + \fr 37.10 \fr*\fk Ante te omne. \fk*\ft CASS. Tale est, quod meretur esse ante te, quia pro peccatis petit. AUG. et ideo \ft*\fk non est absconditus, \fk*\ft sed auditus gemitus, quia pius est pro liberatione animæ: alios non curat Deus. \ft*\fk Desiderium meum. \fk*\ft ID. Est oratio, nec unquam desinit orare qui non desinit amare: charitas clamor est.\ft*\f* \q1 \v 11 Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.\f + \fr 37.11 \fr*\fk Cor meum conturbatum est. \fk*\ft CASS. Exponit dolores animi, quia virtus patientiæ reliquit. \ft*\fk Conturbatum, \fk*\ft quia mens succubuit passioni suæ. \ft*\fk Lumen, \fk*\ft id est, ratio nuper turbata, quam non habet secum pro ingentibus molestiis.\ft*\f* \q1 \v 12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam.\f + \fr 37.12 \fr*\fk Amici mei et proximi. \fk*\ft ID. Et pro his duobus solatiis gaudet humanitas, sed huic sunt cumulus passionis. AUG. \ft*\fk Amici mei. \fk*\ft Hactenus confessus est quæ patitur a se intus, etc., usque ad et hæc etiam cuique versanti inter homines convenit.\ft*\f* \q1 \v 13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur. \q1 \v 14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum.\f + \fr 37.14 \fr*\fk Tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. \fk*\ft CASS. Ad iniquitatem consulentium non aperiens, etc., usque ad contra dolores corporis rugiebat.\ft*\f* \q1 \v 15 Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. \q1 \v 16 Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus.\f + \fr 37.16 \fr*\fk Quoniam in te, Domine, speravi, \fk*\ft etc. ID. Quia inter tot mala speravit in Domino, affirmat se audiendum in commemoratione emendationis. \ft*\fk Speravi. \fk*\ft Salutaris medicina malis, sperare, non deficere. \ft*\fk In te, Domine, \fk*\ft qui mutas tristia in læta.\ft*\f* \q1 \v 17 Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.\f + \fr 37.17 \fr*\fk Quia dixi: Ne quando supergaudeant mihi inimici mei. \fk*\ft AUG. Item caput de infirmis pedibus, cum sit in cœlo. Non deserit illud quod habet in terra. \ft*\fk Dum commoventur pedes mei. \fk*\ft CASS. Si commoventur aliquando humana infirmitate, irrident impii unde dolent pii.\ft*\f* \q1 \v 18 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.\f + \fr 37.18 \fr*\fk Paratus sum. \fk*\ft ID. Sciens me deliquisse. \ft*\fk Dolor, \fk*\ft quia deliquit: impius se defendit; justus contra se irascitur.\ft*\f* \q1 \v 19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.\f + \fr 37.19 \fr*\fk Quoniam iniquitatem meam. \fk*\ft ID. Duo modi perfectæ pœnitentiæ, confessio et emendatio, per fletus, eleemosynas, et hujusmodi.\ft*\f* \q1 \v 20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique.\f + \fr 37.20 \fr*\fk Vivunt. \fk*\ft AUG. Fruuntur mundo, firmati in mundanis, et quotidie plures fiunt.\ft*\f* \q1 \v 21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem. \q1 \v 22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me.\f + \fr 37.22 \fr*\fk Ne derelinquas. \fk*\ft ID. De præteritis absolutus, cum actione gratiarum auctorem salutis profitens Deum, lætus exclamat ne jam relinquatur. CASS. Quia gravior offensio post veniam. AUG. Exsultativa conclusio, ut certa spes sit imitantibus. \ft*\fk Ne discesseris a me. \fk*\ft Quomodo ergo supra: \ft*\fk Ut quid me dereliquisti? \fk*\ft Vox est veteris hominis qui cum eo crucifixus, hic autem in persona propria loquitur.\ft*\f* \q1 \v 23 Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ.] \c 38 \d In finem, ipsi Idithun. Canticum David.\f + \fr 38.1 \fr*\fk In finem. \fk*\ft AUG. Quia hic est de æterna beatitudine, pro qua jucundum est transilire, etsi grave sit carni. Docet autem inde de mundo ad Deum transire. Transilitor autem de bona opinione semper contrahit invidiam iniquorum et calumniam: unde deliberat inter malos tacere, ne quid dicat male. \ft*\fk Idithun. \fk*\ft ID. Transiliens eos, id est, remanentes in mundo. CASS. In primis de continentia linguæ inter blasphemos et calumniosos: unde et optat noscere finem, ubi hæc non sunt.\ft*\f* \q1 \v 1 [Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.\f + \fr 38.2 \fr*\fk Dixi: Custodiam vias meas, \fk*\ft etc. AUG., CASS. Monet hic psalmus inter blasphemos, iniquos, et calumniosos linguæ continentiam, certamina, rixas, comprimere: hoc enim silentium multum est utile. CASS. Dixi: in corde deliberavi: ubi sapientes prius deliberant, quam loquantur. \ft*\fk Vias\fk*\ft HIER. Id est, actiones et verba. Ut non delinquam per fatua, vel otiosa. \ft*\fk In lingua. \fk*\ft AUG. Non frustra est lingua in verbo: quia facile labitur. \ft*\fk Posui ori meo. \fk*\ft Postquam transivi terrenas delectationes, etc., usque ad docens nos cavere hoc non imitari. CASS. \ft*\fk Posui\fk*\ft usque eo quod obmutui, etc., usque ad qui causam contentionis quærit.\ft*\f* \q1 \v 2 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est.\f + \fr 38.3 \fr*\fk A bonis, et dolor meus, \fk*\ft etc. ID. Annuntiandis, etc., usque ad id est, transilientium, locutus sum. AUG. Quod est, malis invitus silui, etc., usque ad et si actus transilientis aliquid sunt.\ft*\f* \q1 \v 3 Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescet ignis.\f + \fr 38.4 \fr*\fk Concaluit cor meum intra me. \fk*\ft AUG. Si damnabitur piger, etc., usque ad fit avarus dispensator.\ft*\f* \q1 \v 4 Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.\f + \fr 38.5 \fr*\fk Locutus sum. \fk*\ft ID. Non auditori erudiendo, sed exauditori Deo, a quo intus audior. \ft*\fk Et numerum dierum meorum. \fk*\ft HIER. Numerus dierum, qui modo sunt, non est vere transilienti; hærenti autem esse videtur.\ft*\f* \q1 \v 5 Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.\f + \fr 38.6 \fr*\fk Ecce mensurabiles. \fk*\ft CASS. Quasi, noto fine, et diebus qui sunt, attendit ad hæc quæ reliquit, et comparat invicem. \ft*\fk Et substantia, \fk*\ft etc. AUG. Qui videt nihil esse hanc substantiam, etc., usque ad quæ ante te erit.\ft*\f* \q1 \v 6 Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.\f + \fr 38.7 \fr*\fk Verum tamen. \fk*\ft CASS. Videns adventum Christi, redit ad infirmitatem quam inter virtutes habet. AUG. Magna sunt quæ diximus et credimus; sed tamen non est illud æternum, sed universa vanitas. Et pro mutabilitate desiderans æternam, exprobrat humanæ vitæ, cui subest, quod dicit. Ne quis putet sanctos a tentationibus alienos. Vel, licet mensurabiles dies, licet substantia, nihil: tamen universa vanitas est in rationali creatura, quæ secundum diversos universam appetit creaturam. \ft*\fk Verumtamen. \fk*\ft Quamvis æternis inhio, etc., usque ad cujus conversatio in cœlis est. \ft*\fk Omnis homo. \fk*\ft AUG. Si malus, in sæcularibus vanus est; si bonus, cum Christo volenti esse, vana est vita. \ft*\fk Verumtamen. \fk*\ft AUG. Diapsalmus. Quomodo omnes sub vanitate et casu; et inde opponit se exspectare Dominum, et petit liberari. \ft*\fk In imagine pertransit. \fk*\ft ID. Quamvis ita studeat vanitati, etc., usque ad quia cum miseria et labore appetit terrena. \ft*\fk Thesaurizat. \fk*\ft ID. De cæteris vitiis elegit Propheta avaritiam, ad ostendendum quod intendit: ipsa enim est radix omnium malorum.\ft*\f* \q1 \v 7 Et nunc quæ est exspectatio mea: nonne Dominus? et substantia mea apud te est.\f + \fr 38.8 \fr*\fk Exspectatio. \fk*\ft ID. Primi adventus, vel secundi, etc., usque ad non in sacculis nostris.\ft*\f* \q1 \v 8 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me.\f + \fr 38.9 \fr*\fk Ab omnibus iniquitatibus meis erue me. \fk*\ft CASS. Non solum ab eis, ne revolvat in ea quæ transilivi, sed ab omnibus omnino. Imperfectus enim est homo: quia non accepit quod optat; perfectus, qui scit hoc ipsum quod sibi deficit.\ft*\f* \q1 \v 9 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti;\f + \fr 38.10 \fr*\fk Obmutui. \fk*\ft ID. Habitus opprobrio, etc., usque ad et necesse est, quia defeci. \ft*\fk Amove a me plagas tuas. \fk*\ft AUG. Quia \ft*\fk tu fecisti\fk*\ft me, noli exterminare; tantum cede ut producar; non ut comminuar\ft*\f* \q1 \v 10 amove a me plagas tuas.\f + \fr 38.11 \fr*\fk Increpationibus propter iniquitatem. \fk*\ft Quibus humanum genus increpuisti: quod tamen ex merito nostro, propter iniquitates nostras increpuisti, quæ sunt ad correctionem; aliter enim iniquitas incorrecta permaneret. \ft*\fk Corripuisti hominem. \fk*\ft AUG. Est dolor informis qui non emendat: formatus, qui eruditionibus formam præstat. Et talis dolor est præceptum, id est, vicem et imaginem præcepti habet.\ft*\f* \q1 \v 11 A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo.\f + \fr 38.12 \fr*\fk Et tabescere fecisti sicut araneam animam. \fk*\ft ID. Siccatam ab amore virtutum, et cognitionis. Sicut aranea texit inanem telam in congregatione temporalium. Vel, dum extrahit a se iniquitatem sicut aranea, egestione viscerum moritur. CASS. Vel, aranea tenue corpus hahet, nec in terra, sed in alto stat, telas egestione viscerum texit: sic anima conversi et afflicti terrena deserit, subtiles operationes timore Dei tabeficata perficit. \ft*\fk Verumtamen. \fk*\ft AUG., CASS. Licet increpetur, licet tabefiant, tamen humana infirmitate variis rebus confunditur, nisi qui Deum pura mente contemplatur.\ft*\f* \q1 \v 12 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei. \q1 \v 13 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.]\f + \fr 38.14 \fr*\fk Exaudi orationem. \fk*\ft CASS. Diapsalmus. Iter mala sæculi petit sibi adesse et peccata dimitti, ut prospero fine exeat. ID. Sed quia ego ista non peto, etc., usque ad movendam misericordiam. \ft*\fk Ne sileas, quoniam advena ego sum. \fk*\ft AUG. Jam apud te, sed adhuc inquilinus: quia hinc transiturus ad æterna, ubi non ero inquilinus. \ft*\fk Advena apud te. \fk*\ft CASS. Non in diaboli civitate, sed in tua receptus, de Babylonia ad Jerusalem translatus. \ft*\fk Sicut omnes patres. \fk*\ft Ne quis ab hac conditione putetur exceptus. \ft*\fk Advena. \fk*\ft Meum regnum pro tuo desero. \ft*\fk Peregrinus. \fk*\ft Adhuc non eligens mihi sedem hic. \ft*\fk Remitte mihi. \fk*\ft ID. Hic sibi petit dimitti, ut certus dijudicium perveniat.\ft*\f* \c 39 \d In finem. Psalmus ipsi David.\f + \fr 39.1 \fr*\fk In finem psalmus. \fk*\ft CASS. Primum inducit Ecclesiam exspectasse Dominum, et accepisse eum, et ab eo Novum Testamentum, quod et multi secuturi sunt: unde percutit omnes superstitiones et invitat ad mirabilia Dei. ID. Hic Christus ex membris.\ft*\f* \q1 \v 1 [Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.\f + \fr 39.2 \fr*\fk Exspectans exspectavi. \fk*\ft ID. Exspectat, et ingratus: sed exspectans exspectat. AUG. Auctoritas ab antiquis in Abraham et cæteris, etc., usque ad qui noster est per cultum, non aliorum. \ft*\fk Dominum. \fk*\ft ID. Non hominem, qui potest fallere et falli, et qui mecum indiget. \ft*\fk Intendit. \fk*\ft ID. Mihi, ut prodesset: non me, ut et malos.\ft*\f* \q1 \v 2 Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos.\f + \fr 39.3 \fr*\fk Lacu. \fk*\ft ID. Tenebræ iniquitatum, infidelitatis scilicet et ignorantiæ, etc., \ft*\fk usque: ad petra\fk*\ft contra lutum. HIER. In \ft*\fk lacu\fk*\ft vero et in \ft*\fk luto, \fk*\ft gentes idola colentes: vel, omnes terrena amantes.\ft*\f* \q1 \v 3 Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.\f + \fr 39.4 \fr*\fk Carmen. \fk*\ft HIER. Non turpe, non theatrale, sed per Novum Testamentum. \ft*\fk Videbunt. \fk*\ft CASS. Mirabilia tempore incarnationis facta. AUG. Videbunt, hoc quod primo de prioribus dixit, videbunt multi populi posteri.\ft*\f* \q1 \v 4 Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.\f + \fr 39.5 \fr*\fk Nomen. \fk*\ft ID. Quod est salvator. Quasi: \ft*\fk Beatus, \fk*\ft etc., qui non temporalia sperat ab eo, sed salutem, quod ejus nomen indicat. In Hebræol sæpe duplicantur hoc modo genitivi: vel, \ft*\fk beatus, \fk*\ft est cui est nomen, id est, quo est laus Dei, ut ab eo solo credat salutem, unde est et spes ejus. \ft*\fk Insanias. \fk*\ft CASS. Idola, quæ fallunt a veritate: vel, insaniæ, in spectaculis fallacibus. Ideo pluraliter, ut de omnibus accipiatur. Hæc falsa, sed opera tua mirabilia, cœlum, terra, elidit superstitiones.\ft*\f* \q1 \v 5 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum.\f + \fr 39.6 \fr*\fk Mirabilia tua. \fk*\ft AUG. Petrum ambulare super aquas in signo, non in sæculo, id est, fructibus sæculi. AUG. Salus verax, insania mendax, non est quod putatur. HIER. Vana sunt terrena, insaniæ, iræ et rixæ, etc. \ft*\fk Non est qui similis tibi. \fk*\ft AUG. Nulli auctores artium. \ft*\fk Annuntiavi. \fk*\ft Hic Christus in capite et membris. Hæc sunt mira Dei, hæ cogitationes quibus nemo est similis. CASS. Ecce mirabilia: incarnatio, justitia prædicationis, liberatio hominum ab iniquitatibus, confusio inimicorum, lætitia sperantium. Primo, rudes et incompositi præparati sunt, ut verba Christi libenter susciperent. AUG. Vide mirabilia Dei. Annuntiavi prius per Prophetas, et post locutus egomet. \ft*\fk Multiplicati sunt super numerum. \fk*\ft HIER., AUG. Super numerum salvandorum: vel, super hoc quod aliquis enumerare possit: vel, me loquente plures quam olim crediderunt.\ft*\f* \q1 \v 6 Sacrificium et oblationem noluisti; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti;\f + \fr 39.7 \fr*\fk Sacrificium et oblationem noluisti. \fk*\ft AUG. Ut venit res, noluit quasi verba promittentia, etc., usque ad sed ille, qui fudit, surdus, non audit. \ft*\fk Aures autem perfecisti mihi. \fk*\ft Id est, perfecte me intelligere fecisti quid velles. \ft*\fk Vel corpus aptasti mihi, \fk*\ft ut ait Apostolus ad Hebræos Heb. 10., id est, corpus aptum ad offerendum mihi dedisti.\ft*\f* \q1 \v 7 tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me,\f + \fr 39.8 \fr*\fk Holocaustum. \fk*\ft Holocausta etiam non petisti pro peccato. \ft*\fk Pro peccato. \fk*\ft Quod supra \ft*\fk oblationem, \fk*\ft ut de hirco ohgr, id est, emissario, qui cum peccatis populi in desertum mittebatur: vel, possunt esse duæ dictiones pro peccato. \ft*\fk Ecce venio\fk*\ft CASS. Cum sacrificia cessent, constat venire Christum.\ft*\f* \q1 \v 8 ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.\f + \fr 39.9 \fr*\fk In capite libri scriptum est de me. \fk*\ft Ecce statim venio ut facerem voluntatem tuam, quia in capite hujus libri. Vel, sic est præfinitum apud Deum Patrem, qui est caput mei, qui sum liber, id est, forma justitiæ hominibus.\ft*\f* \q1 \v 9 Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti.\f + \fr 39.10 \fr*\fk Ecclesia magna. \fk*\ft AUG. Toto orbe terrarum, non parva ut prius: et siquidem insurget timor, non prohibebit loqui. \ft*\fk Domine, tu scisti. \fk*\ft ID. Labia sonant hominibus, etc., usque ad ut ad hoc non sim piger.\ft*\f* \q1 \v 10 Justitiam tuam non abscondi in corde meo; veritatem tuam et salutare tuum dixi; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.\f + \fr 39.11 \fr*\fk Non abscondi. \fk*\ft CASS. Quando potui prodesse veritatem, promissionem, et salvationem.\ft*\f* \q1 \v 11 Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.\f + \fr 39.12 \fr*\fk Misericordia tua. \fk*\ft AUG. Amor et timor perducunt me ad te.\ft*\f* \q1 \v 12 Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.\f + \fr 39.13 \fr*\fk Capillos. \fk*\ft AUG. Bene in comparatione delictorum capilli ducti sunt. Nam ideo in Veteri Testamento sacerdotes radebantur, ut sic carnis vitia deposuisse viderentur.\ft*\f* \q1 \v 13 Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adjuvandum me respice.\f + \fr 39.14 \fr*\fk Complaceat. \fk*\ft CASS. \ft*\fk Complaceat, \fk*\ft Trinitatem personarum; \ft*\fk tibi, \fk*\ft singulariter unitatem essentiæ signat. AUG. \ft*\fk Complaceat, \fk*\ft ait, non diffidens de potentia Dei, si adsit voluntas. Quasi: Si tu vis, potes, Domine. \ft*\fk Respice. \fk*\ft CASS. Respectus ejus nostrum est auxilium.\ft*\f* \q1 \v 15 Confundantur et revereantur simul, qui quærunt animam meam ut auferant eam; convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala. \q1 \v 16 Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge !\f + \fr 39.16 \fr*\fk Qui dicunt mihi: Euge, euge. \fk*\ft AUG. Et qui bona dicit malo animo, et qui mala dolose laudando, uterque malus est et cavendus. De primis dixit: \ft*\fk Qui volunt mihi mala; \fk*\ft de secundis: \ft*\fk Qui dicunt mihi: Euge, euge.\fk*\f* \q1 \v 17 Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.\f + \fr 39.17 \fr*\fk Et dicant. \fk*\ft CASS. Hæc est eorum exsultatio: hæc enim professio in æternum gaudentes efficit Christianos.\ft*\f* \q1 \v 18 Ego autem mendicus sum et pauper; Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es; Deus meus, ne tardaveris.]\f + \fr 39.18 \fr*\fk Ego autem. \fk*\ft CASS. Hoc Christus ex forma servi: ne quis gloriam prædictæ lætitiæ sibi arrogaret. Mendicus, qui sibi non sufficit. \ft*\fk Ne tardaveris. \fk*\ft AUG. \ft*\fk Nisi breviati essent dies, \fk*\ft etc., usque ad qui jam quæsita nutriunt.\ft*\f* \c 40 \d In finem. Psalmus ipsi David.\f + \fr 40.1 \fr*\fk In finem. \fk*\ft HIER. \ft*\fk Intellectus filiis Core, \fk*\ft ut quamvis pauper et passus, etc., usque ad Apostolo dicente: \ft*\fk Mihi autem, \fk*\ft etc\ft*\f* \q1 \v 1 [Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.\f + \fr 40.2 \fr*\fk Beatus. \fk*\ft Irridetur qui colit pauperem mortuum; sed \ft*\fk beatus. \fk*\ft AUG. Propheta intelligentem super egenum et pauperem concelebrat. HIER. Prius Propheta a se, post inducet Christum. \ft*\fk Qui intelligit. \fk*\ft AUG. Nota \ft*\fk qui intelligit, \fk*\ft ut et non petentibus detur: qui petenti dat bene facit, qui tacentem intelligit, beatus sine dubio est.\ft*\f* \q1 \v 2 Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus.\f + \fr 40.3 \fr*\fk Dominus conservet. \fk*\ft ID. Bene optat Propheta intelligenti super egenum et pauperem, quod est certa promissio. \ft*\fk Et vivificet. \fk*\ft ID. In futura vita, vel, hic per justificationem.\ft*\f* \q1 \v 3 Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.\f + \fr 40.4 \fr*\fk Dominus opem. \fk*\ft CASS. Ne putes beatum requiem hic habere: dolores ei mitigat, et precatur ne hominis infirmitas duris superetur; quasi, lectus quietis sunt hæc bona temporalia: sed Deus facit hæc doloribus plena, ne in eis spes habeatur. \ft*\fk Lectum. \fk*\ft AUG. \ft*\fk Universum\fk*\ft enim \ft*\fk stratum, \fk*\ft id est, mundanam felicitatem provide convertit Deus in angustias. CASS. Hic trepidus ipse misericordiam petit: quia qui se peccasse sciebat, his jure tradi timebat: sed ne famuli Dei his afflicti videantur a Deo deserti, cum ipse Deus pertulit talia; unde dicit: \ft*\fk Inimici mei dixerunt. \fk*\ft Vel, \ft*\fk lectus doloris. \fk*\ft AUG. Caro, in qua peccatum, etc., usque ad quando Adam infirmatus est prævaricando. \ft*\fk Opem\fk*\ft AUG., HIER. In infirmitate carnis, quæ gravat animam. \ft*\fk Stratum. \fk*\ft AUG. Est aliquod terrenum quod infirmus, etc., usque ad pro domo æternæ habitationis.\ft*\f* \q1 \v 4 Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi. \q1 \v 5 Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus?\f + \fr 40.6 \fr*\fk Inimici mei. \fk*\ft CASS. Dominus de passione sua, quæ secundum egenum fuit. AUG. \ft*\fk Inimici mei. \fk*\ft Hæc de Christo specialiter dicta sunt, sed et de membris dici possunt: et hodie fit tribulatio, ut nomen Christi exstinguatur: sed per mortem suam et suorum magis Ecclesia crevit.\ft*\f* \q1 \v 6 Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.\f + \fr 40.7 \fr*\fk Et si ingrediebatur. \fk*\ft CASS. Nota tolerandos malos. ID. Non solum aperti inimici, sed et qui simulabant se amicos.\ft*\f* \q1 \v 7 In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi.\f + \fr 40.8 \fr*\fk Egrediebatur foras. \fk*\ft A sinu veritatis, malus ingressus, malus egressus. \ft*\fk In idipsum. \fk*\ft AUG. Id est, uno consilio omnes adversum me susurrabant. \ft*\fk Susurrabant. \fk*\ft CASS. Non audent detegere consilium, quia in scelere \ft*\fk socii\fk*\ft sunt omnes: cum pauci soleant esse \ft*\fk auctores\fk*\ft scelerum.\ft*\f* \q1 \v 8 Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat?\f + \fr 40.9 \fr*\fk Nunquid. \fk*\ft AUG. Qui habet potestatem ponendi animam, nonne habet et resumendi eam?\ft*\f* \q1 \v 9 Etenim homo pacis meæ in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.\f + \fr 40.10 \fr*\fk Speravi. \fk*\ft AUG. In membris, quia alii fratres in illum aliquid sperabant, quia talis videbatur ut cæteri. Sic et esurire in pauperibus se dicit.\ft*\f* \q1 \v 10 Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me; et retribuam eis.\f + \fr 40.11 \fr*\fk Tu autem, Domine. \fk*\ft AUG. De resurrectione, quæ est gloria egeni, ad confirmandam spem fidelium. \ft*\fk Et retribuam eis. \fk*\ft AUG.. Quia enim dispersi sunt per mundum, ad admonitionem est, nondum ad damnationem.\ft*\f* \q1 \v 11 In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. \q1 \v 12 Me autem propter innocentiam suscepisti; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.\f + \fr 40.13 \fr*\fk Me autem. \fk*\ft ID. Affirmat quod oravit.\ft*\f* \q1 \v 13 Benedictus Dominus Deus Israël a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.]\f + \fr 40.14 \fr*\fk Benedictus. \fk*\ft CASS. Laudativa conclusio, exposita passione et resurrectione. \ft*\fk Deus Isræl. \fk*\ft AUG. Judæi sunt capsarii nostri, qui nobis codices portant: nos Isræl. Aliter putassent pagani ficta quæ dicuntur de Christo et Ecclesia, sed vincuntur testimonio inimicorum. \ft*\fk A sæculo, \fk*\ft etc. CASS. Ex quo omnia cœpta sunt administrari usque in sæculum futurum, ubi omnia æterna. \ft*\fk Fiat. \fk*\ft HIER. Geminatio ostendit hoc ab omnibus esse faciendum. Pro \ft*\fk fiat, \fk*\ft in Hebræo scribitur, \ft*\fk amen, amen, \fk*\ft quod Aquila, \ft*\fk vere, vere, \fk*\ft transtulit, vel \ft*\fk fideliter. \fk*\ft Et finit hic primus liber Psalterii secundum Hieronymum.\ft*\f* \c 41 \d In finem. Intellectus filiis Core.\f + \fr 41.1 \fr*\fk In fine intellectus. \fk*\ft CASS. \ft*\fk Core\fk*\ft interpretatur \ft*\fk Calvaria. \fk*\ft Filii ergo, etc., \ft*\fk usque ad, \fk*\ft cui obviat malorum insultatio. HIER. \ft*\fk Filii Core, \fk*\ft id est, \ft*\fk filii calvi, \fk*\ft etc., usque ad verbum puerorum deridentium Eliseum.\ft*\f* \q1 \v 1 [Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.\f + \fr 41.2 \fr*\fk Quemadmodum desiderat, \fk*\ft etc. AUG. Vox hæc convenit catechumenis, et etiam omnibus adhuc peregrinantibus. \ft*\fk Cervus. \fk*\ft Cervus senio gravatus, excrescentibus pilis et cornibus, serpentem naribus haurit: unde veneno æstuans, fontem ab bibendum ardentissime desiderat; quo hausto, cornua et pilos deponit.\ft*\f* \q1 \v 2 Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?\f + \fr 41.3 \fr*\fk Sitivit. \fk*\ft AUG. Determinat desiderium suum, quia poterat intelligi desiderare cervus fontem causa bibendi, vel lavandi; hic omne desiderium esse ad Deum ostenditur. \ft*\fk Quando veniam. \fk*\ft Quod citius est Deo, tardum est hominis desiderio. Talis cervus dum currit, patitur insultantes; unde: \ft*\fk Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes. \fk*\ft In prosperis etiam, quæ despicit, sicut in adversis. \ft*\fk Panes. \fk*\ft CASS. Non amaritudo, vel peremptio, sed \ft*\fk panes.\fk*\f* \q1 \v 3 Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? \q1 \v 4 Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.\f + \fr 41.5 \fr*\fk Hæc recordatus sum. \fk*\ft AUG. Dum quærunt, Ubi est Deus tuus? ego etiam sum meditatus per omnia visibilia hæc, et per ipsam animam meam, ut per ea exteriora, invisibilia Dei inveniam. Ecce intellectus tituli. \ft*\fk Effudi. \fk*\ft Ibid. Ad intelligendum et attingendum dilatavi super seipsam. \ft*\fk Effudi. \fk*\ft CASS. Vel lætatus sum. Liquefacta est anima mea in me; non extra, sed in se compuncta revertitur. Etsi visibiliter Deum non videam, cogito tamen quod per Ecclesiam, in qua admirabiles sunt sancti, ad Jerusalem cœlestem perveniam, captus suavitate laudis angelicæ, quæ suscipitur mente. \ft*\fk In locum tabernaculi. \fk*\ft AUG. Tabernaculum Dei in terra, etc., \ft*\fk usque ad, \fk*\ft id est, de refectione æterna gaudentium. \ft*\fk In voce exsultationis. \fk*\ft Ibid. De æterna festivitate sonat quid dulce cordi: unde rapitur cervus ad fontes aquarum, et mulcetur. Sed quia perstrepit mundus, et caro gravat animam: comparans hæc tristitia illis jucundis, ait:\ft*\f* \q1 \v 5 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei,\f + \fr 41.6 \fr*\fk Quare tristis? \fk*\ft etc. CASS. De perturbationibus contra quas ratio confirmat animam sensualem spe Dei. \ft*\fk Quare conturbas? \fk*\ft AUG. Qui, si investigas, nihil est in mundo quare hoc debeas: spera potius salutare remedium adhuc, et si non modo, plene in futuro. \ft*\fk Spera. \fk*\ft CASS. Vel sperare potest, quia \ft*\fk adhuc\fk*\ft in præsenti \ft*\fk confitebor, \fk*\ft id est, de peccatis pœnitentiam agam, ut tibi non obsistam.\ft*\f* \q1 \v 6 et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico.\f + \fr 41.7 \fr*\fk Ad meipsum. \fk*\ft Conversus ad Deum dicit ex seipso conturbationes, ex Deo finem earum: unde in eo est ei spes. Et hoc est \ft*\fk ad meipsum, \fk*\ft vel a meipso. CASS. Ecce qui superius corrigebat animam ad conditionem hominis, reversus dicit hic animam a se turbari, quæ nisi vitia carnis essent, tranquilla permaneret. Ecce ex qua diversitate constat homo. Quasi: propterea, id est, propter conturbationes animæ, \ft*\fk memor ero. \fk*\ft AUG. Id est, festino ad te, quia excludis mala omnia. Ecce remedium, quo evadat conturbationes: unde pro quibus sit memor, subdit: \ft*\fk De terra Jordanis, \fk*\ft ubi Dominus consecravit baptismum, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera. CASS. Horum memor malis non turbatur. \ft*\fk Propterea memor. \fk*\ft AUG. Qua ad me turbatur anima, ideo \ft*\fk memor, \fk*\ft etc. Nemo currit ad remissionem, nisi qui sibi displicet, nisi qui se fatetur peccatorem: quod notat \ft*\fk Hermoniim; \fk*\ft nemo confitetur nisi se humiliet, quod notatur in \ft*\fk modico. Jordanis. \fk*\ft Ibid. Descensio. Descende ergo ut eleveris. CASS. In Jordane Dominus baptisma consecravit, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera, quæ reddit fructum tricesimum, sexagesimum et centesimum Matth. 13.. \ft*\fk Hermoniim. \fk*\ft AUG. Parvus mons juxta Jordanem, etc., usque ad quia non in superbis, sed in humilibus memor Dei est.\ft*\f* \q1 \v 7 Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.\f + \fr 41.8 \fr*\fk Abyssus abyssum. \fk*\ft Ibid. Decet ut sim memor, etc., usque ad et propter hæc omnia oro in adversis, et hoc est: \ft*\fk Apud me oratio. \fk*\ft Ibid. Vel \ft*\fk abyssus abyssum invocat, \fk*\ft id est, judicium quod intulit Deus peccanti, etc., usque ad quia timet judicia. \ft*\fk Cataractarum. \fk*\ft Cataractæ ad litteram sunt ostia fluviorum.\ft*\f* \q1 \v 8 In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitæ meæ.\f + \fr 41.9 \fr*\fk In die. \fk*\ft Ibid. Id est, in prosperis, etc., usque ad unde vivamus in adversitate. \ft*\fk Apud me oratio. \fk*\ft Ibid. Oratio in conturbationibus est mihi, et hæc apud me.\ft*\f* \q1 \v 9 Dicam Deo: Susceptor meus es; quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?\f + \fr 41.10 \fr*\fk Quare oblitus. \fk*\ft CASS. Quare nunc me pateris his miseriis vexari? Videbat quæ dulcedo patriæ, et pericula mundi horrebat.\ft*\f* \q1 \v 10 Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus?\f + \fr 41.11 \fr*\fk Dum confringuntur ossa. \fk*\ft AUG. Quasi ossa franguntur, dum virtus patientiæ affligitur, quod irrident mali. Hæc est exprobratio illa: \ft*\fk Dum dicitur mihi: Ubi est? \fk*\ft vel nullus est, vel de te non curat.\ft*\f* \q1 \v 11 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.] \c 42 \d Psalmus David. [Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me.\f + \fr 42.1 \fr*\fk In finem psalmus David. \fk*\ft AUG. Corporis Christi, quod hic gemit inter zizania, id est, inter malos, habens cum eis multa communia, nasci, mori, prospera et adversa: cum quibus quia non habet communem causam meritorum exclamat: \ft*\fk Judica me, \fk*\ft etc. Ibid. Psalmus iste contra pressuras, ne et ipsæ retrahant nos a Deo. CASS. Conqueritur de commistione malorum, et precatur separationem. \ft*\fk Judica me. \fk*\ft Ibid. Non petit peccata sua discuti, quod periculosum est, sed causam ab impiis parari, ut sit cum electis: unde addit: \ft*\fk Et discerne. \fk*\ft Gens non sancta est iniquus, et dolosus, a quibus in judicio separatur: sed et hic ne ab eis corrumpatur.\ft*\f* \q1 \v 1 Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?\f + \fr 42.2 \fr*\fk Quare tristis incedo? \fk*\ft AUG. Causam tristitiæ quærit, quæ est peccatum, ut causa lætitiæ justitia. Isaias propter peccatum: \ft*\fk Modicum quidem contristavi illum, \fk*\ft sic enim punit Deus.\ft*\f* \q1 \v 2 Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.\f + \fr 42.3 \fr*\fk Emitte lucem tuam. \fk*\ft CASS. Quia, eo veniente, tolletur omnis tristitia confusionis. AUG. Quia certi jam pignus habemus, quia ea ipsa, id est, lux et veritas, deduxerunt a peccatis Ecclesiam præsentem, quæ est tabernaculum.\ft*\f* \q1 \v 3 Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.\f + \fr 42.4 \fr*\fk Et introibo. \fk*\ft Sicut pontifex ad Sancta sanctorum. CASS. \ft*\fk Et introibo. \fk*\ft De lætitia finali, pro qua laudat in tribulatione, qui supra tristis erat unde et se confortat.\ft*\f* \q1 \v 4 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.]\f + \fr 42.5 \fr*\fk Confitebor tibi in cithara. \fk*\ft AUG. Qui præcepta Dei facit, et non patitur, in psalterio confitetur: qui vero facit et patitur, quod est ex inferiori natura, \ft*\fk in cithara, \fk*\ft quæ ab inferiori resonat, sicut psalterium a superiori. \ft*\fk In cithara. \fk*\ft CASS. Ecce qui supra fuit tristi de malis sæculi, de bono intellectu sibi gaudium facit. \ft*\fk Quare conturbas me? \fk*\ft Ibid. Frequenter, et vehementer persuadet sæculi tristitiam fugiendam, quæ patientiam, charitatem et spem exstinguit, et totam vitam confundit. \ft*\fk Salutare vultus mei. \fk*\ft AUG. Et alibi: \ft*\fk Miserere mei, \fk*\ft etc., usque ad eleemosyna, et oratio quæ illis duabus alis volat ad Deum.\ft*\f* \c 43 \q1 \v 1 In finem. Filiis Core ad intellectum.\f + \fr 43.1 \fr*\fk Ad intellectum. \fk*\ft AUG. Non sic quærant sibi fieri, etc., usque ad et hæc non amentur. CASS. Distinguit beneficia Dei, quæ incipientibus data sunt in mundo, perfectis in cœlo. Ut magis sit mirum relinqui præsentes, recolit præterita.\ft*\f* \q1 \v 2 [Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.\f + \fr 43.2 \fr*\fk Deus, auribus. \fk*\ft AUG., CASS. Primum dicit: \ft*\fk Deus, \fk*\ft quod facere solet lætus vel graviter afflictus. \ft*\fk Audivimus. \fk*\ft Ut major fides sit rei, ne putetur ambigua. \ft*\fk Patres. \fk*\ft Non juvenes, ut videantur veri nostri, qui suis certa dicerent. \ft*\fk Opus quod, \fk*\ft etc. Ibid. Et si semper operetur, tamen operari dicitur, quando aliquod signum novitatis ostendit.\ft*\f* \q1 \v 3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos. \q1 \v 4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.\f + \fr 43.4 \fr*\fk Sed dextera tua. \fk*\ft AUG. Id est, bonus successus, quem eis dedisti. \ft*\fk Et brachium tuum, \fk*\ft etc. Ibid. Id est, fortitudo; et \ft*\fk illuminatio, \fk*\ft id est, sapiens consilium: quod totum fecisti ex benevolentia tua.\ft*\f* \q1 \v 5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.\f + \fr 43.5 \fr*\fk Tu es ipse rex meus et Deus meus. \fk*\ft AUG. Tempora mutata sunt; auctor non mutatur.\ft*\f* \q1 \v 6 In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. \q1 \v 7 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me:\f + \fr 43.7 \fr*\fk Non enim in arcu meo sperabo. \fk*\ft CASS. Minor virtus hominis, quia minus valet in bello. \ft*\fk Gladius. \fk*\ft Major virtus, quæ in bello plus creditur valere. AUG. Vel, \ft*\fk gladius meus non salvabit me, \fk*\ft sed tu, quia et in hoc sæculo salvasti, ne nos traherent post se, et eos pudere fecisti: et ideo tunc \ft*\fk laudabimur.\fk*\f* \q1 \v 8 salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.\f + \fr 43.8 \fr*\fk Salvasti, \fk*\ft etc. AUG. Nota etiam præterita dicta, pro futuris esse accipienda.\ft*\f* \q1 \v 9 In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in sæculum. \q1 \v 10 Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.\f + \fr 43.10 \fr*\fk Nunc autem repulisti. \fk*\ft CASS. Diapsalmus. Enumerat mala quæ hic fecerunt boni, non tamen obliti Dei. CASS. Exaggerat mala, ut benevolentiam judicis impetret. \ft*\fk Confudisti, \fk*\ft dum hic ab iniquis habentur opprobrio. AUG. Hæc vere futura, etc., usque ad hoc est jejunium non abstinentiæ, sed luxuriæ.\ft*\f* \q1 \v 11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.\f + \fr 43.11 \fr*\fk Avertisti. \fk*\ft CASS. Pro deficientibus. Vel, averti, est hostem fugere; unde: \ft*\fk Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. \fk*\fk Diripiebant. \fk*\ft Hoc fugatis contingit, ut cadant in prædam, qui hostibus nequeunt resistere.\ft*\f* \q1 \v 12 Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.\f + \fr 43.12 \fr*\fk Dedisti nos tanquam oves escarum. \fk*\ft CASS. Persistentes in fide. Hic diversi martyres, id est diversa martyrii genera: alii esca feris, alii traditi gentibus in servitutem; unde dicit: \ft*\fk Tanquam oves escarum, \fk*\ft ubi notatur quorumdam mactatio.\ft*\f* \q1 \v 13 Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.\f + \fr 43.13 \fr*\fk Vendidisti populum tuum sine pretio. \fk*\ft AUG. Dum dantur alienigenis et nullus acquirit: quod fit ad probationem vel correctionem; vel nullus pro eis acquiritur, vel si quis, pauci tamen.\ft*\f* \q1 \v 14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.\f + \fr 43.14 \fr*\fk Opprobrium vicinis. \fk*\ft CASS. Gravis afflictio a vicinis ingeritur, quia non transitorie dicitur, quod a circumstantibus irrogat. \ft*\fk Derisum his qui in circuitu. \fk*\ft CASS. Derisus est vox confusa lætitiæ, insultationem immoderata hilaritate denuntians. Contemptus est abjecta vilitas.\ft*\f* \q1 \v 15 Posuisti nos in similitudinem gentibus; commotionem capitis in populis.\f + \fr 43.15 \fr*\fk In similitudinem gentium. \fk*\ft Ibid. In similitudine Christi gentibus sunt appositi, quando eos comparibus pœnis affecerunt.\ft*\f* \q1 \v 16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me: \q1 \v 17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.\f + \fr 43.17 \fr*\fk Exprobrantis. \fk*\ft Ibid. Exprobrare est in faciem maledicere; obloqui est absenti detrahere, et dolose mordere.\ft*\f* \q1 \v 18 Hæc omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.\f + \fr 43.18 \fr*\fk Venerunt super nos. \fk*\ft Ibid. Quia non erant in nobis per culpam.\ft*\f* \q1 \v 19 Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua:\f + \fr 43.19 \fr*\fk Non recessit. \fk*\ft Ibid. Ita quod retroiret, etsi aliquando descendit contemplatione deitatis. \ft*\fk Declinasti. \fk*\ft AUG. Semitæ nostræ erant in voluptatibus et prosperitatibus sæculi: sed tulisti eas de sua via, et ostendisti arctam viam, quæ ducit ad vitam. HIER. Vel \ft*\fk et declinasti, \fk*\ft id est, opera nostra de lege tua pendere fecisti. Vel, \ft*\fk non declinasti\fk*\ft alia littera, id est, non permisisti declinare et deviare semitas nostras. \ft*\fk Semitas, \fk*\ft id est, opera; \ft*\fk a via tua, \fk*\ft id est, a lege; ideo quoniam \ft*\fk humiliasti nos.\fk*\f* \q1 \v 20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.\f + \fr 43.20 \fr*\fk Umbra mortis. \fk*\ft AUG. Vel, hæc mortalitas, umbra mortis est: vera autem mors est damnatio cum diabolo.\ft*\f* \q1 \v 21 Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,\f + \fr 43.21 \fr*\fk Si obliti sumus nomen Dei. \fk*\ft Ibid. Iste est intellectus filiorum Core, qui propter hæc omnia mala non obliviscuntur Deum, scientes quia Deus requiret ista.\ft*\f* \q1 \v 22 nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; æstimati sumus sicut oves occisionis.\f + \fr 43.22 \fr*\fk Novit. \fk*\ft Ibid. Noscere dicitur Deus et quod novit et quod te facit noscere. \ft*\fk Novit, \fk*\ft quoniam requiret propter te, ut tu invenias te, et gratias agas ei qui te fecit, ut in Petro actum est, qui probavit quid posset. \ft*\fk Propter te mortificamur. \fk*\ft CASS. Non pro criminibus nostris, sed ut fides tua gentibus augeatur.\ft*\f* \q1 \v 23 Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem.\f + \fr 43.23 \fr*\fk Exsurge. \fk*\ft Ibid. Precatur auxilium, ut hic afflictis tempore resurrectionis subveniat. AUG. Hactenus non obliti; et ut perseveremus: \ft*\fk Exsurge, quia propter te mortificamur. \fk*\ft AUG., HIER. Et si sciunt Christum non dormire, et sibi resurrexisse, precantur tamen resurgere per fidem, non sibi, sed gentibus, quæ putant mortuum. Si enim et illi crederent surrexisse, credentes in eum non persequerentur, sed et ipsi crederent. AUG. Vel \ft*\fk exsurge, \fk*\ft conforta. \ft*\fk Obdormis. \fk*\ft Negligere videris. Quare etsi nesciamus, tu scis quare: vel pro culpa, vel pro utilitate. Quod si pro culpa, utinam abesset; si pro utilitate, utinam adesset. Quosdam repellis, quia faciem, id est, cognitionem tuam, ab eis subtrahis: obdormis quibusdam qui gemunt de malis.\ft*\f* \q1 \v 24 Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ?\f + \fr 43.24 \fr*\fk Quare oblivisceris? \fk*\ft id est, non das spiritum fortitudinis, sine quo inopes. \ft*\fk Et tribulationis. \fk*\ft CASS. Quia eam non mitigas, etc., usque ad qui facile cedunt illicitis motibus, et hærent terrenis.\ft*\f* \q1 \v 25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster. \q1 \v 26 Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.]\f + \fr 43.26 \fr*\fk Exsurge, Domine. \fk*\ft Hic sine dormitione \ft*\fk exsurge\fk*\ft ponitur, quod ad resurrectionem pertinet, in qua est spes omnium fidelium; in qua humana destruitur captivitas; per quam sumus adjuti et liberati. \ft*\fk In terra venter. \fk*\ft AUG. Qui genua figit terræ, habet quo plus humilietur: qui vero plus humiliatur ut et venter hæreat terræ, non habet ultra quo plus humilietur. Exprimit ergo nimiam humiliationem, ut quia venit ad summam, jam adsit Dei miseratio. Vel plangit eos qui sunt venter, id est, carnales, et \ft*\fk hæserunt, \fk*\ft id est consenserunt iniquis.\ft*\f* \c 44 \d In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto.\f + \fr 44.1 \fr*\fk In finem, \fk*\ft etc. AUG. Epithalamium, id est, laus thalami. Canticum pro commutandis et pro dilecto, id est, sponsa et sponso, scribitur filiis Core, ut venerentur. Hic enim describitur per quem commutabuntur, quia laus sponsi et sponsæ hic cantatur. CASS. Propheta præconia Dei se eructaturum promittit.\ft*\f* \q1 \v 1 [Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis.\f + \fr 44.2 \fr*\fk Eructavit. \fk*\ft AUG., HIER. Intus enim fatur Propheta, etc., usque ad antequam sit quod facturus est. Consilium vero Patris est Verbum. \ft*\fk Bonum. \fk*\ft Quo omnia bona facta sunt. \ft*\fk Dico. \fk*\ft Id est, Verbum profero: idem hic quod prius; sed in ipso verbo omnia opera Dei esse dicit; unde: \ft*\fk Quod factum est in ipso vita erat, \fk*\ft ut nihil sit in opere quod non prius fuit in consilio. De hoc dicitur: \ft*\fk Semel locutus est Deus. \fk*\fk Calamus. \fk*\ft Non sono, qui transit, comparat Verbum: sed scripto, quod manet. Vel, \ft*\fk velociter, \fk*\ft quia non aliud post aliud, sed omnia simul in uno Verbo æterno. \ft*\fk Velociter. \fk*\ft Virtus prophetiæ, quæ non sub cruciatu humano cogitat quod de arcano divinitatis aliis divulgat.\ft*\f* \q1 \v 2 Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum.\f + \fr 44.3 \fr*\fk Speciosus forma. \fk*\ft CASS. Incipit de laude sponsi prius a forma. \ft*\fk Benedixit. \fk*\ft Priora dixit Propheta ex persona Dei, hæc ex sua; vel omnia ex se. Vel, \ft*\fk eructat verbum, \fk*\ft qui dicit Deo hymnum. \ft*\fk Dico opera. \fk*\ft AUG. ad laudem ejus, qui ex eo. \ft*\fk Lingua, calamus. \fk*\ft Quia quod dico, et scribo. Vel, \ft*\fk velociter: \fk*\ft quia cito ventura quæ scribo. CASS. \ft*\fk In labiis. \fk*\ft Quia, eo loquente, mundus gratiam reconciliationis accepit.\ft*\f* \q1 \v 3 Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.\f + \fr 44.4 \fr*\fk Accingere. \fk*\ft Ibid. Hic laudat eum a potestate; et tu talis \ft*\fk accingere.\fk*\f* \q1 \v 4 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam; et deducet te mirabiliter dextera tua.\f + \fr 44.5 \fr*\fk Specie tua et pulchritudine. Species\fk*\ft ad humanitatem, in qua mundo apparuit; \ft*\fk pulchritudo\fk*\ft ad Deitatem, qua omnia decorat. \ft*\fk Intende. \fk*\ft Hominem pereuntem miseratus respice. \ft*\fk Prospere. \fk*\ft Liberans homines. \ft*\fk Procede. \fk*\ft De utero Virginis, ut sponsus: vel, ab his victis ad alios vincendos. \ft*\fk Regna. \fk*\ft In fide hominum tuam potentiam ostende, qui semper regnasti. Et per hoc, quia et per te, et per tuos veritatem doces, qua falsitatem nostram destruis. Et quia mansuetus ferendo malos, ut quando pro inimicis oravit, sic et sui: Et quia justitiam vitæ ostendit. Et quia deducet te inoffense per cursum totius vitæ, vel de populo ad populum \ft*\fk Mirabiliter. \fk*\ft Quia omnes mirabuntur, vel, quia miracula faciet.\ft*\f* \q1 \v 5 Sagittæ tuæ acutæ: populi sub te cadent, in corda inimicorum regis.\f + \fr 44.6 \fr*\fk Populi sub te cadent. \fk*\ft AUG. Id est multi de suis inimicis supponent se sibi, et hoc ratione vel voluntate. Hoc est quod titulus dixit: \ft*\fk Pro his qui commutabuntur ex filiis Core. \fk*\fk In corda. \fk*\ft CASS. Inimicorum tuorum, ut sint amici, sicut Saulus.\ft*\f* \q1 \v 6 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi; virga directionis virga regni tui.\f + \fr 44.7 \fr*\fk Sedes. \fk*\ft Ibid. Hic a judicio: \ft*\fk Sedes\fk*\ft ad judicium pertinet. \ft*\fk Virga. \fk*\ft Ibid. Regula divinæ æquitatis, quæ vere recta et nunquam curvatur: hæc justos regit, iniquos percutit. AUG. Nemo sibi multum de misericordia præsumat, blandiatur: quia virga directionis, si alios regit, alios conterit: regit spirituales, conterit carnales.\ft*\f* \q1 \v 7 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis.\f + \fr 44.8 \fr*\fk Dilexisti. \fk*\ft Ibid. Vel, quia \ft*\fk dilexisti justitiam, \fk*\ft etc., reddita sunt hæc præmia, fecit te regem, dando \ft*\fk nomen quod est super omne nomen. \fk*\fk Et odisti. \fk*\ft Si homo iniquitatem in se odit, cum Deo facit: odit Deus iniquitatem, oderis et tu. \ft*\fk O Deus. \fk*\ft AUG. Bis ponitur in Græco aperte, alter vocativus, alter nominativus. Iste unctus est, ille lapis quem Jacob unxit.\ft*\f* \q1 \v 8 Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis; ex quibus delectaverunt te\f + \fr 44.9 \fr*\fk Myrrha, \fk*\ft etc. CASS. Hic laudat Propheta sponsum ab uxore et ornatu; primo ab ornatu. AUG. \ft*\fk Myrrha et gutta. \fk*\ft Odores bene adhibentur nuptiali thalamo, etc., usque ad id est, redemptio, per aquam baptismi. \ft*\fk Eburneis. \fk*\ft HIER. In ebore castitas, quod prius obscurum serris et limis lucidum fit, ita sancti per sectiones et attritiones diversorum suppliciorum elimati, virtutum varietate fiunt lucidi. \ft*\fk Filiæ regum. \fk*\ft AUG. Terrenorum, non curantes honorem patrum, etc., usque ad et ad semen excitandum susceperunt.\ft*\f* \q1 \v 9 filiæ regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.\f + \fr 44.10 \fr*\fk Astitit regina, \fk*\ft etc. CASS. Hic ab uxore commendat sponsum. \ft*\fk Varietate. \fk*\ft Ibid. Etsi sit unitas in charitate, tamen auro, id est, doctrina Apostolorum, cocco martyrum, gemmis virginum, purpura pœnitentium ornatur.\ft*\f* \q1 \v 10 Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.\f + \fr 44.11 \fr*\fk Audi, filia. \fk*\ft CASS. Laus sponsæ summissior, sed quadruplex, a forma, a gloria, ab adolescentulis, a prole. AUG. \ft*\fk Audi, filia. \fk*\ft Alloquitur Propheta reginam, tanquam unus de patribus. Judæi viderunt et occiderunt, tu audi Evangelium, et credendo videbis Deum: hic per imaginem, in futuro per speciem. Vel, Audi prophetias, quæ incarnationem prædixerunt, et vide impletas.\ft*\f* \q1 \v 11 Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.\f + \fr 44.12 \fr*\fk Et concupiscet rex. \fk*\ft CASS. Hic laudat eam a forma.\ft*\f* \q1 \v 12 Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur; omnes divites plebis.\f + \fr 44.13 \fr*\fk Tyri. \fk*\ft CASS. Per Tyrum, vicinam Judææ, gentes designantur; unde mulier Chananæa Ecclesiæ figura. CASS. \ft*\fk Tyri, \fk*\ft gentium, a parte totum. \ft*\fk In muneribus. \fk*\ft AUG. Ut se offerant, etc., usque ad gentes scilicet, quæ sunt in angustia peccatorum.\ft*\f* \q1 \v 13 Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis,\f + \fr 44.14 \fr*\fk Omnis gloria. \fk*\ft CASS. A gloria sponsæ, ut supra a potestate sponsi. \ft*\fk Ab intus. \fk*\ft AUG. Vel intrinsecus. Sit ergo eleemosyna in occulto, ubi Deus videt. Vel non in circumcisione manufacta, sicut in veteri lege, sed in spiritualibus. \ft*\fk Fimbriis. \fk*\ft CASS. Finis vestis significat finem mundi vel hominis. \ft*\fk Aureis. \fk*\ft Non deauratis, ut supra, sed aureis, quia in fine tota perfectio est, ubi charitas invenitur plena.\ft*\f* \q1 \v 14 circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam; proximæ ejus afferentur tibi.\f + \fr 44.15 \fr*\fk Adducentur regi. \fk*\ft Ibid. Hic laudatur sponsa ab amicabus, ut supra a judicio. Ibid. \ft*\fk Adducentur, \fk*\ft oportuna prædicatione. \ft*\fk Post eam. \fk*\ft Ibid. Prius unitas dicitur, post enumeratio partium est distincta, cum dicitur: \ft*\fk Virgines et proximæ.\fk*\f* \q1 \v 15 Afferentur in lætitia et exsultatione; adducentur in templum regis. \q1 \v 16 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram.\f + \fr 44.17 \fr*\fk Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. \fk*\ft Ibid. Vel pro antiquis patribus, idolorum cultoribus, nati sunt Apostoli, principes prædicationis. AUG. Vel post prophetas Apostoli, post Apostolos alii. Cantatur hic psalmus de festo beatæ Mariæ Virginis, quia quæ de Ecclesia generaliter hic dicuntur, ad Mariam specialiter referri possunt. Cantatur etiam pro virginibus, quia ibi dicitur: \ft*\fk Adducentur regi virgines. \fk*\ft Et pro Apostolis, quia ubi dicitur: \ft*\fk Nati sunt tibi filii. \fk*\ft Item de nativitate Domini, quia ibi agitur de laude sponsi et sponsæ et de nuptiis Christi et Ecclesiæ, quarum desponsatio facta est in Verbi incarnatione.\ft*\f* \q1 \v 17 Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem: propterea populi confitebuntur tibi in æternum, et in sæculum sæculi.] \c 45 \d In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus.\f + \fr 45.1 \fr*\fk In finem. \fk*\ft CASS. Psalmus David, alicujus fidelis de Judæa, ut sit certius testimonium. \ft*\fk Pro arcanis. \fk*\ft Pro manifestatione arcanorum, quod Deus sit homo, quod salus promissa utrique populo, quod cæcitas contigit in Isræl, quod Apostoli transierunt ad gentes, quod pax in terra; unde: \ft*\fk Conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces\fk*\ft Isa. 2.. \ft*\fk Filiis Core. \fk*\ft CASS. Filii crucis. \ft*\fk De arcanis, \fk*\ft id est, de adventu Christi loquitur.\ft*\f* \q1 \v 1 [Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis.\f + \fr 45.2 \fr*\fk Deus noster. \fk*\ft CASS., AUG. In adventu Domini omnis spes habenda ostenditur, etiam in transitu Apostolorum ad gentes. \ft*\fk Invenerunt nos nimis. \fk*\ft AUG. Nos enim fugiebamus eas. Vel, \ft*\fk invenerunt nos\fk*\ft expositos per Adam. \ft*\fk Nimis, \fk*\ft tanto potentior qui liberat.\ft*\f* \q1 \v 2 Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.\f + \fr 45.3 \fr*\fk Turbabitur terra, et transferentur montes, \fk*\ft etc. CASS. Judæa, quasi arida: sine idololatria, amaritudine gentium circumdata. Vel, \ft*\fk mare. \fk*\ft AUG. sæculum. \ft*\fk Cor maris. \fk*\ft Immanitas gentium\ft*\f* \q1 \v 3 Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum; conturbati sunt montes in fortitudine ejus.\f + \fr 45.4 \fr*\fk Sonuerunt et turbatæ, \fk*\ft etc. Contradicentes, gentes: vel Apostoli prædicando. \ft*\fk Et turbatæ sunt aquæ eorum. \fk*\ft Ad sensum fit relatio, non ad vocem: id est, aquæ maris, scilicet populi, vel doctrinæ eorum, quæ infatuatæ sunt, coruscante doctrina Salvatoris; unde: \ft*\fk Absorpti sunt, \fk*\ft etc. Et hæc est virga Moysi, quæ devoravit virgas Magorum.\ft*\f* \q1 \v 4 Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.\f + \fr 45.5 \fr*\fk Fluminis impetus. \fk*\ft CASS. Diapsalmus. Quia Ecclesia in Christo fundatur, cui gentes et regna subjiciuntur. AUG. Quasi dicat: Ita sævit mare; sed inter hos fluctus et sonitus non timent, qui ad illud refugium confugerunt.\ft*\f* \q1 \v 5 Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo.\f + \fr 45.6 \fr*\fk Adjuvabit eam. \fk*\ft CASS. Vel, \ft*\fk vultu, \fk*\ft id est, demonstratione auxilii sui, cum adjuvando se indicat. \ft*\fk Mane. \fk*\ft In ipso boni operis principio; et hoc, \ft*\fk diliculo, \fk*\ft id est, per illuminationem sancti Spiritus, qui est lux quasi diei.\ft*\f* \q1 \v 6 Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.\f + \fr 45.7 \fr*\fk Dedit. \fk*\ft Quasi magnum præmium. \ft*\fk Vocem. \fk*\ft Prædicationem, ad quam tremuit terrenus. Tremet metu judicis.\ft*\f* \q1 \v 7 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.\f + \fr 45.8 \fr*\fk Dominus virtutum. \fk*\ft Ibid. Breviter definit quid sit Christus. \ft*\fk Nobiscum. \fk*\ft Quasi: Qui misit angelos, jam ipse venit, et est nobiscum, quia nobiscum susceptor; ergo: \ft*\fk Venite, \fk*\ft quasi jam securos vos invito. \ft*\fk Noster. \fk*\ft Non nisi filiorum crucis. \ft*\fk Deus Jacob. \fk*\ft Qui tanta nobis dedit quanta dedit Jacob: non enim illius tantum est Deus.\ft*\f* \q1 \v 8 Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram,\f + \fr 45.9 \fr*\fk Venite et videte. \fk*\ft Ibid. Diapsalmus. Magnalia incarnationis. \ft*\fk Posuit. \fk*\ft Quasi signa, ad vocandum populum. \ft*\fk Prodigia. \fk*\ft Ut de partu Virginis, et stella, et cæteris. \ft*\fk Auferens bella. \fk*\ft AUG. Quia per ejus adventum idololatria et superstitio totius orbis perit, vel, tunc temporis pro ejus præsentia orbis pacatus fuit.\ft*\f* \q1 \v 9 auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. \q1 \v 10 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.\f + \fr 45.11 \fr*\fk Vacate. \fk*\ft Ibid. Si combusta sunt arma, \ft*\fk vacate, \fk*\ft non habentes unde pugnetis.\ft*\f* \q1 \v 11 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.] \c 46 \d In finem, pro filiis Core. Psalmus. \q1 \v 1 [Omnes gentes, plaudite manibus; jubilate Deo in voce exsultationis:\f + \fr 46.2 \fr*\fk Omnes gentes. \fk*\ft AUG. Quasi diceret: insultant, pueri, dicentes: \ft*\fk Calve, calve, \fk*\ft vos omnes gentes ad quas transivit gratia: \ft*\fk Plaudite, \fk*\ft etc. Gentes ad quas transivit gratia, et quos in priori psalmo ad fidem vocavit, invitat ad laudem.\ft*\f* \q1 \v 2 quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.\f + \fr 46.3 \fr*\fk Excelsus. \fk*\ft HIER. Potens quod vult. \ft*\fk Terribilis. \fk*\ft REMIG. Quia judicaturus in potestate.\ft*\f* \q1 \v 3 Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris.\f + \fr 46.4 \fr*\fk Subjecit populos nobis. \fk*\ft CASS. Hoc hominibus fidelibus convenit, quibus omnes extrinseci subjecti sunt, vel, sibi subjecit nobis associandos. \ft*\fk Populos, \fk*\ft Judæos. \ft*\fk Nobis. \fk*\ft Ibid. Universali scilicet Ecclesiæ; hoc dicere convenit omnibus fidelibus, quibus extrinseci subjecti sunt. \ft*\fk Sub pedibus. \fk*\ft Ibid. Per \ft*\fk pedes, \fk*\ft prædicatores accipe, quibus populi subjecti sunt. AUG. \ft*\fk Sub pedibus. \fk*\ft Sic est exaltata Ecclesia, ut nondum credentes sub pedibus habeat.\ft*\f* \q1 \v 4 Elegit nobis hæreditatem suam; speciem Jacob quam dilexit.\f + \fr 46.5 \fr*\fk Elegit nobis, \fk*\ft etc. Vel in persona Apostolorum, elegit nobis dare hæreditatem suam, multorum populorum, ut colamus eam, gladio prædicationis corda eorum ferientes, et malitiam destruentes. \ft*\fk Hæreditatem. \fk*\ft AUG. Cœlestis hæreditas, pulchritudo est Christiani populi, in qua speciosus erit fulgens ut sol, qui nunc est abjectus. \ft*\fk Speciem Jacob quam, \fk*\ft etc. Id est, similes Jacob vel signatos per Jacob, qui terrena dant pro cœlestibus, ut Jacob fecit, quod fuit gratia Dei, quia \ft*\fk eum dilexit, Esau reprobato.\fk*\f* \q1 \v 5 Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ.\f + \fr 46.6 \fr*\fk Ascendit. \fk*\ft CASS. Diapsalma ascensio et regnum Dei describitur, unde instanter monet psallere. \ft*\fk In jubilo. \fk*\ft AUG. Gaudium admirantium Apostolorum, etc., usque ad quod nec taceri potest, nec exprimi valet.\ft*\f* \q1 \v 6 Psallite Deo nostro, psallite; psallite regi nostro, psallite:\f + \fr 46.7 \fr*\fk Psallite. \fk*\ft CASS. Operibus laudate: valde est salutare quod tam crebro repetitur, quia Deus est qui creat, et rex creata gubernans.\ft*\f* \q1 \v 7 quoniam rex omnis terræ Deus, psallite sapienter.\f + \fr 46.8 \fr*\fk Omnis. \fk*\ft Ibid. Non ut Jupiter Cretæ, Mars Thraciæ. \ft*\fk Sapienter. \fk*\ft Docet quomodo sit psallendum. Olim sine sensu psallebant, dum lapides colerent. AUG. Nemo sapienter facit quod non intelligit.\ft*\f* \q1 \v 8 Regnabit Deus super gentes; Deus sedet super sedem sanctam suam.\f + \fr 46.9 \fr*\fk Regnabit. \fk*\ft Ibid. Modo impleta est hæc prophetia: \ft*\fk Deus sedet super sedem sanctam. Sedem sanctam. \fk*\ft AUG. Throni, Virtutes, et sancti.\ft*\f* \q1 \v 9 Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.]\f + \fr 46.10 \fr*\fk Principes populorum. \fk*\ft CASS. Primitivi omnium gentium convenerunt credendo in Christo, quia, expulsis Judæis, gentes in filios Abrahæ succedunt, habentes promissionem, quia Judæi superbierunt. HIER., CASS. Vel \ft*\fk dii fortes, \fk*\ft Apostoli scilicet, quos neque mors, neque vita separabit a charitate Christi. \ft*\fk Elevati, \fk*\ft miraculis et doctrina.\ft*\f* \c 47 \d Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati.\f + \fr 47.1 \fr*\fk Psalmus vel laus cantici filiis Core secunda, \fk*\ft etc. AUG. Primo die, fecit Deus lucem, etc., usque ad de qua hic cantatur filiis Core. CASS. De fundatione civitatis, quam commendative describit. AUG. Commendat civitatem, etc., usque ad a stabilitate æterna.\ft*\f* \q1 \v 1 [Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.\f + \fr 47.2 \fr*\fk In monte sancto, \fk*\ft etc. Ibid. Hic est mons ille, etc., usque ad super quem fundata est Ecclesia.\ft*\f* \q1 \v 2 Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion; latera aquilonis, civitas regis magni.\f + \fr 47.3 \fr*\fk Fundatur exsultatione. \fk*\ft HIER. Quasi dicat, quæ prius maledictionibus subjecta, etc., usque ad ipse est Christus, qui per universam Ecclesiam gaudia dilatat. \ft*\fk Mons Sion latera. \fk*\ft AUG. Quicunque alicui hærent, latera ejus dicuntur, etc., usque ad item \ft*\fk ab aquilone pandetur omne malum, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 3 Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam.\f + \fr 47.4 \fr*\fk In domibus. \fk*\ft Vel, in gradibus, id est, secundum gradus meritorum, quia in singulis distinctim dabit cognitionem sui. \ft*\fk Cum suscipiet eam. \fk*\ft Tutandam, et quid opus est? \ft*\fk Quoniam reges contra. \fk*\ft Sed videntes per fidem, sic scilicet quod tam digna est hæc civitas admirati sunt, etc.\ft*\f* \q1 \v 4 Quoniam ecce reges terræ congregati sunt; convenerunt in unum.\f + \fr 47.5 \fr*\fk Reges. \fk*\ft AUG., CASS. Principes Judæorum. \ft*\fk Congregati. \fk*\ft Ab Herode sciscitante locum nativitatis. \ft*\fk Convenerunt. \fk*\ft Concorditer dicendo: \ft*\fk In Bethlehem Judæ secundum Scripturas.\fk*\f* \q1 \v 5 Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt.\f + \fr 47.6 \fr*\fk Videntes. \fk*\ft Quæ in prophetis legerant. \ft*\fk Admirati sunt. \fk*\ft De tanta gloria, non leviter vel otiose. \ft*\fk Sed conturbati. \fk*\ft Pro peccato, et \ft*\fk Commoti sunt. \fk*\ft Ad fidem, et tantus fuit pavor, ut corpus tremeret.\ft*\f* \q1 \v 6 Tremor apprehendit eos; ibi dolores ut parturientis:\f + \fr 47.7 \fr*\fk Ibi dolores ut parturientis, \fk*\ft Pœnitentiæ, videntes ita; sed:\ft*\f* \q1 \v 7 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.\f + \fr 47.8 \fr*\fk In spiritu vehementi, \fk*\ft Herodis. \ft*\fk Conteres naves-Tharsis. \fk*\ft Quia, in Tharso, Ciliciæ naves quæ Magos transposuisse in patriam suam credebantur, confractæ sunt ab Herode. \ft*\fk Tharsis. \fk*\ft AUG. Cilicia regio a Tharso, etc., usque ad decursis omnibus concludit. Ergo:\ft*\f* \q1 \v 8 Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum.\f + \fr 47.9 \fr*\fk Sicut audivimus. In civitate Domini virtutum, \fk*\ft quia ibi custodes angelos deputat. Repetit. \ft*\fk In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. \fk*\ft Id est, Catholica Ecclesia, ne sibi hoc nomen conventus hæreticorum usurpet. Ne autem putetur temporalis, addit: \ft*\fk Deus fundavit eam in æternum. \fk*\ft Non ad horam, ut prius tabernaculum Moysi\ft*\f* \q1 \v 9 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.\f + \fr 47.10 \fr*\fk Suscepimus, Deus, misericordiam tuam. \fk*\ft CASS. Agens gratias de adventu Christi, monet de gradibus Ecclesiæ distribuendis, per quos Salvator possit agnosci. \ft*\fk In medio templi. \fk*\ft Jerusalem: gravius accusantur, qui contemnunt eum, qui in medio eorum conspectus est. Per hoc notatur incarnatio Christi, qui secundum quod homo, præsentatus est in templo.\ft*\f* \q1 \v 11 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ; justitia plena est dextera tua.\f + \fr 47.11 \fr*\fk Dextera. \fk*\ft CASS. Hac parte justi locantur. AUG. \ft*\fk Suscepimus, Deus. \fk*\ft Quo ordine fundata, vel quod audivimus et vidimus. \ft*\fk Templi tui. \fk*\ft Ibid. Id est, populi non sucipientis misericordiam, qui multis: ut nulla videantur esse grana, sed tamen nonnulla, quia secundum nomen. \ft*\fk Secundum nomen. \fk*\ft CASS. Quod ubique diffusum est, quia nullus est, et si nesciat cultum, qui huic nomini non se subjiciat. \ft*\fk Vel secundum nomen. \fk*\ft Hoc est, sicut reverentia tui nominis, etc., usque ad tua propitiatio justificavit multos, qui omnes laudant.\ft*\f* \q1 \v 12 Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.\f + \fr 47.12 \fr*\fk Lætetur. \fk*\ft AUG. Etsi laborent justi inter spinas, etc., usque ad eorum est modo colligere, Dei est separare. \ft*\fk Mons Sion et exsultent. \fk*\ft CASS. Ecclesia, quæ est in speculatione populi. \ft*\fk Filiæ Judæ propter judicia tua, Domine. \fk*\ft Sanctæ feminæ. Per Judam, gens earum ostenditur, quæ est propter Christum, qui de Juda, et hæ exsultent, ut in utroque sexu Ecclesia sit. AUG. Causa lætitiæ judicia futura, ubi se sciunt ad beatitudinem venturas. Qui intus sunt, lætentur; vos qui extra, circumdate.\ft*\f* \q1 \v 13 Circumdate Sion, et complectimini eam; narrate in turribus ejus.\f + \fr 47.13 \fr*\fk Circumdate. \fk*\ft Honores exhibendo. \ft*\fk Complectimini eam. \fk*\ft Charitate. \ft*\fk Narrate in turribus ejus. Ponite corda vestra. \fk*\ft CASS. Prædicate aliis in concordia Apostolorum, etc., usque ad ne per lætitiam remissi lentescant.\ft*\f* \q1 \v 14 Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.\f + \fr 47.14 \fr*\fk Virtute ejus. \fk*\ft AUG. Virtus civitatis charitas est, quam nihil vincit; unde Salomon: \ft*\fk Dilectio fortis est ut mors. \fk*\ft CASS. In virtute Ecclesiæ monet ponere corda. \ft*\fk Distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera. \fk*\ft Id est, officia distincta, etc., usque ad quem primum Dominus elegit.\ft*\f* \q1 \v 15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi: ipse reget nos in sæcula.]\f + \fr 47.15 \fr*\fk Quoniam hic est, \fk*\ft etc. Hoc est quod narrandum est, brevis sententia, sed quæ omnia concludit. \ft*\fk In æternum, \fk*\ft contra illos qui temporales homines Deos faciebant.\ft*\f* \c 48 \d In finem, filiis Core. Psalmus.\f + \fr 48.1 \fr*\fk In finem, psalmus, \fk*\ft etc. CASS. Agit Propheta de amatoribus mundi, et Christo redemptore, non illorum, sed contemptorum mundi, ut dejectus in mundo non appretietur elatos. AUG. Qui colunt Deum, etc., usque ad attentos facit ad nova et ad ingentia.\ft*\f* \q1 \v 1 [Audite hæc, omnes gentes; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem:\f + \fr 48.2 \fr*\fk Odite hæc, omnes gentes. \fk*\ft CASS. Nullum excipio, etc., usque ad quando scilicet separabuntur zizania a tritico, oves ab hædis.\ft*\f* \q1 \v 2 quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper.\f + \fr 48.3 \fr*\fk Quique terrigenæ. \fk*\ft AUG. Nulli sermonem subtraho, audiat hæres terræ, propter judicium: justus, propter regnum.\ft*\f* \q1 \v 3 Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.\f + \fr 48.4 \fr*\fk Os meum loquetur. \fk*\ft CASS. Commendat dicenda. \ft*\fk Sapientia\fk*\ft ad divinas res, \ft*\fk Prudentia\fk*\ft ad mores instruendos; in his duobus omnis sermo divinus indicatur.\ft*\f* \q1 \v 4 Inclinabo in parabolam aurem meam; aperiam in psalterio propositionem meam.\f + \fr 48.5 \fr*\fk Inclinabo. \fk*\ft HIER. Humiliabo me veritati intus loquenti, quæ docet loqui in parabolis, ne omnibus pateat.\ft*\f* \q1 \v 5 Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me.\f + \fr 48.6 \fr*\fk Cur timebo. \fk*\ft CASS. Incipit narrare quæ promisit, dicens quod Christus non redimet impios; hic propheta, in sua persona generalem agens causam, quærit causam damnationis et timoris malorum, quæ est iniquitas. AUG. Cur timebo? quasi non est quod timeam, cum iniquitatem vitare sit in mea potestate; pro qua tantum timebitur in die novissima, quæ erit mala damnatis, non justis. \ft*\fk Calcanei. \fk*\ft Ibid. Alludit verbis, etc., usque ad id est, opprimet et timere faciet.\ft*\f* \q1 \v 6 Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur.\f + \fr 48.7 \fr*\fk Qui confidunt. \fk*\ft Hi, scilicet, qui confidunt, etc., usque ad in quibus adeo stulti sunt.\ft*\f* \q1 \v 7 Frater non redimit, redimet homo: non dabit Deo placationem suam,\f + \fr 48.8 \fr*\fk Frater non redimit. \fk*\ft Si frater, id est Christus, non redimit, etc., usque ad quia talis non dat Deo placationem.\ft*\f* \q1 \v 8 et pretium redemptionis animæ suæ. Et laborabit in æternum;\f + \fr 48.9 \fr*\fk Et vivet adhuc. \fk*\ft Ibid. Post finem vitæ, vivet secundum animam, quia non peribit anima cum corpore, sed dolori salvabitur, usquequo accepto corpore utrinque crucietur.\ft*\f* \q1 \v 9 et vivet adhuc in finem. \q1 \v 10 Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas,\f + \fr 48.11 \fr*\fk Non videbit. \fk*\ft Ibid. Id est non intelligit, etc., usque ad cum sapiens transit vitam. Vel, \ft*\fk insipiens. \fk*\ft Ibid. Qui non attendit. \ft*\fk Stultus. \fk*\ft Qui, si attendit, non cavet. \ft*\fk Divitias\fk*\ft CASS. Propter quas fecerunt mala. \ft*\fk Suas: \fk*\ft quæ non secundum Deum.\ft*\f* \q1 \v 11 et sepulchra eorum domus illorum in æternum; tabernacula eorum in progenie et progenie: vocaverunt nomina sua in terris suis.\f + \fr 48.12 \fr*\fk Vocaverunt nomina sua. \fk*\ft AUG. Hæredes, qui ad sepulcra mortuorum inebriant se in memoriam eorum, sed nec gutta pervenit ad linguam in inferno ardentis.\ft*\f* \q1 \v 12 Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.\f + \fr 48.13 \fr*\fk Et homo cum. \fk*\ft Et tam in hoc, quam in cæteris, homo non intelligit; vel, inde non est accusandus Deus, non intellexit suam dignitatem, non intelligenter egit, sed comparatus, amissa ratione, jumentis, non in alia re, sed in sapientia.\ft*\f* \q1 \v 13 Hæc via illorum scandalum ipsis; et postea in ore suo complacebunt.\f + \fr 48.14 \fr*\fk Hæc via. \fk*\ft CASS. Hic jam omnia dicta colligit, in unum. \ft*\fk Via, \fk*\ft id est, vita, quia ducit ad mortem. \ft*\fk Scandalum. \fk*\ft Stimulus et dolor, etc., \ft*\fk usque ad: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. In ore suo complacebunt. \fk*\ft AUG. Cum tales sint, etc., usque ad et pejores sunt apertis malis.\ft*\f* \q1 \v 14 Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.\f + \fr 48.15 \fr*\fk Sicut oves. \fk*\ft CASS. Diapsalmus. Quæ impiis angustia reddenda. Se jactant, sed mihi jam constat quod in inferno positi sunt. Oves, amissa lana, manent, sic in istis, sine consumptione substantiæ, pœna invenit quod cruciet. \ft*\fk Mors. \fk*\ft AUG. Ut Christus vita, ita diabolus mors; qui pastor est eis, ut ovibus, quas trahit ad pascua mortis. \ft*\fk Depascet. \fk*\ft CASS. A similitudine jumentorum, etc., usque ad de pœna ad pœnam ducet. \ft*\fk In matutino. \fk*\ft AUG. Quia modo nox, dum non apparent merita justorum, et quasi felicitas nominatur impiorum. \ft*\fk Veterascet in inferno a gloria eorum, \fk*\ft etc. AUG. Quantam visus est habere gloriam, etc., \ft*\fk usque ad: A gloria sua\fk*\ft expulsi sunt.\ft*\f* \q1 \v 16 Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me. \q1 \v 17 Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus:\f + \fr 48.17 \fr*\fk Ne timueris. \fk*\ft CASS. Diapsalmus. Admonitio, ne timeantur potentes, qui omnia cum luce relinquunt. Cur enim hæc peccatoribus permissa sint, communis querela est. \ft*\fk Dives factus. \fk*\ft Hæc enim et abjecti habent. \ft*\fk Gloria. \fk*\ft In honoribus sæculi. \ft*\fk Domus. \fk*\ft Quia non solum ipse, sed omnes qui ad eum pertinent.\ft*\f* \q1 \v 18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus. \q1 \v 19 Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur; confitebitur tibi cum benefeceris ei.\f + \fr 48.19 \fr*\fk Benedicetur. \fk*\ft Ibid. Non de bono actu, sed de deliciis benedicetur, favore luxuriantium, qui inter epulas pastoribus bene optant. \ft*\fk Confitebitur tibi cum benefeceris ei. \fk*\ft AUG. Despecta confessione, quam prosperitas facit; sed illa est magni meriti, quam non tollit vis doloris.\ft*\f* \q1 \v 20 Introibit usque in progenies patrum suorum; et usque in æternum non videbit lumen.\f + \fr 48.20 \fr*\fk In progenies patrum. \fk*\ft Ibid. Qui patres sequuntur pessimos, eorum societate damnandi sunt. \ft*\fk Et homo. \fk*\ft CASS. Iterat deformitatem hominis ut malus a malo quiescat.\ft*\f* \q1 \v 21 Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.] \c 49 \d Psalmus Asaph. [Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.\f + \fr 49.1 \fr*\fk Psalmus Asaph. \fk*\ft HIER. \ft*\fk Asaph, \fk*\ft Latine congregatio; Græce, synagoga, quæ fidelis hic loquitur, quæ Christum exspectat, per quam magis confutantur increduli Judæi. CASS. \ft*\fk Asaph, \fk*\ft vocem Dei inducturus de mutatione sacrificiorum, prius agit de utroque adventu per primum invitans, per secundum terrens. \ft*\fk Deus Deorum. \fk*\ft CASS. Ne quis mediocriter de incarnatione æstimet, etc., usque ad nuncupative, ut falsi dii, Jupiter, Venus. \ft*\fk Locutus est, et vocavit terram. \fk*\ft AUG. Per se, per præcones. \ft*\fk A solis ortu usque ad occasum. \fk*\ft CASS. Quasi dicat, etc., \ft*\fk usque ad: exibit de Sion lex, et Verbum Domini de Jerusalem.\fk*\f* \q1 \v 1 Ex Sion species decoris ejus:\f + \fr 49.2 \fr*\fk Ex Sion, species decoris ejus, \fk*\ft etc. AUG. Cœpit decus Evangelii, etc., usque ad ut testes essent in Jerusalem et in tota terra.\ft*\f* \q1 \v 2 Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.\f + \fr 49.3 \fr*\fk Ignis in conspectu ejus exardescet et in circumitu ejus. \fk*\ft Ibid. Ante eum præibit; pœna ergo terreat, quos præmia non invitant, etc., usque ad malos comitabitur ad inferos. \ft*\fk Tempesta valida. Advocabit cœlum desursum, et terram. \fk*\ft CASS. Non ventus, etc., usque ad prius omnes communiter vocavit, tunc vocabit ut discernat. \ft*\fk Discernere populum suum. \fk*\ft AUG. Primo commistos vocavit a solis ortu usque ad occasum, tunc autem ut discernat.\ft*\f* \q1 \v 3 Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum. \q1 \v 4 Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.\f + \fr 49.5 \fr*\fk Congregate illi sanctos ejus. \fk*\ft Ibid. Videns Propheta futura, etc., usque ad de malis dicitur, \ft*\fk de quo non implevit manum suam. Qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. \fk*\ft Ibid.. Novum Testamentum super Vetus, etc., usque ad qui pluris habent opera charitatis quam sacrificia pecudum.\ft*\f* \q1 \v 5 Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.\f + \fr 49.6 \fr*\fk Et annuntiabunt cœli justitiam ejus, \fk*\ft etc. Ibid. Jam cœli nuntiaverunt nobis hanc justitiam Dei, etc., usque ad et si nunc permista, quia \ft*\fk Deus est judex justus.\fk*\f* \q1 \v 6 Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.\f + \fr 49.7 \fr*\fk Audi, populus meus, etc. \fk*\ft CASS. Vox Christi, ut, relictis sacrificiis pecudum, fiat sacrificium laudis. AUG. Vel, repetit sub alio verbo, Audi sicut Isræl, id est, sicut videns Deum, et \ft*\fk Testificabor, \fk*\ft hæc, scilicet, \ft*\fk Deus tuus ego sum. \fk*\fk Deus tuus. \fk*\ft AUG. Prius dicit simpliciter: \ft*\fk Sum Deus. \fk*\ft Et postea dicit: \ft*\fk Sum Deus tuus. \fk*\ft Quasi diceret: Etsi non sum Deus tuus, tamen sum Deus. Bono enim meo sum Deus, malo autem tuo non sum Deus tuus. \ft*\fk Sum. \fk*\ft CASS. Esse est proprium Deitatis. \ft*\fk Audi, Isræl. \fk*\ft Ibid. Quasi diceret: Si es Isræl, id est, si me vides, audire non negligis. Deus ille generalis, Deus tuus proprie.\ft*\f* \q1 \v 7 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.\f + \fr 49.8 \fr*\fk Holocausta autem. \fk*\ft AUG. Si anima inflammatur, et membra in usum suum rapit, ne serviant cupiditati: unde præcipitur in Levitico, ut adipem cum renunculis offerant, quibus interna charitas signatur.\ft*\f* \q1 \v 8 Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos:\f + \fr 49.9 \fr*\fk Non accipiam, \fk*\ft etc. CASS. Etsi sic feceris: \ft*\fk Non accipiam de domo tua vitulos, \fk*\ft quasi significatos acciperem, non illos de domo. \ft*\fk Quoniam meæ: \fk*\ft ac si diceret, quia non sunt tua, sed mea. \ft*\fk Quoniam meæ sunt, \fk*\ft etc. AUG. Mea sunt quæ non possides, indomita, scilicet: \ft*\fk Feræ silvarum, jumenta, boves, \fk*\ft etc. CASS. His similitudinibus figurat Ecclesiam, etc., \ft*\fk usque ad: Carnes taurorum\fk*\ft non vult in sacrificiis, sed in pauperibus.\ft*\f* \q1 \v 9 quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves. \q1 \v 10 Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est.\f + \fr 49.11 \fr*\fk Cognovi omnia volatilia. \fk*\ft AUG. Cum illo sunt omnia, cognitione quadam ineffabilis sapientiæ.\ft*\f* \q1 \v 11 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.\f + \fr 49.12 \fr*\fk Si esuriero, non. \fk*\ft Ibid. Si hæc datis forsitan esurire putatis, quod est insania?\ft*\f* \q1 \v 12 Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?\f + \fr 49.13 \fr*\fk Nunquid manducabo carnes taurorum? \fk*\ft Olim hæc sacrificabantur, non ideo quod Deus inde delectaretur, sed ne dæmonibus offerentur, et tantum Deo sacrificabantur, in quibus erat aliqua significatio. \ft*\fk Immola Deo. \fk*\ft CASS. Non dicit mihi, sed de se, quasi de alio ut et post: \ft*\fk Peccatori autem dixit, Deus, non ego.\fk*\f* \q1 \v 13 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. \q1 \v 14 Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.\f + \fr 49.15 \fr*\fk Tribulationis. \fk*\ft AUG. Nostra tribulatio proprie est timore salutis, non carnalium.\ft*\f* \q1 \v 15 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?\f + \fr 49.16 \fr*\fk Peccatori autem. \fk*\ft Ibid. A quibus sacrificium velit, ubi peccatori suæ nequitiæ imputantur CASS. Hæc populo suo dixit, etc., usque ad Non enim lectio negatur corrigendis.\ft*\f* \q1 \v 16 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.\f + \fr 49.17 \fr*\fk Tu vero odisti. \fk*\ft Ibid. Tu vero ore dicis, sed facto negas disciplinam: si corrigo, murmuras. \ft*\fk Furem, currebas. \fk*\ft Ibid. In his omnia tonat vitia; a parte totum, vel furem sani intellectus Scripturæ. \ft*\fk Adulteris. \fk*\ft Qui ponunt falsum, auferendo verum.\ft*\f* \q1 \v 17 Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas. \q1 \v 18 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.\f + \fr 49.19 \fr*\fk Os tuum abundavit, \fk*\ft etc. Ibid. Accusat conscientiam, et linguam, etc., usque ad non casu alii derogat, sed studio.\ft*\f* \q1 \v 19 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.\f + \fr 49.20 \fr*\fk Sedens. \fk*\ft Ibid. Quod transiens vel stans facit, non cum voluntate facit. \ft*\fk Fratrem. \fk*\ft Ibid. Omnem hominem. \ft*\fk Et adversus filium matris, \fk*\ft Ecclesiæ, cui charitate jungimur. \ft*\fk Ponebas scandalum, \fk*\ft hæreses vel alia quibus innocens capiatur. \ft*\fk Loquebaris adversus. \fk*\ft AUG. Dum detrahit qui doctus videtur, etc., usque ad validioris doctrinæ cibo. \ft*\fk Tui similis. \fk*\ft CASS. Consentiendo malis. \ft*\fk Statuam contra tuam. \fk*\ft AUG. Quod post dorsum posuisti, ante faciem ponam.\ft*\f* \q1 \v 20 Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam. \q1 \v 22 Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.\f + \fr 49.22 \fr*\fk Rapiat. \fk*\ft CASS. Deus ad pœnam, et \ft*\fk non sit qui eripiat. \fk*\ft Quando diabolus rapit, Deus eripit; sed cum Deus rapit, nemo valet liberare.\ft*\f* \q1 \v 23 Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.]\f + \fr 49.23 \fr*\fk Sacrificium laudis. \fk*\ft CASS. Non quod scelerati cantant, \ft*\fk sacrificium laudis, \fk*\ft non animalium. Et hæc est via ad Deum, scala Jacob, qua \ft*\fk angeli, \fk*\ft id est, fideles, \ft*\fk ascendunt\fk*\ft ad laudem divinitatis, et \ft*\fk descendunt\fk*\ft ad laudem humanitatis. \ft*\fk Illic iter quo, \fk*\ft etc. Ibid. In sacrificio laudis. \ft*\fk Salutare Dei. \fk*\ft AUG. Christus, qui cum gratia venit, quem novit, qui aliquid alii quam gratiæ Dei attribuit.\ft*\f* \c 50 \q1 \v 1 In finem. Psalmus David,\f + \fr 50.1 \fr*\fk In finem psalmus. \fk*\ft CASS. Arguente Nathan, rex non erubuit peccata publice confiteri, etc., usque ad quæ a Deo valet pœnitentibus. \ft*\fk David. \fk*\ft AUG. Proponitur in exemplum, non cadendi, sed, etsi cecideris, resurgendi ne desperes. CASS. Prima est deprecatio, etc., usque ad plena præstatur peccatorum remissio.\ft*\f* \q1 \v 2 cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee. \q1 \v 3 [Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.\f + \fr 50.3 \fr*\fk Miserere mei, Deus. \fk*\ft Ibid. Hic pœnitentialis psalmus, etc., usque ad quia prævidit per hunc psalmum plures perituros. \ft*\fk Secundum magnam misericordiam tuam. \fk*\ft De gravi peccato desperandum esset, nisi magna misericordia esset. Magna non potest diffiniri quanta sit. \ft*\fk Magnam misericordiam. \fk*\ft Ibid. Magna misericordia Deum de cœlo deposuit, etc., usque ad cum secundum se rogatur Deus ignoscere? \ft*\fk Miserationum, \fk*\ft etc. CASS. Per misericordiam et miserationem petit. Et est misericordia in natura, miseratio in effectu.\ft*\f* \q1 \v 4 Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.\f + \fr 50.4 \fr*\fk Amplius lava me. \fk*\ft CASS. Quem modum delendi velit, subdit: \ft*\fk Munda me, \fk*\ft etc. HIER. Sic lava ut mundes, lavantur enim quædam, quæ tamen non sunt pura.\ft*\f* \q1 \v 5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.\f + \fr 50.5 \fr*\fk Quoniam iniquitatem. \fk*\ft AUG., CASS. Cujus misericordiam petit ut ignoscat, quia scit justum ut peccata puniat, subdit: Tu ne punias, quia ego punio. \ft*\fk Quoniam iniquitatem meam, \fk*\ft etc. \ft*\fk Contra me. \fk*\ft AUG. Post tergum peccatum habuit, cum rex sententiam in divitem, qui rapuit ovem pauperis dedit, oblitus sui.\ft*\f* \q1 \v 6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.\f + \fr 50.6 \fr*\fk Tibi soli peccavi. \fk*\ft HIER. Solus enim ille juste punit, qui non habet in se, quod reprehendatur, hic est inter homines solus Christus. \ft*\fk Tibi soli. \fk*\ft CASS. Quia rex omnibus superior, tantum a Deo puniendus est. \ft*\fk Coram te. \fk*\ft Quia ubique esse scit, unde se arguit, quia eo præsente peccare non erubuit. \ft*\fk Ut justificeris, \fk*\ft etc. Cujus verba non transeunt, sed implentur. \ft*\fk Vincas cum judicaris. \fk*\ft Deus tantæ justitiæ est, etc., usque ad ut vincat inter se et eum, si judicentur. \ft*\fk Tibi soli. \fk*\ft AUG. Christo nullum habenti peccatum, etc., usque ad eo quod tam graviter Deum offenderat. \ft*\fk Et vincas. \fk*\ft AUG. Vel adeo justus es, ut vincas diabolum, et mortem, et Judæos, cum judicaris: et in judicio, quo judicatus es.\ft*\f* \q1 \v 7 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.\f + \fr 50.7 \fr*\fk In iniquitatibus. \fk*\ft CASS. Minuitur invidia peccati, etc., usque ad de uno arguitur et omnia confitetur.\ft*\f* \q1 \v 8 Ecce enim veritatem dilexisti; incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.\f + \fr 50.8 \fr*\fk Ecce enim, \fk*\ft etc. AUG. Sic misericordiam dat, ut servet veritatem, ut nec peccata sint impunita ejus cui ignoscit. Ignoscit enim seipsum punienti. Misericordia ergo etiam est quod homo liberatur; veritas quod peccatum punitur. \ft*\fk Veritatem, \fk*\ft etc. CASS. Quia in confitendo, veritatem dixit, quam Deus super sacrificia quærit, supplicat sibi subveniri. \ft*\fk Incerta et occulta. \fk*\ft AUG. Sunt et occulta quod talibus, etc., usque ad unde magis a peccato erat sibi cavendum. \ft*\fk Occulta. \fk*\ft CASS. Ex auctoritate manifestantis, confidentia ablutionis et dealbationis.\ft*\f* \q1 \v 9 Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor.\f + \fr 50.9 \fr*\fk Asperges me. \fk*\ft CASS. Secunda est confidentia misericordiæ Dei, quæ multum est utilis: ne subrepat desperatio, quæ omnibus peccatis gravior est. \ft*\fk Hyssopo. \fk*\ft Ibid. Immolato sanguine intincta, super corpus leprosi aspergebatur, significans sanguine Christi maculas peccatorum abluendas. AUG. Hyssopus herba humilis, etc., usque ad in quibus est inflatio, sic humilitas superbiam. \ft*\fk Super nivem. \fk*\ft Ibid. Incomparabiliter: unde et in monte vestis Christi fulsit sicut nix.\ft*\f* \q1 \v 10 Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata.\f + \fr 50.10 \fr*\fk Auditui meo. \fk*\ft AUG. Nota humilem. Audiam te, etc., usque ad et quia jam humilis jam \ft*\fk exsultant ossa humiliata.\fk*\f* \q1 \v 11 Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.\f + \fr 50.11 \fr*\fk Averte. \fk*\ft CASS. Ex confidentia securus, petit deletionem omnium peccatorum et plenam restitutionem.\ft*\f* \q1 \v 12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.\f + \fr 50.12 \fr*\fk In visceribus meis. \fk*\ft Ibid. Unde adulterium exiit. In utrisque partibus, anima et corpore remedium curationis petit, quia in eis peccavit. Sic desiderat expiari, ut videatur nil tale ultra velle committere.\ft*\f* \q1 \v 13 Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.\f + \fr 50.13 \fr*\fk Ne projicias me a facie tua. \fk*\ft CASS. A peccatis faciem averte, sed non me a facie tua, unde lumen et sanitas veniat.\ft*\f* \q1 \v 14 Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.\f + \fr 50.14 \fr*\fk Spiritu principali. \fk*\ft AUG. Notant hic quidam Trinitatem in Deo, qui est spiritus, cum non corpus; per \ft*\fk spiritum rectum, \fk*\ft Filium; \ft*\fk Spiritum sanctum, \fk*\ft suo nomine, per \ft*\fk spiritum principalem, \fk*\ft Patrem. CASS. Spiritum prophetiæ qui sibi omnibus pretiosior est, robur solum petit non auferri, tacens de cæteris.\ft*\f* \q1 \v 15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.\f + \fr 50.15 \fr*\fk Docebo. \fk*\ft Ibid. Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor.\ft*\f* \q1 \v 16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.\f + \fr 50.16 \fr*\fk De sanguinibus. \fk*\ft Ibid. Quia multa sunt carnalia peccata, etc., usque ad quæ de corruptione carnis et sanguinis veniunt. \ft*\fk Justitiam tuam. \fk*\ft Ibid. Justitiam laudat, cum pietati deberet gratias agere; sed et justitiæ fuit confitentem suscipere; et hæ duæ res semper in judicio Domini adjunctæ sunt.\ft*\f* \q1 \v 17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.\f + \fr 50.17 \fr*\fk Laudem tuam. \fk*\ft AUG. Quod me creasti; quod peccantem non reliquisti; quod confiteri monuisti; quod mundasti.\ft*\f* \q1 \v 18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. \q1 \v 19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.\f + \fr 50.19 \fr*\fk Sacrificium Deo. \fk*\ft CASS. Quod illo tempore pro expiatione ponebatur. \ft*\fk Contribulatus\fk*\ft Ibid. Lætus et lascivus spiritus obligat peccato. Sequitur hujus sacrificii promissio: \ft*\fk Cor contritum.\fk*\f* \q1 \v 20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem.\f + \fr 50.20 \fr*\fk Benigne fac. \fk*\ft Ibid. Jam gaudens, de ædificatione Jerusalem prophetat, ubi sacrificium justitiæ. \ft*\fk Muri. \fk*\ft Aug. Munimenta immortalitatis nostræ construantur in fide, spe, et charitate.\ft*\f* \q1 \v 21 Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.]\f + \fr 50.21 \fr*\fk Tunc acceptabis sacrificium. \fk*\ft Ibid. Modo sacrificium pro iniquitate, etc., usque ad tunc justitia erit sacrificium, \ft*\fk oblationes\fk*\ft minores sancti, \ft*\fk holocausta, \fk*\ft perfecti. \ft*\fk Tunc imponent. \fk*\ft CASS. Sacerdotes, \ft*\fk vitulos\fk*\ft innocentes, etc., usque ad fideles pro tuo nomine patientes, tibi erunt grati. \ft*\fk Altare. \fk*\ft AUG. Cœlestem Jerusalem.\ft*\f* \c 51 \q1 In finem. Intellectus David,\f + \fr 51.1 \fr*\fk In finem pro, \fk*\ft etc. HIER., AUG. Dœg prodidit David, etc., usque ad Non est hic oratio pro malis, sed prophetia quid sit eis futurum.\ft*\f* \d cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.\f + \fr 51.2 \fr*\fk Dœg. \fk*\ft CASS. Adversarius David significat Antichristum, qui totum orbem movebit; qui veniet per signa, et miracula ante adventum judicii, et auxilium a Saule, id est, a diabolo petens, nuntiabit venisse David, id est, Christum in domum Achimelech, id est, ad Ecclesiam, quæ est regnum Patris. \ft*\fk Abimelech. \fk*\ft HIER. Dicit, in Hebræo Achimelech, etc., usque ad ergo Abimelech patris mei regnum, et significat Judæos.\ft*\f* \q1 \v 1 [Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?\f + \fr 51.3 \fr*\fk Quid gloriaris in malitia, \fk*\ft etc. CASS. Prima est invectio in Dœg, ut fideles corroboret, contra Antichristum et ejus complices.\ft*\f* \q1 \v 2 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.\f + \fr 51.4 \fr*\fk Cogitavit. \fk*\ft Ibid. Levis mens, præceps dictio, non ante cogitat quam loquatur, unde: \ft*\fk In ore stultorum est cor eorum. \fk*\fk Sicut novacula, \fk*\ft etc. Ibid. Quæ dum promittit innovationem, incidit ita ille dolosus, Antichristus scilicet, beatitudinem, et occidit.\ft*\f* \q1 \v 3 Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.\f + \fr 51.5 \fr*\fk Dilexisti malitiam, \fk*\ft etc. CASS. Non deserit malum, qui diligit super benignitatem; et si benignitas tangit animum, refugit.\ft*\f* \q1 \v 4 Dilexisti omnia verba præcipitationis; lingua dolosa.\f + \fr 51.6 \fr*\fk Lingua dolosa. \fk*\ft Ibid. Id est, dolosa verba fallaciæ ministra, aliud in corde gestantium, aliud in ore promentium.\ft*\f* \q1 \v 5 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.\f + \fr 51.7 \fr*\fk Propterea Deus. \fk*\ft CASS. De celeri fine iniqui. \ft*\fk Et radicem tuam de terra viventium. \fk*\ft AUG. Radix nostra charitas est, etc., usque ad hic enim pulvis, quem projicit ventus a facie terræ. Ibid. Radix mali cupiditas, quæ non fructum parit in terra viventium. Vel, loquitur de Antichristo, cujus radix ministri, qui cum eo nihil habebunt cum sanctis.\ft*\f* \q1 \v 6 Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:\f + \fr 51.8 \fr*\fk Videbunt justi. \fk*\ft Ibid. Pro dejectione ejus irrisio. Ibid. \ft*\fk Videbunt justi. \fk*\ft Quid malis sit, etc., usque ad quia plus omnibus aliis malis fideles decipiet.\ft*\f* \q1 \v 7 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. \q1 \v 8 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.\f + \fr 51.10 \fr*\fk Ego autem, \fk*\ft etc. Ibid. Quomodo contra eum bonus se habeat. CASS. Hucusque vituperatio illius, hic laus contrariæ partis: ecce perfecta demonstratio. \ft*\fk Oliva fructifera. \fk*\ft AUG. Populus Dei oliva, unde fracti sunt superbi rami, id est, Judæi, et insertus est oleaster de gentibus. CASS. Oliva fructifera, de cujus germine Dominus Christus effloruit, qui spirituali oleo perunctus est præ consortibus suis. \ft*\fk In æternum et in sæculum sæculi. \fk*\ft AUG. Quod dixit \ft*\fk in æternum, \fk*\ft repetit \ft*\fk in sæculum sæculi: \fk*\ft ut repetendo confirmet, quam fundatus est in amore regni cœlorum.\ft*\f* \q1 \v 9 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]\f + \fr 51.11 \fr*\fk Fecisti, et exspectabo nomen. \fk*\ft Ibid. Prædicta scilicet, quod sim oliva, quod speravi in misericordia in æternum.\ft*\f* \c 52 \q1 In finem, pro Maëleth intelligentiæ David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.\f + \fr 52.1 \fr*\fk In finem pro, \fk*\ft etc. CASS. Intellectus David prophetæ, etc., usque ad hic de adventu judicii. AUG. Vel pro mahalath, etc., usque ad consolatio in fine psalmi. \ft*\fk Dixit insipiens. \fk*\ft Ibid. Increpatio malorum. Ibid. \ft*\fk Insipiens, \fk*\ft omnis qui male vivit, etc., usque ad ille dicit, non est Deus.\ft*\f* \d Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum. \q1 \v 1 Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.\f + \fr 52.3 \fr*\fk Deus de. \fk*\ft CASS. Vel de cœlo, id est, per sanctas animas admonuit, ut videat, etc. \ft*\fk Si est, \fk*\ft etc. Ibid. Aut si non intelligit, si saltem est requirens intelligere Deum.\ft*\f* \q1 \v 2 Omnes declinaverunt; simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.\f + \fr 52.4 \fr*\fk Omnes declinaverunt. \fk*\ft Ibid. Congruus ordo. Prius declinant; tunc inutiles; inde non est qui faciat bonum.\ft*\f* \q1 \v 3 Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis?\f + \fr 52.5 \fr*\fk Nonne scient. \fk*\ft Ibid. Comminatio malorum per finem. AUG. Minatur illis, etc., \ft*\fk usque ad. \fk*\ft Sed merito hoc eis, quia:\ft*\f* \q1 \v 4 Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.\f + \fr 52.6 \fr*\fk Deum non invocaverunt. \fk*\ft Ibid. Consolatur gementes, ne prosperantes imitentur, quia \ft*\fk Deum non invocaverunt, \fk*\ft unde cito perituri sunt, consolatio fidelium. \ft*\fk Ossa eorum qui hominibus placent. \fk*\ft CASS. Boni sibi displicent, dum carnem castigant: placent mali. \ft*\fk Confusi sunt. \fk*\ft Ibid. Id est, confundentur, separabuntur, ut generaliter legatur de omnibus malis, sed Isræl salvabitur.\ft*\f* \q1 \v 5 Quis dabit ex Sion salutare Israël? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.]\f + \fr 52.7 \fr*\fk Quis dabit ex, \fk*\ft etc. AUG. Salus autem parturienti Ecclesiæ.\ft*\f* \c 53 \d In finem, in carminibus. Intellectus David, \q1 \v 1 cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?\f + \fr 53.2 \fr*\fk Ziphæi. \fk*\ft HIER., AUG. Florentes interpretantur, etc., usque ad monet in adversis Deum laudare.\ft*\f* \q1 \v 2 [Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.\f + \fr 53.3 \fr*\fk Deus, in nomine. \fk*\ft AUG. Inter Ziphæos orat. AUG., HIER. Hic salva in nomine, post non timeo judicari in virtute. AUG. Deus in nomine, verba Ecclesiæ latentis inter Ziphæos, cujus bonum intus est, et merces occulta, alii aliis petunt liberari: ego in tuo nomine.\ft*\f* \q1 \v 3 Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.\f + \fr 53.4 \fr*\fk Deus, exaudi. \fk*\ft CASS. Item Deus, nomen potentiæ, repetit ne tardet auxilium. \ft*\fk Percipe, \fk*\ft AUG. Ziphæi ea etsi audiunt, non tamen intelligunt, qui non nisi temporalia noverunt.\ft*\f* \q1 \v 4 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.\f + \fr 53.5 \fr*\fk Alieni. \fk*\ft AUG. Ziph viculus erat, qui pertinebat ad tribum Juda, unde Ziphæi.\ft*\f* \q1 \v 5 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.\f + \fr 53.6 \fr*\fk Ecce enim. \fk*\ft CASS. Diapsalmus. Quid sibi et Ziphæis faciat Deus unde solvit laudes. \ft*\fk Adjuvat. \fk*\ft AUG. Quod ipsi nesciunt inter quos lateo; sed hoc quod me adjuvat viderent, si Deum ante oculos ponerent.\ft*\f* \q1 \v 6 Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos.\f + \fr 53.7 \fr*\fk Averte mala inimicis. \fk*\ft Ibid. Vel averte, pro convertendis præcatur: et hæc est hostia quam pro liberatione solvit. \ft*\fk In veritate. \fk*\ft AUG. Vel secundum aliam litteram: \ft*\fk In virtute, \fk*\ft perde quos in tua infirmitate tolerasti. \ft*\fk Voluntarie sacrificabo. \fk*\ft Ibid. Quia propter se, non propter aliud, quod ab eo velim. Qui propter aliud laudat, ex necessitate laudat; si illud haberet, non laudaret. \ft*\fk Mihi autem, \fk*\ft et quæ dedit propter dantem placent.\ft*\f* \q1 \v 8 Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. \q1 \v 9 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.] \c 54 \q1 In finem, in carminibus. Intellectus David.\f + \fr 54.1 \fr*\fk In finem in carminibus. \fk*\ft AUG. \ft*\fk Intellectus. \fk*\ft Magna cura debet intelligere Ecclesia, etc., usque ad qui pro molestis civium fugit in solitudinem.\ft*\f* \d [Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam:\f + \fr 54.2 \fr*\fk Exaudi, Deus, orationem meam. \fk*\ft CASS. Oratio, præmissa contra mala, vel fluctus sæculi. \ft*\fk Ne despexeris deprecationem. \fk*\ft Ibid. Si enim Deus dat temporalia alicui petenti, ejus tamen oratio ei non est accepta, quia caret debito fine.\ft*\f* \q1 \v 1 intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum\f + \fr 54.3 \fr*\fk In exercitatione, \fk*\ft etc. AUG. Omnis malus vivit, vel ut corrigatur, vel ut per eum bonus exerceatur. \ft*\fk Conturbatus sum a voce inimici. \fk*\ft AUG. In ipsa pugna, dum et inimicos vult diligere, et abundante militia incipit odisse, et ita incipit in fluctibus mergi. HIER. Conturbatus. Vel, conturbatus sum a voce inimici, qui me Samaritanum et dæmonium habentem dicebant.\ft*\f* \q1 \v 2 a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi. \q1 \v 3 Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.\f + \fr 54.5 \fr*\fk Cor meum conturbatum. \fk*\ft CASS. Lege carnis, animus turbatur in me, non exit a me\ft*\f* \q1 \v 4 Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ.\f + \fr 54.6 \fr*\fk Timor et tremor. \fk*\ft Ibid. Proprietas mortis est, ut eam prius timeamus, unde contremiscamus. \ft*\fk Contexerunt me tenebræ. \fk*\ft HIER. \ft*\fk Tenebræ\fk*\ft sunt mali homines, qui persequuntur Ecclesiam, et qui contegunt ipsam: qui odit fratrem, in tenebris est.\ft*\f* \q1 \v 5 Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam?\f + \fr 54.7 \fr*\fk Quis dabit mihi pennas sicut? \fk*\ft AUG. Sed in hac infirmitate quid ait? \ft*\fk Quis dabit mihi pennas? \fk*\ft Vult ad tempus separari a tot scandalis, ne peccata infirmus augeat manens inter ea. \ft*\fk Sicut columbæ, \fk*\ft etc. Ibid. Non sicut corvo, etc., \ft*\fk usque ad sed manere necesse est propter vos, \fk*\ft et sic est meritum ex desiderio. CASS. Columba. Vel columba emissa inveniens lutosa ad arcam reversa, sic Christus inveniens lutosa corda Judæorum avolavit ad gentes.\ft*\f* \q1 \v 6 Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.\f + \fr 54.8 \fr*\fk Ecce elongavi. \fk*\ft CAS. Illud tangit, quod Christus vitabat, persequentes, ut occasionem iræ demeret, et manebat in desertis orans: in quo docebat nos in secreto conscientiæ orare et quiescere, cum a malis premimur. \ft*\fk Et mansi in solitudine, \fk*\ft gentium; unde: \ft*\fk Lætetur disertum, et floreat tanquam lilium. \fk*\ft Et alibi: \ft*\fk Lætare, sterilis, quæ non paris\fk*\ft Isai. 35. Ibid. 34..\ft*\f* \q1 \v 7 Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.\f + \fr 54.9 \fr*\fk Exspectabam eum. \fk*\ft Diapsalmus. Jam in solitudine salvus sperat auxilium Dei, et imprecatur civibus. CASS. Exspectabam ut ex persona Christi legatur in solitudine, non ex me securus præsidium patris \ft*\fk sustinui, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, \fk*\ft ne caderem vel cederem malis in passione, \ft*\fk a tempestate\fk*\ft ne irascerer.\ft*\f* \q1 \v 10 Præcipita, Domine; divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.\f + \fr 54.10 \fr*\fk Præcipita. \fk*\ft CASS. Ne muniant cogitationes machinando. \ft*\fk Divide. \fk*\ft Ibid. Ne sit superba unitas, ne malitia habeat effectum. \ft*\fk In civitate. \fk*\ft Hæc est civitas de qua per prophetam Dominus: \ft*\fk Ego Deus et non homo, et civitatem non ingredior. \fk*\ft Est tamen alia, quam Deus inhabitat, de qua dicitur: \ft*\fk Non potest abscondi civitas supra montem posita.\fk*\f* \q1 \v 11 Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas; et labor in medio ejus,\f + \fr 54.11 \fr*\fk Et labor in medio ejus, \fk*\ft etc. AUG. Jam labor in medio, quia iniquitas: quies autem in humilitate.\ft*\f* \q1 \v 12 et injustitia: et non defecit de plateis ejus usura et dolus.\f + \fr 54.12 \fr*\fk Usura, \fk*\ft etc. Ibid. Quia plus exigit in injuria. Vel qualibet re, quam accepit, non dimittit, ut sibi dimittatur.\ft*\f* \q1 \v 13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.\f + \fr 54.13 \fr*\fk Quoniam si inimicus. \fk*\ft CASS. Exprobratio Judæ, dum ex persona Christi legitur; vel, hucusque de apertis inimicis egit Ecclesia, jam nunc de occultis. \ft*\fk Abscondissem me forsitan ab eo, \fk*\ft etc. Ibid. Magna patientia ita locum daret verbis, ut se absconderet ne videret adversarium.\ft*\f* \q1 \v 14 Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus:\f + \fr 54.14 \fr*\fk Tu vero, homo. \fk*\ft AUG. Olim, quia aliquando bonum consilium dedisti. \ft*\fk Unanimis. \fk*\ft CASS. Quia inter Apostolos fuit dux, ad castella et vicos præmissus. \ft*\fk Notus, \fk*\ft quia præscivit traditorem, ut sic Christus specialiter contra Judam loquatur. HIER. Vel sic, generaliter contra quemlibet virum Judaicum, etc., usque ad legis instituta vel buccellam. \ft*\fk Unanimis. \fk*\ft AUG. Qui aliquando bene monuisti; \ft*\fk Dux: \fk*\ft feci te ducem super populum meum. \ft*\fk Notus, \fk*\ft de eadem gente. \ft*\fk Notus meus. Qui simul. \fk*\ft Ibid. Qui in eadem Ecclesia mecum fuisti.\ft*\f* \q1 \v 15 qui simul mecum dulces capiebas cibos; in domo Dei ambulavimus cum consensu.\f + \fr 54.15 \fr*\fk Cibos. \fk*\ft CAS. Corporales, qui solis iniquo poterant esse dulces. Solet vir iniquitatis comessationibus mitescere, unde huic gravior culpa.\ft*\f* \q1 \v 16 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes: quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum.\f + \fr 54.16 \fr*\fk Veniat. \fk*\ft Ibid. Sicut supra apertis, ita hic occultis imprecatur. Et ne putetur unus de quo agebat, communicat pœnas Judæis, id est, communiter Judæis cum aliis imprecatur. AUG., HIER. \ft*\fk Veniat mors. \fk*\ft Tangit hic initium schismatis, etc., usque ad et loquitur in eadem voce Christus et Ecclesia. AUG. \ft*\fk Veniat: \fk*\ft Ut super illos, qui initium schismatis fuerunt et sese superbi separaverunt, venit nova mors; aperuit enim terra, et vivos absorpsit. \ft*\fk Descendant in infernum viventes. \fk*\ft Ibid. Ut duces terra absorpsit, etc., usque ad ita hi scienter peccantes descendunt. \ft*\fk Viventes. \fk*\ft Ibid. Scientes quia pereunt, et tamen pereuntes terrenæ cupiditatis biatu absorbeantur. \ft*\fk In habitaculis. \fk*\ft Alienæ sunt, non naturales, sed hospitio susceptæ, quasi adventitiæ, vel prius \ft*\fk in habitaculis, \fk*\ft id est, in occulto, post \ft*\fk in medio, \fk*\ft id est in aperto. \ft*\fk Ego autem, \fk*\ft etc. CASS. Affirmat, quid sibi et illis fiat, alternatim procedendo.\ft*\f* \q1 \v 17 Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me. \q1 \v 18 Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo; et exaudiet vocem meam.\f + \fr 54.18 \fr*\fk Vespere et mane. \fk*\ft HIER. Quia salvavit, ideo vespere, quo captus; \ft*\fk mane, \fk*\ft quo judicatus; \ft*\fk meridie, \fk*\ft quo crucifixus. \ft*\fk Narrabo, \fk*\ft præterita opera. \ft*\fk Nuntiabo, \fk*\ft virtutes et opera quæ faciet: et ideo exaudiet, etc. AUG. \ft*\fk Vespere. \fk*\ft De præteritis \ft*\fk narrabo, \fk*\ft etc., usque ad contra illos qui non amant pacem, quia amavi pacem. CASS. Narrare, ad vesperam pertinet, quo dixit omnia quæ Judas disponebat. \ft*\fk Nuntiare\fk*\ft de mane, quando dixit Pilato: \ft*\fk In hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati.\fk*\f* \q1 \v 19 Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum.\f + \fr 54.19 \fr*\fk Appropinquant mihi. \fk*\ft Nomine, non numine; corpore, non mente; numero, non merito. \ft*\fk Quoniam inter multos erant mecum. \fk*\ft HIER., AUG. \ft*\fk Quia in multis, mecum, \fk*\ft id est, baptismo Evangelii, lectione, festis et hujusmodi, sed non in paucis, mecum. In omnibus sacramentis mecum, sed non in fide, spe et charitate, sine qua nihil sunt omnia. AUG. Vel, \ft*\fk in multis, \fk*\ft id est, in paleis, etc., usque ad ita et illi in multis mecum.\ft*\f* \q1 \v 20 Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.\f + \fr 54.20 \fr*\fk Exaudiet Deus, \fk*\ft etc. CASS. \ft*\fk Ad meridiem, \fk*\ft quando emisit Spiritum. Ecce quanta breviter mysteria: vel, \ft*\fk salvabis mane, et vespere, et meridie: \fk*\ft unde non ingratus \ft*\fk narra, \fk*\ft et \ft*\fk annuntia, \fk*\ft et \ft*\fk ipse exaudiet, \fk*\ft etc. \ft*\fk Humiliabit illos qui est ante sæcula. \fk*\ft Ibid. De superbia, ut credant. Vel \ft*\fk humiliabit\fk*\ft ut tollat locum et gentem. \ft*\fk Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum, extendit manum suam in retribuendo, \fk*\ft etc. AUG. Quia sensus perfidorum incommutabilis.\ft*\f* \q1 \v 21 Extendit manum suam in retribuendo; contaminaverunt testamentum ejus:\f + \fr 54.21 \fr*\fk Contaminaverunt: \fk*\ft CASS. quia illi contaminaverunt et divisi sunt: armantur amplius justi, liberantur infirmi, qui curam habent in Deum.\ft*\f* \q1 \v 22 divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum; et ipsi sunt jacula.\f + \fr 54.22 \fr*\fk Ira. \fk*\ft Ibid. Vindicta judicii, etc., usque ad suis appropriat. \ft*\fk Cor. \fk*\ft AUG. Voluntas secreta Dei, quæ in Scripturis continetur. \ft*\fk Molliti sunt sermones. \fk*\ft CASS. Vel ideo hoc illis, quia mollierunt sermones adulando, qui sunt \ft*\fk jacula\fk*\ft dum dicunt: \ft*\fk Reus est mortis. \fk*\ft AUG. Sed si tibi puero qui lacte minoris doctrinæ nutriris adhuc duri sunt, ne irascaris uberibus Ecclesiæ; sed jacta in Dominum, non alium qui portus est, vel saxum navi, non portus fluctuati in sæculo. \ft*\fk Ipsi sermones, \fk*\ft etc. CASS. Quia molliti non perdunt virtutem, sed eis armantur evangelistæ, et feriunt corda hominum ad amorem pacis, et a perplexis hæreticorum quæstionibus liberant infirmos.\ft*\f* \q1 \v 23 Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in æternum fluctuationem justo.\f + \fr 54.23 \fr*\fk Curam tuam. \fk*\ft Ibid. Cura sæculi, etc., \ft*\fk usque ad: ita viri tristitia nocet cordi. Fluctuationem. \fk*\ft Et si hic, verba fluctuationis fuerunt: \ft*\fk Contristatus sum in exercitatione, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.]\f + \fr 54.24 \fr*\fk Tu vero, \fk*\ft etc. AUG. Hi tunc non fluctuabunt, etc., usque ad Væ! qui peccant et non pœnitent. \ft*\fk Dies suos, ego autem, \fk*\ft etc. Ibid. Voluntarios non a Deo constitutos.\ft*\f* \c 55 \d In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.\f + \fr 55.1 \fr*\fk In finem, \fk*\ft etc. AUG. \ft*\fk Populus, qui a sanctis longe fit in tituli inscriptione: \fk*\ft cui contradicit tam Judæus, quam omnis qui non vult habere regem Christum; et ipsi, qui tribulant Ecclesiam: contra quos hic psalmus confirmat Ecclesiam. \ft*\fk In tituli inscriptione ipsi David cum tenerent eum. \fk*\ft Tituli inscriptio, etc., usque ad persecutores qui Ecclesiam, sicut uvas, calcant. \ft*\fk Allophyli. \fk*\ft Idem quod \ft*\fk populus qui a sanctis longe factus est. Geth, \fk*\ft id est, in torculari. Legitur David, etc., usque ad sed, cum premitur, sterilis non est.\ft*\f* \q1 \v 1 [Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me.\f + \fr 55.2 \fr*\fk Miserere mei, Deus. \fk*\ft CASS. Orat Ecclesia, summatim tangens tribulationes, in quibus per spem Dei \ft*\fk finit\fk*\ft se non timere, id est, in fine primæ partis dicit se non timere. \ft*\fk Impugnans tribulavit me, \fk*\ft etc. AUG. Homo visibiliter: diabolus invisibiliter, unde periculosior est tribulatio.\ft*\f* \q1 \v 2 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me. \q1 \v 3 Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.\f + \fr 55.4 \fr*\fk Ab altitudine. \fk*\ft CASS. \ft*\fk Altitudo diei, \fk*\ft mundus, ubi superbiæ tumor: ut gravior sit tribulatio, dicit se a superbis conculcari. AUG. \ft*\fk Ab altitudine. \fk*\ft Alia littera, etc., usque ad non ait: Non timebo, sed, \ft*\fk sperabo\fk*\ft in te. \ft*\fk Diei Dies, \fk*\ft Christus est, cujus duodecim horæ, duodecim sunt Apostoli: unde ipse ait: \ft*\fk Nonne duodecim horæ sunt diei? \fk*\ft Hujus \ft*\fk diei altitudinem\fk*\ft inimici non possunt attingere, unde in passione Christi: \ft*\fk Tenebræ factæ sunt.\fk*\f* \q1 \v 4 In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. \q1 \v 5 Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.\f + \fr 55.6 \fr*\fk Tota die, \fk*\ft etc. CASS. Enumerat mala, quæ sustinendo fit et inimicorum conversio, unde et per spem Dei dicit se non timere, sicut prius fecerat.\ft*\f* \q1 \v 6 Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,\f + \fr 55.7 \fr*\fk Inhabitabunt. \fk*\ft AUG. Vel, aliqui ex his qui longe a sanctis, etc., usque ad si enim falsa dicunt de te, cœlum non auferunt, nec isti nocent.\ft*\f* \q1 \v 7 pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.\f + \fr 55.8 \fr*\fk Pro nihil. \fk*\ft Ibid. Quia nullus inde tibi labor, quasi nihil inde tibi sit, quia, etsi desperati, tamen verbo curas; vel pro nullis eorum meritis, sed gratis per pietatem. \ft*\fk In ira populos confringes, \fk*\ft dum per flagella Dei resipiscunt, vel dum iram Dei prævident. \ft*\fk In ira populos confringes. \fk*\ft Quia terres tribulationibus, etc., usque ad et ira consumptionis, qua mali puniuntur ad peremptionem.\ft*\f* \q1 \v 8 Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua:\f + \fr 55.9 \fr*\fk Deus, vitam meam annuntiavi tibi. \fk*\ft Triplex vita hominis: naturæ, qua vivimus et spiramus; gratiæ, qua in Christo vivimus; peccati, quæ in vitiis agitur. Duæ sunt a Deo, quia bonæ, vita scilicet naturæ, et vita gratiæ: tertia est ab homine, quia mala. Has omnes Deo annuntiare debemus. CASS. \ft*\fk Deus, vitam. Confringes, \fk*\ft et ego ad institutionem eorum vitam meam ante, quæ semper mala. Vitam Deo nuntiat, qui peccatum confitetur: non Deum docens, sed se damnans, ut solvatur. \ft*\fk Posuisti lacrymas, \fk*\ft etc. AUG. Piæ lacrymæ, quæ pro inimicis rogant: et ideo acceptæ Deo, sicut ipse promisit.\ft*\f* \q1 \v 9 tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.\f + \fr 55.10 \fr*\fk In quacunque die, \fk*\ft etc. CASS. Sive in pueritia, sive in media ætate, sive in fine vitæ. Mira clementia, quæ quodlibet tempus conversionis nostræ exspectat, et quandocunque rogatur, indulget! \ft*\fk Deus meus es, tu. \fk*\ft AUG. Etsi omnium, meus proprie, qui mihi subvenis, quem colo et amo. Alii alieni sunt.\ft*\f* \q1 \v 10 In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.\f + \fr 55.11 \fr*\fk In Deo laudabo verbum. \fk*\ft Ibid. Verbum, id est, doctrinam et sermonem; quidquid loquar, laudabo in Domino, id est, ei attribuam: et si quid urget speravi, et ideo non timebo. AUG., HIER. Vel, in Deo Patre Verbum, id est Filium, quia quidquid de Patre, et Filio dicitur secundum substantiam, et de Spiritu sancto. Hoc de potentia Verbi dicitur, qua est æternum et consubstantiale Patri, et postea de humanitate, subdit: \ft*\fk In Domino, \fk*\ft id est, in Christo, qui Verbum caro factum est. \ft*\fk Laudabo sermonem, \fk*\ft etc., id est, prædicationes, quibus regulam vivendi et salutem mundo dedit. Hæc duo prædicat iste, potentiam verbi, et humanitatem Christi. \ft*\fk In Deo laudabo. \fk*\ft Vel ita, ut Trinitas naturæ personaliter per tria verba, quæ ponit. \ft*\fk In Deo\fk*\ft Patre \ft*\fk laudabo Verbum, \fk*\ft id est, Filium; \ft*\fk In Domino, \fk*\ft id est, in Spiritu sancto \ft*\fk laudabo sermonem, \fk*\ft id est, Filium.\ft*\f* \q1 \v 11 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi:\f + \fr 55.12 \fr*\fk In me sunt. \fk*\ft Intus, quæ a nobis nunquam recedunt; \ft*\fk Vota laudationis\fk*\ft quæ in æternitate reddentur. CASS. \ft*\fk In me sunt. \fk*\ft Ecclesia jam de malis sæculi libera in futura beatitudine, vel etiam hic, laudem Dei cantaturam se dicit.\ft*\f* \q1 \v 12 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.]\f + \fr 55.13 \fr*\fk Quoniam eripuisti. \fk*\ft CASS. Vel de futuro potest accipi sic, etc., usque ad ubi etiam perfecte Deo placet, unde addit: \ft*\fk Ut placeam, \fk*\ft etc.\ft*\f* \c 56 \d In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.\f + \fr 56.1 \fr*\fk In finem. \fk*\ft AUG. Psalmus de resurrectione et passione breviter. Hoc agit psalmus \ft*\fk ne, \fk*\ft tu, Pilate, vel tu quicunque, \ft*\fk corrumpas David, \fk*\ft etc., negando regem, quia tectus carne fugit a cognitione Judæorum Ibid. Nullus titulus inscriptus est David, etc., usque ad ubi latuit Christus incognitus Judæis\ft*\f* \q1 \v 1 [Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.\f + \fr 56.2 \fr*\fk Miserere mei. \fk*\ft CASS. Propheta in persona Domini, quia in eo Dominus, quasi inter mala, exclamat, et prædicit liberationem. CASS. Christus secundum quod homo orat, de passione ita humilis, ut unus de fidelibus clamare putetur. \ft*\fk Et in umbra. \fk*\ft Vox corporis adjungitur capiti: et loquens in persona membrorum et sua, quomodo possit liberari dicet, \ft*\fk misit Verbum.\fk*\f* \q1 \v 2 Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi. \q1 \v 3 Misit de cælo, et liberavit me; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,\f + \fr 56.4 \fr*\fk Misit Verbum de cœlo. \fk*\ft AUG., HIER. De occulta essentia sua, etc., usque ad quem putabant se exstinxisse. \ft*\fk Misit de cœlo. \fk*\ft HIER. Diapsalmus. Jam declarat quid misit et de quibus eripuit, et loquitur in persona membrorum. \ft*\fk Liberavit. \fk*\ft Ibid. Quia jam \ft*\fk Misit Verbum, \fk*\ft certum est, quasi jam sit qui \ft*\fk liberavit, \fk*\ft id est, liberabit: et \ft*\fk dedit, \fk*\ft id est, dabit \ft*\fk in opprobrium conculcantes me. Misit Deus. \fk*\ft AUG. Verbum, in quo misericorditer egit, in quo et promissiones implevit. \ft*\fk Misericordiam, \fk*\ft quia ex misericordia pro nobis mortuus est. \ft*\fk Veritatem, \fk*\ft quia, ut prædixit, surrexit, ad justificandos nos. \ft*\fk Misericordiam suam, \fk*\ft etc. HIER., AUG. Utraque enim in eo continentur. Si enim sola fuisset misericordia, licentia esset nobis peccandi; si sola veritas, non potuisset homo sustinere.\ft*\f* \q1 \v 4 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.\f + \fr 56.5 \fr*\fk Dormivi. \fk*\ft AUG. Alta quiete facile excitandus: \ft*\fk Conturbatus\fk*\ft passione, \ft*\fk dormivi. \fk*\ft David non dormivit in spelunca, sed Christus in morte. CASS. Conturbatus, secundum carnem passionis memoria et angustia, unde; \ft*\fk Tristis est anima mea, \fk*\ft etc. \ft*\fk Et cœpit Jesus tædere et pavere. Filii hominum. \fk*\ft Rectus ordo est: filii hominum laqueos paraverunt; sed interserit qualiter turbaverint. \ft*\fk Lingua. \fk*\ft Voces illæ Crucifige, crucifige, et hujusmodi, etiam fecerunt mortem, ut gladius acutus Matth. XXVI; Marc. 14..\ft*\f* \q1 \v 5 Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua.\f + \fr 56.6 \fr*\fk Exaltare. \fk*\ft Ibid. Ex persona prophetæ visis injuriis, visoque quod in resurrectione inanes facti sunt Judæi, gaudens exclamat homo in cruce: \ft*\fk Exaltare, Deus super, cœlos, \fk*\ft ut judicet in terra Judæos. \ft*\fk Exaltare. \fk*\ft Superiora Dominus, propheta quidem, sed in persona Domini, quia Dominus in propheta loquitur. Quando etiam ex sua persona loquitur propheta, Dominus per eum loquitur, qui ei dictat. AUG. \ft*\fk Exaltare. \fk*\ft Verba Christi. Sed, o Pater, etc., usque ad quia totus mundus ei subjectus est.\ft*\f* \q1 \v 6 Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.\f + \fr 56.7 \fr*\fk Laqueum paraverunt. \fk*\ft Interposita exaltatione, cœptam narrationem exsequitur. \ft*\fk Pedibus\fk*\ft CASS. Domini sunt increpationes malorum, et promissiones fidelium, quibus \ft*\fk dolos paraverunt, \fk*\ft ut de adultera. \ft*\fk Incurvaverunt, \fk*\ft dum eis compatiens sterilis reddebatur ab eis. \ft*\fk Ante faciem meam foveam, \fk*\ft etc. Dum in os ejus dixerunt: Reus est mortis.\ft*\f* \q1 \v 7 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam.\f + \fr 56.8 \fr*\fk Paratum. \fk*\ft Ibid. Diapsalmus. Post resurrectionem laudes promittit. Vel, paratum ad agendas gratias quod ibi ostendit \ft*\fk cantabo.\fk*\f* \q1 \v 8 Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo.\f + \fr 56.9 \fr*\fk Exsurge, gloria mea. \fk*\ft Ibid. Et ideo, o caro, quæ es causa gloriæ meæ, \ft*\fk Exsurge, \fk*\ft potenter, quasi ad miraculum faciendum congratulatio, qui certus, unde idem affirmando, repetit. \ft*\fk Exsurge\fk*\ft dico, quia certus sum et de hora, quia \ft*\fk exsurgam diluculo. Exsurge, psalterium et cithara. \fk*\ft AUG. Una caro Christi surrexit, etc., usque ad surrexit ergo \ft*\fk psalterium et cithara, \fk*\ft et confitetur Domino.\ft*\f* \q1 \v 9 Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus: \q1 \v 10 quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.\f + \fr 56.11 \fr*\fk Ad cœlos. \fk*\ft Ibid. Qui supra nubes, ubi sedes angelorum, etc., usque ad cœlos misericordia ascendit.\ft*\f* \q1 \v 11 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua.] \c 57 \d In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.\f + \fr 57.1 \fr*\fk In finem ne disperdas David in tituli, \fk*\ft etc. CASS. Monet ne quis Christi regno contradicat. Prima est exprobratio Judæorum, ne similia faciamus.\ft*\f* \q1 \v 1 [Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.\f + \fr 57.2 \fr*\fk Si vere utique justitiam loquimini. \fk*\ft AUG. Omnibus facile est loqui justitiam, etc., usque ad quia rex vester sum, ut titulus ait: \ft*\fk Recte. \fk*\ft Judæi sic de Christo judicaverunt, ut ficte de eo locuti probentur.\ft*\f* \q1 \v 2 Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestræ concinnant.\f + \fr 57.3 \fr*\fk Manus vestræ. \fk*\ft Cor sequitur manus: quidquid vis, et non potes, Deus factum putat. \ft*\fk Concinnant. \fk*\ft Vel connectunt, scilicet, aliud alii adjungentes, etc., usque ad unde flagello de resticulis cecidit Dominus ementes et vendentes in templo.\ft*\f* \q1 \v 3 Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.\f + \fr 57.4 \fr*\fk Alienati sunt peccatores a vulva. \fk*\ft Vel, alienati sunt a vulva Ecclesiæ, etc., usque ad abortivi excutiuntur.\ft*\f* \q1 \v 4 Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas,\f + \fr 57.5 \fr*\fk Furor illis. \fk*\ft Ibid. Non laudatur ipsa res a Scriptura, undecunque datur similitudo, ut de iniquo judice, qui rogantem viduam vix audivit. \ft*\fk Surdæ et obturantis. \fk*\ft CASS. Non solum non faciunt, sed nec audire volunt. AUG. \ft*\fk Terra, \fk*\ft præsentia, quibus delectatur homo; \ft*\fk cauda, \fk*\ft præterita.\ft*\f* \q1 \v 5 quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.\f + \fr 57.6 \fr*\fk Venefici incantantis. \fk*\ft Ibid. Vel secundum aliam litteram: \ft*\fk Medicamenti medicati a sapiente. \fk*\ft Medicamentum medicatum, etc., usque ad hic est ergo sapiens a quo medicatur medicamentum.\ft*\f* \q1 \v 6 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus.\f + \fr 57.7 \fr*\fk Deus conteret. \fk*\ft CASS. Quæ eis retributio. AUG. Aspides, Judæi, dum insidiosa tentabant; leones, dum mortem inclamaverunt; horum \ft*\fk Molæ fractæ, \fk*\ft quando surrexit Christus. \ft*\fk Dentes. \fk*\ft Dolosa verba. \ft*\fk In ore. \fk*\ft Verbis suis capiet eos. \ft*\fk Molas leonum confringet Dominus. Ad nihilum devenient: \fk*\ft Inclamationes mortis. \ft*\fk Confringet, \fk*\ft ne ad effectum veniant; quod exponit. \ft*\fk Ad nihilum, \fk*\ft dicens.\ft*\f* \q1 \v 7 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur.\f + \fr 57.8 \fr*\fk Tanquam aqua. \fk*\ft Ibid. Torrentibus etiam comparantur, quia sonantes ad saxa superbiæ improvisi sunt et præcipites, sed cito transeunt. Tot malis comparantur. \ft*\fk Intendit arcum. \fk*\ft Vindicta donec intus et extra infirmentur, et auferantur, a conspectu Dei, missi in gehennam, hic in præsenti, a terra sua.\ft*\f* \q1 \v 8 Sicut cera quæ fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem. \q1 \v 9 Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.\f + \fr 57.10 \fr*\fk Priusquam spinæ. \fk*\ft Ibid. Id est, peccata intelligant. \ft*\fk Rhamnum, \fk*\ft id est, acutam damnationem, in extremo ignis vitiorum absorbet eos, id est, devorat. \ft*\fk Rhamnum. \fk*\ft Genus herbæ prius mollis, sed quæ post in spinas vertitur: sic et peccata modo delectant, sed post pungunt. \ft*\fk Sicut viventes, sic, \fk*\ft etc. Quia non vera, sed falsa est impiorum vita: videntur vivere, nec vivunt. \ft*\fk Sic in ira absorbet eos, \fk*\ft quia Deus tranquillus judicat, vel quia non est ira comparatione futuræ.\ft*\f* \q1 \v 10 Lætabitur justus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.\f + \fr 57.11 \fr*\fk Lætabitur justus cum viderit vindictam\fk*\ft CASS. Correctio justorum de ultione iniquorum.\ft*\f* \q1 \v 11 Et dicet homo: Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.]\f + \fr 57.12 \fr*\fk Et dicet homo. \fk*\ft AUG. Sicut justo Dei judicio fit, etc., usque ad et quia ignis absorbet malos, ergo est \ft*\fk Deus judicans eos\fk*\ft in terra.\ft*\f* \c 58 \d In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret.\f + \fr 58.1 \fr*\fk In finem ne. \fk*\ft CASS. Frustra tentat aliquis disperdere quod toties divina prohibet auctoritas. \ft*\fk Ne disperdas. \fk*\ft AUG. Cum Pilatus dixit: \ft*\fk Quod scripsi, scripsi, \fk*\ft etc., usque ad et famam habere in omnibus gentibus. CASS. Orat primo liberari ascendendo ab imis ad alta: orat etiam pro salute gentium. AUG. Loquitur hic integer Christus, scilicet caput et corpus.\ft*\f* \q1 \v 1 [Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me.\f + \fr 58.2 \fr*\fk Eripe. \fk*\ft Ibid. Dum qui sine macula est, hoc petit, quid necessario petamus, ostendit. \ft*\fk De inimicis. \fk*\ft CASS. Quatuor genera sunt adversariorum, etc., usque ad de his ergo ait: \ft*\fk Eripe me, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 2 Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me. \q1 \v 3 Quia ecce ceperunt animam meam; irruerunt in me fortes.\f + \fr 58.4 \fr*\fk Fortes. \fk*\ft AUG. Etiam sunt, qui præsumunt de justitia sua, etc., usque ad sed \ft*\fk sperantes in divitiis prævaluerunt in vanitate sua.\fk*\f* \q1 \v 4 Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine; sine iniquitate cucurri, et direxi.\f + \fr 58.5 \fr*\fk Iniquitas. \fk*\ft CASS. Malivolentia: \ft*\fk peccatum, \fk*\ft operis.\ft*\f* \q1 \v 5 Exsurge in occursum meum, et vide: et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël, intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.\f + \fr 58.6 \fr*\fk Exsurge. \fk*\ft AUG. Quia dormire videris, \ft*\fk In occursum. \fk*\ft Quasi curro ad te merendo: Et tu, occurre mihi, id est, redde pro merito. \ft*\fk Vide. \fk*\ft Ibid. Id est, fac videri quomodo ad te curro, etc., usque ad postquam vidisti me mori, credis me patri æqualem.\ft*\f* \q1 \v 6 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem.\f + \fr 58.7 \fr*\fk Convertentur. \fk*\ft CASS. Diapsalmus. Orata salus gentium affirmatur, et oraturo Judæorum salus. \ft*\fk Ad vesperam, \fk*\ft id est, serius post ascensionem et missum Spiritum, etc., usque ad jejuno bis in sabbato. \ft*\fk Circumibunt. \fk*\ft AUG. Munient Ecclesias contra hæreticas impugnationes. Et, ecce in manifesto loquentur.\ft*\f* \q1 \v 7 Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit?\f + \fr 58.8 \fr*\fk Et gladius. \fk*\ft Ut mactent et manducent. \ft*\fk Quoniam quis audivit? \fk*\ft Quasi nullus, ita omnes mirabuntur, etc., usque ad ad nihilum deduces vel convertes. \ft*\fk Gladius. \fk*\ft Ibid. Hic est gladius bis acutus utroque incidens Testamento, quo mactat Petrus reptilia sibi in disco ostensa, quando dictum est ei: \ft*\fk Surge, Petre, macta et manduca.\fk*\f* \q1 \v 8 Et tu, Domine, deridebis eos; ad nihilum deduces omnes gentes.\f + \fr 58.9 \fr*\fk Deridebis eos ad nihilum. \fk*\ft Ibid. Eos dicentes, \ft*\fk Quis audivit? \fk*\ft quare? Quia pro nihilo habebit convertere omnes gentes, quia omnes gentes Christianæ futuræ sunt; et dicitis, quis audivit?\ft*\f* \q1 \v 9 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es:\f + \fr 58.10 \fr*\fk Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es, Deus. \fk*\ft Ibid. Etsi possem perdere Judæos, qui irruerunt in me fortes; permitto tamen eos vivere, servans fortitudinem ad te, id est, ad tuam dispositionem.\ft*\f* \q1 \v 10 Deus meus misericordia ejus præveniet me. \q1 \v 11 Deus ostendet mihi super inimicos meos: ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine:\f + \fr 58.12 \fr*\fk Ostendit. \fk*\ft Ibid. id est, quantam circa me habeat misericordiam demonstravit mihi in illis, circa quos non habet; unde Apostolus: \ft*\fk Sustinuit vasa iræ apta, et ad interitum, in multa patientia, ut notas faceret divitias suas in vasa misericordiæ\fk*\ft Rom. 9.. \ft*\fk Ne occidas. \fk*\ft Potest de Judæis accipi, etc., usque ad ostenditur quæ misericordia sit \ft*\fk insertis. \fk*\ft CASS. Consideranti quid de eis sit agendum, si non sint testes legis et mortis Christi. \ft*\fk Ne quando obliviscantur. \fk*\ft AUG. Etsi non modo obliti sunt, cum non sint testes legis et mortis Christi. \ft*\fk In virtute tua. \fk*\ft Quia tu fortis, non ipsi. \ft*\fk Depone, \fk*\ft ibi fuit opprobrium omnibus. Vel, depone eos in eo quod mali sunt, ut boni surgant: ut in Paulo, quia non surgeret Paulus, nisi prius caderet Saulus Act. 9..\ft*\f* \q1 \v 13 delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum; et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur\f + \fr 58.13 \fr*\fk Delictum oris eorum. \fk*\ft Ibid. Non eos, sed \ft*\fk delictum\fk*\ft occide, ut, resuscitatum quem perdere voluerunt, paveant. CASS. \ft*\fk Et comprehendantur\fk*\ft conversi; quia factum eorum, etc., usque ad facinus vero delevit venia. \ft*\fk In superbia. \fk*\ft AUG. Superbia comes est invidiæ: nec fieri potest ut superbus non invideat: unde et diabolus invidet homini. \ft*\fk Et de exsecratione. \fk*\ft Vel maledicto, quod putastis maledictum, etc., usque ad quia in his deprehensi sunt. \ft*\fk Annuntiabuntur in consummatione. \fk*\ft Vel, annuntiabuntur consummationes, id est, prædicabitur ab Apostolis: Ubi abundavit delictum exercitationis et mendacii, superabundavit gratia perfectionis; et pertinuit ad medicinam humilitatis et infirmitatis hominis. \ft*\fk In ira consummationis. \fk*\ft Est enim ira, id est, vindicta Dei \ft*\fk consummationis, \fk*\ft quia aliquando vindicat Deus, ut perficiat; est et \ft*\fk consumptionis\fk*\ft ut cum dicet: \ft*\fk Ite, maledicti, in ignem æternum. Et scient. \fk*\ft Antea enim justi sibi videbantur Judæi: sed ostenditur eis, quod non sine Christo, qui dominatur Jacob: et deposita superbia, sciunt se pares gentibus, quia omnes peccaverunt.\ft*\f* \q1 \v 14 in consummatione: in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ. \q1 \v 15 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem.\f + \fr 58.15 \fr*\fk Convertentur ad vesperam. \fk*\ft CASS. Diapsalmus. Affirmatur salus Judæorum, et utroque pariete collecto grates aguntur.\ft*\f* \q1 \v 16 Ipsi dispergentur ad manducandum; si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.\f + \fr 58.16 \fr*\fk Murmurabunt. \fk*\ft Ibid. Vel, \ft*\fk murmurabunt, \fk*\ft id est, dolebunt, quod etiam nunc tantum dispergentur; vel, \ft*\fk murmurabunt\fk*\ft contra pigros, id est, increpabunt alios nolentes credere.\ft*\f* \q1 \v 17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam: quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meæ.\f + \fr 58.17 \fr*\fk Ego autem. \fk*\ft Ibid. Concluditur hic psalmus, ubi utroque pariete in angulari lapide conjuncto jam tota Ecclesia gaudet. \ft*\fk Et exaltabo. \fk*\ft Transactis temporibus cum nox sæculi transierit, ut et Christus mane surrexit: unde \ft*\fk Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. \fk*\ft Apostoli, vespere fleverunt mortuum, mane ad resurgentem exsultaverunt. \ft*\fk Misericordiam. \fk*\ft Quia totum gratis das: cum multa dixerit, non tamen omnia, in hoc uno omnia comprehendit.\ft*\f* \q1 \v 18 Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es; Deus meus, misericordia mea.] \c 59 \d In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam,\f + \fr 59.1 \fr*\fk In finem pro his. \fk*\ft AUG. In historiis non legitur, etc., usque ad hominem ad fidem; terrenos, ut vivant cœlestes. BASIL. et THEOD. Hæc regum historia describit. Prævidet autem populum prævaricaturum, captivum abducendum, et pœnitentem reducendum. Ideo inscripsit: \ft*\fk Pro iis qui mutabuntur. Doctrinam. \fk*\ft AUG. \ft*\fk Mutantur\fk*\ft in doctrinam, etc., \ft*\fk usque ad Edom\fk*\ft terrenus vitam in cœlestem. \ft*\fk Et percussit. \fk*\ft Cum percussit Edom gladio spiritus, etc., usque ad docet beatam esse contritionem per quam probat commutandos ad æterna.\ft*\f* \q1 \v 1 cum succendit Mesopotamiam Syriæ et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia. \q1 \v 2 [Deus, repulisti nos, et destruxisti nos; iratus es, et misertus es nobis.\f + \fr 59.3 \fr*\fk Deus, repulisti nos. \fk*\ft CASS. Primo referuntur percussiones factæ pro æternis pœnis vitandis: \ft*\fk Repulisti. \fk*\ft In Adam. \ft*\fk Et destruxisti\fk*\ft ab immortalitate. Quia \ft*\fk iratus es\fk*\ft pro peccatis, et tamen \ft*\fk misertus, \fk*\ft per filium, sic quod commovisti ab errore: \ft*\fk Et turbasti, \fk*\ft pœnitentiam: ut ergo cœpisti, perfice, sana.\ft*\f* \q1 \v 3 Commovisti terram, et conturbasti eam; sana contritiones ejus, quia commota est. \q1 \v 4 Ostendisti populo tuo dura; potasti nos vino compunctionis.\f + \fr 59.5 \fr*\fk Ostendisti. \fk*\ft AUG. Mutato enim homine in melius, etc., usque ad ferre adversa usque in finem. \ft*\fk Dura. \fk*\ft CASS. Id est, temporis miserias, quæ nobis per charitatem sunt delectabiles, et per infirmitatem carnis graves. \ft*\fk Vino, \fk*\ft id est, tribulatione, qua purgatur patiens, ut vulnus vino: \ft*\fk Vino, \fk*\ft spirituali, unde non vitia, sed compunctio.\ft*\f* \q1 \v 5 Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus; ut liberentur dilecti tui.\f + \fr 59.6 \fr*\fk Arcus. \fk*\ft AUG. Quanto plus retro tenditur, tanto impetuosius sagitta in priora fertur, id est, quanto magis differtur judicium, tanto gravius venturum est. \ft*\fk Et liberentur. \fk*\ft CASS. Diapsalmus. De liberatione quam precatur et affirmatur, pro qua gratæ sunt percussiones.\ft*\f* \q1 \v 6 Salvum fac dextera tua, et exaudi me.\f + \fr 59.7 \fr*\fk Dextera tua. \fk*\ft AUG. Ut stemus ad dexteram, etc., usque ad de terrenis non nisi utiliter.\ft*\f* \q1 \v 7 Deus locutus est in sancto suo: lætabor, et partibor Sichimam; et convallem tabernaculorum metibor.\f + \fr 59.8 \fr*\fk Deus locutus est. \fk*\ft Ibid. Hac fiducia oro, quam Deus in Christo promisit, etc., usque ad vox est Ecclesiæ: \ft*\fk Lætabor. Sichimam. \fk*\ft Interpretatur \ft*\fk humeri, \fk*\ft id est, onus Christi, etc., usque ad alii jugum Christi ferant. \ft*\fk Convallem tabernaculorum: \fk*\ft propter oves Jacob signat Judæos, qui etiam dividuntur; quia alii credunt, alii non, id est, de Judæis habebo non paucos.\ft*\f* \q1 \v 8 Meus est Galaad, et meus est Manasses; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus;\f + \fr 59.9 \fr*\fk Manasses. \fk*\ft Ibid. Vel, Manasses omnis ille qui, oblitus prioris vitæ, etc., \ft*\fk usque ad: et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis. Ephraim. \fk*\ft Fructificatio: et hæc est \ft*\fk fortitudo capitis, \fk*\ft id est, Christi: granum enim moriens virtutem in se habet, ut fructum faceret.\ft*\f* \q1 \v 9 Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ subditi sunt.\f + \fr 59.10 \fr*\fk Moab olla spei meæ. \fk*\ft Ibid. Filiæ male utentes patre, etc., usque ad cum charitas ardet contra ollam iniquitatis. CASS. \ft*\fk Moab olla spei meæ. \fk*\ft Vel per \ft*\fk Moab, \fk*\ft etc., usque ad unde spes mihi vitæ est. HIER. \ft*\fk Olla, \fk*\ft unde: \ft*\fk Ollam succensam ego video, \fk*\ft etc., \ft*\fk usque ad: \fk*\ft Ab illo ergo tribulationum olla in Ecclesia ebullit.\ft*\f* \q1 \v 10 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam?\f + \fr 59.11 \fr*\fk Civitatem munitam. \fk*\ft CASS. Futuram Jerusalem. \ft*\fk In Idumæam, \fk*\ft id est, usque ad terrenos, ut impleto numero simul ad beatitudinem veniret.\ft*\f* \q1 \v 11 nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris?\f + \fr 59.12 \fr*\fk Non egredieris. \fk*\ft AUG. Sed intus operaberis, et sic melius deducet, quia sic videtur non pro temporali vita pugnare, sed pro futura.\ft*\f* \q1 \v 12 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. \q1 \v 13 In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.] \c 60 \q1 In finem. In hymnis David. \d [Exaudi, Deus, deprecationem meam; intende orationi meæ. \q1 \v 1 A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum; in petra exaltasti me. Deduxisti me,\f + \fr 60.3 \fr*\fk Clamavi dum anxiaretur. \fk*\ft CASS. In anxietate, etc., usque ad sequitur clamoris exaudito in petra Christo. \ft*\fk Exaltasti me. \fk*\ft AUG. De imo vitiorum. CASS. Et exaltatum deduxisti. AUG. \ft*\fk In petra, \fk*\ft et ideo non vincor; \ft*\fk Exaltasti: \fk*\ft per exemplum istius magna spes audiendi præstatur aliis. \ft*\fk Deduxisti\fk*\ft Ibid. \ft*\fk me, \fk*\ft per te \ft*\fk viam, \fk*\ft ad te \ft*\fk veritatem et vitam.\fk*\f* \q1 \v 2 quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici. \q1 \v 3 Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula; protegar in velamento alarum tuarum.\f + \fr 60.5 \fr*\fk Inhabitabo. \fk*\ft CASS. De beneficiis Dei confidit, ut contra pericula mundi in tabernaculo Dei tutus perseveret. \ft*\fk In sæcula. \fk*\ft Quousque sæcula peragantur; quia etsi multi contra: \ft*\fk Protegar in velamento. Protegar in velamento alarum. \fk*\ft Quæ nec onerant, et omnem læsionem avertunt. In sæcula, non unus homo usque in sæcula, sed Ecclesia, quæ usque ad finem mundi accolit in terra, et nunquam eradicatur per adversa.\ft*\f* \q1 \v 4 Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam; dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum.\f + \fr 60.6 \fr*\fk Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem, \fk*\ft etc. Ibid. Diapsalma. Jam audita de hæreditate habita vel habenda, affirmat, unde laudes promittit. \ft*\fk Dedisti. \fk*\ft Nec dicam, dabis: adeo certus sum, quasi jam essem in ipsa.\ft*\f* \q1 \v 5 Dies super dies regis adjicies; annos ejus usque in diem generationis et generationis.\f + \fr 60.7 \fr*\fk Dies super dies. \fk*\ft AUG. Quidquid vis dicis de æternitate, etc., usque ad sed regnent cum illo sancti in æternum. Vel \ft*\fk dabis hæreditatem. \fk*\ft CASS. Hanc scilicet, quia super dies, Christi, etc., usque ad quia rex ille permanet in æternum, sic et illi. \ft*\fk Misericordiam et veritatem. \fk*\ft AUG. \ft*\fk Misericordia\fk*\ft est, quia non meritis, sed bonitate peccata dimittit, et vitam promittit. \ft*\fk Veritas, \fk*\ft quia non fallit, sed reddit quod promisit. \ft*\fk Misericordiam\fk*\ft sequi debemus circa infirmos et circa inimicos. \ft*\fk Veritatem, \fk*\ft non peccando, ut sit justus. CASS. \ft*\fk Misericordiam et veritatem. \fk*\ft Est hic conclusio psalmi, etc., \ft*\fk usque ad: quis requiret ei? \fk*\ft AUG. Ut non quærat aliquis discere hæc in libris, et post sibi vivat, non illi.\ft*\f* \q1 \v 6 Permanet in æternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem ejus quis requiret? \q1 \v 7 Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi, ut reddam vota mea de die in diem.] \c 61 \d In finem, pro Idithun. Psalmus David.\f + \fr 61.1 \fr*\fk In finem pro Idithun. \fk*\ft AUG. \ft*\fk Transiliens, \fk*\ft videns tot occurrentia, Deo se subdit, qui altior eo; et inferioribus se, quasi de alto respondet increpando. \ft*\fk Transiliens, \fk*\ft invidis respondet, volentibus decipere.\ft*\f* \q1 \v 1 [Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.\f + \fr 61.2 \fr*\fk Nonne. \fk*\ft Ibid. Hoc est, \ft*\fk non veniat mihi pes superbiæ. Non movebor amplius, \fk*\ft hoc est, \ft*\fk et manus peccatoris non moveat me. Deo subjecta\fk*\ft semper, nil præter eum cupiens. Erit quidem, quia \ft*\fk ab ipso salutare meum, \fk*\ft a Patre Filius auctor salutis, quia et Deus, ne minor putetur.\ft*\f* \q1 \v 2 Nam et ipse Deus meus et salutaris meus; susceptor meus, non movebor amplius. \q1 \v 3 Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ.\f + \fr 61.4 \fr*\fk Quousque irruitis. \fk*\ft Ibid. Vel, secundum aliam litteram: \ft*\fk Quousque apponitis, \fk*\ft et idem sensus. Apponunt enim mali \ft*\fk super hominem, \fk*\ft id est, super Ecclesiam, onera passionum: ut usque in finem impleat quisque fidelis in corpore suo quod deest passionum Christi. \ft*\fk Universi vos. \fk*\ft CASS. Vel, secundum aliam litteram: \ft*\fk Omnes\fk*\ft vos, quasi vos omnes interficitis hominem illum, quantum ad hominem, non \ft*\fk omnes\fk*\ft unum, sed Ecclesiam; sed quia Deus susceptor non movebor. AUG. \ft*\fk Quousque, \fk*\ft a sanguine Abel, etc., usque ad non scilicet quod est \ft*\fk fundator altissimus. In hominem. \fk*\ft CASS. In corpus potestas vobis data est, non in animam. \ft*\fk Irruitis. \fk*\ft Non leviter, sed interficitis innocentem; putatis quod sine defensore sit, et quod facile corruat, ut paries inclinatus, qui etiam non impulsus caderet. \ft*\fk Et quasi maceria, \fk*\ft quæ est constructio saxorum sine ligamine cæmenti; et ne de ipsa novitate firmam putes, addit \ft*\fk impulsæ, \fk*\ft vel, non est vobis irruendum, quia vos ipsos interficitis universi, etiam consentientes.\ft*\f* \q1 \v 4 Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere; cucurri in siti: ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.\f + \fr 61.5 \fr*\fk Pretium. \fk*\ft CASS. Christum, ne coleretur, vel, beatitudinem tollere. \ft*\fk Cogitaverunt. \fk*\ft AUG. Nota diversa genera hostium, etc., usque ad de hac propheta ait: \ft*\fk Gloriosa dicta sunt de te, civitas. Cucurri in siti. \fk*\ft Quia etsi semper eos bibit, tamen semper sitit ultra. \ft*\fk Ore suo. \fk*\ft Quia nequeunt per aperta mala, tentant per blanda.\ft*\f* \q1 \v 5 Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea:\f + \fr 61.6 \fr*\fk Verumtamen Deo, \fk*\ft etc. CASS. Diapsalma. Item se, id est, animam suam subjici hortatur, et admonet reliquos. \ft*\fk Subjecta est anima mea. \fk*\ft Hæc petitio menti nostræ robur infigit.\ft*\f* \q1 \v 6 quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo. \q1 \v 7 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.\f + \fr 61.8 \fr*\fk In Deo, salutare meum. \fk*\ft Ibid. Tunc salvus et gloriosus in eo: modo quid? ipse Deus auxilii.\ft*\f* \q1 \v 8 Sperate in eo, omnis congregatio populi; effundite coram illo corda vestra: Deus adjutor noster in æternum.\f + \fr 61.9 \fr*\fk Sperate. \fk*\ft Ibid. Sua fide vulgata monet omnes, qui superstitionibus laborant, sperare in Domino. \ft*\fk Effundite. \fk*\ft AUG. Per lacrymas cor effunditur, etc., \ft*\fk usque ad: \fk*\ft Unde, \ft*\fk Punge oculum, et producit lacrymam; punge cor, et producit scientiam\fk*\ft Eccl. 22.. \ft*\fk Corda, \fk*\ft etc., pravas cogitationes.\ft*\f* \q1 \v 10 Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.\f + \fr 61.10 \fr*\fk Verumtamen vani. \fk*\ft HIER. Vel, sic junge, Deus est adjutor noster; et licet sic cooperetur nobis, tamen filii Adæ sunt vani et mendaces in statera, pervertentes Scripturas, quibus probent falsa. CASS. Diapsalmus. Errantes exprobrat, et monet in Deo, non in caducis, confidere, quod psalmus intendit. \ft*\fk Mendaces in stateris. \fk*\ft Qui iniquis ponderibus ementes decipiunt, vel justi videri volunt, cum sint fallaces. \ft*\fk In stateris. \fk*\ft In libra justitiæ, quo facilius decipiunt. \ft*\fk In idipsum, \fk*\ft quo credentur æqui.\ft*\f* \q1 \v 11 Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere; divitiæ si affluant, nolite cor apponere.\f + \fr 61.11 \fr*\fk Nolite sperare in. \fk*\ft AUG. Quasi diceret: Nec speretis, nec cupiatis, quæ congregata ab aliis rapiuntur. \ft*\fk Nolite, \fk*\ft sitiens convertit se ad eos. \ft*\fk Nolite. Rapinas. \fk*\ft Prædam quam vis rapere, in muscipula est, tenes et teneris; tenes, alienum scilicet, et teneris a diabolo. O lucra damnosa! invenis pecuniam, perdis justitiam. \ft*\fk Affluant. Nolite cor. \fk*\ft CASS. Non dicit: Nolite habere, non enim damnat divitias, unde mercamur cœlum; sed cor appositum, quod non expendit, sed recondit.\ft*\f* \q1 \v 12 Semel locutus est Deus; duo hæc audivi: quia potestas Dei est,\f + \fr 61.12 \fr*\fk Semel locutus est. \fk*\ft AUG. \ft*\fk Nolite cor apponere. \fk*\ft Cur? quia \ft*\fk potestas\fk*\ft judicandi est Dei filii, etc., usque ad nec pro potestate de misericordia desperetur. \ft*\fk Potestas Dei est: \fk*\ft non est potestas cuiquam nisi a Deo æquo, etsi te lateat æquitas.\ft*\f* \q1 \v 13 et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique juxta opera sua.] \c 62 \d Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.\f + \fr 62.1 \fr*\fk Psalmus David. \fk*\ft CASS. Loquitur de Ecclesia, quæ in ariditate sitit sæculi, et misericordiam expetit, donec æterna capiat, docens bene conversari in medio pravæ nationis. AUG. Psalmus ex persona capitis et membrorum; vox ipsius nostra est, et nostra ipsius est.\ft*\f* \q1 \v 1 [Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea !\f + \fr 62.2 \fr*\fk Deus, Deus meus, ad te de luce, \fk*\ft etc. Ibid. Quomodo se habeat in deserto, scilicet sponsa, Deum videre desiderat, quem et laudat, et id amplius agere optat. \ft*\fk Deus. \fk*\ft Ibid. Communis \ft*\fk Deus meus\fk*\ft quodam modo specialiori; vide affectum piæ deprecationis per hanc geminationem. \ft*\fk De luce. \fk*\ft Vel diluculo, quando surrexit Christus, ut tunc laudet eum Ecclesia quando exemplo suæ resurrectionis eam ad surgendum animavit. \ft*\fk Vigilo, \fk*\ft dummodo dormio, non amans quæ mundi sunt. CASS. Et sitio animo et corpore. \ft*\fk De luce. \fk*\ft AUG. Non enim vigilares; nisi lux oriretur, quæ te excitaret. \ft*\fk Sitivit in te anima mea: \fk*\ft et hic caro Deo, dum ab eo quærit hic necessaria.\ft*\f* \q1 \v 2 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.\f + \fr 62.3 \fr*\fk Deserta. \fk*\ft Ibid. Ubi nullus sanctorum habitat. \ft*\fk Invia, \fk*\ft quia non est qua inde exeas. \ft*\fk Inaquosa, \fk*\ft quia nec, dum ubi moraris, est ibi aqua. Sed Deus hic fecit viam Christum, et misit aquam Verbi sui Spiritu sancto implens prædicatores: \ft*\fk Ut fieret in eis fons aquæ salientis in vitam æternam\fk*\ft Joan. 4.. \ft*\fk Sic in sancto apparui tibi ut viderem, \fk*\ft etc. AUG. Cui non apparet Deus sit in sancto desiderio, etc., usque ad Sol enim sua luce facit nos videre, ita et Deus.\ft*\f* \q1 \v 3 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.\f + \fr 62.4 \fr*\fk Super vitas. \fk*\ft Ibid. Humanitatis, quæ multæ sunt, ut militis, agricolæ et cæterorum: melius est quod das correctis, quam quod eligunt perversi. \ft*\fk Labia mea. \fk*\ft Post beneficia Dei: laudem promittit. \ft*\fk Laudabunt, \fk*\ft ad proximum, de quo etiam sollicitor, quia nisi misericordia tua me præveniret, te laudare non possem, et sicut labiis, sic benedicant in vita. Vel sic, \ft*\fk Quia super vitas.\fk*\f* \q1 \v 4 Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.\f + \fr 62.5 \fr*\fk Sic benedicam. \fk*\ft Ibid. Ut dedisti per misericordiam laudare te, \ft*\fk sic benedicam, \fk*\ft ut misericordiæ tribuam vitam, in qua laudo. \ft*\fk In nomine tuo levabo manus meas. \fk*\ft Ibid. Levat manus qui, bonis operibus insistens, tensis manibus in figura crucis, Deum adorat; unde Apostolus: Levantes puras manus in oratione, sine ira et disceptatione.\ft*\f* \q1 \v 5 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.\f + \fr 62.6 \fr*\fk Adipe. \fk*\ft Ibid. In intestinis. Pinguedo in carne, id est, sapientia, quæ in abscondito et fortitudo spiritus. \ft*\fk Levabo manus. \fk*\ft Ibid. In Exod. Moyses, dum levaret manus ad Dominum, etc., usque ad pro terrenis operatur, vincitur ab Amalech.\ft*\f* \q1 \v 6 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.\f + \fr 62.7 \fr*\fk Si memor fui. \fk*\ft CASS. Exponit bona malaque utriusque partis, etc., usque ad nisi qui in Christo operatur. CASS. \ft*\fk In matutinis, \fk*\ft id est, in luce Christi, ut supra \ft*\fk de luce vigilo ad te, \fk*\ft ut filius lucis, id est Christi, ad lucis auctorem vigilet, ad Deum.\ft*\f* \q1 \v 7 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.\f + \fr 62.8 \fr*\fk Adjutor, \fk*\ft etc. AUG. In periculis Idumææ, etc., usque ad quia \ft*\fk me suscepit\fk*\ft a periculis \ft*\fk dextera tua, \fk*\ft id est propitatio.\ft*\f* \q1 \v 8 Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua. \q1 \v 9 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ;\f + \fr 62.10 \fr*\fk Ipsi vero in vanum quæsierunt animam. \fk*\ft Rex vero. Confert in his duobus versibus bona et mala diversarum partium. \ft*\fk In inferiora terræ. \fk*\ft CASS. Quia non ad cœlos evecti sunt. A terra sorbentur malæ cogitationes, quia de terra natæ, in ima terræ, quasi in cœnum, vergunt.\ft*\f* \q1 \v 10 tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt.\f + \fr 62.11 \fr*\fk Partes vulpium erunt, \fk*\ft etc. CASS. Principium sæculi, etc., usque ad dum se dolosis prava voluntate conjungunt.\ft*\f* \q1 \v 11 Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.]\f + \fr 62.12 \fr*\fk In Deo. \fk*\ft CASS. Patre, unde: \ft*\fk Ego in Patre, et Pater in me. Jurant, \fk*\ft non per eum, ne imperet juramentum, sed in eo, promittendo ei obsequium.\ft*\f* \c 63 \d In finem. Psalmus David.\f + \fr 63.1 \fr*\ft CASS. Psalmus iste breviter agit, etc., usque ad ut in passionibus speremus in Domino. AUG. Ut caput nostrum, ita nos in tribulationibus rogemus.\ft*\f* \q1 \v 1 [Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam.\f + \fr 63.2 \fr*\fk Exaudi, Deus, orationem. \fk*\ft Ut exaltes, \ft*\fk et eripe, \fk*\ft quia deprecor. \ft*\fk A timore inimici. \fk*\ft CASS. Sed non a timore mortis.\ft*\f* \q1 \v 2 Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.\f + \fr 63.3 \fr*\fk Protexisti me. \fk*\ft AUG. Hoc in capite factum, quod et membra experiuntur: hoc exemplo reliqui firmantur.\ft*\f* \q1 \v 3 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas; intenderunt arcum rem amaram,\f + \fr 63.4 \fr*\fk Quia exacuerunt ut gladium linguas. \fk*\ft Vel qui scilicet malignantes et operantes iniquitatem. \ft*\fk Arcum. \fk*\ft Occultas insidias, ut per discipulum, quod est res amara, ut conviva sit proditor. \ft*\fk Amaram.\fk*\f* \q1 \v 4 ut sagittent in occultis immaculatum. \q1 \v 5 Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit eos?\f + \fr 63.6 \fr*\fk Subito sagittabunt. \fk*\ft Ibid. Insidiose, quasi nescientem ut eis videtur qui se credunt Deum fallere. \ft*\fk Non timebunt. \fk*\ft Ibid. O cor durum! occidere hominem, qui mortuos suscitabat, et inde non timere. \ft*\fk Firmaverunt. \fk*\ft CASS. Obstinatione, non veritate, sermonem. \ft*\fk Reus est mortis: \fk*\ft vel, \ft*\fk Expedit ut unus moriatur. Sibi. \fk*\ft Ibid. Non Domino, sed sibi, cum dicunt: \ft*\fk Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Ut absconderent. \fk*\ft Mos malorum; qui dolum parat, putat se fallere.\ft*\f* \q1 \v 6 Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum,\f + \fr 63.7 \fr*\fk Scrutati. \fk*\ft CASS. Quomodo accusarent justum, vel quomodo perderent, ne mundus post eum iret. AUG. Scrutina, id est, acerba et occulta consilia; sed quanto acutius cogitant, tanto plus deficiunt a veritate et æquitate, et in tenebras merguntur: quia cum non vident Deum, putant se non videri a Deo. \ft*\fk Accedet homo. \fk*\ft CASS. Nam qui scrutatur iniqua, etc., usque ad sed in corde hominis grandescit. AUG. Scrutati, sed frustra, quia sponte accedet homo ad passionem. \ft*\fk Ad cor altum. \fk*\ft Ibid. Erat ei, quia hoc faciebat secundum altum consilium. \ft*\fk Sagittæ parvulorum factæ. \fk*\ft CASS. Enumeratam pravitatem irridet Judæorum, qui magis turbati sunt nuntiata resurrectione, justi lætati.\ft*\f* \q1 \v 7 et exaltabitur Deus. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum, \q1 \v 8 et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos,\f + \fr 63.9 \fr*\fk Conturbati. \fk*\ft Ibid. Fuerunt illi qui, salutis suæ consilium quærentes, dixerunt: Quid \ft*\fk faciemus, viri fratres?\fk*\f* \q1 \v 9 et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt.\f + \fr 63.10 \fr*\fk Et timuit omnis. \fk*\ft AUG. Si timet homo, non terreat homo, quin annuntiet, sicut Apostoli, quibus comminaverunt principes sacerdotum, dicentes, ne prædicarent in nomine Jesu. \ft*\fk Et facta ejus intellexerunt. \fk*\ft Ibid. Cur passus? cur non descendit de cruce? quia moriendum erat et resurgendum: quod tunc non fuit intellectum.\ft*\f* \q1 \v 10 Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.]\f + \fr 63.11 \fr*\fk Lætabitur justus in Domino. \fk*\ft CASS. Conclusio ex prædictis, et ostenditur promissio justorum. \ft*\fk Omnes. \fk*\ft Ibid. Ne putes de solis Apostolicis dici.\ft*\f* \c 64 \d In finem. Psalmus David, canticum Jeremiæ et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.\f + \fr 64.1 \fr*\fk In finem. \fk*\ft AUG. Prophetavit Jeremias XXV, 29. post septuaginta annos rediturum populum. Inter captivos erat Ezechiel et alii prophetæ. Completis septuaginta annis restitutum est templum. Figura est nostri, qui de Babylonia ad Jerusalem suspiramus, de sæculo et corpore peccati ad cœlum. \ft*\fk Jeremiæ. \fk*\ft AUG., HIER. Excelsus; et significat eos, qui dicunt: \ft*\fk Nostra conversatio in cœlis est. Aggœus, \fk*\ft festus. Illos significat, qui sunt spe gaudentes, qui in reliquiis cogitationum diem festum agunt Domino; \ft*\fk Ezechiel, \fk*\ft roboravit me Dominus, et significat illos, qui sunt roborati in Domino; hi prophetaverunt reditum in Jerusalem. \ft*\fk De populo transmigrationis. \fk*\ft AUG. Id est, qui transmigravit de cœlo ad terram, de perfectione ad miseriam et confusionem. \ft*\fk Cum inciperet. \fk*\ft Ibid. Incipit exire, qui incipit amare; charitas civem facit Jerusalem, cupiditas Babylonis: et sic ergo corpore permisti, desiderio sunt separati. CASS. Consolatio in exsilio; ne quis desperet: quia certificat reditum, et per quem, et quæ divitiæ reversis. Affirmat reditum, et precatur.\ft*\f* \q1 \v 1 [Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.\f + \fr 64.2 \fr*\fk Te decet. \fk*\ft Non deos gentium et non alibi, nisi in contemplatione, id est, fide, et ibi de bonis operibus \ft*\fk reddetur votum, \fk*\ft in cœlesti Jerusalem, quod illi solvebant Marti post prælia, et cæteris diis in hunc modum. \ft*\fk Sion. \fk*\ft Patria cœlestis est Sion, eadem est Jerusalem.\ft*\f* \q1 \v 2 Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet.\f + \fr 64.3 \fr*\fk Exaudi orationem meam. \fk*\ft CASS. Prius facit quod a cæteris faciendum dicit, scilicet, \ft*\fk exaudi. Omnis caro. \fk*\ft AUG. Id est, homo, id est ex omni genere: pauperes, divites, viri, feminæ, docti, indocti, pueri, senes.\ft*\f* \q1 \v 3 Verba iniquorum prævaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis.\f + \fr 64.4 \fr*\fk Verba iniquorum. \fk*\ft CASS. Qua spe hoc oras? quia \ft*\fk ad te omnis caro veniet, \fk*\ft non solum anima, sed etiam malus homo. Necesse est ut audias. Verba enim iniquorum, diaboli et primitivorum parentum Adæ et Evæ. \ft*\fk Prævaluerunt. \fk*\ft Id est, in exsilium projecerunt, vel pagani, ritus suos filiis suis suaserunt, sed propitiaberis in hostia Christi. AUG. \ft*\fk Verba iniquorum, \fk*\ft id est, malos ritus et mores parentum nostrorum qui ut ætate, ita auctoritate præstant pueris secuti sumus. \ft*\fk Propitiaberis. \fk*\ft AUG. Propitiatio fit per sacrificium, quod sacerdos Christus obtulit. Idem est ergo sacerdos et hostia.\ft*\f* \q1 \v 4 Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum,\f + \fr 64.5 \fr*\fk Beatus quem elegisti, \fk*\ft etc. CASS. Et beatus omnis ille quem elegisti a massa perditorum. \ft*\fk Non vos me elegistis, sed ego vos\fk*\ft Joan. 15., et assumpsisti in sortem tuam, in æternam requiem. AUG. Vel sic, propitiaberis per beatum virum: etc., usque ad quæ non possunt dici. \ft*\fk In bonis. \fk*\ft CASS. Quæ bona sunt, sanctitas in se, æquitas ad proximum. \ft*\fk Templum. \fk*\ft Ecclesia, vel caro Christi.\ft*\f* \q1 \v 5 mirabile in æquitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.\f + \fr 64.6 \fr*\fk Mirabile. \fk*\ft AUG. Non in exterioribus, ut domus terræ, sed in justitia, quæ pulchrior interiori oculo et amabilior quam modo debemus esurire, ut tunc ea satiemur. \ft*\fk In æquitate. \fk*\ft CAS. Cum unicuique digna retribuet, cui et dicet: \ft*\fk Exaudi nos, qui es Salvator. Spes omnium. \fk*\ft Laudes Dei, et virtutes describit. \ft*\fk Et in mari longe. \fk*\ft AUG. Ideo longe, quia in mari. Mare dicitur in figura sæculi amari falsitate iniquitatum, et tempestuosi procellis tentationum, ubi pisces invicem se devorant.\ft*\f* \q1 \v 6 Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia;\f + \fr 64.7 \fr*\fk Præparans montes. \fk*\ft AUG. Ad usus competentes. \ft*\fk In virtute tua. \fk*\ft Quia per eos fecit miracula. Quomodo præparavit? Accinctus potentia, id est Deitate, quia humanitas Verbi majestate præcincta est, ut quod homo non habuit, Deitas daret. \ft*\fk Accinctus. \fk*\ft Ibid. Christus in medio undique cinctus, quia omnes illum communiter habemus qui in eum credimus, sed quia fides non a nobis, sed ab eo, potentatu suo cinctus dicitur.\ft*\f* \q1 \v 7 qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes,\f + \fr 64.8 \fr*\fk Qui conturbas profundum maris. \fk*\ft Ecce qui per illos paratos fecit, conturbans ad pœnitentiam. Profundum maris, non superficiem, sed corda profundius mersa, vel corda principum. Hæc conturbata sunt, cum viderent et deos suos et spes suas ad nihilum venire. \ft*\fk Sonum. \fk*\ft AUG. Sonantes contradictione, fluctuantes persecutione, etc., usque ad dum istos plus diis suis valere cernunt.\ft*\f* \q1 \v 8 et timebunt qui habitant terminos a signis tuis; exitus matutini et vespere delectabis.\f + \fr 64.9 \fr*\fk Matutini et vespere. \fk*\ft AUG. Mane est prosperitas, quia lætum est mane post tristitiam noctis. Vespere adversitas; in his tentatur homo, sed datur ei exire inde, ne lucris capiatur, cui divitiæ sunt Deus: ne adversis terreatur, pro quo passus est Dominus. \ft*\fk Delectabis. \fk*\ft Delectabiles facies jam in vita hac. Si enim non delectet hominem ipse exitus, non laborat inde exire, sed capitur lucris, cui non placet promissio Christi. Et terretur adversis, quem non delectat ille qui pro eo voluit pati, ut faceret exitum ei.\ft*\f* \q1 \v 9 Visitasti terram, et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis; parasti cibum illorum: quoniam ita est præparatio ejus.\f + \fr 64.10 \fr*\fk Visitasti terram et inebriasti eam. \fk*\ft Per prædicatores hoc facies, nam intus doces quibus prædicant. \ft*\fk Flumen. \fk*\ft Profundi ad recipiendum repletum est aquis, donis Spiritus sancti, tu enim parasti cibum. \ft*\fk Flumen Dei. \fk*\ft CAS. Misericordia Dei pleno fluvio comparatur, etc., usque ad sicut ab eo disponitur, sine quo nihil ibi fit.\ft*\f* \q1 \v 10 Rivos ejus inebria; multiplica genimina ejus: in stillicidiis ejus lætabitur germinans.\f + \fr 64.11 \fr*\fk Rivos ejus. \fk*\ft Apostolos et alios, qui de flumine biberunt. \ft*\fk Inebria, \fk*\ft ut sibi et aliis sufficiant. \ft*\fk Multiplica, \fk*\ft ut per successiones prædicatio non deficiat. \ft*\fk Coronæ anni, \fk*\ft totus mundus, ubi Ecclesia. \ft*\fk Rivos ejus. \fk*\ft Ibid. \ft*\fk Parasti, \fk*\ft etc. Et, o Domine, etc., usque ad quo crescit Verbum Dei. \ft*\fk Coronæ anni. \fk*\ft Ibid. Quia gloria victoriæ est vincenti diabolum. \ft*\fk Benignitatis tuæ, \fk*\ft etc. AUG. Ne quis glorietur de meritis suis. \ft*\fk Campi tui replebuntur. \fk*\ft CAS., AUG. Homines, propter æqualitatem, id est, justi. \ft*\fk Colles, \fk*\ft quia Deus erigit humiles \ft*\fk Desertum: \fk*\ft omnes gentes, quibus nullus propheta missus.\ft*\f* \q1 \v 12 Benedices coronæ anni benignitatis tuæ, et campi tui replebuntur ubertate. \q1 \v 13 Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur.\f + \fr 64.13 \fr*\fk Pinguescent speciosa deserti. \fk*\ft Quando Apostoli ad eas venerunt, per quos decoræ factæ sunt.\ft*\f* \q1 \v 14 Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento; clamabunt, etenim hymnum dicent.]\f + \fr 64.14 \fr*\fk Valles. \fk*\ft Ibid. Humiles populi multum fructum afferent. \ft*\fk Clamabunt. \fk*\ft Ibid. Non in blasphemia, sed in hymno, inde abundant frumento. Psalmus iste in exsequiis fidelium decantatur, quia agit de reditu a Babylonia hujus mundi ad patriam cœlestem, ad quam sancti in obitu de carne educti, feliciter migrant, stolam simplam recipientes, donec in resurrectione geminæ beatitudinis stola glorificentur.\ft*\f* \c 65 \d In finem. Canticum psalmi resurrectionis. [Jubilate Deo, omnis terra;\f + \fr 65.1 \fr*\fk In finem. \fk*\ft AUG. Judæi ex legis justitia sperabant sibi bona temporalia, et resurrectionem, etc., usque ad pro fide gentium ad eamdem spem resurrectionis vocaturum. \ft*\fk Jubilate Deo, omnis terra, \fk*\ft etc. CAS. Primo monet omnes de resurrectione Christi gaudere, quæ omnibus dat vitam.\ft*\f* \q1 \v 1 psalmum dicite nomini ejus; date gloriam laudi ejus. \q1 \v 2 Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine ! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.\f + \fr 65.3 \fr*\fk Date gloriam. \fk*\ft AUG. Non ut Judæi, qui meritis suis dant justitiam, et invident gentibus gratiam. \ft*\fk Quam terribilia. \fk*\ft Ibid. Si gaudes et time, ne quod datum est humili auferatur superbo: sicut factum est Judæis. Ne ergo insultes fractis ramis, sed time, ne forte nec tibi parcat. \ft*\fk Opera tua, Domine. \fk*\ft CAS. Breviter mysteria incarnationis dicit opera, quod Deus homo, quod passus, mortuus, et hujusmodi. \ft*\fk In multitudine virtutis tuæ. \fk*\ft AUG. Hic innuit resurrectionem ad quam, exclusis mendacibus Judæis, adhibentur gentes. BEDA. Resurrexit Dominus; multi crediderunt in eum, etc., usque ad per gratiam biberunt. \ft*\fk Mentientur. \fk*\ft Opera sunt terræ, quæ inimici mentiuntur, contra mentientes, \ft*\fk omnis terra adoret, \fk*\ft etc. AUG. \ft*\fk Mentientur. \fk*\ft Solent mentiri inimici, etc., usque ad adoret omnis terra.\ft*\f* \q1 \v 3 Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo. \q1 \v 4 Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum.\f + \fr 65.5 \fr*\fk Venite. \fk*\ft CAS. Diapsalma. Incipientes ad opera Dei consideranda invitat, ut una fides jungat, quos unum præmium exspectat: ubi exponens illa opera, aperte dicit resurrectionem pertinere ad gentes, repressis Judæis.\ft*\f* \q1 \v 5 Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi lætabimur in ipso.\f + \fr 65.6 \fr*\fk Qui convertit. \fk*\ft Ibid. Opera, in quibus terribilis, et quæ sunt ea, subdit: \ft*\fk Qui convertit mare. \fk*\ft In flumine Jordani ad litteram, mystice in labenti mundo. \ft*\fk In flumine. \fk*\ft Ibid. Licet remissa sint peccata, tamen in decursu mortalitatis adhuc sunt, non enim mox immortalitas. \ft*\fk In flumine. \fk*\ft AUG. Flumen est mortalitas sæculi ubi alii veniunt, alii recedunt: sed qui in Christum credit, transit pede in se humilis, non equo superbus. \ft*\fk Ibi lætabimur. \fk*\ft Ibid. Vel sic: Terribilia sunt opera, etc., usque ad et in his lætantur Christiani. \ft*\fk In ipso. \fk*\ft Ibid. Quando erit omnia in omnibus, vel in ipso qui dominatur, in virtute sua.\ft*\f* \q1 \v 6 Qui dominatur in virtute sua in æternum; oculi ejus super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis.\f + \fr 65.7 \fr*\fk Non exaltentur. \fk*\ft Ibid. Pro lege quasi plus illis debeatur. \ft*\fk Omnes enim peccaverunt, \fk*\ft etc. Rom. 3.\ft*\f* \q1 \v 7 Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus:\f + \fr 65.8 \fr*\fk Benedicite. \fk*\ft CAS. Diapsalma. Monet gentes benedicere Deum, qui licet probet tribulationibus, tamen ducit ad regnum; hæc enim videntur obviare promissæ resurrectioni. \ft*\fk Auditam facite. \fk*\ft AUG. Palam, ut qui diligit Deum, diligit et proximum. \ft*\fk Vocem laudis ejus. \fk*\ft Quam dicit Pater de Filio: \ft*\fk Hic est Filius meus.\fk*\f* \q1 \v 8 qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.\f + \fr 65.9 \fr*\fk Qui posuit animam. \fk*\ft Ibid. Enumerat hic quibus causis debeat prædicari.\ft*\f* \q1 \v 9 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.\f + \fr 65.10 \fr*\fk Quoniam probasti nos. \fk*\ft AUG. Non dedisti in commotionem. Quoniam probasti, non in præceps dedisti, probasti adversis, igne charitatis, qui non sinit sentire tormenta, vel, igne tribulationis nos examinasti, etc.\ft*\f* \q1 \v 10 Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro; \q1 \v 11 imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.\f + \fr 65.12 \fr*\fk Laqueum. \fk*\ft AUG. Non qui decipit, sed qui probat. \ft*\fk Transivimus. \fk*\ft CAS., AUG. Tu hæc omnia, et nos, etc., usque ad hoc in tentationibus nobis fit.\ft*\f* \q1 \v 12 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea\f + \fr 65.13 \fr*\fk Introibo. \fk*\ft CAS. Ecce quæ bona contra præcedentia mala, ut roboret. \ft*\fk In holocaustis. \fk*\ft Id est, ut me offeram conspectui tuo, etc., usque ad sed se quod charius est substraxit.\ft*\f* \q1 \v 13 quæ distinxerunt labia mea: et locutum est os meum in tribulatione mea.\f + \fr 65.14 \fr*\fk Distinxerunt. \fk*\ft AUG. Distinguit, qui se dicit nihil esse, Deum omnia; et, se eo egere, non illum se. \ft*\fk Et locutum est os meum. \fk*\ft Quem præ omnibus manifestavi prævalere omnibus aliis votis in tribulatione mea, non victus tribulatione.\ft*\f* \q1 \v 15 Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis.\f + \fr 65.15 \fr*\fk Holocausta medullata. \fk*\ft Meipsum cum medullis intimi amoris. \ft*\fk Incenso arietum. \fk*\ft Ibid. Vel, cum \ft*\fk incenso, \fk*\ft quod est oratio; et \ft*\fk arietibus, \fk*\ft quia duces gregis maxime orant pro grege. \ft*\fk Cum incenso. \fk*\ft HIER., AUG. Cum oratione Apostolorum, quia Deo placet quod traditione eorum fit. Vel cum incensione et destructione bestialitatis et repugnantiæ. Boves; cervicositatem; \ft*\fk cum hircis, \fk*\ft petulantiam; hæc in me mactando vitia. \ft*\fk Offeram tibi boves. \fk*\ft AUG. Si offeruntur triturantes, non remanent tamen peccatores: sed per pœnitentiam sanati offeruntur; et ipsi non per se, sed potius adjuncti bobus, quia fecerunt sibi amicos de mammona iniquitatis.\ft*\f* \q1 \v 16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.\f + \fr 65.16 \fr*\fk Venite, audite. \fk*\ft Diapsalma. Jam expositis omnibus, item monet non tam rudes, sed devotos, ut exemplo suæ liberationis amplius confidant in Domino: benedicens eum de exauditione. Ita ego facio, et o vos gentes, \ft*\fk venite.\fk*\f* \q1 \v 17 Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.\f + \fr 65.17 \fr*\fk Ad ipsum ore meo clamavi. \fk*\ft CAS. Exponit quanta fecit animæ suæ, subdens: \ft*\fk Ad ipsum, \fk*\ft etc. Hoc fecit animæ meæ, ut clamarem ad ipsum, cum gentes ad idola: et quod extra loquor intus habeo, et non iniquitatem, quia sic puritas orationis, auditur. \ft*\fk Clamavi et exaltavi in corde. \fk*\ft AUG. Id est, ipsum publice prædicavi, et in secreto confessus sum. Quod in ore, hoc et in corde habeo: tamen \ft*\fk holocausta medullata offeram. \fk*\ft His duobus perfectus est Christianus.\ft*\f* \q1 \v 18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.\f + \fr 65.18 \fr*\fk Meo. \fk*\ft Suum est, quod non est perversum; proponit merito, ut discant prius laborare quam præmium quærant.\ft*\f* \q1 \v 19 Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meæ. \q1 \v 20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.]\f + \fr 65.20 \fr*\fk Orationem meam, \fk*\ft etc. Hæc duo connexa sunt; si non suspenditur oratio, nec protelatur misericordia.\ft*\f* \c 66 \q1 \v 1 In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.\f + \fr 66.1 \fr*\fk In finem. \fk*\ft CAS. Post canticum resurrectionis, deprecationem suam Propheta subdit, ut benedicti ad Dei cognitionem ducantur. Prophetat benedictionem omnium per adventum Christi. AUG. Quia in præcedenti psalmo monuerat nos benedicere Deum; quod non possumus, nisi ipse prior benedicat nos; ideo hoc precatur benedici, dicens: \ft*\fk Deus misereatur nostri et benedicat, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 2 [Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri:\f + \fr 66.2 \fr*\fk Deus misereatur. \fk*\ft Ibid. Prior est benedictio Dei, quæ est quasi pluvia terram nostræ mentis irrigans: inde nos benedicimus eum, quod quasi fructus est, et in utroque nos crescimus, non ipse. Dicat ergo desiderans pluviam Dominicæ benedictionis: Deus misereatur, etc. \ft*\fk Deus misereatur nostri et benedicat. \fk*\ft CAS. Sed qui multi volunt, etc., usque ad et quia cognoscitur in gentibus Christus: \ft*\fk Confiteantur, \fk*\ft etc. \ft*\fk Benedicat nobis. \fk*\ft Ibid. Benedicit Creator creaturæ, multiplicando, numero et merito. Benedicit creatura Creatori, eum corde, voce et opere, laudando, et omne bonum, quod habet, ei ascribendo.\ft*\f* \q1 \v 3 ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. \q1 \v 4 Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.\f + \fr 66.4 \fr*\fk Confiteantur tibi populi, Deus. \fk*\ft Ibid. Post notitiam hortatur confiteri pro directione et judicio.\ft*\f* \q1 \v 5 Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.\f + \fr 66.5 \fr*\fk Lætentur et exsultent. \fk*\ft AUG. Quia jam confessi non timent futura judicia, quibus Christus est advocatus, non judex, \ft*\fk lætentur.\fk*\f* \q1 \v 6 Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.\f + \fr 66.6 \fr*\fk Confiteantur tibi populi, Deus. \fk*\ft CAS. Eadem admonitio ad aliud tendens, quia terra dedit fructum, et si idem initium sensus, tamen ad diversa tendit.\ft*\f* \q1 \v 7 Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster !\f + \fr 66.7 \fr*\fk Terra dedit fructum suum. \fk*\ft HIER. Mariæ Christum, etc., \ft*\fk usque ad: \fk*\ft Sed non illa sola hoc debet, imo, \ft*\fk Benedicat\fk*\ft etiam \ft*\fk nos. Deus, Deus noster. \fk*\ft Ibid. Ter trinitas, \ft*\fk eum, \fk*\ft unitas. \ft*\fk Et metuant eum. \fk*\ft CAS. Metus inter beneficia postulatur, ut credita caute custodiantur: Timor Dei incipit, et consummat; qui timere novit, amare non desinit.\ft*\f* \q1 \v 8 Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terræ.] \c 67 \d In finem. Psalmus cantici ipsi David.\f + \fr 67.1 \fr*\fk In finem. \fk*\ft CAS. Psalmus David prophetæ de exsultatione Christi et Ecclesiæ hic et in futuro, ut omnes Deo cantent. Surgente Christo, quasi elevata arca, etc., usque ad verbis his similibus Moyses usus fuisse dicitur.\ft*\f* \q1 \v 1 [Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.\f + \fr 67.2 \fr*\fk Exsurgat Deus et dissipentur. \fk*\ft Ibid. Confidenter optat quod scit futurum. \ft*\fk Et fugiant qui oderunt. \fk*\ft HIER. Vel de pœnitentibus legi potest, etc., usque ad ut lacrymis pœnitentiæ admoto igne Spiritus sancti duritia eorum solvatur. \ft*\fk Qui oderunt. \fk*\ft AUG. Pertinaces a præsentia tollantur ejus, qui ubique præsens; grave maledictum, ut velint et conentur, quod nullatenus fieri potest.\ft*\f* \q1 \v 2 Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.\f + \fr 67.3 \fr*\fk Sicut deficit fumus. \fk*\ft CAS. Fumus ex flamma ascensu vanescit; ita peccatores ex flamma nequitiæ fumiferas actiones producunt, et ipsa elatione deficiunt. \ft*\fk Sicut fluit. \fk*\ft AUG. De pœnitentibus dici potest; vel in judicio a facie Dei tollentur mali: qui erit ignis ad pœnam impiorum, et lumen justorum.\ft*\f* \q1 \v 3 Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia.\f + \fr 67.4 \fr*\fk Epulentur. \fk*\ft CAS., AUG. In deliciis, quæ sunt in conspectu Dei. \ft*\fk Et delectentur, \fk*\ft hoc potest eos delectare, quod læti sunt quia non est finienda eorum lætitia.\ft*\f* \q1 \v 4 Cantate Deo; psalmum dicite nomini ejus: iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi; exsultate in conspectu ejus. Turbabuntur a facie ejus,\f + \fr 67.5 \fr*\fk Cantate Deo. \fk*\ft AUG. Convertit se ad eos, quibus tantam spem dedit et hortatur. \ft*\fk Qui ascendit. \fk*\ft Non eum excipiet nova vita, nisi vetus occiderit; vel, resurgendo casum corporis vicit. \ft*\fk Super occasum. \fk*\ft CAS. Occasus mortis cadit illi, super quem sol justitiæ oritur. Et ne dubites quis iste sit, quia \ft*\fk Dominus nomen\fk*\ft illi essentiale, quem Judæi ut communem hominem occiderunt. \ft*\fk In conspectu. \fk*\ft Consideratio præmii futuri ærumnas mitigat.\ft*\f* \q1 \v 5 patris orphanorum, et judicis viduarum; Deus in loco sancto suo.\f + \fr 67.6 \fr*\fk Orphanorum. \fk*\ft AUG. Quibus mortuus est pater, mundus et diabolus, et mater concupiscentia. \ft*\fk Viduæ, \fk*\ft quibus error maritus moritur; in quibus habitat Deus, quos colligit, quos trahit, quia de viduis et orphanis facit sibi templum, in quo est.\ft*\f* \q1 \v 6 Deus qui inhabitare facit unius moris in domo; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.\f + \fr 67.7 \fr*\fk Deus qui inhabitare. \fk*\ft HIER. In Hebræo habetur: \ft*\fk Dominus autem inhabitare facit monachos in domo, \fk*\ft in quibus non cohabitat peccatum. \ft*\fk Unius moris. \fk*\ft AUG. Unanimes, unum sentientes, etc., usque ad non meritis, unde subdit: \ft*\fk Qui educit vinctos. Educit vinctos. \fk*\ft CAS. De inferno ligato diabolo. \ft*\fk Qui exasperant. \fk*\ft Blasphemos in Deum. Vel persequendo in sepulcris in carnalibus fetidis sepulti, ut nec velint nec possint ambulare. \ft*\fk Exasperant. \fk*\ft AUG. Resistendo justitiæ, cum omnino sint mortui in operibus mortuis; vincti vero volunt ambulare, nec possunt; hi solvuntur per gratiam, illi resuscitantur.\ft*\f* \q1 \v 7 Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,\f + \fr 67.8 \fr*\fk Deus, cum egredereris. \fk*\ft CAS. Diapsalmus de verbo Evangelii per egressum Christi. \ft*\fk Deus, cum egredereris. \fk*\ft Vere educis, quia præfiguratus est egressus ejus coram Isræl, dum in columna nubis et ignis apparuit in deserto, et manna satiavit. AUG. \ft*\fk Egressus\fk*\ft dum apparuit hominibus per humanitatem, vel dum \ft*\fk educit vinctos, \fk*\ft id est, suscitat. \ft*\fk Transiit in desertum, \fk*\ft cum ad gentes venit. BASIL. \ft*\fk Egredereris. \fk*\ft Quasi dicat: cum transiturus esses solitudinem illam, quæ nondum lucis splendorem acceperat, terram quidem concussisti ac commovisti, cœlitus vero gratiæ tuæ guttas distillasti.\ft*\f* \q1 \v 9 terra mota est, etenim cæli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël.\f + \fr 67.9 \fr*\fk Terra mota est. \fk*\ft Quia tunc terreni videndo tanta mirabilia moti sunt. \ft*\fk Cœli distillaverunt a facie Dei: \fk*\ft Manna, dum in modum stillicidii, manna descendit a facie Dei, cujus præsentia per columnam noscebatur. AUG. Mons Sina a facie Dei fumavit, secundum aliam litteram quando Moyses ibi legem accepit.\ft*\f* \q1 \v 10 Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ; et infirmata est, tu vero perfecisti eam.\f + \fr 67.10 \fr*\fk Pluviam. \fk*\ft Hoc est quod cœli distillaverunt manna, \ft*\fk voluntariam\fk*\ft quæ satisfaceret voluntati illius gentis avide comedendi. \ft*\fk Segregabis Deus hæreditati tuæ. \fk*\ft Quia non aliis gentibus dedit, quod tunc Judæis. \ft*\fk Infirmata, \fk*\ft etc. Ad tempus, dum Christo non credidit. CAS. \ft*\fk Perfecit. \fk*\ft Deus hæreditatem suam, dum gentes in supplementum admisit. Subdit unde perfecit.\ft*\f* \q1 \v 11 Animalia tua habitabunt in ea; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.\f + \fr 67.11 \fr*\fk Animalia. \fk*\ft Id est, gentes tuæ, dum credunt, habitant in hæreditate, id est, in Ecclesia. Quæ sunt animalia exponit. \ft*\fk Parasti: \fk*\ft prædestinatos dicit, quia ab origine mundi præparati sunt. AUG. Vel, \ft*\fk mons Sina a facie Dei Isræl, \fk*\ft subaudi distillavit, etc., usque ad in quo superabundavit gratia. CAS. Hæc mystice, sed secundum figuram, etc., usque ad mittit ergo ad mysterium. AUG. Quidam libri non habent \ft*\fk mons, \fk*\ft sed \ft*\fk a facie Dei Sina Isræl; \fk*\ft id est, qui legem dedit populo Isræl: quia qui legem dedit per Moysem, qua terreret, dedit et benedictionem per Apostolos, qua liberet. \ft*\fk In dulcedine\fk*\ft CAS. \ft*\fk Dulcedo\fk*\ft est, qua bonum fit, non timore pœnæ, sed delectatione justitiæ.\ft*\f* \q1 \v 12 Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.\f + \fr 67.12 \fr*\fk Dominus dabit verbum. \fk*\ft Virtutes multas evangelizantibus verbum.\ft*\f* \q1 \v 13 Rex virtutum dilecti, dilecti; et speciei domus dividere spolia.\f + \fr 67.13 \fr*\fk Rex virtutum. \fk*\ft HIER. Apostolorum, vel dilecti. CAS. Pater est rex angelorum, quibus imperat et ipse dilectus. AUG. \ft*\fk Rex virtutum dilecti. \fk*\ft Filii, id est, pater vel more veteris Scripturæ Christus \ft*\fk rex virtutum; \fk*\ft Christi, id est, suarum, ut fecit Moyses, sicut præcepit Dominus Moysi. \ft*\fk Dilecti, dilecti. \fk*\ft CAS. Repetitio \ft*\fk dilecti\fk*\ft ad commendationem; sed non est hæc repetitio in omnibus libris, sed sive sit, sive non, hic est sensus, \ft*\fk dilecti\fk*\ft non solum ad alia, sed etiam ad dividenda spolia, quæ dividendo, speciosam fecit Ecclesiam.\ft*\f* \q1 \v 14 Si dormiatis inter medios cleros, pennæ columbæ deargentatæ, et posteriora dorsi ejus in pallore auri.\f + \fr 67.14 \fr*\fk Si dormiatis. \fk*\ft AUG. \ft*\fk Dormire inter medios cleros\fk*\ft est in auctoritate duorum Testamentorum requiescere et pacifice acquiescere. \ft*\fk Pennæ columbæ deargentatæ, \fk*\ft prædicatores quorum prædicatione in cœlum fertur gloria Ecclesiæ. \ft*\fk Columbæ\fk*\ft AUG., CAS. Columba Ecclesia, etc., usque ad prædicatione in cœlum fertur. \ft*\fk Et posteriora. \fk*\ft AUG. Ubi radices alarum etc., usque ad vigor sapientiæ est charitas. \ft*\fk Inter medios cleros. \fk*\ft AUG. Latinæ linguæ esset inter cleros, etc., usque ad vobis erunt pennæ ambiguum est.\ft*\f* \q1 \v 15 Dum discernit cælestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon.\f + \fr 67.15 \fr*\ft CAS. Diapsalmus, \ft*\fk dum discernit, \fk*\ft de donationibus Christi ascendentis, qui solus potest, et non alius. AUG. Dum gratia Spiritus sancti reges discernuntur, etc., usque ad et in eum credentes proteguntur.\ft*\f* \q1 \v 16 Mons Dei, mons pinguis: mons coagulatus, mons pinguis. \q1 \v 17 Ut quid suspicamini, montes coagulatos? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo; etenim Dominus habitabit in finem.\f + \fr 67.17 \fr*\fk Mons Dei mons pinguis. \fk*\ft AUG., CAS. Commendationem montis subdit, etc., usque ad Hic enim est mons qui in Ezechiele vulnerat principem Tyri. \ft*\fk Beneplacitum est Deo, \fk*\ft etc. AUG. \ft*\fk Etenim Dominus habitabit eum in finem, \fk*\ft id est usque ad terminum majestatis suæ, qui est finis sine fine, et plenitudo omnium. \ft*\fk Etenim Dominus habitavit. \fk*\ft Nullus ut iste, quia iste mons, scilicet Dominus, habitabit illos montes usquequo ducat \ft*\fk in finem, \fk*\ft id est, in se Deum contemplandum. Alii autem montes sunt currus per quos vehitur Deus in universum mundum. \ft*\fk Currus, \fk*\ft quia unanimes copulati charitate, quos ad ministerium voluntatis suæ moderatur Deus, \ft*\fk decem millibus, \fk*\ft innumeris populis; multitudo sanctorum. \ft*\fk In finem. \fk*\ft Quia personaliter unitus est ei, in quo habitavit \ft*\fk omnis plenitudo divinitatis corporaliter.\fk*\f* \q1 \v 18 Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium; Dominus in eis in Sina, in sancto.\f + \fr 67.18 \fr*\fk Millia lætantium. \fk*\ft AUG., CAS. Magnam multitudinem significat sanctorum, etc., usque ad et ideo lætantur. \ft*\fk Sina in sancto\fk*\ft CAS. Est mons in quo data est lex. Dicitur mandatum in quo requiescit Dominus, quia in sanctis mandatis ejus præsentia solet contueri. \ft*\fk In Sina. \fk*\ft HIERON. Vel in Sina sancto, id est, qui in Sina monte olim dedit legem, ipse idem est in sancto, id est, in Christo, qui est Sanctus sanctorum.\ft*\f* \q1 \v 19 Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.\f + \fr 67.19 \fr*\fk Ascendisti. \fk*\ft AUG. Qui propter nos erudiendos descendit. \ft*\fk In altum. \fk*\ft Super omnes cœlos. \ft*\fk Cepisti captivitatem. \fk*\ft CAS. Prius apud inferos captos: hæc sunt spolia, similitudo triumphi; \ft*\fk accepisti dona in hominibus\fk*\ft a patre, id est, homines. Vel \ft*\fk dedisti, \fk*\ft secundum quod Deus, \ft*\fk dona hominibus, \fk*\ft quod etiam fit in triumphis. \ft*\fk Cepisti captivitatem. \fk*\ft AUG. Unde captivi dicuntur, quia capti retibus Petri, et sub leve jugum missi: unde in hoc curru sunt millia lætantium; non plorantium. \ft*\fk Accepisti. \fk*\ft Paulus apostolica auctoritate, etc., \ft*\fk usque ad: Quod uni ex minimis fecistis, mihi fecistis.\fk*\f* \q1 \v 20 Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.\f + \fr 67.20 \fr*\fk Quotidie. \fk*\ft Ibid. Quia quotidie captivat captivos usque in finem sæculi. Et quia currum illum ducit \ft*\fk in finem, \fk*\ft addit \ft*\fk prosperum iter. Iter. \fk*\ft Cursum vitæ, quæ vere prosperum, cum dux sit salutaris.\ft*\f* \q1 \v 21 Deus noster, Deus salvos faciendi; et Domini, Domini exitus mortis.\f + \fr 67.21 \fr*\fk Deus noster. \fk*\ft CAS. Diapsalma. Exponit operationes, quæ ex supradictis eveniunt: conquassatio inimicorum, conversiones peccantium; martyria ab utroque sexu. \ft*\fk Salvos faciendi. \fk*\ft AUG. Commendat gratiam, quia nullus salvus nisi per eum; sed ne dicas, Cur ergo morituri? patienter fer, et mortem non indigneris quia et Domini, qui sine peccato fuit, exitus non alius, quam mortis, tamen voluntate, ne homo timeret mortem. \ft*\fk Exitus mortis. \fk*\ft CAS. Id est, resurrectio, ne queraris de morte, quia Christus inde exivit, et inde exire dedit. Ne mala pertinacium credas impunita, subdit, verumtamen capita, superbiam, vel auctores Judaicæ sectionis, vel seditionis, vel hæresis.\ft*\f* \q1 \v 22 Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis.\f + \fr 67.22 \fr*\fk Verticem capilli. \fk*\ft Ibid. Versutias inanium quæstionum, quæ tales inimicitias calumniarum quærunt, ut capillos videantur perscrutari.\ft*\f* \q1 \v 23 Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris:\f + \fr 67.23 \fr*\fk Ex Basan. \fk*\ft AUG. Id est, confusione, etc., usque ad ad eos, qui erant desperatissimi.\ft*\f* \q1 \v 24 ut intingatur pes tuus in sanguine; lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.\f + \fr 67.24 \fr*\fk Pes tuus. \fk*\ft Ibid. Id est, ut qui prius erant inimici, fiant \ft*\fk pes tuus, \fk*\ft prædicando usque ad sanguinem, scilicet, usque ad mortem: et \ft*\fk canes, \fk*\ft pro Deo latrantes, \ft*\fk qui edunt de micis, \fk*\ft etc. \ft*\fk Pes tuus. \fk*\ft Illi soli ad officium regiminis assumendi sunt, qui quod percipiunt, aliis prædicant, qui manibus honorum operum exsequuntur, quod ore prædicant, vel docent; unde in Levitico: Os turturis retorquetur ad ascellas. \ft*\fk In sanguine. \fk*\ft BASIL. Quoniam ostendit Deum, etc., \ft*\fk usque ad: et cum eos vincerem, aspersa sunt vestimenta mea. Canum. \fk*\ft AUG. In magno sacramento eos ducere jussus est Gedeon, qui ut canes aquam lamberent, trecentos tantum et non plures, in signo crucis propter \ft*\fk thau, \fk*\ft quæ trecentos significat. \ft*\fk Ab ipso. \fk*\ft Quasi si quæras unde tantum bonum, ut \ft*\fk canes\fk*\ft ejus sint cujus erant inimici? ait: \ft*\fk Ab ipso, \fk*\ft id est, ejus gratia, non a seipsis.\ft*\f* \q1 \v 25 Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.\f + \fr 67.25 \fr*\fk Viderunt ingressus tuos, Deus. \fk*\ft Ibid. Vel visi sunt gressus tui, Deus, quibus venisti in mundum. Hæc gratia latebat in Veteri Testamento: modo patet, cum missus Filius annuntiatur in gentibus. \ft*\fk Qui. \fk*\ft Deus. \ft*\fk Est in sancto, \fk*\ft corpore, licet perfidi non videant, secundum quod passus. In hoc etiam, patiendo vel credendo, \ft*\fk prævenerunt\fk*\ft eos principes, vel prævenerunt ad te laudem.\ft*\f* \q1 \v 26 Prævenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum.\f + \fr 67.26 \fr*\fk Principes. \fk*\ft BASIL., EUTHYM. Apostolos \ft*\fk Principes\fk*\ft appellat, etc., usque ad et prædicatione illos consecuti sunt. \ft*\fk In medio. \fk*\ft Ministri præpositi novarum ecclesiarum Deum laudantium, carne domita et corio siccato ab humore peccati, et extenso a ruga duplicitatis.\ft*\f* \q1 \v 27 In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israël.\f + \fr 67.27 \fr*\fk In ecclesiis benedicite. \fk*\ft CAS. Diapsalma. Precatur et affirmat, ut hæc inceptio dilatetur et confirmetur, pro qua et hæretici destruantur. AUG. \ft*\fk In ecclesiis. \fk*\ft Hæc sunt juvenculæ tympanistriæ, ne quis carnaliter choros luxuriæ cogitet. Ecclesiæ quippe sunt adolescentulæ nova gratia decoratæ. \ft*\fk In ecclesiis, \fk*\ft non alibi, non in aliis conventiculis. \ft*\fk De fontibus Isræl. \fk*\ft CAS. Ut ad eorum imitationem prædicetis, quæ decet: quia sunt principes fidei, spei et charitatis, et per hoc Benjamin, id est, filius dextræ.\ft*\f* \q1 \v 28 Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu; principes Juda, duces eorum; principes Zabulon, principes Nephthali.\f + \fr 67.28 \fr*\fk Ibi Benjamin, \fk*\ft etc. \ft*\fk Principes, \fk*\ft etc. Ibid. Per nomina tribuum, Christum et Aposto os indicat. \ft*\fk Ibi, \fk*\ft scilicet in templo Jerusalem vel in Ecclesia. Interpretatio etiam nominum Ecclesiæ convenit. CAS. Forsan ex his tribubus fuerunt Apostoli, etc., \ft*\fk usque ad: confessio\fk*\ft in fide, \ft*\fk fortitudo\fk*\ft in spe, \ft*\fk latitudo\fk*\ft in charitate. \ft*\fk In mentis excelsu, \fk*\ft seu, ut proprie est Græca dictio, etc., usque ad ut fidelis ac prudens distributor, divisit.\ft*\f* \q1 \v 29 Manda, Deus, virtuti tuæ; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.\f + \fr 67.29 \fr*\fk Manda Deus virtuti tuæ. \fk*\ft Ibid. O Deus, notifica Filium, quasi quod enuntio futurum, perfice. Vel, \ft*\fk virtuti tuæ, \fk*\ft id est, fortibus tuis injunge, ut te annuntient. Vel, o Pater, manda tuum opus \ft*\fk virtuti tuæ, \fk*\ft Filio, vel Spiritui sancto. AUG. \ft*\fk Commendat enim Deus charitatem suam in nobis, quoniam, cum peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est: \fk*\ft quod bene et confidenter orat. \ft*\fk Confirma hoc, Deus, quod operatus es. \fk*\ft Incipiendo.\ft*\f* \q1 \v 30 A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera.\f + \fr 67.30 \fr*\fk A templo tuo in Jerusalem. \fk*\ft Quæ est libera, mater nostra, quæ est templum, a quo omne datum optimum; ab illo ergo templo. \ft*\fk Reges terræ. \fk*\ft Vel speciales tibi offerent munera, id est, sacrificia laudis. Sed quia huic laudi obstrepunt hæretici.\ft*\f* \q1 \v 31 Increpa feras arundinis; congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quæ bella volunt.\f + \fr 67.31 \fr*\fk Increpa feras arundinis. \fk*\ft AUG. Id est, eos qui moventur omni vento doctrinæ. \ft*\fk Ut excludant eos qui probati sunt. \fk*\ft Hoc est quod Apostolus ait: \ft*\fk Qui probati sunt, manifesti fiant\fk*\ft I Cor. 11.; vel a vaccis excludant probati. Nam stabiles, fortes, et graves non habent seducere: \ft*\fk In populo gravi laudabo te. Dissipa. \fk*\ft Increpa feras, et etiam dissipa dissentientes. \ft*\fk Gentes quæ bella volunt. \fk*\ft Hæreticos et alios eis consentientes, quos gentes vocat, propter genera diversarum sectarum, ne ibi series successionum confirmet errorem.\ft*\f* \q1 \v 32 Venient legati ex Ægypto; Æthiopia præveniet manus ejus Deo.\f + \fr 67.32 \fr*\fk Ex Ægypto, Æthiopia. \fk*\ft AUG. Ægypti vel Æthiopiæ nomine fidem omnium gentium signat, a parte totum. Non ergo ex solis Judæis, sed de gentibus præcones futuros prophetat. HIER. Æthiopia Gentilitas nigra peccatis, festinat manus dare Deo. Similitudo a victis, qui armis depositis eas dant victoribus, ne intereant. \ft*\fk Præveniet manus ejus. \fk*\ft Ibid. Id est, vindictam ejus, per confessionem, ne manentes in peccatis puniantur.\ft*\f* \q1 \v 33 Regna terræ, cantate Deo; psallite Domino; psallite Deo.\f + \fr 67.33 \fr*\fk Deo regna. \fk*\ft Ut \ft*\fk Deo\fk*\ft sit in principio sequentis versus. Vel magis in fine præcedentis versus est, \ft*\fk Deo. \fk*\ft Commendaturque fides quasi, non præcedentibus operibus justificatur homo quæ per dilectionem incipit operari. Credet ergo Æthiopia Deo, et sic \ft*\fk præveniet\fk*\ft opera ejus, id est, Æthiopiæ, quod in Græco non est ambiguum, id est, credendo in Deum, præveniet opera sua. Vel \ft*\fk ejus\fk*\ft Ægypti Deo, id est, in Deum. \ft*\fk Regna terræ, cantate Deo. \fk*\ft AUG. Decursis omnibus, quæ jam impleta cernimus, hortatur ad laudem Christi, et futurum ejus adventum prænuntiat. \ft*\fk Psallite. \fk*\ft CASS. Diapsalma. \ft*\fk Psallite: \fk*\ft veniet qui ascendit, ubi sanctos consummabit.\ft*\f* \q1 \v 34 Qui ascendit super cælum cæli, ad orientem: ecce dabit voci suæ vocem virtutis.\f + \fr 67.34 \fr*\fk Ascendit. \fk*\ft Ibid. secundum quod homo. Nam secundum quod Deus, Patri æqualis, super cœlum cœli, excelsiores creaturas, ut nihil supra se haberet. HIER., CAS. \ft*\fk Oriens. \fk*\ft Verbum a Patre genitum. \ft*\fk Et ascendit ab oriente\fk*\ft Virtute Verbi. \ft*\fk Ad orientem. \fk*\ft Locum expressit, ubi surrexit et unde ascendit. AUG. \ft*\fk Ad orientem, \fk*\ft nostræ illuminationis. Vel quia Jerusalem est in Oriente. \ft*\fk Voci suæ. \fk*\ft Ibid. Qui fuit humilis in passione: dabit vocem virtutis in communi resurrectione. \ft*\fk Vocem virtutis. \fk*\ft CAS. Efficaciam resuscitandi omnes mortuos.\ft*\f* \q1 \v 35 Date gloriam Deo super Israël; magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.\f + \fr 67.35 \fr*\fk Magnificentia ejus et virtus. \fk*\ft AUG. Quoniam jam tunc non erit commistio malorum, inde evidens erit magnificentia ejus super verum Isræl. \ft*\fk In nubibus. \fk*\ft Quia non solus veniet ad judicium, sed cum senioribus populi, qui sunt nubes: quas ne aliter acciperes, addit: \ft*\fk Mirabilis in sanctis. \fk*\ft EUTHYM. Per \ft*\fk nubes. \fk*\ft Hic ipsos Apostolos intelligit, veluti supra exsistentes, atque eminentes a terrenis negotiis, ac veluti spirituali aqua plenos, quam ex sancti Spiritus profundis hauserunt, ut animarum arva ac campos, hoc est, ut ipsos credentes, irrigarent.\ft*\f* \q1 \v 36 Mirabilis Deus in sanctis suis; Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ. Benedictus Deus !]\f + \fr 67.36 \fr*\fk Ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ benedictus Deus. \fk*\ft CAS. Magna promisit, ne quis pro humana infirmitate desperet se ad tanta præmia pervenire.\ft*\f* \c 68 \d In finem, pro iis qui commutabuntur. David.\f + \fr 68.1 \fr*\fk In finem. \fk*\ft AUG. Commutatus est ex forma Dei in deterius Adam, etc., usque ad pati secundum Græcos. CAS. Quartus psalmus qui latius de passione, et resurrectione. Agitur de causa \ft*\fk commutationis, \fk*\ft id est, passione Christi. Hic loquitur Christus caput et corpus. \ft*\fk Salvum me fac. \fk*\ft Primo, precatur salvus fieri, quia multa patitur, quantum ad se gratis, sed quod alius rapuit, ipse solvit. Hæc est vox grani sinapis contempti, dum in horto obruitur, quod crescit in magnum olus: hoc fuscum et aspernabile prorsus. Sic et Christus, de quo: \ft*\fk Vidimus eum non habentem speciem neque decorem, \fk*\ft sed tamen occupavit faciem terræ, factus mons magnus. \ft*\fk Aquæ usque ad animam meam. \fk*\ft AUG. Id est, turbæ, etc., usque ad ultra quam non habent mali quid eis faciant.\ft*\f* \q1 \v 1 [Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam. \q1 \v 2 Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.\f + \fr 68.3 \fr*\fk In limo. \fk*\ft AUG. Homo factus est delimo terræ, etc., usque ad id est, virtus carnis evadendi passionem. \ft*\fk Substantia. \fk*\ft Dicuntur divitiæ, etc., usque ad id est, non inveni in eis quod feci. \ft*\fk Veni. \fk*\ft Quia sponte. \ft*\fk In altitudinem. \fk*\ft Profundum insani populi.\ft*\f* \q1 \v 3 Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.\f + \fr 68.4 \fr*\fk Laboravi. \fk*\ft AUG. Diu clamavit: \ft*\fk Væ vobis! Scribæ et Pharisæi, \fk*\ft ut raucus quantum ad illos, quia non est ab eis intellectus. \ft*\fk Clamans, \fk*\ft etc. CAS. Laborat, cujus votum non impletur. \ft*\fk Oculi mei. \fk*\ft Ut oculi duorum eum in via non agnoscentium, quibus factum est extra quod erat intra, id est, cæcitas quæ in corde facta est et in oculis. Dixerunt enim: \ft*\fk Sperabamus quod redempturus esset Isræl\fk*\ft Luc. 24. [AUG]. Sed spem eis reddidit, etc., usque ad quia perditi fuissent. \ft*\fk Dum spero. \fk*\ft CAS. Causa subditur, præstolor misericordiam, non exoro potentiam.\ft*\f* \q1 \v 4 Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste; quæ non rapui, tunc exsolvebam.\f + \fr 68.5 \fr*\fk Multiplicati. \fk*\ft AUG. Quod prius typice, nunc in re aperte dicit. \ft*\fk Super capillos. \fk*\ft Pro infinito, vel plures sunt his qui sunt ornatui. \ft*\fk Rapui. \fk*\ft Rapere voluerunt divinitatem, et perdiderunt felicitatem: rapuit Adam, præsumens, ut diabolus, de divinitate.\ft*\f* \q1 \v 5 Deus, tu scis insipientiam meam; et delicta mea a te non sunt abscondita.\f + \fr 68.6 \fr*\fk Deus, tu scis. \fk*\ft CAS. Quia pro aliis solvit, precatur, \ft*\fk exspectantes\fk*\ft antiquos, et \ft*\fk quærentes\fk*\ft alios, scilicet, modernos, in se non frustrari, cum tanta tam æquanimiter ferat. \ft*\fk Insipientiam. \fk*\ft AUG. Ex membris. Vel, \ft*\fk quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. \fk*\ft Quod in me irriserunt, qui sibi sapientes videbantur, tu scisti quare fieret irrisio, scilicet, talis et mors CAS. \ft*\fk Insipientiam. \fk*\ft Quod mei ignari Dei, hi sunt qui commutantur in sapientes et justos.\ft*\f* \q1 \v 6 Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël.\f + \fr 68.7 \fr*\fk Non erubescant. \fk*\ft Ibid. Quæ solverit, exponit; hic ostendit quod superius de membris dixerat. AUG. \ft*\fk Non erubescant, \fk*\ft id est, non dicatur eis: Ubi est Christus vester? vel non prematur Ecclesia, ut filii erubescant. \ft*\fk Qui exspectant. \fk*\ft CAS. Quod oculis videre non potuerunt prophetæ et justi. Ne ergo aliter eveniat quam Spiritus sanctus per eos prædixit, sequitur: \ft*\fk Deus virtutum, \fk*\ft cui nihil est impossibile. \ft*\fk Deus Isræl. \fk*\ft AUG. Ut qui Deitatem ejus intueri possunt, non seducantur infirmitate ejus carnali.\ft*\f* \q1 \v 7 Quoniam propter te sustinui opprobrium; operuit confusio faciem meam.\f + \fr 68.8 \fr*\fk Quoniam propter te sustinui opprobria. \fk*\ft CAS. Congregat in unum multa quæ pertulit, ad invidiam in Judæos excitandam; \ft*\fk opprobrium, \fk*\ft in Beelzebub ejicit dæmonia, potator, vorax. Matth. 11. \ft*\fk Operuit. \fk*\ft Hoc solet evenire in bono laceratis, qui solent tanto amplius ad tempus effici tristes quanto cognoscunt in se iniqua confingi.\ft*\f* \q1 \v 8 Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meæ.\f + \fr 68.9 \fr*\fk Peregrinus. \fk*\ft Vel hospes, qui in domo ad tempus recipitur; non ut frater charissimus, quod eram.\ft*\f* \q1 \v 9 Quoniam zelus domus tuæ comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.\f + \fr 68.10 \fr*\fk Zelus domus tuæ comedit me. \fk*\ft Quando funiculo vendentes ejecit. Quid istum zelum sequitur, subjungit: \ft*\fk Et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. \fk*\ft Quia increpati Judæi convicia, quasi tela, super eum miserunt, ut: \ft*\fk Nonne hic est filius Joseph? \fk*\ft Luc. 4. \ft*\fk Exprobrantium tibi. \fk*\ft Quando dixerunt: \ft*\fk Nunquid potest Deus parare mensam in deserto? \fk*\ft Psal. 77. \ft*\fk Isti sunt dii tui, Isræl\fk*\ft Exod. 32.. Unde nunc dicit eadem convicia cadere super se, quæ olim exprobrabant, ut ex consuetudine impia videas eos et non noviter hoc fecisse. \ft*\fk Ceciderunt. \fk*\ft CAS.. Cadunt super nos mala, quando non possumus vitare illa: \ft*\fk ceciderunt\fk*\ft igitur, id est, effectum habuerunt.\ft*\f* \q1 \v 10 Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.\f + \fr 68.11 \fr*\fk Et operui in jejunio, \fk*\ft etc. AUG. Præelegi jejunare potius quam fel et acetum accipere; id est, veteres et amaros, qui non intrant in corpus ejus. CAS. \ft*\fk Et operui. \fk*\ft Non exercui potentiam vindicando. \ft*\fk Et factum est, \fk*\ft quod patuit in sputis, \ft*\fk in opprobrium. \fk*\ft AUG. Detrahentium et derisorum.\ft*\f* \q1 \v 11 Et posui vestimentum meum cilicium; et factus sum illis in parabolam.\f + \fr 68.12 \fr*\fk Et posui. \fk*\ft AUG. Illis carnem apposui, in quam sævirent, et occului Deitatem. \ft*\fk Cilicium. \fk*\ft AUG., HIER. Mortalis caro, ut de peccato damnaret peccatum. \ft*\fk Cilicium, \fk*\ft lugubris caro, ut quando flevit super Jerusalem Luc. 19., et pro Lazaro Joan. 11.. \ft*\fk In parabolam. \fk*\ft AUG., HIER. Irrisoriam, ut cuilibet maledicendo, dicerent: Sic tibi contingat ut crucifixo. Vel, quia parabolas eos docebam; unde: \ft*\fk Vobis datum est nosse mysterium Verbi Dei, cæteris autem in parabolis. \fk*\ft Et tunc adversum me loquebantur.\ft*\f* \q1 \v 12 Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.\f + \fr 68.13 \fr*\fk Qui sedebant. \fk*\ft CAS. In porta sedent, qui conventibus hominum sedula curiositate miscentur. Dicit ergo passionem suam Judæorum esse fabulam, ut nullus exciperetur, qui hujusmodi locutionis esset alienus; unde Cleophas ait: \ft*\fk Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et ignoras, \fk*\ft etc. Luc. 84.. \ft*\fk In porta. \fk*\ft Civitatis: ubi solent judices sedere ad judicandas causas, id est in publico judicio. HIERON. Sicut Scribæ et Pharisæi habentes clavem scientiæ: sed nec intrantes, nec alios intrare sinentes. \ft*\fk Et in me psallebant. \fk*\ft CAS. De me aiebant in publicis conventibus, et in conviviis psallebant: irrisio mea erat psalterium. \ft*\fk Qui bibebant vinum. \fk*\ft AUG. Qui inebriantur temporali voluptate. Vel, CAS. in Deum probabili opere psallant, qui vinum spirituale bibunt.\ft*\f* \q1 \v 13 Ego vero orationem meam ad te, Domine; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ.\f + \fr 68.14 \fr*\fk Ego vero. \fk*\ft CAS. Prædictis malis opposita est oratio pro parte sua, ut discamus non rixas, sed orationes opponere jurgiis. \ft*\fk Tempus beneplaciti. \fk*\ft AUG. Ideo nunc est \ft*\fk tempus beneplaciti\fk*\ft et reconciliationis per incarnationem, per sanguinem, per mortem; deinde quomodo hoc tempus provenerit, exponit: \ft*\fk In multitudine misericordiæ. In veritate. \fk*\ft Præmisit de \ft*\fk misericordia, \fk*\ft nunc subjungit de \ft*\fk veritate, \fk*\ft quia \ft*\fk universæ viæ misericordia et veritas\fk*\ft misericordia, dimittendo peccata; veritas, reddendo promissa.\ft*\f* \q1 \v 14 Eripe me de luto, ut non infigar; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.\f + \fr 68.15 \fr*\fk Ut non infigar. \fk*\ft AUG. Mente, supra dixit infixum corpore; dicitur hoc ex infirmitate membrorum. \ft*\fk De luto, \fk*\ft id est, lutosis desideriis. \ft*\fk De profundis aquarum. \fk*\ft CAS. Judæi malignitate consilii profundi sunt, seditionibus turbulenti.\ft*\f* \q1 \v 15 Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.\f + \fr 68.16 \fr*\fk Profundum. \fk*\ft CAS. Peccatorum, quod deglutit animas; unde: \ft*\fk Peccator cum venerit in profundum peccatorum, contemnit\fk*\ft Prov. 18.. Hæc pericula membris ejus imminent. \ft*\fk Neque urgeat super me, \fk*\ft etc. AUG. Et si cecidisti, non claudit super te puteus os suum, si non claudis os tuum; sed confitere et dic: \ft*\fk De profundis clamavi ad te, Domine, \fk*\ft et evades. Claudit super illum, qui in profundo contemnit, a quo mortuo, velut qui non sit, perit confessio.\ft*\f* \q1 \v 16 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.\f + \fr 68.17 \fr*\fk Exaudi me, Domine, \fk*\ft etc. CAS. Periculis hominum expositis, voce eorum precatur: \ft*\fk Exaudi me, Domine, quia benigna misericordia, \fk*\ft non quia merui. \ft*\fk Benigna. \fk*\ft AUG. Suavis est tribulato misericordia, ut panis esurienti. Venit tribulatio; differt Deus subvenire, ut moveat desiderium, et sit dulce auxilium; quod cum fit, jam non est quo differat.\ft*\f* \q1 \v 17 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me.\f + \fr 68.18 \fr*\fk A puero, \fk*\ft etc. AUG. quolibet sancto, parvo, non superbo; a quo superbiam tollit disciplina tribulationis.\ft*\f* \q1 \v 18 Intende animæ meæ, et libera eam; propter inimicos meos, eripe me.\f + \fr 68.19 \fr*\fk Propter inimicos, \fk*\ft etc. AUG. Ut confundantur liberatione mea, etc., usque ad unde ipse Nabuchodonosor conversus Deum prædicat. \ft*\fk Propter inimicos. \fk*\ft ID. Hoc ad apertam, ut caro resurgat, et ascendens spiritum mittat; unde inimici conversi sunt, quibus non proderit, si solam animam liberaveris.\ft*\f* \q1 \v 19 Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam;\f + \fr 68.20 \fr*\fk Tu scis improperium. \fk*\ft ID. Quia quare sint ista mihi, tu nosti, illi non norunt. Et quia ipsi in conspectu tuo sunt, ista nescientes non poterunt confundi vel corrigi, nisi manifeste eruas. Et ideo ait: \ft*\fk Propter inimicos. \fk*\ft ID. \ft*\fk Improperium, \fk*\ft vel opprobrium, etc., usque ad sed adjuvando perficiat. \ft*\fk Reverentiam. \fk*\ft ID. Alii ignominiam, ut alapas, flagella, et quod Pilato tanquam reus traditus est: hæc non pro suo reatu, sed pro nobis sustinuit, ut in talibus nos instrueret.\ft*\f* \q1 \v 20 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni.\f + \fr 68.21 \fr*\fk In conspectu tuo. \fk*\ft CAS. Invidiam ex citat contra eos, ut tantum scelus præsente Deo committerent. \ft*\fk Cor meum. \fk*\ft Quia voluntate sustinuit, secundum illud: \ft*\fk Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum. \fk*\fk Qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. \fk*\ft AUG. Contristati sunt discipuli et mulieres quæ super eum flebant, sed non simul. Carnaliter enim contristabantur de vita mortali, quæ erat mutanda morte, cum deberent cum eo contristari de cæteris, qui medicum occidebant, quod nemo tunc fecit.\ft*\f* \q1 \v 21 Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.\f + \fr 68.22 \fr*\fk Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. \fk*\ft AUG. Quod non inveni simul tristes et consolantes, hoc fuit mihi fel amarum propter mœrorem. \ft*\fk Acetum, \fk*\ft etc. Id est, acidum, propter vetustatem eorum. Legitur in Evangelio fel ei oblatum, sed in potu, non in esca.Mystice ergo dicitur, id est, super escam suavem quam cum discipulis acceperat, quæ est esca unitatis Christi, injecerunt fel: quod adhuc hodie facit, et gravius peccat contemptor sedentis in cœlo, quam qui crucifixit ambulantem in terra. Dant bibendum amarum potum, qui male vivendo scandalum faciunt Ecclesiæ, ut hæretici. Gustavit Dominus, docens et nos gustare, id est, pati tales: sed non bibit, quia non possunt tales in corpus ejus recipi. Mystice ergo hoc prædicitur, sicut et mystice factum est in passione. CAS. \ft*\fk Et dederunt. \fk*\ft Hæc est consummatio passionis; cum dixisset: \ft*\fk Sitio, \fk*\ft fel cum aceto obtulerunt, hoc facto mores suos amarissimos indicantes.\ft*\f* \q1 \v 22 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.\f + \fr 68.23 \fr*\fk Fiat mensa. \fk*\ft CAS. Prophetia contra adversarios. AUG. \ft*\fk Fiat mensa. \fk*\ft Mensa, Scriptura: hanc Judæi habuerunt, dum mandatum Dei coluerunt; postquam a lege jejuni sunt, hæc mensa coram ipsis gentibus data est, ut gravius dolerent. \ft*\fk In laqueum. \fk*\ft Ut qui littera legis alios stringebant, in ea obligati caderent. \ft*\fk In retributiones. \fk*\ft Quia illis ablata, et gentibus data. Malorum fuit retributio, dum nolentes in ea epulari, ab ea sunt exclusi. \ft*\fk In scandalum. \fk*\ft Quia deserentes pacis auctorem, rixas sibi et prava opera concitant.\ft*\f* \q1 \v 23 Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.\f + \fr 68.24 \fr*\fk Oculi. \fk*\ft AUG. Doctores qui præeunt. \ft*\fk Obscurentur, \fk*\ft id est, lumen scientiæ perdant. \ft*\fk Et dorsum eorum, \fk*\ft etc. Id est, minores. Cum enim lumen scientiæ perdunt qui præeunt, ad portanda peccatorum onera, et ad appetenda terrena inclinantur sequentes; vel, \ft*\fk dorsum, \fk*\ft mens eorumdem Semper hoc de illis qui non pœnitent.\ft*\f* \q1 \v 24 Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos.\f + \fr 68.25 \fr*\fk Effunde, \fk*\ft etc. CASS. Ut in morem fluminis sit copiosa. \ft*\fk Comprehendat. \fk*\ft Ut non liceat effugere.\ft*\f* \q1 \v 25 Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.\f + \fr 68.26 \fr*\fk Fiat habitatio. \fk*\ft AUG. Hoc jam in manifesto, etc., usque ad in quo superbierunt contra Deum. \ft*\fk In tabernaculis. \fk*\ft CAS. Templo et regio palatio. Ad hoc ponit \ft*\fk inhabitare, \fk*\ft quod fit devotæ mentis affectu; ad domos \ft*\fk habitare, \fk*\ft quod fit corporea mansione.\ft*\f* \q1 \v 26 Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.\f + \fr 68.27 \fr*\fk Tu percussisti. \fk*\ft CAS. Non sua culpa: percussisti passione, ad salutem gentium; hoc illi crudeli voto impleverunt. \ft*\fk Et super dolorem. \fk*\ft Quia erat pro perditione eorum. \ft*\fk Addiderunt. \fk*\ft Inferre mortem. Vel super dolorem vulnerum meorum, id est, quæ mihi infixerat lancea, et clavis, addiderunt custodes sepulcri.\ft*\f* \q1 \v 27 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam.\f + \fr 68.28 \fr*\fk Appone iniquitatem super iniquitatem, \fk*\ft etc. AUG. Iniquitas eorum fuit, ut hominem occiderent, et super hoc apposuit Deus, ut Filium suum occiderent, ut sicut servos præmissos, ita ipsum hæredem.\ft*\f* \q1 \v 28 Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.\f + \fr 68.29 \fr*\fk Deleantur, \fk*\ft etc. ID. Quia scriptos se putant, etc., usque ad et staturos ad dexteram. \ft*\fk De libro viventium, \fk*\ft etc. CAS. Notitia Dei, quæ prædestinavit ac vitam, quos præscivit conformes fieri imagini Filii sui. Non sic tamen accipiendum est, tanquam in hoc libro aliquem scribat Deus, quem postea deleat: sed secundum spem illorum, qui scriptos se putant.\ft*\f* \q1 \v 29 Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me.\f + \fr 68.30 \fr*\fk Ego sum pauper, \fk*\ft etc. CAS. Hic dispensationem incarnationis et sanctitatem propositi exponit, dicens: Quis finis passionis? \ft*\fk Dolens. \fk*\ft AUG. Hoc secundum caput, pro omnibus dolet: unde: \ft*\fk Dolores nostros ipse portavit\fk*\ft Isa. 53., quod nullus alius. Ideo dicit:\ft*\f* \q1 \v 30 Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude: \q1 \v 31 et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.\f + \fr 68.32 \fr*\fk Et placebit. \fk*\ft CAS. Laus puri cordis plus placet quam mactatio pecudum. \ft*\fk Vitulum novellum. \fk*\ft AUG. Pro peccatis offerebatur novellus vitulus, qui significabat novitatem secuturam; quæ defensionem habet in cornibus, munimen pedum in ungulis per quas aspera sæculi calcet; \ft*\fk producentem, \fk*\ft quia fidelis quotidie virtute Dei augetur. AUG. Vitulus ungulis terram excitat, sic qui non contradicit, sed tamen terrenum abjecte sapit, ungulis excitandus est: et super hunc vitulum placebit laudatio mea cum angelis, ubi nec adversarius erit ventilandus, nec piger de terra excitandus.\ft*\f* \q1 \v 32 Videant pauperes, et lætentur; quærite Deum, et vivet anima vestra:\f + \fr 68.33 \fr*\fk Videant. \fk*\ft CAS. Quod oblatio jam est in mente, non in rebus, ubi pauper æquatur diviti. Et, o pauperes, hoc tamen contuitu Dei facite, \ft*\fk quærite Dominum. \fk*\ft Vel, ut videatis, quærite Deum, escam mentis. \ft*\fk Vinctos. \fk*\ft AUG. Qui ultra necessaria quærit, compedes onerat; sed sufficit diei malitia sua. \ft*\fk Vinctos. \fk*\ft ID. Vinctos mortalitate, qua Dominus offensus servos compedivit: sed inde clamantes audit.\ft*\f* \q1 \v 33 quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit. \q1 \v 34 Laudent illum cæli et terra; mare, et omnia reptilia in eis.\f + \fr 68.35 \fr*\fk Cælum, terra, mare. \fk*\ft CAS. Ad litteram, id est, cœlestia, terrestria, et natantia, hæc laudant, dum ex eis laudatur creator. ID. Divitiæ sunt pauperis videre creata, et inde laudare creatorem. \ft*\fk Laudent illum, \fk*\ft etc. ID. Quod prius simul, nunc sigillatim monet; vel, laudent cœlestia, terrestria, natantia. Et, ut perfecte omnia concludat, addit: \ft*\fk Omnia quæ in eis sunt: \fk*\ft sic omnis creatura ad laudes invitatur. HIER., CAS. Ac si diceret: \ft*\fk Omne\fk*\fk genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum\fk*\ft Phil. 2.. \ft*\fk Et omnia reptilia in eis. \fk*\ft CAS. Omnes modi monstrosi, in peccatis hærentes terrenis.\ft*\f* \q1 \v 35 Quoniam Deus salvam faciet Sion, et ædificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam.\f + \fr 68.36 \fr*\fk Quoniam Deus salvam faciet Sion, \fk*\ft etc. AUG. In spe fidelis populi finitur constructio Ecclesiæ: unde omnis creatura laudare monetur.\ft*\f* \q1 \v 37 Et semen servorum ejus possidebit eam; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.]\f + \fr 68.37 \fr*\fk Et qui diligunt nomen ejus, \fk*\ft etc. CAS. Quid per singula? omnes qui diligunt nomen tuum habitabunt. AUG. Hi sunt semen servorum. Iste enim versus exponit præcedentem.\ft*\f* \c 69 \d In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.\f + \fr 69.1 \fr*\fk In rememoratione. \fk*\ft CAS. Memoria duobus modis, etc., usque ad et spem resurrectionis assumunt. AUG. Vox tribulatorum pro Christo, etc., usque ad primo petentes se adjuvari, malos erubescere.\ft*\f* \q1 \v 1 [Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina.\f + \fr 69.2 \fr*\fk Deus in adjutorium. \fk*\ft Monet ut in Deo, non in nobis, gloriemur. CAS. Hic omnis petitio affirmatio est, unde non sunt timendæ tribulationes. Hic versiculus ante omnes horas in initio prædicitur, quia, cum orare solemus, maxime tentare nititur diabolus, ut muscæ morientes perdant suavitatem unguenti.\ft*\f* \q1 \v 2 Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam.\f + \fr 69.3 \fr*\fk Confundantur. \fk*\ft CAS. Confundi, est de perversitate turbari. \ft*\fk Revereantur, \fk*\ft ne proles a justitia pœna sequatur. \ft*\fk Qui quærunt, \fk*\ft etc. AUG. Diversa sunt tempora in Ecclesia: primo, fuit impetus persequentium, unde, \ft*\fk qui quærunt; \fk*\ft modo, remansit malevolentia cogitantium, unde, \ft*\fk qui volunt. \fk*\ft ID.\ft*\f* \q1 \v 3 Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge !\f + \fr 69.4 \fr*\fk Avertantur. \fk*\ft ID. Duo genera sunt persequentium, etc., usque ad exit integer, qui neutro capitur.\ft*\f* \q1 \v 4 Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.\f + \fr 69.5 \fr*\fk Exsultent et lætentur in te omnes. \fk*\ft CAS. Monet lætari bonos, quos egenos Deus adjuvat et liberat. \ft*\fk Semper. \fk*\ft Quia non unquam debet cessare a laude ejus. \ft*\fk Magnificetur Deus. \fk*\ft CAS. Nostro more dictum, ubi quis laudibus crescit; quod non Deus, sed nos laudando proficimus.\ft*\f* \q1 \v 5 Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.]\f + \fr 69.6 \fr*\fk Ego vero egenus. \fk*\ft CAS. Quod hortor, facio, etc., usque ad ubi est dives, semper ambit, desiderat et accipit. \ft*\fk Ne moreris. \fk*\ft ID. Tardum videtur, quod magno desiderio quæritur. AUG. Ne mihi tardius videatur, quod venturus es, quod fit per patientiam; qua qui caret, tardum ei videtur, et deflectitur ab eo: ut uxor Lot, quæ fit statua salis, ut te condiat: exemplo enim tibi est ne retro aspicias.\ft*\f* \c 70 \d Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. [In te, Domine, speravi; non confundar in æternum.\f + \fr 70.1 \fr*\fk In finem. \fk*\ft AUG. De commendatione gratiæ, etc., usque ad fere singulis syllabis commendatur gratia. \ft*\fk Filiorum Jonadab. \fk*\ft ID. Filiis spontaneis, etc., usque ad qui ex se mali. CAS. Vel ita, monemur in titulo habere devotionem filiorum Jonadab, etc., usque ad illi vero consueta malitia in obstinatione permanserunt.\ft*\f* \q1 \v 1 In justitia tua libera me, et eripe me: inclina ad me aurem tuam, et salva me.\f + \fr 70.2 \fr*\fk In te, Domine, speravi. \fk*\ft Generalis justus loquitur a principio mundi usque ad finem: totam spem in Deo ponens, gratiam ejus commendat, ne falsa in nobis præsumamus. CAS. Vel priores captivi sunt in mundo, unde evadi potest: secundi in inferno. Vel, \ft*\fk priorum, \fk*\ft id est, eorum qui ante capti vitiis, quam filii Christi. Totus hic psalmus gratiam Dei, quæ gratis datur, summa intentione commendat.\ft*\f* \q1 \v 2 Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias: quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu.\f + \fr 70.3 \fr*\fk Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, \fk*\ft etc. Duo promisit, duo alia reddit.\ft*\f* \q1 \v 3 Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis, et iniqui:\f + \fr 70.4 \fr*\fk Peccatoris. \fk*\ft AUG. Duo sunt genera peccatorum: alii legem acceperunt, ut Judæi et Christiani; alii non, ut pagani.\ft*\f* \q1 \v 4 quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea.\f + \fr 70.5 \fr*\fk A juventute. \fk*\ft CAS. Id est, a conversione, vel ex quo contra diabolum cœpi pugnare. AUG. \ft*\fk A juventute, \fk*\ft ex quo cœpi sperare in te, etc., usque ad juvenis pugnat, sed cadit, nisi sit Deus spes ejus.\ft*\f* \q1 \v 5 In te confirmatus sum ex utero; de ventre matris meæ tu es protector meus; in te cantatio mea semper. \q1 \v 7 Tamquam prodigium factus sum multis; et tu adjutor fortis.\f + \fr 70.7 \fr*\fk In te cantatio. \fk*\ft CAS. Delectationi est mihi esse in te. \ft*\fk Semper. \fk*\ft Ut continua sint beneficia. \ft*\fk Semper. \fk*\ft AUG. Et in præsenti, etc., usque ad contra quam nil stat.\ft*\f* \q1 \v 8 Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam.\f + \fr 70.8 \fr*\fk Repleatur os meum. \fk*\ft CAS. Dixit beneficia, nunc petit ut gratias agere possit. Nam si Deus os non replet, non ardet desiderium. \ft*\fk Tota die magnitudinem tuam. \fk*\ft AUG. Id est, sine intermissione, etc., usque ad nomine ergo magnitudinis omnia includit.\ft*\f* \q1 \v 9 Ne projicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.\f + \fr 70.9 \fr*\fk Ne projicias me. \fk*\ft CAS. De gratia tempore senectutis et senii danda. \ft*\fk Senectutis. \fk*\ft AUG. Senectus in Christo, dum prodigium factus est, dum infirmatus in cruce et irrisus; quod dicitur senectus, quia ex vetustate assumpsit, unde: \ft*\fk Vetus homo noster simul crucifixus est\fk*\ft Rom. 6..\ft*\f* \q1 \v 10 Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum,\f + \fr 70.10 \fr*\fk Quoniam dixerunt inimici mei. \fk*\ft AUG. Dicitur hoc de Christo, qui inter manus inimicorum infirmus factus est, et quasi nihil posset comprehensus. Sed hic de membris ejus dicitur hoc, quia et illa talia ex nostra persona habuit.\ft*\f* \q1 \v 11 dicentes: Deus dereliquit eum: persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat.\f + \fr 70.11 \fr*\fk Deus dereliquit eum. \fk*\ft AUG. Unde alibi: \ft*\fk Quare me dereliquisti? \fk*\ft id est, quare me derelictum putant malo suo. \ft*\fk Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent.\fk*\f* \q1 \v 12 Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum respice.\f + \fr 70.12 \fr*\fk Ne elongeris a me. \fk*\ft CAS. Longe putant, dum tardat; \ft*\fk ne elongeris, \fk*\ft ut gravioribus exponat.\ft*\f* \q1 \v 13 Confundantur et deficiant detrahentes animæ meæ; operiantur confusione et pudore qui quærunt mala mihi.\f + \fr 70.13 \fr*\fk Confundantur, \fk*\ft etc. CAS. Quia disposita Dei non mutantur. \ft*\fk Detrahentes animæ meæ. \fk*\ft Alias, committentes animam meam. AUG. Id est provocantes nos ut Deo resistamus, quod est contra Deum committere bellum; ut illi faciunt quibus non placet Deus in suis adversis, quod est eum habere injustum. Committitur etiam anima, si odit eos a quibus patitur. \ft*\fk Qui quærunt. \fk*\ft ID. Ut fecit uxor Job, quæ ait: \ft*\fk Dic aliquid in Deum et morere\fk*\ft Job. 7.. Ut etiam ait uxor Tobiæ: \ft*\fk Ubi sunt justitiæ tuæ? \fk*\ft Tob. 4, 2. Hoc dicebat ut displiceret illi Deus.\ft*\f* \q1 \v 14 Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam.\f + \fr 70.14 \fr*\fk Et adjiciam. \fk*\ft AUG. Adjectio laudis est, post creationem omnium rerum, laus de incarnatione et resurrectione, quod inferiora docent. \ft*\fk Omnem. \fk*\ft AUG. Quia si laudatus in omnibus aliis, nondum in eo quod suscitavit carnem nostram in vitam æternam, quæ est laus adjecta pro resurrectione Christi. Vel omnis laus esset, et nihil laudi deesset, si damnaret peccantes, quia justitia esset; sed quia et hos liberas: \ft*\fk Adjiciam super omnem laudem tuam.\fk*\f* \q1 \v 15 Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam,\f + \fr 70.15 \fr*\fk Os meum annuntiabit justitiam. \fk*\ft Christum, sed ne aliter acciperes, addit: \ft*\fk Salutare. \fk*\ft Quare? quia non approbatur ex operibus legis justificari quemquam. Et hoc est: \ft*\fk Quoniam non cognovi litteraturam, \fk*\ft id est, figuras legis per quod fiam potens. \ft*\fk Tota die. \fk*\ft AUG. Vel ita, etc., usque ad justitiæ serviat. \ft*\fk Quoniam non cognovi litteraturam. \fk*\ft ID. Prædicabo salutem tuam tota die, etc., usque ad quia habitu inventus est ut homo Philip. 2., et surgit mortuus.\ft*\f* \q1 \v 16 introibo in potentias Domini; Domine, memorabor justitiæ tuæ solius. \q1 \v 17 Deus, docuisti me a juventute mea; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.\f + \fr 70.17 \fr*\fk Docuisti. \fk*\ft CAS. Per libros, vel inspirando usque nunc: per spatia temporum crevit doctrina. \ft*\fk Mirabilia. \fk*\ft Quod de iniquo justus. \ft*\fk Mirabilia. \fk*\ft AUG. Quid mirabilius quam mortuos suscitare? etc., usque ad hoc est a juventute et nunc. \ft*\fk Juventute. \fk*\ft ID. Aliqui notant quatuor tempora Ecclesiæ, aliqui tantum tria distingui, idem significantes per \ft*\fk nunc\fk*\ft et \ft*\fk senectam. \fk*\ft Unde juventus Ecclesiæ fuit quando virtus martyrum dimicavit. CAS. Progrediens vero tempus, nunc, cum fides per Ecclesias proficit. AUG. Senecta, id est, gravis ætas, quando incipiet frigescere charitas multorum, cum mundi tempora decrescunt. \ft*\fk Senium. \fk*\ft CAS. Occiduum tempus, etc., usque ad contra quos Dominus: \ft*\fk Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi, \fk*\ft etc. Matth. 21.\ft*\f* \q1 \v 18 Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni quæ ventura est, potentiam tuam, \q1 \v 19 et justitiam tuam, Deus, usque in altissima; quæ fecisti magnalia, Deus: quis similis tibi?\f + \fr 70.19 \fr*\fk Usque in altissima. \fk*\ft Et ne putes quod solus homo egeat gratia, etc., usque ad continet in eo quod sunt. \ft*\fk Usque in altissima. \fk*\ft Quia homo Deus sedet ad dexteram Patris regnans cum eo. \ft*\fk Quæ fecisti magnalia. \fk*\ft Utrumque mirabile, per gratiam redimi hominem, qui per justitiam damnatus erat. \ft*\fk Deus, quis similis tibi? Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas, et conversus vivificasti me, et de abyssis terræ, \fk*\ft etc. Cui personæ quæ gratia sit, captivæ scilicet, utraque resurrectio mentis et corporis; unde promittit gratias.\ft*\f* \q1 \v 20 Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas ! et conversus vivificasti me, et de abyssis terræ iterum reduxisti me. \q1 \v 21 Multiplicasti magnificentiam tuam; et conversus consolatus es me. \q1 \v 22 Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus; psallam tibi in cithara, sanctus Israël.\f + \fr 70.22 \fr*\fk In vasis psalmi. \fk*\ft CAS. In vivificatione spiritus vel contemplativa vita.\ft*\f* \q1 \v 23 Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi; et anima mea quam redemisti.\f + \fr 70.23 \fr*\fk Anima mea quam redemisti. \fk*\ft AUG. Ipsis internis labiis quibus tacite clamat Deum.\ft*\f* \q1 \v 24 Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.]\f + \fr 70.24 \fr*\fk Cum confusi et reveriti fuerint. \fk*\ft Tunc locus est veræ et securæ exaltationis, cum non licet impiis dominari.\ft*\f* \c 71 \q1 \v 1 Psalmus, in Salomonem.\f + \fr 71.1 \fr*\fk In Salomonem, \fk*\ft etc. AUG. Verum pacificum, etc., usque ad qui hic commendatur secundum utramque naturam. CAS. Quartus psalmus de duabus naturis Christi monet ut Christum verum Deum et verum hominem regem credamus, et est prophetia de Christo.\ft*\f* \q1 \v 2 [Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.\f + \fr 71.2 \fr*\fk Deus judicium. \fk*\ft CAS. De judicio, optando illud dari Filio. \ft*\fk Justitiam tuam, \fk*\ft etc. AUG. Nota repetitiones ejusdem, vel aliis verbis, multum commendant divina eloquia, quæ maxime sunt in psalmis: et in eo genere sermonis, quo affectus animi est movendus.\ft*\f* \q1 \v 3 Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.\f + \fr 71.3 \fr*\fk Montes. \fk*\ft AUG. Prophetæ, Apostoli, qui cœlo altitudine proximant; \ft*\fk pacem\fk*\ft nuntiandam populo fideli, Christum. \ft*\fk Et colles. \fk*\ft Suscipiant \ft*\fk justitiam, \fk*\ft id est, Christum, vel \ft*\fk montes pacem populo: \fk*\ft et \ft*\fk colles\fk*\ft de utrisque prædicatoribus præcedentibus et sequentibus dicit. Vel \ft*\fk suscipiant montes, \fk*\ft id est, majores. \ft*\fk Pacem. \fk*\ft Verbum reconciliationis, scilicet verbum Evangelii, ad hoc ut nuntient populo. \ft*\fk Et colles. \fk*\ft Id est, minores; justitiam, id est, obedientiam, ut obediant doctrinæ veritatis. \ft*\fk Tuum\fk*\ft et \ft*\fk tuos\fk*\ft dicendo, ostendit omnia quæ sunt Patris esse et Filii, et e converso.\ft*\f* \q1 \v 4 Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem.\f + \fr 71.4 \fr*\fk Judicabit pauperes populi. \fk*\ft CAS. Idem agit de eodem judicio affirmando. Post optationem, virtute prophetiæ, dicit quæ sunt adventu Domini præstanda. AUG. Vel secundum aliam litteram: \ft*\fk Justitia judicabit pauperem. \fk*\ft Sed codices qui habent in littera magis approbantur. \ft*\fk Pauperes populi. \fk*\ft Id est, eos qui pauperes in populo, in quo boni malique commisti. \ft*\fk Humiliabit calumniatorem. \fk*\ft Dum enim gratia sua adjuvat, etc., usque ad qui innocentes nititur trahere in culpam. HIERON., AUG. Vel, \ft*\fk humiliabit, \fk*\ft et, victo diabolo, \ft*\fk permanebit cum sole\fk*\ft splendor; id est, Filius cum Patre, sedens ad dexteram Patris in æternum, hoc est \ft*\fk ante lunam, \fk*\ft in generatione et generationem.\ft*\f* \q1 \v 5 Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem. \q1 \v 6 Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. \q1 \v 7 Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna.\f + \fr 71.7 \fr*\fk Descendet sicut pluvia, \fk*\ft etc. CAS. Ecce quis et qualis ille rex, qui judicaturus est. AUG. Alludit facto Gedeonis, etc., usque ad et postea complueretur gentilitas sicco vellere Judæorum. CAS. Descendet Christus, etc., usque ad quis ergo post tam apertas similitudines dubitet de partu Virginis? \ft*\fk In vellus, et sicut stillicidia. \fk*\ft AUG. \ft*\fk Vellus, \fk*\ft Judæa, quæ auctoritate doctrinæ exspolianda erat, ut ovis vellere: vel, quia doctrinæ pluviam detinebat, quam nolebat gentibus prædicare.\ft*\f* \q1 \v 8 Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.\f + \fr 71.8 \fr*\fk Et dominabitur a mari usque ad mare. \fk*\ft CAS. Ostendit quæ sit amplitudo regni. \ft*\fk A flumine. \fk*\ft AUG. A Jordane, ubi vox:. \ft*\fk Hic est Filius meus dilectus. \fk*\ft Inde ergo doctrina ejus cœpit: inde auctoritas magistri dilatatur usque ad terminos orbis terræ, prædicato Evangelio regni. CASS. Inde regula baptismi per totum orbem manavit. Paucis verbis magna docet sacramenta\ft*\f* \q1 \v 9 Coram illo procident Æthiopes, et inimici ejus terram lingent. \q1 \v 10 Reges Tharsis et insulæ munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent:\f + \fr 71.10 \fr*\fk Reges Tharsis et insulæ munera offerent. \fk*\ft CAS. Pertinaces dicuntur inimici, etc., usque ad vel, historialiter potest accipi de regibus qui venerunt adorare Christum.\ft*\f* \q1 \v 11 et adorabunt eum omnes reges terræ; omnes gentes servient ei. \q1 \v 12 Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor.\f + \fr 71.12 \fr*\fk Quia liberabit pauperem a potente, \fk*\ft etc. CASS. De operibus ejus agit, etc., usque ad in participatione justitiæ.\ft*\f* \q1 \v 13 Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. \q1 \v 14 Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo.\f + \fr 71.14 \fr*\fk Ex usuris. \fk*\ft AUG. \ft*\fk Usuræ, \fk*\ft peccata, etc., usque ad juvando per gratiam ad justitiam faciendam. Vel, \ft*\fk ex usuris, \fk*\ft de futuro, id est, pœnis æternis; et \ft*\fk iniquitate, \fk*\ft id est, peccato ipso, pro quo pœna debebatur. \ft*\fk Nomen. \fk*\ft Christianum. \ft*\fk Coram illo. \fk*\ft Quia in ejus regno ante ipsum victuri sunt.\ft*\f* \q1 \v 15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei.\f + \fr 71.15 \fr*\fk Et vivet, et dabitur ei de auro, \fk*\ft etc. CAS. De honorificentia regis. \ft*\fk Arabiæ. \fk*\ft AUG. Per Arabiam, gentes; per aurum, sapientiam, quæ excellit inter doctrinas. \ft*\fk De ipso semper. \fk*\ft ID. Multiplicando, vel consequendo, vel de ejus institutione, quia ipse orare docuit.\ft*\f* \q1 \v 16 Et erit firmamentum in terra in summis montium; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut fœnum terræ.\f + \fr 71.16 \fr*\fk Firmamentum. \fk*\ft AUG. Prophetarum est, quia quod prædixerunt, implevit. \ft*\fk In summis montium. \fk*\ft ID. Auctores Scripturarum Prophetæ et Apostoli; quos firmat, quia omnia ab illis prædicta in illo sunt impleta. \ft*\fk In terra. \fk*\ft Quia propter eos qui in terra sunt, omnia scripta sunt. Unde et ipse in terram venit, ut ea impleret. \ft*\fk Super Libanum. \fk*\ft AUG. Sicut Libanus proceras cedros producit, sic Christus sanctos ad cœlum. \ft*\fk Sicut fenum. \fk*\ft CAS. Non ætas seni sed viriditas sanctis comparatur. Boni de ista civitate præsentis Ecclesiæ migrantes in illa beatitudine florebunt. AUG. In Genesi \ft*\fk feni\fk*\ft nomine et frumentum intelligitur, etc., usque ad et comparabitur feno terræ quidquid pro magno habetur in seculo.\ft*\f* \q1 \v 17 Sit nomen ejus benedictum in sæcula; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ; omnes gentes magnificabunt eum.\f + \fr 71.17 \fr*\fk Sit nomen ejus benedictum, \fk*\ft etc. CAS. Monet omnes laudes ei dicere, quia omnes in eo benedicentur. \ft*\fk Ante solem. \fk*\ft ID. Id est, ante omnem creaturam, ne putes temporalem Dei Filium. \ft*\fk Omnes gentes. \fk*\ft AUG. Ne tribus duodecim accipias, addit \ft*\fk omnes gentes.\fk*\f* \q1 \v 18 Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia solus.\f + \fr 71.18 \fr*\fk Benedictus Dominus Deus Isræl, \fk*\ft etc. AUG. A parte sua laudat. Nota exclamatoriam benedictionem, cum admonitione et prophetia. \ft*\fk Fiat, fiat, \fk*\ft etc. CAS. Magnificum est, quod sic concludit: Optantis est semel dicere, nimium desiderantis repetere. Quasi dicat: Quod jussisti, Domine, ita fiat, fiat, donec quod cœpit a flumine perveniat usque ad terminos orbis terræ. HIER. Sciendum quod septuagesimus primus psalmus secundi libri finis est: unde et in extremo habet: \ft*\fk Fiat, fiat, \fk*\ft pro quo in Hebræo dicitur: \ft*\fk Amen, amen.\fk*\f* \q1 \v 19 Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.] \q1 \v 20 Defecerunt laudes David, filii Jesse.\f + \fr 71.20 \fr*\fk Defecerunt laudes. \fk*\ft ID. Etiam hoc diligentius observandum est, quod illud: \ft*\fk Defecerunt hymni David filii Jesse, \fk*\ft ad finem septuagesimi primi psalmi pertineat. Id vero quod sequitur: \ft*\fk Psalmus Asaph, \fk*\ft initium sit sequentis. Hymnus tria habet: laudem Dei cum cantico: nisi enim cantetur hilariter, non est hymnus: non cantat autem qui non amat. Si sit laus, et non est Dei, non est hymnus: et si sit Dei, et non cum cantico, non hymnus. Præter solitum addit: \ft*\fk Filii Jesse; \fk*\ft David enim homo, quidam filius Jesse, regnavit in Isræl tempore Veteris Testamenti in quo Novum erat, sed occultum: sicut et Christus in David et in Abraham, sed occultus, ut fructus est in radice, sed non apparet. Noverunt autem pauci Prophetæ et Christum, et Novum Testamentum, scilicet in occulto, et pronuntiaverunt revelandum. Illo ergo tempore, pro regno illo, ubi regnavit homo filius Jesse, pro hujusmodi carnalibus carnalis populus laudabat Deum. Sed regno illo et cæteris hujusmodi deficientibus, deficit laus, non Filii Dei, sed \ft*\fk filii Jesse. \fk*\ft His autem deficientibus quæ Deus subtraxit ut quærerentur ea quæ occulta in illis tegebantur, loquitur \ft*\fk Asaph, \fk*\ft id est Synagoga, sed fidelis, quæ pie Deum coluit, licet propter terrena, quæ a Deo, non a dæmonibus, ut gentes, quærebat. Attendens autem blasphemos his abundare, pro quibus serviebat, cœpit nutare, nesciens quid in his figuris lateret, quasi non esset aliquid melius quod Deus daret: sed admonitus per hæc sibi subtracta quærere ea quæ non habet cum malis communia, castigans se cum admiratione, dicit: \ft*\fk Quam bonus Isræl! \fk*\ft Sed quibus? \ft*\fk Rectis corde. \fk*\ft Primo ergo describens nequitiam malorum, dicit se zelasse prospera eorum; tamen inde correctum, et correctus alios corrigit. CAS. Hic agitur, quod \ft*\fk laudes defecerunt: \fk*\ft quia jam non dat Deus blanda, ut pueris ad serviendum alliciendis, et hoc dicit Synagoga quæ jam sibi contra hoc quod prius agebat testatur, ut credibilius sit.\ft*\f* \c 72 \q1 \v 1 Psalmus Asaph. [Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde !\f + \fr 72.1 \fr*\fk Quam bonus. \fk*\ft CAS. Monet ut non pro temporalibus, sed æternis Deum laudemus.\ft*\f* \q1 \v 2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei:\f + \fr 72.2 \fr*\fk Pedes. \fk*\ft CAS. Pro arbitrio mentis, quod a veritate discrepabat. \ft*\fk Gressus, \fk*\ft actus præcipitati; \ft*\fk pene, \fk*\ft quia cito rediit.\ft*\f* \q1 \v 3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.\f + \fr 72.3 \fr*\fk Pacem peccatorum. \fk*\ft AUG. Temporalem, fluxam, caducam. \ft*\fk Videns. \fk*\ft Non intelligens. Quia hæc pax videtur, non intelligitur, oculos eludit, est enim fluxa et caduca. CAS. \ft*\fk Pacem peccatorum quia non est declinatio morti eorum. \fk*\ft Id est, non cito moriuntur, sed diu vivunt; etsi \ft*\fk plaga\fk*\ft aliquando non firma, ut durat flagellum correctionis. \ft*\fk Et firmamentum in plaga eorum. \fk*\ft Non miseretur Deus consolidando plagas eorum: vel, a simili incurabilis, cui nihil prohibetur.\ft*\f* \q1 \v 4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. \q1 \v 5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. \q1 \v 6 Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.\f + \fr 72.6 \fr*\fk Operti sunt iniquitate et impietate sua. \fk*\ft CAS. Ne resipiscant; non amicti, ut vel liberum caput haberent, sed toti operti.\ft*\f* \q1 \v 7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.\f + \fr 72.7 \fr*\fk Prodiit quasi, \fk*\ft etc. AUG. Sunt quidam mali ex macie, id est, necessitate: alii ex abundantia, ut pauper egestate furatur, dives ex cupiditate. \ft*\fk Transierunt. \fk*\ft CAS. Quasi a rectis semitis.\ft*\f* \q1 \v 8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt.\f + \fr 72.8 \fr*\fk In excelso. \fk*\ft AUG. Palam in manifesto: vel, contra Deum blasphemi.\ft*\f* \q1 \v 9 Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra.\f + \fr 72.9 \fr*\fk In cœlum. \fk*\ft ID. Ac si dii essent; vel, contra Deum, quem blasphemant, dicentes: Deum vel nescire sua mala, vel non punire. \ft*\fk Lingua transivit super terram, \fk*\ft etc. ID. Quæ ultra mensuram humanitatis loquitur, etc., usque ad sed transit lingua eorum humanam fragilitatem.\ft*\f* \q1 \v 10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.\f + \fr 72.10 \fr*\fk Ideo convertetur. \fk*\ft CAS. Exponens Asaph, etc., usque ad revertetur ad eam. \ft*\fk Hic. \fk*\ft AUG. In hac sententia in qua modo sum. \ft*\fk Dies pleni invenientur in eis. \fk*\ft HIERON. Perfecti inveniuntur, etsi modo non appareat. CAS. Vel, \ft*\fk dies pleni\fk*\ft sunt, quando Christus venit: hi ergo sunt in Judæis, qui Christum noverunt.\ft*\f* \q1 \v 11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?\f + \fr 72.11 \fr*\fk Et dixerunt. \fk*\ft AUG. Unde convertentur? etc., usque ad hoc est quare videbatur eis nescire hoc. \ft*\fk Quomodo scit. \fk*\ft ID. Non dicit, nescit: sed adhuc hæsitat et prope est sanitati: et de tam gravi infirmitate vicinior est salus, sicut vicina sanitate magis æstuant ægri.\ft*\f* \q1 \v 12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias. \q1 \v 13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,\f + \fr 72.13 \fr*\fk Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, \fk*\ft etc. CAS. Hæc dixerunt, quibus confutandis hæc ego: vel adhuc ex persona dubitantis. Fatuis cogitationibus se dicit illusum, ut cum hæc repudiaverit, melius nos procuraverit.\ft*\f* \q1 \v 14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.\f + \fr 72.14 \fr*\fk Et castigatio. \fk*\ft Alias et \ft*\fk index meus in matutino. \fk*\ft CAS. Ecce jam remedium, Christus index, qui viam veritatis indicavit, et, mane surgens, spem nostram de mundo ad cœlos transtulit.\ft*\f* \q1 \v 15 Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.\f + \fr 72.15 \fr*\fk Si dicebam. \fk*\ft ID. Ecce jam se reprimit auctoritate sanctorum, et jam vicina veritate deliberat sic: \ft*\fk Si dicebam. Ecce nationem. \fk*\ft AUG. Aliud inconveniens incipit solvere. \ft*\fk Reprobavi; \fk*\ft judicavi quod non est. \ft*\fk Existimabam, \fk*\ft per prædicta volo probare Deum non justum; sed hoc modo cogito, non absolvo. \ft*\fk Ante me, \fk*\ft id est, quantum ad præsentia; vel, major me, me superans, nisi Deus aperiat. Vel, ecce natio filiorum tuorum, cui disposui, et concinui, subaudis, occurrit et obviat mihi, id est, occurrit mihi prior prædicatio, quam Isrælitis feci, ut Deum colerent, qui omnia creavit, et omnibus secundum opera sua restituit: obviat mihi doctrina, cui congrui, et accommodatus sum. Sed ne ego reprobarem nationem priorum patrum, vel priori doctrinæ meæ contradicerem: \ft*\fk Existi, \fk*\ft etc. \ft*\fk Filiorum tuorum. \fk*\ft Omnes enim, Abraham et cæteri, aliter docent, quibus credere debeo: non enim omnibus prudentior. Sed ne reprobarem: \ft*\fk Existimabam, \fk*\ft vel, suscepi cognoscere; jam revocatur a lapsu, qui non præsumit se scientem contra sanctos. Ut cognoscerem hujus rei veritatem, quod non ante, dum dicebat Deum hæc non curare. Cogitabam ut scirem hoc: prior gradus scientiæ, dum scit nescire se, quod prius videbatur scire: repudiat autem priorem sensum, dum quærit alium.\ft*\f* \q1 \v 16 Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me:\f + \fr 72.16 \fr*\fk Labor est ante me. \fk*\ft AUG. Quasi murus mihi obstat, etc., usque ad videt in judicio illos damnatos.\ft*\f* \q1 \v 17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.\f + \fr 72.17 \fr*\fk Sanctuarium. \fk*\ft AUG. Christus, qui ut Deus singulorum merita dignoscit. Vel \ft*\fk sanctuarium, \fk*\ft Sancta sanctorum, id est, secretum divinæ dispositionis.\ft*\f* \q1 \v 18 Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur.\f + \fr 72.18 \fr*\fk Verumtamen. \fk*\ft AUG., CASS. Ecce quid didicit iste in sanctuario: malos hic decipi, postea in fine ab omnibus deserendos; a quo malo ipse liberatus est, qui et terrena quæsivit, sed a Deo; hic dicit, in hoc mundo malos non esse immunes et impunitos; quia etsi felices, tamen reatum gestant et frequenter ruinas incurrunt. \ft*\fk Verumtamen, \fk*\ft id est, sed: et hic posuisti eis hunc florem et copiam temporalium, \ft*\fk propter dolos, \fk*\ft etc. \ft*\fk Propter dolos. \fk*\ft AUG. Vel, juxta lubricum. Quasi: Modo doloso fecisti eis, sub specie boni dans mala. Vel, juxta lubricum, ut sunt temporalia: ubi cadunt, qui amore sunt juxta; dum enim dolosus alium vult dejicere, juxta lubricum eum ponit.\ft*\f* \q1 \v 19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam. \q1 \v 20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.\f + \fr 72.20 \fr*\fk Velut somnium. \fk*\ft ID. Aperta comparatio. Clausis oculis, videmus bona quæ mox apertis non invenimus; in vita somnium: in morte evigilant, scientes quid est. \ft*\fk In civitate. \fk*\ft In contuitu populi tui, vel, dum constituitur tua civitas. HIER. Vel in cœlesti Jerusalem imaginem eorum, effigies deformitatum quas sibi faciunt: alius leo ferocitate, alius aper sorde libidinis. CAS. Vel gloriam temporis, quæ non vera, sed similitudo gloriæ: quia cum deerit veritas eis, peribit imago; nec similitudinem retinebunt, qui de beatitudine nil habebunt, ideo perdes eos, quia per eos,\ft*\f* \q1 \v 21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt;\f + \fr 72.21 \fr*\fk Inflammatum est cor meum. \fk*\ft Id est, invidi felicibus. \ft*\fk Et renes mei commutati sunt. \fk*\ft Quibus status, id est, constantia mentis resoluta est, ut prospera amarem; gravis culpa præbere aliis occasionem peccandi. \ft*\fk Ad nihilum redactus sum. \fk*\ft Vanis hærens, injurius Deo factus. \ft*\fk Nescivi. \fk*\ft Magna et profunda ignorantia nescire quod pecces. CAS. \ft*\fk In civitate tua imaginem. \fk*\ft Vel de hæreticis potest hoc accipi, etc., usque ad vel in super cœlesti Ecclesia. \ft*\fk Quia inflammatum. \fk*\ft AUG. Ecce conversio hujus Asaph, etc., usque ad commutatæ sunt in spirituales\ft*\f* \q1 \v 22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi: \q1 \v 23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. \q1 \v 24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.\f + \fr 72.24 \fr*\fk Cum, \fk*\ft etc. ID. Quia prius ad nihilum redactus sum, id est, ad ea quæ nihil sunt descendi: quia nescivi nihil esse, et post ut jumentum mansuetus factus sum ferendo oneri, et semper ero tecum. \ft*\fk Jumentum. \fk*\ft CAS. Apud Deum, vice pecudum sunt, qui contra Deum sentiunt: et tamen in his \ft*\fk errans, \fk*\ft nesciens judicia Dei, semper fui tecum quodammodo, ab idolis alienus, et tibi credens, et tu tenuisti. \ft*\fk Tenuisti manum. \fk*\ft AUG. Quia licet pecus non recessit a Deo. \ft*\fk Tenuisti manum, \fk*\ft id est, potestatem dexteræ, id est, texisti, quod semper tecum, quod filius. \ft*\fk Dedit\fk*\ft enim \ft*\fk potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus. In sinistra, \fk*\ft pecus, amans hæc temporatia. Vel manum \ft*\fk dexteram. \fk*\ft CAS. Non sinistram. Tenet dexteram Deus, dum ad bona opera dirigit, et ne mergamur liberat, ut Petrum. ID. Viso malo impiorum, bonoque suo, arguit se de prioribus, quod terrena a Deo quæsivit, et invitat in contrarium. AUG. Comparat terrenæ voluptati suæ præmium cœleste, et se arguit. \ft*\fk In æternum, \fk*\ft etc. Ab eo nunquam ultra separabor. \ft*\fk Qui fornicantur abs te, \fk*\ft etc. Huic fornicationi contrarius est castus timor, qui gratis ipsum amat, in quo habet omnia.\ft*\f* \q1 \v 25 Quid enim mihi est in cælo? et a te quid volui super terram? \q1 \v 26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum. \q1 \v 27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te. \q1 \v 28 Mihi autem adhærere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.]\f + \fr 72.28 \fr*\fk In portis filiæ Sion. \fk*\ft AUG. In publico, vel in concordia Apostolorum, qui sunt portæ Ecclesiæ. Quia prædicatio, quæ est præter unitatem Ecclesiæ, inanis est. Vel, virtutibus Ecclesia est filia Sion, id est, speculationis.\ft*\f* \c 73 \q1 \v 1 Intellectus Asaph. [Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ?\f + \fr 73.1 \fr*\fk Intellectus Asaph. \fk*\ft AUG. Synagogæ, etc., usque ad ut duritia Judæorum vel calamitatibus terreretur, vel molliretur. CAS. Monet, relictis figuris, transire ad veritatem. \ft*\fk Ut quid Deus. \fk*\ft ID. Describens eversionem Jerusalem irreparabilem, quærit causam, quare admirans et conquerens; et precatur pro repulso populo, et ultionem in destructores, quæ quidem eis utilis est, et jam facta est. \ft*\fk Repulisti nos. \fk*\ft ID. Quasi alienos a tua defensione. \ft*\fk In finem. \fk*\ft Nec templo parcitur. Interitum et captivitatem significat, quæ a Tito et Vespasiano. Oves nominat, ut pii pastoris misericordiam commoveat. \ft*\fk Tuæ. \fk*\ft In eos temperantius vindicamus, quos aliquando fuisse nostros meminimus.\ft*\f* \q1 \v 2 Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo.\f + \fr 73.2 \fr*\fk Possedisti. \fk*\ft CASS. Vel, creasti, etsi omnes creat et disponit, Judæos tamen specialiter, quibus legem et Prophetas dedit. \ft*\fk Redemisti. \fk*\ft HIER. Te pretio, id est, per te pretium. \ft*\fk Mons. \fk*\ft AUG. Eminentia, Sion speculatio est, in quo, in qua re habitasti. Vel vacat in eo. HIER. Montem vel montis Sion, sive in eo. Hucusque veri Testamenti facta, quæ sequitur, veritas promissa. Per Sion, Jerusalem signat, in qua præsentia Christi habitavit, et ideo ne daret eam vastitati supplicat. \ft*\fk Virgam hæreditatis. \fk*\ft AUG. Ipsa congregatio, virga hæreditatis dicitur: quam volens possidere virgam Moysi in serpentem vertit, sed apprehensa cauda rediit in virgam. HIER. Quia mors suasu serpentis intravit in mundum, virga in serpente, Christus in morte. Unde et qui intuebatur serpentem, id est, Christum mortuum credit, sanatur a serpentibus, id est, a morte æterna. Expavit Moyses et fugit, sic Apostoli moriente Christo. Retenta cauda, id est, posterioribus, fit virga, quia primo occisus, postea surrexit. Cauda etiam est finis sæculi, in quo redimus ad manum Dei, et stabilimur, qui per mortem quasi per serpentem fluximus. AUG. Sed quia hæc et de gentibus: exprimit, de quibus dicat, \ft*\fk Mons Sion. \fk*\ft Id est, non de gentibus. Vel, montem Sion istum, quem inhabitasti in ipso: \ft*\fk Leva manum tuam in superbias eorum, \fk*\ft a quibus eversa est Jerusalem, id est, regibus gentium. \ft*\fk In finem, \fk*\ft quia et ipsi Christum jam noverunt.\ft*\f* \q1 \v 3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto !\f + \fr 73.3 \fr*\fk Leva. \fk*\ft CAS. Potentiam, ut superbiam eorum vertas ad humilitatem, ducens eos in finem, id est, Christum, quod et impletum est, quia Romæ Christiana religio effloruit. \ft*\fk Leva, \fk*\ft quia ex multum superstitiosa facta est sanctissima. \ft*\fk Quanta malignatus est, \fk*\ft etc. AUG. Sacerdotes et ministeria templi præda fuerunt. Tota gens, vel occisa vel captivata. \ft*\fk Inimicus, \fk*\ft Romanus exercitus, ad hoc per prolepsim præmisit \ft*\fk eorum.\fk*\f* \q1 \v 4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ; posuerunt signa sua, signa:\f + \fr 73.4 \fr*\fk Gloriati sunt. \fk*\ft AUG., CASS. De victoria sua. Ecce quod non bono zelo fecerunt. Gloriati, cum scelus soleat sequi pœnitudo, hi ad gloriam vertunt; \ft*\fk qui te oderunt, \fk*\ft servi dæmonum, qui nullatenus sunt tolerandi. \ft*\fk In medio solennitatis tuæ. \fk*\ft Non in extremo loco, sed in medio atrio. Alia littera, sacrilegia commiserunt. \ft*\fk In sancto. \fk*\ft CAS. In sanctuario per contemptum sancti templi, ubi Deitas videtur despici, in præsumptores concitat invidiam. \ft*\fk Signa, \fk*\ft etc. AUG. Aquilas, etc., usque ad id est, per edita loca.\ft*\f* \q1 \v 5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus\f + \fr 73.5 \fr*\fk In exitu. \fk*\ft CAS. Vel sicut in egressu desuper, id est, non cognoverunt, quod hæc licentia a Deo egrederetur. \ft*\fk Quasi in silva, \fk*\ft etc. CASS. Antequam construeretur, prophetat eversionem templi. \ft*\fk In securi et ascia polluerunt tabernaculum nominis tui, \fk*\ft etc. AUG. \ft*\fk Securis\fk*\ft cædit trabes: \ft*\fk ascia\fk*\ft minutius persequitur. Per hoc ergo, et magnas res et minimas dicit dejectas, ut civitas funditus sit devastata, prius incisa, post ignis omnia voravit.\ft*\f* \q1 \v 6 exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam. \q1 \v 7 Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.\f + \fr 73.7 \fr*\fk In terra, \fk*\ft etc. Usque ad terram dejecerunt culmina ad laudem Dei erecta. Auget scelus, ut atrocius vindicetur. CAS. Vel potest totum legi ex persona desperantium Judæorum, etc., usque ad qui inter hæc non pœnitent. AUG. Hæc dixerunt, sed usquequo pateris opprobria Judæorum: Non hoc dixit, ut eos velit perdi, sed commutari. \ft*\fk In finem\fk*\ft mundi, vesperam scilicet, quando Judæi convertentur.\ft*\f* \q1 \v 8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. \q1 \v 9 Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius.\f + \fr 73.9 \fr*\fk Signa nostra non vidimus. \fk*\ft AUG., CASS. Quasi dicerent: Merito hæc mala nobis contigerunt, Quia non vidimus signa; quasi dicat: Vidimus, sed non intelleximus: et vere vidimus, quia hoc signum, quia non est Propheta, vel sacerdos, vel unctio; unde: \ft*\fk Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio\fk*\ft Dan. 9. vestra. \ft*\fk Et nos non cognoscet amplius\fk*\ft Propheta aliquis, vel Deus per Prophetam; id est, non annuntiabit Christum venturum, quia jam venit. \ft*\fk Amplius. \fk*\ft ID. Vel non cognoscet adhuc, donec scilicet Judæus agnoscat eum.\ft*\f* \q1 \v 10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem?\f + \fr 73.10 \fr*\fk Usquequo? \fk*\ft etc. CAS. Et quasi subito cognoverit. \ft*\fk Usquequo, \fk*\ft supposuit, \ft*\fk irritat adversarius? \fk*\ft quasi diceret: Tandiu improperabit, quandiu adversarius, id est, Judæus, irritat nomen tuum. \ft*\fk Ut quid avertis. \fk*\ft AUG. Post signum virgæ, additum est signum manus Moysi, hic est populus Dei: qui foras ab eo missus immundus est, sed revocatus redit in suum colorem. Dicit ergo: Quousque non revocas manum, ut agnoscat Salvatorem. \ft*\fk Manum tuam et dexteram, \fk*\ft id est, Judæos.\ft*\f* \q1 \v 11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? \q1 \v 12 Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ.\f + \fr 73.12 \fr*\fk Deus autem rex noster. \fk*\ft CAS. Destructis signis, ostendit rem ipsam, scilicet, in adventu Christi salutem ubique factam. AUG. \ft*\fk Deus autem. \fk*\ft Dicit Asaph intelligens, etc., usque ad si ergo non præcessit, saltem sequatur. \ft*\fk In medio terræ. \fk*\ft CAS. Homo factus, Jerusalem dicitur esse in medio.\ft*\f* \q1 \v 13 Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis.\f + \fr 73.13 \fr*\fk Tu confirmasti. \fk*\ft AUG. Lapsus maris Rubri firmavit, ut esset inter siccum. Cujus mysterium subdit, quod in aquis baptismi capita immundorum spirituum annihilavit.\ft*\f* \q1 \v 14 Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis Æthiopum.\f + \fr 73.14 \fr*\fk Escam. \fk*\ft AUG. Christus est esca, etc., usque ad vel ipsum mordent reprehendendo, accusando. CAS. Vel dum tentat, esca est, quia inde proficitur. Vel, populis Æthiopum. HIERON. Nolentibus converti dedisti eum escam, in quo delectentur.\ft*\f* \q1 \v 15 Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan.\f + \fr 73.15 \fr*\fk Fontes et torrentes. \fk*\ft AUG. In aliis fit verbum, etc., usque ad et notat abundantiam prædicationis. CAS. Vel totum de malis. \ft*\fk Fontes, \fk*\ft quorum mala jugiter influebant: \ft*\fk Torrentes\fk*\ft qui subito et rapide peccant: hos Deus dirumpit et siccat. \ft*\fk Fluvii Ethan. \fk*\ft Inundationes et consilia diaboli. \ft*\fk Tuus est dies et tua est nox. \fk*\ft AUG. Diem illustrat sed incommutabilis sapientiæ. Noctem consolatur luna, id est, carnis manifestatio: \ft*\fk Verbum caro factum est et habitavit in nobis\fk*\ft Joan. 1.. Et item: \ft*\fk Nox nocti indicat scientiam\fk*\ft Psal. 28.. \ft*\fk Auroram et solem. \fk*\ft AUG. Vel \ft*\fk lunam, \fk*\ft id est carnalem, qui ut luna mutatur, qui tamen non deserendus. Vel \ft*\fk auroram et solem, \fk*\ft id est initium et profectum sapientiæ insipientes et perfectos.\ft*\f* \q1 \v 16 Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem. \q1 \v 17 Tu fecisti omnes terminos terræ; æstatem et ver tu plasmasti ea.\f + \fr 73.17 \fr*\fk Tu fecisti omnes. \fk*\ft CAS. Vel omnia historialiter ab hoc loco: \ft*\fk Tuus est dies. Terminos terræ, \fk*\ft etc. CAS. Apostoli et Prophetæ ut termini fines distinguunt, ita hi fidei jura custodiunt: vel omnia historice.\ft*\f* \q1 \v 18 Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.\f + \fr 73.18 \fr*\fk Memor esto. \fk*\ft CAS. Jam quod ubique fit: precatur Judæis, per numerata beneficia, pium judicem provocat. Quasi diceret: Memor esto hujus creaturæ tuæ. \ft*\fk Hujus. \fk*\ft AUG. Creaturæ tuæ, cujus creaturæ tuæ? \ft*\fk Inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum, \fk*\ft etc. AUG. Asaph intellectu dolet pristinam cæcitatem, et sic pro Judæis orat, ut eorum confiteantur errata. Hoc orat, quod scit futurum; erant enim inter Judæos vasa misericordiæ.\ft*\f* \q1 \v 19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. \q1 \v 20 Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.\f + \fr 73.20 \fr*\fk Respice in Testamentum tuum. \fk*\ft ID. Reliquiæ salvæ fiant, quia multi, qui tendunt ad terram, obscurati sunt et repleti terra. CAS. \ft*\fk Respice. \fk*\ft Imple quæ promisisti; ut Testamentum Novum, quod est de æternis, constituas. Meminit promissionis, quia merita deficiunt. Item ideo, quia repleti sunt iniquitatibus, unde sequitur obscuritas, quia lumen sapientiæ perdunt repleti iniquitatibus, quia obscurati sunt domus terræ terrena habitatione, id est, cæci amore terrenitatis.\ft*\f* \q1 \v 21 Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.\f + \fr 73.21 \fr*\fk Ne avertatur humilis, factus confusus. \fk*\ft CAS. Gratus pro odioso ponitur, ut dilectio devoti temperet odium contumacis. \ft*\fk Confusus. \fk*\ft ID. Confundi non est humilis, sed superbi, qui non Deo sed sibi attribuit.\ft*\f* \q1 \v 22 Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.\f + \fr 73.22 \fr*\fk Exsurge, Deus. \fk*\ft CASS. Jam excutit Asaph intelligens terrena promissa Veteris Testamenti. \ft*\fk Causam tuam. \fk*\ft Dicunt enim: Ubi est Deus tuus? Contemptus est a Judæis ambulans in terra, et a falsis Christianis sedens in cœlo. Judica ergo, non fallatur spes mea, qui credidi quod non vidi. \ft*\fk Causam tuam. \fk*\ft Post omnia, facit causam judicis, cui negotii sui qualitas intimatur. \ft*\fk Causam tuam, \fk*\ft contra illos, qui obmurmurant, ut manifesta veritate prædicent quod stulte abnuebant. \ft*\fk Tota die. \fk*\ft AUG. Ideo dicit, ut ipsa continuatio mansuetudinem patientis judicis incitaret.\ft*\f* \q1 \v 23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.]\f + \fr 73.23 \fr*\fk Superbia eorum qui te oderunt. \fk*\ft CAS. In fine ponit exsecrabile malum, quod est superbia.\ft*\f* \c 74 \q1 \v 1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.\f + \fr 74.1 \fr*\fk In finem, ne corrumpas, \fk*\ft etc. AUG. Monet hic psalmus, etc., usque ad ut Judæi credant, non corrumpant fidem.\ft*\f* \q1 \v 2 [Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua.\f + \fr 74.2 \fr*\fk Confitebimur tibi, Deus. \fk*\ft AUG. Certus ergo de præmissis incipit: \ft*\fk Confitebimur. \fk*\ft Repetitio affirmatio est, ne pœniteat te esse confessum: unde et Dominus congeminat. \ft*\fk Amen, amen. \fk*\ft Fiat, fiat. Et Joseph de somno Pharaonis, qui vidit septem spicas, et totidem steriles. Et septem boves pingues et totidem macilentas. CAS. Repetitio confirmatio est ad significationem veritatis. Sufficeret unum ad significationem firmitatis, accessit alterum. Confiteri peccata vel semel terreno judici mortem inducit, sed Deo frequens confessio vitam? Inde invocatio, post narratio; unde sequitur: \ft*\fk Narrabimus. Invocabimus nomen tuum. \fk*\ft ID. Post confessionem potest invocari Deus, in hominem sic mundatum: et sicut per confessionem evacuatur a malis, sic per invocationem impletur bonis. \ft*\fk Narrabimus mirabilia tua, \fk*\ft etc. CAS. Terretur superbus judicio, etc., usque ad in cujus persona subditur:\ft*\f* \q1 \v 3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.\f + \fr 74.3 \fr*\fk Cum accepero tempus, \fk*\ft secundum hominem accipit, quod ipse Deus dat, id est, potestatem judicium faciendi. \ft*\fk Justitias. \fk*\ft Judicandi igitur ante precentur absolvi.\ft*\f* \q1 \v 4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus.\f + \fr 74.4 \fr*\fk Liquefacta est terra. \fk*\ft CAS. Ostendit omnes inexcusabiles in judicio, per hoc, quod præmisit Apostolos et Prophetas. \ft*\fk Terra et omnes. \fk*\ft AUG. Prius firma, in diversas diffluit concupiscentias. Vel, terra prius vitiis constricta, flante Spiritu sancto, liquefacta est, ut germina virtutum emitteret.\ft*\f* \q1 \v 5 Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:\f + \fr 74.5 \fr*\fk Inique agere. \fk*\ft AUG. Malum est peccare; pejus est perseverare, perniciosus defendendo se, in Deum culpam refundere. \ft*\fk Nolite exaltare cornu. \fk*\ft CAS. Maximum est vitium excusationis, quasi cornu erigit qui peccata sua per alios nititur excusare, ut per diabolorum persuasiones, vel per necessitatem stellarum.\ft*\f* \q1 \v 6 nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.\f + \fr 74.6 \fr*\fk Loqui. \fk*\ft Ut qui non sua culpa, sed necessitate stellarum, dicunt se peccasse, ut Deo, non sibi imputetur. Vel, qui sciunt peccata sua, sed impunitatem sibi promittunt.\ft*\f* \q1 \v 7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus:\f + \fr 74.7 \fr*\fk Quia neque ab oriente. \fk*\ft CAS. Cur hæc? quia judex talis est, qui vitari non potest: quia ubique est; Deus enim est. AUG. De nullo loco divisim judicat, qui ubique præsens est ut Deus. CAS.Mystice. \ft*\fk Oriens, \fk*\ft quibus sol justitiæ oritur, etc., usque ad quia Deus præsens et cognitor est.\ft*\f* \q1 \v 8 quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat: \q1 \v 9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen fæx ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ.\f + \fr 74.9 \fr*\fk Quia calix. \fk*\ft AUG. Calix, lex et omnis Scriptura, etc., usque ad quod ante, \ft*\fk et hunc exaltat. \fk*\ft CAS. \ft*\fk Calix, \fk*\ft lex; \ft*\fk vinum merum, \fk*\ft mysterium cœleste, etc., usque ad non solum Judæi.\ft*\f* \q1 \v 10 Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob:\f + \fr 74.10 \fr*\fk Ego autem annuntiabo in sæculum: cantabo Deo Jacob. \fk*\ft CAS. Omnes bibent, sed seorsum: ego, id est Christus, cum corpore, \ft*\fk annuntiabo in sæculum\fk*\ft quandiu sæculum erit.\ft*\f* \q1 \v 11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.]\f + \fr 74.11 \fr*\fk Cornua justi, \fk*\ft id est, munera Christi, quæ sunt sublimitas justi.\ft*\f* \c 75 \d In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.\f + \fr 75.1 \fr*\fk Canticum. \fk*\ft Quia agit de bonis Christi, scilicet quod notus, quod \ft*\fk habitat, \fk*\ft quod \ft*\fk illuminat, \fk*\ft quod \ft*\fk salvat. \fk*\ft Frangit gloriam Judæorum. \ft*\fk Ad Assyrios. \fk*\ft CAS. Contra Judæos, qui non dirigentes, sed errantes. Vel, quod erigunt se, quia sine gratia quærunt salutem et persequuntur Ecclesiam, ut olim Assyrii Judæos. Qui confutantur hic ablatis nominibus gloriæ, et nihil posse sine gratia probantur.\ft*\f* \q1 \v 1 [Notus in Judæa Deus; in Israël magnum nomen ejus.\f + \fr 75.2 \fr*\fk Notus in Judæa. \fk*\ft AUG. Gloriatur Judæus, quod Judæo notus est Deus, et verum est; sed Judæo intus, non in carne. AUG. Propheta; si Judæi, tunc in vobis notus est Deus: quod si non est, tunc non Judæi. \ft*\fk In Judæa. \fk*\ft ID. Susceptis filiis Joseph duobus, cum reliquis undecim filiis Jacob duodecim tribus sunt, exspecta tribu Levi, quæ sacerdotalis, et de decimis vivebat. Duodecim tribubus terra divisa est. In his una est Juda, unde reges, et a regno omnes Judæi dicuntur. Confessi sunt Cæsarem, non Christum, qui de Juda jam non Judæi.\ft*\f* \q1 \v 2 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.\f + \fr 75.3 \fr*\fk In Sion. \fk*\ft AUG. Congruum verborum ordinem attende: Judæa confessio; postquam, Isræl, id est, videns Deum, et sic in pacato cum Deo locus est: unde sequitur: \ft*\fk In pace, \fk*\ft post \ft*\fk in Sion, \fk*\ft id est in contemplatione cum facie ad faciem videbit Deum, erit habitatio.\ft*\f* \q1 \v 3 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.\f + \fr 75.4 \fr*\fk Ibi confregit potentias. \fk*\ft CAS. In Judæa, in Isræl, in Salem, in Sion, ubi Deus pacis auctor venit, hæc omnia quæ et nomina gloriæ eorum fugiunt.\ft*\f* \q1 \v 4 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis;\f + \fr 75.5 \fr*\fk Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis turbati sunt, \fk*\ft etc. Diapsalma. Illuminat Christus, dormit Judæus, Christus judicat, perit ille. AUG. Tu \ft*\fk illuminas, \fk*\ft sed per \ft*\fk montes, \fk*\ft qui prius lumen excipiunt per Prophetas, scilicet, et Apostolos. Sed de illuminatione \ft*\fk turbati sunt omnes insipientes corde. \fk*\ft Præmittit inde quare in futuro terribilis, etc. \ft*\fk Dormierunt. \fk*\ft CASS. A bonis æternis refrigescentes, carni acquieverunt, profutura non videntes. \ft*\fk Somnum suum, \fk*\ft qui distat a quiete bonorum: quia iste fallax est; videntes per somnium se habere thesauros, dum evigilant nihil inveniunt, unde dicit: \ft*\fk Et nihil invenerunt omnes viri divitiarum. \fk*\ft Definitio avarorum. \ft*\fk Nihil invenerunt. \fk*\ft Quia nihil posuerunt in manibus Christi, qui dicit: \ft*\fk Esurivi, \fk*\ft etc. REM. In pauperibus namque esuriit, qui in cœlo dives est. \ft*\fk Viri divitiarum. \fk*\ft Qui solam spem suam ponunt in incerto divitiarum. Unde non ait, habentes divitias: Multi enim habent qui non amant. \ft*\fk In manibus, \fk*\ft etc. CAS. Quasi adhuc in manibus quærant, cum se jam nihil tenuisse cognoscant.\ft*\f* \q1 \v 5 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. \q1 \v 6 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.\f + \fr 75.7 \fr*\fk Ab increpatione, \fk*\ft etc. AUG. Strepitus increpationis solet excitare, sed tantum pondus est increpantis Dei, quod dormitant, id est, cor habent induratum. \ft*\fk Qui ascenderunt. \fk*\ft ID. Quorum superbia crevit, humili Christo non humiliati. \ft*\fk Equos. \fk*\ft CAS. Quaslibet sæculares extollentias: unde præceptum erat in lege filiis Isræl, ut non multiplicarent sibi equos. Salomon quoque de Judæa non habebat equos, sed emebat de Ægypto.\ft*\f* \q1 \v 7 Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua. \q1 \v 8 De cælo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit\f + \fr 75.9 \fr*\fk De cœlo auditum. \fk*\ft AUG. Unde Apostolus: \ft*\fk In revelatione Domini nostri Jesu de cœlo cum angelis venient ad judicium exercendum\fk*\ft I Thes. 1..\ft*\f* \q1 \v 9 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.\f + \fr 75.10 \fr*\fk Cum exsurgeret, \fk*\ft id est, cum potens apparebit, qui hic humilis. Vel, \ft*\fk cum exsurgeret\fk*\ft hic a morte, postea venturus ad judicium. AUG. Quando veniens de cœlo facies auditum, id est, omnibus notum. Virtus judicii exponitur, unde terreni terrentur, et perdita potestate quiescunt; quievit, cum exsurgeret. \ft*\fk Mansuetos terræ. \fk*\ft ID. Qui mentis pacem habent, non detractantes jugum Dei.\ft*\f* \q1 \v 10 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.\f + \fr 75.11 \fr*\fk Quoniam cogitatio. \fk*\ft CAS. Diapsalma. Admonet jam devotos offerre vota. Quasi, merito salvat mansuetos. \ft*\fk Quoniam cogitatio, \fk*\ft id est, laudabunt te cogitatione et opere, hoc est, \ft*\fk reliquiæ cogitationis, \fk*\ft etc. \ft*\fk Cogitatio hominis. \fk*\ft ID. Conceptio voti. \ft*\fk Reliquiæ, \fk*\ft redditio voti, operatio, reliqua post cogitationem. \ft*\fk Reliquiæ cogitationis. \fk*\ft AUG. Quoniam cogitatio prima, etc., usque ad quod est solemnia celebrare. CAS. Quia solus Dominus est, cui festivitas debetur: reddent vota Deo. Prima cogitatio damnat mala. \ft*\fk Reliquia. \fk*\ft Quia post semper debet homo recordari præterita mala, ut lugeat: licet mundus hic agat diem festum, quando sentit se peccato liberum, ut post emendationem Judæi jubentur offerre festivum munus Deo.\ft*\f* \q1 \v 12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili,\f + \fr 75.12 \fr*\fk Vovete et reddite. \fk*\ft AUG. Alia sunt communia vota de his, sine quibus non est salus; alia propria, ut vovere castitatem, et hujusmodi. CAS. \ft*\fk Vovete. \fk*\ft Quædam sunt, quæ nec promittentes debemus solvere: ut: Non occides, et hujusmodi, etc., usque ad qui in circuitu sunt, ut famuli offerent, vel offerant, etc. AUG. Sunt quasi medii, etc., usque ad habens spiritum Dei, non principum, id est superbum. \ft*\fk Munera. \fk*\ft ID. Qui altaribus offeruntur. \ft*\fk Terribili et ei qui aufert. \fk*\ft Quem timent boni, mali vero non timent. \ft*\fk Spiritum principum. \fk*\ft CAS. Superbiæ vel timoris tollit, et facit renes sui, qui corpus suum moderantur.\ft*\f* \q1 \v 13 et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terræ.] \c 76 \d In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.\f + \fr 76.1 \fr*\fk In finem pro Idithum. \fk*\ft AUG. Congregatio loquitur transiliens, ut perveniat ad finem, qui est Christus. Docet igitur desideria et illecebras mundi calcare, nihil sibi præponere, nisi ex quo sunt omnia. CAS. Transcendens omnia, Deum quærit et invenit.\ft*\f* \q1 \v 1 [Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi.\f + \fr 76.2 \fr*\fk Voce mea ad Dominum clamavi. \fk*\ft AUG. Intentione devotionis ad Dominum non aliud ab eo petens, quia Dominus, et quia Deus. \ft*\fk Vox mea ad eum. \fk*\ft Ad hoc est vox, propter quod editur, hoc addit, ne putetur propter aliud clamare ad Deum, quam propter ipsum, supra quem nihil est. CAS. Non dicit quid petat, quia non opus est dici ei, qui novit quod expedit. \ft*\fk Intendit mihi. \fk*\ft CAS. \ft*\fk Intendere Dei\fk*\ft est dare totum quod petitur, et plusquam petatur.\ft*\f* \q1 \v 2 In die tribulationis meæ Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea;\f + \fr 76.3 \fr*\fk In die tribulationis exquisivi. \fk*\ft AUG. Quomodo exquisisti? etc., usque ad qui non facit justitiam coram hominibus, ut videatur. \ft*\fk Renuit consolari. \fk*\ft ID. Exponit tribulationem, etc., usque ad qui in omnibus hominibus scandalum vel invenit, vel timet, in nullo securus est.\ft*\f* \q1 \v 3 memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.\f + \fr 76.4 \fr*\fk Et exercitatus sum. \fk*\ft AUG. Vel, \ft*\fk garrivi, \fk*\ft id est, exsultavi, loquendo ut garrulus, qui, præ lætitia, nec vellet nec posset tacere: et rursus in garriendo defecit spiritus, qui prius contabuerat tædio malorum.\ft*\f* \q1 \v 4 Anticipaverunt vigilias oculi mei; turbatus sum, et non sum locutus.\f + \fr 76.5 \fr*\fk Anticipaverunt vigilias. \fk*\ft CAS. Diapsalma. Invento Deo, qui solus bonus est, deliberat an sit eum reducturus? AUG. Anticipaverunt vigilias aliorum. \ft*\fk Oculi mei, \fk*\ft ut ille, qui ante tempus surgit ad negotium. Vel, \ft*\fk oculi mei, \fk*\ft affectiones meæ. \ft*\fk Anticipaverunt, \fk*\ft sedulitatem aliorum. Vel, per \ft*\fk vigilias, \fk*\ft nocturnos significat, quos facimus, et usualiter sic vocamus in laudibus Dei, et ideo: \ft*\fk Turbatus. \fk*\ft CAS. Quia consequi non potui quod quæro. \ft*\fk Non sum locutus. \fk*\ft Non murmuravi contra Deum. Vel, \ft*\fk turbatus sum, \fk*\ft quia dum nocte secreta animi perquirit, videt humanum genus in peccata ruere: et pio dolore pro aliis cruciatur, qui jam vitia transilivit. \ft*\fk Tacet, \fk*\ft quia nocte non habet solatium humani colloquii, quo tempore cautius cogitat; ideo subdit: \ft*\fk Cogitavi dies, \fk*\ft etc. \ft*\fk Oculi mei. \fk*\ft Alias \ft*\fk inimici mei anticipaverunt vigilias. \fk*\ft AUG. Id est, vigilaverunt super me, etc., usque ad non tamen cessat, vult et hoc transcendere, unde subdit:\ft*\f* \q1 \v 5 Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui.\f + \fr 76.6 \fr*\fk Cogitavi dies antiquos, \fk*\ft etc. Ideo turbatus: quia \ft*\fk cogitavi dies antiquos Adæ, \fk*\ft in quibus corruit homo. Sed contra \ft*\fk dies antiquos, annos\fk*\ft ponit \ft*\fk æternos: \fk*\ft ideo \ft*\fk turbatus, \fk*\ft quia hos desiderat homo, æternos negligit. \ft*\fk Dies antiquos, et annos æternos in mente habui. \fk*\ft CAS. Quid contigit Adæ pro inobedientia? Ex illo cognovi hunc hominis defectum esse. Et annos æternos, quos persistens haberet, in mente habui, quod non stulti. \ft*\fk Et etiam meditatus sum nocte, \fk*\ft id est, in hoc defectu. \ft*\fk Cum corde, \fk*\ft id est, cum ratione, si quomodo possem redire ad annos æternos. Cum ratione tacitus loquitur, qui in ea quietus exercetur.\ft*\f* \q1 \v 6 Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.\f + \fr 76.7 \fr*\fk Et exercitabar. \fk*\ft In ipsa meditatione: \ft*\fk Scopebam spiritum meum; \fk*\ft purgabam mentem. Alii \ft*\fk ventilabam spiritum meum, \fk*\ft sic apud me tractans:\ft*\f* \q1 \v 7 Numquid in æternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc?\f + \fr 76.8 \fr*\fk Nunquid in æternum projiciet, \fk*\ft genus humanum? \ft*\fk ut complacitior. \fk*\ft Quasi qui jam placitus fuit sua gratia in Veteri Testamento, nonne addet ut plus sit in Novo per adventum Filii? hoc sentit, qui de pietate tractat. \ft*\fk Exercitabar et scopebam. \fk*\ft AUG. Vel, \ft*\fk garriebam, \fk*\ft non jam foris, etc., usque ad ubi hoc invenit, quod \ft*\fk non in æternum projiciet Deus. Ut complacitior sit, \fk*\ft scilicet ut ipse, qui fuit iratus repellendo, mala inferendo, sit mansuetior liberando, revocando.\ft*\f* \q1 \v 8 aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem? \q1 \v 9 aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?\f + \fr 76.10 \fr*\fk Aut obliviscetur misereri Deus. \fk*\ft AUG. In alio modo, non est misericordia, nisi Deus eam donet: et ipse erit sine ea. Rivus currit, fons siccatus est.\ft*\f* \q1 \v 10 Et dixi: Nunc cœpi; hæc mutatio dexteræ Excelsi.\f + \fr 76.11 \fr*\fk Et dixi: Nunc cœpi. \fk*\ft CASS. Quid deliberando invenerit, scilicet quod Christus mutat homines, et redimit. ID. \ft*\fk Et dixi. \fk*\ft Huic meditationi, etc., usque ad cum et me transiliens ad Deum veni, hic nullum periculum. \ft*\fk Cæpi. \fk*\ft AUG. Aliquid, ubi securus sum, ubi non anticipant inimici, modo cœpit me mutare Excelsus. \ft*\fk Mutatio dexteræ, \fk*\ft etc. CAS. Ab ira ad misericordiam, quod de servis filii. ID. Hujus mutationis, etc., usque ad hæc sunt quæ sanctum mulcent.\ft*\f* \q1 \v 11 Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum: \q1 \v 12 et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor.\f + \fr 76.13 \fr*\fk In adinventionibus. \fk*\ft AUG. Id est, in præceptis, quæ invenisti, vel quibus inveniris. CAS. Vel \ft*\fk observationibus, \fk*\ft id est, præceptis quæ observanda sunt, exercebor: quia non satis est legere Scripturas, sed fructus operum demonstrare oportet: his eruditus in laudes prorumpit. AUG. \ft*\fk In adinventionibus\fk*\ft vel \ft*\fk affectionibus tuis, \fk*\ft non in meis, vel in terrenis est affectio: ita in operibus et meditatione Dei est interior quædam affectio, cum inspicitur mundus, et in creaturis quæritur creator, et invenitur nusquam displicens, sed undique placens.\ft*\f* \q1 \v 14 Deus, in sancto via tua: quis deus magnus sicut Deus noster?\f + \fr 76.14 \fr*\fk Deus in sancto. \fk*\ft AUG. Per prædicta certus sum quod veniam, et hoc duce. ID. \ft*\fk Deus in sancto, \fk*\ft id est, in Christo, via redeundi ad te. Et cum hoc sit, \ft*\fk quis Deus magnus? \fk*\ft etc. \ft*\fk Via tua. \fk*\ft ID. Colendi te et ad te veniendi, unde potentiam Dei lætus præfert simulacris, quæ falso colebantur.\ft*\f* \q1 \v 15 Tu es Deus qui facis mirabilia: notam fecisti in populis virtutem tuam.\f + \fr 76.15 \fr*\fk Mirabilia. \fk*\ft AUG. Sanati sunt surdi, cæci, languidi, mortui, paralytici. Ista in corporibus facta sunt. In anima quidam sobrii sunt, qui paulo ante ebriosi, infideles, adoratores simulacrorum. \ft*\fk Populis virtutem. \fk*\ft ID. \ft*\fk Infidelibus, ut\fk*\ft cognoscant Christum tantum corpore, \ft*\fk fidelibus, \fk*\ft re et Deitate; subdit: Quid præstiteris, \ft*\fk redemisti.\fk*\f* \q1 \v 16 Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph.\f + \fr 76.16 \fr*\fk Filios Joseph. \fk*\ft AUG. Id est, Gentilem populum. Vel, per \ft*\fk Joseph\fk*\ft intelligitur Christus: quia, sicut Joseph venditus in Ægyptum regnavit, ita Christus in gentibus, prius humiliatus in martyribus. ID. \ft*\fk Joseph\fk*\ft qui pervenit ad gentes \ft*\fk augmentum\fk*\ft interpretatur: et significat gentes, de quibus augmentatus est populus Dei. Vel, \ft*\fk Joseph, \fk*\ft Christus a Judæis venditus, et pulsus ad gentes, \ft*\fk filii ejus, \fk*\ft quos ex gentibus elegit.\ft*\f* \q1 \v 17 Viderunt te aquæ, Deus; viderunt te aquæ, et timuerunt: et turbatæ sunt abyssi.\f + \fr 76.17 \fr*\fk Viderunt. \fk*\ft CAS. Diapsalma. Quæ in mundo Christus operatur, exponit. AUG. Quasi diceret: Quoniam notam fecisti virtutem, vel per eum \ft*\fk viderunt te, o Deus Pater, \fk*\ft vel, \ft*\fk te, o Christe, \fk*\ft qui es virtus et brachium, etc.\ft*\f* \q1 \v 18 Multitudo sonitus aquarum; vocem dederunt nubes. Etenim sagittæ tuæ transeunt;\f + \fr 76.18 \fr*\fk Multitudo. \fk*\ft CAS. Non pauci, sed \ft*\fk multitudo. Sonitus, \fk*\ft in gemitu culparum, in actione gratiarum: quasi enim mare confragosum sonant diversa vota populorum. \ft*\fk Sonitus aquarum. \fk*\ft AUG. Unde isti sonitus aquarum, turbatio abyssorum? quia \ft*\fk vocem dederunt nubes, \fk*\ft de quibus: \ft*\fk Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem.\fk*\f* \q1 \v 19 vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ; commota est, et contremuit terra.\f + \fr 76.19 \fr*\fk Vox tonitrui. \fk*\ft CAS. Tonitrui vox revolvitur, ut rugatus et sinuosus sonus sentiatur. Allegoria: \ft*\fk in rota\fk*\ft totius mundi. \ft*\fk Rota. \fk*\ft HIER., AUG. Est quod exponit orbis terræ, quem circumierunt nubes tonando præceptis, coruscando miraculis. \ft*\fk Contremuit terra. \fk*\ft CAS. Qui habitant in terra. Ipsa terra mare dicitur per similitudinem, quia humana vita amara, tempestatibus subdita, ubi major piscis minorem devorat.\ft*\f* \q1 \v 20 In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.\f + \fr 76.20 \fr*\fk In mari. \fk*\ft AUG. Ad litteram, dum Christus super aquas ambulavit. Vel, in cordibus hominum, quos sibi subdit. Vel, per \ft*\fk terram, \fk*\ft Judæi; per \ft*\fk mare, \fk*\ft gentes accipiuntur. \ft*\fk Et vestigia tua non cognoscentur. \fk*\ft Increpatio tacita Judæorum; quasi dicat: Licet palam venerit, et se miraculis ostenderit: non est cognitus a Judæis infidelibus quos deduxit in manu Moysi et Aaron, id est, operatione miraculorum quæ fecerunt. \ft*\fk Vestigia tua, \fk*\ft etc. Tetigit aliquos, id est, Judæos, qui dicunt, Nondum venit Christus, non vident super mare ambulantem.\ft*\f* \q1 \v 21 Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.]\f + \fr 76.21 \fr*\fk Sicut oves. \fk*\ft Quia non vere oves, sed hædi. \ft*\fk Moysi et Aaron. \fk*\ft CAS. Moyses intrepretatur \ft*\fk assumptus de flumine; \fk*\ft Aaron, \ft*\fk mons fortitudinis: \fk*\ft his nominibus, virtutes quas fecerunt exprimuntur. Moyses inter cætera in mari viam fecit, signans per baptismum populum liberari. Aaron Ecclesiæ tenebat imaginem, quæ monti fortissimo comparatur.\ft*\f* \c 77 \d Intellectus Asaph. [Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei.\f + \fr 77.1 \fr*\fk Intellectus. \fk*\ft AUG. Quia hæc narrata, etc., usque ad quæ aperta videntur, parabolæ sunt et ænigmata. \ft*\fk Attendite. \fk*\ft CAS. Primo ipse Dominus loquitur, ut reverentia crescat. \ft*\fk Popule meus, \fk*\ft qui mihi obedis. Os Dei est Asaph, qui inferius locutus est ista: \ft*\fk Quanta audivimus ab initio. \fk*\ft Veteris Testamenti: vel, fidelis Synagoga malis exprobrat.\ft*\f* \q1 \v 1 Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio.\f + \fr 77.2 \fr*\fk In parabolis. \fk*\ft AUG. Parabolæ, rerum similitudines. \ft*\fk Propositiones. \fk*\ft Quæ Græce \ft*\fk problemata, \fk*\ft quæstiones aliquid solvendum habentes.\ft*\f* \q1 \v 2 Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.\f + \fr 77.3 \fr*\fk Quanta. \fk*\ft CAS. Summatim dicit, quæ Judæis Deus fecit: tamen ingratis sibi, et sic, si non eis, prodest tamen filiis, ne fiant sicut patres. AUG. Prius Deus in homine locutus est, jam homo ipse: \ft*\fk Quanta audivimus. \fk*\ft Illud prædictum dixit Deus ex se, ne contemnatur ejus locutio.\ft*\f* \q1 \v 3 Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit. \q1 \v 4 Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis:\f + \fr 77.5 \fr*\fk Et suscitavit, \fk*\ft etc. AUG. Hoc testimonium. \ft*\fk Initium, \fk*\ft unde supra: \ft*\fk Loquar propositiones ab initio. \fk*\ft Initium est Vetus Testamentum, finis Novum. Ibi timor, qui est initium: sed hic Christus, \ft*\fk finis legis ad justitiam omni credenti\fk*\ft Rom. 10., qui dat spiritum, unde: \ft*\fk Charitas, quæ pellit timorem\fk*\ft I Joan. 4.. Hujus Novi Testamenti testimonium dicitur vetus lex, quia habet testimonium a lege et Prophetis: unde tabernaculum testimonii dicebatur illud, quod tot mystica figurabat: \ft*\fk Testimonium\fk*\ft ergo dicitur Vetus Testamentum in quantum probat et testatur, lex in quantum jubet. CASS., REM. \ft*\fk Suscitavit\fk*\ft quasi mortuum in Adam testimonium, id est, legem, vel, dum describitur, suscitatur, prius ignorantia sopitum. \ft*\fk Testimonium in Jacob, \fk*\ft hoc forsan est, quod Jacob cum angelo luctatus, tacto femore claudicavit: quod significat Judæos partim fide constare, partim a salute discedere: et ita hujus rei testimonium fuit, quod Jacob accidit. Ecce parabola. \ft*\fk Filiis suis. \fk*\ft Et sunt iidem filii generatio altera, scilicet populus gratiæ.\ft*\f* \q1 \v 5 ut cognoscat generatio altera: filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis,\f + \fr 77.6 \fr*\fk Generatio altera. \fk*\ft Per generationes transmissa sunt mandata Dei, ne quis putet uni data.\ft*\f* \q1 \v 6 ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant:\f + \fr 77.7 \fr*\fk Ut ponant. \fk*\ft Hæc est utilitas paternæ prædicationis. \ft*\fk Exquirant. \fk*\ft AUG. Qui dicti sunt supra cognovisse, modo \ft*\fk exquirant, \fk*\ft ut sperantes in Deo, adjuventur ad implendum ab eo.\ft*\f* \q1 \v 7 ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.\f + \fr 77.8 \fr*\fk Prava. \fk*\ft CAS. Quæ veritatem non recipit, et ideo distorta, \ft*\fk exasperans\fk*\ft super omnes acerbitates, ut in Salvatorem armarentur. Unde per Ezechielem dicit Dominus: \ft*\fk Vade et dic domui exasperanti\fk*\ft Ezech. 2.. \ft*\fk Non direxit cor suum. \fk*\ft ID. Distortum cor habet qui prave intellecta non corrigit, et quæ natura docet, non perficit: \ft*\fk Non est creditus cum Deo spiritus ejus\fk*\ft Joan. 1., id est, et si ratio bene suasit, ei acquievit. \ft*\fk Non est creditus. \fk*\ft AUG. Quando cum spiritu Dei operante spiritus hominis cooperatur, fit quod Deus jubet: et hoc non est nisi credendo in eum, qui justificat impium, quam fidem non habet generatio prava et amaricans. ID. Expressius multo dicit, etc., usque ad illa autem generatio, etsi credidit Deo, non tamen in Deum.\ft*\f* \q1 \v 8 Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.\f + \fr 77.9 \fr*\fk Mittentes arcum. \fk*\ft AUG. Figurate dicit, etc., usque ad David fratribus, sic populo Judæorum populus Christianus. Vel, \ft*\fk Filii Ephrem. \fk*\ft ID. \ft*\fk Intendentes et mittentes arcum, \fk*\ft id est, arcu aliquid mittentes. Vel, \ft*\fk intendentes arcum, \fk*\ft et mittentes sagittas, id est, promittentes servare legem, aperte dicentes: \ft*\fk Omnia, quæcunque dixerit nobis Dominus, faciemus et audiemus\fk*\ft Exod. 24.. \ft*\fk Conversi sunt\fk*\ft et defecerunt \ft*\fk in die belli, \fk*\ft id est, tentationis; unde Osee propheta ait: \ft*\fk Ephraim factus est facti columba insipiens, non habens cor\fk*\ft Ose. 7., quia promissionem obedientiæ non auditio, sed tentatio probat. \ft*\fk Beneficiorum. \fk*\ft EUTHYM. Beneficiorum, quæ contulit in populum Isræl, veluti, quod duxerit eos per mare Rubrum immadidos. \ft*\fk Mirabilium\fk*\ft autem dicit, quia Ægyptiorum flumina in sanguinem mutaverat. Quod vero ait Deum eis hæc ostendisse, non ideo dicit, quasi ipsi ea propriis viderint oculis, sed quia ita a suis acceperunt majoribus.\ft*\f* \q1 \v 9 Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. \q1 \v 10 Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quæ ostendit eis. \q1 \v 11 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.\f + \fr 77.12 \fr*\fk Coram patribus, \fk*\ft etc. CAS. Incipit narrare jam, quæ ab eductione de Ægypto fecit eis: nec tamen destiterunt a murmure et a tentatione. AUG. \ft*\fk Coram patribus. \fk*\ft Qui sunt patres, etc., usque ad accedente ligno crucis quasi virga Moysi. \ft*\fk In terra Ægypti. \fk*\ft ID. Ut omnem dubitationem tollat, et provinciam dicit, et locum factorum. Sic Christus in terra positus coram patribus novit, humile mandatum docuit: \ft*\fk Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. \fk*\ft Joan. 7.\ft*\f* \q1 \v 12 Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre: \q1 \v 13 et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.\f + \fr 77.14 \fr*\fk In nube. \fk*\ft HIER. et CASS. Hoc futurum judicabant. \ft*\fk Dies, \fk*\ft Christus est, tamen \ft*\fk nube\fk*\ft carnis celatur perfidis; et sicut illis \ft*\fk nubes\fk*\ft contra æstum solis, sic nobis Christus per incarnationem dat refrigerium contra æstum vitiorum. \ft*\fk Tota nocte, \fk*\ft toto tempore vitæ. \ft*\fk In illuminatione ignis. \fk*\ft Christianos in hoc sæculo nominis sui claritate custodit ignis Spiritus sancti.\ft*\f* \q1 \v 14 Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.\f + \fr 77.15 \fr*\fk Petram. \fk*\ft CASS. \ft*\fk In eremo. \fk*\ft Prius aqua maris quasi petra, modo petra fons. \ft*\fk In eremo, \fk*\ft ubi necesse ut gratius sit munus. \ft*\fk Adaquavit. \fk*\ft Quasi pecora, non homines, quia non egerunt gratias.\ft*\f* \q1 \v 15 Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas.\f + \fr 77.16 \fr*\fk Tanquam. \fk*\ft CASS. Aqua, quæ de Christo prodit, nulla imminutione deficit, sed fit fons aquæ salientis in vitam æternam.\ft*\f* \q1 \v 16 Et apposuerunt adhuc peccare ei; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.\f + \fr 77.17 \fr*\fk Adhuc peccare. \fk*\ft CASS. Adjecerunt, ut inter tot beneficia non crederent: quod ut maximum intelligeretur peccatum, cum Dominus dixit in Evangelio: \ft*\fk Spiritus arguet mundum de peccato, \fk*\ft exponendo subjunxit: \ft*\fk De peccato quidem, quia non credunt in me\fk*\ft Joann. 4, 16.. Sicut ergo peccatum dicit ibi, \ft*\fk non credere, \fk*\ft et hic \ft*\fk peccare\fk*\ft dicit, non credere. \ft*\fk In iram. \fk*\ft ID. Non credentes Deum posse difficilia sibi facere, quod gravissimum est apud Deum, sic et nos abluti per baptismum provocamus Deum ad iram. \ft*\fk In inaquoso. \fk*\ft AUG. Vel, in alia eremo ad litteram, vel potius in se, quia licet pleni utres aquæ de petra, aridæ tamen mentes fuerunt.\ft*\f* \q1 \v 17 Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis. \q1 \v 18 Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?\f + \fr 77.19 \fr*\fk Mensam. \fk*\ft CASS. Mystice, refectionem sapientiæ, vel corpus Christi.\ft*\f* \q1 \v 19 quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo? \q1 \v 20 Ideo audivit Dominus et distulit; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israël:\f + \fr 77.21 \fr*\fk Ideo audivit. \fk*\ft CASS. Quod dilata vindicta, dedit prius quod petebant, ne videretur non posse. \ft*\fk Distulit. \fk*\ft AUG. Pœnam; dans prius quod, licet tentando, petebat, ne videretur non posse: et postquam dedit, ignis, id est ira, ascendit in Isræl. Et hoc est quod prius dixit: \ft*\fk Ignis accensus est in Jacob.\fk*\f* \q1 \v 22 quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus. \q1 \v 23 Et mandavit nubibus desuper, et januas cæli aperuit.\f + \fr 77.23 \fr*\fk Et mandavit. \fk*\ft Utrumque breviter positum, scilicet quod audivit, quod ira ascendit; aperte hic incipit narrare. Et prius quomodo audivit exsequitur, postea in sequenti parte quomodo vindicavit. \ft*\fk Et januas cœli. \fk*\ft CASS. Januæ, ipsi prædicatores, quibus intratur in cœlum; vel Scripturæ. \ft*\fk Aperuit. \fk*\ft Quia dedit spiritum suis, ut intelligerent Scripturas.\ft*\f* \q1 \v 24 Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis.\f + \fr 77.24 \fr*\fk Manna ad manducandum. \fk*\ft AUG. Significat panem qui de cœlo descendit, qui est cibus angelorum: quem, ut manducaret homo, \ft*\fk Verbum caro factum\fk*\ft Joan. 1., qui per nubes evangelicas pluitur toti mundo, et apertis eorum cordibus, quasi cœlestibus januis, credenti Ecclesiæ prædicatur, non tentati Synagogæ. CASS. \ft*\fk Manna, quid est hoc? \fk*\ft quia hic cibus admirando requiritur, et esse corpus Christi scitur. \ft*\fk Panis cœli. \fk*\ft ID. Non aliter, quam Christus, de quo cœlestes, id est angeli, reficiuntur ejus contemplatione; et hunc panem, id est verbum, quo grandi cibo pascuntur angeli, per carnem factum lac, edit homo.\ft*\f* \q1 \v 25 Panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis in abundantia. \q1 \v 26 Transtulit austrum de cælo, et induxit in virtute sua africum.\f + \fr 77.26 \fr*\fk Africum. \fk*\ft Quia ibi sunt coturnices.\ft*\f* \q1 \v 27 Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.\f + \fr 77.27 \fr*\fk Et pluit super eos, \fk*\ft etc. AUG. Sic et parvulam fidem, etc., usque ad unde: \ft*\fk Si terrena dixi vobis, et non creditis mihi, quomodo si dico vobis cœlestia? \fk*\ft etc. Joan. 3. \ft*\fk Sicut pulverem. \fk*\ft CASS. \ft*\fk Pulvis\fk*\ft hic significat intelligentiæ subtilitatem, quæ ad superna conscendit. \ft*\fk Arena, \fk*\ft innumeram prudentiæ copiam salis sapore conditam. \ft*\fk Volatilia pennata. \fk*\ft Cœlestia desideria, quibus anima pasta pinguescit: hæc intra septa Ecclesiæ possumus accipere, unde subdit:\ft*\f* \q1 \v 28 Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.\f + \fr 77.28 \fr*\fk Et ceciderunt in medio castrorum. \fk*\ft AUG. Significans per hoc quod sponte veniunt venti ad homines, et portant eis verba divinitus missa, ut in suis sedibus, et circa tabernacula audiant: quia in omnem terram exivit sonus eorum.\ft*\f* \q1 \v 29 Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis:\f + \fr 77.29 \fr*\fk Et manducaverunt. \fk*\ft Convicti sunt, qui hoc Deo impossibile putaverunt.\ft*\f* \q1 \v 30 non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,\f + \fr 77.30 \fr*\fk Adhuc escæ eorum, \fk*\ft etc., \ft*\fk et ira Dei, \fk*\ft etc. CASS. De vindictis, et simulatis reversionibus eorum, timore pœnarum: et tamen sententia Dei per misericordiam temperata. \ft*\fk Escæ. \fk*\ft ID. Manna, coturnices. \ft*\fk Electos Isræl impedivit. \fk*\ft AUG. Id est, impedivit ne illis prodessent, quibus paterno affectu consulere cupiebant. Vel potius, compedivit ut cum eis molestias sustinerent electi ad exemplum, non justitiæ tantum, sed et patientiæ. \ft*\fk Impedivit. \fk*\ft ID. Murmure eorum, ut Moyses, qui dixit: \ft*\fk Nunquid poterimus de petra aquam vobis ejicere? \fk*\ft Num. 20.\ft*\f* \q1 \v 31 et ira Dei ascendit super eos: et occidit pingues eorum, et electos Israël impedivit. \q1 \v 32 In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus.\f + \fr 77.32 \fr*\fk In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus ejus. \fk*\ft Correcti post hæc omnia graviora sunt peccata, quæ semper accrescunt.\ft*\f* \q1 \v 33 Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione.\f + \fr 77.33 \fr*\fk Et defecerunt, \fk*\ft etc. AUG. Cum possent, credendo, dies in veritate sine defectu habere. \ft*\fk In vanitate dies eorum et anni eorum. \fk*\ft CASS. A similitudine illius qui in ortu moritur, in vanum est natus. \ft*\fk Cum festinatione. \fk*\ft AUG. Et quæ prolixior videtur, vita cito præterit.\ft*\f* \q1 \v 34 Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.\f + \fr 77.34 \fr*\fk Quærebant eum. \fk*\ft CASS. et AUG. Non occisi, sed relicti. Sed sic loquitur, quia unus populus sunt, quasi de uno corpore. \ft*\fk Diluculo veniebant ad eum, \fk*\ft etc. CASS. Sedulo, vel ante lucem; unde: \ft*\fk Vanum est vobis ante lucem surgere. \fk*\ft Pius in luce, impius ante lucem rogat. \ft*\fk Quærebant. \fk*\ft Revertebantur, veniebant. AUG. Hæc omnia, propter temporalia bona acquirenda, et vitanda mala: et ita non Deus, sed illa colebantur.\ft*\f* \q1 \v 35 Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est. \q1 \v 36 Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei; \q1 \v 37 cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus.\f + \fr 77.37 \fr*\fk Nec fideles habiti sunt in testamento, \fk*\ft etc. CASS. Qui vere credit, opera facit: unde fides dicitur quod fiant dicta; unde dicit: \ft*\fk Nec fideles in præceptis.\fk*\f* \q1 \v 38 Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.\f + \fr 77.38 \fr*\fk Ipse autem est misericors et propitius fiet. \fk*\ft AUG. Hic mali impunitatem sibi promittunt, sed misericordia est etiam malis, verum ante judicium, quia facit solem oriri super bonos et malos. Sic et illi genti pepercit, ne penitus eradicaret, sed manet in successione posterorum, sicut Cain signo accepto, ne quis eum occideret. \ft*\fk Peccatis eorum, \fk*\ft etc. AUG. Populi, qui idem est in successione filiorum; ut et post \ft*\fk abstulit eos de Ægypto, et induxit eos in montem sanctificationis\fk*\ft Gen. 4., cum non eos, nisi in successione. Sic et hic cum dicitur: \ft*\fk propitius fiet peccatis eorum, \fk*\ft intelligimus etiam impletum esse quod dicitur ab Apostolo: \ft*\fk Reliquiæ salvæ fient\fk*\ft Rom. 9., quæ credent in Christum, quod hic prævidit, cum subdit: \ft*\fk Et non dispersit eos. Et abundavit ut averteret, \fk*\ft etc., quia: \ft*\fk Non omnem iram accendit, \fk*\ft etc. Id est, non punivit eos quantum digni erant: quia et illud remisit, quod Filium occiderunt.\ft*\f* \q1 \v 39 Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.\f + \fr 77.39 \fr*\fk Spiritus vadens et non revertens, \fk*\ft etc. Ideo per gratiam revocat, quia per se redire non possunt: unde in Proverbiis in via iniquitatis dicitur: \ft*\fk Omnes qui ambulant in ea non revertentur\fk*\ft Prov. 2., scilicet per se, sed per gratiam revocabuntur. Hæc est ovis errabunda, quæ humeris pii pastoris reducta est ad gregem.\ft*\f* \q1 \v 40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto; in iram concitaverunt eum in inaquoso?\f + \fr 77.40 \fr*\fk Quoties. \fk*\ft CASS. Dicturus plagas Ægypti, propter eos factas, comparando mala eorum beneficiis Dei, dicit eos oblitos, et tentasse Deum. AUG. Quia caro vel spiritus vadens, quoties ergo? quasi multoties exacerbaverunt eum.\ft*\f* \q1 \v 41 Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israël exacerbaverunt.\f + \fr 77.41 \fr*\fk Et conversi sunt, \fk*\ft etc. AUG. Repetit eorum infidelitatem, ut memoret quas plagas intulit Deus Ægyptiis propter eos, unde deberent esse non ingrati.\ft*\f* \q1 \v 42 Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis:\f + \fr 77.42 \fr*\fk De manu tribulationis. \fk*\ft CASS. Tribulatio solet esse in memoria, sed non eis. Pulchre opponit manum Dei manui Pharaonis, dicens: \ft*\fk Manus ejus et de manu tribu; \fk*\ft quæ multum differunt. AUG. et CASS. Mysticationes ab hoc loco.\ft*\f* \q1 \v 43 sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos; \q1 \v 44 et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.\f + \fr 77.44 \fr*\fk Et convertit, \fk*\ft etc. \ft*\fk Misit in eos iram, \fk*\ft etc. Hic incipit exponere plagas propter Judæorum liberationem in Ægypto factas, et ponit decem plagas, sicut in Exodo decem. Ponuntur aliqua tamen hic, quæ non in Exodo, quæ non interpretari, nisi figurate possumus, ubi et quæ facta fuerunt parabolæ dicuntur, sicut sæpe solet non seriem historiæ sequi: sed alia addere, vel quædam mutare pro significatione. \ft*\fk Aqua\fk*\ft ergo \ft*\fk in sanguinem, \fk*\ft significat de rerum causis carnaliter sentire. \ft*\fk Cynomia. \fk*\ft Canini mores sunt. \ft*\fk Rana. \fk*\ft Loquax vanitas.\ft*\f* \q1 \v 45 Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos; \q1 \v 46 et dedit ærugini fructus eorum, et labores eorum locustæ;\f + \fr 77.46 \fr*\fk Ærugo. \fk*\ft Quam alii rubiginem interpretantur, nocet occulte, quæ comparatur vitio quod difficile apparet, ut est multum fidere de se. Aura enim noxia hoc in fructibus operatur latenter: sic in moribus occulta superbia, cum putat se aliquid esse qui nihil est. \ft*\fk Locusta. \fk*\ft Malitia ore lædens, infideli scilicet testimonio. \ft*\fk Grando. \fk*\ft Est iniquitas res alienas auferens; unde furta, rapinæ, prædæ. Plus autem vitio suo vastatur ipse vastator. \ft*\fk Pruina. \fk*\ft Vitium quo charitas proximi stultitiæ tenebris quasi nocturno frigore congelascit.\ft*\f* \q1 \v 47 et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina; \q1 \v 48 et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni;\f + \fr 77.48 \fr*\fk Ignis. \fk*\ft Qui non in Exodo nisi cum grandine in fulguribus, ut fructus læderet, accipitur: qui tamen non legitur possessiones incendisse, significat immanitatem iracundiæ, qua et homicidium fit. Morte pecorum, pudicitiæ damnum signatur. Concupiscentia, qua fœtus oritur, communis est nobis cum pecoribus: hanc habere domitam et ordinatam, pudicitiæ virtus est. \ft*\fk Mors primitivorum. \fk*\ft Amissio est justitiæ qua quisque humano generi socialis est. Decem plagis percussi sunt Ægyptii contra decem præcepta scripta in tabulis. Et hic decem plagæ, licet non in eo ordine ponantur, sed pro tribus quæ in Exodo, id est cyniphes, ulcera, tenebræ quæ non hic. Aliæ tres sunt hic, quæ non ibi, rubigo, pruina, et ignis. Talia enim pro congrua intelligentia frequenter variantur. \ft*\fk Signa. \fk*\ft CASS. Sunt duris cordibus, quasi characteris impressa vestigia. \ft*\fk Prodigia, \fk*\ft quæ signabant aliqua futura. \ft*\fk Thanis, \fk*\ft civitas, humile mandatum, quod hic nobis necessarium, ut in futuro erigamur. \ft*\fk Et dedit ærugini. \fk*\ft Hæc in Exodo non leguntur, mystica ergo interpretatione tantum exponantur. \ft*\fk Locusta. \fk*\ft AUG. Se invicem comedentes, significat detractores, qui alienos fructus invide rodunt. \ft*\fk Moros eorum in pruina. \fk*\ft AUG. Morus calidæ est naturæ, per quod charitas intelligitur, quæ in pruina occiditur. \ft*\fk Grandini\fk*\ft ID. Quæ grando non potuit lædere, id est mollia, post dicit Exodus a locustis comesta. \ft*\fk Tradidit. \fk*\ft CASS. Morte pecudum, stultorum occasus ostenditur. ID. \ft*\fk Igni. Ignis, \fk*\ft cupiditas, quæ possessionem, id est, statum mentis vastat.\ft*\f* \q1 \v 49 misit in eos iram indignationis suæ, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos.\f + \fr 77.49 \fr*\fk Iram indignationis, \fk*\ft etc. CASS. Ordo vindictæ: prius peccatis Deus irascitur, quando non compunguntur, inde malitiam hominis in sua indignatione, ira et tribulatione derelinquit, ut suis adversitatibus affligantur, qui Deo non obediunt, ut ibi dicitur: \ft*\fk Propterea tradidit illos in reprobum sensum\fk*\ft Rom. 1.. Indignatio hominis pertinet ad tumidam superbiam; ira, ad nefandam audaciam; tribulatio, ad confusam desperationem: tunc per diabolum ad immissiones illicitas præcipitantur nudati defensione Dei. \ft*\fk Per angelos malos. \fk*\ft AUG. Judicio Dei hæc facta sunt, etc., usque ad per angelos ergo malos punit Deus bonos et malos homines, sed bonos tantum corporalibus pœnis, malos autem corporalibus et spiritualibus pœnis.\ft*\f* \q1 \v 50 Viam fecit semitæ iræ suæ: non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit:\f + \fr 77.50 \fr*\fk Iræ suæ. \fk*\ft AUG. Erat semita iræ Dei, qua occulta æquitate puniret Ægyptios; cui Deus fecit viam, ut eos quasi ex abditis produceret per angelos malos in aperta scelera, et sic aperte puniret.\ft*\f* \q1 \v 51 et percussit omne primogenitum in terra Ægypti; primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham:\f + \fr 77.51 \fr*\fk Primogenitum in Ægypto. \fk*\ft AUG. Primogenita sunt summa mandata, ut: Diliges Dominum Deum ex toto corde; quibus non servatis orbamur prole rationis.\ft*\f* \q1 \v 52 et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto:\f + \fr 77.52 \fr*\fk Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tanquam gregem in deserto. \fk*\ft AUG.Mystice. Hoc et in nobis intus fit, ubi eruditi de potestate tenebrarum mente transferimur in regnum Dei, oves in spiritualibus pascuis. CASS. \ft*\fk Et abstulit. \fk*\ft Quod eductos de servitute duxit in terram promissionis; et iterum offendunt.\ft*\f* \q1 \v 53 et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. \q1 \v 54 Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem quem acquisivit dextera ejus; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis;\f + \fr 77.54 \fr*\fk Et induxit eos in montem sanctificationis suæ. \fk*\ft AUG. Non eosdem quos abstulit, sed eos nomine et gente; significat tamen quod multi ad Ecclesiam, quam mavult intelligi, conversi sunt; ipsa est mons quem Christus acquisivit. \ft*\fk Et ejecit a facie eorum gentes, \fk*\ft etc. AUG. Vel maligni spiritus. Quæ omnia Christus ejecit a facie fidelium; \ft*\fk et sorte divisit eis terram. \fk*\ft Per hoc significatur quod in nobis omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.\ft*\f* \q1 \v 55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israël.\f + \fr 77.55 \fr*\fk In tabernaculis. \fk*\ft CASS. In quibus regnabant peccata regnare fecit virtutes.\ft*\f* \q1 \v 56 Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt. \q1 \v 57 Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.\f + \fr 77.57 \fr*\fk Quemadmodum patres eorum conversi, \fk*\ft etc. AUG. Per totum loquitur quasi de eisdem: tamen nunc de his qui in terra promissionis, quorum fuerunt patres, qui in deserto amaricaverunt. \ft*\fk Arcum pravum, \fk*\ft etc. ID. Animi intentionem perversam, ut contra Deum, qui dixerat: \ft*\fk Non erunt tibi dii alieni\fk*\ft Exod. 20., quod plenius aperit. \ft*\fk In iram concita, \fk*\ft vel, \ft*\fk in arcum pravum, \fk*\ft qui difficile remittitur, et ipsi facile retroibant. Vel, \ft*\fk arcum pravum, \fk*\ft qui non ominus jaculatur, sed in se spicula convertit, id est, malitia dolosorum.\ft*\f* \q1 \v 58 In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.\f + \fr 77.58 \fr*\fk Ad æmulationem. \fk*\ft Vel æmulati sunt; alia littera, cum honorem Dei alii tradunt.\ft*\f* \q1 \v 59 Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israël.\f + \fr 77.59 \fr*\fk Audivit Deus. \fk*\ft CASS. De ultione in terra promissionis, quæ et retorta est in ipsos, per quos punivit.\ft*\f* \q1 \v 60 Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.\f + \fr 77.60 \fr*\fk Et repulit tabernaculum. \fk*\ft AUG. Hoc tempore Eli sacerdotis, quando victi sunt ab Allophylis, et arca Domini capta est, et ipsi magna strage vastati. Legitur enim in libro Regum, quod tunc ceciderunt de populo triginta millia peditum. \ft*\fk Repulit tabernaculum Silo. \fk*\ft BEDA. Quod erat in Silo, etc., usque ad quia autem illud non attenderunt, nec tabernaculum Deo fecerunt: ideo Dominus merito repulit. \ft*\fk Habitavit in hominibus. \fk*\ft AUG. Cum ergo non esset dignum in quo habitaret, repulit illud quod non propter se, sed propter illos instituit. CASS. Sic deserit corpora nostra, quæ Spiritus sanctus, dum bene tractantur, inhabitat.\ft*\f* \q1 \v 61 Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici.\f + \fr 77.61 \fr*\fk Et tradidit. \fk*\ft CASS. Si enim cum peccatoribus et boni traduntur captivitati, exercitium est, non in mente captivi sunt. Vel, hosti traditi, sed liberi et Deo conjuncti. \ft*\fk Virtutem eorum. \fk*\ft AUG. Arbitrii libertatem imminuit, et virtutes abstulit in malis, quod non sit in bonis, licet cum malis interdum captiventur corporaliter.\ft*\f* \q1 \v 62 Et conclusit in gladio populum suum, et hæreditatem suam sprevit. \q1 \v 63 Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatæ. \q1 \v 64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduæ eorum non plorabantur. \q1 \v 65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.\f + \fr 77.65 \fr*\fk Et excitatus est. \fk*\ft CASS. et AUG. Mores hominum Domino tribuit, propter res explanandas. \ft*\fk Tanquam dormiens. \fk*\ft Hoc dicitur a persona dementium, qui ita putant, quando periclitantibus non subvenit, vino esse crapulatum, quando non tam cito subvenit. Et revera sic dementer putantibus dormit, et est alienus, et negligentibus et infidelibus, qui nulla voce laudis vel operis eum excitant. Excitatur autem ad vindictam malis actibus, ut hic peccatis eorum, qui arcam inter simulacra posuerunt. \ft*\fk Tanquam potens, \fk*\ft quia tunc sunt homines ad iram faciles, et ad virtutes potentes, quando post crapulam de somno surgunt. AUG. \ft*\fk Et excitatus est. \fk*\ft Christus vino passionis ebrius, dormiens in sepulcro, excitatus est a morte, tanquam potens in resurrectione. ID. \ft*\fk Tanquam dormiens. \fk*\ft Visus est dormire, quando populum suum dedit in manus eorum, quos odit: ubi eis dicitur: \ft*\fk Ubi est Deus tuus?\fk*\f* \q1 \v 66 Et percussit inimicos suos in posteriora; opprobrium sempiternum dedit illis.\f + \fr 77.66 \fr*\fk Et percussit iniquitatem. \fk*\ft AUG. Hac pœna cruciabitur, etc., \ft*\fk usque ad opprobrium\fk*\ft enim \ft*\fk sempiternum dedit illis.\fk*\f* \q1 \v 67 Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit:\f + \fr 77.67 \fr*\fk Et repulit. \fk*\ft CASS. De rege David, et loco regni. AUG. Non dixit, etc., usque ad sic ab initio electionis Hebrææ gentis usque ad Christum procedit.\ft*\f* \q1 \v 68 sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit. \q1 \v 69 Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in sæcula.\f + \fr 77.69 \fr*\fk Sicut, \fk*\ft etc. AUG. Unicorni sunt quorum firma spes in unum illud erigitur, de quo dicitur: \ft*\fk Unam petii a Domino, hanc requiram. Sanctificium. \fk*\ft Est plebs sancta, regale sacerdotium.\ft*\f* \q1 \v 70 Et elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium; de post fœtantes accepit eum:\f + \fr 77.70 \fr*\fk David servum. \fk*\ft AUG. Qui de Juda, etc., \ft*\fk usque ad: dentes\fk*\ft Ecclesiæ sunt illi per quos loquitur, vel per quos in corpus suum velut manducando cæteros trajicit. \ft*\fk Grex tonsarum\fk*\ft dicitur, quia onera sæculi velut vellera deposuit, et ad pedes Apostolorum rerum suarum venditarum pretia apposuit; \ft*\fk ascendens de lavacro\fk*\ft baptismi, geminos creat, opera scilicet geminæ charitatis; unde: \ft*\fk sterilis non erat in eis; \fk*\ft ab his translatus est Christus, sed pascit greges in gentibus qui sunt Jacob, et Isræl.\ft*\f* \q1 \v 71 pascere Jacob servum suum, et Israël hæreditatem suam.\f + \fr 77.71 \fr*\fk Jacob. Isræl hæreditatem suam. \fk*\ft AUG. Repetit: Nisi dicatur, nunc secundum hunc statum Jacob \ft*\fk servus: \fk*\ft quando videbit facie ad faciem \ft*\fk hæreditas. \fk*\ft Unde et nomen accepit: Isræl enim dicitur ex contemplatione Dei. Transtulit eum ad hoc ut pasceret, et ita fecit.\ft*\f* \q1 \v 72 Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.]\f + \fr 77.72 \fr*\fk Et pavit eos, \fk*\ft etc. AUG. Videtur forte, etc., usque ad et hoc docuit quod egit. PSAL. 78\ft*\f* \c 78 \q1 \v 1 Psalmus Asaph. [Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. \q1 \v 2 Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli; carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.\f + \fr 78.2 \fr*\fk Morticina. \fk*\ft CASS. Cadavera, quasi non modo in viventes sæviunt. Sepelire pietatis est, abjicere crudelitatis. \ft*\fk Effuderunt. \fk*\ft ID. Exaggerat, ut judicem moveat.\ft*\f* \q1 \v 3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. \q1 \v 4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.\f + \fr 78.4 \fr*\fk Facti. \fk*\ft CASS. Gloria Jerusalem toto orbe mirabilis versa est in \ft*\fk opprobrium vicinis, \fk*\ft quod gravius est quam si remotis, quia hi sunt assidui. Vel, vicini, affectiones, propinquis jam volentibus credere, ut martyres hoc dicant.\ft*\f* \q1 \v 5 Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus?\f + \fr 78.5 \fr*\fk Usquequo, Domine? \fk*\ft CASS. Deprecatio pro parte sua contra inimicos et insultantes vicinos; quasi illi ita sæviunt: Sed, o Domine, usquequo? AUG. Rogat ne usque in finem irascatur, id est, ne illa vastatio perseveret, sed temperet correctionem. Nomine \ft*\fk iræ, \fk*\ft vindicta iniquitatis accipitur, nomine \ft*\fk zeli, \fk*\ft exactio castitatis, ne anima a Deo fornicetur. Nota, hoc pro peccatis evenire hominibus, licet justis, sicut tres pueri, et Prophetæ in captivitate testantur. \ft*\fk Velut ignis. \fk*\ft ID. Ure tandiu, donec aurum virtutum perfecte purgetur, ligna, id est vitia, cinerentur.\ft*\f* \q1 \v 6 Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt: \q1 \v 7 quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt.\f + \fr 78.7 \fr*\fk Comederunt. \fk*\ft AUG. Ferarum dentibus tradendo. \ft*\fk Desolaverunt, \fk*\ft eversione civitatis, quæ civibus suis nudata est, vel, quia occiderunt substitutos loco civium occisorum; Jacob pro homine, homo, scilicet pro gente, quæ offendit. Gratus patriarcha, ut ejus memoria peccata populi mitiget. \ft*\fk Jacob. \fk*\ft AUG. Hæc est supra dicta hæreditas. \ft*\fk Locus. \fk*\ft CASS. Civitas, ubi templum, quo congregabantur ad festa.\ft*\f* \q1 \v 8 Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis.\f + \fr 78.8 \fr*\fk Iniquitatum nostrarum. \fk*\ft BEDA. Id est, quas a patribus contraximus, quibus scilicet jam non debetur correctio, sed damnatio, nisi adsit gratiæ tuæ miseratio. Scriptum est enim: \ft*\fk Anima quæ peccaverit ipsa morietur. \fk*\ft Et, \ft*\fk Visitabo peccata patrum in filios, usque in tertiam et quartam generationem\fk*\ft Ezech. 18. \ft*\fk Antiquarum. \fk*\ft CASS Non dicit de præteritis tantum, cum et hoc tempore quidam Judæi idola sequerentur; sed similium antiquis, quibus innumeris annis peccaverunt. \ft*\fk Anticipent. \fk*\ft ID. Ante judicium quod timet omnis homo, quia nisi indulgentia præveniat in judicio, non absolvitur reus. \ft*\fk Nimis. \fk*\ft Ne quis de actibus præsumat.\ft*\f* \q1 \v 9 Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.\f + \fr 78.9 \fr*\fk Adjuva. \fk*\ft CASS. In bello defensionis legum, quia non in suis, sed in virtutibus Dei confidunt. \ft*\fk Propter gloriam. \fk*\ft Non propter meritum ut erepti, tuo nomini honorem reddamus. \ft*\fk Propter gloriam nominis tui. \fk*\ft Pietati sancti nominis tribuatur, non nobis, quod actibus nostris non potest haberi. \ft*\fk Adjuva nos, Deus. \fk*\ft Per hoc nec ingratus est gratiæ, nec tollit liberum arbitrium. Qui enim adjuvatur, etiam per seipsum aliquid agit. \ft*\fk Libera nos. \fk*\ft AUG. Liberat, id est, eruit a malis, cum et adjuvat ad faciendam justitiam, et propitius est peccatis, sine quibus hic non vivitur.\ft*\f* \q1 \v 10 Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.\f + \fr 78.10 \fr*\fk Ne forte. \fk*\ft AUG. Illud usitatum a perfidis: Ubi est? Vel non est, vel non potest; insultatio non ferenda. \ft*\fk Innotescat. \fk*\ft Vel hic in conversis perimitur iniquitas, quod ante optaverat, vel, in fine pereunt, quod hic dicit non optando, sed prophetizando. AUG. Quia justus non delectatur de pœna inimici, quia non eum odit, sed de divina justitia, quia Deum diligit, econtra injustus facit.\ft*\f* \q1 \v 11 Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum:\f + \fr 78.11 \fr*\fk Compeditorum. \fk*\ft AUG. Corruptibilitate carnis, quæ aggravat animam, per quam prævalet aliquando persecutor: has compedes non sentiunt nisi illi, qui ingemiscunt gravati; ab his cupiebat dissolvi Apostolus, et esse cum Christo. Vel, compedes sunt præcepta Dei, quibus colligantur sancti, quæ patienter sustentata in ornamenta vertuntur, unde: \ft*\fk Injice pedem tuum in compedes ejus\fk*\ft Eccli. 6.. CASS. \ft*\fk Compeditorum, \fk*\ft ad litteram de his dicit, quos gentiles vinxerunt: qui cum gemitu orant, ut Ecclesia in fratribus non deficiat, et sic eos pœna consumit. \ft*\fk Secundum magnitudinem. \fk*\ft AUG. Res enim tam magna in Christianis secuta est, quam nunquam crederent inimici. \ft*\fk Filios, \fk*\ft quia accensi sunt exemplo, non territi. \ft*\fk Posside filios mortificatorum. \fk*\ft ID. Hoc semper oraverunt sancti martyres, ne infructuosus esset posteris sanguis eorum, ut inde cresceret seges, unde putabatur peritura. CASS. Pia precatio, ne filios eorum projiciat, qui pro eo puniti sunt. \ft*\fk Posside, \fk*\ft ne quo errore maculentur.\ft*\f* \q1 \v 12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.\f + \fr 78.12 \fr*\fk Et redde. \fk*\ft CASS. Etsi corporaliter reddit, salus est tamen animæ eorum. \ft*\fk Septuplum, \fk*\ft perfectionem doni cœlestis significat, quando Spiritu sancto replemur. \ft*\fk In sinu. \fk*\ft In secreto animorum, ubi fit conversio. \ft*\fk Improperium, \fk*\ft pro injuriis reddant laudes: gloriosa vindicatio, quando inimicorum ore laudatur Deus. Vel \ft*\fk septuplum. \fk*\ft Septupla retributione perfectionem pœnæ significat, sicut et de bonis, cum dicitur septuplum accipiet in hoc sæculo: quod positum est pro omnibus bonis, quasi nihil habentes, et omnia possidentes; quia in hoc numero plenitudo significatur. Vel \ft*\fk septuplum, \fk*\ft pro infinito. \ft*\fk Improperium, \fk*\ft AUG. Hoc redde, id est, pro isto opprobrio da eos in reprobum sensum. Homo namque, cum datur in reprobum sensum, id est, in interiori sensu, accipit suppliciorum meritum futurorum.\ft*\f* \q1 \v 13 Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.]\f + \fr 78.13 \fr*\fk Nos autem. \fk*\ft CASS. Conclusio exsultativa, non victorum, sed patientium. Et suavis conclusio lamentationis. AUG. \ft*\fk Nos autem. \fk*\ft Hæ sunt reliquiæ a Matathia congregatæ. Vel, generaliter, de omni genere piorum ac verorum Christianorum accipiendum est, ut etiam Christianus populus ibi sit mistus; hic est grex pro quo oravit, ne diutius irasceretur. ID. Vel, \ft*\fk in generatione, \fk*\ft id est, in futuro sæculo annuntiabimus, non pro aliorum instructione, sed pro debito honore.\ft*\f* \c 79 \q1 \v 1 In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus.\f + \fr 79.1 \fr*\fk Intellectus pro his qui commutabuntur. \fk*\ft AUG. In melius, etc., usque ad testimonium perfidiæ. \ft*\fk Asaph. \fk*\ft Illuminatus agit de adventu Christi et de vinea ejus, bonum testimonium de capite ipso et corpore ejus, rege et plebe, pastore grege.\ft*\f* \q1 \v 2 [Qui regis Israël, intende; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare\f + \fr 79.2 \fr*\fk Qui regis, \fk*\ft etc. AUG. Hic loquitur Asaph illuminatus de adventu Christi, qui convertit hominem, et vineam de Ægypto eductam solidat: hoc est testimonium pro his qui immutantur. CASS. Supra trepidus, qui pro peccatis Synagogæ orabat: jam præsumit, commutatis in melius testimonium dat. Hic psalmus Synagogæ est testimonium de capite ipso, et corpore ejus. ID. Deprecatio primi adventus, per quem fit reparatio generis humani. ID. Peractus definit. O Deus, fili. \ft*\fk Qui regis, \fk*\ft spiritualiter, \ft*\fk Isræl, \fk*\ft videntes te, \ft*\fk Intende, \fk*\ft id est, lumen pietatis super nos infunde, ut a te simus clari, qui per nos sumus tenebrosi. \ft*\fk Joseph. \fk*\ft ID. Fidelem populum ducis in caulas Dei, ut oves ad pascua, de quibus: \ft*\fk Alias oves habeo quæ non sunt de hoc ovili, et illas oportet me adducere, ut fiat unum ovile et unus pastor\fk*\ft Joan. 10.. Propria singulis verba: \ft*\fk regitur\fk*\ft Isræl, \ft*\fk ducitur\fk*\ft Joseph, id est, devotus populus. \ft*\fk Manifestare. \fk*\ft ID. Rogat, ut qui in secreto majestatis erat per incarnationem, appareat coram Judæis ut promissum erat, faciens in eis has virtutes, quæ his nominibus signantur, Ephraim, Benjamin, et Manasse. AUG. \ft*\fk Manifestare coram. \fk*\ft Angelis notus, innotesce hominibus.\ft*\f* \q1 \v 3 coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.\f + \fr 79.3 \fr*\fk Coram Ephraim. \fk*\ft AUG. Id est, gente Judæorum, ubi hæ tribus, scilicet coram fructificatione, et filio dexteræ, ut et nos simus plenitudo scientiæ per charitatem, quæ Deus est; et coram Manasse, id est, oblito, ut jam illi venias in mentem, juxta illud: \ft*\fk Reminiscentur, et convertentur universi fines terræ. \fk*\ft ID. \ft*\fk Excita. \fk*\ft Repetit, etc., usque ad crucifixus ex infirmitate, resurge ex virtute. CASS. \ft*\fk Excita potentiam\fk*\ft miraculorum, etc., usque ad unde: \ft*\fk Fidelis Deus, qui non patitur vos tentari supra id quod potestis, \fk*\ft etc. I Cor. 10..\ft*\f* \q1 \v 4 Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.\f + \fr 79.4 \fr*\fk Faciem tuam. \fk*\ft AUG. Hæc facies velata fuit Asaph tempore infirmitatis Christi, et tunc ægrotavit Asaph, non valens intueri velatum nube: de qua dicitur: \ft*\fk Ascendit Deus super nubem levem, \fk*\ft et intrabit vel ingredietur Ægyptum, id est, carnem immunem a peccato; illuminavit vero eam cum surrexit et ascendit, et ita salvamur.\ft*\f* \q1 \v 5 Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui?\f + \fr 79.5 \fr*\fk Quousque irasceris? \fk*\ft AUG. Transit ira a servo, ut non flagellet ut patet, sed ne damnet: et conversis enim durat ira, sed corrigens. \ft*\fk Flagellat enim omnem filium quem recipit\fk*\ft Isa. 9, Heb. 12..\ft*\f* \q1 \v 6 cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura?\f + \fr 79.6 \fr*\fk Cibabis\fk*\ft AUG. Exponit hic passiones, quas sancti tempore adventus passuri sunt. Quasi diceret: Etsi optem Christi adventum, tamen eo tempore multa passuri sumus, quia \ft*\fk cibavit, \fk*\ft etc. \ft*\fk In mensura, \fk*\ft etc. AUG. Pro viribus tuis ut erudiaris, non opprimaris; unde: \ft*\fk Fidelis Deus qui non patitur vos tentari supra, \fk*\ft etc. I Cor. 10.. Vel, pro modo culparum.\ft*\f* \q1 \v 7 Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos.\f + \fr 79.7 \fr*\fk Posuisti nos in contradictionem. \fk*\ft CASS. Dum vicini, qui de nobis, sunt contra nos. Irrident inimici, a quibus omnibus, ut salvi simus, \ft*\fk Deus virtutum, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 8 Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.\f + \fr 79.8 \fr*\fk Deus virtutum. \fk*\ft AUG. Desiderantis mos est frequenter repetere quæ tantis precibus orat.\ft*\f* \q1 \v 9 Vineam de Ægypto transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam.\f + \fr 79.9 \fr*\fk Vineam. \fk*\ft CASS. De vinea quomodo incepta, et perfecta. AUG. et CASS. \ft*\fk Vineam de Ægypto, \fk*\ft quasi, nos salvi erimus, sed Judæos, quibus tot fecisti, destrues: quod non pro levi culpa, sed quia adventum Christi non noverunt. Vel, salvi erimus quia ita præsignasti. \ft*\fk Vineam de Ægypto. \fk*\ft Sed quare, destrues? hoc de infidelibus. \ft*\fk De Ægypto. \fk*\ft Ut illos de Ægypto, ita Ecclesiam de tenebris ejecit vitiorum: gentes \ft*\fk plantat\fk*\ft in virtutibus, et \ft*\fk ducit\fk*\ft per hoc desertum sæculi. \ft*\fk Radices, \fk*\ft martyres et alios firmos facit, et implet orbem. CASS. \ft*\fk Vineam de Ægypto, \fk*\ft per mysticas figurationes, etc., usque ad quæ ita per orbem dilatata est. \ft*\fk Dux, \fk*\ft dum eam ducit spirituali itinere. \ft*\fk Radices, \fk*\ft prophetas, Apostolos, martyres et alios, de quibus \ft*\fk palmites\fk*\ft tendens mundum occupat et operit. \ft*\fk Dux itineris. \fk*\ft AUG. Vel alia littera, etc., usque ad et non est altera, sed eadem vinea: inde Apostoli, inde et alii justi, etsi aliqui rami fracti.\ft*\f* \q1 \v 10 Dux itineris fuisti in conspectu ejus; plantasti radices ejus, et implevit terram. \q1 \v 11 Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei.\f + \fr 79.11 \fr*\fk Operuit\fk*\ft CASS. Altitudo et latitudo vineæ hic exponitur. Superna est vinea, quæ et montes sublimiores, vita et doctrina obumbrat, et magnis crescere facit. Vites, quæ arbores ascendunt, \ft*\fk arbusta\fk*\ft nominantur, per quæ minores in Ecclesia accipiuntur. \ft*\fk Cedri, \fk*\ft non superbi, sed qui sunt \ft*\fk Dei, \fk*\ft martyres sunt, qui in Ecclesia alti sunt, hos etiam Ecclesia in gremio suo protegit. \ft*\fk Propagines, \fk*\ft filios regenerationis, qui a flumine Jordane manaverunt, quia ibi cœpit regula baptismi. \ft*\fk Montes. \fk*\ft AUG. Prophetæ, etc., usque ad similiter \ft*\fk operiunt cedros Dei, \fk*\ft id est, doctores. \ft*\fk Cedros Dei. \fk*\ft ID. Quia sunt cedri evertendæ, superbi scilicet qui sunt cedri sæculi, sed non Dei.\ft*\f* \q1 \v 12 Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. \q1 \v 13 Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam?\f + \fr 79.13 \fr*\fk Ut quid. \fk*\ft Miratur cur huic tali subtracta est Domini defensio. AUG. \ft*\fk Ut quid. \fk*\ft Quia superba fuit adversus plantatorem, et servos occidit ad se missos, et tandem filium hæredem, destructa est maceria, et invenerunt eam gentes destructam, et deleverunt. Hoc primo plangit Asaph, sed non sine spe: de dirigentibus enim cor jam loquitur.\ft*\f* \q1 \v 14 Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam.\f + \fr 79.14 \fr*\fk Aper. \fk*\ft AUG. et CASS. Vespasianus fortis et sævus, et contrarius Judæis, qui hoc animal inter cætera habent immundum. \ft*\fk Singularis ferus. \fk*\ft Titus, qui reliquias terribili depastione consumpsit, qui dicitur \ft*\fk singularis, \fk*\ft id est superbus. Vel pro eodem accipitur aper, et \ft*\fk ferus\fk*\ft scilicet Romanus exercitus. Et vide quibus peccatis laboret et pereat homo. \ft*\fk Singularis. \fk*\ft AUG. Dicit omnis superbus: \ft*\fk Ego sum, ego sum, et nemo alius. Aper. \fk*\ft CASS. Diabolus fortis et ferox, \ft*\fk de silva, \fk*\ft quia cogitationes ejus agrestes et aviæ sunt. \ft*\fk Sed tu, Domine Deus virtutum. \fk*\ft Vel ita continua: Ita vastata est vinea, sed ut reliquiæ salvæ sint, \ft*\fk O Deus virtutum, convertere, \fk*\ft in finem sæculi supremi serenus \ft*\fk aspice, \fk*\ft commutatis in melius hoc remedium precatur.\ft*\f* \q1 \v 15 Deus virtutum, convertere, respice de cælo, et vide, et visita vineam istam: \q1 \v 16 et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis quem confirmasti tibi.\f + \fr 79.16 \fr*\fk Et perfice eam quam plantavit dextera tua. \fk*\ft AUG. Non aliam institue, sed hanc perfice. In hac enim est semen Abrahæ: ibi est radix quæ portat oleastrum. Perfice, \ft*\fk quia cæcitas ex parte contigit in Isræl, ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Isræl salvus fieret\fk*\ft Rom. 12.. \ft*\fk Super filium. \fk*\ft CASS. Super te fundatam, etc., usque ad de igne autem boni amoris dicitur: \ft*\fk Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat? \fk*\ft Luc. 12.\ft*\f* \q1 \v 17 Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt. \q1 \v 18 Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ, et super filium hominis quem confirmasti tibi.\f + \fr 79.18 \fr*\fk Fiat manus. \fk*\ft CASS. Grande sacramentum, et munus Deo, quia tandiu salus Isræl dubitari potuit, donec Christus venit: sed tunc completa est promissio, nec ultra discedit ab eo Ecclesia sponso conjuncta. Dicit ergo: \ft*\fk Fiat manus, \fk*\ft operationem sanctæ incarnationis precatur.\ft*\f* \q1 \v 19 Et non discedimus a te: vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.\f + \fr 79.19 \fr*\fk Non discedimus. \fk*\ft CASS. Ultra, cum filium hominis \ft*\fk vivificabis: \fk*\ft hæc est utilitas ab eo.\ft*\f* \q1 \v 20 Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.]\f + \fr 79.20 \fr*\fk Domine Deus virtutum, converte nos, ostende faciem tuam, et salvi erimus. \fk*\ft CASS. Magna suavitas hujus versiculi, in quo regulam totius religionis exponit. Primo enim Deus nos \ft*\fk convertit, \fk*\ft et tunc nos \ft*\fk ante faciem\fk*\ft ostendit, id est, lumine pietatis nos inspicit: post quod nos tandem \ft*\fk salvat. \fk*\ft Hunc ergo propheta iterat, quia per ipsum quisque breviter quod expedit, implorat.\ft*\f* \c 80 \d In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.\f + \fr 80.1 \fr*\fk Pro torcularibus. \fk*\ft AUG. In quibus tria, etc., usque ad cantatur psalmus Asaph, id est, Dominicæ congregationi. \ft*\fk Asaph, \fk*\ft etc. CASS. Quia secundum historiam Judæis, spiritualiter Christianis loquitur. AUG. Primo dicit quid agendum electis, qui sunt, oleum, vinum, aves.\ft*\f* \q1 \v 1 [Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob.\f + \fr 80.2 \fr*\fk Exsultat Deo. \fk*\ft Asaph, proposita sibi imagine cujusdam solemnitatis, electos ad celebritatem incitat.\ft*\f* \q1 \v 2 Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara.\f + \fr 80.3 \fr*\fk Sumite psalmum. \fk*\ft AUG. Verba Dei, ut humani actus conveniant in unam societatem: hæc enim est pax Jerusalem, hæc est ratio dati et accepti; unde Apostolus: \ft*\fk Si spiritualia seminavimus vobis, magnum est si carnalia vestra metamus\fk*\ft I Cor. 9..\ft*\f* \q1 \v 3 Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ:\f + \fr 80.4 \fr*\fk Buccinate. \fk*\ft AUG. Hucusque ad partitionem, vel ad litteram, simpliciter de Judæis accipienda sunt, vel allegorice de Christianis. AUG. \ft*\fk Buccinate, \fk*\ft et annuntiate, etc., usque ad unde Isaias: \ft*\fk Clama ne cesses, ut tuba exalta vocem tuam, \fk*\ft etc. \ft*\fk In neomenia tuba. \fk*\ft CASS. In initio mensis jussi sunt Judæi tuba canere, id est, in initio novæ lunæ, quod et festum tubarum dicitur, quod celebrabant in memoriam istius rei, quod Dominus ostendit Abrahæ arietem inter vepres hærentem, quem pro Isaac immolavit.\ft*\f* \q1 \v 4 quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob.\f + \fr 80.5 \fr*\fk Quia præceptum in Isræl est; et judicium, \fk*\ft etc. ID. Ideo tuba canendum, quia lex data est Judæis per Moysen, et quia judex futurus est.\ft*\f* \q1 \v 5 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti; linguam quam non noverat, audivit.\f + \fr 80.6 \fr*\fk In Joseph. \fk*\ft AUG. Gentes sunt Joseph, etc., usque ad ubi debebat habere cor.\ft*\f* \q1 \v 6 Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt.\f + \fr 80.7 \fr*\fk Ab oneribus. \fk*\ft AUG. Quibus oneribus, \ft*\fk manus in cophino, \fk*\ft id est, servili opere. Peccata servilia opera sunt, juxta illud: \ft*\fk Qui facit peccatum, servus est peccati\fk*\ft Joan. 8.. \ft*\fk In cophino servierunt. \fk*\ft ID. In immunditiis peccatorum, in terrenis operibus et lutosis.\ft*\f* \q1 \v 7 In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis.\f + \fr 80.8 \fr*\fk In tribulatione, \fk*\ft etc. CASS. Sic Propheta: Divertit Dominus dicens, \ft*\fk In tribulatione, \fk*\ft imputantur eis beneficia Dei, ut gravior æstimetur offensa. \ft*\fk Exaudivi te in abscondito. \fk*\ft AUG. Ut corde credas ad justitiam. \ft*\fk Probavi, \fk*\ft ut ore fiat confessio ad salutem. \ft*\fk Tempestatis, \fk*\ft etc. Non in tempestate maris, sed cordis: ubi exauditus debet probari, in aqua contradictionis: jam enim gradiens viam Dei, habet multis modis obsistentes. Hæc est aqua contradictionis, quam senserunt antiqui, sed jam pene siccata est: tunc enim aquæ populorum turbabantur, et acriter resistebant. Tunc Samsoni forti viro, id est Christo, ducere eunti uxorem de alienigenis, id est Ecclesiam de gentibus, occurrit leo fremens, id est populus gentium, sed dissipavit eum, ut hædum caprarum: et quia populus iste fremens nihil erat, nisi languidus peccator. Occisa autem in eo illa feritate, jam non sic fremit, imo jam in ipso invenimus leges pro Ecclesia, quasi favum in ore leonis. \ft*\fk Aqua contradictionis. \fk*\ft Christus fuit etiam in seipso, ut de eo nato dictum est: \ft*\fk Erit hic in ruinam, et resurrectionem multorum, in signum cui contradicetur\fk*\ft Luc. 2., ut Judæi contradixerunt titulo crucis\ft*\f* \q1 \v 8 Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me,\f + \fr 80.9 \fr*\fk Audi populus meus. \fk*\ft CASS. Diapsalma. Hactenus de oleo torcularium, jam de amurca, quod dicitur ad cavendum, hic arguuntur reprobi. \ft*\fk Contestabor te. \fk*\ft Ipse Dominus judicii testem se facit veritatis, tam hic quam in futuro, ut nullus dubitet. Deinde quid velit eum intelligere, subdit: Isræl si me audieris, vocando eum Isræl, familiarem sibi significat, et ad jussa invitat. \ft*\fk In te, \fk*\ft in corde tuo. ubi veritas, non falsitas debet esse. \ft*\fk Recens\fk*\ft ne verbum Patris putetur sub tempore. \ft*\fk Deum alienum, \fk*\ft qui nomine, non essentia. \ft*\fk Alienum: \fk*\ft Pene par est scelus recentem Deum putare, et idolis servire.\ft*\f* \q1 \v 9 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.\f + \fr 80.10 \fr*\fk Non erit in te Deus recens neque, \fk*\ft etc. AUG. Alii faciunt sibi recentes deos, vel idola, vel Christum imparem Patri, et alia hujusmodi fingunt in corde: et ita sunt templa simulacrorum in omnibus terrena cogitatio; opinio diversa, vanitas una. Ideo Samson caudas vulpium colligavit, ut incenderet messes Philisthæorum. Samson interpretatur \ft*\fk sol\fk*\ft eorum, scilicet, quibus ipse lucet, non omnium: de quo mali dicturi sunt: \ft*\fk Erravimus a via veritatis, et sol justitiæ non illuxit nobis\fk*\ft Sap. 5.. Et alibi: \ft*\fk Sol justitiæ est, et sanitas in pennis ejus\fk*\ft Malac. 4.. Vulpes sunt insidiosi, maxime hæretici, latentes in tortuosis cavernis, decipientes, odore putentes: qui etsi dissentire ab invicem videntur, in malum tamen, id est, in posterioribus consentiunt, simili vanitate tenentur, et incendunt messes non nostrorum, quia novit Deus qui sunt ejus; sed alienigenarum, quæ sunt vasa contumeliæ.\ft*\f* \q1 \v 10 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.\f + \fr 80.11 \fr*\fk Qui eduxi te. \fk*\ft Factis propriis indicatur Deus.\ft*\f* \q1 \v 11 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi. \q1 \v 12 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis.\f + \fr 80.13 \fr*\fk Et dimisit. \fk*\ft Et si implevi ora Prophetarum, non tamen ab amurca auditi sunt, unde digna ultio: quia \ft*\fk et dimisi, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 13 Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset, \q1 \v 14 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.\f + \fr 80.15 \fr*\fk Pro nihilo forsitan. \fk*\ft CASS. Si Deo resistemus, ipse non contradicit inimicis nostris, nec manum defensionis super eos ponit.\ft*\f* \q1 \v 15 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.\f + \fr 80.16 \fr*\fk Inimici Domini, \fk*\ft etc. AUG. Hæc item Propheta. \ft*\fk Mentiti. \fk*\ft Non per agentes promissa: hoc non pagani, quia nihil promiserunt.\ft*\f* \q1 \v 16 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.]\f + \fr 80.17 \fr*\fk Ex adipe frumenti, \fk*\ft etc. AUG. Ad litteram, vel manna, vel corpore Christi, vel spirituali intellectu.\ft*\f* \c 81 \d Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.\f + \fr 81.1 \fr*\fk Psalmus Asaph. \fk*\ft CASS. Psalmus de duabus naturis in Christo, quo Christus, vel Propheta loquens, exprobrat ipsi Asaph, id est, Synagogæ, quæ Dominum corporaliter vidit, et tamen eum non cognovit. Primo nuntiat Deum stetisse, et arguit contrarios, stat homo, discernit Deus. \ft*\fk Deus stetit. \fk*\ft Cujus non est stare, qui cœlum et terram complet, qui est intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, sed breviter Deum hominem indicat. \ft*\fk Stetit. \fk*\ft AUG. Filius, qui missus ad oves domus Isræl, spiritualis autem præsentia Deitatis, quæ ubique non proprie ad Synagogam pertinet, nec tempore variatur. Cur ibi stetit: \ft*\fk Ecce deos dijudicat, \fk*\ft id est, secundum quod Deus, id est, non meritis, sed gratia discernit vasa, alia in honorem, alia in contumeliam. Hoc autem facit stans in medio, unde: \ft*\fk Medius vestrum stetit, quem vos nescitis, \fk*\ft unde et hic: \ft*\fk Nescierunt neque intellexerunt, \fk*\ft sed \ft*\fk amicus sponsi stat et audit, et gaudio gaudet. Deorum. \fk*\ft Quos post \ft*\fk filios Excelsi\fk*\ft dicit, ibi: \ft*\fk Ego dixi: dii estis, et filiis Excelsi omnes. \fk*\ft Unde etiam, \ft*\fk filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. \fk*\ft Filii dicuntur non solum gratia novi testamenti, sed gratia veteris, quæ eos de Ægypto liberavit.\ft*\f* \q1 \v 1 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?\f + \fr 81.2 \fr*\fk Usquequo. \fk*\ft AUG. Hæc est vox discernentis: misit legem et Prophetas, et restitistis, sed quousque? Num usque ad adventum misi Prophetas, et injuriis affecistis, vel interfecistis, vel hoc agentibus consensistis? Sed cum hæc agentibus nec loqui dignum sit, vos qui tacuistis, et imitari eos voluistis, \ft*\fk usquequo judicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis? \fk*\ft Num et hæres occidendus est, qui pro vobis venit, qui pro vobis sine patre esse voluit ut pupillus? qui propter vos esurivit et sitivit, ut egenus, qui propter vos pauper factus est, cum esset dives.\ft*\f* \q1 \v 2 Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.\f + \fr 81.3 \fr*\fk Judicate egeno et pupillo, pauperem et humilem justificate. \fk*\ft CASS. Diapsalma, monet intelligeret Christum esse Deum, et si egenus et pauper fuit, quod eos non fecisse dicit.\ft*\f* \q1 \v 3 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.\f + \fr 81.4 \fr*\fk Eripite pauperem. \fk*\ft AUG. Ostendit, nec illos immunes qui permiserunt principibus Christum, cum præ multitudine timerentur, et possent illos a facto, et se a consensu liberare. CASS. Qui enim desinit obviare cum potest, consentit.\ft*\f* \q1 \v 4 Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ.\f + \fr 81.5 \fr*\fk Movebuntur. \fk*\ft CASS. Hinc patet de quo dixerat: hoc signum in crucifixione contigit. Vel spiritualiter, terreni moti sunt illo tempore, viso tanto miraculo; ut centurio, qui dixit: \ft*\fk Vere Filius Dei erat iste. \fk*\ft AUG. \ft*\fk Movebuntur omnia fundamenta. \fk*\ft Quasi dicat per hanc Isræl cæcitatem, \ft*\fk movebuntur\fk*\ft ad fidem, \ft*\fk omnia fundamenta terræ, \fk*\ft id est, plenitudo gentium intrabit. Vel, in morte, et passione Domini mota est terra. Vel \ft*\fk fundamenta, \fk*\ft id est, felices copia terrenorum movebuntur. Vel admirando coli pauperem mortuum. Vel eum contemptis terrenis sectando. Addit \ft*\fk omnia, \fk*\ft quia nullus est qui non miretur, vel convertatur. Terrenæ autem felicitatis regnum est superbia, contra quam venit humilis Christus, exprobrans eis, quos vult facere altos per humilitatem, his verbis: \ft*\fk Ego dixi: dii estis, \fk*\ft vos boni: \ft*\fk vos autem\fk*\ft mali, \ft*\fk sicut homines moriemini. \fk*\ft Vel omnibus dicit: \ft*\fk dii estis, \fk*\ft id est, omnibus promisi cœlestia; \ft*\fk vos autem sicut homines\fk*\ft primi, qui suasione peccaverunt, et vos majores sicut diabolus, qui superbia peccavit.\ft*\f* \q1 \v 5 Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.\f + \fr 81.6 \fr*\fk Ego dixi. \fk*\ft CASS. Quid eis propositum? sed perierunt. \ft*\fk Ego dixi: Nescierunt neque intellexerunt; \fk*\ft tamen \ft*\fk ego dixi. \fk*\ft Has promissiones omnes accipiunt, si mandata custodiunt, ut sint filii et Dei: hoc ad justos; \ft*\fk vos autem, \fk*\ft hoc ad malos.\ft*\f* \q1 \v 6 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.\f + \fr 81.7 \fr*\fk Sicut homines. \fk*\ft AUG. Quasi: Cum cito, sicut homines, sitis morituri, non inde corrigimini; sed ut diabolus, qui carne non moritur, extollimini, ut cadatis: quia per superbiam diabolicam inviderunt gloriæ Christi, et viluit eis humilitas crucis. Sed, ut hoc vitium sanetur ex persona Prophetæ, subditur: \ft*\fk Surge Deus, \fk*\ft etc., \ft*\fk sicut unus. \fk*\ft Turba quæ cecidit dicitur unus, quia in superbia similis: Vos cadetis, sed:\ft*\f* \q1 \v 7 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.]\f + \fr 81.8 \fr*\fk Surge Deus. \fk*\ft AUG. Id est, damna istos, quia his repulsis, tu hæreditabis. Vel judica mundum, quia tuus est, et hoc est, tu hæreditabis.\ft*\f* \c 82 \q1 \v 1 Canticum Psalmi Asaph.\f + \fr 82.1 \fr*\fk Canticum psalmi. \fk*\ft CASS. Quia in rebus actualibus, habenda est divina contemplatio. Deterret autem iniquos a persecutione populi Dei: bonos vero monet ad patientiam. Psalmus de adventu Christi ad judicium, ubi boni, qui hic patiuntur, coronabuntur: mali vero, qui eos persequuntur, torquebuntur.\ft*\f* \q1 \v 2 [Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus:\f + \fr 82.2 \fr*\fk Deus quis similis? \fk*\ft CASS. Proposito timore futuri judicis, describit malitiam inimicorum. AUG. \ft*\fk Deus quis similis? \fk*\ft Etsi homo, ut alii; etsi judicatus, cum iniquis deputaris: quis similis, cum in claritate judicabis? ideo tunc ne taceas, qui primo tacuisti, et potestatem compescuisti, ut posses teneri et perimi. \ft*\fk Deus quis similis? \fk*\ft Non ad divinitatem hoc refertur, cui nullum hominem comparandum cogitavit. Ideo non ait: \ft*\fk Quis similis est tibi? \fk*\ft quod utique ad divinitatem referretur; sed dicit, \ft*\fk Quis similis erit tibi? \fk*\ft hoc ad formam servi referens, qua tunc cæteris dissimilis hominibus erit, quando judex in gloria apparebit; vel potest hoc referri ad divinitatem secundum quod dicit: \ft*\fk O Deus, quis similis tibi? \fk*\ft in potentia Deitatis: Christum enim, quem mali viderunt extra, iste videt intra, scilicet omnipotentem.\ft*\f* \q1 \v 3 quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.\f + \fr 82.3 \fr*\fk Quoniam ecce, \fk*\ft etc. AUG. Novissima tempora Antichristi designat, quando quæ modo premuntur metu, in liberam vocem erumpent: quæ vox quia irrationabilis erat, magis sonitus, quam locutio dicitur. \ft*\fk Qui oderunt. \fk*\ft CASS. Plures, sed unum caput Antichristus: quod elatum est, ut Deus dicatur.\ft*\f* \q1 \v 4 Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.\f + \fr 82.4 \fr*\fk Super populum tuum. \fk*\ft Caput suum extulerunt, sed non populum tuum depresserunt. AUG. \ft*\fk Super populum tuum. \fk*\ft Irridenter hoc dicit: Non enim possunt nocere populo Dei pro quo est Deus, unde Apostolus: \ft*\fk Si Deus pro nobis, quis contra nos? \fk*\ft Rom. 8.\ft*\f* \q1 \v 5 Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra.\f + \fr 82.5 \fr*\fk Dixerunt venite. \fk*\ft AUG. Ecce consilium, quo \ft*\fk meditati sunt inania. \fk*\ft Iste est ille sonus, qui non est sermo, sed inaniter strepit. \ft*\fk De gente. \fk*\ft CASS. Singulariter, quia omnes Christiani una gens, cum ex uno fonte baptismatis nati; vel omnes boni, quos ille Antichristus vocat unam gentem: ecce persecutio Antichristi, qui nomen Christianum quasi malum intendit tollere funditus.\ft*\f* \q1 \v 6 Quoniam cogitaverunt unanimiter; simul adversum te testamentum disposuerunt:\f + \fr 82.6 \fr*\fk Testamentum disposuerunt. \fk*\ft AUG. Testamentum, quippe in Scripturis non illud solum dicitur, quod non valet, nisi testatore mortuo, sed etiam omne pactum, et placitum quod inter vivos valet, testamentum vocatur, sicut Laban et Jacob testamentum fecerunt. Ita et mali inter se quasi pactum fecerunt, quod unanimiter bonos persequerentur.\ft*\f* \q1 \v 7 tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ, Moab et Agareni,\f + \fr 82.7 \fr*\fk Tabernacula Idumæorum. \fk*\ft Exposuit quo studio malignaverunt: ostendit deinde jam qui sint malignantes, dicens: \ft*\fk Tabernacula Idumæorum, \fk*\ft etc. \ft*\fk Idumæorum, et Ismælitæ. \fk*\ft CASS. Per hæc nomina, Christi inimicos declarat, qui temporibus Antichristi tot malis similantur: quia sicut isti contra Isræl, ita illi contra Christianos tunc bellabunt. \ft*\fk Moabitæ\fk*\ft AUG., HIER. Unde Moabitæ, quem Lot ebrius de majore filia sua genuit. \ft*\fk Agareni. \fk*\ft Ab Agar, qui et \ft*\fk proselyti\fk*\ft interpretantur.\ft*\f* \q1 \v 8 Gebal, et Ammon, et Amalec; alienigenæ cum habitantibus Tyrum.\f + \fr 82.8 \fr*\fk Gebal. \fk*\ft AUG., HIER. Vallis vana. \ft*\fk Ge\fk*\ft enim vallis, \ft*\fk Bal, \fk*\ft vana. \ft*\fk Ammon. \fk*\ft Unde Ammonitæ, genuit Lot ebrius de filia sua minore. \ft*\fk Amalec. \fk*\ft Filius Eliphaz primogeniti Esau, a quo Amalecitæ.\ft*\f* \q1 \v 9 Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adjutorium filiis Lot.\f + \fr 82.9 \fr*\fk Assur. \fk*\ft AUG., HIER. Ad litteram Nabuchodonosor, qui fuit rex Assyriorum. \ft*\fk Idumæi. \fk*\ft Terreni vel sanguinei. \ft*\fk Ismælitæ. \fk*\ft Obedientes sibi, non Deo, quia pravas cogitationes suas sequuntur. \ft*\fk Moab, \fk*\ft ex patre, quod in malo. Bonus, quidem pater, quo filia illicite usa est, sicut et lex bona est, si quis ea legitime utatur, non inceste. \ft*\fk Agareni. \fk*\ft Proselyti, id est, advenæ, qui non cives, sed alieno animo subintrant, et inventa occasione nocendi se ostendunt. \ft*\fk Gebal. \fk*\ft Vallis vana, id est fallaciter humilis. \ft*\fk Ammon. \fk*\ft Populus turbidus, vel mœroris. \ft*\fk Amalec. \fk*\ft Populus lingens terram. \ft*\fk Alienigenæ. \fk*\ft Licet latino nomine se indicent alienos, et ob hoc inimicos, tamen hebraice dicuntur \ft*\fk Philisthiim, \fk*\ft id est, cadentes potione, ut ebrii luxuria sæculari. \ft*\fk Tyrus. \fk*\ft Hebraice \ft*\fk sor, \fk*\ft tribulatio vel angustia, secundum illud. \ft*\fk Tribulatio vel angustia in omnem animam hominis operantis malum. \fk*\ft Rom. 2. \ft*\fk Assur. \fk*\ft Deprimens, vel elatus. \ft*\fk Lot. \fk*\ft Declinans, angeli apostatæ, filii declinationis, quia a veritate declinando in satellitium diaboli discesserunt, unde in Apocalypsi: Draco cecidit, et traxit secum tertiam partem stellarum, de quibus Apostolus: \ft*\fk Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates\fk*\ft Ephes. 6..\ft*\f* \q1 \v 10 Fac illis sicut Madian et Sisaræ, sicut Jabin in torrente Cisson.\f + \fr 82.10 \fr*\fk Madian. \fk*\ft Declinans judicium. \ft*\fk Sisara, \fk*\ft exclusio gaudii. \ft*\fk Jabin, \fk*\ft sapiens, de quo: \ft*\fk Ubi sapiens? ubi scriba? Cison, \fk*\ft ubi victi fuerunt, duritia interpretatur. \ft*\fk Endor, \fk*\ft ubi perierunt, fons generationis. Et intelligitur generatio carnalis, non aqua baptismi regenerati. \ft*\fk Oreb, \fk*\ft siccitas, \ft*\fk Zeb, \fk*\ft lupus, \ft*\fk Zebee, \fk*\ft victima lupi, non Dei. \ft*\fk Salmana, \fk*\ft umbra commotionis. Hæc omnia congruunt malis, quos in bono vicit populus Dei. \ft*\fk Fac illis sicut Madian, et Sisaræ, sicut Jabin in torrente. \fk*\ft CASS. De vindicta iniquorum; sicut omnes illi victi sunt in figura a populo Dei, sic istos precatur in veritate superari. \ft*\fk Sicut Madian. \fk*\ft AUG. Utpote illi, qui declinant judicium, se judicandos non putantes: et qui excludunt futurum judicium, et hi omnes in Cison, et in fonte Endor perierunt.\ft*\f* \q1 \v 11 Disperierunt in Endor; facti sunt ut stercus terræ. \q1 \v 12 Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: omnes principes eorum,\f + \fr 82.12 \fr*\fk Pone principes eorum sicut, \fk*\ft etc. Hæc omnibus communiter. Sed specialiter, \ft*\fk pone principes eorum: \fk*\ft hoc optat militibus Antichristi, qui non sunt convertendi.\ft*\f* \q1 \v 13 qui dixerunt: Hæreditate possideamus sanctuarium Dei.\f + \fr 82.13 \fr*\fk Hæreditate possideamus sanctuarium Dei. \fk*\ft AUG. Dei, invadunt ut suam.\ft*\f* \q1 \v 14 Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.\f + \fr 82.14 \fr*\fk Ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. \fk*\ft CASS. Per hanc similitudinem, multas prædicit eorum calamitates. \ft*\fk Venti. \fk*\ft Levitas peccantium vento comparatur, quia huc et illuc volitat.\ft*\f* \q1 \v 15 Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes,\f + \fr 82.15 \fr*\fk Ignis et flamma comburens montes. \fk*\ft AUG. Congrue in judicio esse dicuntur, quando et densæ silvæ peccatorum, et montes superbiæ cremabuntur.\ft*\f* \q1 \v 16 ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos. \q1 \v 17 Imple facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine.\f + \fr 82.17 \fr*\fk Imple facies. \fk*\ft CASS. Pœnis contumacium prophetatis, orat pro credituris, qui non habent scelerum laudatores, sed culpatores, quos sæpe opprobrium corrigit. AUG. Melius est ruere ut pœniteat, quam sub spe religionis superbire: unde Propheta ait: \ft*\fk Et tu, filia Sion, usque ad Babylonem venies, ibique liberaberis\fk*\ft Mich. 4.. \ft*\fk Imple facies. \fk*\ft Hoc bonum et optabile eis non prophetaretur, nisi inter eos inimicos essent tales, quibus hoc ante judicium præstabitur: quia et nunc idem corpus sanat, et lavat caput, sed particulatim, non universaliter ut in fine: et tamen inde aliqui convertentur, pro quibus hic orat.\ft*\f* \q1 \v 18 Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi, et confundantur, et pereant.\f + \fr 82.18 \fr*\fk Erubescant et conturbentur, \fk*\ft etc. AUG. Hic de malis, qui non convertentur, \ft*\fk Erubescant, \fk*\ft in futuro de malis quæ fecerunt. \ft*\fk Et conturbentur, \fk*\ft de pœnis quas patientur. Et hoc \ft*\fk in sæculum sæculi, \fk*\ft id est in æternum. \ft*\fk Et conturbentur. \fk*\ft Rursus redit ad eos qui in præsenti confundentur ne confundantur in æternum; quasi dicat: Illi conturbentur in æternum: quærentes autem nomen Domini modo, et confundantur de peccatis salubriter, et pereant, inquantum mali sunt. Et sic cognoscant, vel, tunc confundantur mali, anima et corpore, et pereant omnino irreparabiliter. Et nunc cognoscant, quod modo nolunt. CASS. Notandum, quia undecim superioribus psalmis introductus est Asaph, ut duritia Judæorum, frequenti voce ipsius Synagogæ mollesceret, vel ipsi nomini, cui devoti esse videbantur, crederent. Egit autem in prædictis psalmis de Domini incarnatione, et gentium fide, et de judicio, de quibus transgressio Judæorum redarguitur. Unde congrue undecim sunt: undenarius enim numerus transgressionis est, quia et denarium transit, et ad duodenarium non pervenit, unde undecim etiam erant vela capillacea in tabernaculo Domini, et in undenario fuerunt Apostoli, rejecto infelicissimo Juda tempore passionis, quando a fide defecerunt, unde: \ft*\fk Posuisti tenebras et facta est nox\fk*\ft Psal. 103..\ft*\f* \q1 \v 19 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra.] \c 83 \d In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus.\f + \fr 83.1 \fr*\fk In finem. \fk*\ft AUG. Nihil hic dicitur de torcularibus visibilibus, unde constat spiritualia esse. Uva in vite, oliva in arbore pendens libero fruuntur ære, nec illa est vinum, nec ista oleum ante pressuram: sic quos præscivit Deus ante sæcula fieri conformes imaginis filii, antequam accedant ad servitutem Dei, fruuntur in sæculo deliciosa libertate. Sed cum accedunt ad servitutem Dei, dicitur eis: \ft*\fk Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem\fk*\ft Eccle. 2.. Ecce torcular, conteruntur, exuuntur in tegumentis carnalium desideriorum, quasi vinaciis exuuntur veteri homine, et in apothecam Dei defluunt: ideo torcularia dicuntur Ecclesiæ præsentis temporis. Sed qui in his filii Core, id est calvi, scilicet Christi? Calvus namque Elisæus irrisus a pueris figura fuit Christi, qui in calvaria crucifixus. Ideo hic premitur Christianus, ut quærat quietem, quæ non est hic, et fit ei Deus refugium. Qui enim incumbit terrenis, incumbit in baculum arundinis. \ft*\fk Pro torcularibus. \fk*\ft AUG. In torculari fructus uvæ vel olivæ emanat: sic in pressuris merita sanctorum patent, quæ in pace latebant. CASS. Psalmus secundus de charitate. Primo de inæstimabili desiderio æternæ domus.\ft*\f* \q1 \v 1 [Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum !\f + \fr 83.2 \fr*\fk Quam dilecta. \fk*\ft Ecce quanta militia. \ft*\fk Etenim passer, \fk*\ft quam secura.\ft*\f* \q1 \v 2 Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. \q1 \v 3 Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus.\f + \fr 83.4 \fr*\fk Etenim passer, \fk*\ft etc. AUG. Duobus duo reddit: \ft*\fk cor\fk*\ft ut \ft*\fk passer; caro\fk*\ft ut \ft*\fk turtur, \fk*\ft cui dat et \ft*\fk pullos: \fk*\ft corde cogitamus Deum, quasi volet passer ad domum; carne agimus opera. CASS. Sicut passer deserit silvas, et inventa domo lætatur, ubi non timet insidias: sic anima lætatur, dum scit sibi domum paratam in cœlo. Spiritus, qui est quasi passer volans in altum, tendens ad ipsum Deum. \ft*\fk Nidum, etc. \fk*\ft AUG. \ft*\fk Nidus\fk*\ft ad tempus, \ft*\fk domus\fk*\ft vero in æternum. Nidum ergo dicit fidem, et conformitatem sacramentorum Ecclesiæ, quem nidum quærit turtur, ut reponat pullos suos. Non enim abjicit ubicunque, sed in nido Ecclesiæ facit opera bona salubriter, pro quibus salvatur: per quod differt ab aliis qui opera faciunt, sed non in nido fidei. Nam et pagani faciunt opera, vestiunt nudos, etc., et hæretici multa faciunt: sed non in nido Ecclesiæ, et ideo conculcantur, non servantur. Hæc caro est mulier, per quam seducitur passer, sed salvabitur per generationem operum, si in nido, id est, si perseveraverit in fide. Præbet autem Deus unde fiat nidus, induit enim se feno carnis ut ad te veniret. \ft*\fk Altaria tua, Domine. \fk*\ft CASS. Ubi animæ cœlesti convivio epulantur, ubi anima quasi in domo gaudeat. AUG. Et caro reponit opera sua, unde: Beati qui, etc., ubi ostendit ad quam beatitudinem militia ducit.\ft*\f* \q1 \v 4 Beati qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te.\f + \fr 83.5 \fr*\fk Beati qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te. \fk*\ft AUG. Hoc boni jam habent, scilicet, quod habitant in domo tua. Sequitur: \ft*\fk In sæcula sæculorum laudabunt te. \fk*\ft Hoc totum negotium est ibi sanctorum: non est ibi necessitas, quæ mater est omnium humanarum actionum, quia cui faciunt ibi quippiam, ubi nulli indigent; habent ergo et agunt, unde beati sunt. Omnis autem beatus habendo vel agendo dicitur beatus.\ft*\f* \q1 \v 5 Beatus vir cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit,\f + \fr 83.6 \fr*\fk Beatus vir cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit. \fk*\ft CASS. Quo auxilio ad domum veniatur.\ft*\f* \q1 \v 6 in valle lacrimarum, in loco quem posuit.\f + \fr 83.7 \fr*\fk In valle lacrymarum. \fk*\ft CASS. Vallis lacrymarum est pœnitentis humilitas. AUG. Unde autem ploratio, quia lege nos afflixit, per quam cognovimus peccatum repugnare spiritui, et gemimus, quomodo scilicet, veniamus ad locum quem posuit, ope ejus et auxilio utique. \ft*\fk In loco quem posuit. Etenim benedictionem dabit. \fk*\ft Qui non potest exponi, quem oculus non vidit, nec auris audivit, id est, futurum regnum, quod disposuit et ordinavit Deus ut ad id per gradus veniatur.\ft*\f* \q1 \v 7 Etenim benedictionem dabit legislator; ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion. \q1 \v 8 Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam; auribus percipe, Deus Jacob.\f + \fr 83.9 \fr*\fk Domine Deus virtutum. \fk*\ft CASS. Orat et humiliat se pro impetratione hujus auxilii. \ft*\fk Deus Jacob. \fk*\ft AUG. Quem fecisti Isræl apparens ei sic fac et me Isræl.\ft*\f* \q1 \v 9 Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem christi tui.\f + \fr 83.10 \fr*\fk Respice in faciem, \fk*\ft etc. Ipse enim loquitur in nobis, unde Apostolus: \ft*\fk An experimentum ejus quæritis, qui in me loquitur Christus! \fk*\ft Et in nobis recipitur, sicut ait, \ft*\fk Qui vos recipit, me recipit. Respice. \fk*\ft Christum Pater semper respicit. CASS. Sed fac præsentia incarnationis eum gentibus respici: vel, ita per faciem innotescimus, aliis. AUG. \ft*\fk Respice\fk*\ft ergo \ft*\fk in faciem, \fk*\ft id est, innotescere fac omnibus Christum, ut possimus ire de virtute in virtutem\ft*\f* \q1 \v 10 Quia melior est dies una in atriis tuis super millia; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.\f + \fr 83.11 \fr*\fk Dies una. \fk*\ft Immutabilis, scilicet sine ortu et occasu, cui non cedit dies hesternus, quem non urget crastinus. \ft*\fk Super millia, \fk*\ft super infinitos dies præsentes, qui habent finem. Propter quod \ft*\fk elegi, \fk*\ft etsi possem regnare, \ft*\fk abjectus\fk*\ft opinione hominum, \ft*\fk in domo\fk*\ft in Ecclesia, \ft*\fk Ecce quam dulce, fasce torcularis premi.\fk*\f* \q1 \v 11 Quia misericordiam et veritatem diligit Deus: gratiam et gloriam dabit Dominus.\f + \fr 83.12 \fr*\fk Quia misericordiam. \fk*\ft CASS. Ideo in domo Dei malo esse quam alibi, quia in ea dat misericordiam, qua justificat, post veritatem promissi præmii. Sed quibus? his qui ambulant in innocentia.\ft*\f* \q1 \v 12 Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia: Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.]\f + \fr 83.13 \fr*\fk Domine virtutum, beatus homo qui sperat, \fk*\ft etc. Qui tanta facis, quæ dici non possunt.\ft*\f* \c 84 \d In finem, filiis Core. Psalmus. \q1 \v 1 [Benedixisti, Domine, terram tuam; avertisti captivitatem Jacob.\f + \fr 84.2 \fr*\fk Benedixisti, Domine. \fk*\ft AUG. Psalmus de nova benedictione, etc., usque ad de aversione iniquitatis.\ft*\f* \q1 \v 2 Remisisti iniquitatem plebis tuæ; operuisti omnia peccata eorum.\f + \fr 84.3 \fr*\fk Remisisti. \fk*\ft ID. Futura dicit ut præterita.\ft*\f* \q1 \v 3 Mitigasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuæ.\f + \fr 84.4 \fr*\fk Mitigasti\fk*\ft CASS. Diapsalma, de aversione iræ, id est, pœnæ.\ft*\f* \q1 \v 4 Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.\f + \fr 84.5 \fr*\fk Converte nos. \fk*\ft Petit quod adhuc futurum sciebat. Quasi, quod dixi ut præteritum, oro ut fiat. AUG. \ft*\fk Converte nos. \fk*\ft Prophetice dixit futura, ut præterita, hic autem orat ut vere futura, dicens, Converte et averte, quasi dicat, dixi quasi facta. Et quia video futura, et quia non sunt oro ut fiant.\ft*\f* \q1 \v 5 Numquid in æternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem?\f + \fr 84.6 \fr*\fk Nunquid in æternum. \fk*\ft Prævidet iste hanc pœnam transituram: \ft*\fk Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Irasceris. \fk*\ft AUG. Ira Dei est omnis pœna quam patitur. Sicut dictum est Adam quando peccavit: \ft*\fk Maledicta terra in opere tuo, et in labore et sudore vultus tui vesceris pane tuo. \fk*\ft De ira ergo mortales sumus et passibiles, sed innovati in Christo. \ft*\fk A generatione. \fk*\ft Prima generatio fuit mortalis de ira, erit altera immortalis de misericordia: sed nec hanc misericordiam meremur conversi per nos ad Deum, ipse enim nos convertit. Et inde subdit: \ft*\fk Deus convertens, \fk*\ft quasi sicut vivificatio est a te, ita et conversio.\ft*\f* \q1 \v 6 Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua lætabitur in te.\f + \fr 84.7 \fr*\fk Deus tu conversus. \fk*\ft CASS. Non extendens, sed Deus convertens. Prius dat votum conversionis, post ad vitam ducit. Vel, Deus tu conversus ab ira in adventu Filii. \ft*\fk Vivificabis nos. \fk*\ft Tanto tempore antequam habeatur. Et tunc, \ft*\fk Plebs tua lætabitur in te, \fk*\ft quæ prius in se male lætabitur.\ft*\f* \q1 \v 7 Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.\f + \fr 84.8 \fr*\fk Ostende nobis, Domine. \fk*\ft AUG. Hoc orando prædixit Propheta, etc., \ft*\fk usque ad Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt\fk*\ft Matth. 5.. CASS. \ft*\fk Ostende. \fk*\ft Vel petit iste sibi spiritualiter tantum Christum ostendi, sciebat eum quidem futurum, sed petit ut puro corde intueamur, non corporeis oculis ut infideles: Judæi enim viderunt et crucifixerunt. Et in futuro: \ft*\fk Salutare tuum da nobis, \fk*\ft id est, Christum amplectendum et possidendum, ut non tollatur a nobis, et sic legitur partim de præsenti, et partim de futuro. \ft*\fk Misericordiam. \fk*\ft AUG. Christus dicitur misericordia, quia ostendit nobis misericordiam, docens quidquid boni habet homo ex Deo esse, et sic homo non superbit. Sed sic hærens et fruens Deo lætatur in eo.\ft*\f* \q1 \v 8 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.\f + \fr 84.9 \fr*\fk Audiam quid loquatur in me Dominus. \fk*\ft CASS. Unde scit et per quem fiat, et quid præstet ipse veniens. \ft*\fk Pacem. \fk*\ft AUG. Christum. Pacem ad Deum et proximum, et per Christum.\ft*\f* \q1 \v 9 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.\f + \fr 84.10 \fr*\fk Prope timentes eum. \fk*\ft ID. Ubique dæmonia colebantur, etc., usque ad immortalis in corpore nostro modo mortali.\ft*\f* \q1 \v 10 Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatæ sunt.\f + \fr 84.11 \fr*\fk Misericordia, \fk*\ft etc. ID. Postquam dixit, etc., \ft*\fk usque ad quomodo veritas de terra orta est\fk*\ft Luc. 8..\ft*\f* \q1 \v 11 Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit.\f + \fr 84.12 \fr*\fk Veritas de terra orta est. \fk*\ft ID. Confessio de homine, ut se accuset, etc., usque ad data est justificatio confitentis.\ft*\f* \q1 \v 12 Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. \q1 \v 14 Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.]\f + \fr 84.14 \fr*\fk Justitia ante eum. \fk*\ft ID. Prima hominis justitia est, etc., usque ad et visitans ponet in via gressus. \ft*\fk Ambulabit. \fk*\ft Accrescet, vel præcurret, parans ei viam; et Dominus in via parata ponet gressus.\ft*\f* \c 85 \d Oratio ipsi David. [Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.\f + \fr 85.1 \fr*\fk Oratio David. \fk*\ft AUG. Psalmus iste, secundus eorum est qui orationis nomine intitulantur, in quo Christus Dei Filius et hominis, unus Deus cum Patre, unus homo cum hominibus, orat in forma servi, qui oratur a nobis in forma Dei. Orat pro nobis ut sacerdos noster; orat in nobis ut caput nostrum, oratur a nobis ut Deus noster. CASS. Christi oratio fidelium, etc., usque ad comprimeret audaciam stultæ et inconsultæ temeritatis. AUG. Hæc dicit Christus in nobis, et nos in illo. CASS. Orat ascendendo, unde concludit: Omnes gentes adorantes.\ft*\f* \q1 \v 1 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.\f + \fr 85.2 \fr*\fk Quoniam sanctus sum. \fk*\ft AUG. Christus proprie sanctus sanctificans, etc., usque ad miserere clamantis, lætifica levatum.\ft*\f* \q1 \v 2 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die; \q1 \v 3 lætifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi. \q1 \v 4 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.\f + \fr 85.5 \fr*\fk Mitis. \fk*\ft ID. Portans hominem, donec perficiat eum, etc., usque ad cum nondum sit perfectus.\ft*\f* \q1 \v 5 Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meæ.\f + \fr 85.6 \fr*\fk Auribus percipe. \fk*\ft CASS. Vide ordinem orationis, etc., usque ad auditum deprecationi meæ.\ft*\f* \q1 \v 6 In die tribulationis meæ clamavi ad te, quia exaudisti me.\f + \fr 85.7 \fr*\fk Tribulationis. \fk*\ft AUG., CASS. Cum enixius clamatur, etc., \ft*\fk usque ad quia non est similis tui in diis, Domine.\fk*\f* \q1 \v 7 Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua. \q1 \v 8 Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.\f + \fr 85.9 \fr*\fk Quascunque fecisti venient et adorabunt coram, \fk*\ft etc. AUG. Si est gens quam non fecit Deus, illa non adorabit. Annuntiat Ecclesiam ubique diffusam, quod modo impletum est: Et nota, quia, ut ait Scriptura: \ft*\fk In lata gente gloria regis, in diminutione populi principis contritio. \fk*\ft Sequitur: \ft*\fk Et glorificabunt nomen.\fk*\f* \q1 \v 9 Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus.\f + \fr 85.10 \fr*\fk Tu es Deus solus. \fk*\ft ID. Vel tu solus magnus contra futuros, qui se dicunt magnos et deos.\ft*\f* \q1 \v 10 Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum.\f + \fr 85.11 \fr*\fk Deduc me, Domine, in via tua. \fk*\ft CASS. Orat pro omnibus jam adorantibus, et loquitur in membris. \ft*\fk Domine, deduc, \fk*\ft etc. Aliud est duci ad viam, et aliud est duci in via, ne in ea cadatur: ubique egent homines adjuvari, sive sint in via, sive extra eam. Via autem Christus est, qui dicit: \ft*\fk Ego sum via, veritas, et vita. Lætetur cor meum. \fk*\ft AUG. In timore mundano præcedit causa, etc., usque ad qui autem timet, et non sperat, depressus est.\ft*\f* \q1 \v 11 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in æternum: \q1 \v 12 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.\f + \fr 85.13 \fr*\fk Ex inferno inferiori. \fk*\ft ID. Per hoc intelligimus, etc., usque ad hæc sunt opiniones, non assertiones.\ft*\f* \q1 \v 13 Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam: et non proposuerunt te in conspectu suo.\f + \fr 85.14 \fr*\fk Deus, iniqui insurrexerunt super me, et Synagoga potentium, \fk*\ft etc. CASS. Item pro se orat facta mentione passionis suæ et gloriæ, unde habent hi pro quibus oravit multam misericordiam et eruuntur de inferno.\ft*\f* \q1 \v 15 Et tu, Domine Deus, miserator et misericors; patiens, et multæ misericordiæ, et verax. \q1 \v 16 Respice in me, et miserere mei; da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillæ tuæ.\f + \fr 85.16 \fr*\fk Da imperium tuum. \fk*\ft AUG. Quasi dicat: Transeat tempus patientiæ, veniat tempus judicii, unde non tantum Christus, sed et sancti sedebunt judices, qui sunt \ft*\fk filii ancillæ, \fk*\ft id est Ecclesiæ.\ft*\f* \q1 \v 17 Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur: quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.] \c 86 \q1 \v 1 Filiis Core. Psalmus cantici. [Fundamenta ejus in montibus sanctis;\f + \fr 86.1 \fr*\fk Psalmus. \fk*\ft CASS. Quia agit de Ecclesia secundum potestatem, ubi agit opera. \ft*\fk Cantici. \fk*\ft Ut de sæculari Jerusalem, ad intelligentiam superne eleveris, scilicet de actione ad theoricam. Propheta prædicat cœlestem Jerusalem filiis Chore, quam commendat per fundamenta, et portas, et famam ut eis augeatur affectus. \ft*\fk Fundamenta ejus. \fk*\ft Psalmus de cœlesti Jerusalem: plenus spiritu Propheta, multa volvens apud se, de hac civitate, de qua nihil adhuc dixerat, in hoc erumpit: \ft*\fk Fundamenta ejus, \fk*\ft etc. Prior laus a fundamentis; soliditas totius civitatis notetur. \ft*\fk Ejus, \fk*\ft non refertur ad aliquod præmissum: sed ad cordis Prophetæ meditationem, quia nunquam de illa corde tacuerat, etsi ore.\ft*\f* \q1 \v 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. \q1 \v 3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !\f + \fr 86.3 \fr*\fk Dicta. \fk*\ft AUG. Hæc sunt illa, quæ Dominus per prophetas de ea prædixit.\ft*\f* \q1 \v 4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.\f + \fr 86.4 \fr*\fk Memor ero. \fk*\ft ID. Diapsalma. Dominus de eadem Jerusalem. \ft*\fk Memor ero Raab. \fk*\ft Ostendit quæ sunt illa gloriosa; quasi dicat: Hæc sunt illa: in illa civitate, inquit Propheta ex persona Dei, \ft*\fk Memor ero Raab et Babylonis, \fk*\ft quæ non pertinent ad populum Judæorum. \ft*\fk Gloriosa de te, \fk*\ft ubi non solus est Judæus, sed omnes gentes. \ft*\fk Raab. \fk*\ft Per fenestram emisit coccinum, id est, in fronte habet signum sanguinis Christi Ecclesia gentium. Unde: \ft*\fk Publicani et meretrices præcedent vos in regnum cœlorum. Raab, \fk*\ft latitudo vel impetus, gentes, quæ late et impetuose vagantur per vitia. Ad Babyloniam pertinent omnes mali, ut ad Jerusalem omnes sancti. \ft*\fk Ecce alienigenæ. \fk*\ft Memor ero. Quare hoc dixisti? \ft*\fk Ecce alienigenæ, \fk*\ft id est, gentes \ft*\fk Tyrus, \fk*\ft angustia vitiorum, vel pœnitentiæ.\ft*\f* \q1 \v 5 Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?\f + \fr 86.5 \fr*\fk Nunquid Sion. \fk*\ft Secundum aliam litteram. \ft*\fk Mater Sion dicet, homo. \fk*\ft AUG., CASS. Quasi dicat: Unde alieni pervenient ad Jerusalem? Audi unde. Est quidam homo, id est, Christus, qui dicit \ft*\fk mater Sion, \fk*\ft id est Synagoga mater mea secundum carnem; et per hunc veniunt; quis est homo ille? Ipse est qui \ft*\fk in ea natus est\fk*\ft et eam fundavit; ipse dicit, \ft*\fk mater, \fk*\ft civitati illi. CASS. Vel, commendat Sion spirituali, etc., usque ad quorum principum? AUG. Horum, secundum aliam litteram \ft*\fk qui facti sunt, \fk*\ft scilicet principes, \ft*\fk in ea, \fk*\ft id est, qui facti sunt principes; antequam essent in ea, non erant principes, sed abjecta mundi: \ft*\fk Elegit\fk*\ft enim \ft*\fk Deus infirma mundi ut confunderet fortia.\fk*\f* \q1 \v 6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea. \q1 \v 7 Sicut lætantium omnium habitatio est in te.]\f + \fr 86.7 \fr*\fk Sicut lætantium. \fk*\ft CASS. Diapsalma. Concludit paucis verbis, tangens futuram beatitudinem. AUG. \ft*\fk Sicut lætantium\fk*\ft collatis omnibus concludit: \ft*\fk Sicut lætantium. Sicut, \fk*\ft quia talis erit lætitia, qualem hic non novimus, et ideo cum non potuit exprimi, dicit, ut potuit, \ft*\fk sicut lætantium.\fk*\f* \c 87 \q1 \v 1 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.\f + \fr 87.1 \fr*\fk Mahalath. \fk*\ft AUG. Chorus, ut canenti chorus consonando respondeat, etc., usque ad dicitur enim fuisse quidam orientalis.\ft*\f* \q1 \v 2 [Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.\f + \fr 87.2 \fr*\fk Domine Deus. \fk*\ft CASS. Monet Christi mortem imitari. Primo precatur auxilium referens contemptum ab inimicis: unde in forma servi orans ad patrem, ait: \ft*\fk O Domine.\fk*\f* \q1 \v 3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.\f + \fr 87.3 \fr*\fk Intret in conspectu. \fk*\ft ID. Virtus puræ orationis, quæ quasi quædam persona ad Deum intrat et mandatum peragit: quo caro pervenire nequit.\ft*\f* \q1 \v 4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.\f + \fr 87.4 \fr*\fk Quia repleta est. \fk*\ft AUG. Hos humanæ infirmitatis affectus, etc., usque ad sed humanæ infirmitatis indicia.\ft*\f* \q1 \v 5 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,\f + \fr 87.5 \fr*\fk Æstimatus. \fk*\ft Quia non solum gravia, sed et contumeliosa pertuli.\ft*\f* \q1 \v 6 inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.\f + \fr 87.6 \fr*\fk Sicut vulnerati dormientes. \fk*\ft CASS. Quia et ipse lancea vulneratus, et sepulcro clausus, sed differt per hoc quod sequitur, quorum non meministi adhuc. \ft*\fk In sepulcro. \fk*\ft Id est, in carnali voluptate sopiti, unde Deus non excitat eos. \ft*\fk Et ipsi de manu tua repulsi sunt. \fk*\ft AUG. Non enim ad dormientes hoc refertur, in quibus sunt justi, quorum licet non meminerit Deus \ft*\fk adhuc, \fk*\ft ut resurgant: de his tamen dictum est: \ft*\fk Justorum animæ in manu Dei sunt\fk*\ft Sap. 3.. Vel, \ft*\fk posuerunt me\fk*\ft rei veritate, \ft*\fk In lacu inferiori, \fk*\ft id est, in aquis inferni, scilicet in tenebris et in umbra mortis.\ft*\f* \q1 \v 7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.\f + \fr 87.7 \fr*\fk In lacu inferiori. \fk*\ft CASS. Vel \ft*\fk inferni: \fk*\ft quia tam abjecta morte ablatus est in tenebris oblivionis, quem nemo requiret. Et \ft*\fk umbra mortis, \fk*\ft locus malorum, in quo puniuntur.\ft*\f* \q1 \v 8 Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.\f + \fr 87.8 \fr*\fk Super me confirmatus est. \fk*\ft ID. Putabant quod ira Dei periisset et quod Deus omnes indignationes super eum induxisset, quando pertulit eum crucifigi.\ft*\f* \q1 \v 9 Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar;\f + \fr 87.9 \fr*\fk Longe fecisti. \fk*\ft ID. Quid amici ejus in passione fecerunt. \ft*\fk Notos. \fk*\ft Non quos novit: quia tunc omnes noverat ut Deus, sed quibus notus est.\ft*\f* \q1 \v 10 oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.\f + \fr 87.10 \fr*\fk Tota die. \fk*\ft AUG. Per \ft*\fk extensas manus\fk*\ft continuatio bonorum operum, a quibus nunquam cessavit, intelligitur. In cruce enim nec una tota die fuit illa extensio, nec totum pro parte potest accipi cum addit \ft*\fk tota; \fk*\ft sed quia hæc opera non omnibus profuerunt, addit.\ft*\f* \q1 \v 11 Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?\f + \fr 87.11 \fr*\fk Nunquid mortuis. \fk*\ft Mortuos corde dicit, quibus fiunt quidem miracula Christi, sed non prosunt eis: mortuis enim corpore facta sunt mirabilia, cum quidam revixerunt. Et cum Dominus infernum penetravit, atque inde victor mortis ascendit, magnum factum est mortuis miraculum. \ft*\fk Nunquid mortuis. \fk*\ft CASS. Quibus non prosunt opera sua ostendit. \ft*\fk Aut medici suscitabunt, \fk*\ft etc. AUG. In Hebræo non medici, etc., \ft*\fk usque ad: Nemo potest venire ad me, nisi Pater traxerit eum.\fk*\f* \q1 \v 12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?\f + \fr 87.12 \fr*\fk Sepulcro. \fk*\ft Unde in Evangelio de talibus: \ft*\fk Similes estis sepulcris dealbatis quæ foris apparent hominibus speciosa: intus vero plena sunt ossibus mortuorum, \fk*\ft quasi, sic et vos hypocrisi et iniquitate. \ft*\fk Misericordiam et veritatem. \fk*\ft AUG. Misericordiam et veritatem amat conjungere Scriptura: maxime in psalmis.\ft*\f* \q1 \v 13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?\f + \fr 87.13 \fr*\fk In tenebris. \fk*\ft Idem sunt mortui positi in sepulcro, et tenebræ, et terra oblivionis.\ft*\f* \q1 \v 14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.\f + \fr 87.14 \fr*\fk Ego ad te, Domine, clamavi. \fk*\ft CASS. Quæ in suis sustinet; ecce chorus respondens præcinenti. ID. \ft*\fk Et ego quasi, \fk*\ft cum illis, cum quibus unum. AUG. \ft*\fk Et ego. \fk*\ft His mortuis non prosunt opera, etc., \ft*\fk usque ad Ut quid, Domine, repellis.\fk*\f* \q1 \v 15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me?\f + \fr 87.15 \fr*\fk Ut quid. \fk*\ft CASS. Ecce quantum desiderat. \ft*\fk Ut quid, Domine. \fk*\ft Proponit, quærendam esse causam: quæ est, ut dilatione boni, et adversis multiplicatis, quibus repulsa quasi oratio inflammetur ardentius.\ft*\f* \q1 \v 16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.\f + \fr 87.16 \fr*\fk Exaltatus. \fk*\ft ID. Prius tumido corde, postea, \ft*\fk Humiliatus. \fk*\ft Per confessionem. \ft*\fk Conturbatus, \fk*\ft id est, confusus de peccatis, ea damnando.\ft*\f* \q1 \v 17 In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me:\f + \fr 87.17 \fr*\fk Transierunt. \fk*\ft CASS. Non mansuete contigerunt. AUG. Quia non de fideli, sed de infideli dictum est: \ft*\fk Ira Dei manet super eum\fk*\ft Joan. 3.. Flagellat enim filios quos recipit, unde: \ft*\fk Quos ego amo, arguo et castigo\fk*\ft Apoc. 3.. Et alibi: \ft*\fk Percutiam et sanabo: occidam et vivere faciam\fk*\ft Deut. 32.. ID. \ft*\fk Transierunt et conturbaverunt. \fk*\ft Quia aliud jam de damnatione patimur, et aliud de æterna ultione timemus. \ft*\fk Terrores tui. \fk*\ft CASS. Quos patior: quia tibi placuit, non meo merito. AUG. Terrores futuri judicii, quos omnis caro timet. \ft*\fk Conturbaverunt me. \fk*\ft Secundum infirmitatem carnis. AUG. \ft*\fk Conturbaverunt me\fk*\ft aliquando terrores, ita conturbant animum cogitantis circumpendentibus malis, ut sicut aquæ circumfluere videantur, et simul undique circumdare, unde amici et noti timore deserunt, unde Apostolus: \ft*\fk Omnes me dereliquerunt\fk*\ft II Tim. 4..\ft*\f* \q1 \v 18 circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul.\f + \fr 87.18 \fr*\fk Circumdederunt me. \fk*\ft CASS. Peccata undique copiosa inundatione concludunt. \ft*\fk Tota die. \fk*\ft AUG. Quia nullo tempore desunt mala Ecclesiæ donec finiatur sæculum. Sed hæc omnia fiunt, ut oratio Ecclesiæ præveniat Deum donec illa salus veniat, ubi nihil malorum sit.\ft*\f* \q1 \v 19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.]\f + \fr 87.19 \fr*\fk Amicum\fk*\ft CASS. Et qui pio et fideli amore conjuncti sunt. \ft*\fk Proximum et notos, \fk*\ft etc. Parentela. Sæpe justis humana officia timore subtracta sunt.\ft*\f* \c 88 \d Intellectus Ethan Ezrahitæ. \q1 \v 1 [Misericordias Domini in æternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.\f + \fr 88.2 \fr*\fk Misericordias. \fk*\ft CASS. Hic Psalmus de spe Christianorum et magnificentia Domini multa dicit, per quæ nemo seducitur, qui digne supplicet, quod verus Isræl ita intelligit. Primo de misericordia et veritate se cantare promittit Propheta. \ft*\fk In æternum. \fk*\ft CASS., REM. Quomodo \ft*\fk misericordias in æternum cantat, \fk*\ft et gratias agit, qui miseriæ non meminit? Quomodo autem plena beatitudo si memoria reatus mentem tangit? Sed sæpe læti tristium meminimus, et sani dolorum sine dolore, et inde amplius læti et grati sumus; sic itaque et miseriæ recordatio nil beatitudinis detrahit. \ft*\fk Veritatem. \fk*\ft Promissionem. In ore, non ex ore labitur, sed in ore diu tanquam dulce versatur.\ft*\f* \q1 \v 2 Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis; præparabitur veritas tua in eis.\f + \fr 88.3 \fr*\fk Quoniam dixisti. \fk*\ft Hic dicit: Unde scit? et quæ misericordiæ Dei per Christum sint? AUG. Quas misericordias, et quam veritatem cantabo? Ecce. \ft*\fk Quoniam dixisti. \fk*\ft Quasi dicat: Ego homo secure dico, quod tu, Deus, dixisti, per Spiritum manifestati. \ft*\fk Misericordia ædificabitur. \fk*\ft AUG. Utrumque repetit, quod prædixit. Quia universæ viæ Domini misericordia et veritas. Non exhibetur veritas in impletione promissorum, nisi præcedat misericordia in remissione peccatorum. Denique, veritas Judæis, quibus promissa facta sunt, pertinet, misericordia, gentibus: ut ait Apostolus: \ft*\fk Dico enim Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei implendam: gentes autem super misericordia honorare Deum\fk*\ft Rom. 15.. \ft*\fk In cœlis. \fk*\ft Qui enarrant gloriam Dei, per quos ædificatur misericordia.\ft*\f* \q1 \v 3 Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo:\f + \fr 88.4 \fr*\fk Juravi David servo meo. \fk*\ft Securus est iste, ideo quia Deus dixit: securior, quia juravit. Juratio Dei promissionis est confirmatio, ex utroque fit homo Ethan, id est, robustus.\ft*\f* \q1 \v 4 Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.\f + \fr 88.5 \fr*\fk In æternum. \fk*\ft CASS. Non est temporalis ædificatio misericordiæ, sicut ruina iniquitatis temporalis est: destruitur enim iniquitas temporalis in quibusdam, ut in eis ædificetur æterna misericordia, unde Jeremiæ Dominus dicit: \ft*\fk Ecce ergo constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices et plantes. In generationem. \fk*\ft AUG. Generatio enim non potest, etc., usque ad sedebit et tunc in sanctis.\ft*\f* \q1 \v 5 Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.\f + \fr 88.6 \fr*\fk Confitebuntur cœli. \fk*\ft CAS. Diapsalma. Secundo diversis modis laudes, et potentiam Dei describit, quasi, sicut dixisti, ita fiet. \ft*\fk Confitebuntur, \fk*\ft laudabunt. \ft*\fk Confitebuntur cœli mirabilia. \fk*\ft In omni enim misericordia perditorum, in justificatione impiorum quid laudamus nisi mirabilia Dei? Laudas quia surrexerunt mortui, plus lauda quia redempti sunt perditi. Vides enim hominem heri voraginem ebrietatis, hodie ornamentum sobrietatis. Vides enim hominem heri cœnum luxuriæ, hodie decus temperantiæ: heri blasphematorem Dei, hodie laudatorem Dei. Vides hominem heri servum creaturæ, hodie cultorem Creatoris: hæc sunt mirabilia quæ confitentur cœli. \ft*\fk Etenim veritatem. \fk*\ft CASS. Vel sine \ft*\fk enim. \fk*\ft Mirabilia quomodo omnia agit et administrat ubique. Veritas in Ecclesia ubi creditur, \ft*\fk Verbum caro factum, \fk*\ft et quod Trinitas, prius Deus.\ft*\f* \q1 \v 6 Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei?\f + \fr 88.7 \fr*\fk Quoniam quis. \fk*\ft AUG. Notandum quod idem sunt cœli et nubes, scilicet prædicatores. Sed cœli, prædicatores, propter fulgorem veritatis. \ft*\fk Nubes, \fk*\ft quæ nebulosæ sunt propter mortalitatem carnis, et quia transeunt, ubi et abscondita, quæ post in judicio clarebunt. \ft*\fk In filiis. \fk*\ft Vel superis, vel hominibus. Ne ergo putetur tantum homo: ille enim naturalis, nos adoptivi; ille genitus, nos creati; ille ab æterno genitus, nos in tempore facti; ille unicus, nos multi.\ft*\f* \q1 \v 7 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.\f + \fr 88.8 \fr*\fk Super omnes. \fk*\ft ID. Angelos, vel homines, qui sunt stipatores ejus impares, qui ei dono ejus proximant.\ft*\f* \q1 \v 8 Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.\f + \fr 88.9 \fr*\fk Tibi. \fk*\ft ID. Qui omnia fecisti, etc., usque ad tentari supra id quod potest homo.\ft*\f* \q1 \v 9 Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas. \q1 \v 10 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.\f + \fr 88.11 \fr*\fk Vulneratum. \fk*\ft Humiliatus est perdendo, quos tenebat; vulneratus percusso corde, ubi superbiebat. \ft*\fk Superbum. \fk*\ft AUG. Scilicet draconem, qui in mari factus est ad illudendum ei, qui per humilem Christum, in quo alii sunt humiles, humiliantur; humiliavit se Christus, ut humiliaret superbum. Superbus enim superbos tenebat: vulneratur diabolus vulnerato Christo, nondum ex toto mortuus est. \ft*\fk Inimicos. \fk*\ft Ærias potestates vel Judæos per mundum dispersos, vel de hominibus alios assumpsit qui sunt spolia diaboli, alios reliquisti quos post eum abire permisisti.\ft*\f* \q1 \v 11 Tui sunt cæli, et tua est terra: orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti;\f + \fr 88.12 \fr*\fk Tui sunt cœli et tua est terra orbem, \fk*\ft etc. ID. Ideo in cœlo triumphavit de diabolo, quia ejus est cœlum; in terra de Judæa, quia ejus est terra. Cur ergo illi in alienis superbierunt? \ft*\fk Tu fundasti. \fk*\ft Cur ergo in eum se erigunt, cujus est ambitus mundi, et omnes creaturæ quæ in eo sunt?\ft*\f* \q1 \v 12 aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:\f + \fr 88.13 \fr*\fk Aquilonem. \fk*\ft Diabolus. \ft*\fk Mare tu creasti. \fk*\ft Sæculum. Stulte ergo in eum se erigunt, a quo creata sunt. \ft*\fk Thabor et Hermon in nomine tuo. \fk*\ft AUG. Montes Syriæ, et per eos gentes accipiuntur a parte totum per synedochen. \ft*\fk Exsultabunt. \fk*\ft Christo veniente allegorice. \ft*\fk Thabor, \fk*\ft Judæi, ad quos primum lumen venit. \ft*\fk Hermon, \fk*\ft Gentes, quæ prius fuerunt anathematizatæ. \ft*\fk In nomine tuo exsultabunt, \fk*\ft conjunctis in angulari lapide duobus parietibus. AUG. \ft*\fk Thabor. \fk*\ft Veniens lumen a summo scilicet lumine, quo veniente fit anathema ejus, id est diaboli, qui nos tenebat in errore suo. Quod est: a te datum est ut illuminemur, ut anathema demus diabolo.\ft*\f* \q1 \v 13 tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua: \q1 \v 14 justitia et judicium præparatio sedis tuæ: misericordia et veritas præcedent faciem tuam.\f + \fr 88.15 \fr*\fk Præparatio sedis tuæ. \fk*\ft CASS. \ft*\fk Sedes\fk*\ft Dei æterna, sed in judicio apparebit \ft*\fk parata, \fk*\ft cum ipse videbitur juste judicare. Vel modo homines discernendo et justa tenendo, parant se sedem Domino. \ft*\fk Misericordia et veritas præcedent faciem tuam. \fk*\ft A similitudine præcursoris Domino hospitium præparantis.\ft*\f* \q1 \v 15 Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,\f + \fr 88.16 \fr*\fk Beatus populus qui scit, \fk*\ft etc. CASS. Ille scit, qui suam lætitiam non in sua, sed Domini virtute ponit, vel, qui, quod ore cantat, corde intelligit: unde sequitur hoc præmium, \ft*\fk in lumine, \fk*\ft id est, in contemplatione Trinitatis perseverabunt. \ft*\fk Jubilationem. \fk*\ft Jubilus, gaudium quod verbis explicari non potest, nec tamen penitus reticeri. \ft*\fk Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt. \fk*\ft CASS. Commendat gratiam, de qua jubilus. AUG. Vel in bene placito tuo, id est in Christo, ideo in ipso, quia assumpsit carnem nostram, in quo omnis spes.\ft*\f* \q1 \v 16 et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur. \q1 \v 17 Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. \q1 \v 18 Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri. \q1 \v 20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.\f + \fr 88.20 \fr*\fk Tunc locutus est in visione. \fk*\ft CASS. Diapsalma. Tertio promissiones Patris de Christo. Superior laus non est dubia, quam paterna confirmat auctoritas. CASS. AUG. \ft*\fk Tunc. \fk*\ft Quando disposuisti testamentum, vel cum hæc diceres mihi, \ft*\fk tunc locutus es sanctis, \fk*\ft reliquis prophetis \ft*\fk in visione, \fk*\ft non enim ignoranter locuti sunt, sicut Montanus et quidam alii hæretici dixerunt.\ft*\f* \q1 \v 21 Inveni David, servum meum; oleo sancto meo unxi eum.\f + \fr 88.21 \fr*\fk David servum meum oleo sancto meo unxi eum. \fk*\ft AUG. Manu fortem, servum obedientem, ideo in eo posui adjutorium.\ft*\f* \q1 \v 22 Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. \q1 \v 23 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.\f + \fr 88.23 \fr*\fk Inimicus in eo. \fk*\ft ID. Diabolus, unde: \ft*\fk Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam\fk*\ft Joan. 14.. \ft*\fk Filius iniquitatis non apponet nocere. \fk*\ft Judas non apponet, non addet effectum voluntati.\ft*\f* \q1 \v 24 Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.\f + \fr 88.24 \fr*\fk A facie ipsius inimicos. \fk*\ft AUG. Cum facies ejus peccatores respicit, a criminibus separantur, quibus non est locus sub præsentia ejus.\ft*\f* \q1 \v 25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.\f + \fr 88.25 \fr*\fk Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. \fk*\ft ID. Sæpe misericordia et veritas commendantur nobis, etc., usque ad ubi hæc sibi occurrunt.\ft*\f* \q1 \v 26 Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus. \q1 \v 27 Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ. \q1 \v 28 Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ. \q1 \v 29 In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. \q1 \v 30 Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli. \q1 \v 31 Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint;\f + \fr 88.31 \fr*\fk Si autem dereliquerint. \fk*\ft Non solum de persistentibus, sed et de cadentibus hæc promitto.\ft*\f* \q1 \v 32 si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint: \q1 \v 33 visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum;\f + \fr 88.33 \fr*\fk In virga. \fk*\ft Quis enim est filius? etc., \ft*\fk usque ad: Et in verberibus, \fk*\ft etc. \ft*\fk Non dispergam. \fk*\ft AUG. Ipse non tollit misericordiam ei, qui Christianus quidem est: quod si homo ita iniquus est, ut fugiat accedente patre, ipse se alienat, non pater abjicit eum.\ft*\f* \q1 \v 34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea, \q1 \v 35 neque profanabo testamentum meum: et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.\f + \fr 88.35 \fr*\fk Neque profanabo. \fk*\ft Profana esset promissio, si esset inexpleta. Nunquid propter malos pisces nihil ex illa sagena mittitur in vascula? Mittentur utique boni pisces, id est, quos prædestinavit.\ft*\f* \q1 \v 36 Semel juravi in sancto meo, si David mentiar:\f + \fr 88.36 \fr*\fk Semel juravi. \fk*\ft CASS. Homo frequenter, Deus \ft*\fk semel, \fk*\ft qui non variatur. \ft*\fk In sancto. \fk*\ft In homine Christo, in quo complendum erat quod juravi; vel David, id est Christo, per sanctitatem. \ft*\fk Semen, \fk*\ft Christiani.\ft*\f* \q1 \v 37 semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, \q1 \v 38 et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis.\f + \fr 88.38 \fr*\fk Sicut sol in conspectu. \fk*\ft AUG. Secundum animam, etc., usque ad in cœlo, id est Christus. \ft*\fk Tu vero repulisti. \fk*\ft CASS. Diapsalma. Quarto adversa prædictis promissionibus ponit, ne putentur in alio impleri, quam in futuro tunc Christo. \ft*\fk Tu vero repulisti. \fk*\ft Quasi, Christianis hæc bona, sed non Judæis, qui se privaverunt promissione, et hoc est: Tu vero \ft*\fk Christum tuum, \fk*\ft id est, unctum David, a regno repulisti pro peccato, quod commisit contra Uriam de Bethsabee; \ft*\fk Et despexisti, \fk*\ft vel \ft*\fk sprevisti, \fk*\ft quia multa indigna passus; \ft*\fk distulisti, \fk*\ft diu in tribulatione, \ft*\fk testamentum, \fk*\ft promissa Judæis, ad gentes lata sunt. AUG. \ft*\fk Tu vero. \fk*\ft Vel, hæc omnia de Christo et Ecclesia, \ft*\fk repulisti, \fk*\ft ad patibulum \ft*\fk Christum tuum, \fk*\ft et in despectum dedisti. Vel, distulisti a gloria, ad tempus, vel secundum membra.\ft*\f* \q1 \v 39 Tu vero repulisti et despexisti; distulisti christum tuum. \q1 \v 40 Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctuarium ejus.\f + \fr 88.40 \fr*\fk Testamentum. \fk*\ft Promissio videtur eversa, et sancti profani reputantur. \ft*\fk Sepes, \fk*\ft prælatos, \ft*\fk destruxisti, \fk*\ft dum occiduntur. \ft*\fk Et posuisti firmamentum ejus formidinem. \fk*\ft Qui firmabant alios docendo, jam sunt timori, dum affliguntur, et quidam jam sunt direpti \ft*\fk a transeuntibus viam, \fk*\ft quæ est Christus.\ft*\f* \q1 \v 41 Destruxisti omnes sepes ejus; posuisti firmamentum ejus formidinem. \q1 \v 42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis. \q1 \v 43 Exaltasti dexteram deprimentium eum; lætificasti omnes inimicos ejus. \q1 \v 44 Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.\f + \fr 88.44 \fr*\fk Avertisti adjutorium gladii ejus. \fk*\ft Id est prædicationem. \ft*\fk Non es auxiliatus ei in bello, \fk*\ft sed dedisti ad passiones. \ft*\fk Destruxisti eum ab emendatione, \fk*\ft etc., id est, quidam mundi defecerunt, et in terram redacti sunt. \ft*\fk Minorasti, \fk*\ft ut putatur, dum cito de vita auferuntur. AUG. Quare illa promisit Deus, etc., usque ad ut hæc promissio in aliis exspectaretur.\ft*\f* \q1 \v 45 Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.\f + \fr 88.45 \fr*\fk Destruxisti eum. \fk*\ft Hæc omnia venerunt Judæis, non tamen ablato eis Christo, et æterno regno, sed dilato. \ft*\fk Sedem ejus in terram collisisti. \fk*\ft Id est, regnum eorum ubique terrarum deletum est, quia jam non est de eis princeps.\ft*\f* \q1 \v 46 Minorasti dies temporis ejus; perfudisti eum confusione.\f + \fr 88.46 \fr*\fk Minorasti. \fk*\ft Quia diu staret regnum eorum, si sub Deo. \ft*\fk Perfudisti eum confusione. \fk*\ft Quia gestat opprobrium infidelitatis. \ft*\fk Minorasti. \fk*\ft AUG. Putabant se regnaturos in æternum, sed minuisti dies regni eorum, ut non staret, juxta opinionem eorum.\ft*\f* \q1 \v 47 Usquequo, Domine, avertis in finem? exardescet sicut ignis ira tua?\f + \fr 88.47 \fr*\fk Usquequo, Domine? \fk*\ft CASS. Diapsalma. Quinto. Ecce in quo impletæ promissiones, scilicet in \ft*\fk substantia David, \fk*\ft quæ vivit, et eruit animam, id est, in Christo. AUG. Sed, usquequo non resuscitas Christum? Quæ \ft*\fk substantia? \fk*\ft quæ nihil, nisi per ipsum. \ft*\fk Quis est homo qui vivit et non videbit mortem? \fk*\ft nullus. In his jam postulat subvenire homini, vel specialiter Judæis.\ft*\f* \q1 \v 48 Memorare quæ mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?\f + \fr 88.48 \fr*\fk Memorare quæ mea substantia. \fk*\ft ID. Dicit hoc David, carne positus in Judæis, spe in Christo. Quæ \ft*\fk sit mea substantia? \fk*\ft Et si Judæi deficiunt, non deficit \ft*\fk mea substantia, \fk*\ft non omnino interit radix, unde veniet Maria: et de ea veniet semen cui promissum est. Nam de populo illo virgo Maria, de virgine Maria caro Christi, et caro illa non est peccatrix, sed peccatorum mundatrix. \ft*\fk Nunquid enim vane. \fk*\ft Omnes filii hominum ierunt in vanitatem, non \ft*\fk tamen vane constituisti\fk*\ft eos: unde ergo mundas eos a vanitate? per \ft*\fk semen, \fk*\ft in quo est \ft*\fk mea substantia; \fk*\ft de quo subdit: \ft*\fk Quis est homo?\fk*\f* \q1 \v 49 Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi?\f + \fr 88.49 \fr*\fk Quis est homo? \fk*\ft ID. Nulli hoc convenit, nisi Christo: et si enim resurgentes invenit, et non ultra videbunt mortem: non tamen ipsi \ft*\fk eruent animas suas de manu inferiori, \fk*\ft sed ille, qui \ft*\fk potest animam ponere, et iterum sumere, cui nemo eam tollet. \fk*\ft CASS. Vel sic, nullus vivet, vel eruet animam: et cum hoc sit, \ft*\fk ubi sunt misericordiæ? \fk*\ft Jam rogat promissiones impleri, quas David fecit.\ft*\f* \q1 \v 50 Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua?\f + \fr 88.50 \fr*\fk Ubi sunt misericordiæ? \fk*\ft ID. Diapsalma. Sexto, in membris etiam implentur promissiones, non temporaliter, sed spiritualiter. Et loquitur in persona Ecclesiæ.\ft*\f* \q1 \v 51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium:\f + \fr 88.51 \fr*\fk Memor esto, Domine. \fk*\ft AUG. Ut remuneres, videtur oblitus, dum differt. \ft*\fk Opprobrii servorum. \fk*\ft CASS. Illati servis a multis gentibus. AUG. Quod ego Ecclesia \ft*\fk Continui, \fk*\ft id est, portavi. \ft*\fk In sinu, \fk*\ft in secreto mentis, quia palam non audebat loqui.\ft*\f* \q1 \v 52 quod exprobraverunt inimici tui, Domine; quod exprobraverunt commutationem christi tui. \q1 \v 53 Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.]\f + \fr 88.53 \fr*\fk Benedictus. \fk*\ft CASS. Contra maledictiones gentium. AUG. Benedictus. Exclamatio ex visa claritate Christi.\ft*\f* \c 89 \d Oratio Moysi, hominis Dei. [Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.\f + \fr 89.1 \fr*\fk Oratio Moysi. \fk*\ft AUG. Cum vetus vita et nova, etc., usque ad et videt mirabilia de lege Dei. CASS., REM. Agit iste psalmus de defectu generis humani, qui per Christum auferetur. \ft*\fk Domine refugium. \fk*\ft CASS. Primo, æternum proponit refugium temporaliter homini.\ft*\f* \q1 \v 1 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.\f + \fr 89.2 \fr*\fk Priusquam montes. \fk*\ft Ne autem videretur non fuisse, antequam esset nobis refugium; adjungit \ft*\fk priusquam. Montes, terra. \fk*\ft AUG. Ecce omnis rationalis creatura hac differentia distincta est, \ft*\fk ut montium\fk*\ft nomine celsitudo angelorum; et \ft*\fk terræ\fk*\ft nomine humilitas hominum: ideoque non incongrue verba sic distinxit, ut diceret \ft*\fk montes, \fk*\ft id est angelos, \ft*\fk fieri, \fk*\ft et \ft*\fk terram, \fk*\ft id est homines, \ft*\fk formari. Fierent aut formaretur. \fk*\ft Formari, vel fingi, solet dici secundum corpora: fieri de nihilo. \ft*\fk A sæculo. \fk*\ft Aptius diceret, etc., usque ad hic autem ponitur \ft*\fk sæculum\fk*\ft pro æterno. \ft*\fk A sæculo. \fk*\ft Ecce quæ æternitas nobis refugium, etc., \ft*\fk usque ad Ne avertas, quoniam mille anni. Tu es. \fk*\ft Optime ait, quia immutabilis. Non dicit eris, vel fuisti, cum immutabilis essentia Dei non noverit præteritum, vel futurum; unde dictum est: \ft*\fk Ego sum qui sum. \fk*\ft Et, \ft*\fk Qui est misit me ad vos? \fk*\ft Et: \ft*\fk Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.\fk*\f* \q1 \v 2 Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini, filii hominum.\f + \fr 89.3 \fr*\fk Ne avertas. \fk*\ft CASS. Secundo, exponit infirmitatem hominis, cui petit subveniri. \ft*\fk In humilitatem. \fk*\ft Id est, terrenam concupiscentiam, etc., usque ad qui docuit cœlestia quærere.\ft*\f* \q1 \v 3 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit: et custodia in nocte\f + \fr 89.4 \fr*\fk Dies hesterna. \fk*\ft AUG. Non dicit, saltem sicut crastina, etc., usque ad in sollicitudine, et trepidatione, et quasi nihil est.\ft*\f* \q1 \v 4 quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt. \q1 \v 5 Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat.\f + \fr 89.6 \fr*\fk Mane sicut herba. \fk*\ft AUG., CASS. Mutetur a qualitate noctis. \ft*\fk Vespere decidat. \fk*\ft In extremis secta, vel fracta. CASS. \ft*\fk Mane sicut herba. \fk*\ft Dixi, quod anni habentur, etc., usque ad juventus quæ floret et transit. \ft*\fk Vespere. \fk*\ft Senectus, quando refrigescit vigor hominis. \ft*\fk Vel, mane sicut herba. \fk*\ft Apta comparatio, quasi, sicut herba mutatur a qualitate, quam habet in nocte, in deteriorem mane orto sole: ita mutatur homo in deterius.\ft*\f* \q1 \v 6 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.\f + \fr 89.7 \fr*\fk Defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. \fk*\ft AUG. Mortales et passibiles facti, quod tamen morte finire timemus, unde sequitur: \ft*\fk Et in furore tuo turbati sumus. Sæculum. \fk*\ft Vitam nostram pravam. Vel \ft*\fk sæculum\fk*\ft posteros. \ft*\fk In illuminatione vultus. \fk*\ft CASS. Illa teguntur, quæ veniam habent: \ft*\fk illuminantur, \fk*\ft quæ puniuntur.\ft*\f* \q1 \v 7 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui. \q1 \v 8 Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur;\f + \fr 89.9 \fr*\fk Quoniam omnes dies. \fk*\ft AUG. Cognitio nostra defecit obtenebrata ratione per peccatum, vel, tempus vitæ abbreviatum est, et pene \ft*\fk defecit, \fk*\ft quia ad paucitatem redacti sunt dies vitæ nostræ. \ft*\fk Anni nostri sicut. \fk*\ft CASS., AUG. Miseria et brevitas hujus vitæ exprimitur hic per similitudinem \ft*\fk araneæ, \fk*\ft quæ texit inanes telas, ut dolo capiat muscas: unde sicut aranea, id est, in rebus corruptibilibus laborabamus, inania texebamus. CASS. Vita per iram Dei breviata est, quia præsumptione longioris vitæ peccabant. Et nos ipsi in \ft*\fk ira tua defecimus. \fk*\ft AUG. Id est, essentia nostra defecit per ærumnas. \ft*\fk Meditabuntur... anni, \fk*\ft non operabuntur, quia sine utilitate transeunt. Vel, meditabuntur passive, id est, reputabuntur anni nostri \ft*\fk sicut aranea, \fk*\ft id est, sicut inanes et inutiles.\ft*\f* \q1 \v 9 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.\f + \fr 89.10 \fr*\fk Septuaginta. \fk*\ft ID. Terrenorum appetitus quæ septem diebus aguntur: si in virtutibus octoginta, id est, æternitas petitur. \ft*\fk Annis. \fk*\ft Vel \ft*\fk anni, \fk*\ft alia littera. Quo temporis spatio dicuntur longævi, qui etiam usque ad \ft*\fk octoginta\fk*\ft annos aliquas vires habere videntur. \ft*\fk Octoginta. \fk*\ft Quia et citra octoginta annos sunt quidam infirmi, etc., usque ad redemptionem corporis exspectantes. \ft*\fk Mansuetudo. \fk*\ft Clementia est, si Dei: domatio, si nostra. Ipse enim per clementiam mansuetus, domando nos efficit mansuetos, et sic corripiemur.\ft*\f* \q1 \v 10 Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam\f + \fr 89.11 \fr*\fk Quis novi. \fk*\ft ID. Potestas iræ hominis est corpus occidere, post nihil facere. Deus et hic punit, et post in gehennam mittit: et a paucis major ejus ira intelligitur.\ft*\f* \q1 \v 11 dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.\f + \fr 89.12 \fr*\fk Dexteram tuam sic notam fac. \fk*\ft CASS. Tertio, orat et affirmat liberationem. AUG. \ft*\fk Dexteram tuam. \fk*\ft Christum sic \ft*\fk notum fecit, \fk*\ft etc., usque ad ut ad dexteram ponat. \ft*\fk Et eruditos corde in sapientia. Vel compeditos corde. \fk*\ft Quod idem est, quia qui erudiuntur in sapientia, pedem mentis injiciunt in compedes Dei, ut a via ejus non exorbitent. Quos sic fecit Deus notos in Novo Testamento, ut pro fide omnia spernerent, quæ magna habentur, in Veteri et æterna morte quærerent: hoc attendens ait, pro eis, qui multa patiuntur a sæculo pro æternis.\ft*\f* \q1 \v 12 Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.\f + \fr 89.13 \fr*\fk Convertere. \fk*\ft Quasi aversa sit facies ejus a tribulatis. \ft*\fk Usquequo. \fk*\ft Alias aliquantulum. CASS. Non ex toto, quæ magis prodest, si aliqua tribulatio semper monet nos.\ft*\f* \q1 \v 13 Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.\f + \fr 89.14 \fr*\fk Mane misericordia tua exsultavimus, et delectati sumus. \fk*\ft AUG., CASS. Modo nox, in qua esurimus: tunc autem satiabimur vultu, unde: \ft*\fk Satiabor cum apparuerit gloria tua. \fk*\ft Et alibi: \ft*\fk Mane astabo tibi, et videbo. \fk*\ft Nunc autem pro eo \ft*\fk lætati sumus, \fk*\ft et in malignis diebus in quibus dicimus: \ft*\fk Respice in servos.\fk*\f* \q1 \v 14 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala. \q1 \v 15 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.\f + \fr 89.16 \fr*\fk Respice in servos tuos. \fk*\ft Quod facit Deus in se, orat Propheta fieri suo populo: orat, scilicet, ut parcat Judæis peccantibus, si non pro meritis eorum, saltem propter opera quæ in eis fecit. \ft*\fk Et dirige filios eorum. \fk*\ft Quasi, etsi ipsi per iniquitates dispersi sunt, vel filii, in fine fide corrigantur, qui per se pravi, et inconvertibiles.\ft*\f* \q1 \v 16 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.]\f + \fr 89.17 \fr*\fk Splendor Domini Dei nostri super nos, et operamini. \fk*\ft HIER., CASS. Imago Dei recreans menti imprimatur. Vel splendor Dei super nos est, dum crucis impressione decoramur, et vexillum triumphi in fronte portamus. CASS. Triplex quippe est imago, etc., usque ad meminerim te, intelligam te, diligam te.\ft*\f* \c 90 \q1 \v 1 Laus cantici David. [Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur.\f + \fr 90.1 \fr*\fk Laus cantici. \fk*\ft Laus, et humana est: sed hæc est cantici, quia non nisi divina. Est enim psalmus iste hymnus contra dæmones. Propheta ergo de quolibet sancto ait: \ft*\fk Qui habitat in adjutorio, \fk*\ft etc. CASS. Ostendit tentationes diaboli per humilitatem victas a Christo, et a suis, manentibus in auxilio Dei, ut et nos per eum discamus tentationes superare, quia est janua per quam, si quis introierit, ingredietur, et egredietur, et pascua eveniet. AUG. Janua Christus; intrare per eum, est imitari eum, non in divinitate, et potentia, et miraculis, sed in eo quo factus est pro nobis, id est, humilitate ad quam vocat, dicens: \ft*\fk Discite a me quia mitis sum et humilis corde. \fk*\ft De hoc psalmo tentavit Christum diabolus. Christi autem tentatio nostra est doctrina, quem sequentes ex eo vincimus. \ft*\fk Qui habitat. \fk*\ft CASS. Describit primo fidentem in solo Deo, omnino protectione Dei vallatum. \ft*\fk Qui habitat, \fk*\ft id est, qui totam spem non in se, sed in Deo semper constituit, omnibus modis protegetur a Deo. Nota verborum correspondentiam: sicut enim semper \ft*\fk habitat, \fk*\ft sic et semper \ft*\fk commorabitur. \fk*\ft Illud affirmat, scilicet quod \ft*\fk habitat; \fk*\ft hoc promittit, scilicet quod \ft*\fk protegetur. \fk*\fk In protectione Dei cœli commorabitur. \fk*\ft Ut scilicet non declinet ad dexteram vel ad sinistram, sicut in Veteri Testamento præceptum erat filiis Isræl, ut incederent via regia, non declinantes ad dexteram vel ad sinistram. Via regia, via Christi regis nostri, qui sic viam mundi cucurrit, ut nec prosperis illiceretur, nec adversis frangeretur.\ft*\f* \q1 \v 2 Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum.\f + \fr 90.2 \fr*\fk Deus meus. \fk*\ft CASS. Ne putes post susceptionem et refugium jam nihil esse petendum, addit: \ft*\fk Sperabo in eum, \fk*\ft ne aliquando de se præsumat, hoc si fecisset Adam, bene staret.\ft*\f* \q1 \v 3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.\f + \fr 90.3 \fr*\fk De laqueo. \fk*\ft ID. Tentatio, vel per facta, quæ hic dicitur \ft*\fk laqueus; \fk*\ft vel per verba quæ hic, a \ft*\fk verbo aspero; \fk*\ft quasi, etsi leve videatur, grave tamen est verbo tentari. \ft*\fk Laqueus, \fk*\ft versutiæ spiritualium, vel carnalium inimicorum; \ft*\fk verbum asperum, \fk*\ft omne dictum, quod movet a regulis divinis. AUG. \ft*\fk De laqueo venantium, \fk*\ft dæmonum, qui non in via Christo, sed circa, ad dexteram vel sinistram, tendunt laqueos. In quos et per verbum asperum cadunt aliqui, ut qui nolunt esse Christi, propter insultantes Christiano nomini, et qui timent detractiones hominum, ut cessent a via Dei.\ft*\f* \q1 \v 4 Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.\f + \fr 90.4 \fr*\fk Scapulis. \fk*\ft AUG., CASS. Speranti beneficia Dei promittit. \ft*\fk Scapulæ, \fk*\ft sunt operationes mirabilium, quibus ut humeris virtus Dei ostenditur. \ft*\fk Pennæ, \fk*\ft monita Prophetarum, quæ ad cœlos vehunt. \ft*\fk Obumbrabit. \fk*\ft Ut neque sol divinitatis, neque luna humanitatis te urat. \ft*\fk In pennis\fk*\ft protectio. \ft*\fk Scapulis suis. \fk*\ft Alias, \ft*\fk Inter scapulas. \fk*\ft AUG. Id est, ante pectus suum te ponit, etc., usque ad ut sub alis ejus speremus.\ft*\f* \q1 \v 5 Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno;\f + \fr 90.5 \fr*\fk Veritas. \fk*\ft ID. Dei est, qui non respicit personas, nec miscet sperantes de seipsis cum his qui sperant in Deo, sed discernit humiles vel superbos. CASS. Vel veritas, incarnatio Christi, unde: \ft*\fk De terra veritas orta est\fk*\ft Psal. 84., quod et scapulis obumbrat, et scuto defendit. Sicut notavit genera defensionum, notat et genera periculorum, ut sit gratior liberatio. \ft*\fk A timore nocturno. \fk*\ft A similitudine periculi, unde tantum timor habetur. \ft*\fk A timore nocturno. \fk*\ft AUG. Qui ignorans peccat, etc., \ft*\fk usque ad Cadent a latere tuo mille.\fk*\f* \q1 \v 6 a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano. \q1 \v 7 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit.\f + \fr 90.7 \fr*\fk Cadent a latere. \fk*\ft CASS. Secundo, fidentis in Deo caput, id est Christum, in cœlo levatum, dicit a nullo posse contingi, qui et proles in terra protegit: sed præsumptores ab eo cadunt. Ecce certitudo protectionis fidentis in Deo per Christum. \ft*\fk A latere. \fk*\ft Latus Dei est corona justorum, qui cum eo judicabunt, unde dicitur: \ft*\fk Mittite a latere vestro, \fk*\ft id est, qui vobiscum habent consilium. Latus ergo Christi, Apostoli et eorum imitatores, quibus promisit: \ft*\fk Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl\fk*\ft Matth. 19.. Duodecim sedes perfectio tribunalis, in quibus sedebunt omnes qui omnia reliquerunt, et secuti sunt Christum.\ft*\f* \q1 \v 8 Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.\f + \fr 90.8 \fr*\fk Verumtamen. \fk*\ft CASS., AUG. Licet quidem te permittente impiis tuos persequi, sed non impune, oculis tuis considerabis malum, quod voluerunt, non bonum quod per nescientes agitur, eis retribuetur, et sanctus, qui habet oculos fidei, videt eos modo exaltari et tonare, et in fine fulminare: hoc dixit ne infirmi moveantur. CASS. \ft*\fk Verumtamen oculis. \fk*\ft Etsi cadentes tentent te duris, \ft*\fk verumtamen. \fk*\ft Vel, etsi dæmonium non appropinquet, quod est per iniquos: sed tamen non quod faciunt, sed quod intendunt, \ft*\fk considerabis.\fk*\f* \q1 \v 9 Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum.\f + \fr 90.9 \fr*\fk Quoniam tu es. \fk*\ft AUG. Unus Christus est caput et corpus, de quo loquitur modo ut de capite, modo ut de corpore, non mutata persona. Ideoque que diligenter adverte, ubi de Christo secundum caput, ubi secundum membra agat. \ft*\fk Altissimum. \fk*\ft In alto est refugium Dei, valde in occulto, ut fugiatur a ventura ira. Multi enim sic faciunt sibi refugium Dei, quo fugiunt a malis temporalibus. \ft*\fk Altissimum posuisti refugium, \fk*\ft id est, resurgendo, ascendendo, altum fecisti refugium, ut jam sperem sequi quo præcessisti.\ft*\f* \q1 \v 10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.\f + \fr 90.10 \fr*\ft ID. \ft*\fk Tabernaculum Dei\fk*\ft est caro, etc., usque ad Christo hoc bene accipitur.\ft*\f* \q1 \v 11 Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.\f + \fr 90.11 \fr*\fk Quoniam angelis. \fk*\ft Hoc dixit tentator Domino, quando illum tentavit: hoc objecit, de Deitate ejus dubitans. Tentatus est autem Christus propter nos, ut et in eo tentatorem vincere discamus. AUG. Sic et baptizari a servo voluit, non pro sua necessitate, sed pro hominis utilitate, ut non aspernemur baptizari a conservis.\ft*\f* \q1 \v 12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.\f + \fr 90.12 \fr*\fk In manibus portabunt te. \fk*\ft ID. Manibus angelorum sublatus est Christus in cœlum, etc., usque ad qui vinci non potest.\ft*\f* \q1 \v 13 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.\f + \fr 90.13 \fr*\fk Super aspidem. \fk*\ft Post humanam infirmitatem, divina virtus ostenditur, quæ tantis imperat. Et agit de Christo secundum membra. \ft*\fk Et conculcabis. \fk*\ft AUG. Serpentem calcat Ecclesia, quæ cavet astutiam ejus. \ft*\fk Leonem. \fk*\ft Aperte sævit in martyres. Draco insidiatur per hæreticos, ut corrumpat virginem Christi, unde Apostolus: \ft*\fk Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo\fk*\ft II Cor. 11..\ft*\f* \q1 \v 14 Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.\f + \fr 90.14 \fr*\fk Quoniam in me speravit. \fk*\ft AUG. Tertio verba Dei, quibus Ecclesiam consolatur, cui et hic defensionem, et in futuro præmia promittit. CASS. Mandat angelis de te dicens: \ft*\fk Quoniam in me. \fk*\ft Certitudo promissionis per promissionem Dei.\ft*\f* \q1 \v 15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum.\f + \fr 90.15 \fr*\fk Clamabit ad me. \fk*\ft AUG. Non est timendum in tribulatione, etc., usque ad eo tempore magis laboremus ad resistendum.\ft*\f* \q1 \v 16 Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.] \c 91 \q1 \v 1 Psalmus cantici, in die sabbati.\f + \fr 91.1 \fr*\fk Psalmus cantici. \fk*\ft AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quærens, non tuam.\ft*\f* \q1 \v 2 [Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime:\f + \fr 91.2 \fr*\fk Bonum est confiteri. \fk*\ft CASS. Primo, agit quomodo bonus imperturbatus agit sabbatum mentis, sentiens omnia bene agi a Deo, quod non novit stultus. AUG. Bona præsentia a Deo nobis donata, consolatio sunt: cum desunt, justitia est. Consolatur enim nos Deus, et emendat: in utroque ergo simus ei grati, dicentes: \ft*\fk Bonum est confiteri, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem, \q1 \v 4 in decachordo, psalterio; cum cantico, in cithara.\f + \fr 91.4 \fr*\fk In decachordo. \fk*\ft ID. Psallit, qui cum hilaritate bene facit. Qui cum tristitia de eo fit, non ipse facit: et portat psalterium, non cantat in eo. \ft*\fk In decachordo. \fk*\ft Si bene loqueris tantum, canticum est sine cithara; si operaris, et non loqueris, cithara est sine cantico; et ideo bene loquere et benefac.\ft*\f* \q1 \v 5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo.\f + \fr 91.5 \fr*\fk Quia delectasti. \fk*\ft ID. Unde Apostolus: \ft*\fk Ipsius figmentum sumus, \fk*\ft etc., \ft*\fk usque ad: Quam magnificata sunt. In factura tua. \fk*\ft CASS., HIER. Et in decore ipsius mundialis fabricæ, et in obedientia, et in dispositione, et in causis, et in effectibus, et in operibus manuum, quibus utor, vel quæ miror.\ft*\f* \q1 \v 6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.\f + \fr 91.6 \fr*\fk Quam magnificata sunt. \fk*\ft CASS., HIER. In substantia, et in forma, et in vi, et in cæteris. \ft*\fk Nimis profundæ sunt cogitationes tuæ, \fk*\ft quibus talia fecisti et regis.\ft*\f* \q1 \v 7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.\f + \fr 91.7 \fr*\fk Vir insipiens, \fk*\ft etc. CASS. Me delectasti in operibus, sed \ft*\fk vir insipiens non cognoscet, \fk*\ft et stultus, qui, si scit, non cavet sibi, \ft*\fk non intelliget hæc, \fk*\ft quæ dixit, vel quæ dicit post. Summum genus scientiæ est scire Deum tanta præstare, quæ humanus sensus non valet attingere. \ft*\fk Insipiens\fk*\ft est, qui cœlesti sapientia vacuus, humanis versutiis plenus est; qui non scit opera Dei, quia casu putat omnia agi; \ft*\fk Stultus\fk*\ft est brutus, qui nec sæcularia novit.\ft*\f* \q1 \v 8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi:\f + \fr 91.8 \fr*\fk Cum exorti fuerunt. \fk*\ft CASS. Malos asserit perituros, etc., usque ad Judæi putaverunt te communi scilicet sorte mori.\ft*\f* \q1 \v 9 tu autem Altissimus in æternum, Domine.\f + \fr 91.9 \fr*\fk Tu autem Altissimus. \fk*\ft AUG. Exspectas desuper ex æterno, etc., usque ad non longanimis, ex verbo æternus.\ft*\f* \q1 \v 10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. \q1 \v 11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.\f + \fr 91.11 \fr*\fk Et exaltabitur. \fk*\ft ID. Etsi ipsi peribunt, etc., usque ad omnes hæreses peribunt.\ft*\f* \q1 \v 12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.\f + \fr 91.12 \fr*\fk Et despexit. \fk*\ft ID. Et ideo jam nunc despexit, et audiet a veritate intus. \ft*\fk Et ab insurgentibus. \fk*\ft CASS. Vel, insurgentes in me, malignantes audiet in novissimo: quando se increpabunt, dicentes, \ft*\fk Quid nobis profuit superbia et divitiæ? \fk*\ft Sap. 5. \ft*\fk Auris mea. \fk*\ft AUG. Stantis ad dexteram, audiet in futuro, hoc scilicet, \ft*\fk Ite, maledicti, in ignem æternum. \fk*\ft A quo malo auditu justus non timebit. Ecce hoc istis, \ft*\fk Quid de justis? \fk*\ft Matth. 25.\ft*\f* \q1 \v 13 Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur.\f + \fr 91.13 \fr*\fk Justus ut palma. \fk*\ft Illi ut fenum. Justus ut palma, pro altitudine, et quia radix aspera, pulchra coma in summo et fine, et tarde fructum facit; ita et justum hic asperat labor, quem in supernis pulchritudo immortalitatis coronabit, et quasi tarde post longos labores mercedem operum recipiet. \ft*\fk Justus ut palma. \fk*\ft CASS. Tertia pars. Justos florere, ut hac promissione devote gaudeant. \ft*\fk Cedrus. \fk*\ft AUG. Palma et cedrus, hæ arbores non arescunt æstate, ut fenum.\ft*\f* \q1 \v 14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.\f + \fr 91.14 \fr*\fk In atriis domus. \fk*\ft CASS. \ft*\fk Atrium, \fk*\ft initium mansionis; \ft*\fk domus\fk*\ft interior. \ft*\fk In atriis\fk*\ft ergo \ft*\fk florebunt, \fk*\ft id est, in ipso resurrectionis initio, dum audient: \ft*\fk Venite, benedicti Patris mei\fk*\ft Matth. 25..\ft*\f* \q1 \v 15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:\f + \fr 91.15 \fr*\fk Adhuc multiplicabuntur. \fk*\ft ID. Ecclesia magis incipiet esse uberrima, cum ad finem sæculi erit perducta: tunc enim passionibus electorum cito implebitur numerus beatorum. Et accipitur hic aliter \ft*\fk senectus, \fk*\ft quam supra.\ft*\f* \q1 \v 16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.]\f + \fr 91.16 \fr*\fk Annuntient. \fk*\ft ID. Hic, vel, dum præmium capient annuntiabunt, quod justus, qui suis promissa complet. \ft*\fk Et non est iniquitas in eo. \fk*\ft AUG. Ut hic permittat pati pro se, quos non ibi ornet. \ft*\fk Et rectus, \fk*\ft qui remunerat, non iniquus ut fraudet præmio, sed benignus ut accumulet.\ft*\f* \c 92 \d Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. [Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.\f + \fr 92.1 \fr*\fk In diem, \fk*\ft etc. AUG. In die ante sabbatum, etc., usque ad quod significat sextus dies. \ft*\fk Dominus regnavit, \fk*\ft etc. CASS. Laus Christi hic cantatur, etc., usque ad a laude domus, ibi, \ft*\fk Domum tuam. Decorem indutus. \fk*\ft AUG. Christus decorus his, etc., usque ad orbis qui non commovebitur. \ft*\fk Decorem induit. \fk*\ft CASS. Id est, pulchritudinem, etc., usque ad ab incarnatione, quando homines docuit. \ft*\fk Præcinxit se. \fk*\ft Non ait, cinxit, vel succinxit, vel accinxit, sed præcinxit. Cingimur enim operaturi, accingimur pugnaturi, succingimur ituri, præcingimur ministraturi. AUG. Cinctio ergo opera significat, etc., usque ad quia \ft*\fk melior est qui vincit iram quam qui capit civitatem. Præcinxit. \fk*\ft CASS. Cœtu angelorum ascendens, vel strenuitate operandi. \ft*\fk Etenim firmavit. \fk*\ft AUG. Decorem et fortitudinem induit, ut fundaret terram, unde addit: \ft*\fk Etenim firmavit.\fk*\f* \q1 \v 1 Parata sedes tua ex tunc; a sæculo tu es.\f + \fr 92.2 \fr*\fk Ex tunc. \fk*\ft ID. Vel ex illo, tempus gratiæ designat, forte intelligit hoc ex die ante sabbatum, id est, sexto tempore hujus mundi, quo Dominus venit: sed ne putes tunc cœpisse, quando natus venit addit, \ft*\fk a sæculo tu es.\fk*\f* \q1 \v 2 Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam; elevaverunt flumina fluctus suos,\f + \fr 92.3 \fr*\fk Elevaverunt flumina vocem. \fk*\ft AUG. Quia discipuli audientes, etc., usque ad sæculi, quod cœpit irasci, vel persequi. \ft*\fk Elevaverunt flumina fluctus suos, \fk*\ft etc. CASS. Hoc deest in aliis, etc., usque ad qui facit omnia bona, addit: \ft*\fk Mirabilis in altis Dominus.\fk*\f* \q1 \v 3 a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris; mirabilis in altis Dominus. \q1 \v 4 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.]\f + \fr 92.5 \fr*\fk Testimonia. \fk*\ft AUG. Quia \ft*\fk mirabilis elatio maris, \fk*\ft etc., usque ad et coronas ex prædictione. CASS. \ft*\fk Testimonia. \fk*\ft Vel ita, etc., usque ad licet brevibus verbis, continet.\ft*\f* \c 93 \q1 \v 1 Psalmus ipsi David, quarta sabbati. [Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit.\f + \fr 93.1 \fr*\fk Psalmus David\fk*\ft AUG. Infirmis, qui et murmurant corde, etc., usque ad totus docens patientiam. \ft*\fk Quarto sabbati, \fk*\ft quo die fecit Deus luminaria, etc., usque ad unde monet ad patientiam.\ft*\f* \q1 \v 2 Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis.\f + \fr 93.2 \fr*\fk Deus ultionum Dominus. \fk*\ft Ne festines alium punire, si te læsit; sicut nolles puniri alio rogante, quem læsisti: et si ille peccat in te, ne pecces deterius blasphemans Deum, nec optes vindictam; quæ si venerit, forsan te prius inveniet. \ft*\fk Libere egit. \fk*\ft AUG. Tempore infirmitatis, ut quando in templo docuit, tanquam potestatem habens, quia nec veritati ejus, nec potestati ejus potest obviari. Et quia ita tunc, nunc \ft*\fk Exaltare, quia, usquequo peccatores.\fk*\f* \q1 \v 3 Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; \q1 \v 4 effabuntur et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam?\f + \fr 93.4 \fr*\fk Effabuntur. \fk*\ft CASS. Exponit eorum peccata, etc., usque ad procedit exaggerando. \ft*\fk Loquentur omnes qui operantur, \fk*\ft etc. \ft*\fk Effabuntur, \fk*\ft aliis respondent, AUG. id est, habent quod respondeant, etc., usque ad loquuntur iniqui dicentes Deum non curare hæc.\ft*\f* \q1 \v 5 Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et hæreditatem tuam vexaverunt. \q1 \v 6 Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt.\f + \fr 93.6 \fr*\fk Viduam et advenam. \fk*\ft CASS. Hos Deus tuetur, etc., usque ad sine patre diabolo et matre concupiscentia.\ft*\f* \q1 \v 7 Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob.\f + \fr 93.7 \fr*\fk Nec intelliget. \fk*\ft AUG. Quasi, non attendet ista, negligit ista, nec attendit ut videat, non me curat Deus, quid agam?\ft*\f* \q1 \v 8 Intelligite, insipientes in populo; et stulti, aliquando sapite.\f + \fr 93.8 \fr*\fk Intelligite. \fk*\ft CASS. Secunda pars; contra blasphemos, etc., usque ad quod consilium suum malis incognitum, suis amicis aperit. \ft*\fk Stulti. \fk*\ft Qui aperte blasphemant, dicentes Deum non videre. Vel ita: Vos \ft*\fk insipientes, \fk*\ft id est nescii, intelligite, qui jam bene vivendo estis \ft*\fk in populo, \fk*\ft id est, in numero bonorum. \ft*\fk Et vos stulti, \fk*\ft id est, improvidi, et si scitis, \ft*\fk aliquando sapite.\fk*\f* \q1 \v 9 Qui plantavit aurem non audiet? aut qui finxit oculum non considerat? \q1 \v 10 Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam?\f + \fr 93.10 \fr*\fk Qui corripit gentes. \fk*\ft AUG. Quotidie pro originali, nonne arguet pro supradictis? Vel, \ft*\fk Qui erudit. \fk*\ft Propter quam eruditionem misit Filium suum Deus, etc., usque ad unde Apostolus: \ft*\fk Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque, \fk*\ft Rom. 14., etc.\ft*\f* \q1 \v 11 Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt.\f + \fr 93.11 \fr*\fk Dominus scit. \fk*\ft ID. Tu vero nescis cogitationes Dei, quoniam justæ sunt; sed amicis factis prodit Deus consilium suum, cur malis parcit. \ft*\fk Quoniam vanæ sunt. \fk*\ft Talium cogitationes vanæ sunt, quod ipsi per se non possunt scire, sed Dominus novit esse vanas.\ft*\f* \q1 \v 12 Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum:\f + \fr 93.12 \fr*\fk Beatus homo. \fk*\ft CASS. Isti sunt vani, etc., usque ad omnes scient Deum, \ft*\fk cœli ut liber plicabuntur. Et de lege tua, \fk*\ft etc. AUG. Ex lege disce patientiam, \ft*\fk donec fodiatur, \fk*\ft non est tuum scire quomodo, et cur fodiatur illi.\ft*\f* \q1 \v 13 ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea.\f + \fr 93.13 \fr*\fk Donec. \fk*\ft etc. AUG. Felicitas malorum \ft*\fk fovea\fk*\ft est; labor bonorum flagellum patris; felicitas est \ft*\fk fovea, \fk*\ft quia cum parcit Deus per impunitatem, fit homo elatus, et cum putat se altum, cadit. \ft*\fk Fodiatur fovea. \fk*\ft Ecce consilium Dei: ideo parcit malis, ut \ft*\fk fodiatur fovea eis. \fk*\ft Adhuc foditur, et tu jam vis sepelire eum: nimis festinas. \ft*\fk Peccatori fovea, \fk*\ft etc. Non omni, sed superbo, etc., usque ad age gratias ei a quo habes, nec alium despicias.\ft*\f* \q1 \v 14 Quia non repellet Dominus plebem suam, et hæreditatem suam non derelinquet, \q1 \v 15 quoadusque justitia convertatur in judicium: et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde. \q1 \v 16 Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?\f + \fr 93.16 \fr*\fk Quis consurget. \fk*\ft CASS. Tertia pars, ubi dicit quod fluctuatio sit justis, et fluctus sæculi, id est, mala per iniquos, ut puncti clament ad Deum, et nihil aliud eis placeat, et tunc gratior fit liberatio. AUG. Quis \ft*\fk consurget, \fk*\ft quasi dicat, etc., usque ad sed unde vincam? \ft*\fk Nisi quia Dominus. Stabit mecum, \fk*\ft etc. CASS. In acie patiens; sed quia ille vincit, qui vim sustinet; perdit, qui ferit.\ft*\f* \q1 \v 17 Nisi quia Dominus adjuvit me, paulominus habitasset in inferno anima mea.\f + \fr 93.17 \fr*\fk Nisi quia Dominus. \fk*\ft CASS. Vanis persuasionibus poterat decipi, nisi Dominus liberaret.\ft*\f* \q1 \v 18 Si dicebam: Motus est pes meus: misericordia tua, Domine, adjuvabat me.\f + \fr 93.18 \fr*\fk Adjuvabat me. \fk*\ft Sicut Petrum liberavit Dominus super aquam ambulantem, ne mergeretur, qui Domino dixit: \ft*\fk Domine, si tu es, jube me venire ad te\fk*\ft Matth. 26.. AUG. Ut Christus sua potestate, etc., usque ad unde subdit, \ft*\fk consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.\fk*\f* \q1 \v 19 Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.\f + \fr 93.19 \fr*\fk In corde. \fk*\ft ID. Salubres cogitationes significat, ut scilicet cum æternas retributiones cogitaret, mala temporalia despiceret.\ft*\f* \q1 \v 20 Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in præcepto?\f + \fr 93.20 \fr*\fk Nunquid adhæret. \fk*\ft ID. Nemo iniquus sedet tecum; et cum nihil his tecum, ad quid ergo fiunt? ut de eis pungas, et puncti ad te clament, et demum hi pereant; quæ his tribus versibus subsequentibus ostenduntur. \ft*\fk Sedes iniquitatis. \fk*\ft CASS. Est possessio mundi, cum amore, quæ non hæret Deo, qui suos præcipit hæc fugere. \ft*\fk Qui fingis. \fk*\ft AUG. Ex hoc intelligo, quod non hæret tibi iniquus, etc., usque ad et ille dolor est præceptum; sed alter est informis. \ft*\fk Dolorem, \fk*\ft id est, de dolore vel labore præceptum, etc., usque ad et tunc surgit fluctus, in quo excitatur.\ft*\f* \q1 \v 21 Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt. \q1 \v 22 Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meæ.\f + \fr 93.22 \fr*\fk Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meæ. \fk*\ft ID. Quare? quia si non periclitareris, non quæreres refugium: pungeris dolore, ut quæras remedium; recedit spes sæculi et venit spes Dei.\ft*\f* \q1 \v 23 Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos: disperdet illos Dominus Deus noster.] \c 94 \q1 \v 1 Laus cantici ipsi David. [Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro;\f + \fr 94.1 \fr*\fk Laus. \fk*\ft CAS. Devotionem. \ft*\fk Cantus\fk*\ft hilaritarem significat. \ft*\fk Venite, exsultemus. \fk*\ft THEOD. Josias rex admodum pius fuit, etc., usque ad formatus est vero psalmus ex persona Josiæ, et Dei sacerdotum. CASS. De tempore gratiæ, quo intratur in requiem, propheta laudes Dei describens, primo invitat Judæos, quos prævidebat posse resistere Christo.\ft*\f* \q1 \v 2 præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei:\f + \fr 94.2 \fr*\fk Faciem ejus, \fk*\ft etc. AUG., CASS. Conspectum venturi judicis, ne quid tunc in nobis sit discutiendum. \ft*\fk In confessione. \fk*\ft AUG. Illum laudantes, nos accusantes, etc., usque ad de qua laude psalmus agit. \ft*\fk In psalmis jubilemus. \fk*\ft Quæ dicimus in psalmis, vel facimus, sentiamus in jubilatione.\ft*\f* \q1 \v 3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.\f + \fr 94.3 \fr*\fk Super omnes deos. \fk*\ft Vel magis deos homines dicit, super quos rex est, non super dæmonia.\ft*\f* \q1 \v 4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt;\f + \fr 94.4 \fr*\fk Quia in manu ejus, \fk*\ft etc. CASS. Post magnitudinem Domini prædictam, venit ad clementiam.\ft*\f* \q1 \v 5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.\f + \fr 94.5 \fr*\fk Mare. \fk*\ft AUG. Mundus, cujus fluctus termino arctat Deus, non permittens nos tentari supra id quod possumus I Cor. 10.; qui fluctus etiam proventum nobis faciunt, Deo id agente, nec scandala tibi nocent, quæ mensuram a Deo accipiunt.\ft*\f* \q1 \v 6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos:\f + \fr 94.6 \fr*\fk Venite, adoremus. \fk*\ft CASS. Prius rudes vocavit ad exsultationem: jam ostensa gloria Dei, vocat ad pœnitentiam, quod durius est. \ft*\fk Ploremus. \fk*\ft AUG. Si forte de peccatis, quæ vos longe fecerunt, solliciti estis, plorate: lacryma exstinguit flammam peccati, quæ in conscientia ardet. \ft*\fk Qui fecit nos. \fk*\ft Ecce magna fiducia: a te enim deficere potes, tu te reficere non potes, ille reficit qui te fecit.\ft*\f* \q1 \v 7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.\f + \fr 94.7 \fr*\fk Et nos populus, \fk*\ft etc. AUG. Eleganter ordo verborum mutatus: Non dixit oves pascuæ et populum manus ejus, ut ipsos intelligas oves, qui sunt populus, oves manus, non quas eminus, quia sunt, et oves quas non fecimus, sed ipse gratia sua nos oves fecit.\ft*\f* \q1 \v 8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra\f + \fr 94.8 \fr*\fk Hodie si vocem, \fk*\ft etc. CASS. Nos autem populus et oves. Sed his omnibus proponitur conditio, \ft*\fk si vocem ejus audieritis, \fk*\ft quam vocem subdit, \ft*\fk Hodie. Nolite obdurare. \fk*\ft ID. Jam ipse Christus monet, ne obdurentur, ne contingat eis, ut patribus.\ft*\f* \q1 \v 9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea.\f + \fr 94.9 \fr*\fk Sicut in irritatione. \fk*\ft ID. Majestas Christi loquentis, etc., usque ad culpa parentum repetitur, ut vindicta timeatur.\ft*\f* \q1 \v 10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.\f + \fr 94.10 \fr*\fk Quadraginta annis. \fk*\ft AUG. Per quadraginta annos omnia sæcula significat, etc., usque ad sicut ipse ait: \ft*\fk Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi.\fk*\f* \q1 \v 11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.] \c 95 \q1 \v 1 Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. [Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra.\f + \fr 95.1 \fr*\fk Psalmus David. \fk*\ft CASS. In Veteri Testamento legitur, etc., usque ad non illa actuali agit hic psalmus. \ft*\fk Cantate Domino. \fk*\ft ID. Præmonuit Judæos in præcedenti psalmo ut, deposita duritia, Christum crederent; sed quia erat mansura, nunc omnes gentes monet. Secundus psalmus de utroque adventu. Primum ad prælatos loquitur, ut ipsi cantent et annuntient. \ft*\fk Canticum novum. \fk*\ft AUG. \ft*\fk Vetus\fk*\ft cantat cupiditas, etc., usque ad quisquis intraverit, foris est.\ft*\f* \q1 \v 2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.\f + \fr 95.2 \fr*\fk Domino et benedicite. \fk*\ft HIER., CASS. Ter Domino, ad distinguendam personarum trinitatem; quia laus Christi honor est Trinitatis. Et est figura epimone, id est, crebra repetitio sententiæ, quæ exaggerat in laudem vel vituperationem.\ft*\f* \q1 \v 3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus.\f + \fr 95.3 \fr*\fk Annuntiate. \fk*\ft Ad prælatos loquitur, annuntiate, quia sic crescit ædificatio domus. \ft*\fk De die in diem. \fk*\ft CASS. Vetus et Novum Testamentum dies sunt, qui æterno sole clarescunt, illud prænuntiat, hoc factum indicat. HIER. Annuntiat ergo de die in diem, etc., usque ad quibus affectuum nostrorum pedes a vitiorum spinis muniuntur.\ft*\f* \q1 \v 4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.\f + \fr 95.4 \fr*\fk Magnus Dominus. \fk*\ft AUG. Parvulus factus, quia vos parvi, intelligite magnum, et eritis in illo magni.\ft*\f* \q1 \v 5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit.\f + \fr 95.5 \fr*\fk Cœlos fecit. \fk*\ft ID. Apostolos et angelos, unde si cœlos fecit et angelos, tunc et apostolos, qui dæmonibus imperant.\ft*\f* \q1 \v 6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.\f + \fr 95.6 \fr*\fk In conspectu. \fk*\ft Tales enim, confitentes scilicet et justi, ipsum conspiciunt, et conspiciuntur ab eo. \ft*\fk Sanctimonia et magnificentia. \fk*\ft AUG. Quasi diceret: Qui vult esse magnificus et potens, ut sunt angeli, prius sit sanctus, quod fit ex eo sanctificante: non enim per te potes esse sanctus. Eo ergo sanctificante, aliquis fit sanctus, et ita magnificus.\ft*\f* \q1 \v 7 Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem;\f + \fr 95.7 \fr*\fk Afferte Domino patriæ. \fk*\ft CASS. Secunda pars, ubi ad subditos loquitur, etc., usque ad ut nullus excipiatur, indigena, vel peregrinus. \ft*\fk Gloriam. \fk*\ft ID. Quoniam bene conversatur homo, in quo glorificatur Deus. \ft*\fk Honorem. \fk*\ft Cum de bonis gratia refertur, unde, \ft*\fk Non est inventus qui daret honorem Deo, nisi hic alienigena. In atria. \fk*\ft ID. \ft*\fk Atria, \fk*\ft prophetæ vel apostoli, quibus itur ad Dominum; de atriis, prophetis vel apostolis, venitur in atrium catholicæ Ecclesiæ, ubi majestas adoratur. AUG. Vel, Introite in atrio, id est, in doctrinam prophetarum et apostolorum.\ft*\f* \q1 \v 8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus; \q1 \v 9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;\f + \fr 95.9 \fr*\fk Adorate Dominum in atrio, \fk*\ft etc. Id est, in Ecclesia catholica, vel per \ft*\fk atria, \fk*\ft prophetiam; per \ft*\fk atrium\fk*\ft Evangelium. \ft*\fk Commoveatur. \fk*\ft Omnibus admonitis moveri optat. Quasi diceret, introite et adorate vos, boni. \ft*\fk Terra autem, \fk*\ft etc. \ft*\fk Universa terra. \fk*\ft CASS. Non pars aliqua; ne quis ergo dicat: \ft*\fk Ecce hic Christus, ecce illic, \fk*\ft subdit, \ft*\fk Etenim correxit orbem terræ, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate.\f + \fr 95.10 \fr*\fk Dicite in gentibus. \fk*\ft ID. Quod regnavit et correxit, et judicavit. \ft*\fk Regnavit. \fk*\ft Alia littera: \ft*\fk Regnavit a ligno\fk*\ft Matth. 13.. AUG. Crucis, quo transit homo \ft*\fk mare, \fk*\ft et fit \ft*\fk orbis\fk*\ft qui non movetur. \ft*\fk Populos in æquitate, \fk*\ft etc. Alii addunt, \ft*\fk Et gentes in ira tua. \fk*\ft CASS. Populos ergo, id est, bonos judicabit in æquitate, gentes vero, id est, malos in ira sua.\ft*\f* \q1 \v 11 Lætentur cæli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus; \q1 \v 12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum\f + \fr 95.12 \fr*\fk Tunc exsultabunt. \fk*\ft CASS., HIERON. \ft*\fk Tunc, \fk*\ft quando corriget, etc., usque ad quoniam venit, id est, veniet judicare terram. \ft*\fk Quoniam venit. \fk*\ft AUG. Primo venit in Ecclesia, in nubibus, id est, apostolis, et implevit totum orbem; unde: \ft*\fk Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus\fk*\ft Matth. 26.: cui adventui qui credit, exsultabit in ultimo adventu.\ft*\f* \q1 \v 13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.]\f + \fr 95.13 \fr*\fk Judicabit orbem. \fk*\ft CASS. Omnem hominem generaliter includit, secundum æquitatem Dei judicandum. Sed quomodo judicetur exponit, dicendo, \ft*\fk populos in veritate, \fk*\ft quia in separatione duo erunt populi, quibus dabit sententiam veritatis, ut alii in vitam, alii in pœnas eant. AUG. \ft*\fk Orbem\fk*\ft dicit omnes filios Adam, etc., usque ad meridiem.\ft*\f* \c 96 \q1 \v 1 Huic David, quando terra ejus restituta est. [Dominus regnavit: exsultet terra; lætentur insulæ multæ.\f + \fr 96.1 \fr*\fk Psalmus ipsi David. \fk*\ft Ad litteram illud tangit hic, quod mortuo Absalom, iniquo filio David, qui vivens patrem persequebatur, David restituta est terra, et in pace regnavit, de quo hic non agitur, sed potius de significato. AUG. David Christum significat, quem iniqui filii, id est, Judæi, crucifixerunt, atque regnum abjuraverunt ei. Sed \ft*\fk restituta est terra ei, \fk*\ft quando Judæa, quæ crucifixerat, credidit: et apostoli, qui titubaverant, sunt confirmati: sed et aliæ oves de gentibus sunt adductæ. Vel, \ft*\fk restituta est terra, \fk*\ft cum caro ejus resurrexit, postquam resurrectionem hæc omnia quæ hic cantantur, facta sunt. AUG. Prævidentes in spiritu hæc, gavisi sunt prophetæ, etc., usque ad palato namque fidei dulce sapit mel divinæ promissionis. CASS. Quartus psalmus de primo adventu, quo mundus liberatus est. Describit primo virtutes Domini, ostendit omnia restituta ei, et arguit idololatras. \ft*\fk Dominus regnavit. \fk*\ft CASS. Videns propheta superstitiones mundi abundare ante Christi resurrectionem, opponit: \ft*\fk Dominus regnavit. \fk*\ft AUG. Quis ergo alter colendus est? quasi, nullus; inde: \ft*\fk Exsultet terra. \fk*\ft Quid remanet idolis? Quasi nihil. \ft*\fk Insulæ. \fk*\ft Totius mundi Ecclesiæ. \ft*\fk Multæ. \fk*\ft Non omnes, propter hæreticorum conventus. CASS. Inde qualis sit Dominus primo adventu dicit.\ft*\f* \q1 \v 2 Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium correctio sedis ejus.\f + \fr 96.2 \fr*\fk Nubes et caligo. \fk*\ft Impiis, qui cæci sunt, nubilosus et caliginosus, quibus nulla claritate splendet; sed bonis, \ft*\fk Justitia et judicium. \fk*\ft Qui correcti sunt sedes ejus. Ante adventum ejus \ft*\fk ignis præcedet, \fk*\ft quia impii pro prædicatione prophetarum ira succensi, de nece eorum tractaverunt, et ad indignationem inflammati in circuitu, quia multi, cum pauci essent prædicatores.\ft*\f* \q1 \v 3 Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.\f + \fr 96.3 \fr*\fk Ignis ante ipsum præcedet, \fk*\ft etc. AUG. Quasi correcti sunt sedes Dei, etc., usque ad si mali sunt, ad consumptionem; si boni, ad reparationem.\ft*\f* \q1 \v 4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ; vidit, et commota est terra.\f + \fr 96.4 \fr*\fk Illuxerunt fulgura. \fk*\ft ID. Nubes viluerunt forma humana, sed fulgor mirandus in verbis vel factis eorum apparuit, et inde mota est terra.\ft*\f* \q1 \v 5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra.\f + \fr 96.5 \fr*\fk Fluxerunt. \fk*\ft ID. Etsi non modo credit paganus, tamen victus est.\ft*\f* \q1 \v 6 Annuntiaverunt cæli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus. \q1 \v 7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus.\f + \fr 96.7 \fr*\fk Confundantur. \fk*\ft Hoc jam factum est. AUG. Cessat enim jam idololatria. Et erubescant qui adorant lapides, quia mortui.\ft*\f* \q1 \v 8 Audivit, et lætata est Sion, et exsultaverunt filiæ Judæ propter judicia tua, Domine.\f + \fr 96.8 \fr*\fk Adorate. \fk*\ft ID. Cessat ergo adoratio angelorum, sed adorant. Ipsi mali angeli volunt adorari, boni adorant, nec se permittunt adorari. Vel saltem hoc exemplo idololatriæ cessent. \ft*\fk Audivit et lætata. \fk*\ft CASS. Secundo post restaurationem terræ omnimoda exsultatio, etc., usque ad ut de Cornelio fratres gavisi sunt quem Petrus baptizavit. \ft*\fk Et exsultaverunt. \fk*\ft AUG. Audierunt apostoli, qui erant in Judæa fratres, quia gentes receperunt verbum Dei, et lætati sunt et magnificabant Deum.\ft*\f* \q1 \v 9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos.\f + \fr 96.9 \fr*\fk Terram... deos. \fk*\ft ID. Per \ft*\fk terram\fk*\ft et \ft*\fk deos, \fk*\ft peccatores et justos accipe. Vel, terrenis et cœlestibus significat eum imperare.\ft*\f* \q1 \v 10 Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum; de manu peccatoris liberabit eos.\f + \fr 96.10 \fr*\fk Custodit Dominus. \fk*\ft AUG. Si cum cœperis odisse malignum, subsequantur persecutiones, ne timeas, quia custodit Dominus animas sanctorum suorum, de quibus tollendis est ultimum genus persecutionis.\ft*\f* \q1 \v 11 Lux orta est justo, et rectis corde lætitia. \q1 \v 12 Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.] \c 97 \q1 \v 1 Psalmus ipsi David. [Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.\f + \fr 97.1 \fr*\fk Psalmus David. \fk*\ft CASS. Tertius psalmus eorum qui de utroque adventu agunt: in quibus est causa spei per misericordiam primi adventus, et timoris per judicium secundi: hæc, etsi sæpe iterentur, tamen semper nova pro verborum et sententiarum varia descriptione. \ft*\fk Cantate Domino. \fk*\ft CASS. Primo ait de ostensione salvatricis dexteræ. \ft*\fk Salvavit. \fk*\ft AUG. Majus est quod totum orbem a morte æterna erexit, quam quod mortuos suscitavit. \ft*\fk Sibi. \fk*\ft Multi salvantur corporaliter, sed sibi, non ei: qui accepta corporali sanitate lasciviunt, sed qui per fidem intus sanantur, ei sanantur, vel se salvant.\ft*\f* \q1 \v 2 Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.\f + \fr 97.2 \fr*\fk Salutare... justitiam. \fk*\ft AUG. Qui salvat et justificat. \ft*\fk Revelavit. \fk*\ft Futura sub velamine prædixerunt prophetæ: sed velamen ablatum est, cum \ft*\fk veritas de terra orta est.\fk*\f* \q1 \v 3 Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.\f + \fr 97.3 \fr*\fk Misericordiæ et veritatis. \fk*\ft AUG. \ft*\fk Misericordia\fk*\ft est quo promisit, hanc sequitur \ft*\fk veritas, \fk*\ft quia reddidit. Sed cui? \ft*\fk Isræli, \fk*\ft id est, qui modo per fidem videt veritatem, post per speciem.\ft*\f* \q1 \v 4 Jubilate Deo, omnis terra; cantate, et exsultate, et psallite.\f + \fr 97.4 \fr*\fk Omnes. \fk*\ft ID. Quia non quibusdam tantum datus est Christus.\ft*\f* \q1 \v 5 Psallite Domino in cithara; in cithara et voce psalmi;\f + \fr 97.5 \fr*\fk Jubilate. \fk*\ft CASS. Secundo dicit omnibus modis laudandum esse et annuntiandum, quia venit judex.\ft*\f* \q1 \v 6 in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini:\f + \fr 97.6 \fr*\fk In tubis ductilibus et voce tubæ corneæ. \fk*\ft AUG. Æris, quæ tundendo producuntur, etc., usque ad ut cornu carni hæret, et eam superat. HIERON. In tubis ductilibus, argenteis, more Judæorum. Mystice, productis sub malleo universæ terræ, id est diabolo. AUG. Tribulatio, tunsio est; profectus, productio: talis tuba erat Job, unde quasi tuba insonuit, dicens: \ft*\fk Dominus dedit, Dominus abstulit.\fk*\f* \q1 \v 7 moveatur mare, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et qui habitant in eo.\f + \fr 97.7 \fr*\fk Moveatur. \fk*\ft ID. Id est, indulcetur mare legis, ligno crucis in eo posito. \ft*\fk Et plenitudo ejus. \fk*\ft Universa legis sacramenta, etc., usque ad sed \ft*\fk flumina, \fk*\ft etc. \ft*\fk Terram. \fk*\ft CASS. Id est, omnem peccatorem.\ft*\f* \q1 \v 8 Flumina plaudent manu; simul montes exsultabunt \q1 \v 9 a conspectu Domini: quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.]\f + \fr 97.9 \fr*\fk Orbem terrarum. \fk*\ft Omnes terrenos. \ft*\fk In justitia. \fk*\ft AUG. Quia non meruerunt misericordiam. \ft*\fk Populos. \fk*\ft CASS. Fideles de Judæis et gentibus, qui capient æqua meritis.\ft*\f* \c 98 \q1 \v 1 Psalmus ipsi David. [Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra.\f + \fr 98.1 \fr*\fk Psalmus David. \fk*\ft AUG. Propheta describit Christum regem bona dantem, etc., usque ad sed velamen ablatum est, cum \ft*\fk veritas de terra orta est, et justitia de cœlo prospexit\fk*\ft Psal. 48.. \ft*\fk Dominus regnavit\fk*\ft CASS. De potentia et regno Christi, ut in homine adoretur. Ostendit Christum regnantem, et quicunque repugnet altum super omnes, unde ei cedere monet. \ft*\fk Irascantur populi. \fk*\ft CASS. Irrisio. Secure concedi potest, ut irascantur, quia non sunt ultra nocituri: permittendo dicit, non imperando. \ft*\fk Sedet super cherubim. \fk*\ft ID. Contra eum nihil potest terra, etsi ipse fuit in terra ubi passus est iram populi. \ft*\fk Cherubim. \fk*\ft AUG. \ft*\fk Plenitudo scientiæ\fk*\ft interpretatur, quæ est charitas. Plenitudo scientiæ legis, quæ est sedes Dei, erit et in te, si charitatem habueris, contra quam nihil possunt irati. Quid enim terra contra cœlum?\ft*\f* \q1 \v 2 Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos.\f + \fr 98.2 \fr*\fk Dominus in Sion. \fk*\ft ID. Si non intelligis quid est \ft*\fk super Cherubim, \fk*\ft hoc vide, quia \ft*\fk in Sion magnus. \fk*\ft Sion est anima quæ Deum speculatur. \ft*\fk In Sion magnus. \fk*\ft CASS. Quis Dominus, exponit: \ft*\fk In Sion\fk*\ft natus. \ft*\fk Magnus, \fk*\ft ne pro passione vilescat. Vel, tamen Dominus magnus in Sion Judæorum, et super populos gentium.\ft*\f* \q1 \v 3 Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est,\f + \fr 98.3 \fr*\fk Magno. \fk*\ft AUG. Parvum erat quando irascebantur, id est, paucis diffamatum, sed jam in omni terra dilatatum. \ft*\fk Terribile. \fk*\ft ID. Quia etsi crucifixus prædicatur, judex venturus, et non errabit in judicio. \ft*\fk Et honor regis. \fk*\ft CASS. Exponit quomodo debent confiteri. \ft*\fk Honor regis, \fk*\ft est gloriosa prædicatio, \ft*\fk judicium\fk*\ft discretionem exigit; non levi voluntate colendus est, sed fixa deliberatione, quod ab ipso est; unde subdit: \ft*\fk Tu parasti directiones. \fk*\ft Vel \ft*\fk honor regis\fk*\ft est damnatio nocentium, unde regis gloria augetur.\ft*\f* \q1 \v 4 et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.\f + \fr 98.4 \fr*\fk In Jacob. \fk*\ft AUG. Non solum patriarcha, sed populo, quem significat. \ft*\fk Tu fecisti. \fk*\ft Hæc, quæ alius non posset.\ft*\f* \q1 \v 5 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.\f + \fr 98.5 \fr*\fk Exaltate. \fk*\ft CASS. Secunda pars monet adorare eum, quia patres ejus \ft*\fk fuerunt. \fk*\ft Quasi, quia hæc facit nobis, ergo \ft*\fk Exaltate. \fk*\fk Scabellum. \fk*\ft AUG. \ft*\fk Terra scabellum vedum ejus\fk*\ft dicit Scriptura, etc., usque ad in cujus honore scabellum adorat. \ft*\fk Pedum. \fk*\ft CASS. \ft*\fk Pedes, \fk*\ft indefecta stabilitas deitatis. \ft*\fk Sanctum. \fk*\ft Ut discernas corpus a deitate, etsi una persona.\ft*\f* \q1 \v 6 Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus: invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos;\f + \fr 98.6 \fr*\fk Moyses. \fk*\ft CASS. Sacerdos, quia si non hostias, populi vota obtulit, et pro populo supplicavit.\ft*\f* \q1 \v 7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis.\f + \fr 98.7 \fr*\fk Columna. \fk*\ft CASS. Fortitudo et decor domus. In hac specie loquebatur, quæ nuntiabat Ecclesiam, vel carnem, sed tunc in nube, modo aperte per Filium: \ft*\fk Nubis loquebatur ad eos. \fk*\ft ID. Ad eos ergo tunc in nube, qui jam nobis loquitur in scabello, id est, in carne assumpta aperte. \ft*\fk Testimonia ejus et præcepta. \fk*\ft ID. Testimonium est per signa aliqua præcedentis rei posita significatio: unde sæpe in lege dicitur: \ft*\fk Hoc erit vobis in testimonium. \fk*\ft Præcepta sunt sicut præcepta legis per Moysen data.\ft*\f* \q1 \v 8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.\f + \fr 98.8 \fr*\fk Propitius fuisti eis. \fk*\ft AUG. Non dicitur nisi peccatis, propitius ignoscendo, propitius et ulciscendo, ecce etsi tanti essent isti, aliquid tamen habebant peccati; unde addit, \ft*\fk in omnes adinventiones. \fk*\fk Ulciscens. \fk*\ft Ne humana elatio subriperet; unde: Datus est mihi stimulus carnis meæ II Cor. 12. \ft*\fk Adinventiones. \fk*\ft Alias affectiones. AUG. Quas solus Deus noverat in cordibus eorum; unde pœna eis pati eos cum quibus erant, pro quorum peccatis quasi suis dolebant per charitatem. Non enim fuit, ut a plerisque putatur, Moysi pœna non intrare in terram promissionis in quam et miseri intraverunt; sed figura, quod qui sub lege essent, et sub gratia esse nollent, non intrarent in requiem.\ft*\f* \q1 \v 9 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.] \c 99 \q1 \v 1 Psalmus in confessione.\f + \fr 99.1 \fr*\fk Psalmus in confessione. \fk*\ft Confessio gemina est; una est laudis, altera peccatorum. Confessio laudis convenit perfectis, confessio peccatorum incipientibus; unde in hoc psalmo propheta monet ad confessionem. CASS. Docet hic psalmus, et Deum incessanter laudare, et peccata nostra incessanter plangere: quia nec in malis est desperandum, nec in bonis debet animus esse elevatus. Primo perfectis præcipuum genus confessionis, id est laudem, indicit. \ft*\fk Jubilate. \fk*\ft AUG. Si vox jubilat exterius, etc., usque ad et quo ordine et quam mirifice fecit. \ft*\fk Omnis terra. \fk*\ft Ad laudem monens. Non unum angulum terræ hortatur: sed sicut ubique novit seminatam benedictionem, ita undique exigit jubilationem. \ft*\fk Servite in lætitia. \fk*\ft AUG. Hæc servitus non est amaritudinis, nec indignationis, sed felicitatis et libertatis. Servum ergo te faciat charitas, quia liberum te fecit veritas. Unde Dominus: \ft*\fk Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis: et cognoscetis veritatem, et veritas vos liberabit\fk*\ft Joan. 8.. \ft*\fk In lætitia. \fk*\ft Quia liberati; non murmurantes, ut in deserto: unde præmium subdit.\ft*\f* \q1 \v 2 [Jubilate Deo, omnis terra; servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione.\f + \fr 99.2 \fr*\fk Introite in conspectu. \fk*\ft Magnum est in conspectu tanti gaudere. \ft*\fk Introite. \fk*\ft CASS. Secundo intraturis secundum genus confessionis; nec dubitetur, quia misericordia est ei.\ft*\f* \q1 \v 3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus ejus, et oves pascuæ ejus. \q1 \v 4 Introite portas ejus in confessione; atria ejus in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen ejus, \q1 \v 5 quoniam suavis est Dominus, in æternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.] \c 100 \q1 \v 1 Psalmus ipsi David. [Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam,\f + \fr 100.1 \fr*\fk Psalmus ipsi David. \fk*\ft CASS. Psalmus iste continet formam perfectæ sanctitatis, ut centesimus numerus perfectus est. \ft*\fk Ipsi David. \fk*\ft Ut totum quod hic docetur, virtutibus Christi applicetur, nihil terreno regi. Hic docemur bona appetere, mala renuere, quæ est perfecta conversatio vitæ. \ft*\fk Misericordiam et judicium cantabo. \fk*\ft CASS. Cantat hic Christus, et nos in illo. Prius de misericordia et judicio proponit. \ft*\fk Misericordiam et judicium cantabo. \fk*\ft Hæc duo mutua societate junguntur: in his breviter omnia opera Dei includit. Et hic est præmissa causa quare sic se habet, sicut postea subdit. AUG. Nemo de misericordia præsumat ad impunitatem, quia est ei judicium; nemo immutatus in melius judicium timeat, quia præcedit misericordia. Semper hæc simul in eo sunt: sed per tempora secundum effectus distinguuntur, misericordia nunc, judicium in futuro.\ft*\f* \q1 \v 2 et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.\f + \fr 100.2 \fr*\fk Psallam et intelligam. \fk*\ft ID. Hoc dat psallere, ut intelligam mente, quod oculis non patet, id est, credam quod Dominus veniet, quem iste tantum desiderat, qui veniet in via immaculata. CASS. Quia mundum transivit sine peccato; vel, ego psallam et intelligam existens in via immaculata, quando, etc. Vel, \ft*\fk psallam, \fk*\ft hilariter operabor, et per hoc intelligam. \ft*\fk Quando venies ad me. \fk*\ft In secundo adventu, vel obitu cujusque. Vel, \ft*\fk quando venies ad me, \fk*\ft per carnem in primo adventu, quia in via immaculata. \ft*\fk Perambulabam. \fk*\ft CASS. Secundo, quæ sit via immaculata exponit. AUG. \ft*\fk Perambulabam. \fk*\ft Quæ est via immaculata? Ea ab innocentia incipit, et in illa consummatur; et non est opus multis verbis: Innocens esto, et perfecisti justitiam. Sed duobus modis nocet homo, videlicet si facit miserum, et si deserit miserum. Innocens est qui nec sibi nec alii nocet. CASS. \ft*\fk Perambulabam. \fk*\ft Quasi dicat: Transitoria non quæsivi, sed cucurri viam mundi, existens in medio domus tuæ. Innocentia hoc potest, ut faciat habitare in medio domus Dei, quasi honorabile exemplum aliorum.\ft*\f* \q1 \v 3 Non proponebam ante oculos meos rem injustam; facientes prævaricationes odivi; non adhæsit mihi\f + \fr 100.3 \fr*\fk Non proponebam. \fk*\ft CASS. Innocentiam per partes exponit. Primo, quia nihil habet cum malis, dicit: \ft*\fk Non proponebam, \fk*\ft usque, \ft*\fk oculi mei. \fk*\ft Post quod pars ei cum justis, et quod versutias diaboli de corde fugat, ibi, \ft*\fk in matutinis. \fk*\ft AUG. \ft*\fk Non proponebam. \fk*\ft Quasi: \ft*\fk Perambulabam in innocentia: \fk*\ft hac utique dicit totus Christus, quod \ft*\fk non proponebam, \fk*\ft id est, non diligebam rem injustam.\ft*\f* \q1 \v 4 cor pravum; declinantem a me malignum non cognoscebam.\f + \fr 100.4 \fr*\fk Non adhæsit. \fk*\ft CASS. Exponit prævaricationes. \ft*\fk Cor pravum, \fk*\ft qui prævaricatur corde; declinantem, hæreticum qui a catholicis dissentit: et qui a rectis semitis deviat non agnoscebam, quia etsi signati nobiscum sacramentis, non tamen veri sunt.\ft*\f* \q1 \v 5 Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.\f + \fr 100.5 \fr*\fk Superbo. \fk*\ft AUG. Et Jesus convivatus, etc., usque ad unde: \ft*\fk Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam\fk*\ft Matth. 8..\ft*\f* \q1 \v 6 Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.\f + \fr 100.6 \fr*\fk Oculi mei. \fk*\ft Hic alteram partem innocentiæ exsequitur, scilicet, quod cum justis habet partem. Quasi dicat: Cum talibus non edebas, unde ergo pascebaris? \ft*\fk Terræ. \fk*\ft AUG. Degentes in terra, ubi tot illecebræ, unde major corona. Vel CASS. qui per totum mundum sunt. \ft*\fk Ut sedeant mecum. \fk*\ft AUG. In veritate fidei mecum permaneant, vel participent mecum regno æterno, vel judicent mecum.\ft*\f* \q1 \v 7 Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.\f + \fr 100.7 \fr*\fk Non habitabit in medio domus meæ. \fk*\ft CASS. Id est, Ecclesiæ. Etsi aliquandiu toleretur gratia correctionis, non præeminet meritis, nihil potest; non est in populo meo granum, sed palea. \ft*\fk Non habitabit, \fk*\ft hoc maxime convenit sacerdotibus, ut pravis non cohabitent.\ft*\f* \q1 \v 8 In matutino interficiebam omnes peccatores terræ, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.]\f + \fr 100.8 \fr*\fk In matutino. \fk*\ft CASS. Tertia pars, ubi ostendit quis finis sit malorum. Et loquitur hic Christus. \ft*\fk In matutino. \fk*\ft Post vitatos malos, justus ad se reversus, addit quod suggestiones dæmonum de corde expulit \ft*\fk in matutino, \fk*\ft id est, quando in initio tentationis, quasi in crepusculo incipiunt apparere. \ft*\fk Interficiebam. \fk*\ft Oratione, qua debent ejici, ne crescant. \ft*\fk Peccatores. \fk*\ft Dæmones, qui omnem carnem faciunt peccare. \ft*\fk Civitate Domini. \fk*\ft Anima justi, unde diabolus dispergitur et removetur. \ft*\fk Omnes operantes iniquitatem. \fk*\ft Id est, submissiones vel immissiones diaboli. AUG. Jam enumeravit quod ei non adhæserunt nisi boni, etc., usque ad hoc et justo convenit, qui prævidet hoc futurum, et ideo se sic habet.\ft*\f* \c 101 \q1 \v 1 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.\f + \fr 101.1 \fr*\fk Oratio pauperis. \fk*\ft AUG. Secundum formam servi, etc., usque ad sponsus propter caput, sponsa propter corpus. Christus pauper in nobis, et nobiscum, et propter nos, hic orat in persona pœnitentis, suam dejectionem, et dejectionis causam recognoscentis, et a peccatis liberari atque in pristinum statum restitui petentis. Monet ergo suam advertere miseriam, et Dei petere misericordiam.\ft*\f* \q1 \v 2 [Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.\f + \fr 101.2 \fr*\fk Domine, exaudi orationem meam. \fk*\ft CASS. Quintus psalmus pœnitentiæ; quartus qui oratio dicitur. Prima pars, captatio deprecativa. \ft*\fk Et clamor. \fk*\ft Oratio crevit in clamorem. \ft*\fk Veniat, \fk*\ft non obstent nubes, quæ iniquis. ID. Epimone per tres versus, id est crebra repetitio sententiæ.\ft*\f* \q1 \v 3 Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. \q1 \v 4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.\f + \fr 101.4 \fr*\fk Quia defecerunt. \fk*\ft CASS. Secunda pars, in qua est flebilis oratio; in qua exponitur, quæ paupertas, quæ tribulatio. Unde clamet, jam aperit. \ft*\fk Quia defecerunt. Defecerunt sicut fumus dies mei. \fk*\ft AUG. Elato enim Adam dies deficiunt, virtus animi contrahitur. Miseria pium judicem movere potest. \ft*\fk Ossa mea sicut cremium aruerunt. \fk*\ft Fortes, quorum frixorium sunt, qui scandalizantur, etc., usque ad jam enim frigitur homo, dum timet se arsurum.\ft*\f* \q1 \v 5 Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.\f + \fr 101.5 \fr*\fk Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum. \fk*\ft ID. Mortalis factus. \ft*\fk Fenum\fk*\ft viret, sed percussum facile sentit injuriam: sic caro hominis in lege Dei virens, ab eadem succisa arescit.\ft*\f* \q1 \v 6 A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.\f + \fr 101.6 \fr*\fk A voce gemitus. \fk*\ft CASS. Natura peccantium ostenditur, quia dum peccatum appetitur, contemplatio Dei non habetur. \ft*\fk Mei. \fk*\ft AUG. Non illorum qui de terrenis, et non de spiritualibus gemunt, etc., \ft*\fk usque ad infirmorum portare.\fk*\f* \q1 \v 7 Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio.\f + \fr 101.7 \fr*\fk Pelicano, \fk*\ft etc. AUG. Tres aves, tria loca ponit, etc., usque ad qui si non inter homines, extra est in alto, dicens eis, qui in nocte dormiunt. Vel, passer sagax ad alta virtutum fugit, ubi tutus a laqueis. Qui solitarius vel unicus, propter charitatem quem ex multis unum facit est in tecto, vel ædificio propter altitudinem fidei, ut non descendat aliquid tollere de domo, id est carne. \ft*\fk Domicilio. \fk*\ft ID. Vel parietinis, quæ vulgo dicuntur ruinæ, ubi parietes stant sine tecto, ubi habitat nycticorax avis, quæ noctem amat.\ft*\f* \q1 \v 8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. \q1 \v 9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant:\f + \fr 101.9 \fr*\fk Tota die. \fk*\ft CASS. Vel, in persona justi totum accipi potest. Quasi dicat, etc., usque ad vel, in dejectione reficiebar, adeo placebat mihi.\ft*\f* \q1 \v 10 quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,\f + \fr 101.10 \fr*\fk Cinerem. \fk*\ft AUG. Per cinerem et fletum pœnitentes significantur. Cinis enim et cilicium sunt arma pœnitentium. \ft*\fk Potum. \fk*\ft CASS. Temporalem jucunditatem. Vel desiderium patriæ pro dilatione lacrymis miscui; vel potum Scripturarum, quæ antiqua recolunt.\ft*\f* \q1 \v 11 a facie iræ et indignationis tuæ: quia elevans allisisti me.\f + \fr 101.11 \fr*\fk A facie iræ. \fk*\ft CASS. Ira, ultio; indignatio, motio animi, qua indignamur etiam filiis. Ira dicitur impetus in puniendos, quæ in Deum non cadunt. Sed est antropopathos. \ft*\fk Iræ. \fk*\ft Unde et Dominus ait: \ft*\fk Ira Dei manet super eos qui non credunt\fk*\ft Joan. 3.. Non ait, veniet; sed \ft*\fk manet, \fk*\ft quia non tollitur, in qua natus est.\ft*\f* \q1 \v 12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.\f + \fr 101.12 \fr*\fk Dies mei sicut umbra declinaverunt. \fk*\ft Quia ego a vero die declinavi, similes mihi sunt declinantes dies mei.\ft*\f* \q1 \v 13 Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.\f + \fr 101.13 \fr*\fk Tu autem, \fk*\ft etc. CASS. Tertia pars, ubi ostenditur certitudo impetrandi veniam. Jam consurgit lapsus ad prophetandum, jam pœnitens caput relevat. AUG. Memoriale promissum memorabile, de te reparatio nostra, quia tu nostri, vel nos memores tui.\ft*\f* \q1 \v 14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus:\f + \fr 101.14 \fr*\fk Venit tempus. \fk*\ft AUG. Quia omnia ordine voluit Deus fieri, et tempus ad hoc disposuit, ubi opportunitas apte ordinata est.\ft*\f* \q1 \v 15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur.\f + \fr 101.15 \fr*\fk Lapides ejus. \fk*\ft AUG. Sunt lapides in Sion, etc., usque ad inde est quod misso Spiritu sancto multi eorum crediderunt qui Dominum crucifixerunt.\ft*\f* \q1 \v 16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam: \q1 \v 17 quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.\f + \fr 101.17 \fr*\fk In gloria. \fk*\ft AUG. Qui primo visus est in infirmitate in illa Sion; unde: \ft*\fk Vidimus eum non habentem speciem neque decorem\fk*\ft Isa. 53..\ft*\f* \q1 \v 18 Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.\f + \fr 101.18 \fr*\fk Orationem. \fk*\ft Hoc agitur in ædificatione Sion: orant, gemunt ædificantes, qui sunt unus pauper, et pauperes multi; unde in titulo singulariter, hic pluraliter. Sed unus dicitur propter veritatem pacis Ecclesiæ, multi propter latitudinem.\ft*\f* \q1 \v 19 Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.\f + \fr 101.19 \fr*\fk Scribantur hæc. \fk*\ft CASS. Qui supra pœnitentia sordebat, jam honore prophetæ decoratus, præcipit hæc quæ dixit testimonio Scripturæ firmari, ut ætas futura discat. \ft*\fk In generatione. \fk*\ft AUG. Hæc quando scribebantur, non sic proderant generationi Veteris Testamenti; prosunt alteri, id est novæ.\ft*\f* \q1 \v 20 Quia prospexit de excelso sancto suo; Dominus de cælo in terram aspexit:\f + \fr 101.20 \fr*\fk Quia prospexit, \fk*\ft etc. AUG. Post gemitus dolentis, jam sunt verba consolationum, jam gaudet pauper. Et quia supra dixit: \ft*\fk Ædificavit Dominus Sion; \fk*\ft et item: \ft*\fk Scribantur hæc; \fk*\ft modo utrumque declarat; quasi hoc est quod dixit scribendum, \ft*\fk quia prospexit. \fk*\fk Prospexit. \fk*\ft Ut præterita dicit, quæ erant futura.\ft*\f* \q1 \v 21 ut audiret gemitus compeditorum; ut solveret filios interemptorum:\f + \fr 101.21 \fr*\fk Compeditorum. \fk*\ft AUG. Timor Dei, compedes sunt, etc., usque ad et solutis vertuntur in gloriam. CASS. Compediti, sancti, etc., usque ad unde in generalem Ecclesiam concurrit sermo eorum. \ft*\fk Ut solveret filios. \fk*\ft AUG. Nos autem sumus filii illorum mortificatorum, qui solvimur a nodis peccatorum, et vinculis cupiditatum.\ft*\f* \q1 \v 22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem: \q1 \v 23 in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.\f + \fr 101.23 \fr*\fk Respondit ei in via virtutis suæ. \fk*\ft CASS. Quarta pars, ubi, post certitudinem veniæ, dicit quod de sua brevitate ad æternitatem transeat. AUG. \ft*\fk Respondit. \fk*\ft Quia: Dico, ut annuntiem nomen Domini et laudem ejus in Jerusalem, etc., usque ad non contemnit, sed fructum reddit. \ft*\fk Respondit ei. \fk*\ft Id est, credit resurrexisse Christum. Sed quia prævidet quosdam dicturos, fuit quidem quondam Ecclesia congregans omnes in unum, sed jam desinit. \ft*\fk Paucitatem, \fk*\ft inquit, \ft*\fk dierum meorum: \fk*\ft non æternitatem illorum, ubi ero, sed temporales dies, quandiu ero in hoc sæculo. \ft*\fk Nuntia mihi. \fk*\ft Propter illos qui dicunt, jam non esse Ecclesiam. Non vacat vox ista, non est inanis petitio. Ipsa enim via, id est Christus, sic annuntiavit: \ft*\fk Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi\fk*\ft Matth. 28.. Totum tempus usque ad finem, est illa exiguitas dierum: quia omne quod finitur exiguum est, ut inde transeatur in æternitatem. \ft*\fk Nuntia\fk*\ft et:\ft*\f* \q1 \v 24 Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi:\f + \fr 101.24 \fr*\fk Ne revoces me in dimidio dierum meorum. \fk*\ft Non sic fiat, ut hæretici dicunt, etc., usque ad sed non sunt nisi dimidii, si non addantur æterni.\ft*\f* \q1 \v 25 ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.\f + \fr 101.25 \fr*\fk In via virtutis. \fk*\ft AUG. In fide, qua resurrexisse credit Christum. Via virtutis fuit Christus post resurrectionem, cum jam non infirmus, sed fortis, in cœlo vocat Ecclesiam. Laus fidei est, non quia credit mortuum, quod et paganus credit, sed glorificatum. Vel, breviter diffinitur religio Christiana, cum dicitur \ft*\fk via virtutis. \fk*\ft Vel, in generatione generationum. Est generatio generationum, quæ non transit, collecta de omnibus, id est sancti. In illa erunt anni Domini, qui non transeunt, id est æternitas Dei, quæ est ipsa substantia Dei, nihil habens mutabile.\ft*\f* \q1 \v 26 Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli.\f + \fr 101.26 \fr*\fk Initio tu, Domine. \fk*\ft Quasi, ne revoces, quia ad æternitatem tendo, quam exponit, dicens: \ft*\fk Initio tu, Domine, terram fundasti.\fk*\f* \q1 \v 27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur;\f + \fr 101.27 \fr*\fk Ipsi peribunt. \fk*\ft AUG. Ipsi cœli peribunt, de proximis terræ hoc constat; unde et Petrus: \ft*\fk Terra autem et cœli qui nunc sunt, eodem verbo repositi sunt, igni reservati\fk*\ft II Petr. 3.. De superioribus non est certum, sed si manent, non in se, sed in Deo manent.\ft*\f* \q1 \v 28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.\f + \fr 101.28 \fr*\fk Et sicut opertorium mutabis eos. \fk*\ft Cœlos accipe, qui omnia operiunt, qui etiam mutabuntur. \ft*\fk Et anni tui non deficient. \fk*\ft AUG. Qui erunt in generatione generationum. Sed an ibi esse poterimus? Utique, quia \ft*\fk filii servorum tuorum habitabunt.\fk*\f* \q1 \v 29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in sæculum dirigetur.]\f + \fr 101.29 \fr*\fk Filii servorum. \fk*\ft AUG. Ut filii intraverunt terram promissionis, etc., usque ad cum omni novitate filiorum. \ft*\fk Filii. \fk*\ft Hilaris conclusio. Filii prophetarum et apostolorum, nedum ipsi. \ft*\fk Semen. \fk*\ft Opera, unde fructus æternus. \ft*\fk Dirigetur. \fk*\ft Quia nihil tortum intrat.\ft*\f* \c 102 \d Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus. \q1 \v 1 Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.\f + \fr 102.2 \fr*\fk Benedic, anima. \fk*\ft AUG. Post preces pauperis præconia gaudentis. Omnes qui in Christo quasi unus homo sunt, qui excitat et hortatur animam suam, ut benedicat Dominum, volens diffinire cur benedicendus, ne quis ad hoc piger inveniatur. Clama voce, si est homo qui audiat; sine voce, si non est qui audiat homo, quia audit Deus. CASS. Per sua beneficia hortatur benedicere Deum. AUG. Propheta in persona generalis justi loquens, secundum superiorem vim animæ, id est rationem, exhortatur animam ad benedicendum, dicens: \ft*\fk Noli oblivisci. \fk*\ft Non sit ante oculos delectatio peccati, sed damnatio et remissio Dei: cogita omnia mala tua, quia quot ea, tot bonæ retributiones Dei. \ft*\fk Retributiones. \fk*\ft Non tributiones. Tribuit homo mala pro bonis, et retribuit ei Deus bona pro malis. Tribuit, cum me fecit, retribuit cum justificat.\ft*\f* \q1 \v 2 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas:\f + \fr 102.3 \fr*\fk Qui propitiatur. \fk*\ft AUG. Hoc agit in baptismi sacramento. \ft*\fk Qui sanat omnes infirmitates tuas. \fk*\ft Hoc agit in vita fidelis hominis, dum concupiscit caro adversus spiritum, ut si quæ nolumus faciamus; qui languores vetustatis de die in diem crescente novitate sanantur ex fide, quæ per dilectionem operatur.\ft*\f* \q1 \v 3 qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus:\f + \fr 102.4 \fr*\fk Qui redimit, de corruptione vitam tuam. \fk*\ft Hoc fit in ultima resurrectione mortuorum. \ft*\fk Qui coronat, \fk*\ft etc. Hoc fit judicio, ubi cum rex sederit in throno, redditurus unicuique secundum opera ejus, quis gloriabitur se habere gloriosum cor et mundum a peccato? Ideo necessarium fuit commemorare illic misericordiam et miserationes, ubi viderentur sic reddi debita, ut nullus esset locus misericordiæ.\ft*\f* \q1 \v 4 qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilæ juventus tua:\f + \fr 102.5 \fr*\fk Ut aquilæ juventus tua. \fk*\ft AUG. Similitudo tanta data est, etc., usque ad quibus vetustas clausit os, oblitis manducare panem nostrum.\ft*\f* \q1 \v 5 faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.\f + \fr 102.6 \fr*\fk Faciens. \fk*\ft AUG. Secunda pars, ubi monet benedicere per eas quæ antiquis facta sunt, et posteris fiunt. \ft*\fk Misericordias. \fk*\ft Quas consequentur, qui inimicos diligunt, etc., usque ad post \ft*\fk misericordiam\fk*\ft enim subdit de judicio, dicens, \ft*\fk Et judicium.\fk*\f* \q1 \v 6 Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israël voluntates suas.\f + \fr 102.7 \fr*\fk Moysi. \fk*\ft AUG. Per Moysenomnes sanctos, etc., usque ad per quem legem dedit, ut abundaret delictum.\ft*\f* \q1 \v 7 Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors. \q1 \v 8 Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur. \q1 \v 9 Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. \q1 \v 10 Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se;\f + \fr 102.11 \fr*\fk Quoniam. \fk*\ft ID. Cœlum undique circa terram unde etiam peccantibus lux, ær, spiritus, pluvia, unde fructus: sine cœlo desinit terra, sic protectio Dei super timentes.\ft*\f* \q1 \v 11 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.\f + \fr 102.12 \fr*\fk Quantum distat, \fk*\ft etc. ID. Quando peccatum remittitur, occidunt peccata, gratia oritur, peccata in occasu, avertere ergo ab occasu peccatorum, et tende ad ortum gratiæ, et surgis.\ft*\f* \q1 \v 12 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. \q1 \v 13 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus.\f + \fr 102.14 \fr*\fk Recordatus est, \fk*\ft etc. ID. Vel secundum aliam litteram: \ft*\fk Memento, quoniam pulvis sumus. \fk*\ft Quasi diceret: \ft*\fk Cognovit figmentum, \fk*\ft id est infirmitatem nostram: quod figmentum conversus ad Deum dicit: \ft*\fk Memento quia pulvis sumus, \fk*\ft id est perseveret erga nos tua misericordia, ne obliviscamur gratiæ tuæ. Vel, \ft*\fk Homo sicut fenum, \fk*\ft etc. Homo enim sicut \ft*\fk flos egreditur, \fk*\ft etc., \ft*\fk usque ad Misericordia Domini. Efflorebit\fk*\ft CASS. Id est, ad plus sic florebit vel efflorebit, id est deflorebit. Et sic est intentivum, vel privativum.\ft*\f* \q1 \v 14 Homo, sicut fœnum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit: \q1 \v 15 quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.\f + \fr 102.16 \fr*\fk Quoniam spiritus pertransivit in illo. Et non subsistet.\fk*\f* \q1 \v 16 Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,\f + \fr 102.17 \fr*\fk Et justitia. \fk*\ft AUG. Misericordia et justitia retributio est. Dicit, \ft*\fk super filios filiorum; \fk*\ft multi justi non habent filios, nedum filios filiorum, sed \ft*\fk filii\fk*\ft sunt opera; \ft*\fk filii filiorum\fk*\ft merces operum.\ft*\f* \q1 \v 17 his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. \q1 \v 18 Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.\f + \fr 102.19 \fr*\fk Dominus in cœlo paravit sedem suam. \fk*\ft CASS. Prædicat judicium futurum, ne peccantes insolescant; quasi, et debes esse memor ut facias quia Dominus in cœlo.\ft*\f* \q1 \v 19 Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus. \q1 \v 20 Benedicite Domino, omnes virtutes ejus; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.\f + \fr 102.21 \fr*\fk Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes. \fk*\ft ID. Tertio monet cœlestes et omnes alias creaturas benedicere. \ft*\fk Benedicite Domino, \fk*\ft etc. Agratulando dicit, non imperando, vel monendo. \ft*\fk Ministri ejus. \fk*\ft AUG. Vos benedicite, etc., usque ad ut quod habet in ore ostendat in opere.\ft*\f* \q1 \v 21 Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.] \c 103 \q1 \v 1 Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti,\f + \fr 103.1 \fr*\fk Psalmus David. \fk*\ft CASS. Item benedicere Deum monet, primo per cœlum et terram et ornatum eorum. AUG. Etsi vere hic omnia ad litteram possunt religiose accipi, etc., usque ad in omnibus spiritualis sensus quærendus est. \ft*\fk Benedic, anima mea, Domino, \fk*\ft etc., \ft*\fk magnificatus. \fk*\ft In notitia, qui semper magnus natura, qui non potes crescere vel minui, quia perfectus es; \ft*\fk Confessionem, \fk*\ft id est undique habes creaturas, quæ te confitentur, et quæ sunt decoræ et luminosæ. Vel, decor in essentia Dei, et lux undique. CASS. Vel incarnationem significat, per quam confessio et decus supernæ majestatis innotuit, et homines eum confessi sunt, qui sunt lumen cognitione. AUG. Confessionem induisti, id est Ecclesiam, etc., usque ad et vestis sine macula et ruga.\ft*\f* \q1 \v 2 amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem,\f + \fr 103.2 \fr*\fk Extendens cœlum sic. \fk*\ft CASS. Quæ confitentur? cœlum, terra, mare, cum omni ornatu suo de quibus singulis subsequenter. AUG. \ft*\fk Extendens cœlum sicut. \fk*\ft Ad litteram, cœlum, quasi tectum, etc., usque ad post in fine ut liber Scriptura plicabitur.\ft*\f* \q1 \v 3 qui tegis aquis superiora ejus: qui ponis nubem ascensum tuum; qui ambulas super pennas ventorum:\f + \fr 103.3 \fr*\fk Qui tegis. \fk*\ft ID. Ad litteram sunt aquæ, etc., usque ad cujus superiora sunt duo præcepta charitatis. Vel qui \ft*\fk tegis aquis, \fk*\ft id est, spirituali sensu, superficiem Scripturæ, vel donis spiritualibus eorum munis charitatem, ne quid eos separare possit. \ft*\fk Super pennas ventorum, \fk*\ft etc. Ventus est motus æris, etc., usque ad sed charitatem omnium superat charitas Christi.\ft*\f* \q1 \v 4 qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.\f + \fr 103.4 \fr*\fk Ignem urentem. \fk*\ft CASS. Id est seraphim, qui sunt superior ordo, facis ministros tuos, unde in Isaia: \ft*\fk Volavit ad me unus de seraphim\fk*\ft qui sunt superior ordo.\ft*\f* \q1 \v 5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam: non inclinabitur in sæculum sæculi.\f + \fr 103.5 \fr*\fk Qui fundasti terram super stabilitatem suam. \fk*\ft ID. Ideo Spiritus sanctus in hoc psalmo difficilia dicit secundum litteram, ut quæramus spiritualia.\ft*\f* \q1 \v 6 Abyssus sicut vestimentum amictus ejus; super montes stabunt aquæ. \q1 \v 7 Ab increpatione tua fugient; a voce tonitrui tui formidabunt.\f + \fr 103.7 \fr*\fk A voce tonitrui. \fk*\ft ID. Per terribiles ventos siccabuntur aquæ; mali comminatione judicii timebunt.\ft*\f* \q1 \v 8 Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis.\f + \fr 103.8 \fr*\fk Ascendunt. \fk*\ft AUG. Mali, ut montes, etc., usque ad ut liceat Ecclesiæ libere prædicare CASS. Superbos permittit Deus, etc., usque ad ut jam mundum non occupent.\ft*\f* \q1 \v 9 Terminum posuisti quem non transgredientur, neque convertentur operire terram. \q1 \v 10 Qui emittis fontes in convallibus; inter medium montium pertransibunt aquæ.\f + \fr 103.10 \fr*\fk In convallibus. \fk*\ft AUG. De humilibus subditis gratiæ et si sunt montes spirituali altitudine, fluunt fontes Spiritus sancti, qui super humilem quiescit. \ft*\fk Inter medium. \fk*\ft ID. Id est inter medium, etc., usque ad et hic talis mons non est audiendus.\ft*\f* \q1 \v 11 Potabunt omnes bestiæ agri; expectabunt onagri in siti sua.\f + \fr 103.11 \fr*\fk Potabunt omnes. \fk*\ft ID. Omnes fuerunt in disco Petri ter submisso, etc., usque ad ut Ecclesia congregetur. \ft*\fk Onagri. \fk*\ft ID. Sylvestres asini magni indomiti, etc., usque ad vel superbi Judæi different bibere in tempus ultimum.\ft*\f* \q1 \v 12 Super ea volucres cæli habitabunt; de medio petrarum dabunt voces.\f + \fr 103.12 \fr*\fk Super ea volucres cœli. \fk*\ft ID. Non omnes aves manent, etc., usque ad alii in sinistra damnantur.\ft*\f* \q1 \v 13 Rigans montes de superioribus suis; de fructu operum tuorum satiabitur terra:\f + \fr 103.13 \fr*\fk De fructu operum tuorum. \fk*\ft ID. Nemo ergo glorietur in operibus suis, sed \ft*\fk qui gloriatur, in Domino glorietur, \fk*\ft gratia enim Dei saturatur terra. Sic igitur gratia gratis datur. Si operibus hominum redditur, merces dicitur.\ft*\f* \q1 \v 14 producens fœnum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra,\f + \fr 103.14 \fr*\fk Servituti hominum. \fk*\ft ID. Unde \ft*\fk cum liber essem ex omnibus, omnium me feci servum, \fk*\ft etc., usque ad quibus præbuit exemplum necessaria sumendi a subditis. \ft*\fk In oleo. Unicuique datur Spiritus ad manifestationem: \fk*\ft gratia ergo et nitor quidam, etc., usque ad ut exhilaretur facies in oleo. \ft*\fk Et panis. \fk*\ft Idem est ergo panis et vinum. Panis enim iste et vinum, justitia est, veritas est Christus: et hic et illud lætificat, et confirmat cor.\ft*\f* \q1 \v 15 et vinum lætificet cor hominis: ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet. \q1 \v 16 Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit:\f + \fr 103.16 \fr*\fk Quas plantavit. \fk*\ft ID. Cur a se plantatis relinquit candorem sæculi? quia illic fulica avis, quæ in aquis habitat; hi sunt qui in baptismi gratia permanent. Vel, Herodius avis rapacissima, nec tales Christus respuit.\ft*\f* \q1 \v 17 illic passeres nidificabunt: herodii domus dux est eorum.\f + \fr 103.17 \fr*\fk Illic passeres. \fk*\ft ID. Minuta volatilia, etc., usque ad ut in cedris Libani nidificent. \ft*\fk Herodii\fk*\fk domus. \fk*\ft AUG. \ft*\fk Dux est eorum\fk*\ft passerum, vel cedrorum, quod tamen Latine dici non potest, quia cedri feminini generis sunt, hoc autem nullo modo ad litteram, domus enim, id est, nidus fulicæ, quæ est avis marina vel stagnensis, quomodo dux est passerum? sed per hoc innuit spiritualia esse quærenda. Et si in divitibus sæculi passeres nidificent, etc., usque ad sed non peribunt, quia petra est dux eorum. CASS. Vel fulica avis, quæ in aquis habitat, hi sunt qui in gratia baptismi permanent, quorum domus est baptismus. Et est quasi diceret: Qui sunt passeres? Illi qui baptizantur. Et hoc est, \ft*\fk fulicæ domus, \fk*\ft id est, baptismus, qui est domus regeneratorum \ft*\fk dux est eorum\fk*\ft passerum, id est, Christianorum. HIER., CASS. Herodius; avis rapacissima, etc., usque ad quia ipse conversus alios plures ad fidem convertit. \ft*\fk Cervis: petra. \fk*\ft AUG. Cervi sunt magni spirituales, etc., usque ad hæc est \ft*\fk de qua\fk*\ft ut supra dictum est \ft*\fk volucres cœli dant voces.\fk*\f* \q1 \v 18 Montes excelsi cervis; petra refugium herinaciis. \q1 \v 19 Fecit lunam in tempora; sol cognovit occasum suum.\f + \fr 103.19 \fr*\fk Fecit lunam. \fk*\ft CASS. Post terrena transit ad cœlestia, quæ tamen terræ faciunt, id est, serviunt. Post tot genera Christianorum, quæ per animalia significavit, et prædictam ordinationem, ascendens subjungit de Christo et Ecclesia, quomodo scilicet hic temporalis Ecclesia crescit et decrescit, quasi faciat occasus et ortus veri solis.\ft*\f* \q1 \v 20 Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ:\f + \fr 103.20 \fr*\fk Posuisti, \fk*\ft etc. \ft*\fk Et facta est nox\fk*\ft in eis, id est obscura mentis obstinatio. \ft*\fk Et ipsa pertransibunt. \fk*\ft AUG. Non ut supra, conversi, gentiles, sed dæmones, qui tempore passionis invenerunt corda titubantium apostolorum; sed Christo surgente, quia in omnibus non possunt, \ft*\fk in cubilibus, \fk*\ft id est, cordibus pertinacium permanent: sic Christo in aliquo occidente, vigent mala, resurgente fugiunt. \ft*\fk Occasum. \fk*\ft Sol sic occidit, ut oriatur: ita qui dormit, id est, Christus, non adjiciet ut resurgat? Occidit, quia voluit, nemo tollit animam ejus; cum occidit, tenebræ factæ sunt in apostolis, defecit spes eorum.\ft*\f* \q1 \v 21 catuli leonum rugientes ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi.\f + \fr 103.21 \fr*\fk Catuli leonum, \fk*\ft etc. AUG. Sunt et principes dæmoniorum, sicut et catuli contemptibilia dæmonia, quæ in tenebris quærunt seducere animas; major leo semper \ft*\fk circumit quærens quem devoret\fk*\ft I Pet. 5., pascuntur autem erroribus hominum.\ft*\f* \q1 \v 22 Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur.\f + \fr 103.22 \fr*\fk Ortus est sol, \fk*\ft etc. CASS. Postquam dixit quid fecit occasus veri solis, subdit de ortu.\ft*\f* \q1 \v 23 Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperum. \q1 \v 24 Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti; impleta est terra possessione tua.\f + \fr 103.24 \fr*\fk Possessione. \fk*\ft AUG. Alias \ft*\fk creatura. \fk*\ft ID. Per Christum Pater, etc., usque ad datum est tamen lignum in quo transnavigemus.\ft*\f* \q1 \v 25 Hoc mare magnum et spatiosum manibus; illic reptilia quorum non est numerus: animalia pusilla cum magnis.\f + \fr 103.25 \fr*\fk Hoc mare magnum, \fk*\ft etc. CASS. Secunda pars ubi dicit: Quomodo Ecclesiam per mare sæculi traducit ad littus patriæ. \ft*\fk Reptilia, \fk*\ft etc. AUG. Mali spiritus, quorum insidiæ serpunt.\ft*\f* \q1 \v 26 Illic naves pertransibunt; draco iste quem formasti ad illudendum ei.\f + \fr 103.26 \fr*\fk Draco iste quem formasti. \fk*\ft ID. Præter hæc animalia, etc., usque ad factus est in malitia major. \ft*\fk Ad illudendum. \fk*\ft ID. Dicitur in Job Job 40., illudi Satanæ ab angelis Dei, qui sunt præpositi super æreas potestates, ne noceant nobis.\ft*\f* \q1 \v 27 Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore.\f + \fr 103.27 \fr*\fk Escam. \fk*\ft ID. Cibus draconis terra est, quia dictum est ei: \ft*\fk Terram comedes omnibus diebus vitæ meæ\fk*\ft Gen. 3.. Quia qui terrena amant, cibus diaboli sunt. Cibus autem justi verbum Dei, unde, \ft*\fk Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei\fk*\ft Deut. 8..\ft*\f* \q1 \v 28 Dante te illis, colligent; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.\f + \fr 103.28 \fr*\fk Manum tuam, omnia implebuntur bonitate. \fk*\ft CASS. Vel manus est potestas quæ abunde replet omnia.\ft*\f* \q1 \v 29 Avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.\f + \fr 103.29 \fr*\fk Avertente autem. \fk*\ft AUG. Multi impleti bonitate, sibi tribuerunt; volens autem Deus eis probare quod non a se habent, sed a Deo, ut cum bonitate habeant humilitatem, aliquando eos perturbat, avertit faciem, et cadunt in tentationem.\ft*\f* \q1 \v 30 Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terræ.\f + \fr 103.30 \fr*\fk Emitte spiritum tuum. \fk*\ft CASS. Pulvis suus illorum dicitur, quia ex se habent quod sunt pulvis. Spiritus vero Domini: Ecce medicina reversis in pulverem.\ft*\f* \q1 \v 31 Sit gloria Domini in sæculum; lætabitur Dominus in operibus suis. \q1 \v 32 Qui respicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigant.\f + \fr 103.32 \fr*\fk Tremere. \fk*\ft AUG. Melior est tremor humilitatis, quam confidentia superbiæ. Unde Apostolus: \ft*\fk Cum tremore operamini vestram salutem\fk*\ft Phil. 2.. \ft*\fk Montes. \fk*\ft ID. Qui superbi erant, jactantes a se omnia. Quemadmodum accidit in monte Sina.\ft*\f* \q1 \v 33 Cantabo Domino in vita mea; psallam Deo meo quamdiu sum.\f + \fr 103.33 \fr*\fk Cantabo. \fk*\ft CASS. Tertia pars, ubi promittit se semper cantaturum. Quasi diceret: Hæc prædicta fecit Dominus, et his inspectis. \ft*\fk In vita mea. \fk*\ft AUG. Præsenti et futura; spei et speciei. Modo spes est vita nostra, post æterna erit. Vita vitæ mortalis, spes est vitæ immortalis. \ft*\fk Quandiu sum. \fk*\ft ID. Quia in illo sine fine sum, psallam quandiu sum, ne putetur alius actus illius vitæ, quam psallere: quia non potest venire in fastidium, qui laudatur, non venit in fastidium laudare; sed semper amatur, semper laudatur.\ft*\f* \q1 \v 34 Jucundum sit ei eloquium meum; ego vero delectabor in Domino.\f + \fr 103.34 \fr*\fk Jucundum sit. \fk*\ft Alia littera: \ft*\fk Suavis sit ei disputatio mea. \fk*\ft AUG. Disputatio enim hominis ad Deum, est confessio peccatorum. Unde Isaia Isa. 1.. \ft*\fk Auferte nequitias ab animabus vestris, dicite benefacere, judicate pupillo, et venite et disputemus, dicit Dominus. \fk*\ft Disputatio ergo tua, sacrificium humilitatis tuæ, quod est Deo suave.\ft*\f* \q1 \v 35 Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.]\f + \fr 103.35 \fr*\fk Benedic, anima mea, Domino. \fk*\ft ID. Iterat quod in principio psalmi: \ft*\fk Benedic, anima mea, Domino, \fk*\ft per hoc innuens, quod finis bonorum similis sit principio.\ft*\f* \c 104 \q1 \v 1 Alleluja. [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus.\f + \fr 104.1 \fr*\fk Alleluia. \fk*\ft CASS. Hic primo \ft*\fk alleluia, \fk*\ft nec ante a quoquam situm est, quod nulla lingua præsumpsit mutare. \ft*\fk Alleluia, \fk*\ft laudate. \ft*\fk Ia\fk*\ft nomen Dei invisibilis, quod ei tantum convenit. Per viginti psalmos, quibus hic titulus est, magnalia Dei dicuntur, et magna in eis est exsultatio. CASS. Hic commendat propheta bonos in illo populo Isræl, qui cum aliis fidelibus sunt verum semen Abrahæ, filii promissionis. \ft*\fk Confitemini Domino. \fk*\ft AUG. Primus psalmus cui prænotatur alleluia, etc., usque ad quæ temporalia misericordia Dei eis dedit, supponit.\ft*\f* \q1 \v 2 Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus.\f + \fr 104.2 \fr*\fk Omnia: \fk*\ft CASS. omnia; nihil est pudore silendum. Vel omnia, quæ dicent, mirabilia sunt, nullus enim potest omnia narrare.\ft*\f* \q1 \v 3 Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum.\f + \fr 104.3 \fr*\fk Laudamini in nomine, \fk*\ft id est, gaudete Christiani dici a Christo. AUG. Laudamini, non vetat laudari, si boni; si non, nisi in Domino, qui bonos facit. Laudamini in nomine. Quod alibi, \ft*\fk In Domino laudabitur anima mea: \fk*\ft quod ibi addit, \ft*\fk audiant mansueti et lætentur: \fk*\ft hic quoque quodammodo, \ft*\fk lætetur cor, \fk*\ft quasi dicat,\ft*\f* \q1 \v 4 Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper.\f + \fr 104.4 \fr*\fk Faciem, \fk*\ft etc. ID. Id est præsentiam, etc., usque ad malus timere potest præsentiam, quam bonus amat. HIER. A martyre Hyppolito, etc., usque ad ibi ex gentibus sumpturus Ecclesiam.\ft*\f* \q1 \v 5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus:\f + \fr 104.5 \fr*\fk Mementote et cætera. \fk*\ft AUG. Quærite ipsum, etc., usque ad si id quod Deus est, magnum est quærere, vel quæ fecit videte. \ft*\fk Prodigia, \fk*\ft etc. ID. Paulatim ascendit de prodigiis visibilibus ad judicia: inde ad æternum testamentum, ubi et præceptum et promissum.\ft*\f* \q1 \v 6 semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus. \q1 \v 7 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus.\f + \fr 104.7 \fr*\fk In universa terra. \fk*\ft ID. Non putes filios Abrahæ in una gente secundum carnem, quia in universa terra sunt Jacob et Isræl, quibus judicia sua manifestat, sed non alii genti.\ft*\f* \q1 \v 8 Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes:\f + \fr 104.8 \fr*\fk In sæculum, \fk*\ft ID. id est, in æternum, unde post, in testamentum æternum. Quod testamentum si Vetus accipitur propter terram Chanaam, de qua sequitur. Quomodo æternum est, cum illa terrena hæreditas non possit esse æterna? \ft*\fk Testamenti. \fk*\ft Dicitur enim testamentum illud quod promittitur, et doctrina, in qua promissio declaratur, et pro qua servata redditur. ID. Promissum est quod accipere debemus: Mandatum quod facere. Hæc est fides, ut justus ex fide vivat, et huic fidei promittitur hæreditas. \ft*\fk Abraham, Isaac et Jacob. \fk*\ft Ecce tres patriarchæ, quorum specialiter se dicit Deum: \ft*\fk Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob. \fk*\ft Ecce triplex auctoritas.\ft*\f* \q1 \v 9 quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac: \q1 \v 10 et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum,\f + \fr 104.10 \fr*\fk In testamentum æternum, \fk*\ft ID. id est, quod ex ipso verbo impleto, etc., usque ad et manet filius in domo in æternum.\ft*\f* \q1 \v 11 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ:\f + \fr 104.11 \fr*\fk Terram Chanaan, \fk*\ft CASS. id est, quod ab ea significatur: dedit enim etiam hanc terram in figuram æternæ hæreditatis I Joan. 4.. AUG. Congrue hæreditas æterna dicitur terra Chanaam, quia ab ea servi repelluntur et filii recipiuntur.\ft*\f* \q1 \v 12 cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus.\f + \fr 104.12 \fr*\fk Cum essent numero. \fk*\ft CASS. Quæ subsidia temporalis vitæ præstitit patribus et filiis eorum tam carne, quam fide, non ut his hæreant, sed ea ad bonum æternum referant, quod est, ut his allecti, justificationes et legem Dei requirant.\ft*\f* \q1 \v 13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.\f + \fr 104.13 \fr*\fk De regno. \fk*\ft AUG. Non quod tunc esset, sed quod futurum esset regnum Isræl.\ft*\f* \q1 \v 14 Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges. \q1 \v 15 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.\f + \fr 104.15 \fr*\fk Nolite tangere. \fk*\ft ID. Hæc verba, licet in historia non sint, tamen vel latenter dixit ea Deus in cordibus hominum, vel per angelum. \ft*\fk Christos, \fk*\ft ID. quia jam tunc Christiani, etsi latenter, unde \ft*\fk Abraham exsultavit, ut videret diem meum, vidit et gavisus est\fk*\ft Joan. 8.. Nullus enim præter hanc fidem, vel ante, vel post, Deo reconciliatus est, \ft*\fk unus enim mediator Christus\fk*\ft I Tim. 2..\ft*\f* \q1 \v 16 Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.\f + \fr 104.16 \fr*\fk Et vocavit. \fk*\ft AUG. Quarta pars ubi incipit narrare, etc., usque ad jussit esse quæ jam erat in dispositione. \ft*\fk Ita vocavit, et omne firmamentum panis contritum\fk*\ft Gen. 37..\ft*\f* \q1 \v 17 Misit ante eos virum: in servum venundatus est, Joseph.\f + \fr 104.17 \fr*\fk Virum. \fk*\ft ID. Joseph venditus a fratribus, postea in Ægypto pro justitia sublimatus est. \ft*\fk Joseph. \fk*\ft ID. Si Joseph et humiliatus et exaltatus, etc., usque ad sed \ft*\fk primum quærite regnum Dei, et omnia adjicientur.\fk*\f* \q1 \v 18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus:\f + \fr 104.18 \fr*\fk In compedibus. \fk*\ft ID. Non legimus de compedibus Joseph in Genesi, sed credendum est quod ibi prætermissum, dicit Spiritus in psalmo. CASS. Et si gratiam habuerit apud custodem carceris, tamen prius anxiatus. Sequitur. \ft*\fk Ferrum pertransiit, \fk*\ft etc. Quasi præter mala corporis, \ft*\fk ferrum, \fk*\ft id est tribulatio duræ necessitatis, quæ in æstuante et sollicita anima erat, \ft*\fk pertransiit, \fk*\ft etc. Vel secundum aliam litteram, \ft*\fk anima ejus pertransiit ferrum, \fk*\ft id est tribulationem duræ necessitatis. Idem sensus cum priore.\ft*\f* \q1 \v 19 donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum. \q1 \v 20 Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. \q1 \v 21 Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ: \q1 \v 22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. \q1 \v 23 Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.\f + \fr 104.23 \fr*\fk In terra Cham, \fk*\ft etc. AUG. Cham pater Chanaan, de quo Ægyptii trahunt originem.\ft*\f* \q1 \v 24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.\f + \fr 104.24 \fr*\fk Et auxit populum suum, \fk*\ft etc. ID. Quinta pars. Ecce quæ in Ægypto gesta, breviter proponit, quæ postea pleniter narrat. Dicit etiam, quomodo firmavit populum suum super inimicos suos. \ft*\fk Et firmavit eum. \fk*\ft Per signa Moysi scilicet, ante enim masculini fetus filiorum Isræl necabantur, et ipsi in faciendis lateribus conterebantur. Sed postea in manu potenti, et per signa et portenta Domini, metuendi et honorandi facti sunt.\ft*\f* \q1 \v 25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.\f + \fr 104.25 \fr*\fk Convertit. \fk*\ft ID. Quomodo hoc factum sit narrare incipit. Convertit, non quod Deus sit auctor mali, sed malis bene utitur, dum auxit felicitatem Isræl, illi ad invidendum conversi sunt, quia jam mali erant. \ft*\fk Ut odirent. \fk*\ft Invidia est odium felicitatis alienæ.\ft*\f* \q1 \v 26 Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum.\f + \fr 104.26 \fr*\fk Misit. \fk*\ft Qui omnia per se poterat ut doceret, qua moderatione hæc egisset. \ft*\fk Quem elegit ipsum. \fk*\ft ID. Sufficeret dicere, quem elegit: sed nihil quærendum est in eo, quod addidit, \ft*\fk ipsum, \fk*\ft sed consuetudo divinæ locutionis est ad explanationem.\ft*\f* \q1 \v 27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.\f + \fr 104.27 \fr*\fk Verba signorum suorum. \fk*\ft ID. Quibus ab eis prædicabatur, etc., usque ad verba ergo non vocum, sed signorum, vel prodigiorum per eos fecit.\ft*\f* \q1 \v 28 Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos.\f + \fr 104.28 \fr*\ft ID. Vel: \ft*\fk Exacerbaverunt sermones ejus, \fk*\ft quod apertum est. Vel, non exacerbaverunt Moyses et Aaron sermones ejus, quia illos, scilicet Ægyptios, etiam durissimos, patienter tulerunt, propter mandatum Domini, donec omnia in eis, quæ Dominus disposuit, fierent. \ft*\fk Tenebras, \fk*\ft etc. CASS. Inter plagas passi sunt. Sed hic dicit corda eorum \ft*\fk obscurata, \fk*\ft qui præcepta Dei spernebant. Competens initium plagarum cæcitas, sine qua non incurrissent cætera.\ft*\f* \q1 \v 29 Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.\f + \fr 104.29 \fr*\fk Convertit aquas. \fk*\ft AUG. Secunda plaga, quæ in Exodo prima, quæ signabat, quod aquas maris Rubri verteret et eis in mortem.\ft*\f* \q1 \v 30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.\f + \fr 104.30 \fr*\fk Edidit terra. \fk*\ft AUG. Terram eorum convertit in ranas, quia tot fuerunt, ut hoc congrue per hyperbolen dicatur.\ft*\f* \q1 \v 31 Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.\f + \fr 104.31 \fr*\fk Dixit, et venit cynomya, \fk*\ft etc. ID. In verbo enim ejus erant sine tempore, antequam fierent in tempore per ipsum verbum: vel per angelos, vel per Moysen quodammodo dixit, ut fieret tunc, cum fuerat faciendum.\ft*\f* \q1 \v 32 Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.\f + \fr 104.32 \fr*\fk Posuit pluvias eorum, \fk*\ft etc. ID. Simile est illi, \ft*\fk et dedit terra eorum ranas.\fk*\f* \q1 \v 33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum. \q1 \v 34 Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus:\f + \fr 104.34 \fr*\fk Locusta et bruchus. \fk*\ft ID. Una plaga locusta et bruchus, quia altera est parens, altera fetus.\ft*\f* \q1 \v 35 et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum. \q1 \v 36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.\f + \fr 104.36 \fr*\ft Et percussit. Id. Cum sint decem plagæ, etc., usque ad qui non possent spernere laborum suorum mercedem, licet temporalem.\ft*\f* \q1 \v 37 Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.\f + \fr 104.37 \fr*\fk Et eduxit eos, \fk*\ft etc. Sexta pars secundum Cassiodorum et Augustinum. Superius, quæ mala intulit inimicis Isrælitarum justitia Dei dixit: nunc quæ bona eis temporalia misericordia Dei dedit, supponit ut his adjuti legem Dei quærant. AUG. \ft*\fk Et eduxit: \fk*\ft Abrahæ dixit Deus, etc., usque ad deinde sequitur secundum beneficium, \ft*\fk Et non erat infirmus, et cætera.\fk*\f* \q1 \v 38 Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.\f + \fr 104.38 \fr*\fk Quia incubuit timor eorum super eos. \fk*\ft Timebat Isræl, ne reliquias eorum consumeret. AUG. Hic impletum est quod superius ait, et firmavit eum super inimicum ejus.\ft*\f* \q1 \v 39 Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.\f + \fr 104.39 \fr*\fk Expandit nubem in protectione eorum. \fk*\ft Et hæc est secunda pars, secundum Augustinum, ubi supponit quæ temporalia bona misericordia Dei eis dedit, dictis superius malis quæ inimicis eorum justitia Dei intulit. AUG. Jam incipit beneficia, quæ iter agentibus in eremo facta sunt.\ft*\f* \q1 \v 40 Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.\f + \fr 104.40 \fr*\fk Petierunt, \fk*\ft AUG. boni ad sustentationem infirmorum. \ft*\fk Coturnix: et pane cœli saturavit eos: \fk*\ft quæ est et caro, quia hic non de amaricatione iniquorum, sed de fide electorum loquitur: ipsi intelligendi sunt petisse, unde amaricantium murmura premerentur.\ft*\f* \q1 \v 41 Dirupit petram, et fluxerunt aquæ: abierunt in sicco flumina. \q1 \v 42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.\f + \fr 104.42 \fr*\fk Quoniam memor fuit verbi sancti sui. \fk*\ft ID. His omnibus beneficiis Deus commendat in Abraham meritum fidei, unde subdit: \ft*\fk quoniam memor fuit.\fk*\f* \q1 \v 43 Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia. \q1 \v 44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt:\f + \fr 104.44 \fr*\fk Et dedit illis. \fk*\ft AUG. Non ut propter ista eum colant, sed ut ea ad bonum æternum referant, id est, \ft*\fk ut custodiant justificationes ejus. Possederunt, \fk*\ft etc., non ut hæc habenda sint pro summo bono, sed ut eis vacent unde summum et æternum bonum possit acquiri, non ut in eis luxu defluant vel torpescant.\ft*\f* \q1 \v 45 ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.]\f + \fr 104.45 \fr*\fk Justificationes, \fk*\ft etc. CASS. Sunt, ubi est evidens et absoluta præceptio, ut, \ft*\fk Diligas Deum et proximum, \fk*\ft quæ custodienda. Lex de his, quæ non corporaliter sed spiritualiter: et ideo quærenda, quia umbra futurorum. \ft*\fk Legem. \fk*\ft Ut de circumcisione ejus et de aliis, quæ diligenter investiganda sunt, quia mystice dicuntur.\ft*\f* \c 105 \q1 \v 1 Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.\f + \fr 105.1 \fr*\fk Alleluia. Alleluia. \fk*\ft Quidam dicunt, unum \ft*\fk alleluia\fk*\ft ad finem superioris psalmi pertinere, alterum esse sequentis. Hanc enim regulam Hieronymus tenendam esse tradit. Cujus assertioni Cassiodorus quoque consentit. Sed plures, ubicunque alleluia, sequenti dant: et aliquando semel, aliquando bis; ut Dominus in Evangelio, nunc dixit \ft*\fk amen, \fk*\ft nunc \ft*\fk amen amen, \fk*\ft pro majore certitudine rei. Istis consentit Augustinus, præsertim cum nulli Græcorum codices in fine psalmi habeant alleluia. \ft*\fk Confitemini Domino. \fk*\ft AUG. Psalmus iste superiori conjunctus est, etc., usque ad monet ergo ad geminam confessionem laudis et peccatorum. CASS. Hebræus relicta patrum perfidia, ad misericordiam Dei conversus, suadet aliis ad eamdem misericordiam converti, orans ut populo beneplacito socientur, qui erat in adventu Christi congregandus.\ft*\f* \q1 \v 2 Quis loquetur potentias Domini; auditas faciet omnes laudes ejus?\f + \fr 105.2 \fr*\fk Quis loquetur. \fk*\ft CASS. Iste, qui misericordiam petit, impletur consideratione divinorum operum, et admirans ait: \ft*\fk Quis loquetur?\fk*\f* \q1 \v 3 Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.\f + \fr 105.3 \fr*\fk Beati qui custodiunt. \fk*\ft AUG. Vel quia sequitur, etc., usque ad judicium et justitiam, quia \ft*\fk Beati sunt qui, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo: \q1 \v 5 ad videndum in bonitate electorum tuorum; ad lætandum in lætitia gentis tuæ: ut lauderis cum hæreditate tua.\f + \fr 105.5 \fr*\fk Ad videndum, \fk*\ft etc. AUG., ut videamus te in ea bonitate, quam præstas electis, id est per gratiam tuam videamus, ne cæci remaneamus. \ft*\fk Ut lauderis: \fk*\ft mirum est in plerisque codicibus, etc., usque ad quia non laudatur nisi propter te.\ft*\f* \q1 \v 6 Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus; iniquitatem fecimus.\f + \fr 105.6 \fr*\fk Peccavimus. \fk*\ft Secunda pars, ubi enumerat peccata patrum, quæ in Ægypto commiserunt, et tamen a Deo dicit liberatos. \ft*\fk Iniquitatem. \fk*\ft CASS. Tertio idem dicit, ut pura confessio appareat; tanto citius solvitur, quanto vivacius se damnat homo.\ft*\f* \q1 \v 7 Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum;\f + \fr 105.7 \fr*\fk Non intellexerunt. \fk*\ft AUG. Id est, quid per illa eis dare velles, id est, non temporale, sed æternum bonum; quod per patientiam exspectatur, et ideo ipsi impatientes murmuraverunt, et temporalibus beati voluerunt. CASS. Duo sunt quæ beneficia commendant, intellectus et memoria, quorum utrumque in eis redarguit. Et primo intellectum, cum ait: \ft*\fk non intellexerunt mirabilia. Irritaverunt ascendentes. \fk*\ft AUG. Timentes Deum et desperantes, etc., usque ad unde meruit inter alias regni privilegium vel principatum obtinere.\ft*\f* \q1 \v 8 et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. \q1 \v 9 Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.\f + \fr 105.9 \fr*\fk Sicut in deserto. \fk*\ft ID. Quia ubi fuerunt abyssi, factum est siccitate, ut desertum ubi non sunt aquæ.\ft*\f* \q1 \v 10 Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici.\f + \fr 105.10 \fr*\fk Redemit eos de manu. \fk*\ft ID. Quo prætio? quasi diceret, nullo; sed in figura baptismi factum est, in quo redimimur de manu diaboli sanguine Christi; unde et \ft*\fk mare Rubrum\fk*\ft dixit, quod colore sanguis figurabatur.\ft*\f* \q1 \v 11 Et operuit aqua tribulantes eos; unus ex eis non remansit. \q1 \v 12 Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus.\f + \fr 105.12 \fr*\fk Et crediderunt in. \fk*\ft AUG. Ecce dura corda Judæorum, quæ non ante, sed post miracula credunt: melius fuit promittenti credere.\ft*\f* \q1 \v 13 Cito fecerunt; obliti sunt operum ejus: et non sustinuerunt consilium ejus.\f + \fr 105.13 \fr*\fk Cito fecerunt, obliti. \fk*\ft Tertia pars, ubi exponit peccata, quæ post exitum fecerunt: nec tamen defuit eis misericordia Dei per Moysen placati. Vel correptio, per justitiam Dei, in quosdam per Moysen vindicantis. CASS. \ft*\fk Cito fecerunt. \fk*\ft Summa celeritate mutati sunt, etc., usque ad distulit enim Deus dare, ut probaret eos.\ft*\f* \q1 \v 14 Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso.\f + \fr 105.14 \fr*\fk Concupierunt concupiscentiam in deserto. \fk*\ft AUG. Talis locutio, ut \ft*\fk laudaverunt, \fk*\ft etc. CASS. Nimietas desiderii, geminatione verbi ostenditur.\ft*\f* \q1 \v 15 Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum.\f + \fr 105.15 \fr*\fk Saturitatem. \fk*\ft Non est hæc saturitas de qua dicitur. \ft*\fk Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur\fk*\ft Matth. 5.. \ft*\fk In animas eorum. \fk*\ft AUG. Animalitatem, quæ sustentatur esca: Unde et in Evangelio: \ft*\fk Nonne anima est plus quam esca? \fk*\ft Vel, animas, ut voluntas, quæ desperando petierat, copia vinceretur; saturitatem, sequitur seditio, unde subdit.\ft*\f* \q1 \v 16 Et irritaverunt Moysen in castris; Aaron, sanctum Domini.\f + \fr 105.16 \fr*\fk Et irritaverunt. \fk*\ft CASS. Honorem ambientes invidendo, Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini: hæc irritatio fuit pro sacerdotio, quod habebat Aaron, et filii ejus.\ft*\f* \q1 \v 17 Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron.\f + \fr 105.17 \fr*\fk Aperta est terra. \fk*\ft ID. Laus Dei, qui suos vindicavit qualitas pœnæ facta indicat; a terra vorantur, qui terrena sapuerunt.\ft*\f* \q1 \v 18 Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores.\f + \fr 105.18 \fr*\fk In synagoga. \fk*\ft ID. Core namque et ducenti quinquaginta cum eo, volentes habere sacerdotium Aaron, acceperunt thuribula, ut adolerent incensum, ideoque divino igne consumpti sunt. \ft*\fk Peccatores. \fk*\ft AUG. Non ait peccantes, quod et boni: sed \ft*\fk peccatores\fk*\ft valde iniquos et gravibus sarcinis peccatorum oneratos.\ft*\f* \q1 \v 19 Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile.\f + \fr 105.19 \fr*\fk Et fecerunt. \fk*\ft CASS. Absentiam Moysi non tolerantes, dum ipse in vertice montis Sinai moraretur, ut acciperet legem, fecerunt vitulum. \ft*\fk Horeb. \fk*\ft Interpretatur \ft*\fk Calvaria, \fk*\ft ubi crucifixio facta, etc., usque ad hoc impatientia levium fecit, sicut omnia mala ex ea nascuntur.\ft*\f* \q1 \v 20 Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum.\f + \fr 105.20 \fr*\fk In similitudine. \fk*\ft AUG. Non ait in similitudinem, sed in similitudine. Et est talis locutio, ut supra, \ft*\fk et crediderunt in verbis ejus.\fk*\f* \q1 \v 21 Obliti sunt Deum qui salvavit eos; qui fecit magnalia in Ægypto,\f + \fr 105.21 \fr*\fk Obliti sunt. \fk*\ft CASS. Magna oblivio quidem in memoria, si non liberatio. \ft*\fk Terribilia. \fk*\ft Quia adversarios afflixerunt, et istis, quem timere deberent, monstraverunt.\ft*\f* \q1 \v 22 mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. \q1 \v 23 Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.\f + \fr 105.23 \fr*\fk Stetisset in confractione. \fk*\ft AUG. Dicens: \ft*\fk Si non dimittis illis, dele me de libro tuo. \fk*\ft Quantum valet intercessio sanctorum? Securus Moyses de justitia Dei, qua eum delere non posset, impetravit misericordiam iis qui juste perirent. \ft*\fk Ut averteret iram. \fk*\ft De aqua contradictionis et immolatione filiorum, unde vehementius iratus Deus, et tamen postea misertus. \ft*\fk Et pro nihilo. \fk*\ft Quarta pars, ubi item et alia peccata enumerat, et per Phinees placatum Deum dicit. \ft*\fk Non crediderunt verbo ejus. \fk*\ft AUG. Contempserunt quod per illam significabatur, etc., usque ad non sustinuerunt consilium ejus. \ft*\fk In tabernaculis ejus. \fk*\ft CASS. Murmuraverunt, quia hoc non laborantibus, sed otiosis contingit, unde major invidia criminis crescit.\ft*\f* \q1 \v 24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt verbo ejus. \q1 \v 25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini. \q1 \v 26 Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto:\f + \fr 105.26 \fr*\fk Et elevavit manum suam super eos, \fk*\ft etc. CASS. Hæc justitia Dei præmittitur, ut secuta pietas magis glorificetur, quæ pietas in sequenti ostenditur, ubi interventu Phinees Deus placatus dicitur.\ft*\f* \q1 \v 27 et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus. \q1 \v 28 Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum.\f + \fr 105.28 \fr*\fk Et initiati sunt Beelphegor. \fk*\ft ID. Vel, consecrati sunt, quasi modo ad tempus colentes: gravior excessus et vehementior ira dæmonibus devovebant filios. AUG. \ft*\fk Et initiati sunt, \fk*\ft antequam diceret, etc., usque ad cujus major interitus futurus erat, liberavit.\ft*\f* \q1 \v 29 Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina. \q1 \v 30 Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio.\f + \fr 105.30 \fr*\fk Et stetit Phinees. \fk*\ft CASS. Solida mente, etc., usque ad quia qui bene agit, orat.\ft*\f* \q1 \v 31 Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.\f + \fr 105.31 \fr*\fk Et reputatum, \fk*\ft etc. AUG. Deus, qui novit quanta charitate populi id factum sit, reputavit hoc sacerdoti suo in justitiam, non solum quandiu generatio est, sed usque in æternum.\ft*\f* \q1 \v 32 Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos:\f + \fr 105.32 \fr*\fk Et irritaverunt, \fk*\ft etc. CASS. Quinta pars, ubi agit de aqua contradictionis, et de immolatione filiorum, unde vehementius iratus est Deus, et tamen postea misertus. Quasi ita irritaverunt in ad inventionibus suis, sicut supra dictum est; nunc iterum irritaverunt.\ft*\f* \q1 \v 33 quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis.\f + \fr 105.33 \fr*\fk Et distinxit in labiis suis, \fk*\ft etc. CASS. Hoc miraculum, etc., usque ad non tenuit fiduciam qualem debuit. AUG. \ft*\fk Et distinxit. \fk*\ft Quasi, hoc non posset Deus facere, etc., usque ad non tamen alienatus est a regno gratiæ Dei.\ft*\f* \q1 \v 34 Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis: \q1 \v 35 et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum;\f + \fr 105.35 \fr*\fk Gentes. \fk*\ft Septem illos populos, qui terram promissionis possidebant.\ft*\f* \q1 \v 36 et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.\f + \fr 105.36 \fr*\fk Et factum est illis in scandalum. \fk*\ft CASS. Terra promissionis data in præmium, versa est excedentibus in ruinam, quia gentium conformitate factæ sunt idololatræ.\ft*\f* \q1 \v 37 Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis.\f + \fr 105.37 \fr*\fk Et immolaverunt. \fk*\ft AUG. Hæc etsi illa non narret historia, tamen hic propheta mentiri non potest. CASS. Si non in prima, in sequenti ætate factum est quod narrat David.\ft*\f* \q1 \v 38 Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,\f + \fr 105.38 \fr*\fk Et interfecta. \fk*\ft AUG. Tropica locutio, continens pro contento, id est homines; ipsi enim interficiebant animas suas immolando filios, et contaminati sunt in operibus.\ft*\f* \q1 \v 39 et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis.\f + \fr 105.39 \fr*\fk Adinventionibus suis. \fk*\ft ID. Non quod primi invenissent, sed quia alios imitati sunt. Quod in Græco apertius, et hic et supra; unde et alii transferunt, studia, vel affectiones, vel voluptates.\ft*\f* \q1 \v 40 Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam.\f + \fr 105.40 \fr*\fk Abominatus est. \fk*\ft CASS. Id est aversus est ab eis: quod averti est extremum omnium malorum, unde ruina sequitur, \ft*\fk et tradidit.\fk*\f* \q1 \v 41 Et tradidit eos in manus gentium; et dominati sunt eorum qui oderunt eos.\f + \fr 105.41 \fr*\fk Et tradidit eos, \fk*\ft etc. ID. Ecce, qui gloriabantur in idolis, opprobrio servitutis subsunt, quia serviunt inimicis, quod difficile est. \ft*\fk Qui oderunt. \fk*\ft Grave est servire offenso, qui nullo placatur obsequio.\ft*\f* \q1 \v 42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum; \q1 \v 43 sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis.\f + \fr 105.43 \fr*\fk Sæpe liberavit, \fk*\ft etc. CASS. Duplex misericordia, præmisit enim superius beneficia Dei, nec tamen cessat iniquitas eorum; intulit vindictam, et afflictis iterum miseretur. \ft*\fk In consilio suo. \fk*\ft AUG. Consilium hominis malum est ipsi homini, qui quærit quæ sua sunt, non quæ Dei.\ft*\f* \q1 \v 44 Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum. \q1 \v 45 Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ:\f + \fr 105.45 \fr*\fk Testamenti. \fk*\ft CASS. Causa est, ne Isræl pro debito periret Testamentum Novum, ubi est adventus Domini, qui est Abrahæ promissus. \ft*\fk Pœnituit. \fk*\ft AUG. Quia mutavit, quod perdituros eos videbatur. CASS. Tunc pœnitet, quando nos pœnitere videt, et talis est nobis quales nos illi. AUG. Nihil quasi repentino consilio facit Deus, sed quod ab æterno præscivit. Sed mutare dicitur, quod secundum rerum causas sequi videretur, aliis causis e contra intervenientibus. Sed et causas, et quid fieret, immutabiliter prævidit.\ft*\f* \q1 \v 46 et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos.\f + \fr 105.46 \fr*\fk In misericordias. \fk*\ft CASS. Propter diversa dona: prophetæ, apostoli, martyres et confessores de Judæis fuerunt, quos dedit in misericordias: et hoc \ft*\fk in conspectu omnium, cœperant eos, \fk*\ft id est gentium, ut eos gentes mirarentur, quæ prius eos despexerunt. Vel, coram dæmonibus liberi facti, sub quibus fuere captivi.\ft*\f* \q1 \v 47 Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.\f + \fr 105.47 \fr*\fk Salvos fac nos. \fk*\ft CASS. Sexta pars. Jam copia laudis Dei expletus precatur quod futurum vidit, ut Ecclesia de omnibus gentibus congregetur, et laudes æternas cantet. AUG. \ft*\fk Salvos fac nos, \fk*\ft quasi: Dedisti misericordias in conspectu omnium, etc., usque ad sequitur. \ft*\fk Et congrega nos de nationibus.\fk*\f* \q1 \v 48 Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum; et dicet omnis populus: Fiat, fiat.]\f + \fr 105.48 \fr*\fk Benedictus Dominus. \fk*\ft CASS. Hæc est laus, quam congregatos optat cantare, hoc nunc cantat Ecclesia de tanto bono læta. \ft*\fk A sæculo usque, \fk*\ft etc., id est, ab æterno in æternum, quia sine fine laudabitur: hæc est tertia consummatio corporis Christi in immortalitate, quod in principio psalmi eratum est: \ft*\fk Memento nostri, \fk*\ft Domine, \ft*\fk in beneplacita populi tui\fk*\ft ad videndum, ad lætandum, ut lauderis cum hæreditate tua.\ft*\f* \c 106 \q1 \v 1 Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.\f + \fr 106.1 \fr*\fk Alleluia, alleluia. \fk*\ft AUG. Hic psalmus commendat misericordiam Dei, etc., usque ad quæ Apostolus posuit, quamvis idem significantia. \ft*\fk Confitemini Domino. \fk*\ft ID. Docet hic psalmus quid simus per nos, etc., usque ad prius monet redemptos confiteri. \ft*\fk Confitemini. \fk*\ft CASS., AUG. Cujus sunt septem partitiones, etc., usque ad septimo, agit de hæreticis, ibi, \ft*\fk Et pauci facti.\fk*\f* \q1 \v 2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos, \q1 \v 3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.\f + \fr 106.3 \fr*\fk Et mari. \fk*\ft CASS. Pro austro, ponit mare, oceanum illius partis intelligens, hoc pro qualibet parte mundi potest accipi.\ft*\f* \q1 \v 4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt.\f + \fr 106.4 \fr*\fk Erraverunt. \fk*\ft ID. Secunda pars, ubi prima tentatio, etc., usque ad quarto pro exauditione confessio, id est, laudatio.\ft*\f* \q1 \v 5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.\f + \fr 106.5 \fr*\fk Esurientes. \fk*\ft AUG. Curiosos sæculi significat, qui veritatem diversis opinionibus exquirebant, nec inveniebant. \ft*\fk Anima eorum, \fk*\ft etc. Commendat se Deus, quod nobis expedit; deficimus ut rogemus, et subvenientem amemus.\ft*\f* \q1 \v 6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos;\f + \fr 106.6 \fr*\fk Et deduxit. \fk*\ft AUG. Quasi, eripuit de ignorantia; ostendens viam, Christum. Ecce liberavit eos ab errore; de fame autem et siti quibus æstuabant, qualiter liberaverit, post dicet; sed præmittit de confessione.\ft*\f* \q1 \v 7 et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. \q1 \v 8 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.\f + \fr 106.8 \fr*\fk Mirabilia. \fk*\ft HIER. Quasi mirabili modo redemptionis datæ sunt misericordiæ.\ft*\f* \q1 \v 9 Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.\f + \fr 106.9 \fr*\fk Esurientem. \fk*\ft CASS. Scire appetentem, vel non scire appetentem, sed inedia nimia deficientem, sicut contingere solet nimia fame vel infirmitate confecto, ut manducare non appetat, sed nimia inedia deficiat. \ft*\fk Sedentes. \fk*\ft AUG. Tertia pars, ubi ponitur secunda tentatio, etc., usque ad et nos etiam hoc posse consideremus.\ft*\f* \q1 \v 10 Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro. \q1 \v 11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.\f + \fr 106.11 \fr*\fk Quia exacerbaverunt. \fk*\ft ID. Hoc aliud iterum conantem, etc., usque ad unde eis erat iratus. \ft*\fk Consilium Altissimi. \fk*\ft Ut qui superbierunt, in angustiis humiliarentur, quod erat salubre consilium, ut morbus sæculi contrario remedio curaretur.\ft*\f* \q1 \v 12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.\f + \fr 106.12 \fr*\fk Nec fuit qui. \fk*\ft ID. Deo enim desistente ab auxilio, laborare potes contra vitia, sed non vincere; et te presso tua prava consuetudine, humiliabitur cor, ut discas clamare, unde subdit: \ft*\fk Et exclamaverunt.\fk*\f* \q1 \v 13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos.\f + \fr 106.13 \fr*\fk Et exclamaverunt. \fk*\ft CASS. Simili causa eadem sententia quæ et supra.\ft*\f* \q1 \v 14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit. \q1 \v 15 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. \q1 \v 16 Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.\f + \fr 106.16 \fr*\fk Portas æreas. \fk*\ft ID. Portæ æreæ, hominum consuetudines vitiosæ, quæ clausos non sinunt exire. \ft*\fk Vectes. \fk*\ft Spiritus immundi, qui portas obserant. Æreos, ferreos, pro fortitudine ponit, sed virtus Dei frangit.\ft*\f* \q1 \v 17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt. \q1 \v 18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.\f + \fr 106.18 \fr*\fk Omnem escam. \fk*\ft AUG. Quarta pars, ubi ponitur tertia tentatio, quæ est tædium. Qui supra fame languebant, item fastidio periclitantur ne ergo putes de satietate securos, quia et fastidio moriuntur. Et hoc est \ft*\fk omnem escam, \fk*\ft etc. AUG. Postquam venit de ignorantia ad veritatem, de errore ad viam, de fame sapientiæ ad verbum fidei, et postquam difficultates malorum vicit, ut sine querela vivat, restat tædium, ut aliquando nec legere, nec orare delectet; evasit imperitiam et concupiscentiam, sed moritur tædio.\ft*\f* \q1 \v 19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. \q1 \v 20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. \q1 \v 21 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. \q1 \v 22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione. \q1 \v 23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis:\f + \fr 106.23 \fr*\fk Qui descendunt mare. \fk*\ft Quinta pars, etc., usque ad si tota navis periclitatur.\ft*\f* \q1 \v 24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.\f + \fr 106.24 \fr*\fk Ipsi viderunt opera Domini. \fk*\ft AUG. Vel \ft*\fk viderunt, \fk*\ft etc., usque ad exponit procellas eorum, subdens, \ft*\fk dixit et stetit. In profundo. Dixit et stetit spiritus procellæ, \fk*\ft etc. ID. Profundum cor hominum unde venti erumpunt, et fiunt tempestates seditionum et dissensionum.\ft*\f* \q1 \v 25 Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus. \q1 \v 26 Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat. \q1 \v 27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.\f + \fr 106.27 \fr*\fk Sicut ebrius. \fk*\ft ID. Titubant, quia prosperitas eorum vel adversitas, major est viribus. \ft*\fk Et omnis sapientia eorum devorata est. \fk*\ft Inquiete sapientes apparent, quando loquuntur, quando legunt; sed veniente tempestate, omnia humana consilia deficiunt; quid agendum sit, non videtur. Restat ergo clamare, ut cor eorum solidet Deus, ne tentationibus ventiletur.\ft*\f* \q1 \v 28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos. \q1 \v 29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus. \q1 \v 30 Et lætati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum. \q1 \v 31 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. \q1 \v 32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.\f + \fr 106.32 \fr*\fk In Ecclesia. \fk*\ft AUG. Ecce unde omnia dixerit, et ubi omnia prædicta aguntur.\ft*\f* \q1 \v 33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim;\f + \fr 106.33 \fr*\fk Posuit flumina. \fk*\ft CASS. Sexta pars hactenus, quomodo et mala inimicorum prodesse facit. AUG. \ft*\fk Posuit flumina. \fk*\ft Consequenter Ecclesia commendatur, etc., usque ad unde et erga Ecclesiam Dei beneficia aperte monstrantur.\ft*\f* \q1 \v 34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.\f + \fr 106.34 \fr*\fk In salsugine. \fk*\ft CASS. Salsus humor, ubi dominatur, fecunditatem tollit. \ft*\fk A malitia habitantium. \fk*\ft AUG. Propter malitiam eorum qui terram illam, id est tabernaculum Domini, dolosis mentibus inhabitabant.\ft*\f* \q1 \v 35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. \q1 \v 36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis: \q1 \v 37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.\f + \fr 106.37 \fr*\fk Et seminaverunt. \fk*\ft CASS. Seminant agros, plantant vineas, qui corpora sua cœlesti institutione purificant, ut fructus bonorum operum ferant.\ft*\f* \q1 \v 38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis; et jumenta eorum non minoravit.\f + \fr 106.38 \fr*\fk Nimis: \fk*\ft CASS. pro valde, vel quia multi vocati, pauci vero electi.\ft*\f* \q1 \v 39 Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.\f + \fr 106.39 \fr*\fk Et pauci. \fk*\ft AUG. Septima pars, ubi dicitur etiam aliquid de hæreticis, etc., usque ad sed non erant de paucitate electorum. \ft*\fk Vexati. \fk*\ft CASS. Vel, persistentes per hæreticos, vel hæretici insidiis diaboli. Dolor et tribulatio his qui auctorem salutis relinquunt.\ft*\f* \q1 \v 40 Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.\f + \fr 106.40 \fr*\fk Effusa est. \fk*\ft AUG. Vel, effusus est contemptus, etc., usque ad et quid fecit etiam de illis seductis? Ecce.\ft*\f* \q1 \v 41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.\f + \fr 106.41 \fr*\fk Adjuvit pauperem. \fk*\ft Potuit illos pati Deus semper intus, sed nos de illis non proficeremus. Cum autem separati sunt, et per quæstiones nos inquietant, nascitur nobis inquisitionis studium et timoris exemplum, ut, \ft*\fk Qui stat, videat ne cadat. \fk*\ft Et quid in paupere adjuto fit de illis seductis? \ft*\fk Et posuit sicut oves. \fk*\ft Unum pauperem putabas; sed iste pauper est multæ familiæ, multæ Ecclesiæ: tamen et est una Ecclesia, una ovis. Hæc tanta mysteria diu latentia, et ideo dulciter inventa.\ft*\f* \q1 \v 42 Videbunt recti, et lætabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum.\f + \fr 106.42 \fr*\fk Videbunt recti et lætabuntur. \fk*\ft AUG. Ecce quo Psalmista tendat, ad hoc, scilicet ut ostendat quod boni per misericordiam Dei exaltantur, ut mali per superbiam conteruntur.\ft*\f* \q1 \v 43 Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini?]\f + \fr 106.43 \fr*\fk Quis sapiens et custodiet hæc? \fk*\ft ID. Conclusio, quasi diceret, quia pauperem adjuvat Dominus, ergo: \ft*\fk Quis est sapiens? Misericordias. \fk*\ft Quod de errore liberat, etc., usque ad et iniquus os suum oppilat.\ft*\f* \c 107 \q1 \v 1 Canticum Psalmi, ipsi David.\f + \fr 107.1 \fr*\fk Canticum psalmi. \fk*\ft AUG. Ex postremis partibus duorum, etc., usque ad ut complerentur eloquia prophetarum. CASS. Hic plura eadem quæ supra, etc., usque ad et bene junguntur, quæ nullatenus repugnant. ID. In primo agitur de fuga David, etc., \ft*\fk usque ad Canticum\fk*\ft ad divinas res, \ft*\fk Psalmus\fk*\ft ad actuales operas.\ft*\f* \q1 \v 2 [Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea.\f + \fr 107.2 \fr*\fk Paratum. \fk*\ft CASS. Sextus psalmus de duabus naturis in Christo. \ft*\fk Paratum cor meum. \fk*\ft Primo Christus gratias agit, quia suscipiens passionem surrexit in gloriam. Secundo, quæ salus sit facta omni terræ, ibi, \ft*\fk Ut liberentur.\fk*\f* \q1 \v 3 Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara; exsurgam diluculo. \q1 \v 4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus: \q1 \v 5 quia magna est super cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. \q1 \v 6 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua: \q1 \v 7 ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me.\f + \fr 107.7 \fr*\fk Ut liberentur. \fk*\ft ID. Secunda pars, quæ salus sit facta omni terræ super quam gloria, hic etiam humilitas humanitatis et potentia majestatis ostenditur. \ft*\fk Salvum fac. \fk*\ft Ut liberentur in futuro, hic salva eos, ne cadant. Vel, se petit salvari in resurrectione, ut fideles liberentur, qui tali signo deitatem ejus senserunt. Quasi, ut cantem et psallam, \ft*\fk Salvum me fac\fk*\ft in resurrectione dextera tua, id est per Verbum, qui est brachium Patris, ut \ft*\fk sic liberentur dilecti tui. \fk*\ft Ordo verborum conversus est. Dicit enim: Salvum me fac et exaudi, et salvum me fac.\ft*\f* \q1 \v 8 Deus locutus est in sancto suo: Exsultabo, et dividam Sichimam; et convallem tabernaculorum dimetiar.\f + \fr 107.8 \fr*\fk Exsultabo. \fk*\ft AUG. Vel exaltabor, supra lætabor, hic vero exaltabor, quod satis convenit, quia de exaltatione est lætitia. Et loquitur hic Christus in persona Ecclesiæ.\ft*\f* \q1 \v 9 Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus;\f + \fr 107.9 \fr*\fk Et Ephraim. \fk*\ft ID. Ephraim meus est, id est, mea est fructificatio, quæ est susceptio capitis mei. Hæc fructificatio est ex eo quod caput suscepit me, vel ego caput. CASS. Vel Ephraim, id est, fructificatio, est susceptio capitis mei, quia dum spineam coronam caput meum suscepit, ultra omnes fructificavit: totum enim Christus lucratus est mundum.\ft*\f* \q1 \v 10 Moab lebes spei meæ: in Idumæam extendam calceamentum meum; mihi alienigenæ amici facti sunt. \q1 \v 11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam?\f + \fr 107.11 \fr*\fk Quis deducit me in civitatem munitam. \fk*\ft ID. Sicut homo, quærit Christus, ut respondeat; negat hoc ab homine posse fieri. Civitas, infernus quem nullus poterat aperire. Idumeæ gentes, quibus post resurrectionem innotuit: hæc a sola deitate poterant fieri.\ft*\f* \q1 \v 12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris?\f + \fr 107.12 \fr*\fk Repulisti nos, et non exibis. \fk*\ft ID. Pluraliter dicit nos, quia hic Christus cum membris patitur supra, singulariter dicendo, deducet me. Horum omnium expositiones require in nono psalmo.\ft*\f* \q1 \v 13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. \q1 \v 14 In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.] \c 108 \d In finem. Psalmus David.\f + \fr 108.1 \fr*\fk In finem, Psalmus. \fk*\ft AUG. Prophetia de Christo, etc., usque ad et quæ de Juda expressa sunt, ut illud: \ft*\fk Et episcopatum ejus accipiat alter. \fk*\ft CASS. Quintus eorum qui latius de passione agunt.\ft*\f* \q1 \v 1 [Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.\f + \fr 108.2 \fr*\fk Deus laudem. \fk*\ft CASS. Monet Judæ malitiam declinare, etc., usque ad Christus ergo secundum quod homo orans ad Patrem ait: \ft*\fk Quia os peccatoris. \fk*\ft ID. Decora diversitas, quia iniqui non tacent vituperium.\ft*\f* \q1 \v 2 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.\f + \fr 108.3 \fr*\fk Gratis. \fk*\ft AUG. Sicut piis per se placet æquitas, sic impiis iniquitas.\ft*\f* \q1 \v 3 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam.\f + \fr 108.4 \fr*\fk Pro eo ut me. \fk*\ft ID. Plus nocent, in membris detrahentes Christo, quia animas crediturorum interficiunt, quam qui carnem ejus mox resurrecturam peremerunt.\ft*\f* \q1 \v 4 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.\f + \fr 108.5 \fr*\fk Et posuerunt adversum. \fk*\ft AUG. Sex differentiæ sunt, etc., usque ad quod est bonum pro malo, quod et Deus judex facit. CASS. Tribus modis omne peccatum contrahitur, etc., usque ad quod Christus orans pro Judæis fecit.\ft*\f* \q1 \v 5 Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.\f + \fr 108.6 \fr*\fk Constitue super. \fk*\ft AUG. Secunda pars, ubi incipit prophetare, quæ pro impietate recipiant. Supra de pluribus, etc., usque ad quorum personam Judas gessit. \ft*\fk Constitue super eum peccatorem. \fk*\ft Sicut de Juda, ita de eis.\ft*\f* \q1 \v 6 Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum.\f + \fr 108.7 \fr*\fk Cum judicatur exeat condemnatus. \fk*\ft Quia in nequitia permanentes thesaurizant sibi iram. \ft*\fk Oratio in peccatum: \fk*\ft quia non fit per mediatorem.\ft*\f* \q1 \v 7 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.\f + \fr 108.8 \fr*\fk Dies pauci. \fk*\ft Secundum regnum, quod post non diu stetit. \ft*\fk Episcopatum, \fk*\ft id est Christum qui ad eos missus accepit populus gentium.\ft*\f* \q1 \v 8 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.\f + \fr 108.9 \fr*\fk Filii orphani: \fk*\ft amisso, quasi patre, regno; vel patre Deo. \ft*\fk Uxor, \fk*\ft id est plebs. \ft*\fk Viduæ, \fk*\ft amisso regno.\ft*\f* \q1 \v 9 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.\f + \fr 108.10 \fr*\fk Transferatur, \fk*\ft ut in captivitate factum est. \ft*\fk Mendicent, \fk*\ft sub regibus gentium.\ft*\f* \q1 \v 10 Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.\f + \fr 108.11 \fr*\fk Omnem substantiam ejus, \fk*\ft id est, vitam, singula peccati puniens; debita eorum non dimittuntur, quia in solo Christo dimittuntur. \ft*\fk Et alieni, \fk*\ft id est, diabolus et angeli ejus. \ft*\fk Diripiant labore ejus, \fk*\ft Quia non thesaurizant in cœlo.\ft*\f* \q1 \v 11 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.\f + \fr 108.12 \fr*\fk Et non sit illi, \fk*\ft etc. Id est, adjutor non est ei, cui Christus deest. \ft*\fk Nec sit qui misereatur. \fk*\ft Non dico ad temporalia, habenda, sed æterna.\ft*\f* \q1 \v 12 Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus.\f + \fr 108.13 \fr*\fk Fiant nati ejus in interitum\fk*\ft sempiternum. Ideo quia manserunt in \ft*\fk generatione una, \fk*\ft id est, quia non regenerati fuerunt. \ft*\fk Et deleatur nomen. \fk*\ft Id est, Jerusalem terrenæ, quæ servit cum filiis suis quæ prophetas interfecit.\ft*\f* \q1 \v 13 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur. \q1 \v 15 Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:\f + \fr 108.15 \fr*\fk Et dispereat de terra viventium, \fk*\ft id est Ecclesia. \ft*\fk Memoria eorum, \fk*\ft quia cum essent rami naturales, facti sunt.\ft*\f* \q1 \v 16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,\f + \fr 108.16 \fr*\fk Pro eo quod non est recordatus. \fk*\ft Pœnitendo. \ft*\fk Facere misericordiam. \fk*\ft Supra membra Christi.\ft*\f* \q1 \v 17 et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare. \q1 \v 18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.\f + \fr 108.18 \fr*\fk Maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem. \fk*\ft AUG. Peccata modo delectant, sed dicuntur maledictio, quia tormenta parant.\ft*\f* \q1 \v 19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.\f + \fr 108.19 \fr*\fk Quo operitur. \fk*\ft Videtur dicere hic, etc., usque ad semper sit paratus, unde hic ait \ft*\fk semper præcingitur.\fk*\f* \q1 \v 20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.\f + \fr 108.20 \fr*\fk Apud Dominum. \fk*\ft ID. Specialiter Christo detrahunt, qui dicunt non esse ex Patre, vel minorem Patre. \ft*\fk Mala adversus animam. \fk*\ft Dicentes, non potuisse surgere, cum vellet.\ft*\f* \q1 \v 21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.\f + \fr 108.21 \fr*\fk Et tu, Domine. \fk*\ft CASS. Tertia pars, ubi precatur, etc., usque ad adjuva me, secundum hominem. \ft*\fk Propter nomen tuum. \fk*\ft Nullis enim operum etc., \ft*\fk usque ad quia suavis est misericordia tua.\fk*\f* \q1 \v 22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.\f + \fr 108.22 \fr*\fk Quia egenus et pauper. \fk*\ft ID. Egestas et paupertas Christi est infirmitas, ex qua crucifixus est.\ft*\f* \q1 \v 23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ.\f + \fr 108.23 \fr*\fk Sicut umbra cum declinat ablatus sum. \fk*\ft CASS. Sicut ex umbra declinante fit nox, sic ex mortali carne fit mors.\ft*\f* \q1 \v 24 Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum.\f + \fr 108.24 \fr*\fk Immutata est. \fk*\ft AUG. Immutata est ergo caro Christi, etc., \ft*\fk usque ad quia Jesus nondum fuit glorificatus. Propter oleum, \fk*\ft id est, spiritualem gratiam, unde Christus dicitur.\ft*\f* \q1 \v 25 Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua.\f + \fr 108.25 \fr*\fk Moverunt capita. \fk*\ft CASS. Furiosi commotione capitis minantur. AUG. Moverunt capita, quia viderunt pendere in cruce, sed nondum quando caro immutata.\ft*\f* \q1 \v 26 Adjuva me, Domine Deus meus; salvum me fac secundum misericordiam tuam.\f + \fr 108.26 \fr*\fk Adjuva me, Domine. \fk*\ft CASS. Rogat ut homo, præstat ut Deus.\ft*\f* \q1 \v 27 Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam.\f + \fr 108.27 \fr*\fk Manus tua hæc. \fk*\ft AUG. Christus hæc manus, et est Verbum apud Deum et fecit eam, dum Verbum caro factum est. Erat enim sine tempore secundum divinitatem, et facta est in tempore secundum carnem.\ft*\f* \q1 \v 28 Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me confundantur; servus autem tuus lætabitur.\f + \fr 108.28 \fr*\fk Maledicent illi et tu benedices. \fk*\ft Una est maledictio malorum Deus, cum benedicit, facit quod dicit.\ft*\f* \q1 \v 29 Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.\f + \fr 108.29 \fr*\fk Sicut diploide, \fk*\ft etc. Alii interpretantur pro diploide, duplex pallium, id est, confundantur intus et foris, id est, coram Deo, et hominibus.\ft*\f* \q1 \v 30 Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum:\f + \fr 108.30 \fr*\fk Nimis in ore meo. \fk*\ft Solet poni \ft*\fk nimis, \fk*\ft pro plus quam debet, sed et pro valde. \ft*\fk In medio. \fk*\ft AUG. Id est, in communi, vel in corde.\ft*\f* \q1 \v 31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.]\f + \fr 108.31 \fr*\fk Quia astitit a dextris pauperis. \fk*\ft Diabolus a dextris Judæ, etc., usque ad sed ut animam salvaret a persequentibus.\ft*\f* \c 109 \q1 \v 1 Psalmus David. [Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.\f + \fr 109.1 \fr*\fk Psalmus David. \fk*\ft CASS. Psalmus iste septimus, etc., usque ad quidquid in utroque Testamento continetur. CASS. Propheta hortatur Christo subjici. Primo refert propheta verba Patris de Filio, etc., usque ad hoc humanitatis. \ft*\fk Dixit Dominus. \fk*\ft CASS. More nostro, ut homo instruatur. \ft*\fk Dominus Domino. \fk*\ft Personas discerne, et unam naturam, et potentiam accipe. \ft*\fk Sede. \fk*\ft Post laborem quiesce, et conregna, secundum quod homo. \ft*\fk A dextris meis. \fk*\ft In potioribus meis bonis et occultis, donec regnes manifestus. Et hoc est, \ft*\fk donec ponam inimicos tuos, \fk*\ft etc. AUG. \ft*\fk Sede, \fk*\ft non solum in alto, ut excelsis domineris, sed etiam in occulto, etc., usque ad si non videt quod credit. \ft*\fk Scabellum pedum tuorum: \fk*\ft a similitudine, ubi et plena notatur subjectio. Per pedes stabilitas æterna: hoc quotidie in conversis.\ft*\f* \q1 \v 2 Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.\f + \fr 109.2 \fr*\fk Virgam virtutis. \fk*\ft Incipit autem ex Sion, id est, ex Judæis regnum Christi, unde subdit, \ft*\fk Virgam virtutis, \fk*\ft etc. \ft*\fk Ex Sion. \fk*\ft Non de illo regno Christi loquitur propheta, etc., \ft*\fk usque ad et remissio peccatorum per omnes gentes, incipientibus a Jerosolyma.\fk*\f* \q1 \v 3 Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum: ex utero, ante luciferum, genui te.\f + \fr 109.3 \fr*\fk Tecum principium. \fk*\ft CASS. Secundo indicat Pater naturam Divinitatis, etc., usque ad quando in resurrectione erunt splendidi, ut angeli Dei. AUG. Jam dominatur, jam virtus; sed \ft*\fk in die\fk*\ft specialis virtutis, etc., usque ad qualiter Pater cum eo principium. Hoc tunc, sed nunc. \ft*\fk Ex utero, \fk*\ft id est, \ft*\fk ut\fk*\ft ex secreta et occulta substantia mea, etc., usque ad qui se offerat, unde sequitur, \ft*\fk Juravit, \fk*\ft etc. CASS. Vel \ft*\fk Tecum principium: \fk*\ft hoc Pater; quasi, hoc tibi tribuo plus quam alii, quia Filius per naturam. AUG. Vel ex persona prophetæ potest accipi loquentis, etc., usque ad cum Spiritu sancto, qui sanctos splendificat.\ft*\f* \q1 \v 4 Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.\f + \fr 109.4 \fr*\fk Juravit Dominus. \fk*\ft CASS. Tertio agit propheta de humanitate Christi, etc., usque ad hinc constat transire victimas secundum ordinem Aaron. \ft*\fk Non pœnitebit eum: tu es sacerdos, in æternum. \fk*\ft AUG. In Deum nulla cadit pœnitentia: scit enim quid agat, nec mutat consilium, sed verbo pœnitentiæ mutatio rerum aliter quam sperabat evenientium significatur. Quomodo enim cum aliquid pœnitet te fecisse, doles factum quod fecisti.\ft*\f* \q1 \v 5 Dominus a dextris tuis; confregit in die iræ suæ reges.\f + \fr 109.5 \fr*\fk Reges\fk*\ft AUG. Qui volunt, vel volebant delere nomen Christi.\ft*\f* \q1 \v 6 Judicabit in nationibus, implebit ruinas; conquassabit capita in terra multorum.\f + \fr 109.6 \fr*\fk Conquassabit, \fk*\ft id est infirmos reddidit, etc., usque ad et nunc \ft*\fk judicabit\fk*\ft in gentibus, \ft*\fk ut ruinas, \fk*\ft non erectos impleat. \ft*\fk Judicabit in nationibus. \fk*\ft CASS. Quasi reges frangit pro superbia: populos judicat propter communia peccata: utrosque ut humilientur ad conversionem. Vel,\ft*\f* \q1 \v 7 De torrente in via bibet; propterea exaltabit caput.]\f + \fr 109.7 \fr*\fk De torrente. \fk*\ft CASS. De transitoria passione et turbulenta. In via, qua itur ad aliam mansionem. \ft*\fk Exaltabit caput. \fk*\ft Unde: \ft*\fk Propter hoc exaltavit illum, et dedit Deus illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus est in gloria Dei Patris.\fk*\f* \c 110 \q1 \v 1 Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.\f + \fr 110.1 \fr*\fk Alleluia. \fk*\ft CASS. Primus psalmus per omnes litteras alphabeti, etc., usque ad tertio eosdem redemptos asserit, et Novum Testamentum mansurum, ibi \ft*\fk Redemptionem. \fk*\fk Confitebor. \fk*\ft AUG. Non est hic confessio peccatorum, sed laudis: illa luget, hæc gaudet: illa vulnus medico ostendit, hæc de sanitate gratias agit. \ft*\fk In concilio. \fk*\ft Non temere, sed ex ratione, scilicet pro æternis, sicut omnes justi. CASS. \ft*\fk In concilio justorum. \fk*\ft Hic nunquam inter omnes justos ubi sunt misti mali, sed jam videntur in futura societate psallere spe rapti ad superna. \ft*\fk In concilio, \fk*\ft quod est, quando cum Domino judicant. \ft*\fk In congregatione, \fk*\ft quando de toto collecti.\ft*\f* \q1 \v 2 Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus.\f + \fr 110.2 \fr*\fk Magna opera. \fk*\ft Hæc est materia et causa confessionis. Magna sunt opera Domini, quod de impio facit pium. \ft*\fk Exquisita. \fk*\ft AUG., CASS. Cui nihil simile, dum sinit diabolum sævire, etc., usque ad non: \ft*\fk Justitia enim ejus manet sæculum sæculi. In omnes voluntates. \fk*\ft AUG. Nihil superat voluntatem Dei, qui et si vult, ut non pecces, non tamen prohibet. Si vult parcere pœnitenti, vult et impœnitentem punire; ita de homine semper Deus implet suam voluntatem, quia nihil facit homo, de quo non operetur Deus, quod vult.\ft*\f* \q1 \v 3 Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi.\f + \fr 110.3 \fr*\fk Confessio et magnificentia opus ejus. \fk*\ft CASS. Quasi confitebor, quia magna sunt opera Domini. Quælibet etiam opera sunt magna, si in eis videatur intentio et voluntas, quæ est \ft*\fk confessio\fk*\ft peccatorum, et \ft*\fk magnificentia\fk*\ft bonorum operum: et \ft*\fk justitia, \fk*\ft id est, merces, quæ juste datur.\ft*\f* \q1 \v 4 Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus.\f + \fr 110.4 \fr*\fk Memoriam fecit. \fk*\ft ID. Secundo dicit fideles copioso munere satiatos, promittens adventum Domini, ut hæreditas avide quæratur. AUG. \ft*\fk Memoriam fecit mirabilium suorum. \fk*\ft Hunc humilians et hunc exaltans, etc., usque ad quid in futura glorificatus accipiet?\ft*\f* \q1 \v 5 Escam dedit timentibus se; memor erit in sæculum testamenti sui.\f + \fr 110.5 \fr*\fk Escam dedit. \fk*\ft CASS. Facit confessionem et magnificentiam, etc., usque ad ut omnia impleantur. \ft*\fk Memor erit, \fk*\ft etc. AUG. Nec totum dedit, qui pignus dedit, etc., usque ad per compungentes passionis angustias intrant.\ft*\f* \q1 \v 6 Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,\f + \fr 110.6 \fr*\fk Virtutem operum. \fk*\ft CASS. Virtus operum est, quod cæci vident, etc. Quæ fecit nota Christiano populo. \ft*\fk Ut det illis hæreditatem, \fk*\ft hæc fuit intentio miraculorum, ut crederent.\ft*\f* \q1 \v 7 ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium.\f + \fr 110.7 \fr*\fk Ut det illis hæreditatem gentium. \fk*\ft ID. Quasi, licet illis det hæreditatem, tamen multa patientur. \ft*\fk Opera manuum ejus. \fk*\ft ID. Id est, virtutis. \ft*\fk Veritas, \fk*\ft dum conversis promissa restituit: \ft*\fk Judicium, \fk*\ft quod impiis minatur. AUG. \ft*\fk Veritas, \fk*\ft quam sancti martyres tenent, pro qua et judicantur hic; \ft*\fk et judicium, \fk*\ft quo in futuro judicabunt eos a quibus hic judicantur. ID. \ft*\fk Opera manuum ejus veritas et judicium. \fk*\ft Teneatur \ft*\fk veritas\fk*\ft ab his qui judicantur, etc., usque ad hic est hæreditas Novi Testamenti.\ft*\f* \q1 \v 8 Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate.\f + \fr 110.8 \fr*\fk Fidelia omnia mandata. \fk*\ft CASS. Quia servant servantes se, non sunt mendacia. \ft*\fk Confirmata. \fk*\ft Non in cassum missa, ut verba humana: \ft*\fk Facta\fk*\ft non tantum dicta, \ft*\fk in veritate, \fk*\ft quia omnia complentur. \ft*\fk In æquitate. \fk*\ft AUG. Quia omnia cum libra justitiæ.\ft*\f* \q1 \v 9 Redemptionem misit populo suo; mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus.\f + \fr 110.9 \fr*\fk Redemptionem misit. \fk*\ft CASS. Tertio, redemptos asserit, et Testamentum Novum æterna gratia consecratum, vel. \ft*\fk Nomen ejus: initium sapientiæ. \fk*\ft ID. Id est Filius, qui in humanitate \ft*\fk sanctus, \fk*\ft potentia deitatis \ft*\fk terribilis. \fk*\ft Ametur ergo advocatus, timeatur judex, ne sis negligens, ne desperes. Timor Domini. ID. Metus judicii janua est conversionis, si addatur discretio dilectionis. \ft*\fk Laudatio ejus manet. \fk*\ft Intentio psalmi unde alleluia præscribitur, a laude incœpit, in laude finit, populus fidelis a diabolo liberatus gratias agens, expressit, quid et hic faciendum sit devotis, et in cœlo peragendum, hic quia liberat, ibi quia coronat.\ft*\f* \q1 \v 10 Initium sapientiæ timor Domini; intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio ejus manet in sæculum sæculi.] \c 111 \q1 \v 1 Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. [Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus volet nimis.\f + \fr 111.1 \fr*\fk Alleluia reversionis. \fk*\ft AUG. Aggæus et Zacharias longe post David fuerunt, etc., usque ad æternaliter solidetur. CASS. Perfectio hujus ædificii, etc., usque ad tanquam a captivitate liberati et hilares de bonis quæ habent. \ft*\fk Beatus vir. \fk*\ft CASS. Ostendit hic Psalmista post liberationem, etc., usque ad tertio impiis adversa provenire asserit. \ft*\fk Qui timet Dominum. \fk*\ft Timor mundi miseros facit, sed timor Dei ea appetere facit, per quæ homo beatus est. \ft*\fk In mandatis. \fk*\ft Hoc timor Dei, ut velit. Et non ait faciet, etc., usque ad et \ft*\fk terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.\fk*\f* \q1 \v 2 Potens in terra erit semen ejus; generatio rectorum benedicetur.\f + \fr 111.2 \fr*\fk Potens. \fk*\ft AUG., CASS. Ecce præmia illius beati. \ft*\fk Semen ejus. \fk*\ft Id est, merces boni operis; \ft*\fk Erit potens in terra, \fk*\ft non hac, ubi derisui, sed cœlesti. Vel etiam hic in isto tempore, quo minus videtur. \ft*\fk Semen, \fk*\ft opera misericordiæ unde messis æterna. \ft*\fk Potens, \fk*\ft quia re minima, etiam ut magna, regnum cœlorum emitur. \ft*\fk Generatio. \fk*\ft Non carnis sed imitationis. Vel opera rectorum. \ft*\fk Recti\fk*\ft sunt, qui non resistunt Patri emendanti, et credunt promittenti, non credunt perisse opera sua, cum non eis temporaliter retribuitur. Sunt enim qui bona illa agunt, mercedem hic a Deo sperantes, vel hominibus placere volentes, quod non beatus vir: et tamen,\ft*\f* \q1 \v 3 Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi.\f + \fr 111.3 \fr*\fk Gloria et divitiæ in domo ejus. \fk*\ft Id est, in cordis secreto, ubi habitat cum spe vitæ æternæ, ubi divitiæ sanctæ, et gloria æterna reponuntur. \ft*\fk Justitia. \fk*\ft Hæc est gloria ejus, hæ divitiæ ejus, quam tamen habet a Deo. \ft*\fk Manet in sæculum. \fk*\ft Quasi non temporaliter beatus.\ft*\f* \q1 \v 4 Exortum est in tenebris lumen rectis: misericors, et miserator, et justus.\f + \fr 111.4 \fr*\fk Exortum est. \fk*\ft CASS. Secundo agit de adventu Domini, etc., usque ad ut eam firmis allegationibus et assertionibus in judicio præmuniat. Vel,\ft*\f* \q1 \v 5 Jucundus homo qui miseretur et commodat; disponet sermones suos in judicio:\f + \fr 111.5 \fr*\fk Miseretur. \fk*\ft ID. Qui dat egentibus, \ft*\fk Commodat, \fk*\ft qui mutuum præstat, post tantumdem recepturus.\ft*\f* \q1 \v 6 quia in æternum non commovebitur. \q1 \v 7 In memoria æterna erit justus; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino,\f + \fr 111.7 \fr*\fk Paratum cor ejus sperare in Domino, confirmatum est cor ejus, manet, \fk*\ft etc. AUG. Patet itaque, quod hic non sua quærit, sed quæ sunt Christi, labores patienter sustinet, promissa fidenter exspectat. CASS. Vel, si quis mala minatur, non timet, sed paratum.\ft*\f* \q1 \v 8 confirmatum est cor ejus; non commovebitur donec despiciat inimicos suos. \q1 \v 9 Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in sæculum sæculi: cornu ejus exaltabitur in gloria.\f + \fr 111.9 \fr*\fk Dispersit. \fk*\ft Sperat non timere, quia dispersit. \ft*\fk Dedit pauperibus. \fk*\ft AUG. Ecce iste emebat quod non videbat, sed ille thesaurum in cœlo servabat, qui esurire et sitire in pauperibus dignatur in terris. \ft*\fk Justitia ejus manet in sæculum sæculi. \fk*\ft CASS. Sua dedit, et juste et pie vixit, vel, qui dat sua, justitiam operatur. \ft*\fk Cornu ejus exaltabitur in gloria. \fk*\ft Quia hic humilis, ibi potestatem habebit.\ft*\f* \q1 \v 10 Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit.]\f + \fr 111.10 \fr*\fk Peccator videbit. \fk*\ft ID. Tertio contraria impiis provenire asserit. Bonis beatorum hortatur, malis inimicorum terret, et est iste psalmus institutorius fidelium. \ft*\fk Irascetur, dentibus suis fremet et tabescet, desiderium peccatorum peribit, \fk*\ft dicens: \ft*\fk Quid nobis profuit superbia et divitiarum jactantia? \fk*\ft Sap. 5.\ft*\f* \c 112 \q1 \v 1 Alleluja. [Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini.\f + \fr 112.1 \fr*\fk Alleluia\fk*\ft CASS. Quia merito laudandus, qui merito humilitatis gentes assumit, titulum psalmi exponit. Alleluia enim, ut diximus, interpretatur laudate Dominum, qualiter et psalmus incipit. \ft*\fk Laudate. \fk*\ft ID. Primo monet Propheta devotos, ut laudent jugiter, et ubique prædicent. Secundo ipse facit, quod monet alios, id est, laudat Deum ibi: \ft*\fk Quis sicut Dominus\fk*\ft I Cor. 14.? Ad laudem ergo monens ostendit, qui et quem, et quandiu, et ubi, et quare laudent, dicit. \ft*\fk Pueri. \fk*\ft Non sensu, sed malitia, maxime superbia, id est, humiles, unde, \ft*\fk Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis. \fk*\ft AUG., CASS. Laudate Dominum, pueri, simplices et puri, qui debent laudare.\ft*\f* \q1 \v 2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum.\f + \fr 112.2 \fr*\fk Sit nomen. \fk*\ft CASS. Ecce dixit, qui, et quem laudare debeant, deinde subdit: Quandiu laudandus sit, scilicet semper. \ft*\fk Sit nomen Domini: \fk*\ft ne ad horam putetis me imperare laudem, etc., usque ad per gentes carnales, per cœlos spirituales.\ft*\f* \q1 \v 3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.\f + \fr 112.3 \fr*\fk A solis ortu. \fk*\ft AUG. Hic dicit quod ubique debeat laudari.\ft*\f* \q1 \v 4 Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus.\f + \fr 112.4 \fr*\fk Super cœlos. \fk*\ft ID. Apostolos, per quos regnat in gentibus, et est; ideo ad laudes invito, quia super omnes est regnaturus.\ft*\f* \q1 \v 5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,\f + \fr 112.5 \fr*\fk Quis sicut. \fk*\ft CASS. Secundo ipse facit, quod alios monet, ut et facto alios doceat. \ft*\fk Quis? \fk*\ft Nullus qui per se possit. \ft*\fk In altis, \fk*\ft etc. Angelis et sanctis: et licet altus, non despicit humiles.\ft*\f* \q1 \v 6 et humilia respicit in cælo et in terra?\f + \fr 112.6 \fr*\fk Humilia. \fk*\ft Hi sunt qui dono ejus alti fiunt, et in eis sedet. \ft*\fk Respicit, \fk*\ft humiles singulos. \ft*\fk In terra, \fk*\ft sanctos quos ita respicit, sicut e converso odit superbos.\ft*\f* \q1 \v 7 Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem:\f + \fr 112.7 \fr*\fk Suscitans a terra: \fk*\ft de labore corporis. \ft*\fk De stercore, \fk*\ft erigitur cui carnis vitia non dominantur.\ft*\f* \q1 \v 8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. \q1 \v 9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.]\f + \fr 112.9 \fr*\fk Qui habitare. \fk*\ft CASS., AUG. Exponit, ubi suscitat et erigit, etc., usque ad de mammona iniquitatis per opera misericordiæ. \ft*\fk Sterilem. \fk*\ft AUG. Scilicet, Saram, id est, Ecclesiam gentilem, quæ prius sterilis fuit, unde per Saram significatur. Eam, inquam, facit habitare in domo, id est, in Ecclesia Judæorum, inter ipsos Judæos, ut in lapide angulari duo parietes conjungantur, et fiat unum ovile. \ft*\fk Filiorum. \fk*\ft ID. Ex persona quorum hæc dicuntur, etc., usque ad cum sciam me esse sine filiis, et viduam.\ft*\f* \c 113 \q1 \v 1 Alleluja. [In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,\f + \fr 113.1 \fr*\fk Alleluia. \fk*\ft CASS. Item hic alleluia ex alio negotio ponitur, etc., usque ad ut in psalmi expositione clarescit. \ft*\fk In exitu. \fk*\ft AUG. Hic non narrantur præterita; sed futura prædicuntur, quia in illis gestis futura signabantur: et ideo non omnia hic dicuntur, quæ ibi gesta, sed quædam aliter, ne putetur præterita recolere. CASS. Primo dicit Propheta, quæ mira dederit Deus Hebræis in figura, et Christianis in spiritu. Secundo interrogat quare hæc facta sunt ibi, \ft*\fk Quid est tibi mare? \fk*\ft Tertio inania simulacra gentium reprobat, et religionem Dei commendat, ibi, \ft*\fk Simulacra gentium. \fk*\fk In exitu. \fk*\ft Quasi cum Isræl, id est, domus Jacob, de Ægypto, id est populo barbaro exiret. \ft*\fk Barbaro. \fk*\ft AUG. Barbaro lingua est, quæ Deum non laudat.\ft*\f* \q1 \v 2 facta est Judæa sanctificatio ejus; Israël potestas ejus.\f + \fr 113.2 \fr*\fk Facta est. \fk*\ft CASS. Sicut ille populus, cum exiret de Ægypto, etc., usque ad possunt resistere vitiis, et hoc.\ft*\f* \q1 \v 3 Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.\f + \fr 113.3 \fr*\fk Vidit mare, \fk*\ft id est, peccatores sæculi. \ft*\fk Jordanis, \fk*\ft qui variis desideriis rapiunt homines in magnum mare, id est, hujus sæculi amaricantem malitiam; sed hæc in adventu Domini cessant, quasi conversa retrorsum. \ft*\fk Mare vidit. \fk*\ft AUG. Hoc hic aliter dicitur, quam factum est. Ibi legitur stetisse ab ea parte, qua aquæ desuper fluebant, nec ibi quidquam dicitur de gestientibus montibus, sed tam ibi facta quam hic dicta figuræ sunt.\ft*\f* \q1 \v 4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.\f + \fr 113.4 \fr*\fk Arietes. \fk*\ft ID. Qui cornibus utriusque, etc., usque ad omnem scientiam adversus Christum se erigentem. \ft*\fk Colles. \fk*\ft CASS. A colendo, mediocres: non enim hæc ad litteram; unde et per mare, et Jordanem, id est, per antiqua facta, hæc signari non ambigas, quæ hodie spiritualiter fiunt.\ft*\f* \q1 \v 5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?\f + \fr 113.5 \fr*\fk Quid est tibi. \fk*\ft ID. Secundo interrogat quare hæc, ut excitet admirationem. Et solvit: \ft*\fk A facie Domini.\fk*\f* \q1 \v 6 montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium? \q1 \v 7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob:\f + \fr 113.7 \fr*\fk A facie. \fk*\ft ID. Una duobus responsio, quia unus auctor, et sæcula fecit obstupescere, et sua, id est, montes et colles gaudere: Christo enim apparente moti sunt homines a sua superstitione ad cultum Dei. \ft*\fk A facie Dei Jacob. \fk*\ft Et quasi quæreret, quis est Dominus? Deus Jacob non recens; qui facit eos luctari.\ft*\f* \q1 \v 8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.\f + \fr 113.8 \fr*\fk Qui convertit petram. \fk*\ft ID. Dura corda Judæorum, ad aquam baptismi. \ft*\fk Rupem. \fk*\ft Gentiles, ut et ipsi emanent irriguos fontes prædicationis. AUG. Id est, se prius durum, cum ignoraretur, etc., usque ad omnibus credentibus inundaret, dicens: \ft*\fk Si quis sitit, veniat ad me, et bibat.\fk*\f* \q1 \v 9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:\f + \fr 113.9 \fr*\fk Non nobis. \fk*\ft CASS. Cum dixit Deum bona dare, etc., usque ad veritas, dum præmia restituit, vel impios punit. Ideo, Da.\ft*\f* \q1 \v 10 super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?\f + \fr 113.10 \fr*\fk Nequando: \fk*\ft hoc sæpe impii imputant bonis afflictis. \ft*\fk Misericordia. \fk*\ft AUG., id est, reparatione. \ft*\fk Veritate, \fk*\ft id est, promissione impleta. \ft*\fk Ubi est Deus. \fk*\ft ID. Hoc solent dicere gentes, quæ habent visibiles deos: quia invisibilem Deum colimus.\ft*\f* \q1 \v 11 Deus autem noster in cælo; omnia quæcumque voluit fecit.\f + \fr 113.11 \fr*\fk In cœlo. \fk*\ft ID., id est, Christo homine, secundum illud: \ft*\fk Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians. \fk*\ft Vel, \ft*\fk in cœlo, \fk*\ft CASS. id est, potens super omnes creaturas. \ft*\fk Omnia quæcunque voluit fecit. \fk*\ft Per quod omnipotens apparet.\ft*\f* \q1 \v 12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.\f + \fr 113.12 \fr*\fk Simulacra gentium. \fk*\ft ID. Tertio, inania simulacra probat, et religio Dei quam sit utilis ostendit. Et est hic perfecta demonstratio in vituperatione et laude. AUG. Ostensa potentia veri Dei ex operibus, transit ad deos gentium visibiles. \ft*\fk Argentum. \fk*\ft ID. Sed quia Deus hoc fecit, inquit, \ft*\fk Opera manuum hominum, \fk*\ft hoc venerantur quod inde fecerunt, materiam enim creavit Deus; sed stultitia hominum formam addidit.\ft*\f* \q1 \v 13 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.\f + \fr 113.13 \fr*\fk Os habent. \fk*\ft ID. Manu sunt formata, etc., usque ad et servierunt creaturæ potius quam creatori.\ft*\f* \q1 \v 14 Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt. \q1 \v 15 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.\f + \fr 113.15 \fr*\fk Non clamabunt. \fk*\ft ID. Post loqui quod est hominis proprium hoc commune addit, etc., usque ad et carens vita sensuque simulacrum.\ft*\f* \q1 \v 16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.\f + \fr 113.16 \fr*\fk Similes illis. \fk*\ft ID. Vide erubescibilem culturam, dum ait, \ft*\fk similes, \fk*\ft quod vere sunt; vel similes se eis intelligant.\ft*\f* \q1 \v 17 Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.\f + \fr 113.17 \fr*\fk Domus Isræl. \fk*\ft CASS. Hic ostendit Christianæ religionis utilitatem.\ft*\f* \q1 \v 18 Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.\f + \fr 113.18 \fr*\fk Domus Aaron. \fk*\ft AUG. Ne autem videatur majoribus jam res, quæ inferioribus est spes, addit, \ft*\fk Domus Aaron.\fk*\f* \q1 \v 19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. \q1 \v 20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron.\f + \fr 113.20 \fr*\fk Memor. \fk*\ft CASS. Ut converteret, et conversos per eumdem benedixit.\ft*\f* \q1 \v 21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus. \q1 \v 22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.\f + \fr 113.22 \fr*\fk Super vos. \fk*\ft AUG. Quia crevit numerus magistrorum. \ft*\fk Super filios. \fk*\ft Quia crevit etiam numerus sequacium. Ergo vos utrique, patres et filii, benedicti estis Domino, qui vos fecit \ft*\fk cœlum\fk*\ft in majoribus, \ft*\fk et terram\fk*\ft in minoribus; vel fecit omnem creaturam.\ft*\f* \q1 \v 23 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.\f + \fr 113.23 \fr*\fk Benedicti vos a Domino. \fk*\ft CASS. Qui optavit supra benedici, jam confisus dicit, \ft*\fk Benedicti, \fk*\ft quod ad Deum pertinet, ut ei serviatis. Vere \ft*\fk Domino, \fk*\ft quia etiam \ft*\fk cœlum cœli, \fk*\ft id est, Christus est ad honorem Domini; vel,\ft*\f* \q1 \v 24 Cælum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum.\f + \fr 113.24 \fr*\fk Cœlum cœli, \fk*\ft id est, empyreum, dedit Domino Christo, secundum quod homo. \ft*\fk Terram autem. \fk*\ft Istam inferiorem dedit. \ft*\fk Filiis hominum. \fk*\ft Ut in ea se purificent vel populum prædicatoribus; unde: Sicut misit me Pater, et ego mittam vos Joan. 6.. \ft*\fk Cœlum cœli. \fk*\ft AUG. Dicit eos quorum mentes, etc., usque ad quem infirmi sine adminiculo adhuc videre non possunt.\ft*\f* \q1 \v 25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum:\f + \fr 113.25 \fr*\fk Neque omnes qui descendunt. \fk*\ft CASS. Vel non omnes qui descendunt; quia et sancti descenderunt, sed non in inferiori.\ft*\f* \q1 \v 26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.] \c 114 \q1 \v 1 Alleluja. [Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.\f + \fr 114.1 \fr*\fk Alleluia. \fk*\ft Hic titulus sæpe iteratur, quia laudatio Dei, et dignitas est operum, et pretium laborum, id est, meritum est et præmium. AUG. Propheta de fovea peccatorum liberatus, et in petra constitutus, primo gratias agit quia exauditus est, et contra omnia pericula se invocasse dicit. Psalmus iste est consolatio fidelium contra dolores sæculi. \ft*\fk Dilexi. \fk*\ft ID. Dicit hoc ovis quæ erraverat, filius reversus, hujus sæculi peregrinus. CASS. \ft*\fk Dilexi. \fk*\ft Non propter temporalia bona mihi data, ut infideles, sed \ft*\fk quoniam, \fk*\ft etc. Diligitur Deus et ab infidelibus quia bona dat; unde: \ft*\fk Confitebor tibi cum benefeceris ei\fk*\ft Psal. 48.. Diligitur perfecte, eum animus adversis non movetur, sed spe accenditur: quem modum post exponit, \ft*\fk dilexi. \fk*\ft Non quia me regem fecit, prospera dedit, sed quia orationem audit in angustiis.\ft*\f* \q1 \v 2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.\f + \fr 114.2 \fr*\fk Et in diebus meis. \fk*\ft AUG. Scilicet meæ miseriæ, quos mihi feci peccando, qui sunt pleni laboris et doloris, id est, vetustæ putredinis. \ft*\fk Invocabo. \fk*\ft Quod non est sine fide; unde Apostolus: \ft*\fk Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? \fk*\ft Rom. 10. Dum ergo ait, \ft*\fk invocabunt, \fk*\ft notat quod non est otiosus dilector. In quibus, \ft*\fk Circumdederunt me, \fk*\ft etc. Vel, in diebus salutis, id est tempore plenitudinis; unde: \ft*\fk Ecce nunc tempus acceptabile, \fk*\ft etc. II Cor. 6..\ft*\f* \q1 \v 3 Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,\f + \fr 114.3 \fr*\fk Dolores. \fk*\ft CASS. Peccata, unde dolor et mors animæ; vel, æterna, hæc in inferno erit. \ft*\fk Pericula inferni. \fk*\ft AUG. Suffusus enim carnali voluptate, non animadverti mala me circumdantia.\ft*\f* \q1 \v 4 et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam.\f + \fr 114.4 \fr*\fk Tribulationem et dolorem. \fk*\ft ID. Quasi, illa prius me circumdederunt, sed post inveni tribulationem et dolorem, id est, afflictionem exteriorem esse utilem.\ft*\f* \q1 \v 5 Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.\f + \fr 114.5 \fr*\fk O Domine, libera. \fk*\ft CASS. Secundo item clamat, ut liberatus veniat ad requiem. \ft*\fk Misericors Dominus. \fk*\ft AUG. Quia primo inclinavit aurem mihi et me vocavit. \ft*\fk Justus. \fk*\ft Quia flagellat iterum. \ft*\fk Miseretur. \fk*\ft Quia recipit ad beatitudinem. Nec tam amarum debet esse quod flagellat, quam dulce quod recipit, quia Dominus custodit parvulos, quos grandes quærit hæredes.\ft*\f* \q1 \v 6 Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me. \q1 \v 7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi:\f + \fr 114.7 \fr*\fk Convertere. \fk*\ft ID. Non meritis vel viribus tuis, sed quia Dominus benefecit tibi.\ft*\f* \q1 \v 8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.\f + \fr 114.8 \fr*\fk De morte oculos. \fk*\ft ID. Mors est infidelitas; unde: \ft*\fk Dimitte mortuos sepelire mortuos suos; \fk*\ft et iterum: \ft*\fk Non mortui laudabunt te, Domine\fk*\ft Psal. 103..\ft*\f* \q1 \v 9 Placebo Domino in regione vivorum.]\f + \fr 114.9 \fr*\fk Placebo. \fk*\ft ID. Dixit, etc., usque ad et hoc in regione vivorum, qui vivunt æternaliter.\ft*\f* \c 115 \q1 \v 1 Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis.\f + \fr 115.1 \fr*\fk Alleluia. \fk*\ft Voce laudis congrue prætitulatur hic psalmus, quia in hoc psalmo verba sunt martyrum, qui confessione viguerunt et præmia Dei consecuti sunt. \ft*\fk Credidi, \fk*\ft etc. CASS. Primo memorantur beneficia Dei, quibus quid dignum redderent cum dubitent, occurrit calix passionis, qui a Deo datur. Secundo, servos se dicunt, et filios ancillæ, id est Ecclesiæ, ibi: \ft*\fk O Domine, quia ego, \fk*\ft etc. Verus et congruus ordo, prius credere, post loqui: ne nondum credens audeat loqui, sed fidem sequatur confessio. Ne vero confessio viribus hominis detur, dicit proprium hominis quod mendax: quod non facile sciret, nisi excessu mentis ad superna vectus esset. Magnum enim est si quis se imprudentem attendit. Et cum homo nihil boni proprium habeat, quid retribuendum? \ft*\fk Credidi. \fk*\ft AUG. Non ait: \ft*\fk Credidi et locutus sum, \fk*\ft quia non tantum credidit cætera quæ fides exigit, sed et simul cum illis credidit, et quod præmium loquendo sperare, et quod pœnam tacendo timere deberet; unde loquendi quidem amor ex præmio immittitur, et necessitas ex pœna indicitur. \ft*\fk Propter quod. \fk*\ft Non enim perfecte credit, qui quod credit non loquitur; piger est ille servus, vel timidus, sed fidelis: quod accepit, impendit, et lucratur, et ideo intrat in gaudium Domini sui, dicentis: \ft*\fk Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui\fk*\ft Matth. 25.. \ft*\fk In excessu meo. \fk*\ft Vel, exstasi mea. AUG. Et dicitur hic exstasis, etc., usque ad quod \ft*\fk est omnis homo mendax.\fk*\f* \q1 \v 2 Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.\f + \fr 115.2 \fr*\fk Quid retribuam Domino. \fk*\ft ID.? Territus iste respicit infirmitatem suam, et videt non esse præsumendum de se. Ex se enim homo mendax, ut et Petrus, dum præsumpsit, inventus est mendax: sed virtus Dei est, si non credit. Quod videns iste factum in se gratia Dei, subdit, \ft*\fk quæ retribuit mihi. \fk*\ft Non ait, pro omnibus quæ tribuit. Quæ igitur præcesserunt hominis bona, ut omnium donorum Dei non tributio, sed retributio vocari possit? Quæ præcesserant nisi peccata? Retribuit ergo Deus hominibus bona pro malis, passus pro eis, cum homines retribuunt mala pro bonis.\ft*\f* \q1 \v 3 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi?\f + \fr 115.3 \fr*\fk Calicem salutaris. \fk*\ft ID. Passionem a simili, etc., usque ad quod post dicitur. CASS. \ft*\fk Calicem, \fk*\ft quia sub mensura bibitur. Unde, \ft*\fk Fidelis Deus, qui non patitur vos tentari supra id quod potestis\fk*\ft I Cor. 10.. \ft*\fk Salutaris, \fk*\ft quia in æternam salutem propitiatur.\ft*\f* \q1 \v 4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. \q1 \v 5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.\f + \fr 115.5 \fr*\fk Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. \fk*\ft AUG. Qui prior passus est, dat imitari passiones suas; et ideo: \ft*\fk Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. \fk*\ft Emit eam sanguine quem pro eis fudit, ne dubitarent pro eo mori. Hoc ergo pretio comparatus, confitetur conditionem suam: \ft*\fk O Domine, quia ego, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 6 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.\f + \fr 115.6 \fr*\fk O Domine, quia, \fk*\ft etc. CASS. Secundo servos se dicunt, et filios Ecclesiæ, quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam, ne quis hæreticorum martyrium Deo placere putet. \ft*\fk O Domine. \fk*\ft Admiratur se talia accepisse, qualia Dominus pro mundi redemptione. Et ut augeat admirationem repetit: \ft*\fk Ego servus tuus. Filius ancillæ. \fk*\ft AUG. Jerusalem cœlestis, liberæ a peccatis, ancillæ justitiæ. Qui autem sunt præter Ecclesiam, non sunt filii ancillæ, etsi servos se dicunt quia habent nomen Christi et martyres, ut hæretici. \ft*\fk Filius ancillæ, \fk*\ft Non schismaticus. Vel ut ancilla, non sibi, sed Domino; ita et ego in morte mea aliquos tibi parturiam, sicut et in vita.\ft*\f* \q1 \v 7 O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea:\f + \fr 115.7 \fr*\fk Dirupisti vincula mea. \fk*\ft CASS. Virtute martyrii vincula peccatorum rumpuntur, quia omnia sanguine abluuntur. Hic versus tantæ virtutis a quibusdam creditur, ut peccata homini dimittantur, si in fine vitæ trina confessione dicatur. ID. Qui \ft*\fk pretiosa. O Domine, tibi sacrificabo; \fk*\ft loquens Deo, affirmat, quod supra dixerat. \ft*\fk Sacrificabo. \fk*\ft AUG., CASS. Et quia dirupisti, tibi sacrificabo, ut gratus, \ft*\fk Hostiam laudis. \fk*\ft Sic quod:\ft*\f* \q1 \v 8 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.\f + \fr 115.8 \fr*\fk Vota mea reddam. \fk*\ft Non ubique, sed, \ft*\fk in atriis, \fk*\ft id est, in catholica Ecclesia, non hæreticorum. \ft*\fk Domus Domini. \fk*\ft Quæ sit, ostendit. \ft*\fk In conspectu omnis populi. \fk*\ft CASS. Publice debet laudari, qui pro omnibus pati voluit, ut plures ædificentur. \ft*\fk Vota mea reddam. \fk*\ft Meipsum, qui sum imago Dei quæ reddenda est Deo, etc., usque ad et apertius hic nominat Jerusalem. AUG. Sed ne quis putet per Jerusalem Judæos solos significari, qui hoc nomine gloriantur, audiat sequentem Psalmum: \ft*\fk Laudate Dominum, omnes gentes. \fk*\ft Hæc sunt atria Domini, ille enim populus.\ft*\f* \q1 \v 9 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus; \q1 \v 10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.] \c 116 \q1 \v 1 Alleluja. [Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi.\f + \fr 116.1 \fr*\fk Alleluia. \fk*\ft CASS. Brevis psalmus, omnium primus atomus, id est sine divisione: pro sui enim brevitate non recipit divisionem, sed omnes compendio suæ locutionis superat, et est quasi punctus psalmorum, unde diversæ species formantur. Mira variatio contra tædium salutaria dicere, modo paucis, modo late. \ft*\fk Laudate Dominum, omnes gentes. \fk*\ft CASS. Ne qui prætereantur de toto orbe. AUG. Et hæc sunt atria illa domus Domini, et ille omnis populus, unde in præcedenti psalmo egit. Non soli Judæi qui sibi illud arrogare conantur dico laudate eum. Et collaudate. CASS. ut sit in unum redacta omnium laudatio quod est catholicæ Ecclesiæ.\ft*\f* \q1 \v 2 Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in æternum.]\f + \fr 116.2 \fr*\fk Confirmata. \fk*\ft CASS. Quia quod per prophetas promisit, adventu Christi complevit; et firmavit misericordiam, ut nunquam moveatur, quia qui dedit, custodit. \ft*\fk Manet in æternum. \fk*\ft AUG. Sive in eis quæ promisit piis, sive in eis quæ minatur impiis.\ft*\f* \c 117 \q1 \v 1 Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.\f + \fr 117.1 \fr*\fk Alleluia. \fk*\ft CASS. Quintus psalmus de primo adventu, multis figuris decoratus, habet versus unifines, quosdam unius principii, quosdam intercalares et hujusmodi ornatus. Fidelis populus peccato solutus, etc., \ft*\fk usque ad Benedictus qui.\fk*\f* \q1 \v 2 Dicat nunc Israël: Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.\f + \fr 117.2 \fr*\fk Dicat nunc. \fk*\ft ID. Ut ego vos, ita vos invicem monete; vel, \ft*\fk dicat, \fk*\ft id est, confiteatur. \ft*\fk Quoniam in sæculum. \fk*\ft Ecce quatuor versus unifines.\ft*\f* \q1 \v 3 Dicat nunc domus Aaron: Quoniam in sæculum misericordia ejus. \q1 \v 4 Dicant nunc qui timent Dominum: Quoniam in sæculum misericordia ejus. \q1 \v 5 De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus.\f + \fr 117.5 \fr*\fk De tribulatione. \fk*\ft ID. Exemplum de se ponit, ut alios ad misericordiam invitet.\ft*\f* \q1 \v 6 Dominus mihi adjutor; non timebo quid faciat mihi homo.\f + \fr 117.6 \fr*\fk Dominus mihi adjutor. \fk*\ft ID. Idem in duobus principium.\ft*\f* \q1 \v 7 Dominus mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos.\f + \fr 117.7 \fr*\fk Despiciam. \fk*\ft Alias \ft*\fk videbo. \fk*\ft ID. Hic, ut tutior et cautior fiam. \ft*\fk Inimicos meos. \fk*\ft Damnandos.\ft*\f* \q1 \v 8 Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine.\f + \fr 117.8 \fr*\fk Bonum est. \fk*\ft ID. Secundo, in solo Deo dicit confidendum, per quem inimicitias gentium evadit, et ad veram vitam venit.\ft*\f* \q1 \v 9 Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.\f + \fr 117.9 \fr*\fk In principibus. \fk*\ft AUG. Angelis, etc., usque ad qui eos pro modo eorum bonos facit.\ft*\f* \q1 \v 10 Omnes gentes circuierunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.\f + \fr 117.10 \fr*\fk Omnes gentes. \fk*\ft CASS. Ecce unde liberat de occulta vel aperta tribulatione, vel non permittendo cadere, vel, a casu revelando.\ft*\f* \q1 \v 11 Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.\f + \fr 117.11 \fr*\fk Circumdantes, \fk*\ft etc. AUG. Quasi reddens causam unde tanta potest superare, dicit quid primo in capite passus sit.\ft*\f* \q1 \v 12 Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.\f + \fr 117.12 \fr*\fk Circumdederunt me, \fk*\ft etc. ID. Quod ab ignorantibus gestum est, mystica subtilitate prædicit Spiritus sanctus. Nescientes Judæi rem omnium fecerunt, et nobis dulciorem, passione Deum, sicut apes dum sibi putant reponere, aliis mel faciunt. \ft*\fk Et exarserunt. \fk*\ft Vel hoc melius de Ecclesia accipitur. Post passionem namque Domini contra Ecclesiam gentium et Judæi exarserunt sicut ignis in spinis peccatorum. Ea enim, id est peccata, in fideli populo igne persecutionis cremaverunt, cui volentes officere, profecerunt. \ft*\fk Quia ultus. \fk*\ft Dum conversi, exstincta in eis malitia, populo Christiano sociati sunt; vel, cum in fine judicati, judicium veritatis sine misericordia sensuri sunt.\ft*\f* \q1 \v 13 Impulsus eversus sum, ut caderem, et Dominus suscepit me.\f + \fr 117.13 \fr*\fk Impulsus, \fk*\ft etc. CASS. Ut quando boni dantur pœnis, ut a fide cadant, et Dominus suscepit. AUG. Quia tam non cadit cui Dominus est fortitudo et laudatio quam non cadit Dominus: illi vero cadunt, qui sibi volunt esse fortitudo et laudatio. \ft*\fk Impulsus eversus sum, \fk*\ft etc. Postquam ostendit quod liberat non permittendo cadere, ostendit etiam quod liberat a casu relevando.\ft*\f* \q1 \v 14 Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.\f + \fr 117.14 \fr*\fk Factus est mihi in salutem. \fk*\ft ID. Non fit, quod non erat sibi; sed illis salus est conversis, quod non erat aversis.\ft*\f* \q1 \v 15 Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum. \q1 \v 16 Dextera Domini fecit virtutem; dextera Domini exaltavit me: dextera Domini fecit virtutem. \q1 \v 17 Non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini.\f + \fr 117.17 \fr*\fk Non moriar. \fk*\ft ID. Dicit Ecclesia, ut putat persecutor strage funerum posse se delere nomen Christianum, cum potius augeat.\ft*\f* \q1 \v 18 Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.\f + \fr 117.18 \fr*\fk Castigans. \fk*\ft CASS. Cur autem tanta pertulit, indicat: \ft*\fk Castigans, \fk*\ft quidquid faciunt, castigatio est Domini. Nihil sibi vindicent, morti non datur, cujus vitia purgantur. AUG. Sæpe pater per nequam servos emendat filios, cum illis pœnam, his præparet hæreditatem. Quæ sit autem hæreditas, hinc potest cognosci: \ft*\fk Aperite portas. \fk*\ft Quid intus? \ft*\fk Ingressus confitebor.\fk*\f* \q1 \v 19 Aperite mihi portas justitiæ: ingressus in eas confitebor Domino.\f + \fr 117.19 \fr*\fk Aperite. \fk*\ft CASS. Tertio portas Jerusalem aperiri sibi cupit, ubi dicit et de angulari lapide. Aperite, o prophetæ, qui portatis claves regni cœlorum. \ft*\fk Portas. \fk*\ft CASS., HIER. Per has portas doctrinæ ingressi vere laudant; extra Ecclesiam catholicam non est laus Dei. CASS. Hæ omnes portæ ducunt ad unam, quæ est Christus, per quam justi intrant in cœlum; unde: \ft*\fk Ego sum ostium, per quod si quis introierit, salvus erit\fk*\ft Joan. 10.. Et alibi: \ft*\fk Nemo venit ad Patrem, nisi per me\fk*\ft Joan. 14.. AUG. Ecce de utroque sæculo mentionem fecit: et quia hæc porta Christus apparuit, \ft*\fk confitebor tibi, \fk*\ft lætus gratias agens, \ft*\fk quia exaudisti\fk*\ft in adventu Filii; priores enim justi adventum petebant. \ft*\fk Portas justitiæ. \fk*\ft Id est, portas mortis, etc., usque ad id est, per eam ad vitam.\ft*\f* \q1 \v 20 Hæc porta Domini: justi intrabunt in eam. \q1 \v 21 Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. \q1 \v 22 Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli.\f + \fr 117.22 \fr*\fk Ædificantes. \fk*\ft ID. Soli Judæi Deum colentes ædificabant, aliis per idololatriam destructis; sed non perfecerunt, quia Christum contempserunt.\ft*\f* \q1 \v 23 A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris.\f + \fr 117.23 \fr*\fk A Domino factum. \fk*\ft Vel, \ft*\fk A Domino factum est ei, \fk*\ft secundum aliam litteram. ID. Id est, ad honorem Patris.\ft*\f* \q1 \v 24 Hæc est dies quam fecit Dominus; exsultemus, et lætemur in ea.\f + \fr 117.24 \fr*\fk Hæc est dies. \fk*\ft Hic est annus jubilæus, figuraliter sub lege observatus, qui dicitur \ft*\fk remittens, \fk*\ft vel \ft*\fk initians, \fk*\ft quia tunc servi manumittebantur, possessiones dominis restituebantur: et nos hac die a servitute peccati redempti sumus, quibus est hæreditas restituta æterna. CASS. \ft*\fk Hæc est dies. \fk*\ft Etsi omnes fecit, hanc singulariter qua Dominus venit, in qua convenit lætari, quia diabolus jus perdidit, homo revixit; et quia hoc est,\ft*\f* \q1 \v 25 O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prosperare.\f + \fr 117.25 \fr*\fk O Domine, salvum, \fk*\ft etc. Ecce desiderium magnæ petitionis. \ft*\fk Salvum, \fk*\ft de clade sæculi. \ft*\fk Prosperare, \fk*\ft ut dolores isti vertantur in æterna gaudia.\ft*\f* \q1 \v 26 Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vobis de domo Domini.\f + \fr 117.26 \fr*\fk Benedictus, \fk*\ft etc. CASS. Quarto frequentari atria Dei suadet, de adventu Christi gaudens. AUG. Maledictus ergo qui venit in nomine suo, etc., usque ad qui erit maledictus. CASS. \ft*\fk Benedictus. \fk*\ft Laus de adventu, et o reliqui Christiani, nos majores quasi sacerdotes \ft*\fk benediximus vobis, \fk*\ft quod multum prodest, quia \ft*\fk benediximus vobis de domo Domini. \fk*\fk De domo. \fk*\ft ID. Id est, Ecclesia catholica, etc., usque ad quia læta confessio post beneficia.\ft*\f* \q1 \v 27 Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.\f + \fr 117.27 \fr*\fk Constituite diem. \fk*\ft AUG. Magni, qui excedunt, qui mente verbum Deum apud Deum contingunt, etc., usque ad id est, ad æterna gaudia attingat. \ft*\fk Diem solemnem. \fk*\ft In veteri lege Deut. 10. Pascha, Pentecoste, scenophegia, tres præcipuæ solemnitates, in quibus præceptum ut nemo vacuus in conspectu Domini appareret. Vacuus est, qui in se Christum non habet, qui est fundamentum, quod nemo mutare valet. Inde est quod illis tribus solemnitatibus fidelis populus nummum offert manuali oblatione, interiorem significans. In nummo enim nomen et imago regis. Quisque ergo spiritualiter nummum offerat, ut \ft*\fk nomen\fk*\ft regis, id est Christi, in se habeat, a Christo Christianus dictus; et \ft*\fk imaginem, \fk*\ft id est animam, lumine vultus ejus insignitam Deo exibeat. \ft*\fk Cornu altaris. \fk*\ft CASS. Vel per \ft*\fk altare\fk*\ft intelligitur sacramentum corporis et sanguinis, etc., \ft*\fk usque ad non habebit vitam æternam. \fk*\ft Vel, \ft*\fk altare\fk*\ft intelligitur mens hominis; unde in lege præceptum fuit Exod. 27. fieri altare quadrangulum et concavum: ideo quadrangulum, quia mens humana quatuor virtutibus muniri debet, prudentia, justitia, fortitudine, temperantia; eadem debet esse concava ad recipiendum verbum Dei atque ignem dilectionis. Tumor enim infusa repellit; unde in Levitico præceptum est Levit. 1. vesiculam gutturis et plumam projici, quando turtur vel columba offertur. Vesicula inflationem superbiæ significat; plumæ, inanes inquisitiones sublimium; hæc ergo projice, ut sis altare concavum.\ft*\f* \q1 \v 28 Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.\f + \fr 117.28 \fr*\fk Deus meus es tu. \fk*\ft Et ut apertius dicamus, istorum verborum hic est sensus: Non sufficiat in terra iste dies festus, quo agnus occisus est: sed constituatur in frequentationibus quousque perveniatur mentibus exaltatis ad interiorem ejus deitatem, ubi laudes cantabimus ita: \ft*\fk Deus meus es tu, \fk*\ft etc. Itaque, sicut cœpit laudem, ita terminat.\ft*\f* \q1 \v 29 Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.]\f + \fr 117.29 \fr*\fk Confitemini Domino. \fk*\ft Ab initio quod deseruimus, in finem quo redimus, non est salubrius aliquid, quod delectet, quam laus Dei\ft*\f* \c 118 \q1 \v 1 Alleluja. [\it Aleph\it* Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.\f + \fr 118.1 \fr*\fk Expositionem hujus psalmi, ut valde prolixam, omittimus. Vide Ambrosii, Cassiodori, Augustini Enarrationes in psalmos, e quibus ad verbum expressa est glossa ordinaria in hunc locum.\fk*\f* \q1 \v 2 Beati qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum. \q1 \v 3 Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt. \q1 \v 4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. \q1 \v 5 Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas. \q1 \v 6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. \q1 \v 7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ. \q1 \v 8 Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque. \q1 \v 9 \it Beth\it* In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos. \q1 \v 10 In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. \q1 \v 11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. \q1 \v 12 Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas. \q1 \v 13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. \q1 \v 14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. \q1 \v 15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. \q1 \v 16 In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos. \q1 \v 17 \it Ghimel\it* Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos. \q1 \v 18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. \q1 \v 19 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. \q1 \v 20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. \q1 \v 21 Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis. \q1 \v 22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi. \q1 \v 23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. \q1 \v 24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ. \q1 \v 25 \it Daleth\it* Adhæsit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. \q1 \v 26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas. \q1 \v 27 Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis. \q1 \v 28 Dormitavit anima mea præ tædio: confirma me in verbis tuis. \q1 \v 29 Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei. \q1 \v 30 Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus. \q1 \v 31 Adhæsi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere. \q1 \v 32 Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. \q1 \v 33 \it He\it* Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper. \q1 \v 34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. \q1 \v 35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui. \q1 \v 36 Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. \q1 \v 37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. \q1 \v 38 Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. \q1 \v 39 Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda. \q1 \v 40 Ecce concupivi mandata tua: in æquitate tua vivifica me. \q1 \v 41 \it Vau\it* Et veniat super me misericordia tua, Domine; salutare tuum secundum eloquium tuum. \q1 \v 42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. \q1 \v 43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi. \q1 \v 44 Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi. \q1 \v 45 Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi. \q1 \v 46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. \q1 \v 47 Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi. \q1 \v 48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis. \q1 \v 49 \it Zain\it* Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. \q1 \v 50 Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me. \q1 \v 51 Superbi inique agebant usquequaque; a lege autem tua non declinavi. \q1 \v 52 Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum. \q1 \v 53 Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. \q1 \v 54 Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ. \q1 \v 55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. \q1 \v 56 Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi. \q1 \v 57 \it Heth\it* Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam. \q1 \v 58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. \q1 \v 59 Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua. \q1 \v 60 Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. \q1 \v 61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. \q1 \v 62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ. \q1 \v 63 Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. \q1 \v 64 Misericordia tua, Domine, plena est terra; justificationes tuas doce me. \q1 \v 65 \it Teth\it* Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. \q1 \v 66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi. \q1 \v 67 Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi. \q1 \v 68 Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. \q1 \v 69 Multiplicata est super me iniquitas superborum; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. \q1 \v 70 Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego vero legem tuam meditatus sum. \q1 \v 71 Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas. \q1 \v 72 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti. \q1 \v 73 \it Jod\it* Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua. \q1 \v 74 Qui timent te videbunt me et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi. \q1 \v 75 Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me. \q1 \v 76 Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. \q1 \v 77 Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est. \q1 \v 78 Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me; ego autem exercebor in mandatis tuis. \q1 \v 79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. \q1 \v 80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar. \q1 \v 81 \it Caph\it* Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi. \q1 \v 82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me? \q1 \v 83 Quia factus sum sicut uter in pruina; justificationes tuas non sum oblitus. \q1 \v 84 Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium? \q1 \v 85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. \q1 \v 86 Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me. \q1 \v 87 Paulominus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua. \q1 \v 88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. \q1 \v 89 \it Lamed\it* In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo. \q1 \v 90 In generationem et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet. \q1 \v 91 Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. \q1 \v 92 Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea. \q1 \v 93 In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me. \q1 \v 94 Tuus sum ego; salvum me fac: quoniam justificationes tuas exquisivi. \q1 \v 95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me; testimonia tua intellexi. \q1 \v 96 Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis. \q1 \v 97 \it Mem\it* Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est. \q1 \v 98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est. \q1 \v 99 Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est. \q1 \v 100 Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi. \q1 \v 101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. \q1 \v 102 A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. \q1 \v 103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo. \q1 \v 104 A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam iniquitatis. \q1 \v 105 \it Nun\it* Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. \q1 \v 106 Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ. \q1 \v 107 Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum. \q1 \v 108 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me. \q1 \v 109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. \q1 \v 110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi. \q1 \v 111 Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt. \q1 \v 112 Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem. \q1 \v 113 \it Samech\it* Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. \q1 \v 114 Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi. \q1 \v 115 Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. \q1 \v 116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea. \q1 \v 117 Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper. \q1 \v 118 Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum. \q1 \v 119 Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ; ideo dilexi testimonia tua. \q1 \v 120 Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui. \q1 \v 121 \it Ain\it* Feci judicium et justitiam: non tradas me calumniantibus me. \q1 \v 122 Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi. \q1 \v 123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ. \q1 \v 124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me. \q1 \v 125 Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. \q1 \v 126 Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt legem tuam. \q1 \v 127 Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion. \q1 \v 128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar; omnem viam iniquam odio habui. \q1 \v 129 \it Phe\it* Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea. \q1 \v 130 Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. \q1 \v 131 Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam. \q1 \v 132 Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum. \q1 \v 133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia. \q1 \v 134 Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua. \q1 \v 135 Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas. \q1 \v 136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. \q1 \v 137 \it Sade\it* Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. \q1 \v 138 Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis. \q1 \v 139 Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. \q1 \v 140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. \q1 \v 141 Adolescentulus sum ego et contemptus; justificationes tuas non sum oblitus. \q1 \v 142 Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas. \q1 \v 143 Tribulatio et angustia invenerunt me; mandata tua meditatio mea est. \q1 \v 144 Æquitas testimonia tua in æternum: intellectum da mihi, et vivam. \q1 \v 145 \it Coph\it* Clamavi in toto corde meo: exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram. \q1 \v 146 Clamavi ad te; salvum me fac: ut custodiam mandata tua. \q1 \v 147 Præveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi. \q1 \v 148 Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. \q1 \v 149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me. \q1 \v 150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt. \q1 \v 151 Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas. \q1 \v 152 Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea. \q1 \v 153 \it Res\it* Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. \q1 \v 154 Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me. \q1 \v 155 Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt. \q1 \v 156 Misericordiæ tuæ multæ, Domine; secundum judicium tuum vivifica me. \q1 \v 157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi. \q1 \v 158 Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt. \q1 \v 159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine: in misericordia tua vivifica me. \q1 \v 160 Principium verborum tuorum veritas; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ. \q1 \v 161 \it Sin\it* Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. \q1 \v 162 Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. \q1 \v 163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi. \q1 \v 164 Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ. \q1 \v 165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. \q1 \v 166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi. \q1 \v 167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer. \q1 \v 168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. \q1 \v 169 \it Tau\it* Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; juxta eloquium tuum da mihi intellectum. \q1 \v 170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum eripe me. \q1 \v 171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas. \q1 \v 172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas. \q1 \v 173 Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi. \q1 \v 174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est. \q1 \v 175 Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me. \q1 \v 176 Erravi sicut ovis quæ periit: quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.] \c 119 \q1 \v 1 Canticum graduum. [Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.\f + \fr 119.1 \fr*\fk Canticum graduum. \fk*\ft CASS. Beatitudinem, quam superior psalmus unita varietate cantavit, etc., usque ad his ergo gradibus inoffenso pede mentis ascenditur atque descenditur. AUG. \ft*\fk Canticum graduum. \fk*\ft Graduum nomen ambiguum apud nos, etc., usque ad et altitudinem deitatis ipsius. Primus gradus, a malis sæculi exire, et universæ vanitati renuntiare. CASS. Initium profectus est carnalia vitia relinquere et Domino supplicare; unde in veteri lege, quando emebatur mancipium gentile, radebantur ungues ejus et capilli tondebantur Deut. 12.. Quia oportet vanitatem quaque exuere, ut Dei obsequio mancipetur. Hic ab renuntiatione sæculi quibusdam gradibus meritorum ad perfectam et æternam pervenitur charitatem, quæ in summo locata est. \ft*\fk Ad Dominum cum tribularer. \fk*\ft CASS. Primo, ascendere incipiens, quia multos invenit obsidentes, a linguis eorum petit liberari: secundo, de permistione malorum conqueritur, \ft*\fk Hei mihi.\fk*\f* \q1 \v 2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.\f + \fr 119.2 \fr*\fk Domine, libera, \fk*\ft etc. Cum incipit homo ascendere, id est, cum cogitat proficere, contempto sæculo, soli hærens Deo, incipit pati linguas adversantium, id est detrahentium, et quod gravius quasi consulendo a salute avertentium: has qui non patitur, nondum proficere conatur. Ascensurus ergo primo contra eas precatur: \ft*\fk Domine, libera animam meam a labiis iniquis.\fk*\f* \q1 \v 3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?\f + \fr 119.3 \fr*\fk Quid detur tibi, \fk*\ft etc. CASS. More nimis cogitantis hæsitat, et quærit remedium. \ft*\fk Quid tibi detur, aut quid apponatur? \fk*\ft Duo verba posuit, \ft*\fk dari et apponi; \fk*\ft sagittæ dantur in arma, carbones apponuntur quasi in consolationem.\ft*\f* \q1 \v 4 Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis.\f + \fr 119.4 \fr*\fk Sagittæ. \fk*\ft AUG. Verbis Dei sagittatur cor, etc., usque ad ut sit purus locus ædificio Dei.\ft*\f* \q1 \v 5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar;\f + \fr 119.5 \fr*\fk Heu mihi. \fk*\ft CASS. Secundo de incolatu, et permistione malorum conqueritur. Acceptis sagittis et carbonibus, factus triticum, nondum est in horreo, sed in area ubi multa palea premitur; videns ergo multa mala, quæ ante non viderat clamat: \ft*\fk Hei mihi. \fk*\ft Nulli homini apparent mali, nisi factus sit bonus; \ft*\fk Cum enim crevit herba, et fructum fecit, apparuerunt zizania. Prolongatus. \fk*\ft Etsi breve tempus, desiderio nimis longum videtur. \ft*\fk Cedar. \fk*\ft ID. Filius Ismælis, unde Saraceni descenderunt, qui verius ab Agar dicerentur Agareni: sed a Sara, digniori et libera sibi nomen vindicaverunt, quorum uterque in tabernaculis legitur habitasse. Tabernacula Ismæl recte Cedar dicta sunt: Cedar ad Ismæl pertinet. AUG. Isaac ergo, etc., usque ad si nunc mali a bonis non possunt separari, ferendi sunt.\ft*\f* \q1 \v 6 multum incola fuit anima mea. \q1 \v 7 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.] \c 120 \q1 \v 1 Canticum graduum. [Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.\f + \fr 120.1 \fr*\fk Canticum graduum. \fk*\ft CASS. Secundus gradus petere divinam defensionem, cui nihil posse obviare monstratur. AUG. Cui enim de mundo exeunti pericula occurrunt, exposcere debet divinum auxilium, etc., usque ad Talis est iste, qui oculos ad Deum levat. CASS. Primo levat oculos et orat: secundo quod oravit affirmat, ostendens virtutem auxilii impetrati. \ft*\fk Levavi oculos. \fk*\ft ID. Qui quasi inclinatus clamavit, jam respirans, oculos ad intercessores sanctos levat.\ft*\f* \q1 \v 2 Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram. \q1 \v 3 Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.\f + \fr 120.3 \fr*\fk Neque dormitet. \fk*\ft AUG. Si dormit in te fides, dormit in te Christus. CASS. Dicitur hoc humana consuetudine; ut quando fessus custos dormitat, furtum patitur.\ft*\f* \q1 \v 4 Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël.\f + \fr 120.4 \fr*\ft AUG. \ft*\fk Ecce non dormitabit. \fk*\ft Dormitat Christus, etc., usque ad sed ne adhuc putes hoc de aliquo hominum, subdit, \ft*\fk Dominus custodit. \fk*\fk Qui custodit Isræl. \fk*\ft AUG. Qui non potest videre faciem, etc., usque ad et huic non dormit Christus.\ft*\f* \q1 \v 5 Dominus custodit te; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.\f + \fr 120.5 \fr*\fk Dominus custodit. \fk*\ft CASS. Secunda pars, ubi quod oraverat affirmat. Et quasi quis quæreret, Quis est ille custos? subdit, \ft*\fk Dominus custodit, \fk*\ft etc. AUG. Non sine causa est, etc., usque ad dilectio Dei scilicet, et proximi.\ft*\f* \q1 \v 6 Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.\f + \fr 120.6 \fr*\fk Per diem sol non uret te, neque luna per noctem, \fk*\ft etc. ID. Deus est sol, etc., usque ad vel \ft*\fk luna, \fk*\ft id est Ecclesia, non permittet uri nocte tribulationis. HIER. Vel \ft*\fk per diem\fk*\ft accipiuntur prospera, etc., usque ad ita nunc in prosperis et in adversis nos servat.\ft*\f* \q1 \v 7 Dominus custodit te ab omni malo; custodiat animam tuam Dominus.\f + \fr 120.7 \fr*\fk Dominus custodiat introitum tuum. \fk*\ft CASS. Cuncta concludit, bonis initiis bonos exitus adjungat. AUG. \ft*\fk Dominus custodiat introitum tuum. \fk*\ft Intrantes custodit, etc., usque ad jam in æternum nihil nocebit.\ft*\f* \q1 \v 8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in sæculum.] \c 121 \q1 \v 1 Canticum graduum. [Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.\f + \fr 121.1 \fr*\fk Canticum graduum. \fk*\ft CASS. Tertius gradus. Magnum gaudium; in Ecclesia pura mente versari, atque digne Deo in hac peregrinatione militare: unde suspiramus ad cœlestem Jerusalem, ad quam duabus alis dilectionis levamur. \ft*\fk Lætatus sum in his, \fk*\ft etc. Primo gaudet se monitum ire ad Jerusalem, ubi sancti securi et cum Domino judicabunt. Secundo, ascensurus optat abundantiam pacis: \ft*\fk Rogate quæ ad pacem, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. \q1 \v 3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. \q1 \v 4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.\f + \fr 121.4 \fr*\fk Testimonium Isræl. \fk*\ft AUG. Id est, in quibus cognoscitur quod vere sunt Isræl. Quando enim grana sunt cum paleis, totum palea putatur; sed cum separabuntur, tunc erit testimonium Isræl.\ft*\f* \q1 \v 5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.\f + \fr 121.5 \fr*\fk Sedes. \fk*\ft ID. Id est justi, in quibus Deus sedet, etc., usque ad caveant ergo sibi omnes interrogandi.\ft*\f* \q1 \v 6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.\f + \fr 121.6 \fr*\fk Rogate. \fk*\ft CASS. Secunda pars, ubi loquitur ad judices, optans eis abundantiam pacis, quam amore fratrum prædicavit. \ft*\fk Diligentibus. \fk*\ft AUG. Qui amat in alio bonum, quod ipse non potest habere, imputatur ei quasi haberet; unde: Si charitas non habet quod det, det calicem aquæ; et tantum imputatur ei quantum Zachæo multa Matth. 10.. Impar facultas, sed non impar charitas.\ft*\f* \q1 \v 7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.\f + \fr 121.7 \fr*\fk Fiat pax. \fk*\ft ID. Charitas est virtus fortis ut mors, etc., usque ad subdit: \ft*\fk Propter fratres meos. \fk*\fk In turribus. \fk*\ft ID. Id est in excelsis tuis. Pauci sunt judices, sed multi ad singulos pertinebunt, quos recipient in æterna tabernacula, et tunc erit \ft*\fk abundantia in turribus; \fk*\ft Deus autem est tota eorum abundantia, tam recipientium quam receptorum.\ft*\f* \q1 \v 8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. \q1 \v 9 Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.]\f + \fr 121.9 \fr*\fk Propter domum Domini Dei. \fk*\ft Vel sic legas ut hic versus sit expositio præcedentis. Quasi, \ft*\fk loquebar pacem de te, propter proximos et fratres, \fk*\ft scilicet: \ft*\fk Quæsivi bona tibi propter domum Domini Dei nostri. \fk*\ft Sententia horum verborum non mutatur. \ft*\fk Tibi. \fk*\ft O tu, cœlestis Jerusalem, quia domus Dei es, et ita in hoc quod te diligo, Deum diligo.\ft*\f* \c 122 \q1 \v 1 Canticum graduum. [Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis.\f + \fr 122.1 \fr*\fk Canticum graduum. \fk*\ft CASS. Quartus gradus, inter quaslibet angustias constanter de Domino esse præsumendum, donec misertus exaudiat. Qui supra ad montes, nunc ad Deum oculos levat. \ft*\fk Ad te levavi. \fk*\ft ID. Primo vox tribulatorum Deum respicientium, non ad alia patrocinia; secundo, precatur misericordiam contra insultantes. AUG. \ft*\fk Ad te levavi. \fk*\ft Quo levaret, nisi quo ascendens tendebat? non se attendit iste, ut superbus, qui sibi placet: nam qui sibi displicet, hic talis Deo placet; et cui Deus placet, ipse sibi displicet. \ft*\fk Levavi. \fk*\ft Ascensus ergo est in affectu, etc., usque ad sed qui peregrinatur et desiderat patriam.\ft*\f* \q1 \v 2 Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum; sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.\f + \fr 122.2 \fr*\fk Ecce sicut oculi, \fk*\ft etc. CASS. Servus levat oculos in manus Domini, quando eget vel quando vapulat, quia utrumque in Domini potestate. \ft*\fk Sicut oculi ancillæ. \fk*\ft AUG. \ft*\fk Servus\fk*\ft est populus; \ft*\fk Dominus, \fk*\ft Christus; \ft*\fk Ancilla, \fk*\ft Ecclesia; domina, Dei virtus, et Dei sapientia. Et si jam filii et amici per gratiam, servi tamen sumus per creaturam, quia omnis creatura Deo servit. CASS. Dat similitudinem de servo et ancilla, domino et domina, ne femineus et debilior sexus se exceptum putet.\ft*\f* \q1 \v 3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;\f + \fr 122.3 \fr*\fk Miserere. \fk*\ft ID. Secunda pars, ubi precatur misericordiam contra insultantes. Servus qui vapulat, levatis oculis ad Deum, erumpit in necessariam vocem: \ft*\fk Miserere. \fk*\fk Repleti sumus. \fk*\ft Ut cum dicitur. Quid credis, insane, vides quod credis? Reversus est ne aliquis ab inferis, et retulit tibi quid ibi agitur? Ecce, quod ego amo, video et fruor.\ft*\f* \q1 \v 4 quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis.] \c 123 \q1 \v 1 Canticum graduum. [Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël,\f + \fr 123.1 \fr*\fk Nisi quia. \fk*\ft CASS. Primo sancti martyres memores quanta evaserunt, soli misericordiæ ascribunt; secundo, gratias agunt, quod liberati.\ft*\f* \q1 \v 2 nisi quia Dominus erat in nobis: cum exsurgerent homines in nos,\f + \fr 123.2 \fr*\fk Montes in circuitu, \fk*\ft id est, angeli, prophetæ, apostoli sunt murus ejus: unde Isaias: \ft*\fk Et erit in ea murus, et antemurale\fk*\ft Isa. 26.; sed ne in montibus remaneas, addit, et Dominus in circuitu. \ft*\fk Ne ergo sit spes in montibus, \fk*\ft sed in vertice montium: unde Isaias: \ft*\fk Erit in novissimis diebus mons in vertice\fk*\ft Isa. 21., etc. \ft*\fk Qui confidunt. \fk*\ft CASS. Primo asserit, etc., usque ad quia et multi sunt, et unum sunt. \ft*\fk Mons Sion. \fk*\ft HIER. Christus, in quo fundata est Ecclesia: Mons ille ad litteram, in fine sæculi commovebitur.\ft*\f* \q1 \v 3 forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos,\f + \fr 123.3 \fr*\fk Forte vivos deglutissent nos. \fk*\ft Vivunt qui sciunt idolum nihil esse. Mortui sunt, qui illud putant aliquid esse. Ergo mortui absorbentur, qui putant malum faciendum quod faciunt; vivi autem, qui quidem sciunt malum esse quod faciunt, sed persecutione superati in societatem transeunt impiorum, et Deo hujus vitæ dulcedinem præferunt, sicut quidam qui timore mortis idolis sacrificaverunt. AUG. Attende etiam quod Petrus, id est Ecclesia, absorbet multos, sed non vivos. Cui dicitur: \ft*\fk Macta et manduca. \fk*\ft Act. 10. Nullum enim manducat, id est, membris inserit, nisi mactatum, id est, renuntiantem diabolo. Mactatur ergo in malo, sed vivificatur in bono, qui manducatur a Petro. E contra accidit illi quem deglutit diabolus. \ft*\fk Virgam peccatorum. \fk*\ft AUG. Dominantur enim aliquando propter disciplinam bonorum, sed hoc non semper erit, ut hic aperte dicit propheta: et ideo non deficiunt justi, quia sciunt tempus futurum, quo Christus in claritate sua apparens, congregabit ante se omnes gentes, et dividet eas sicut pastor dividit hædos ab ovibus, ovesque ponet a dextris, hædos a sinistris. \ft*\fk Sortem. \fk*\ft CASS. Id est, justos sorte electos, vel qui sunt sors et hæreditas Dei.\ft*\f* \q1 \v 4 forsitan aqua absorbuisset nos;\f + \fr 123.4 \fr*\fk Aqua. \fk*\ft AUG. Peccator populus et est a similitudine Ægyptiorum: quæ aqua torrens fluit cum impetu, sed cito transit; unde subdit: torrentem \ft*\fk Benefac, Domine. \fk*\ft ID. Secunda pars, ubi confirmato populo, precatur quod scit futurum ut bonis prosperitas, malis vindicta veniat.\ft*\f* \q1 \v 5 torrentem pertransivit anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.\f + \fr 123.5 \fr*\fk Aquam intolerabilem. \fk*\ft AUG. Sine substantia, ut sunt vitia, et peccata, et dulcedo hujus vitæ, etc., usque ad prodigumque filium longa necessitate confectum ad patrem reduceret. \ft*\fk Declinantes autem. \fk*\ft ID. Pari etiam sententia pereunt, qui declinant jussa principis, et qui opera mala velle contendunt; deficientes, cum cogentibus deficere. \ft*\fk Pax super Isræl. \fk*\ft AUG. Uno nomine patria hæreditas dicitur quæ est Christus. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, qui pacem supra pacem dabit nobis.\ft*\f* \q1 \v 6 Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.\f + \fr 123.6 \fr*\fk Benedictus Dominus. \fk*\ft CASS. Secunda pars, ubi sancti gratias agunt quod liberati et quod laqueus contritus.\ft*\f* \q1 \v 7 Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.\f + \fr 123.7 \fr*\fk Anima nostra. \fk*\ft AUG. Vel, sicut aliquo faciente strepitum magnum, etc., usque ad quæ est quasi laqueus. \ft*\fk Venantium. \fk*\ft ID. Venantes sunt persequentes, esca in muscipula, dulcedo hujus vitæ. \ft*\fk Laqueus contritus. \fk*\ft CASS. Occisis martyribus, non restat dulcedo vitæ, qua possint iterum capi: sed ipsi non simul contriti sunt, imo liberati. \ft*\fk Contritus. \fk*\ft ID. Quasi diceret: quia ferreus erat; non ruptus, ut stupa, tanta fortitudo passionis, tanta potentia liberantis. PSAMUS CXXIV\ft*\f* \q1 \v 8 Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum et terram.] \c 124 \q1 \v 1 Canticum graduum. [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat\f + \fr 124.1 \fr*\fk Canticum graduum. \fk*\ft CASS. Septimus gradus in figura Veteris Testamenti per venturum Christum, reversionem de captivitate, quasi de Babylonia prophetat: unde jam consolatio, et seminatio ut plus metatur. AUG. Redempti sanguine Christi et conversi a captivitate, hæc cantant, dum peregrini, gementes in via. Sion est Jerusalem in angelis æterna, in hominibus captiva. \ft*\fk In convertendo. \fk*\ft CASS. Primum magnitudo facti, cum magnitudine gaudii ostenditur: secundo precatur conversionem a captivitate adhuc futura, ibi, \ft*\fk Converte, Domine. In convertendo. \fk*\ft AUG. Vel, cum converterit, etc., \ft*\fk usque ad converte, Domine, captivitatem nostram. Sicut. \fk*\ft ID. Non semper ad similitudinem ponitur, sed ad proprietatem, ut hic; unde etiam dicitur: Fecit ut justus, quod vere est, ita facti fiunt isti \ft*\fk sicut consolati, \fk*\ft id est, gavisi sunt, ut consolationem accipientes in resurrectione Christi, qui præcessit ut consequamur.\ft*\f* \q1 \v 2 in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.\f + \fr 124.2 \fr*\fk Os nostrum. \fk*\ft CASS. Cordis arcanum, ubi primum gaudia, quæ post officio linguæ erumpunt. AUG. \ft*\fk Os nostrum. \fk*\ft Cordis, inde procedit malum bonum, quod nos mundat, vel inquinat; unde non: \ft*\fk Quod procedit de ore, inquinat\fk*\ft Marc. 7.. Non de ore carnis, sed cordis. Non enim si nominas furta et alia mala, immundus es: sed dum cogitas, et si sileas. \ft*\fk Inter gentes. \fk*\ft ID. Non gentes, quia non omnes credunt. \ft*\fk Magnificavit, \fk*\ft quia vident eos etiam virtutes operari; firmum testimonium ab adversario. CASS. Et vere magnificavit, ne dubites de verbis gentium.\ft*\f* \q1 \v 3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas, \q1 \v 4 benefac, Domine, bonis, et rectis corde.\f + \fr 124.4 \fr*\fk Converte, Domine. \fk*\ft ID. Secunda pars. Precatur conversionem, quæ futura est, in qua fiet seminatio spe gaudii. ID. Aventus Domini redemptione prædicta, precantur iterum peccata sua dimitti. In generali remissione gaudent, et sibi veniam precantur. \ft*\fk Converte, Domine, Captivitatem nostram. \fk*\ft ID. Nulla ad litteram in diebus David, sed sub diabolo mundus captivus, etc., usque ad non ideo desistendum, quia \ft*\fk qui seminat in lacrymis. \fk*\ft THEOD. Austrum Hierosolymam vocat, etc., usque ad ut cogantur, et torrentis instar iter faciant.\ft*\f* \q1 \v 5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël !]\f + \fr 124.5 \fr*\fk In lacrymis. \fk*\ft AUG. Spiritualis seminatio semper in lacrymis, unde: \ft*\fk Beati qui lugent. \fk*\ft Qui vero seminant in carne, cum lætitia seminant: sed post fletus: quia \ft*\fk extrema gaudii luctus occupat. \fk*\ft ID. Zachæus, \ft*\fk Ecce dimidium, \fk*\ft etc., \ft*\fk usque ad: Qui dederit calicem aquæ frigidæ, non perdet mercedem\fk*\ft Matth. 10.. \ft*\fk Euntes. \fk*\ft CASS. Provectu melioris vitæ. \ft*\fk Mittentes, \fk*\ft ante se præmittentes in illo sæculo. \ft*\fk Sua, \fk*\ft non de rapina, sed de proprio labore; \ft*\fk venientes, \fk*\ft ad judicium. Hoc commune omnium, sed ad gaudium non nisi boni veniunt. \ft*\fk Et flebant. \fk*\ft AUG. Quia miseri erant, etc., usque ad optat multos esse ægros.\ft*\f* \c 125 \q1 \v 1 Canticum graduum. [In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.\f + \fr 125.1 \fr*\fk Canticum graduum Salomonis. \fk*\ft CASS. Octavus gradus, etc., usque ad et in se lapide angulari Ecclesiam de duobus parietibus Judæorum et gentium construxit. AUG. Hic additur \ft*\fk Salomonis, \fk*\ft quia is ædificavit templum, in figura pacifici Christi, qui ædificavit Ecclesiam de duobus parietibus. Ne ergo acciperes illum Salomonem, ait, \ft*\fk Nisi Dominus ædificaverit. \fk*\ft In hoc spes ponenda, sed in nullo hominum: quia et ille Salomon cecidit qui templum ædificavit. CASS. Primo, monet quomodo ascendentes se habere debeant, scilicet discant quod ædificatio et custodia non nisi a Deo est. Et exaltatio in futuro non est nisi post humiliationem. Secundo, dicit quæ sit hæreditas, et quomodo collecta, ibi, \ft*\fk Ecce hæreditas. Nisi Dominus. \fk*\ft ID. Quasi diceret: jam venit Jesus, de captivitate reduxit: jam civitas ædificatur Jerusalem; sed discant ascendentes, quod ædificatio et custodia non nisi a Deo, et exaltatio non nisi post humiliationem in futuro; etsi enim læti de gratia Novi Testamenti, tamen in tanto munere non est præsumendum alicui. \ft*\fk Domum. \fk*\ft AUG. Ad hanc ascendit omnis, qui proficit: cadit ab hac omnis, qui deficit; amando Deum ascendis, amando sæculum cadis. Sunt enim ista cantica amantium, et quodam desiderio sancto flagrantium. \ft*\fk Laboraverunt. \fk*\ft ID. Omnes in hac ædificatione laborant, qui in Ecclesia prædicant verbum Dei. \ft*\fk Civitatem. \fk*\ft CASS. De domo ad civitatem transit, ut nec in singulis, nec in minuta collectione fit præsumptio. Et quamvis domus et civitas secundum metaphoram, quæ de diversis inducitur, sint diversa: una tamen est Ecclesia, quam utraque significat.\ft*\f* \q1 \v 2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.\f + \fr 125.2 \fr*\fk Ante lucem. \fk*\ft AUG. Si surgitis antequam lux surgat; lux est Christus, post quem surgendum est, non ante; ut ille facit, qui se ei præponit: volens hic esse altus, ubi ille humilis fuit: ut et filii Zebedæi: sed resurrectio, id est, exaltatio sequitur sessionem, id est humiliationem, ut lux nostra Christus post mortem surrexit altus. \ft*\fk Sederitis. \fk*\ft Sessio aliquando significat honorem judicandi, hic autem humiliationem. \ft*\fk Manducatis panem doloris. \fk*\ft AUG. Manducat panem doloris, qui gemit in hac peregrinatione, id est, in valle plorationis de afflictione se reficit, dicens: \ft*\fk Factæ sunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte\fk*\ft Psal. 41.. \ft*\fk Somnum. \fk*\ft CASS. Mortem temporalem, in qua secura pausatio.\ft*\f* \q1 \v 3 Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus lætantes.\f + \fr 125.3 \fr*\fk Ecce hæreditas. \fk*\ft ID. Secundo, quæ hæreditas et quomodo collecta. Quasi diceret, dilecti post somnum surgent. \ft*\fk Fructus ventris. \fk*\ft AUG. Venter Ecclesiæ, etc., usque ad quia omnes acquisivit per obedientiam passionis, \ft*\fk unde postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam\fk*\ft Psal. 2..\ft*\f* \q1 \v 4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.\f + \fr 125.4 \fr*\fk Sicut sagittæ. \fk*\ft ID. Sed unde facta est tanta hæreditas, quia potens Dominus, dum fortiter sagittas, apostolos, de arcu sacræ Scripturæ excussit, usque ad fines terræ pervenerunt illæ excussæ, sic sunt autem \ft*\fk filii excussorum, \fk*\ft quomodo illi excussi. \ft*\fk Filii excussorum. \fk*\ft ID. Filii apostolorum; quibus dictum est, \ft*\fk Excutite pulverem de pedibus vestris\fk*\ft Matth. 18.. Sed ita videntur, etc., usque ad qui manu Dei missi sunt usque ad fines terræ.\ft*\f* \q1 \v 5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent. \q1 \v 6 Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.] \c 126 \q1 \v 1 Canticum graduum Salomonis. [Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.\f + \fr 126.1 \fr*\fk Canticum graduum. \fk*\ft CASS. Nonus gradus est, ut pacificus caste timeatur, qui solus exaltat, custodit, ædificat. Primo bona timentis enumerat; secundo optat bona timentis. \ft*\fk Beati omne qui timent Dominum. \fk*\ft Sciendum quatuor esse timores, etc., usque ad de quo hic dicit Propheta: \ft*\fk Beati omnes qui timent Dominum.\fk*\f* \q1 \v 2 Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum,\f + \fr 126.2 \fr*\fk Labores manuum. \fk*\ft ID. Et nota quod a pluribus cœpit dicens: \ft*\fk Beati: \fk*\ft sed quia omnes unum sunt in Christo singulariter, sequitur, \ft*\fk Labores manuum tuarum. \fk*\ft AUG. Labores fructuum dicit, cum deberet dicere: Fructum laborum; sed quia et labores cum gaudio sumuntur propter spem, et ipsi jucundant, et modo sunt cibus; sed jucundior eorum fructus erit, quando sancti venient \ft*\fk cum exsultatione portantes manipulos suos.\fk*\f* \q1 \v 3 ecce hæreditas Domini, filii; merces, fructus ventris.\f + \fr 126.3 \fr*\fk Uxor tua. \fk*\ft CASS. Etsi hoc ad litteram accipi posset, etc., usque ad ad Novum Testamentum pertinet. AUG. Vel per \ft*\fk uxorem\fk*\ft intelligitur Ecclesia, et dirigitur sermo ad Christum, cum dicitur \ft*\fk tua\fk*\ft et \ft*\fk tui; \fk*\ft nec tamen mutatur vox, vel persona propter unitatem capitis et corporis. Unus enim homo Christus, caput est, et corpus, et in capite quisque fidelium hoc habet.\ft*\f* \q1 \v 4 Sicut sagittæ in manu potentis, ita filii excussorum.\f + \fr 126.4 \fr*\fk Benedicetur. \fk*\ft CASS. Ubi benedictio est, omnia bona confluunt ad gaudium suavitatis. \ft*\fk Benedicetur. \fk*\ft ID. Secunda pars, ubi ex pietate postulat benedici timentes, optat hic bona timenti, quæ, scilicet non sunt malis communia.\ft*\f* \q1 \v 5 Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.]\f + \fr 126.5 \fr*\ft Vel, \ft*\fk Dominus. \fk*\ft AUG. Judæorum, Ex Sion, etc., usque ad quod non ita possunt.\ft*\f* \c 127 \q1 \v 1 Canticum graduum. [Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.\f + \fr 127.1 \fr*\fk Canticum graduum. \fk*\ft CASS. Decimus gradus, ut qui caste timet, pro eo omnia ferat, quod nunc expedit Ecclesiæ inter malos. \ft*\fk Sæpe expugnaverunt. \fk*\ft AUG. Mali, etsi audiunt verbum Dei, etc., usque ad quod tot malos ferant. CASS. Ostendens primo quæ tulerit, consolatur infirmos. Secundo agit de reprobatione persequentium, ibi, \ft*\fk Dominus justus. Sæpe expugnaverunt. \fk*\ft Quasi: O filii, nolite mirari ad ista, etc., usque ad quia crescit Ecclesia in adversis.\ft*\f* \q1 \v 2 Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.\f + \fr 127.2 \fr*\fk Etenim non potuerunt mihi. \fk*\ft AUG. Scilicet prævalere, ut me traherent in consensum peccati.\ft*\f* \q1 \v 3 Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.\f + \fr 127.3 \fr*\fk Supra dorsum. \fk*\ft CASS. Quod mali nequeunt publice omnibus, occulte singulis tentant suadere, ut qui a facie venientes viderentur a tergo non sentiantur. \ft*\fk Prolongaverunt iniquitatem. \fk*\ft Alias, \ft*\fk longe a me fecerunt injustitiam suam. \fk*\ft AUG. Qui etsi mali cum bonis in sæculo, si etiam in Ecclesia sint: ne quis tamen putet iniquitatem juxta justitiam, etsi eos porto, tamen longe est a me eorum iniquitas, ne quis ergo timeat mistos sibi malos, qui longe sunt. \ft*\fk Dominus justus. \fk*\ft CASS. Secunda pars, ubi agit de reprobatione persequentium.\ft*\f* \q1 \v 4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.\f + \fr 127.4 \fr*\fk Qui oderunt Sion. \fk*\ft ID. Quam non tantum manifesti persecutores, sed etiam qui ficte intrant, oderunt. Qui enim nolunt observare verbum Dei, oderunt Ecclesiam. \ft*\fk Fiant sicut fenum tectorum. \fk*\ft CASS. Feno tectorum mali comparantur, etc., usque ad sed in neutro fructus est malis. GREG. Ante omnes herbas arescere scirpus dicitur, etc., usque ad quasi viriditatis speciem amittit, etc.\ft*\f* \q1 \v 5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ. \q1 \v 6 Et videas filios filiorum tuorum: pacem super Israël.]\f + \fr 127.6 \fr*\fk Quod priusquam evellatur. \fk*\ft AUG. Nondum finiti sunt in judicio Dei, et jam non habent succum viriditatis. \ft*\fk Et non dixerunt. \fk*\ft CASS. Mos inter Hebræos erat ut viator operantibus benediceret: unde hic dicitur e contrario, quia inaniter operantibus benedictio nulla datur. \ft*\fk Et non dixerunt. \fk*\ft Quos non colligent angeli, quibus non prædicaverunt apostoli. Et hoc est quod ait: AUG. \ft*\fk Et non dixerunt, \fk*\ft etc. Maxime Judæis, mos erat quibuscunque operantibus dicere: \ft*\fk Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine, \fk*\ft etc. CASS. Bonis benedicunt, non in suo, sed \ft*\fk in nomine Domini: \fk*\ft a quo omnia, non ab eis.\ft*\f* \c 128 \q1 \v 1 Canticum graduum. [Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël;\f + \fr 128.1 \fr*\fk Canticum graduum. \fk*\ft ID. Undecimus gradus, etc., usque ad ponitur læta conclusio cum certitudine veniæ, ibi, \ft*\fk Speret Isræl in Domino. \fk*\fk De profundis. \fk*\ft AUG. Qui sentit se in profundo, etc., usque ad sicut dicit Scriptura: \ft*\fk Peccator, cum venerit in profundum vitiorum, contemnit.\fk*\f* \q1 \v 2 sæpe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi. \q1 \v 3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam.\f + \fr 128.3 \fr*\fk Quis sustinebit. \fk*\ft ID. Quia prope omnis humana vita peccatis circumlatratur, omnisque conscientia suis cogitationibus accusatur. Non est castum cor, quod præsumit de justitia sua. Præsumat ergo de Dei misericordia, \ft*\fk Quia apud eum propitiatio, \fk*\ft unde subdit:\ft*\f* \q1 \v 4 Dominus justus concidit cervices peccatorum.\f + \fr 128.4 \fr*\fk Quia apud te propitiatio est. \fk*\ft Quasi: Qua spe clamas? Quia est in te misericordia quod ita ait: Vel ita junge. AUG. Nullus potest sustinere, etc., usque ad una ergo est spes: \ft*\fk Quia apud te propitiatio est, \fk*\ft etc., \ft*\fk Propter legem tuam, \fk*\ft ID. \ft*\fk legem\fk*\ft misericordiæ sustinui, etc., usque ad et hanc legem dedisti in ipsa necessitate.\ft*\f* \q1 \v 5 Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion. \q1 \v 6 Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit:\f + \fr 128.6 \fr*\fk Matutina. \fk*\ft ID. Speret vigilia matutina, qui non aliud a Deo quam immortalitatem speret. \ft*\fk A custodia matutina, \fk*\ft etc., usque ad inde in lege caput et cauda hostiæ Domino offerebantur. \ft*\fk Speret Isræl in Domino. \fk*\ft CASS. Secunda pars, ubi læta conclusio: Securus de se, prædicat, ut semper sperent in Domino. Quasi sicut anima speravit, similiter speret Isræl.\ft*\f* \q1 \v 7 de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit. \q1 \v 8 Et non dixerunt qui præteribant: Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.]\f + \fr 128.8 \fr*\fk Et ipse redimet Isræl ex omnibus iniquitatibus ejus. \fk*\ft ID. Hic dixit jam quid sit facturus ille, quem dixit misericordem et copiosum.\ft*\f* \c 129 \q1 \v 1 Canticum graduum. [De profundis clamavi ad te, Domine; \q1 \v 2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ. \q1 \v 3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? \q1 \v 4 Quia apud te propitiatio est; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus: \q1 \v 5 speravit anima mea in Domino. \q1 \v 6 A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino. \q1 \v 7 Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. \q1 \v 8 Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.] \c 130 \q1 \v 1 Canticum graduum David. [Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.\f + \fr 130.1 \fr*\fk Canticum graduum. \fk*\ft CASS. Duodecimus gradus est humilitas, quam intus et extra hic se habere ostendit. Ad humilitatem ergo monet. \ft*\fk Domine, non est. \fk*\ft ID. Primo proponens se humilem, pœnam inducit non humili; secundo, suo exemplo ad spem monet. Ostendens ergo se humilem intus et extra, ait. \ft*\fk Neque ambulavi. \fk*\ft AUG. Non fui superbus, nolui quasi in mirabilibus, etc., \ft*\fk usque ad: Quanto major es, humilia te in omnibus.\fk*\f* \q1 \v 2 Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.\f + \fr 130.2 \fr*\fk Si non humiliter sentiebam. \fk*\ft ID. Nutritus in lacte quod est Verbum caro factum ut sic crescerem ad panem angelorum, ad Verbum quod apud Deum, sed non. \ft*\fk Exaltavi, \fk*\ft ut hæretici. Qui si utcunque aliquid cœperint, vel visi sunt capere, inde superbiunt; et cum adhuc teneri super matrem sint, et portentur manibus, ut crescant, qui portati fuerunt in utero ut nascerentur: a lacte ante tempus separantur, unde exstinguntur. \ft*\fk Ita retributio. \fk*\ft ID. Obstringit se maledicto, etc., usque ad sic revelabit Deus quod aliter sapit, \ft*\fk quia superbis resistit, humilibus dat gratiam. \fk*\fk Sicut ablactatus est. \fk*\ft Sicut enim quinque tempora narrantur, etc., usque ad quia Deus erat homo; sed non mutatus in hominem.\ft*\f* \q1 \v 3 Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.]\f + \fr 130.3 \fr*\fk Speret Isræl. \fk*\ft CASS. Secunda pars, ubi concludit suo exemplo cæteros monens.\ft*\f* \c 131 \q1 \v 1 Canticum graduum. [Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus:\f + \fr 131.1 \fr*\fk Canticum graduum. \fk*\ft ID. In tredecimo gradu jam humilis et mansuetus, etc., usque ad unde in Isaia: \ft*\fk Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? \fk*\fk Memento, Domine, David et omnis. \fk*\ft ID. Primo ostendens votum ædificandi domum, precatur ut impleat. Secundo, ostendit domum ædificatam, ibi, \ft*\fk Ecce audi. \fk*\ft Tertio, dicit promissiones Dei factas ædificatæ Sion, ibi, \ft*\fk Juravit Dominus. \fk*\ft Volens ergo ædificare domum Domino, ait in persona totius Christi capitis: \ft*\fk O Domine, \fk*\ft etc. \ft*\fk David. \fk*\ft AUG. Ad litteram, mansuetus, ut Sauli malum pro malo non redderet. \ft*\fk Sicut juravit et votum vovit. \fk*\ft Id est, ut impleat quod promisit: nemo præsumat viribus suis reddere quod vovit. Vovit autem Ecclesia in mansuetudine, ut sit domus Dei, quo nihil gratius potest Deo offerri. Domus autem est, si sua non quærit, sed de communi gaudet: de propriis fiunt mala, unde ait: \ft*\fk Si introiero. \fk*\ft Sciebat se proprio impediri, ne fiat locus Dei.\ft*\f* \q1 \v 2 sicut juravit Domino; votum vovit Deo Jacob: \q1 \v 3 Si introiero in tabernaculum domus meæ; si ascendero in lectum strati mei;\f + \fr 131.3 \fr*\fk Si introiero\fk*\ft usque \ft*\fk donec inveniam locum Domino. \fk*\ft Littera suspenditur, et est aposiopesis, ac si diceret: Si hoc vel illud fecero, nunquam de cætero mihi credatur. Quasi juravit David Domino: \ft*\fk Si introiero in tabernaculum domus meæ, \fk*\ft etc. CASS. Vel ex persona Christi ab illo loco: \ft*\fk Si introiero in tabernaculum domus meæ, \fk*\ft scilicet, cœlestis habitationis. Tabernaculum est cœlestis habitatio. \ft*\fk Si ascendero, \fk*\ft etc., ad dexteram Patris, ubi lectus, id est requies et finis laborum.\ft*\f* \q1 \v 4 si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem,\f + \fr 131.4 \fr*\fk Sumnum, \fk*\ft requies mortis triduanæ, Deinde aliis verbis idem repetit. \ft*\fk Et palpebris meis dormitationem. Et requiem temporibus meis\fk*\ft donec Ecclesia sancta prædicatione sit fundata. Aposiopesis est quasi, non amplius credatur mihi. \ft*\fk Et palpebris. \fk*\ft AUG. Est qui non dormit, sed dormitat: modo retrahitur a terrenis, modo illo revolvitur, crebro inclinat caput.\ft*\f* \q1 \v 5 et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.\f + \fr 131.5 \fr*\fk Et requiem. \fk*\ft A requie temporum somnus venit ad oculos quia dormituris tempora incipiunt. Cum ergo incipit delectare ad peccatum aliquid temporale, gravantur tempora, sed ne des te illi delectationi, et somnus non venit ad oculos, ista cogitatione, si quasi confricans frontem excutis somnum. \ft*\fk Inveniam: \fk*\ft ID. dicit, quia diu quæsivit. \ft*\fk Locum Domino: \fk*\ft in se quærebat, qui super humilem et quietum requiescit. Locus autem Dei est, si suas deserit res; vel saltem, si se non amat, sed Deum. \ft*\fk Tabernaculum. \fk*\ft ID. Adhuc gemimus. In domo laudabimus, quia gemitus est peregrinantium; laudatio jam in patria commorantium. \ft*\fk Deo Jacob. \fk*\ft Dicit solvisse, sicut supra dixit promisisse.\ft*\f* \q1 \v 6 Ecce audivimus eam in Ephrata; invenimus eam in campis silvæ.\f + \fr 131.6 \fr*\fk Ecce audivimus. \fk*\ft CASS. Secunda pars ubi ostenditur ædificata domus, et ubi et precatur qui exaltentur, et ne Judæi sint penitus alieni. \ft*\fk Eam in Ephrata, \fk*\ft AUG. vel \ft*\fk eam, \fk*\ft etc., usque ad ubi erant vepres idololatriæ. CASS. Ecce audi, scilicet Dominum nasciturum in Ephrata Bethlehem, ubi natus est Dominus: auditum est nasci in Bethlehem, sed propter fidem gentium \ft*\fk in campis sylvæ\fk*\ft compertus est.\ft*\f* \q1 \v 7 Introibimus in tabernaculum ejus; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.\f + \fr 131.7 \fr*\fk Introibimus. \fk*\ft AUG. Nos quoque perseverando in militia nostra tamen introivimus vel introibimus in tabernaculum ejus, Dei Jacob: ad hanc domum pertinet, qui aliis tanquam vivis lapidibus charitate compaginatus est. Intrat ergo qui diligit, et qui intrat, domus Dei efficitur. \ft*\fk In loco. \fk*\ft Domus Dei est, ubi debet adorari: præter quam non audit Deus ad vitam æternam. Ille ad domum pertinet, qui est charitate compaginatus aliis. Vel locus in quo stant pedes domus Domini, Christus est, in quo perseverant.\ft*\f* \q1 \v 8 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ.\f + \fr 131.8 \fr*\fk Surge. \fk*\ft ID. Et dicitur, qui dicit, \ft*\fk Dormivi conturbatus: \fk*\ft Surge a morte, in requiem tuam, ut jam non conturberis, quia \ft*\fk mors ultra non dominabitur.\fk*\f* \q1 \v 9 Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent.\f + \fr 131.9 \fr*\fk Sacerdotes. \fk*\ft ID. Accipit eosdem sacerdotes et sanctos, scilicet omnes fideles. Vel, per \ft*\fk sacerdotes, \fk*\ft significat prælatos Ecclesiæ; per \ft*\fk sanctos, \fk*\ft subjectos fideles. Arcam ergo, quam surgere precatus erat, per partes Ecclesiæ distinguit. \ft*\fk Sacerdotes, \fk*\ft ut in Veteri Testamento sacerdotes diversis ornamentis, ita evangelici sacerdotes diversis virtutibus adornantur: hæc sunt ornamenta, quæ Deus exigit. Quæ enim legales pontifices in vestibus gestabant, illa evangelici sacerdotes in cordibus habere debent.\ft*\f* \q1 \v 10 Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui.\f + \fr 131.10 \fr*\fk Propter David servum. \fk*\ft CASS. \ft*\fk Memento: \fk*\ft Et bene dico \ft*\fk propter David, \fk*\ft quia \ft*\fk juravit Dominus David. \fk*\fk Propter: \fk*\ft deinde ex persona ipsius David rogantis Deum Patrem. AUG. Quia enim Christus a Judæis faciem avertit ad gentes, rogatur Pater propter reliquias, ut salvæ fiant, quod in apostolis et in aliis multis impletum est. Et ait: \ft*\fk propter David, \fk*\ft ac si diceret: Mei etiam memento, ut propter me Judæos funditus non repellas.\ft*\f* \q1 \v 11 Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.\f + \fr 131.11 \fr*\fk Juravit. \fk*\ft CASS. Tertia pars, ubi dicit promissiones Dei factas ædificatæ Sion, id est Ecclesiæ. Et loquitur David in sua vel in totius Christi persona. \ft*\fk Et non frustrabitur\fk*\ft alias \ft*\fk non pœnitebit. \fk*\ft AUG. Pœniteri dicitur Deus, etc., usque ad in enim facis quia erraveras: ille facit, et liberat. \ft*\fk De fructu ventris tui. \fk*\ft Poterat dicere ex fructu femoris tui, etc., usque ad quia quos David temporaliter rexit, Christus spiritualiter.\ft*\f* \q1 \v 12 Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc quæ docebo eos, et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam.\f + \fr 131.12 \fr*\fk Si custodierint. \fk*\ft ID. Meritum videntur facere, etc., usque ad hoc non mutatur. \ft*\fk Et filii eorum. \fk*\ft CASS. \ft*\fk Si custodierint testamentum. Sedebunt super sedem tuam, \fk*\ft id est, participes erunt tuæ beatitudinis: Ut sicut es regiæ potestatis, ita et ipsi, pro modo suo, et hoc, \ft*\fk Usque in sæculum sæculi, \fk*\ft id est in æternum.\ft*\f* \q1 \v 13 Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi. \q1 \v 14 Hæc requies mea in sæculum sæculi; hic habitabo, quoniam elegi eam.\f + \fr 131.14 \fr*\fk Hæc requies mea. \fk*\ft ID. Sic amat nos Deus, ut dicat se requiescere, si nos requiescimus in illo.\ft*\f* \q1 \v 15 Viduam ejus benedicens benedicam; pauperes ejus saturabo panibus.\f + \fr 131.15 \fr*\fk Viduam. \fk*\ft ID. Vidua est anima, quæ se intelligit desertam omni auxilio, nisi solius Dei. \ft*\fk Panibus. \fk*\ft Deus est panis, qui in carne se lac fecit.\ft*\f* \q1 \v 16 Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt.\f + \fr 131.16 \fr*\fk Sacerdotes ejus. \fk*\ft Vel distinguendum inter sacerdotes et sanctos, sicut supra. Et est, \ft*\fk Sacerdotes ejus, \fk*\ft id est, prælatos, \ft*\fk Induam salutari, \fk*\ft id est Christo, id est, ut honesti sint ad docendum. \ft*\fk Et sancti, \fk*\ft id est subditi. \ft*\fk Exsultatione exsultabunt\fk*\ft de Christo. \ft*\fk Exsultatione exsultabunt. \fk*\ft ID. Quia induti sunt salutari, etc., usque ad qui habitat in eo, ergo, secure exaltavit.\ft*\f* \q1 \v 17 Illuc producam cornu David; paravi lucernam christo meo.\f + \fr 131.17 \fr*\fk Cornu David, paravi lucernam Christo. \fk*\ft ID. Ecclesiæ altitudo spiritualis, etc., usque ad ante Christi mortem et resurrectionem.\ft*\f* \q1 \v 18 Inimicos ejus induam confusione; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.]\f + \fr 131.18 \fr*\fk Induam confusione, \fk*\ft etc. CASS. Hoc faciet Filius, cui omne judicium datum. Sed nota Patrem, qui hic loquitur, facere quod Filius facit.\ft*\f* \c 132 \q1 \v 1 Canticum graduum David. [Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum !\f + \fr 132.1 \fr*\fk Canticum graduum. \fk*\ft ID. Quartus decimus gradus: Charitas quæ facit fratres habitare in unum, unde benedictio et vita. \ft*\fk Ecce quam bonum. \fk*\ft Et est hic psalmus atomus, etc., usque ad hic ergo vir justus de cohabitatione fratrum exsultans ait: \ft*\fk Ecce quam. Ecce quam. \fk*\ft AUG. Iste versus toto orbe notissimus, ut tuba Spiritus Sancti divisos congregavit: monasteria plurima peperit. CASS. \ft*\fk Ecce. \fk*\ft Quasi plus ostensione, quam lingua explicetur. \ft*\fk Habitare in unum. \fk*\ft AUG. Hoc de omnibus Christianis, sed proprie convenit monasteriis, a quibus tamen ad cæteros benedictio descendit, ut etiam illis fratribus de Judæa, de quibus dicitur. \ft*\fk Erat illis cor unum, \fk*\ft et \ft*\fk anima una.\fk*\f* \q1 \v 2 Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus;\f + \fr 132.2 \fr*\fk Sicut unguentum. \fk*\ft THEOD. Oleum sacerdotale, etc., usque ad perfectæ virtutis odorem perficit. \ft*\fk Barbam. \fk*\ft AUG. Ecce determinatio, id est in apostolos et alios primitivos sanctos, qui primo fide certaverunt, sed vinci non potuerunt, quia jam caput passum præcesserunt. \ft*\fk Aaron. \fk*\ft Sacerdos, qui se ipsum obtulit, etc., usque ad sed vinci non potuerunt. Ab illis. \ft*\fk In oram. \fk*\ft CASS. Vel per \ft*\fk oram, \fk*\ft quæ est finis vestis, etc., usque ad subditos usque concordiæ utilitas pervenit.\ft*\f* \q1 \v 3 sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum.]\f + \fr 132.3 \fr*\fk Sicut ros. \fk*\ft ID. \ft*\fk Ros\fk*\ft tenuis aqua, unde terra germinat, et significat gratiam, qua peccatores convertuntur. \ft*\fk Hermon. \fk*\ft AUG. ad litteram mons trans Jordanem, etc., usque ad cæteri assumuntur, qui \ft*\fk in unum\fk*\ft corde sunt.\ft*\f* \c 133 \q1 \v 1 Canticum graduum. [Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.\f + \fr 133.1 \fr*\fk Canticum graduum. \fk*\ft CASS. Quintus decimus gradus: Charitas sæculi. Et est hic tertius psalmus de charitate Dei, de qua hic agit, sicut supra de charitate proximi. Non quod alia gratia sit qua diligitur Deus, et alia qua proximus. Sed quia diversos actus habet gratia, et diversa diliguntur ea. Monet ergo ad diligendum Deum. Primo, invitat pluraliter benedicere Deum; secundo, optat benedici, ibi, \ft*\fk Benedicat. \fk*\fk Ecce, \fk*\ft demonstrantis est. Et quibus faciat hanc demonstrationem, determinat, vos \ft*\fk servi Domini. \fk*\fk Statis. \fk*\ft Servorum est, non sedere in domo domini. Vel, de eisdem intelligitur: Et per \ft*\fk domum, \fk*\ft intelligitur Ecclesia, per \ft*\fk atria, \fk*\ft latitudo charitatis. In charitate enim, quæ extenditur usque ad inimicos, latitudo est, in odio angustia. Quasi diceret, vos \ft*\fk benedicite, qui statis, \fk*\ft id est perseveratis, \ft*\fk In domo Domini, \fk*\ft id est in Ecclesiis; et \ft*\fk qui statis, In atriis domus Dei nostri, \fk*\ft id est in latitudine charitatis, ubi nullus angustiatur.\ft*\f* \q1 \v 2 In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.\f + \fr 133.2 \fr*\fk Extollite manus vestras. \fk*\ft Sicut Moyses manus suas levavit pugnante populo Isræl contra Amalec, \ft*\fk Extollite\fk*\ft dico, \ft*\fk in sancta: \fk*\ft ut intentione æternum bonum operemini, aliter enim non valet. \ft*\fk Benedicat te Dominus. \fk*\ft Secunda pars, ubi optat benedici fideles. Quasi diceret, \ft*\fk benedicite, \fk*\ft et ut hoc possitis, \ft*\fk Benedicat te Dominus, \fk*\ft benedictione quæ est \ft*\fk ex Sion. \fk*\ft Qui potest, quia ipse est, qui fecit cœlum et terram. CASS. \ft*\fk Benedicat. \fk*\ft Supra hortatur plures benedicere Deum, ipse vero unum benedicit tantum, quia, etsi plures sint, tamen in unum sunt, et unitati convenit benedictio. Unde unus in piscina sanabatur, qui prior descendebat. Esto ergo in uno, et ad te perveniet benedictio.\ft*\f* \q1 \v 3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram.] \c 134 \q1 \v 1 Alleluja. [Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum:\f + \fr 134.1 \fr*\fk Alleluia. \fk*\ft CASS. Post gradus, qui ducunt ad æternitatem componitur alleluia, ut Ecclesia fruatur laudibus Dei cui tale munus paratum est. \ft*\fk Laudate. \fk*\ft Primo demonstrativa oratione monet, etc., usque ad qui et quare laudare debeant subdit: \ft*\fk Laudate, servi.\fk*\f* \q1 \v 2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. \q1 \v 3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave.\f + \fr 134.3 \fr*\fk Laudate Dominum, \fk*\ft etc. AUG. Si omnia laudantur, quia bona, etc., usque ad in quibus totum semen Isræl intelligitur, tota Ecclesia cogitatur. \ft*\fk Psallite nomini ejus, \fk*\ft id est, laudate eum, eo quod id fecit, quod res sui nominis exigit, cum se incarnatum dedit hominibus gustari.\ft*\f* \q1 \v 4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus; Israël in possessionem sibi.\f + \fr 134.4 \fr*\fk Jacob. \fk*\ft ID. Luctator interpretatur, et significat illos qui contra spirituales nequitias luctantur. \ft*\fk Isræl in possessionem. \fk*\ft Ad litteram. Cæteras gentes sub angelis custodiendas Dominus posuit: Jacob sibi elegit, quem ut agrum coleret, seminaret, possideret, servaret.\ft*\f* \q1 \v 5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis. \q1 \v 6 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.\f + \fr 134.6 \fr*\fk Omnia quæcunque. \fk*\ft ID. Quasi diceret: Magnus est in essentia, magnus in operibus, etc., usque ad sed spiritus hominis ignoratur, unde ecce dicitur.\ft*\f* \q1 \v 7 Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis.\f + \fr 134.7 \fr*\fk Qui producit ventos de thesauris suis. Qui percussit primogenita. \fk*\ft ID. Fides unde incipimus, qua viva proficit homo in melius, Ægyptus afflictio: quicunque ergo affligit Ecclesiam, et scandala facit, etsi Christianus dicitur, perdit fidem. \ft*\fk Ab extremo. \fk*\ft Sive ab imo terræ, sive a circumdatione finium terræ. \ft*\fk Fulgura et pluviam. \fk*\ft Fulgur terrorem, pluvia gaudium facit. Qui ergo terruit fulgure, reficit pluvia.\ft*\f* \q1 \v 8 Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus.\f + \fr 134.8 \fr*\fk Qui percussit. \fk*\ft ID. Hoc in hominibus fecit propter poculum suum. Si dixit quæ amares, audi et quæ timeas. \ft*\fk Ab homine usque ad pecus. \fk*\ft CASS. Hoc sæpe repetit, etc., usque ad quæ destruit in prudentibus et idiotis.\ft*\f* \q1 \v 9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte: in Pharaonem, et in omnes servos ejus. \q1 \v 10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes:\f + \fr 134.10 \fr*\fk Reges fortes. \fk*\ft ID. Mundi spiritus: qui sunt occisi, dum nequeunt in nobis quod volunt.\ft*\f* \q1 \v 11 Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan:\f + \fr 134.11 \fr*\fk Sehon regem Amorrhæorum, \fk*\ft etc. Hoc sub Moyse factum: de hoc in libro Numeri legitur, quod cum prohiberent filios Isræl per fines suos transire, percussi sunt ab eo, et possedit populus Isræl terram eorum. \ft*\fk Chanaan. \fk*\ft ID. Humiliatio, mala, scilicet, quando ab honore sancti decidunt.\ft*\f* \q1 \v 12 et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.\f + \fr 134.12 \fr*\fk Et dedit terram eorum hæreditatem. \fk*\ft ID. Id est, cœlestem beatitudinem, quam dæmones per superbiam deseruerunt, dedit fidelibus. Hæc est vera terra promissionis, quæ verius dicitur hæreditas, quæ in pace est, quam illa actualis, quam sæpe amiserunt filii Isræl. \ft*\fk Hæreditatem Isræl. \fk*\ft AUG. Hæreditas, sunt gentes Isræl, fidelis scilicet populi, quem pascunt tribulatione, docentes patientiam, vel quas Isræl excolit conformando sibi.\ft*\f* \q1 \v 13 Domine, nomen tuum in æternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.\f + \fr 134.13 \fr*\fk In generationem et generationem. \fk*\ft ID. Generatio una est, qua renascimur per baptismum, altera qua resurgemus: non est oblitus Deus in hac vocare, in illa coronare.\ft*\f* \q1 \v 14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.\f + \fr 134.14 \fr*\fk Quia judicabit. \fk*\ft CASS. Causa laudis, quia vidit Dominus populum cui tot fecit, prophetas misit, post et Filium. Sed quia duri fuerunt, \ft*\fk judicabit\fk*\ft eos in futuro, \ft*\fk et in servis, \fk*\ft id est, fidelibus, \ft*\fk consolabitur, \fk*\ft cum præmia æterna restituet. Ecce gradatio laudis ad judicium perducta est. AUG. Vel, ita. Ideo de præsenti, etc., \ft*\fk usque ad videant, et qui vident, cæci fiant.\fk*\f* \q1 \v 15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.\f + \fr 134.15 \fr*\fk Simulacra. \fk*\ft CASS. Secunda pars: postquam laudibus se Dei explevit, idolorum cultores irridendo redarguit, quia perfecta laus veritatis est destruere falsitatem, supra fuerunt eadem dicta, sed repetita verecundiam augent.\ft*\f* \q1 \v 16 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.\f + \fr 134.16 \fr*\fk Os habent et non loquentur. \fk*\ft AUG. Illa exteriora artifex potuit facere; sed non spiritum dare, nec auditum auribus, nec lucem oculis, nec vocem ori.\ft*\f* \q1 \v 17 Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum. \q1 \v 18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.\f + \fr 134.18 \fr*\fk Similes illis fiant. \fk*\ft ID. Hæc scientes irrident idola, etc., usque ad nec sentiunt bonum odorem Christi.\ft*\f* \q1 \v 19 Domus Israël, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino.\f + \fr 134.19 \fr*\fk Domus Isræl benedicite. \fk*\ft CASS. Hæc est tertia pars, ubi post irrisa idola, laudes Dei celebrare monet omnes ordines: quasi dicat: Cultores idolorum similes illis fiant. Sed vos, qui estis \ft*\fk domus Isræl. Domus Aaron benedicite. \fk*\ft AUG. Præpositi sunt domus Aaron: ministri, domus Levi, populi omnes qui timent; omnes generaliter sunt domus Isræl, omnes una voce dicamus: \ft*\fk Benedictus.\fk*\f* \q1 \v 20 Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino. \q1 \v 21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.]\f + \fr 134.21 \fr*\fk Benedictus Dominus. \fk*\ft ID. Vel juxta interpretationem nominum, etc., usque ad ubi videbimus eum in æterna pace.\ft*\f* \c 135 \q1 \v 1 Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus.\f + \fr 135.1 \fr*\fk Alleluia. \fk*\ft AUG. Psalmus iste laudem Dei continet, ubi etsi multa in laude Dei dicantur, maxime tamen hic misericordia Dei commendatur. CASS. Diversa initia versuum, etc., usque ad ita præsto est divina præsentia si pure cantatur. \ft*\fk Confitemini Domino. \fk*\ft ID. Primo, magnificentiam Dei et totius orbis conditionem exponit. Secundo dicit quæ in Ægypto et gente Judæorum fecit in figuram nostri, ibi, \ft*\fk Qui percussit. \fk*\ft Tertio, agit de Christianis, ibi, \ft*\fk et dedit terram eorum hæreditatem. Confitemini Domino. \fk*\ft AUG. Modo laudemus, etc., usque ad per misericordiam beatitudo æterna est.\ft*\f* \q1 \v 2 Confitemini Deo deorum, quoniam in æternum misericordia ejus.\f + \fr 135.2 \fr*\fk Confitemini Deo deorum. \fk*\ft Deos dicit homines, ad quos sermo Dei factus est in alio psalmo, ubi ait, \ft*\fk Ego dixi, Dii estis et filii Excelsi, \fk*\ft etc. Et non ideo dicuntur dii, quod omnes sint boni: si enim omnes boni essent, non diceret in eodem psalmo: \ft*\fk in medio autem deos dijudicat, \fk*\ft id est discernit, de quibus etiam subdit: \ft*\fk Confitemini Domino dominorum.\fk*\f* \q1 \v 3 Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus.\f + \fr 135.3 \fr*\fk Qui facit mirabilia. \fk*\ft ID. Sicut in fine ubique ponitur, etc., usque ad ideo \ft*\fk confitemini, quoniam in æternum misericordia ejus.\fk*\f* \q1 \v 4 Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus.\f + \fr 135.4 \fr*\fk Mirabilia magna solus. \fk*\ft ID. Quia et quædam per homines vel angelos facit, et quædam magna ipse solus, quæ et prius exsequitur.\ft*\f* \q1 \v 5 Qui fecit cælos in intellectu, quoniam in æternum misericordia ejus.\f + \fr 135.5 \fr*\fk Qui fecit cœlos. \fk*\ft ID. Universam ergo creaturam per se fecit, etc., usque ad unde, \ft*\fk Omnia in sapientia fecisti, Deus. \fk*\ft Vel typice, \ft*\fk Cœlos in intellectu, \fk*\ft id est spirituales sanctos, qui non modo credere, sed intelligere divina dedit. Simplices autem qui solam fidem firmam tenent, quasi infra cœlos, \ft*\fk terra\fk*\ft dicuntur, qui quia in baptismo, quem acceperunt, quasi \ft*\fk super aquas\fk*\ft firma fide consistunt, quasi \ft*\fk super aquas\fk*\ft terram firmavit.\ft*\f* \q1 \v 6 Qui firmavit terram super aquas, quoniam in æternum misericordia ejus.\f + \fr 135.6 \fr*\fk Terram super aquas. \fk*\ft ID. Sed quo terra gravior ab aquis levioribus portatur, etc., usque ad sic Dominus super puteum sedit, id est juxta.\ft*\f* \q1 \v 7 Qui fecit luminaria magna, quoniam in æternum misericordia ejus:\f + \fr 135.7 \fr*\fk Qui fecit luminaria magna. \fk*\ft ID. id est dona gratiarum fidelibus suis contulit.\ft*\f* \q1 \v 8 solem in potestatem diei, quoniam in æternum misericordia ejus; \q1 \v 9 lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in æternum misericordia ejus.\f + \fr 135.9 \fr*\fk Lunam et stellas in potestatem noctis. \fk*\ft CASS. Aliter etiam dici potest mystice, etc., usque ad ut per hæc quæque minores luceant.\ft*\f* \q1 \v 10 Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum, quoniam in æternum misericordia ejus.\f + \fr 135.10 \fr*\fk Qui percussit Ægyptum. \fk*\ft ID. Secunda pars, ubi dicit, quæ in Ægypto fecit et gente Judæorum sub figura nostri. Jam incipit, quæ per homines, vel per angelos fecit. \ft*\fk Cum primogenitis eorum. \fk*\ft Primogenita Ægypti percussit, etc., usque ad sed Deus a se excludit.\ft*\f* \q1 \v 11 Qui eduxit Israël de medio eorum, quoniam in æternum misericordia ejus, \q1 \v 12 in manu potenti et brachio excelso, quoniam in æternum misericordia ejus.\f + \fr 135.12 \fr*\fk In manu potenti. \fk*\ft ID. Manus Dei invincibilis actio, quæ a brachio venit, id est ab omni potentia singulari.\ft*\f* \q1 \v 13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in æternum misericordia ejus;\f + \fr 135.13 \fr*\fk Divisit mare Rubrum in divisiones. \fk*\ft ID. Ad litteram \ft*\fk in divisiones\fk*\ft duodecim pro numero tribuum, ut singulæ tribus suas vias eundi haberent; typice, sic per vias varias ad Deum de mundo transitur. Per \ft*\fk mare Rubrum\fk*\ft sæculum accipitur.\ft*\f* \q1 \v 14 et eduxit Israël per medium ejus, quoniam in æternum misericordia ejus; \q1 \v 15 et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in æternum misericordia ejus.\f + \fr 135.15 \fr*\fk Et excussit Pharaonem. \fk*\ft ID. Diabolum, cum ministris excussit, ut pulverem, qui celeriter excutitur. In hac celeritate, et virtus Dei ostenditur, et illæ terrenæ sordes indicantur, quas solemus excutere. \ft*\fk Pharaonem. \fk*\ft ID. Congrue per Pharaonem diabolus intelligitur: Pharao masculos necat, feminas servat; ita diabolus virtutes præfocat, concupiscentiam nutrit.\ft*\f* \q1 \v 16 Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in æternum misericordia ejus. \q1 \v 17 Qui percussit reges magnos, quoniam in æternum misericordia ejus; \q1 \v 18 et occidit reges fortes, quoniam in æternum misericordia ejus: \q1 \v 19 Sehon, regem Amorrhæorum, quoniam in æternum misericordia ejus; \q1 \v 20 et Og, regem Basan, quoniam in æternum misericordia ejus: \q1 \v 21 et dedit terram eorum hæreditatem, quoniam in æternum misericordia ejus;\f + \fr 135.21 \fr*\fk Et dedit terram eorum hæreditatem. \fk*\ft CASS. Tertia pars, ubi descendit ad Christianos, exponens beneficia eis data, ut sic unum auctorem omnium scias.\ft*\f* \q1 \v 22 hæreditatem Israël, servo suo, quoniam in æternum misericordia ejus.\f + \fr 135.22 \fr*\fk Isræl servo suo. \fk*\ft Accipit per \ft*\fk Isræl servum, \fk*\ft Christum, etc., usque ad nullum dedit pretium Ægyptiis.\ft*\f* \q1 \v 23 Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in æternum misericordia ejus; \q1 \v 24 et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in æternum misericordia ejus. \q1 \v 25 Qui dat escam omni carni, quoniam in æternum misericordia ejus.\f + \fr 135.25 \fr*\fk Dat escam. \fk*\ft THEOD. A singulari Providentia, etc., usque ad in Evangeliis inquit: \ft*\fk Respicite volatilia cœli, quæ neque serunt, neque congregant in horrea, et Pater vester cœlestis pascit illa. Omni carni. \fk*\ft AUG. Omni generi hominum, Isræl et gentium, non sicut manna soli Judæo.\ft*\f* \q1 \v 26 Confitemini Deo cæli, quoniam in æternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus.] \c 136 \q1 \v 1 Psalmus David, Jeremiæ. [Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.\f + \fr 136.1 \fr*\fk Psalmus David. \fk*\ft CASS. Tertius psalmus de lamentatione Jerusalem, etc, usque ad hic autem de captivitate facta a Nabuchodonosor. AUG. Duæ civitates sunt permistæ corpore, etc., usque ad qui mente et desiderio sunt cives Jerusalem. \ft*\fk Super flumina. \fk*\ft CASS. Primo, captivandos longe post, etc., usque ad incipit desiderio patriæ, dicens: \ft*\fk Super flumina, \fk*\ft etc. \ft*\fk Dum recordaremur, \fk*\ft AUG. In hostili terra dulcis recordatio patriæ, etc., usque ad utrumque de Babylonia est.\ft*\f* \q1 \v 2 In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra:\f + \fr 136.2 \fr*\fk In salicibus. \fk*\ft ID. Quæ rigantur fluminibus Babylonis, etc., usque ad sed differendo suspendimus. CASS. Vis doloris exaggeratur, quando delectatio, qua se solebant consolari, suspenditur. \ft*\fk Quia illic interrogaverunt nos. \fk*\ft BASIL. Et hinc haud parum emolumenti cœperunt, etc., usque ad ut et cantica nostra audire voluerint.\ft*\f* \q1 \v 3 quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion.\f + \fr 136.3 \fr*\fk Verba cantionum. \fk*\ft AUG. Vel, canticorum, ut quid prodest Christus? vel, quæ est alia vita? Sed, hic qui pleni sunt malis, non debemus percutere organum, ut sonet, sed suspendere. ID. Diabolus astute quærit ut irrideat, etc., usque ad et constrinxit se juramento, dicens: \ft*\fk Si oblitus fuero, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?\f + \fr 136.4 \fr*\fk Quomodo cantabimus. \fk*\ft ID. Cavendum est, ne quis timens talibus displicere, affectet amicitias eorum, et incipiat delectari in Babylonia.\ft*\f* \q1 \v 5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.\f + \fr 136.5 \fr*\fk Dextera mea. \fk*\ft ID. Quidquid facis pro æternis, dextera operatur; si et alio intenderis, sinistra se immiscuit; et in ea delectatus quasi in dextera perdis æterna.\ft*\f* \q1 \v 6 Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ.\f + \fr 136.6 \fr*\fk Adhæreat. \fk*\ft CASS. Mutus fiam in laudibus Dei, quod est consolatio fletus et miseriarum. \ft*\fk Lingua mea. \fk*\ft AUG. Canticum Jerusalem, lingua nostra, canticum sæculi, lingua barbara. Mutus est Deo, qui oblitus est Jerusalem.\ft*\f* \q1 \v 7 Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.\f + \fr 136.7 \fr*\fk Memor esto. \fk*\ft CASS. Secunda pars, ubi contra hostes ad Deum fit conversio. \ft*\fk Memor esto, in die\fk*\ft sequestrationis, ut puniantur. \ft*\fk Filiorum Edom. \fk*\ft AUG. Filii Edom, id est Ideumæi, impedimento fuerunt reædificantibus Jerusalem; vel, in destructione conjuncti Babylonis, unde dicit, \ft*\fk Filia Babylonis misera. Edom moraliter\fk*\ft est carnalitas, quæ ad illicitos motus nos seducit. \ft*\fk Edom. \fk*\ft ID. Esau omnes carnales; Jacob spirituales; major carnalis homo, minor spiritualis, quia prius quidem animale, postea quod spirituale. Omnes carnales inimici sunt spiritualibus, unde ait: \ft*\fk Memor esto, \fk*\ft libera nos ab illis. \ft*\fk Exinanite. \fk*\ft CASS. A similitudine cisternæ, unde si aqua hauritur, ad fundamentum pervenitur. Sed quid prodest et vitam talibus tollere, quibus in fundamento qui est Christus vita æterna est? dum putant nocere mali, coronas dant.\ft*\f* \q1 \v 8 Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.\f + \fr 136.8 \fr*\fk Filia. \fk*\ft AUG. Per successionem facta est filia Babylonis civitas malorum, sicut Ecclesia; Jerusalem scilicet, civitas bonorum per successionem filia Sion. CASS. \ft*\fk Filia Babylonis\fk*\ft moraliter. Caro est, quæ confusionem, etc., usque ad allidunt ad petram Christum, ut confracti dispereant.\ft*\f* \q1 \v 9 Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.]\f + \fr 136.9 \fr*\fk Beatus qui tenebit. \fk*\ft AUG. Quam retributionem? ut Babylonia natos in mundo, dum parvi sunt, parentum et sæculi suffocat erroribus: ita qui jam juvenes, data agnitione Dei, parvulos Babylonis elidunt, id est nascentes cupiditates, antequam robur accipiant, sic facilius vincuntur, sed et majores ad petram occidendæ sunt.\ft*\f* \c 137 \q1 \v 1 Ipsi David. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi;\f + \fr 137.1 \fr*\fk Psalmus ipsi David. \fk*\ft CASS. Captivus, qui fleverat, quasi reædificata Jerusalem et templo, et quasi concivis illi parti Jerusalem, quæ non fuit captiva, id est, angelis, exsultat et laudat primo beneficia sibi data. Ex persona igitur Ecclesiæ, quæ in superioribus est spe, exspectans ibi esse in re, ait, \ft*\fk confitebor. \fk*\fk Confitebor tibi, Domine. \fk*\ft Primo, commendat beneficia sibi data: secundo, dicit quomodo hæc ad omnes dilatentur, ibi, \ft*\fk Confiteantur tibi, Domine, \fk*\ft etc. \ft*\fk In conspectu. \fk*\ft AUG. In laudando propono mihi angelos, quibus æquari sicut nunc, ita post, dignitate exspecto. Hi autem in laude Dei nihil aliud proponunt, quam ipsum. \ft*\fk In conspectu\fk*\ft ergo \ft*\fk angelorum, \fk*\ft in ea puritate, qua te conspiciunt angeli, ut in te solo sibi acquiescant, ego \ft*\fk Psallam tibi.\fk*\f* \q1 \v 2 adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo: super misericordia tua et veritate tua; quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum.\f + \fr 137.2 \fr*\fk Super misericordia. \fk*\ft ID. \ft*\fk Universæ viæ Domini misericordia et veritas: \fk*\ft Non sunt aliæ viæ, quibus ad nos venit, Non sunt aliæ, quibus ad eum veniamus: has Deo reddamus, misericordiam in subveniendo, veritatem in judicando. \ft*\fk Super omne nomen sanctum tuum. \fk*\ft CASS. Vel super nomen sanctum tuum, cum nobis cultura tua innotuit.\ft*\f* \q1 \v 3 In quacumque die invocavero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea virtutem.\f + \fr 137.3 \fr*\fk In anima. \fk*\ft Et quia in anima potest fieri carnalis multiplicatio, addit, \ft*\fk virtutem\fk*\ft quasi non aliud in anima peto, nisi virtutem.\ft*\f* \q1 \v 4 Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ, quia audierunt omnia verba oris tui.\f + \fr 137.4 \fr*\fk Confiteantur. \fk*\ft ID. Secunda pars, ubi dicit quomodo hæc bona ad omnes sint dilatanda. Quasi meo exemplo: \ft*\fk Confiteantur, \fk*\ft etc. \ft*\fk Omnia verba oris tui. \fk*\ft AUG. Quæ modo ubique revelata sunt, et ad omnes gentes missa, etc., usque ad et ita vellere siccato, \ft*\fk audierunt omnia verba, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 5 Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini;\f + \fr 137.5 \fr*\fk Magna est gloria. \fk*\ft ID. Si humiles sunt, hoc amant et cantant, nam si se extulerint, timeant quod sequitur. \ft*\fk Quoniam excelsus Dominus. Humilia respicit. \fk*\ft CASS. Non est hic humana conditio, ubi humilis despicitur, superbus respicitur; sed Dominus humiles respicit. \ft*\fk Alta a longe cognoscit. \fk*\ft AUG. Non hoc agit superbus, etc., usque ad lugentes hunc incolatum, unde subditur.\ft*\f* \q1 \v 6 quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit. \q1 \v 7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.\f + \fr 137.7 \fr*\fk Si ambulavero in medio tribulationis. \fk*\ft Aliter non vivificat, nisi \ft*\fk in medio tribulationis, \fk*\ft unde, \ft*\fk Beati qui lugent, væ ridentibus. \fk*\fk Super iram. \fk*\ft ID. Hoc ipsum, quod irascuntur mihi, tua est in illos animadversio, id est punitio. Est enim eis irasci pœna, non tantum culpa. Dum ergo hoc permittis, super omnes vindictæ manum extendis. \ft*\fk Dextera tua. \fk*\ft Non habet Deus dexteram vel sinistram, sed dextera Dei dicitur felicitas æterna, sinistra felicitas temporalis. Aliquando ergo non salvat in sinistra sanctos suos, sed semper salvat eos in dextera.\ft*\f* \q1 \v 8 Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in sæculum; opera manuum tuarum ne despicias.]\f + \fr 137.8 \fr*\fk Retribuet. \fk*\ft AUG. Quod ego non possum, etc., usque ad in quo princeps mundi peccatum non invenit, quare occideret.\ft*\f* \c 138 \q1 \v 1 In finem, psalmus David. [Domine, probasti me, et cognovisti me;\f + \fr 138.1 \fr*\fk In finem psalmus David. \fk*\ft CASS. Psalmus profunditate mysteriorum plenus, etc., usque ad in prophetis velatus, in Evangelio manifestus. AUG. Loquitur totus Christus, tanquam unus et integer vir, etc., usque ad sicut duo in carne una. \ft*\fk Domine, probasti me. \fk*\ft CASS. Primo, de notitia Dei, etc., usque ad quarto, quomodo mali ei non noceant, ibi, \ft*\fk Si occideris, Deus, \fk*\ft etc. \ft*\fk Domine, probasti. \fk*\ft AUG. Jam in Jerusalem restitutus, etc., usque ad hæc est persona totius humanæ naturæ revertentis.\ft*\f* \q1 \v 2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. \q1 \v 3 Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti:\f + \fr 138.3 \fr*\fk Intellexisti. \fk*\ft CASS. Præscientia deitatis hic ostenditur, etc., usque ad quia homo assumptus divinæ substantiæ non potest æquari. \ft*\fk De longe. \fk*\ft AUG. Cum adhuc in peregrinatione sum, antequam ad patriam veniam, ut filio minori redeunti occurit pater, quia intellexit ejus cogitationes de longinquo, quia apud se dixerat egestare confectus: \ft*\fk Surgam et ibo ad patrem meum. \fk*\fk Semitam meam, \fk*\ft scilicet malam, qua ivi, patrem deserens. \ft*\fk Et funiculum. \fk*\ft Alias limitem, quousque perveni: longe quidem ieram, sed tu ibi. Ut deprehensus fugitivus loquitur, sequente se vindicta Dei.\ft*\f* \q1 \v 4 et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.\f + \fr 138.4 \fr*\fk Et omnes vias meas: \fk*\ft antequam irem eas, et permisisti me in labore ire, ut redirem si nollem laborare, hoc fateor. \ft*\fk Quia non est dolus in lingua mea: \fk*\ft jam in tua gratia justificati.\ft*\f* \q1 \v 5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.\f + \fr 138.5 \fr*\fk Novissima\fk*\ft mea, quando porcos pavi, \ft*\fk Antiqua, \fk*\ft quando partem substantiæ petii, hoc secundum parabolam. Sed mystice, \ft*\fk Antiqua, \fk*\ft quando per antiquum peccatum lapsi sumus: \ft*\fk Novissima, \fk*\ft pœna, quando in hanc mortalitatem venimus, quæ est ultima, si redire volumus alioquin restat æterna. \ft*\fk Formasti me, \fk*\ft ad labores, ad quos omnes nati sumus. \ft*\fk Posuisti. \fk*\ft Alias Gravasti manum, vindicem, gravantem superbum salubriter, ut erigat humilem, in gravata manu.\ft*\f* \q1 \v 6 Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.\f + \fr 138.6 \fr*\fk Mirabilis, \fk*\ft et incomprehensibilis mihi. \ft*\fk Facta est scientia. \fk*\ft Non est mihi facile contemplari te, quem superbus reliqui, ut prius erat cum essem apud te, quando dixi, da mihi partem substantiæ. \ft*\fk Ex me, \fk*\ft id est ex peccato meo. \ft*\fk Confortata est, \fk*\ft alias invaluit. \ft*\fk Et non potero\fk*\ft attingere ex me. AUG. In Exodo legitur Dominum, etc., usque ad te non lateo, cujus limitem vides.\ft*\f* \q1 \v 7 Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?\f + \fr 138.7 \fr*\fk Quo ibo a spiritu tuo? \fk*\ft CASS. Secunda pars, ubi jam deliberat non esse ab eo fugiendum, sed ad eum, ab irato ad placatum, quod erit per ipsum, quo plenus est mundus: \ft*\fk Spiritus enim Domini replet omnia. Quo a facie tua fugiam? \fk*\ft vertit se hac et illac, quasi quærens locum fugæ.\ft*\f* \q1 \v 8 Si ascendero in cælum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.\f + \fr 138.8 \fr*\fk Si ascendero in cœlum, tu illic es, \fk*\ft etc. AUG. Si me extulero, invenio repressorem; si de justitia mea superbiero, \ft*\fk Tu ibi es, \fk*\ft cujus vere est justitia. \ft*\fk Si descendero, \fk*\ft peccando venero, \ft*\fk Ad infernum, \fk*\ft vel in profundum, et nolens confiteri: dicam, quis me videt? \ft*\fk Ades, \fk*\ft ut vindices. Invenit consilium, sed sic potero fugere iratum.\ft*\f* \q1 \v 9 Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,\f + \fr 138.9 \fr*\fk Si sumpsero pennas, \fk*\ft duas alas charitatis, quas perdideram. \ft*\fk Pennas. \fk*\ft CASS. Quæ meæ potestatis, id est efficaciam deitatis, qua corpus de sepulcro levavit. Has sumpsit \ft*\fk diluculo, \fk*\ft ante lucem, id est, tempore resurrectionis: et \ft*\fk habitavit in extremis maris, \fk*\ft hoc est, super sæculi amplissimum finem. \ft*\fk Et habitavero in extremis. \fk*\ft AUG. Mente, in fine sæculi, ut non sæculum amem, sed ejus finem, in quo sit mihi requies. Sed et ipse illuc ducit, unde subdit:\ft*\f* \q1 \v 10 etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.\f + \fr 138.10 \fr*\fk Etenim illuc manus tua. \fk*\ft Considerans autem longinquitatem viæ, subdit:\ft*\f* \q1 \v 11 Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis.\f + \fr 138.11 \fr*\fk Et dixi, forsitan tenebræ conculcabunt, \fk*\ft etc. Abundat iniquitas sæculi, qua pennæ charitatis refrigescere possunt. Et quia in nocte desperavi transire mare, nox mihi facta est illuminatio: Venit mulier, sapientia Dei, quæ drachmam, ubi est imago regis, id est hominem, perdiderat: accendit de se lucernam, quæ de luto est, id est carnem, et nocte illuminata invenit drachmam. \ft*\fk Et dixi. \fk*\ft AUG. Deliberavi. \ft*\fk Forsitan te. \fk*\ft Tenebras dicit illam inferiorem partem rationalis creaturæ, contrariam insistentem, scilicet iniquos homines vel carnem, unde timet: Et est, \ft*\fk Tenebræ, \fk*\ft id est inferior rationalis creatura sinistram tenens viam. \ft*\fk Conculcaverunt me. \fk*\ft ID. Ita timebam, sed \ft*\fk nox facta est illuminatio, in deliciis meis, \fk*\ft id est illis qui, prius nox, illuminati erunt in deliciis. \ft*\fk Quia te. \fk*\ft Peccatores.\ft*\f* \q1 \v 12 Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.\f + \fr 138.12 \fr*\fk Non obscurabuntur, \fk*\ft etc., \ft*\fk et nox, \fk*\ft a peccatoribus degentibus. \ft*\fk Sicut dies, \fk*\ft id est sancti de Judæis. \ft*\fk Sicut tenebræ ejus, ita et lumen, \fk*\ft quia quatenus agnoscis, eatenus ignoscit. Sed unde hoc mihi? \ft*\fk quia tu possedisti renes meos. Quia tenebræ. \fk*\ft AUG. Qui non confitetur peccata, suas tenebrat tenebras; sed si confitetur, Deus illuminat. \ft*\fk Sicut tenebræ ejus. \fk*\ft Nostræ noctis, id est, humanæ vitæ miseriæ, etc., usque ad quem lumen non extollit.\ft*\f* \q1 \v 13 Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meæ.\f + \fr 138.13 \fr*\fk Quia tu possedisti renes meos. \fk*\ft ID. Unde hæc differentia tibi? quia interior possessor non solum cor, id est cogitationes tenet, sed et renes, id est delectationes: ut non delectet lux noctis, sed lux sapientiæ suæ.\ft*\f* \q1 \v 14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.\f + \fr 138.14 \fr*\fk Confitebor tibi. \fk*\ft CASS. Tertia pars, ubi dicit, revolanti ad Deum, Deo illuminante, renes possidente, quanta est exsultatio et multiplicatio. \ft*\fk Anima mea cognoscet nimis. \fk*\ft AUG. Jam cognoscit anima mea valde: ante erat mira \ft*\fk scientia tua ex me, nec poteram ad eam; \fk*\ft sed modo possum, quia noctem illuminasti, renes possedisti, de utero suscepisti, id est, quia venit mihi gratia tua, et illuminavit me.\ft*\f* \q1 \v 15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terræ.\f + \fr 138.15 \fr*\fk Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto. \fk*\ft ID. Os ab osse, non ab ore, etc., usque ad unde Apostolus: \ft*\fk Quasi tristes, semper autem gaudentes. \fk*\ft BASIL. Iterum de præscientia Dei loquitur, aut omnia illius arcana esse dicit, aut aliud quod dicit, opificium videlicet et figurationem. \ft*\fk Substantia mea in inferioribus terræ. \fk*\ft AUG. In carne et tamen os non cedit malis hujus inferioris, etc., usque ad non ergo desperent.\ft*\f* \q1 \v 16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.\f + \fr 138.16 \fr*\fk Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes, \fk*\ft etc. ID. Qui hucusque locutus est ex persona corporis, hic jam loquitur ex persona capitis. \ft*\fk Dies formabuntur. \fk*\ft Alias \ft*\fk Per diem errabunt. \fk*\ft Dies hic manens adhuc erat Christus, etc., usque ad quia facti apostoli duces et pastores Ecclesiæ. Quasi merito ego illos confortavi, etc., usque ad in promissione dictum est Abrahæ: \ft*\fk Multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli et sicut arenam maris.\fk*\f* \q1 \v 17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum. \q1 \v 18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.\f + \fr 138.18 \fr*\fk Adhuc sum tecum, \fk*\ft etc. Sicut ante mortem, quod putaverunt se tulisse Judæi. Vel, \ft*\fk adhuc, \fk*\ft id est, ipsa morte, quod non videtur de mortuo. Vel, etsi resurrectio sit signum deitatis, tamen \ft*\fk adhuc sum\fk*\ft occultus pluribus, \ft*\fk tecum, \fk*\ft id est, ut tu. AUG. \ft*\fk Adhuc sum tecum. \fk*\ft Nondum cum ipsis per notitiam, quia nondum agnoscunt, quia non mox post resurrectionem Christum agnoverunt. Vel, toto hoc tempore tecum sum in occulto ad dexteram Patris, antequam reveletur in ea claritate qua venturus est.\ft*\f* \q1 \v 19 Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me:\f + \fr 138.19 \fr*\fk Si occideris, Deus, peccatores, \fk*\ft etc. CASS. Quarta pars quomodo a malis non noceatur ei. AUG. \ft*\fk Si occideris. \fk*\ft Subdit quid interea patitur, etc., usque ad in judicio dicet aperte: \ft*\fk Amen dico vobis, non novi vos, discedite a me.\fk*\f* \q1 \v 20 quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas. \q1 \v 21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam?\f + \fr 138.21 \fr*\fk Nonne qui oderunt te, Domine. \fk*\ft Quasi, \ft*\fk Si occideris, Nonne qui oderunt te oderam? \fk*\ft Illos, et ego occidam. AUG. Quasi hæretici non intelligentes, etc., usque ad quomodo ergo permistione eorum contaminor? \ft*\fk Proba me, Domine. \fk*\ft ID. Hucusque de hæreticis et aliis eos sequentibus ab Ecclesia separatis, nunc etiam agit de malis, vel fictis sibi conjunctis, quos patitur Ecclesia, et gemit. Quasi hæretici se, et alios separant, etc., usque ad tu vero Deus, \ft*\fk Proba me et scito.\fk*\f* \q1 \v 22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. \q1 \v 23 Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas. \q1 \v 24 Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via æterna.] \c 139 \q1 \v 1 In finem. Psalmus David.\f + \fr 139.1 \fr*\fk In finem Psalmus David. \fk*\ft ID. Conquestio, gemitus, oratio corporis Christi inter malos constituti, nondum habentis in re, sed in spe bonum, ubi est plena exsultatio. Monet ut contra mala sæculi Deum oremus.\ft*\f* \q1 \v 2 [Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me.\f + \fr 139.2 \fr*\fk Eripe me, Domine, ab homine. \fk*\ft CASS. Prius proponit, qui hostes, quæ mala movent, opponens eis preces. Secundo, dicit quod auxilium habeat contra mala, ibi, \ft*\fk Dixi Domino: \fk*\ft Tertio, quæ sint mala inimicorum aperit, ibi, \ft*\fk Caput. \fk*\ft Ecclesia ergo inter malos laborans, clamat. \ft*\fk A viro iniquo. \fk*\ft AUG. Iniquus est qui nocet, unde cum dixisset, \ft*\fk Ab homine malo, \fk*\ft quasi exponens, subjunxit, \ft*\fk A viro iniquo.\fk*\f* \q1 \v 3 Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia.\f + \fr 139.3 \fr*\fk Qui cogitaverunt. \fk*\ft CASS. Qualiter mali persequuntur exsequitur, impugnant enim bonos tribus modis, scilicet linqua, manu et corde: et de corde præmittit, dicens, \ft*\fk Qui cogitaverunt, \fk*\ft quasi diceret, Eripe me a populo malorum. AUG. Qui etsi in labiis plerumque bona prætendant, tamen cogitaverunt iniquitatem in corde.\ft*\f* \q1 \v 4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis; venenum aspidum sub labiis eorum.\f + \fr 139.4 \fr*\fk Acuerunt. \fk*\ft Qualiter in lingua persequuntur, ostendit. \ft*\fk Sicut serpentis. \fk*\ft ID. In serpente est astutia et dolus nocendi: ideo et serpit, non habens pedes, ut non audiatur, cum venit; lenis est ejus tractus, sed non rectus: sic mali serpunt ad nocendum, sub levi tractu habentes occultum venenum, unde subdit, \ft*\fk Venenum aspidum sub labiis eorum.\fk*\f* \q1 \v 5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos:\f + \fr 139.5 \fr*\fk Custodi me, Domine. \fk*\ft CASS. De persecutione, quæ fit manu, id est, opere, subdit. Custodi me, quia per multa fallit, quæ nequit præcavere.\ft*\f* \q1 \v 6 absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi.\f + \fr 139.6 \fr*\fk Superbi. \fk*\ft AUG. Hoc nomine breviter totum corpus diaboli explicavit: inde est quod et justos se dicunt et nolunt confiteri; omnis superbus etiam invidus est, sicut diabolus, qui invidit homini, quod perdidit. \ft*\fk Et funes extenderunt in laqueum, \fk*\ft etc. Unde Isaias: \ft*\fk Væ his qui trahunt peccata sicut vestem longam, \fk*\ft quia addunt peccata peccatis, etc., usque ad et mittatur in tenebras exteriores.\ft*\f* \q1 \v 7 Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ.\f + \fr 139.7 \fr*\fk Dixi Domino. \fk*\ft ID. Diapsalma. Secunda pars, quod auxilium contra mala, quasi dicat, tot modis mali impugnant, et quod est remedium inter tot et tanta mala? \ft*\fk Dixi Domino: Deus meus. \fk*\ft Magna fiducia, etsi omnium Deus, proprie tamen eorum qui eo fruuntur. \ft*\fk Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ. \fk*\ft ID. Vox hominum et anima eorum, etc., usque ad non ut homines Domini, qui emunt saccello, tu sanguine.\ft*\f* \q1 \v 8 Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli.\f + \fr 139.8 \fr*\fk Virtus salutis meæ obumbrasti super caput meum. \fk*\ft ID. Qui das vires salutis meæ, etc., usque ad quantumcunque sæviat hostis.\ft*\f* \q1 \v 9 Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.\f + \fr 139.9 \fr*\fk Non tradas me, Domine, a desiderio. \fk*\ft ID. Diabolus proponit lucrum, etc., usque ad nisi ex tuo desiderio.\ft*\f* \q1 \v 10 Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos.\f + \fr 139.10 \fr*\fk Caput circuitus. \fk*\ft CASS. Diapsalma. Tertia pars, ubi dicit, quæ sint mala inimicorum. AUG. Quasi dicat, Me tegit umbra tua, etc., usque ad vel de assertione superantur. \ft*\fk Labor labiorum ipsorum operiet eos. \fk*\ft CASS. Id est, falsa et mendax assertio eorum, operiet eos, quia de sua falsa assertione superantur.\ft*\f* \q1 \v 11 Cadent super eos carbones; in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent.\f + \fr 139.11 \fr*\fk Cadent super eos. \fk*\ft AUG. Vel carbones ignis in terra, etc., usque ad unde Apostolus: \ft*\fk Aliis sumus odor vitæ in vitam, aliis odor mortis in mortem\fk*\ft II Cor. 2.\ft*\f* \q1 \v 12 Vir linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu.\f + \fr 139.12 \fr*\fk Vir linguosus. \fk*\ft ID. Quisquis vult dirigi, etc., usque ad de exterioribus necessitas, non voluntas. \ft*\fk Injustum, \fk*\ft etc., \ft*\fk in interitu. \fk*\ft Quod non fit inopi, qui, si capitur malis, non tamen in interitum; flagellat Deus omnem filium quem recipit. Et licet boni modo sint afflicti, tamen \ft*\fk confitebuntur\fk*\ft inter gravia, quod laudabilius: \ft*\fk Et habitabunt, \fk*\ft ideo nil timetur in mundo.\ft*\f* \q1 \v 13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum. \q1 \v 14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.]\f + \fr 139.14 \fr*\fk Verumtamen. \fk*\ft CASS. Conclusio psalmi ubi dicit quod si boni liberati sint, et de inimicis vindicati, non tamen sibi dant, sed Deo, unde, et habitabunt cum eo. \ft*\fk Habitabunt cum vultu tuo. \fk*\ft Quia Deum, sicut est, videbunt.\ft*\f* \c 140 \d Psalmus David. [Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te. \q1 \v 1 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.\f + \fr 140.2 \fr*\fk Dirigatur oratio. \fk*\ft CAS. \ft*\fk Oratio\fk*\ft sit \ft*\fk incensum, \fk*\ft etc., usque ad qui in fine pœnitet. \ft*\fk Elevatio manuum mearum, \fk*\ft etc. AUG. Hoc de capite omnes intelligant, etc., usque ad subdit ex voce corporis.\ft*\f* \q1 \v 2 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.\f + \fr 140.3 \fr*\fk Pone, Domine, custodiam. \fk*\ft Nota, quod et cordi et ori petit apponi custodiam: duplici munimine opus est, ut nec cogitatio iniqua sapiat, nec prava voluntas in fatua verba erumpat. \ft*\fk Ostium. \fk*\ft AUG. A similitudine illius qui circumstat ostium, ne intret, vel exeat, cui non licet.\ft*\f* \q1 \v 3 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.\f + \fr 140.4 \fr*\fk Non declines. \fk*\ft CASS. Quasi: Ad hoc pone ostium ut non excusetur: quod summum vitium dominatur hominibus, unde tardius pœnitent; unde in libro regum: \ft*\fk Quasi peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriæ est nolle acquiescere\fk*\ft I Reg. 15.. \ft*\fk Ad excusandas excusationes. \fk*\ft ID. Consuetudo impudentium, ut deprehensi, primum per aliqua falsa excusent, et inde convicti alia quærunt, tempori vel necessitati vitia imputantes, ne quando veritati cedant. \ft*\fk Non communicabo. \fk*\ft ID. Vel, \ft*\fk combinabor. \fk*\ft Combinati dicuntur, quando duo simul ligantur, ut alter alterum impediat, ne sit fuga libera. Non combinabor ad similitudinem carnis. \ft*\fk Cum electis. \fk*\ft AUG. Electi sunt, qui se justificant, cæteros despiciunt, ut Pharisæus Luc. 18.; et peccata defendunt quibusque modis. Cum talibus non vult iste \ft*\fk combinari, \fk*\ft id est sociari, ne impediatur ab eis.\ft*\f* \q1 \v 4 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:\f + \fr 140.5 \fr*\fk Corripiet me. \fk*\ft CASS. Secunda pars, ubi fidelis iste jam e contra a justo correctus, spernit falsos laudatores, malis verbo et moribus profuturus, in quo et petit custodiri. \ft*\fk Oleum autem peccatoris, \fk*\ft etc. ID. Dilectio simulata, quæ mentes a rigore veritatis emollit ad noxia.\ft*\f* \q1 \v 5 absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.\f + \fr 140.6 \fr*\fk Judices. \fk*\ft AUG. Potentes, docti, qui de moribus judicant, etc., usque ad quem omnes colunt.\ft*\f* \q1 \v 6 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.\f + \fr 140.7 \fr*\fk Audient. \fk*\ft ID. Aure obedientiæ, non sicut Adam, etc., usque ad maledictioni proximos. \ft*\fk Crassitudo terræ. \fk*\ft ID. Sunt quæ dam contemptibilia unde tamen terra accipit pinguedinem, etc., usque ad qui sunt ossa et firmamentum fidelium vel fidei.\ft*\f* \q1 \v 7 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam.\f + \fr 140.8 \fr*\fk Secus infernum. \fk*\ft ID. \ft*\fk Secus infernum\fk*\ft dicit, non, in inferno: quia etsi communi sorte moriuntur, non tamen descendunt in infernum ut mali, sed vita æterna datur illis. \ft*\fk Quia ad te, Domine. \fk*\ft CASS. Dicta fragilitate hominis, ad divina remedia confugit. Ne auferas a bonis tuis, sed spes mea semper sit in te: et oculi mei semper ad te intendant. Non enim petit iste contra hoc quod sancti volunt, scilicet de sæculo eripi et esse cum Christo.\ft*\f* \q1 \v 8 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.\f + \fr 140.9 \fr*\fk Custodi me a laqueo. \fk*\ft Per laqueos et scandala, totius mundi mala breviter notat. Laquei sunt blandi nexus, carnis desideria; sed dum per hos diabolus non proficit, nititur scandalis, quæ per inquietos movet. Vel aliter. Et dicit, statuentes laqueum, persecutores manifestos: operantes autem iniquitatem, consentientes illis dicit, qui timore persecutionis deficiunt. Et est: Ne auferas animam meam, sed potius, \ft*\fk Custodi me a laqueo\fk*\ft persecutionis, \ft*\fk quem statuerunt mihi. \fk*\ft AUG. Hoc faciunt persecutores, qui escam vitæ hujus quasi in muscipula ponunt. Si amat avis hanc escam, in muscipulam cadit: quia timore mortis persecutioni succumbit. \ft*\fk Custodi me. \fk*\fk A scandalis operantium iniquitatem. \fk*\ft Id est, scandalo eorum qui, consentiendo illis, labuntur, et ita iniquitatem operantur. Quasi dicat: Custodi me a persecutoribus, qui terrent, et lapsis.\ft*\f* \q1 \v 9 Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.]\f + \fr 140.10 \fr*\fk Cadent in retiaculo. \fk*\ft Apta verba comparationi, cum istis non vult combinari. Cadent de vitio in vitium, sed \ft*\fk Singulariter sum ego donec transeam. \fk*\ft Singulariter, id est quia cum pessimis non ambulat. \ft*\fk Singulariter. \fk*\ft AUG. Idem quod dicit, etc., usque ad sic et alii antiqui. \ft*\fk Transeam. \fk*\ft Ut viator hujus mundi, qui nulla voluptate capitur.\ft*\f* \c 141 \q1 \v 1 Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.\f + \fr 141.1 \fr*\fk Intellectus David. \fk*\ft CASS. Psalmus iste quintus est eorum qui nomine orationis intitulantur, ubi non alia dicuntur quam quæ in aliis dicta sunt psalmis, sed eadem. AUG. Quia autem repetitione hujusmodi communi consulitur infirmitati, non supervacue iterantur, ut repetita melius memoriæ commendentur; unde scriptum est in Proverbiis: \ft*\fk Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis\fk*\ft Prov. 12., quia sapiens, quæ audierit, cogitat; retractando ruminat; vir autem stultus glutit illum, id est non cogitat, oblivioni dat; et hæc sunt illa munda animalia in lege quæ ruminant; ista immunda. David fugiens Saulem in spelunca latuit, de quo tamen hic non agitur, sed de significato. David enim significat Christum. Spelunca vero carnem, vel sæculum, vel sepulcrum. David ergo, Christus, cum membris in sæculo, vel Christus in carne, vel in sepulcro.\ft*\f* \q1 \v 2 [Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.\f + \fr 141.2 \fr*\fk Voce mea ad Dominum clamavi. \fk*\ft Primo ponitur oratio contra mala, secundo agit de fine malorum, ibi: \ft*\fk Clamavi ad te, Domine. \fk*\ft Monet ergo nos orare. Et in persona totius Christi, quasi de spelunca ad Deum clamantis, ait: \ft*\fk Deprecatus sum. \fk*\ft AUG. Quod dicit \ft*\fk clamavi, exponit, deprecatus sum. \fk*\ft Quasi dicat: Clamor meus deprecatio est, non murmur, non blasphemia.\ft*\f* \q1 \v 3 Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio:\f + \fr 141.3 \fr*\fk In conspectu ejus. \fk*\ft AUG. Dominus redditurus est, in occulto ora; unde in Evangelio: \ft*\fk Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum qui videt in abscondito, \fk*\ft etc. Matth. 6.\ft*\f* \q1 \v 4 in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.\f + \fr 141.4 \fr*\fk Et tu cognovisti. \fk*\ft ID. Hoc addit, ne audientes, \ft*\fk defecit spiritus meus, \fk*\ft putarent eum dejectum. Ac si diceret: Si illi putant me dejectum, quia spiritus meus defecit, tu me stantem vides, cujus Spiritus me vivificat. \ft*\fk Semitas. \fk*\ft Justitiæ, quas illi non vident. \ft*\fk In via. \fk*\ft Multæ viæ, quia multa præcepta: una via, quia omnia ad unum, id est charitatem, rediguntur. AUG. \ft*\fk In via, \fk*\ft secundum votum eorum; juxta viam, secundum veritatem. Christus enim est via, qui non sinit eos laqueum ponere \ft*\fk in via, \fk*\ft ut non sit nobis quo eamus; sinit tamen ponere juxta viam, ne a via declinemus.\ft*\f* \q1 \v 5 Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.\f + \fr 141.5 \fr*\fk Considerabam ad dexteram. \fk*\ft AUG. Quam mali non videbant; et hoc est, \ft*\fk et non erat qui cognosceret. \fk*\ft CASS. Cum enim pateris omnia, quis novit quid attendas? AUG. Qui in dexteram attendit, videt; qui in sinistram, excæcatur. Vel, apostoli non stabant ad dexteram, quia carnali timore dispersi sunt, sed ego perstiti. \ft*\fk Periit fuga. \fk*\ft Tam corporis quam mentis. \ft*\fk Et non est qui requirat. \fk*\ft CAS. Quia nulla est consolatio, sed solus ad passionem relictus est. \ft*\fk Periit fuga. \fk*\ft AUG. Circumclusum se dicit. \ft*\fk Periit fuga, \fk*\ft quia non fugit animo, corpore licet aliquando. Circumclusus non fugit corpore, quia non potest. Fortis non fugit mente, quia non vult. \ft*\fk Periit fuga\fk*\ft concluso vel forti; fuga quidem, unde dicitur in Evangelio: \ft*\fk Videt lupum venientem et fugit\fk*\ft Joan. 10.. Ubi Dominus mercenarium vituperat. Sed alia est fuga corporis, quam Dominus permittit dicens: \ft*\fk Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam\fk*\ft Matth. 10.. \ft*\fk Et non est qui requirat animam. \fk*\ft Quæritur anima aut a persecutoribus, aut a dilectoribus. Sic fuga perit duobus modis, et a capto et a forti.\ft*\f* \q1 \v 6 Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.\f + \fr 141.6 \fr*\fk Clamavi. \fk*\ft CAS. Secunda pars ubi agit de fine malorum. \ft*\fk Spes mea. \fk*\ft Quia te ex omnibus eligo. \ft*\fk Portio. \fk*\ft Humiliter dicit et communiter portionem sibi esse in terra viventium, cum tota sit sua. Hoc patet ex hoc quod latroni dixit: \ft*\fk Hodie mecum eris in paradiso: \fk*\ft qui est terra viventium æternaliter.\ft*\f* \q1 \v 7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.\f + \fr 141.7 \fr*\fk A persequentibus me. \fk*\ft Diabolus enim per vasa sua, id est per filios diffidentiæ, agit persecutionem corporis, ut intus fiat cordis ruina.\ft*\f* \q1 \v 8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant justi donec retribuas mihi.]\f + \fr 141.8 \fr*\fk Educ de custodia, \fk*\ft etc. AUG. Ex persona Ecclesiæ loquens, exponit unde liberandus. Alias \ft*\fk de carcere. \fk*\ft Quia in corruptione quæ est pœna corporis angustiatur: post quas angustias in domo Dei tota vita erit confessio, id est laus Dei; modo impedit carcer confiteri. Hic carcer vel spelunca mundus potest dici, ubi omnia vana: unde rogat educi animam, quæ inde multa patitur, etc., usque ad sed corruptio ejus, et tentatio, carcer est.\ft*\f* \c 142 \d Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. [Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia.\f + \fr 142.1 \fr*\fk Psalmus David. \fk*\ft Psalmus iste septimus pœnitentialum, qui ideo sunt septem, ut eodem numero quo peccavimus, peccata diluamus. CAS. Sicut enim in hebdomada mundi hujus peccamus, ita hoc numero psalmorum remedium pœnitentiæ peccatis opponitur. In quibus psalmis talis est forma, quia a lacrymis incipitur, et in gaudio finis est, ne quis de venia desperet. AUG. Sicut Absalom David, sic Judas Christum, falsi fratres corpus ejus; vel illiciti motus et operatio. \ft*\fk Domine, exaudi, \fk*\ft etc. CAS. Primo captat exordium; secundo narrat mala sua, et quid contra egerit, ibi, \ft*\fk quia persecutus est; \fk*\ft tertio ponitur deprecatio causis confirmata, ibi, \ft*\fk velociter exaudi; \fk*\ft quarto ponitur læta conclusio, ibi, \ft*\fk spiritus tuus. \fk*\ft Monet ad pœnitentiam, et orationem, ad orandum. In persona totius Christi dicit: \ft*\fk O Domine, \fk*\ft etc. \ft*\fk In veritate tua. \fk*\ft CAS. Non est hoc contra humilitatem, quæ petebat audiri: sed veritas et justitia Dei est, ne cum rogante disceptet, ne eum qui se damnat judicet; unde subditur: \ft*\fk et non intres, \fk*\ft non petivit justitiam judicii. AUG., CAS. \ft*\fk In veritate tua, in tua justitia. \fk*\ft Vel justitiam et veritatem dicit, quæ parcit pœnitentibus, et se damnantes absolvit, et accipit pro eodem \ft*\fk veritatem et justitiam. \fk*\ft Et est, \ft*\fk in veritate tua, et tua justitia, \fk*\ft id est secundum justitiam et veritatem quam pœnitentibus et se accusantibus indulges.\ft*\f* \q1 \v 1 Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.\f + \fr 142.2 \fr*\fk Et non intres in judicium. \fk*\ft AUG. Intrant in judicium cum Domino, qui suam justitiam constituunt, quod non iste humilis; unde propheta: \ft*\fk Quid vultis mecum in judicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus. Cum servo tuo. \fk*\ft Indignum est cum servo, ne dicam cum amico: et si tu dicis amicum, ego servum, fugitivus redeo, pacem quæro, \ft*\fk non sum dignus vocari filius tuus.\fk*\f* \q1 \v 2 Quia persecutus est inimicus animam meam; humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi.\f + \fr 142.3 \fr*\fk Quia persecutis. \fk*\ft CAS. Secunda pars, ubi est narratio malorum quæ patitur, et quid contra egerit.\ft*\f* \q1 \v 3 Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum. \q1 \v 4 Memor fui dierum antiquorum; meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar. \q1 \v 5 Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi.\f + \fr 142.6 \fr*\fk Memor fui. \fk*\ft AUG. Hoc dicunt membra, etc., usque ad sed non esse cœpisti. \ft*\fk Meditatus sum. \fk*\ft Quia utique omnia bona sunt, in quo percipit, quia quidquid in se boni est, a Deo est. \ft*\fk In factis manuum. \fk*\ft Ac si dicat: Quæsivi in opere artificem, et in conditis omnibus conditorem: creatura tua facta est mihi spectaculum. \ft*\fk Memor fui dierum. \fk*\ft CAS. Recolens iste quod fecit cœlum et terram, et quod benefecit antiquis, obliviscitur miseriarum mundi. Et ex his quæ Deus fecit se consolatur.\ft*\f* \q1 \v 6 Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.\f + \fr 142.7 \fr*\fk Velociter. \fk*\ft CAS. Tertia pars, ubi ponitur deprecatio causis confirmata. \ft*\fk Defecit spiritus. \fk*\ft AUG. Impleat me tuus Spiritus, quia defecit meus: jam sum pauper spiritu. In quo enim vivit spiritus suus, ille superbus est spiritu suo, et extollitur contra Deum. Unde alibi: \ft*\fk Auferes spiritum eorum, et deficient\fk*\ft Psal. 103.. \ft*\fk In lacum. \fk*\ft Ille descendit in profundum, quia etiam perdit confessionem, ut qui proponit sibi licentiam peccandi sine spe veniæ, habenis iniquitatis effusis. Talis non audit Deum dicentem: \ft*\fk Convertimini ad me, et ego convertar ad vos\fk*\ft Zach. 1..\ft*\f* \q1 \v 7 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.\f + \fr 142.8 \fr*\fk Mane. \fk*\ft CAS. Post noctem peccatorum. AUG. Mane est, cum peccata laxantur. \ft*\fk Notam fac mihi viam. \fk*\ft Hoc fecit Deus, etc., usque ad perveniemus ad lumen purum, ad Verbum in principio apud Deum. \ft*\fk Animam. \fk*\ft CAS. Ut vas ad fontem attuli: imple ergo.\ft*\f* \q1 \v 9 Eripe me de inimicis meis, Domine: ad te confugi. \q1 \v 10 Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.\f + \fr 142.10 \fr*\fk Spiritus tuus bonus. \fk*\ft CAS. Quarta pars, ubi est læta conclusio. \ft*\fk Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in æquitate tua. \fk*\ft Gratia Dei hic commendatur: quia non ex meritis, sed ex nomine, quod est Jesus, se vivificatum dicit, sed cum hoc gratia æquitatis miseretur, quia licet Deus omnia gratis faciat, justitiæ tamen ejus est supplices justificare, quos dæmones videt impetere.\ft*\f* \q1 \v 11 Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in æquitate tua, educes de tribulatione animam meam, \q1 \v 12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.] \c 143 \q1 \v 1 Psalmus David. Adversus Goliath. [Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.\f + \fr 143.1 \fr*\fk Psalmus David ad Goliam. \fk*\ft CAS. David, Christus totus, etc., usque ad et sic caput ejus gladio suo inciditur\ft*\f* \q1 \v 2 Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. \q1 \v 3 Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?\f + \fr 143.3 \fr*\fk Quia reputas eum? \fk*\ft AUG. Magnum est quod Deus æstimat, et tanti facit, ut pro eo Filium dederit, cui etiam fit panis, qui est panis angelorum: non enim sic æstimat hominem Deus, ut homo, qui charius emit equum quam hominem.\ft*\f* \q1 \v 4 Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra prætereunt.\f + \fr 143.4 \fr*\fk Vanitati similis factus est: dies ejus sicut umbra. \fk*\ft ID. Quando homo conditus est, veritati similis factus est, vanitati peccando. Vana sunt omnia transitoria, comparatione semper manentis veritatis. CAS. Vanum est, quod de sua substantia cadens vanescit: ut fumus, ut umbra. Ita et ipse homo tabescit, unde subdit, \ft*\fk Dies ejus, \fk*\ft id est vita ejus notoria, id est transitoria, sic præterit sicut umbra.\ft*\f* \q1 \v 5 Domine, inclina cælos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt.\f + \fr 143.5 \fr*\fk Domine, inclina. \fk*\ft AUG. Humilis David ex persona Ecclesiæ, plenus gratia præsumens de Deo, pugnans hic invocat adjutorium Dei. Quasi, in lucta sumus, sed ne deficiamus. \ft*\fk Domine, inclina. \fk*\ft CAS. \ft*\fk Domine. \fk*\ft Idem aperit, etc., usque ad et forma Dei formam servi suscepit.\ft*\f* \q1 \v 6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. \q1 \v 7 Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum:\f + \fr 143.7 \fr*\fk Emitte manum. \fk*\ft CAS. Ad Patrem verba convertit: \ft*\fk Emitte manum, \fk*\ft id est Christum; \ft*\fk de alto\fk*\ft ubi cum Patre, ut carnem induat. AUG. Vel de secundo adventu agit in persona Ecclesiæ. Quasi dicat: Ita fac modo. \ft*\fk Emitte manum tuam de alto, \fk*\ft id est Christum de cælo ad judicium. Veniet enim Dominus in voce angeli, et in tuba Dei descendet de cœlo. Deinde ex persona Ecclesiæ subdit: \ft*\fk Eripe me, \fk*\ft scilicet, per eam manum. \ft*\fk Et libera, \fk*\ft etc., ut in littera.\ft*\f* \q1 \v 8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. \q1 \v 9 Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decachordo psallam tibi.\f + \fr 143.9 \fr*\fk Deus, canticum novum cantabo tibi. \fk*\ft CAS. Secunda pars, ubi quasi ille quem precabatur, victor et liberator venerit, ei se cantare in Novo Testamento et Veteri promittit: et ab eo precatur liberari ab his qui beatitudinem putant in terrenis. \ft*\fk Canticum. \fk*\ft AUG. Hoc alio nomine significat legem, quam per quinque lapides significavit.\ft*\f* \q1 \v 10 Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,\f + \fr 143.10 \fr*\fk Gladio. \fk*\ft AUG. Quas superius dixit aquas, ipsum hic dicit gladium; unde et hic subdit quod ibi: \ft*\fk Et erue me de manu filiorum alienorum. Maligno. \fk*\ft De quo: \ft*\fk Lingua eorum gladius acutus\fk*\ft Psal. 56.. Est et benignus gladius, de quo Dominus ait: \ft*\fk Non veni pacem mittere, sed gladium\fk*\ft Matth. 10.. Hic est gladius bis acutus Apoc. 19., utroque acumine præpotens, scilicet Veteris et Novi Testamenti, quo omnis putredo a membris Christi abscinditur.\ft*\f* \q1 \v 11 eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. \q1 \v 12 Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi.\f + \fr 143.12 \fr*\fk Quorum filii. \fk*\ft Hic, qui sint alieni, et quæ illorum dextera iniquitatis, et qualiter locuti sunt vanitatem, exponit. AUG. Felicitatem eorum enumerat, hæc est dextera eorum, hæc est vanitas, quam loquuntur, dum hæc dicunt beatitudinem. CASS. \ft*\fk Quorum filii. \fk*\ft Vel, mystice hæc possunt intelligi ab illo loco, etc., usque ad sed novis erroribus pullulaverunt. \ft*\fk Filiæ. \fk*\ft CASS. Quæ non habent vires constantiæ. \ft*\fk Compositæ. \fk*\ft Non natura pulchræ, sed ab hominibus compositæ. Hæ filiæ sunt cogitationes vel prædicationes eorum qui non habent veram Ecclesiam, sed similitudinem.\ft*\f* \q1 \v 13 Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud; oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis;\f + \fr 143.13 \fr*\fk Promptuaria. \fk*\ft Corda diversis rebus facta: unde pessimas eructationes exhalant, quæ fetent. \ft*\fk Ex hoc in illud. \fk*\ft Instabiles, quia non habent radicem veritatis.\ft*\f* \q1 \v 14 boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.\f + \fr 143.14 \fr*\fk Oves eorum fetosæ. \fk*\ft Ad litteram, quia vult eos ostendere caducis rebus hærere. Quasi dicat: Peculium eorum fetosum, cum ipsi fide steriles; unde mystice discipuli eorum, hæ oves sunt fetosæ, quia ipsi alios plures in errore generant. \ft*\fk In egressibus. \fk*\ft Non in ingressibus, quia totum bonum quod habere videntur, ab eis egreditur cito perituris. \ft*\fk Boves. \fk*\ft Non labore macri, sed otio pingues, ut his qui affluunt divitiis, cum ipsi sint a veritate jejuni. Vel mystice, boves, magistri terrenis affluunt. \ft*\fk Maceriæ. \fk*\ft Quæ de solis saxis in hortis sed vel vineis; nec ipsa ruit illis, ideo prosperi. CAS. \ft*\fk Neque transitus, neque clamor, \fk*\ft turbidus interrumpit quietem eorum, etc., usque ad quæ ducit ad mortem.\ft*\f* \q1 \v 15 Beatum dixerunt populum cui hæc sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.]\f + \fr 143.15 \fr*\fk Beatum. \fk*\ft Non inde reprehendit quia his abundant, sed quia pro dextera habent, id est, pro beatitudine: et hæc est vanitas quam locuti sunt. His et Abraham, et Isaac, et Jacob, abundavit. Felicitas est sinistra, id est temporalis, mortalis.\ft*\f* \c 144 \q1 \v 1 Laudatio ipsi David. [Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.\f + \fr 144.1 \fr*\fk Laudatio ipsi David. \fk*\ft CAS. Breviter continet hic psalmus quæ in Scripturis divinis late diffunduntur, etc., usque ad ne quis in ejus laude errare posset: AUG. Spiritu sancto implet Deus sanctos, etc., usque ad ideoque spiritus ejus in servis suis laudet eum, quia laudari se facit. CAS. Ut septem psalmi pœnitentiæ, sic et septem spiritus, juxta illud sacramentum quod præcepit Dominus Moysi in tabernaculo septem lucernas ponere, perpetuo lumine lucentes. \ft*\fk Exaltabo te. \fk*\ft CAS. Primo propheta promittit infinitam laudem; secundo, omnes perfecturos Dei laudem novem modis dicit, ibi, \ft*\fk Generatio et generatio; \fk*\ft tertio, eadem latius explicat, ibi, \ft*\fk miserator. \fk*\fk In sæculum sæculi. \fk*\ft CAS. Qui hic non incipit, in futuro mutus erit.\ft*\f* \q1 \v 2 Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.\f + \fr 144.2 \fr*\fk Per singulos dies, \fk*\ft etc. ID. Qui hic per singulos dies, in æterno die merebitur laudare continua exsultatione. AUG. Bene dicit nunc \ft*\fk per singulos dies, \fk*\ft ut, cum venerit unus sine fine dies, eat ex laude in laudem, sicut ex virtute in virtutem. \ft*\fk In sæculum et in sæculum sæculi. \fk*\ft CAS. De qua laude alibi: \ft*\fk In sæcula sæculorum laudabunt\fk*\ft Psal. 38., quia semper amabunt quem semper videbunt, qua visione nihil delectabilius.\ft*\f* \q1 \v 3 Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis.\f + \fr 144.3 \fr*\fk Nimis. \fk*\ft CAS. Uno verbo dedit cogitare quod non potest capi plene: et ideo nunquam cesses a laudibus.\ft*\f* \q1 \v 4 Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt.\f + \fr 144.4 \fr*\fk Generatio et generatio. \fk*\ft CAS. Secundo, omnes perfecturos laudem Dei novem modis promittit. \ft*\fk Opera tua. \fk*\ft AUG. Si in magnitudine deficimus, vel de operibus laudemus operantem, de conditis conditorem, de creaturis creatorem. CAS. Novem sunt opera: potentia, magnificentia, sanctitas, mirabilia, virtus, terribilium magnitudo, memoria, justitia, quæ post explicabuntur: ex his quasi locis et seminibus omnis laus trahitur, ad quem modum omnia argumenta de paucitate locorum sumuntur. \ft*\fk Et potentiam tuam. \fk*\ft AUG. Non enim opera laudant, nisi ut virtutem operantis annuntient. Sed quidam eloquentes creaturam laudant, creatoris obliti. Sancti vero laudatores, si opera amant, et laudant magis operatorem: et propter hæc illum amant. Si in rebus factis sentitur aliqua species, utilitas, virtus, et laudatur magis in illo qui fecit. Si opera laudas, et te qui es Dei opus. Et occurrit illud: \ft*\fk Non te laudet os tuum, ne arrogans videaris\fk*\ft Prov. 27.. Sed non est arrogantia, quia Deum in te, non te laudas.\ft*\f* \q1 \v 5 Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur, et mirabilia tua narrabunt. \q1 \v 6 Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt.\f + \fr 144.6 \fr*\fk Et virtutem. \fk*\ft Si non minaretur, nulla esset correctio; si vero non blandiretur, nulla esset exhortatio. Est itaque amabilis et terribilis. Dicent ergo virtutem disciplinantis et punientis, si prædicant regnum æternum, non tacent ignem æternum.\ft*\f* \q1 \v 7 Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, et justitia tua exsultabunt.\f + \fr 144.7 \fr*\fk Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt. \fk*\ft AUG. Ipse per abundantem suavitatem suam prius memor nostri est, nos vocando, gratia sua nos præveniendo, inde nos ejus. \ft*\fk Eructabunt\fk*\ft dicit, non manducabunt. AUG. Manducat qui discit, eructat qui docet: hoc tamen eructat quod manducat. Hæc memoria, quia valde dulcis manducanda est et eructanda. Sic ergo manduca ut eructes.\ft*\f* \q1 \v 8 Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors.\f + \fr 144.8 \fr*\fk Miserator et misericors. \fk*\ft CAS. Tertio latius explicat quæ secundo breviter proposuit. Quasi: Merito in his laudabunt, quia \ft*\fk miserator, \fk*\ft etc. Partes laudis ponuntur hic, quæ superius, sed non singulæ possunt explicari: quis enim opera vel potentiam ejus plene explicaret? AUG. \ft*\fk Miserator et misericors. \fk*\ft Quibus eam veniam dedit. \ft*\fk Patiens. \fk*\ft His quibus nondum dedit, sed exspectat ut det.\ft*\f* \q1 \v 9 Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus.\f + \fr 144.9 \fr*\ft CAS. \ft*\fk Miserationes. \fk*\ft Ab operibus incipit, ut miserator dicatur dum cadentes restituit. \ft*\fk Misericors, \fk*\ft natura, etiam dum creat. \ft*\fk Patiens, \fk*\ft hoc sumit de secundo loco laudis, scilicet de potentia, quam laudat, non quod terras suspendit, maria cœrcuit, stellis cœlos depinxit, etc., sed quia tolerat peccantes, ut convertantur. \ft*\fk Et miserationes ejus. \fk*\ft AUG. Si enim tollas opera tua mala, et non in te remaneant nisi opera ejus, non te dimittet miseratio ejus: si autem tu non dimittas opera tua, erit ejus severitas in opera tua, cum dicet: \ft*\fk Ite, maledicti, in ignem æternum\fk*\ft Matth. 25..\ft*\f* \q1 \v 10 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi.\f + \fr 144.10 \fr*\fk Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua. \fk*\ft AUG. Laudent sicut ea quæ non habent sensum laudandi, qui sunt materia laudis: quia dum inquiris, invenis magnam vim in eis, quæ a Deo. \ft*\fk Et sancti tui. \fk*\ft CAS. Omne quod est confitetur vel per se, vel per rationales creaturas. Vel sancti, id est, angeli et homines. Hoc de sanctitate: ipsa est enim sanctitas Dei, ut ei sancti debeant confiteri.\ft*\f* \q1 \v 11 Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur:\f + \fr 144.11 \fr*\fk Gloriam regni. \fk*\ft ID. De mirabilibus ergo sumitur. Quasi: Quam mirabilis enim qui fecit cœlum et terram, et diversis bonis implevit.\ft*\f* \q1 \v 12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui.\f + \fr 144.12 \fr*\fk Ut notam. \fk*\ft ID. De virtute terribilium hoc sumitur, etc., usque ad cui magnifico nil comparatur.\ft*\f* \q1 \v 13 Regnum tuum regnum omnium sæculorum; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.\f + \fr 144.13 \fr*\fk Regnum tuum, \fk*\ft etc. ID. Laudat de perpetuitate et dominationis effectu. Et sumitur hoc de magnitudine: si magnum est ad tempus imperare, majus est dominationis terminum non habere. \ft*\fk Fidelis Dominus in omnibus. \fk*\ft ID. De abundanti suavitate hoc sumitur; unde supra: \ft*\fk Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ. Fidelis, \fk*\ft quia adventus dona complevit. Ad abundantiam quoque pertinet quod allevat ruentes, erigit elisos; unde recordatio suavitatis habetur, et in laudibus ejus eructatur.\ft*\f* \q1 \v 14 Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos.\f + \fr 144.14 \fr*\fk Qui corruunt. \fk*\ft CAS. A malis suis, quos omnes allevat Deus. Vel, ab his temporalibus, sicut sancti, ut Job, qui in sæculo aliquid perdunt et abjecti fiunt, decidentes sunt: sed hos omnes confirmat, quia septies cadit justus et resurgit; impii autem infirmantur in malis Prov. 24.. \ft*\fk Et erigit omnes elisos. \fk*\ft AUG. Ad se pertinentes, quia superbis resistit.\ft*\f* \q1 \v 15 Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno.\f + \fr 144.15 \fr*\fk Oculi omnium in te sperant, Domine. \fk*\ft ID. De justitia latius agit, ut qui misericordem audit, justum timeat: et justitiæ est ut sperantes satiet corporaliter vel spiritualiter. Non semper enim danda est esca, sed in tempore opportuno: multis enim petentibus salubriter differtur. \ft*\fk Et tu das escam illorum in tempore opportuno. \fk*\ft ID. Dat ergo medicus ægro quod convenit, etc., usque ad benedicens Deum in omni tempore.\ft*\f* \q1 \v 16 Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.\f + \fr 144.16 \fr*\fk Aperis tu manum. \fk*\ft ID. Etsi non das aliquando, das tamen opportune: differs quidem, non aufers.\ft*\f* \q1 \v 17 Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.\f + \fr 144.17 \fr*\fk Justus. \fk*\ft CAS. Ipso nomine justitiam aperit, ut manifeste ostendatur hic laus de justitia esse. \ft*\fk Viæ\fk*\ft sunt dispositiones et voluntates, quæ omnes justæ, etiam si verberat. \ft*\fk Viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. \fk*\ft Sciendum quod \ft*\fk Viæ\fk*\ft ad dispositionem pertinent, opera ad effectum: hæc secundum nos dividuntur. Sed apud illum, hoc est velle, quod facere: quia ex ejus voluntate res habent esse.\ft*\f* \q1 \v 18 Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.\f + \fr 144.18 \fr*\fk Prope est omnibus invocantibus eum. \fk*\ft CAS. Propitius, qui ubique, et hoc de justitia.\ft*\f* \q1 \v 19 Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.\f + \fr 144.19 \fr*\fk Voluntatem timentium se faciet. \fk*\ft ID. Concludit de justitia: æquum est enim et diligentes custodire et peccatores perdere.\ft*\f* \q1 \v 20 Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet. \q1 \v 21 Laudationem Domini loquetur os meum; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi.]\f + \fr 144.21 \fr*\fk Laudationem. \fk*\ft CAS. Expositis omnibus, sequitur brevis conclusio, qua concludit quod non potest explicari.\ft*\f* \c 145 \q1 \v 1 Alleluja, Aggæi et Zachariæ.\f + \fr 145.1 \fr*\fk Alleluia. \fk*\ft CAS. Vox ista, quasi musica salutaris, tanquam harmonia cœlestis, quæ non solum homines, sed etiam angelos delectat, laudem Dei exprimens. Quæ congrue huic psalmo præscribitur, ubi vir justus exhortatur animam ad laudem Dei: quia in adversis aliquando, velit nolit, perturbatur anima. Unde supra: \ft*\fk Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? \fk*\ft Sed ut auferat ei perturbationem, suggerit gaudium de spe, si non in re: \ft*\fk Spera in Deo, \fk*\ft etc. AUG. Hac spe erecta anima Deum laudat hic. CAS. Primo, sibi quasi omnibus consulit laudare, ne in vanis oretur; et quasi acquiescens consilio, asserit se laudaturum ibi ubi poterit plene. Secundo, alios monet non sperare in homine, ibi: \ft*\fk Nolite confidere. \fk*\ft Tertio, docet omnem spem in Omnipotente ponendam, ibi: \ft*\fk Beatus, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 2 [Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,\f + \fr 145.2 \fr*\fk Lauda, anima mea, Dominum. \fk*\ft Sed quæritur, a quo, cui hoc consulitur? Si dicitur caro consulere animæ, non videtur hoc esse verum, cum a meliori et a digniori soleat inferiori dari consilium: caro autem inferior est anima. Anima enim, licet vituperata quia peccatrix, tamen melior dicitur per naturam corpore laudato in suo genere, quia spiritualis natura præstat corpore, quam movet, regit, sensificat, capit: et ipsa infinita, vicina est substantiæ Dei. Sic aurum, vituperatum quia sordidum, præest plumbo in puritate laudato: sic et malus homo optimo equo. Non datur ergo consilium animæ a carne, quamvis domita valde et pacata: quæ tamen mortua est propter peccatum. Nec etiam caro mortalis immortali consulit animæ, quia semper infra animam est; sed superior pars animæ, scilicet mens, quæ cogitat sapientiam divinam, illi inhærens et in illam suspirans, videt quasdam sui partes perturbari motibus sæculi, cupiditate terrenorum ad exteriora rapi: unde ad interiora et superiora revocat eam. Se ergo secundum sensualitatem exhortans dicit: \ft*\fk Lauda, anima mea, Dominum. \fk*\ft Quid enim tibi placet in hoc sæculo? Divisa per tot sæcularium rerum amores, collige te ad auctorem: hic tibi pax et securitas. Deinde respondet anima menti, quasi hic prægravata non valens desistere, ut dignum est. \ft*\fk Laudabo in vita. \fk*\ft Hic in morte laudabo tenuiter, quia corpus \ft*\fk aggravat animam, et terrena inhabitatio sensum deprimit multa cogitantem\fk*\ft Sap. 9.; hic spes pascit, vita in futuro. \ft*\fk In vita mea. \fk*\ft CAS. Cum ei perfecte inhæsero, a quo separari, ut modo fit, mors est: sed spes consolatur, in qua quodammodo vivens laudat. \ft*\fk Quandiu. \fk*\ft Non quod aliquando non sit, quia in æternum erit, et ideo vere diu.\ft*\f* \q1 \v 3 in filiis hominum, in quibus non est salus.\f + \fr 145.3 \fr*\fk Nolite confidere, \fk*\ft etc. CAS. Secunda pars. Dato consilio et affirmato, ubi plene laudare poterit, quasi longe remotos, et interim dum mala sunt quibus turbatur anima, monet non sperare in homine, sed in Deo. AUG. Vel quasi in fine sæculi mente positus: cito finienda docet non amare pro æternis; quasi et meo exemplo, \ft*\fk nolite confidere, \fk*\ft etc. \ft*\fk In filiis hominum. \fk*\ft ID. In uno filio hominis est salus, et in ipso sperate. Non quia filius hominis est, sed quia Filius Dei est. Non propter illud quod suscepit ex te, sed propter illud quod servavit in se.\ft*\f* \q1 \v 4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.\f + \fr 145.4 \fr*\fk Exibit spiritus ejus, \fk*\ft etc. CAS. Prius mundat corda prohibendo a noxiis, ut post salutaria intendat monendo salubria.\ft*\f* \q1 \v 5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:\f + \fr 145.5 \fr*\fk Beatus cujus Deus Jacob. \fk*\ft CAS. Tertia pars, ubi docet totam spem in Omnipotenti ponendam, quem ex factis describit ut gentilitas tam frequenter convicta quiescat. AUG. Remotis noxiis, docet quod salutis est, scilicet in quo sperandum sit. \ft*\fk Adjutor ejus spes ejus. \fk*\ft CAS. Ipsius Jacob sic fuit adjutor, etc., usque ad id est, hujus veri Jacob, sicut illius.\ft*\f* \q1 \v 6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.\f + \fr 145.6 \fr*\fk Qui fecit cœlum et terram. \fk*\ft ID. Quia et cultoribus dæmonum spes est in deo suo, determinat in quo debet esse spes, id est in Christo, et hoc usque in finem psalmi ostendit, describendo eum per omnia. \ft*\fk Omnia quæ in eis sunt. \fk*\ft Ne quem alium putes creatorem, vel minutissimarum rerum existere creatorem.\ft*\f* \q1 \v 7 Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;\f + \fr 145.7 \fr*\fk Qui custodit veritatem in sæculum. \fk*\ft CAS. Christus, qui est veritas, omnis homo mendax. \ft*\fk Facit judicium. \fk*\ft Hæc duo ad justitiam pertinent. Christus judex vindicat patientes propter nomen suum, et dat escam diligentibus se. \ft*\fk Injuriam patientibus. \fk*\ft AUG. Non omnis molestia est injuria. Quod jure pateris non est injuria, ut quod patitur latro et scelerati alii. Aliud ergo est pati injuriam, aliud supplicium. Supplicium enim jure quis patitur, injuria autem juri contraria est.\ft*\f* \q1 \v 8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.\f + \fr 145.8 \fr*\fk Dominus solvit compeditos. \fk*\ft CAS. Hoc ad abundantiam suavitatis. \ft*\fk Dominus erigit elisos. \fk*\ft Quos diabolus elidit, Dominus erigit. \ft*\fk Diligi justos. \fk*\ft CAS. Quos locat in æterna beatitudine.\ft*\f* \q1 \v 9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.\f + \fr 145.9 \fr*\fk Pupillum et viduam suscipiet. \fk*\ft AUG. Omnis Ecclesia gentium adventitia est ad patres, non carne, sed imitando, filia. \ft*\fk Pupilli\fk*\ft sunt omnes in peregrinatione, quibus est absens pater; et omnis fidelis anima est \ft*\fk vidua\fk*\ft sponso absente: unde et magis patrem et sponsum desiderant, et hos protegit Deus non visus, sed desideratus.\ft*\f* \q1 \v 10 Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.]\f + \fr 145.10 \fr*\fk Regnabit Dominus in sæcula. \fk*\ft CAS. Hoc est de magnificentia. Regnabit in nobis, cum corda nostra erunt in eo firma, quod non modo.\ft*\f* \c 146 \q1 \v 1 Alleluja. [Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.\f + \fr 146.1 \fr*\fk Alleluia. \fk*\ft AUG. Hic item ait de laude Dei, ubi propheta monet laudare colligentem Isræl. \ft*\fk Laudate Dominum. \fk*\ft CAS. Primo ostendit quos colligat, et quomodo. Secundo, post prædicta, quasi adhuc hærentes et dubios increpat, ostendens unde possint laudare Deum, scilicet si fuerint humiles, ibi, \ft*\fk Præcinite\fk*\f* \q1 \v 2 Ædificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israëlis congregabit:\f + \fr 146.2 \fr*\fk Ædificans Jerusalem Dominus. \fk*\ft AUG. Vel, accepit \ft*\fk Jerusalem\fk*\ft generalem Ecclesiam, etc., usque ad quem Pater misit ad captivitatem nostram redimendam pretio sanguinis.\ft*\f* \q1 \v 3 qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum;\f + \fr 146.3 \fr*\fk Et alligat. \fk*\ft A similitudine medici, etc., usque ad et Dominus alligat contritiones. HIER. Qualiter Samaritanus ille qui descendebat a Jerusalem in Jericho Luc. 10., quando vidit vulneratum jacentem in itinere, colligavit vulnera ejus. Cæterum de his qui non obtriverunt cor, dicitur per Isaiam: \ft*\fk Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas\fk*\ft Isa. 1, secundum 70.. Alligamenta Dei sunt temporalia sacramenta, quibus interim consolationem habemus; quæ tunc detrahentur cum erit perfecta sanitas.\ft*\f* \q1 \v 4 qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.\f + \fr 146.4 \fr*\fk Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. \fk*\ft CAS. Non aliena ut astrologi qui Jovem et Venerem nominant. Vel, typice, de sanctis, quia cuique proprium donum dat; vel, omnes sunt in familiaritate, a similitudine Domini, qui famulorum suorum nomina novit.\ft*\f* \q1 \v 5 Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus.\f + \fr 146.5 \fr*\fk Sapientiæ ejus, \fk*\ft etc., AUG. Ipsam mensuram, et numerum et pondus, etc., usque ad vide quid sequitur, \ft*\fk humilians autem peccat.\fk*\f* \q1 \v 6 Suscipiens mansuetos Dominus; humilians autem peccatores usque ad terram.\f + \fr 146.6 \fr*\fk Humilians autem peccatores. \fk*\ft AUG. Qui enim reprehendunt intelligibilia, ideo sentiunt terrena, de Deo incorporeo corporaliter cogitantes. Hæc facit his qui volunt irridere legem antequam noscant. Quia ergo magnum est proficere ad intelligibilia et spiritualia, simus mansueti, pulsemus et faciamus quod sequitur.\ft*\f* \q1 \v 7 Præcinite Domino in confessione; psallite Deo nostro in cithara.\f + \fr 146.7 \fr*\fk Præcinite. \fk*\ft Sic pervenietur ad intelligentiam, sic imago Deo reformabitur. \ft*\fk Præcinite. \fk*\ft CAS. Secundo, ex prædictis quasi adhuc hærentes increpat et impellit, ostendens unde possint intelligere, si humiles et non superbi. Quasi: Et ut intelligere valeatis, \ft*\fk præcinite, \fk*\ft etc.\ft*\f* \q1 \v 8 Qui operit cælum nubibus, et parat terræ pluviam; qui producit in montibus fœnum, et herbam servituti hominum;\f + \fr 146.8 \fr*\fk Qui operit cœlum. \fk*\ft CAS. Memorat opera per quæ potestas ostenditur. Ad hoc enim quædam obscura in Scripturis voluit esse, ut haberent servi Dei quid interpretando influerent super aures et corda hominum, excipientium de nubibus Dei saginem lætitiæ spiritualis. \ft*\fk Servituti hominum. \fk*\ft Prædicatoribus, qui hominibus serviunt. Unde Apostolus ait: \ft*\fk Nos autem servos vestros per Jesum Christum\fk*\ft II Cor. 4.. Hi seminant spiritualia et recipiunt ab \ft*\fk excelsis sæculi fenum et herbam, \fk*\ft id est temporalia.\ft*\f* \q1 \v 9 qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.\f + \fr 146.9 \fr*\fk Et pullis corvorum. \fk*\ft AUG. Omnia enim, quæ dantur Ecclesiæ a divitibus, fenum sunt. ID. Judæi, qui se solos justos, omnes gentes dicebant peccatores. Et vere patres nostri \ft*\fk corvi, \fk*\ft nos autem non sic remanemus: tamen recte pulli corvorum dicimur et sumus. Corvus non invocat, nos vero dimissi invocamus. CAS. Pulli corvorum dicuntur rore vesci et beneficio ætatis, ignorant paternas escas, id est fetores cadaverum: sic filii paganorum innocentes, qui invocant.\ft*\f* \q1 \v 10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.\f + \fr 146.10 \fr*\fk In tibiis viri. \fk*\ft In composito habitu præsumptuosi et audacis. Per virum enim audacem præsumptorem notat. In tibiis notatur incessus incompositus, \ft*\fk in tibiis viri. \fk*\ft Vel, secundum aliam litteram, \ft*\fk in tabernaculis viri, \fk*\ft id est in conventiculis hæreticorum, \ft*\fk beneplacitum erit ei. \fk*\ft Nota quod non ait in tabernaculis Dei, sed \ft*\fk viri, \fk*\ft per hoc designans audaciam hæreticorum.\ft*\f* \q1 \v 11 Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.]\f + \fr 146.11 \fr*\fk Super timentes, \fk*\ft etc. AUG. Timori spem conjunxit, quia non valet timor sine spe veniæ: Judas enim timens, sed desperans, laqueo se suspendit. Qui ergo timet Deum, speret et in eo. Placabis autem si speres in misericordia ejus, atque de cætero ita peccare caveas, ut de præteritis depreceris ut tibi dimittantur.\ft*\f* \c 147 \q1 \v 1 Alleluja. [Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion.\f + \fr 147.1 \fr*\fk Alleluia. \fk*\ft Psalmus iste facit amorem futuræ Jerusalem. Aggæi et Zachariæ dicitur, qui in captivitate reparationem Jerusalem prophetaverunt, quæ, ut Jeremias prædixit, post septuaginta annos facta est, id est, post volubilitatem totius temporis, quod septem diebus agitur. \ft*\fk Lauda, Jerusalem. \fk*\ft CASS. Totus hic psalmus potentiam Dei prædicat. Primo, dicit bona futuræ Jerusalem, secundo, dicit quæ bona hic dantur sanctis, ibi: \ft*\fk Qui emittit. \fk*\ft AUG. In captivitate adhuc constitutus propheta, etc., usque ad qui audivimus sic ructantem.\ft*\f* \q1 \v 2 Quoniam confortavit seras portarum tuarum; benedixit filiis tuis in te.\f + \fr 147.2 \fr*\fk Confortavit seras portarum tuarum. \fk*\ft AUG. Nota clausam esse janam januam admissis prudentibus, et exclusis fatuis virginibus, ut nemo jam exeat vel intret. Et congrue post laudis admonitionem subdit de clausis januis: clausa enim janua Jerusalem secure laudat, quia nemo exiit unde doleat; nemo intrat quem timeat, unde sint scandala. scandala.\ft*\f* \q1 \v 3 Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.\f + \fr 147.3 \fr*\fk Adipe frumenti. \fk*\ft ID. Pane qui de cœlo descendit: in mundo carne clausus est, sola fide cognitus, tunc videbitur sicut est.\ft*\f* \q1 \v 4 Qui emittit eloquium suum terræ: velociter currit sermo ejus.\f + \fr 147.4 \fr*\fk Qui emittit eloquium suum. \fk*\ft Secunda pars subdit quæ munera hic dantur electis, per quæ veritas futuri potest agnosci. \ft*\fk Terræ. \fk*\ft AUG. Ut in terra cognoscatur. Nisi enim mitteret verbum terræ, qua gravamur et impedimur a reditu, ad adipem frumenti satiantem non levaremur. In terra enim, ubi laboramus fessi, languidi, pigri, frigidi, scilicet in eremo, non deserit, sed manna \ft*\fk qui emittit eloquium, \fk*\ft etc. \ft*\fk Velociter currit. \fk*\ft AUG., CASS. Vel usque in velocitatem, id est, a Deo, ut sit ipsa velocitas quo electius vel expressius dici non potuit. Non ait velox verbum, velox sit velocitate, qua plus vel minus participat: sed ipsa velocitate, qua cætera dicuntur velocia, nihil est velocius. Et item quod velox est, ut equus alicui est, non ubique: velocitas vero ipsa ubique est, non est in parte. Ad verbum Dei pertinet non esse in parte, ubique esse per seipsum. Hæc est sapientia, \ft*\fk quæ attingit a fine usque ad finem fortiter, \fk*\ft non tamen motu locali, sed immobilitate. Sed et de sapientiæ spiritu dicitur, \ft*\fk actus mobilis, certus, incoinquinatus; \fk*\ft hoc facit velocitas, ut et ubique semper sit, et nusquam inclausa teneatur. Sed quis ista sufficit cogitare? Est tamen spes ad capiendum verbum, quia prædestinavit nos.\ft*\f* \q1 \v 5 Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit.\f + \fr 147.5 \fr*\fk Qui dat nivem, \fk*\ft etc. AUG. Terræ. Frigescente enim charitate, etc., usque ad et hos dum vocat ad pœnitentiam, \ft*\fk nebulam sicut cinerem spargit. \fk*\ft ID. \ft*\fk Nebulam sicut cinerem spargit, \fk*\ft etc. Cinis ad pœnitentiam pertinet, etc., usque ad et qui prædestinavit et ad pœnitentiam vocavit. Ad litteram: Spargit Deus nivem quasi lanam, nebulam ut cinerem, crystallum facit ut frusta candidi panis. Est enim crystallum species quædam in modum vitri, sed candida est: dicitur autem esse nix glacie indurata per multos annos, ut resolvi non possit. \ft*\fk Crystallum suam, \fk*\ft etc. Id est obstinatos, qui non facile ut nix solvuntur.\ft*\f* \q1 \v 6 Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit?\f + \fr 147.6 \fr*\fk Mittit sicut bucellas, \fk*\ft etc. Alias, \ft*\fk ut frusta panis, \fk*\ft ut pascant alios, ut prædicent veritatem, quam impugnant. Omnes, unus panis; singuli, frusta; unde: \ft*\fk Multi unus panis sumus in Christo\fk*\ft I Cor. 10.. Paulus crystallum fuit, durus et nitidus: durus, quia persecutus Ecclesiam; nitidus, quia in lege peritus. Hanc autem Deus solvit, et factus est panis, qui veritatem docuit. Sed nisi solvat, \ft*\fk Ante faciem ejus Dei quis sustinebit? \fk*\ft Alias, subsistet. AUG. Frigus est, qui deserit, non vocat, non infundit gratiam: et quis alius solvet? Nullus. Unde Apostolus: \ft*\fk Quis me liberabit de corpore mortis hujus? \fk*\ft Rom. 7. Quasi dicat: Frigesco, nullus solvit, nisi gratia Dei \ft*\fk emittat verbum suum.\fk*\f* \q1 \v 7 Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ.\f + \fr 147.7 \fr*\fk Emittet verbum suum, et liquefaciet eam. \fk*\ft CASS. Verbo namque Dei veniente, nec frigus, nec obscuritas, nec duritia desperare potest. Salubriter enim liquefiunt, et fluenta spiritualis beneficii profundunt aliis unde bibant, juxta illud: \ft*\fk Omnes sitientes, venite ad aquas\fk*\ft Isa. 55..\ft*\f* \q1 \v 8 Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël.\f + \fr 147.8 \fr*\fk Jacob... Isræl. \fk*\ft AUG. Vel idem significatur per Isræl, etc., usque ad quia non fuit missus \ft*\fk nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl\fk*\ft Matth. 15.. \ft*\fk Judicia sua. \fk*\ft ID. Judicium incipit a domo Dei, etc., usque ad tres alios psalmos laudis subjungens, ut in hoc opere gratia Trinitatis eluceat.\ft*\f* \q1 \v 9 Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.] \c 148 \q1 \v 1 Alleluja. [Laudate Dominum de cælis; laudate eum in excelsis.\f + \fr 148.1 \fr*\fk Laudate Dominum de cœlis. \fk*\ft CASS. Per paucorum commemorationem universam creaturam hortatur laudare Deum. Sunt quædam quæ habent spiritum laudandi Deum in eo affectu quo placet eis Deus: quædam non habent intellectum, sed quia ipsa bona sunt in ordine suo, et ad pulchritudinem universalitatis referuntur, per se non laudant, sed ab ipsis per attendentes ea laudatur Deus: et ita quodammodo laudant, quia de illis nascitur in nobis laus Dei, ad quam nos hic monet propheta.\ft*\f* \q1 \v 2 Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus. \q1 \v 3 Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellæ et lumen. \q1 \v 4 Laudate eum, cæli cælorum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt, \q1 \v 5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.\f + \fr 148.5 \fr*\fk Quia ipse dixit, et facta sunt. \fk*\ft CASS. Hoc contra illos qui dicunt mundum Deo coæternum; sequitur: \ft*\fk Ipse mandavit. \fk*\ft Verbo suo, et creata sunt. Prius dixit, \ft*\fk facta, \fk*\ft postea \ft*\fk creata. \fk*\ft Facere enim et nos possumus, sed non creare. Ipse ergo solus creat, quod est proprium Deitatis. Laus ex operibus\ft*\f* \q1 \v 6 Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi; præceptum posuit, et non præteribit.\f + \fr 148.6 \fr*\fk Statuit. \fk*\ft Ex potentia omnipotens est, cujus opera non mutantur. \ft*\fk In sæculum et in sæculum sæculi. \fk*\ft CAS. Et si cœlum novum, Deo tamen bene statuta dicuntur, quæ novantur per Christum et meliorata permanent. Et est hic laus a potentia.\ft*\f* \q1 \v 7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;\f + \fr 148.7 \fr*\fk Laudate Dominum. \fk*\ft Secunda pars, ubi, enumeratis cœlestibus, descendit ad terrestria. Conversus ergo ad illa, tanquam exhortans nos ut eorum consideratione laudemus Deum, quæ considerata aperiunt laudem Dei, ait: O vos qui de terra. \ft*\fk Omnes abyssi. \fk*\ft AUG. Profunditates aquarum, etc., usque ad ipsa ergo, id est, nos consideratione eorum hortatur laudare.\ft*\f* \q1 \v 8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus;\f + \fr 148.8 \fr*\fk Quæ faciunt verbum ejus. \fk*\ft Hoc ideo quia visum fuit quibusdam quod Deus superiora regeret, sed hæc inferiora despiceret, sed a casibus regerentur; sed et hæc agit Deus, et in his minimis laudatur, et alleluia cantatur.\ft*\f* \q1 \v 9 montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri; \q1 \v 10 bestiæ, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatæ; \q1 \v 11 reges terræ et omnes populi; principes et omnes judices terræ; \q1 \v 12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini: \q1 \v 13 quia exaltatum est nomen ejus solius.\f + \fr 148.13 \fr*\fk Confessio. \fk*\ft CAS. Supra dixit prius de cœlo, postea de terra; hic de omnibus simul. Et accipit per cœlum omnia superiora, et per terram omnia inferiora. AUG. \ft*\fk Confessio ejus super cœlum et terram. \fk*\ft Illum omnia confitentur in se vel in aliis; pulchritudo omnium vox est confitentium in attendentibus ea, id est, attendentes laudent eum, et de terrenis et de cœlestibus, quo non est aliquid melius.\ft*\f* \q1 \v 14 Confessio ejus super cælum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.]\f + \fr 148.14 \fr*\fk Exaltavit cornu populi sui. \fk*\ft ID. Ecce quod prophetavit Aggæus et Zacharias. Modo humile est in tribulationibus cornu populi sui, sed cum venerit Dominus, exaltabitur.\ft*\f* \c 149 \q1 \v 1 Alleluja. [Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum.\f + \fr 149.1 \fr*\fk Alleluia. \fk*\ft CAS. Post omnes creaturas quas in præcedenti psalmo monuit laudare Deum, eo quod ab ipso creatæ sunt, hic proprius et specialius Isræl invitat ad novum canticum pro novitate sibi facta, quæ mirabilior est Dei operatio: hæc est sanctificatio Isræl, per quam de veteri factus est novus. \ft*\fk Cantate Domino, \fk*\ft etc. CAS. Primo multis modis monet laudare regem qui eis benevolus et beneficus. Secundo agit de gaudiis sanctorum, ibi, \ft*\fk Exsultabunt. \fk*\ft AUG. Qui vult cantare hoc canticum, diligat æterna, ut fiat novus. Vetus enim homo vetus canticum cantat de terrenis. Novus homo novum cantat de spiritualibus; canticum scilicet pacis, canticum charitatis et jucunditatis. Quisquis enim sequitur veterem animositatem, non novam charitatem, novum canticum non cantat. \ft*\fk Laus ejus in Ecclesia. \fk*\ft CAS. Hic ubi et a quibus cantari debeat hoc canticum determinat.\ft*\f* \q1 \v 2 Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.\f + \fr 149.2 \fr*\fk In rege suo. \fk*\ft ID. Id est, in Christo, qui est rex et sacerdos. AUG. Ut rex pugnavit pro nobis de cruce, diabolum vincens: ut sacerdos, se pro nobis obtulit, nihil inveniens in hominibus quod pro eis offerret.\ft*\f* \q1 \v 3 Laudent nomen ejus in choro; in tympano et psalterio psallant ei.\f + \fr 149.3 \fr*\fk In choro. \fk*\ft ID. Quia nulla dispersio, sed charissima unitas; tunc exsultatio erit de tympano et psalterio, non ipsius actus.\ft*\f* \q1 \v 4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.\f + \fr 149.4 \fr*\fk Quia beneplacitum est Domino. \fk*\ft ID. In prima conditione rerum legimus omnia placuisse Deo, etc., usque ad vel cum parem angelis faciet.\ft*\f* \q1 \v 5 Exsultabunt sancti in gloria; lætabuntur in cubilibus suis.\f + \fr 149.5 \fr*\fk Exsultabunt sancti. \fk*\ft ID. Secunda pars, ubi agit de gaudiis sanctorum et potestate. \ft*\fk Gloria. \fk*\ft Est bonorum actuum frequens laudatio, de quibus justi lætantur in cubilibus, id est in conscientia, ideo quia habent tam bonum Dominum, qui dat peccantibus gratiam et in meritis vitam æternam. Fatuus extra in fabulis hominum lætatur; sanctis hic modus gaudii est, ut ad illum referantur bona qui dedit.\ft*\f* \q1 \v 6 Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum:\f + \fr 149.6 \fr*\fk Exaltationes. \fk*\ft ID. Virtus Dei et potentia prædicatur in gloria sanctorum. In cubilibus, in diversis mansionibus est gloria sanctorum. De quibus Dominus. \ft*\fk In domo Patris mei mansiones multæ sunt. \fk*\ft Joan. 14. \ft*\fk In gutture. \fk*\ft Qui in corde et in lingua non desinunt laudare eum, a quo æterna habent. \ft*\fk Gladii. \fk*\ft Potestatem verbi Dei accipientes, cum Domino judicabunt, sedentes super duodecim sedes; et tunc vere fiet \ft*\fk vindicta et increpatio in populis, \fk*\ft tunc reges terræ ligabuntur: unde non sit liberum exire. Et nobiles ferent ferrea vincula, ut gravia ad portandum, et quæ non possunt rumpi: et sic fiet judicium conscriptum, id est ab angelis comprobatum. De quo Apostolus: \ft*\fk Nescitis quia angelos judicabimus? \fk*\ft I Cor. 6. Et ne putes solos apostolos judicare, addit, \ft*\fk gloria hæc, \fk*\ft scilicet potestas judicii, est omnibus sanctis ejus, id est perfectis, qui pro Christo omnia terrena reliquerunt. AUG. \ft*\fk Exaltationes Dei in gutture. \fk*\ft Sic enim lætantur in cubilibus et faucibus, id est in corde et lingua, ut non sibi tribuant quod boni sunt, sed Deo, a quo acceperunt quod sunt, et sperant id quod nondum sunt.\ft*\f* \q1 \v 7 ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis; \q1 \v 8 ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis;\f + \fr 149.8 \fr*\fk Ad alligandos. \fk*\ft His vinculis mandatorum et præceptorum Dei ligantur gentium reges, nobiles sæculi, ab infirmis et contemptibilibus hujus mundi, quos elegit Dominus ut fortia quæque confunderet; ipsosque implevit Spiritu sancto, et dedit eis frameas bis acutas, ut ad Christi timorem nobilium corda converterent, et sæculari nobilitate contempta, paupertatem eligerent et nobilitatem in Christo. Voluit enim prodesse imperatori de piscatore, non piscatori de imperatore. AUG. Per hos ligat reges et nobiles in vinculis ferreis, ne progrederentur ad illicita.\ft*\f* \q1 \v 9 ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria hæc est omnibus sanctis ejus. Alleluja.] \c 150 \q1 \v 1 Alleluja. [Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus.\f + \fr 150.1 \fr*\fk Laudate Dominum. \fk*\ft CAS. De laude Dei in sanctis ejus, qui glorificati sine fine laudant. Monetur civitas Dei, scilicet unitas omnium sanctorum, ore et animo cantare. In hoc culmen omnis psalmodia perducitur, quæ nuptiali dulcedine cantatur. \ft*\fk Laudate eum in firmamento. \fk*\ft AUG. Virtus est in firmamento, etc., usque ad qui invicem se honorantes, dant laudem Deo. CAS. Quibus propheta in principio formam conversationis ostendit, jam in illa Jerusalem receptis, dicit in eis laudandum esse Deum, qui omnia dedit. \ft*\fk In firmamento, \fk*\ft quia morte sua diabolum vicit, et credentes ad cœlum perduxit. In virtutibus vel potentatibus, quia omnia subjecta pedibus ejus.\ft*\f* \q1 \v 2 Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.\f + \fr 150.2 \fr*\fk Secundum multitudinem magnitudinis ejus. \fk*\ft Quomodo hoc, cum magnitudinis ejus non est finis? sed spiritualibus et sanctis dicitur hoc. Et cum non sit finis magnitudinis, secundum eam laudatur Deus, cum sine fine laudetur. Quomodo autem debeat laudari, per similitudines mysticas usque ad finem psalmi dicit: \ft*\fk Tuba\fk*\ft concrepet regi, \ft*\fk psalterium\fk*\ft canat Deo: \ft*\fk cithara\fk*\ft cum reliquis sponso. Tuba enim terribilis, vel in bello sumitur, vel, in adventibus regum apparatur; psalterium a summo, cithara ab imo sonat: hæc omnia, humanis actibus comparata, figuraliter ibi dicuntur laudes Dei personare.\ft*\f* \q1 \v 3 Laudate eum in sono tubæ; laudate eum in psalterio et cithara. \q1 \v 4 Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo.\f + \fr 150.4 \fr*\fk In chordis et organo. \fk*\ft CAS. \ft*\fk Chordas\fk*\ft ponit pro omni instrumento musico, quod chordarum tensione sonat. \ft*\fk Organum\fk*\ft est quasi turris fistulis diversis fabricata, flatu follium sonans; et ut hæc omnia de hominibus acciperes, ad hominis os venit: et exponens quid sit laudare \ft*\fk in chordis et organo\fk*\ft subdit. \ft*\fk Laudate eum in cymbalis, \fk*\ft etc. \ft*\fk Cymbala\fk*\ft bene sonantia labia nostra sunt quæ cordi concinna in laudibus Dei bene sonant, in quibus est similitudo cymbalorum, et harmoniam reddunt, et ideo bene inter musica instrumenta sunt. CAS. Cymbala bene tinnientia sunt ex permistis metallis parvissimæ phialæ, quæ acutum sonum reddunt. Sed quia omnia spiritualiter intelligi vult, apto fine concludit:\ft*\f* \q1 \v 5 Laudate eum in cymbalis benesonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis. \q1 \v 6 Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja.]\f + \fr 150.6 \fr*\fk Omnis spiritus, \fk*\ft angelicus et humanus, \ft*\fk laudet Dominum. \fk*\ft Non caro et sanguis, non habitus sæculi: sed quod est in natura rerum sublimius, quod cœlestia sapit, æterna capit. Brevis et perfecta scientia, ut Deum spiritualiter omnia laudent, in his totius musicæ perfectio est. Est enim flatus in tuba, pulsus in cithara et in cymbalis, vox in choro. Quibus musicis instrumentis significatur spiritualis harmonia, quæ non auribus, sed pura mente advertitur. AUG. Tria sunt genera, etc., usque ad vitæ æternæ vox est: \ft*\fk Omnis spiritus laudet Dominum.\fk*\f*