\id PRO \ide UTF-8 \h PROVERBIORUM \toc1 INCIPIT LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS \toc2 PROVERBIORUM \mt1 INCIPIT LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS \c 1 \p \v 1 [Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,\f + \fr 1.1 \fr*\fk Parabolæ Salomonis. \fk*\ft Notandum quod vulgata editio parabolas, quæ Hebraice \ft*\fk misle\fk*\ft , Græce \ft*\fk paræmias, \fk*\ft id est, proverbia dicit; sed satis convenit. Quæ enim parabolæ quia occulta sunt nuncupantur, etiam proverbia jure vocantur: quia talia sunt, quæ sæpe in ore colloquentium versari ac memoria debent retineri. Etiam proverbia plerumque tam obscura sunt ut parabolæ bene dicantur; unde: \ft*\fk Hæc in proverbiis locutus sum vobis\fk*\ft Joan. 6., etc. Proverbiorum liber, non ut simplices arbitrantur, patentia habet præcepta, sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur: ita in eis divinus sensus altius est inquirendus. Parabolæ Salomonis secundum Hebraicam veritatem translatæ ab Eusebio, Hieronymo presbytero petente Chromatio et Heliodoro episcopis; Græce, Latine \ft*\fk similitudines; \fk*\ft quod vocabulum ideo Salomon huic operi imposuit, ut non juxta litteram intelligamus quæ dicit: in quo Dominum parabolice turbis locuturum significat, sicut et nomine suo regno pacifico, regnum Christi et Ecclesiæ; de quo: \ft*\fk Multiplicabitur ejus imperium, et regni ejus non erit finis. Super solium David, et super regnum ejus sedebit\fk*\ft Luc. 1.. Sicut templi constructione et dedicatione, ædificationem Ecclesiæ in tempore resurrectionis. Ipse etiam Christus filius David, et rex spiritualis Isræl, secundum testimonium turbæ, quæ occurrit ei cum ramis palmarum et laudibus Matth. 21.. Quid autem utilitatis habeant, in titulo monstratur, cum dicitur: \ft*\fk Ad sciendam sapientiam et disciplinam; \fk*\ft id est, quomodo recte credere et vivere oporteat, quemque quo intentionem cordis dirigere.\ft*\f* \v 2 ad sciendam sapientiam et disciplinam;\f + \fr 1.2 \fr*\fk Ad intelligenda verba prudentiæ. \fk*\ft Id est, non solum sapientiam, quam perceperunt, amplectantur, et disciplinæ virtutum inserviant, sed etiam verba prudentiæ, quibus proficiant, auscultent et solerter intelligant.\ft*\f* \v 3 ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem: \v 4 ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus. \v 5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.\f + \fr 1.5 \fr*\fk Audiens sapiens, sapientior. \fk*\ft Pulchre a sapientia incipit, quia optione sibi data sapientiam petiit et accepit. \ft*\fk Audiens sapiens, sapientior. \fk*\ft Ostendit neminem tam sapientem in hac vita, qui non possit sapientior esse etiam dictis minorum. Audivit regina Saba Salomonem minor majorem, et sapientior rediit. Audivit Moyses socerum multo inferiorem, et sapientior factus est. \ft*\fk Et intelligens. \fk*\ft RAB. in Prov., tom 5. Nemo jactet se de sua scientia, etc., usque ad ad sciendam sapientiam et disciplinam, etc.\ft*\f* \v 6 Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum. \v 7 Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.]\f + \fr 1.7 \fr*\fk Timor Domini. \fk*\ft ID. Duo sunt timores Domini, etc., usque ad Uterque in futuro cessabit, charitas nunquam excidet.\ft*\f* \v 8 [Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:\f + \fr 1.8 \fr*\fk Audi, fili mi, disciplinam. \fk*\ft ID. Hactenus proverbialiter, etc., usque ad apud Hebræos enim spiritus, qui gratiam præstat, genere feminino dicitur.\ft*\f* \v 9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.\f + \fr 1.9 \fr*\fk Addatur gratia. \fk*\ft His qui legem Domini servabant, etc., usque ad pro gratia rectæ operationis. \ft*\fk Et torques collo tuo, \fk*\ft etc. Fulgor perfectæ operationis, quæ prædicationem quæ per collum procedit, confirmet indeficienti virtutum connexione.\ft*\f* \v 10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.\f + \fr 1.10 \fr*\fk Fili mi. \fk*\ft Affectu patris alloquitur filium, blandiens, ne acquiescat peccatoribus.\ft*\f* \v 11 Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra;\f + \fr 1.11 \fr*\fk Insidiemur. \fk*\ft RAB. Vel generaliter de latronibus, qui innocentibus insidias parant. Vel specialiter de illis qui vitæ auctorem neci tradiderunt. STRAB. Cum generaliter ad omnes qui sanguini insidiantur hoc pertineat, etc., usque ad et se potius præsumendo perimunt. \ft*\fk Insontem frustra. \fk*\ft Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.\ft*\f* \v 12 deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum;\f + \fr 1.12 \fr*\fk Deglutiamus eum, sicut infernus viventem. \fk*\ft Exstinguamus memoriam virtutum et doctrinæ illius, ut etiam inter nos vixisse non memoretur.\ft*\f* \v 13 omnem pretiosam substantiam reperiemus; implebimus domos nostras spoliis:\f + \fr 1.13 \fr*\fk Omnem pretiosam substantiam reperiemus. \fk*\ft Homines, scilicet, quos Christo adhærentes videbant, quos putabant ab ejus amore et comitatu secernere si eum occiderent, et spoliis talium domos suas replere, id est, eorum animabus sua conventicula.\ft*\f* \v 14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum:\f + \fr 1.14 \fr*\fk Sortem mitte nobiscum. \fk*\ft De latronibus generaliter patet, quia sociis, quos conquirunt, prædæ portionem promittunt; sed et Christi persecutores, quoscunque sibi poterant, adjungebant, quos eum sequi videbant, extra synagogam faciebant, id est, sua communione privabant.\ft*\f* \v 15 fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum: \v 16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.\f + \fr 1.16 \fr*\fk Ad malum currunt. \fk*\ft Non solum quod facturi, sed quod pro factis passuri. Nam quanto ad facinus implendum properant, tanto ad pœnam pro facinore tolerandam propinquant.\ft*\f* \v 17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.\f + \fr 1.17 \fr*\fk Frustra. \fk*\ft RAB. Cætera de insidiatoribus Christi specialiter, etc., usque ad in pauperibus enim nihil habet causæ.\ft*\f* \v 18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. \v 19 Sic semitæ omnis avari: animas possidentium rapiunt.] \v 20 [Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam:\f + \fr 1.20 \fr*\fk Sapientia. \fk*\ft Hucusque persecutiones, quas Christo Judæi intulere; hinc ea, quæ per apostolos persecutoribus eisdem post passionem loquitur. \ft*\fk Sapientia, \fk*\ft id est Christus, loquitur \ft*\fk foris, \fk*\ft id est in luce palam, ut relicta infantia sint parvuli malitia. RAB. Sapientia quippe Dei Christus est, etc., usque ad cuiquam dicerent. \ft*\fk Foris. \fk*\ft ID. Aperte, post resurrectionem, etc., \ft*\fk usque ad: in platea vocem ejus. \fk*\fk In plateis dat vocem suam, \fk*\ft etc. Quæ ante paucos docuerat, manifeste replicabat, unde: \ft*\fk Quæ dico vobis in tenebris, dicite in lucem.\fk*\f* \v 21 in capite turbarum clamitat; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens:\f + \fr 1.21 \fr*\fk In capite turbarum clàmitat, \fk*\ft etc. ID. Quia etiam principibus, qui ei prævaluisse, ut crucifigeretur, videbantur, reatum homicidii, quod perpetrarant, palam reducebat ad memoriam, eosque ad pœnitentiæ remedium vocabat. \ft*\fk In foribus portarum urbis. \fk*\ft ID. Urbs Domini, Ecclesia ex utroque populo adunata, etc., usque ad gratiam suam revocabat; ita ut, sicut Lucas ait: \ft*\fk Multa turba sacerdotum obediret fidei\fk*\ft Act. 6..\ft*\f* \v 22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?\f + \fr 1.22 \fr*\fk Usquequo. Jam\fk*\ft Christum in carne vidistis miracula facientem, quem sprevistis: modo vel resuscitatum a morte diligite, et dimittet quod peccastis. \ft*\fk Parvuli. \fk*\ft RAB. Parvuli dicuntur sensu tardiores, etc., usque ad quæ filius ipse veniens perfectis sensu contulit?\ft*\f* \v 23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.\f + \fr 1.23 \fr*\fk Convertimini. \fk*\ft Sapientia hortatur converti ad Deum, et profert spiritum. \ft*\fk Ad correctionem. \fk*\ft Per apostolos Judæos corripit, et vel post ascensionem et resurrectionem monet converti.\ft*\f* \v 24 Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret: \v 25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. \v 26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.\f + \fr 1.26 \fr*\fk Ego quoque. \fk*\ft ID. Similiter in psalmo, etc., usque ad quasi nihil contemnerent.\ft*\f* \v 27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia:\f + \fr 1.27 \fr*\fk Cum irruerit repentina calamitas. \fk*\ft Obsidionem Jerusalem subitam et expugnationem totius provinciæ a Romanis factam dicit. De qua, \ft*\fk Videns civitatem flevit super eam\fk*\ft Luc. 19.. \ft*\fk Quando venerit super vos. \fk*\ft RAB. Potest hæc tota correctio sapientiæ, etc., usque ad quod enim sequitur,\ft*\f* \v 28 tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me:\f + \fr 1.28 \fr*\fk Mane consurgent et non invenient me, \fk*\ft tempus judicii significat, quo alii in vitam, alii in opprobrium resurgent sempiternum. \ft*\fk Invocabunt. \fk*\ft Non leguntur Judæi in obsidione Dominum invocasse; etsi qui invocaverunt, quia vere non pœnituerunt, exauditi non sunt.\ft*\f* \v 29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,\f + \fr 1.29 \fr*\fk Exosam habuerunt. \fk*\ft Justus econtra \ft*\fk Iniquos, \fk*\ft inquit, \ft*\fk odio habui, et legem tuam dilexi.\fk*\f* \v 30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ. \v 31 Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.\f + \fr 1.31 \fr*\fk Comedent igitur. \fk*\ft ID. Quia vias meas ingredi noluerunt, etc., \ft*\fk usque ad et bene tibi erit. \fk*\fk Suisque consiliis saturabuntur. \fk*\ft Quibus dicebant, etc., usque ad potest accipi.\ft*\f* \v 32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.\f + \fr 1.32 \fr*\fk Aversio. \fk*\ft Aversio et prosperitas perdit, cum a timore conditoris aversus animus, ira ejusdem conditoris in his, quæ peccat, nihil sustinere videtur adversi. Sed ut Job ait: \ft*\fk Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt. \fk*\fk Parvulorum. \fk*\ft Sensu, unde supra, etc., usque ad sed quia avertunt, se interficiunt.\ft*\f* \v 33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.]\f + \fr 1.33 \fr*\fk Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, \fk*\ft etc. Potest in hac vita intelligi, et in futura, etc., usque ad resurrectionis quiescet.\ft*\f* \c 2 \p \v 1 [Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te:\f + \fr 2.1 \fr*\fk Fili mi. \fk*\ft Duo hic notat, sapientiam esse de cœlestibus, prudentiam de sæcularibus. Abscondit mandata Dei penes se, etc., usque ad quasi semen secus viam jactatum volucres tollant.\ft*\f* \v 2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.\f + \fr 2.2 \fr*\fk Audiat sapientiam. \fk*\ft Audit non aure, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur: \ft*\fk Inclina cor. \fk*\ft Inclina, humilia, munda, etc., usque ad et revelasti ea humilibus. \ft*\fk Si enim sapientiam invocaveris. \fk*\ft Invocare, etc., usque ad nec liberum debet abesse arbitrium.\ft*\f* \v 3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ; \v 4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:\f + \fr 2.4 \fr*\fk Et sicut thesauros. \fk*\ft Qui thesauros effodit, etc., usque ad nec quiescat, donec inveniat.\ft*\f* \v 5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,\f + \fr 2.5 \fr*\fk Tunc intelliges. \fk*\ft Timorem amicabilem, etc., usque ad sed etiam scientiam ipsius divinitatis quæ perpetuo beatum facit invenies.\ft*\f* \v 6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.\f + \fr 2.6 \fr*\fk Quia Dominus dat. \fk*\ft Respicit hic versiculus ab hoc quod supra dixerat: \ft*\fk Si enim sapientiam invocaveris, \fk*\ft etc. Ideo namque sapientia, etc., usque ad sed a Domino datur. \ft*\fk Ex ore. \fk*\ft Æterna filii nativitate, de qua alibi: \ft*\fk Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam\fk*\ft Isai. 58.. Vel, os Domini in sanctis, unde: \ft*\fk Os Domini locutum est. \fk*\ft Et ex ore ejus scientia nascitur et prudentia, dum Dominus os humanum sanctificat, et suum facit, ut scienter et prudenter loquatur.\ft*\f* \v 7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,\f + \fr 2.7 \fr*\fk Custodiet. \fk*\ft Ut in quocunque virtutum gradu rectos juvet et simplices. Job \ft*\fk simplex et rectus\fk*\ft Job. 1.; \ft*\fk simplex, \fk*\ft per innocentiam mansuetudinis, \ft*\fk et rectus, \fk*\ft per cautelam discretionis: \ft*\fk simplex, \fk*\ft nullum lædens, imo cunctis proficiens, \ft*\fk rectus, \fk*\ft a nullo corruptus.\ft*\f* \v 8 servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens. \v 9 Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.] \v 10 [Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit, \v 11 consilium custodiet te, et prudentia servabit te: \v 12 ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur;\f + \fr 2.12 \fr*\fk A via mala. \fk*\ft Ad quam vocant, qui dicunt: \ft*\fk Veni nobiscum, insidiemur sanguini, perversa loquitur, \fk*\ft qui est auctor hujus persuasionis.\ft*\f* \v 13 qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas;\f + \fr 2.13 \fr*\fk Qui relinquunt iter. \fk*\ft Pulchre, etc., usque ad finis ejus in tenebris exterioribus.\ft*\f* \v 14 qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis;\f + \fr 2.14 \fr*\fk Qui lætantur. \fk*\ft Quia per vias tenebrosas ambulant, etc., usque ad noxiamque lætitiam salubri fletu castigarent.\ft*\f* \v 15 quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum. \v 16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,\f + \fr 2.16 \fr*\fk Ut eruaris a muliere. \fk*\ft Pendet hic versus, etc., \ft*\fk usque ad: et ipsi sunt jacula.\fk*\f* \v 17 et relinquit ducem pubertatis suæ,\f + \fr 2.17 \fr*\fk Et relinquit ducem. \fk*\ft Patet et de mente hæretica, etc., usque ad quam se die baptismi servaturam promiserat.\ft*\f* \v 18 et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius.\f + \fr 2.18 \fr*\fk Pacti Dei sui, \fk*\ft etc. Quod cum viro suo tempore nuptiarum pepigit, Domino teste, quod fidem, scilicet castitatis sibi invicem servarent, vel in baptismo. \ft*\fk Inclinata est enim. \fk*\ft Omnis conversatio adulteræ ad interitum ducit, etc., usque ad id est, ad spirituum tendit tormenta malignorum.\ft*\f* \v 19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.\f + \fr 2.19 \fr*\fk Ad eam non revertentur. Mortem\fk*\ft scilicet, non mulierem, etc., usque ad non sibi attribuat, sed gratiæ Dei.\ft*\f* \v 20 Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias: \v 21 qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea;\f + \fr 2.21 \fr*\fk Qui enim. \fk*\ft Hic rectis jungit simplices, etc., usque ad quæ cum Christo in cœlis regnat, perveniunt.\ft*\f* \v 22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.]\f + \fr 2.22 \fr*\fk Impii. \fk*\ft De illis dicitur specialiter, etc., usque ad de fine bonorum, \ft*\fk qui autem me audierit, absque terrore quiescet.\fk*\f* \c 3 \p \v 1 [Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat:\f + \fr 3.1 \fr*\fk Fili mi, ne. \fk*\ft Docet misericordiæ operibus insistendum, etc., usque ad ornat actibus bonis, quem instruit.\ft*\f* \v 2 longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi.\f + \fr 3.2 \fr*\fk Pacem, \fk*\ft id est, statum beatitudinis, etc., usque ad longo tempore in pacis quiete viveret.\ft*\f* \v 3 Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui:\f + \fr 3.3 \fr*\fk Misericordia et veritas. \fk*\ft Ab ore tuo nunquam absit veritas dicenda, nunquam ab opere proximo misericordia impendenda: sic enim fit, ut et te Dei semper prosequatur misericordia, quæ deleat peccata; veritas vero, quæ compleat promissa. \ft*\fk Circumda eas gutturi tuo. \fk*\ft In gutture organum vocis, etc., usque ad nec voci vita contradicat.\ft*\f* \v 4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.\f + \fr 3.4 \fr*\fk Et invenies gratiam. \fk*\ft Coram Domino, etc., usque ad et proximis exemplum vivendi præbeat.\ft*\f* \v 5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.\f + \fr 3.5 \fr*\fk Habe fiduciam in Domino. \fk*\ft Ne metuas ob imbecillitatem tuam, etc., usque ad et quod jussit, ut implere valeas, donabit. \ft*\fk Ne sis sapiens. \fk*\ft Videtur idem dixisse, etc., usque ad quæ sit autem vera hominis sapientia sic ostendit:\ft*\f* \v 6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. \v 7 Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo:\f + \fr 3.7 \fr*\fk Time Deum et recede a malo. \fk*\ft Quale est illud in Job, etc., usque ad divini timoris memoria cœrcet.\ft*\f* \v 8 sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.\f + \fr 3.8 \fr*\fk Sanitas quippe erit. \fk*\ft In ossibus solida virtutum opera, etc., usque ad unde amplius roborentur, accipient.\ft*\f* \v 9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei:\f + \fr 3.9 \fr*\fk Honora Dominum de tua substantia. \fk*\ft Ut scilicet homines, qui ejus palma sunt, qui ad ejus imaginem facti sunt recreentur. \ft*\fk Et de primitiis omnium. \fk*\ft Non solum de substantia pecuniæ, etc., usque ad non sibi, sed ei tribuit.\ft*\f* \v 10 et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.]\f + \fr 3.10 \fr*\fk Implebuntur horrea tua saturitate. Thesaurizate vobis thesauros in cœlo. \fk*\ft Si sancti thesauros habent in cœlo, etc., usque ad cœlesti remuneratione, redditur. \ft*\fk Torcularia redundabunt. \fk*\ft Quia interna suavitas æternorum corda cunctorum fidelium in laude sui conditoris accendit. Hic etenim dicit: \ft*\fk Ut edatis, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 11 [Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis:\f + \fr 3.11 \fr*\fk Disciplinam. \fk*\ft Sunt qui in prosperis serviunt Domino, etc., usque ad pietatem, quam in tranquillitate videbatur habere, amittat.\ft*\f* \v 12 quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.\f + \fr 3.12 \fr*\fk Quem enim diligit Dominus corripit. \fk*\ft Tanto ergo minus, etc., usque ad unde ipse ait: \ft*\fk Ego quos amo, arguo et castigo.\fk*\f* \v 13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.\f + \fr 3.13 \fr*\fk Beatus homo, \fk*\ft etc. Quia positos sub disciplina, etc., usque ad et in futuro ejus visione perfrui. \ft*\fk Et qui affluit prudentia. \fk*\ft Bene, cum diceret, etc., usque ad corda sua ad percipiendam ejus amplitudinem laxare.\ft*\f* \v 14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.\f + \fr 3.14 \fr*\fk Melior est. \fk*\ft Non metuat de correctione inopiæ, quisquis opes acquisivit sapientiæ, omnibus enim thesauris munus cœleste præcellit. \ft*\fk Primi et purissimi. \fk*\ft Quia radix sapientiæ timor Domini, hi sunt primi ac purissimi fructus, etc., usque ad a Domino perfectius promittitur.\ft*\f* \v 15 Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari. \v 16 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria.\f + \fr 3.16 \fr*\fk Longitudo dierum in dextera ejus et in sinistra. \fk*\ft Visione suæ divinitatis, etc., usque ad et in futuro vitam æternam.\ft*\f* \v 17 Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.\f + \fr 3.17 \fr*\fk Viæ ejus. \fk*\ft Actiones et doctrinæ, etc., usque ad pacis et dilectionis exempla pertinent.\ft*\f* \v 18 Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.\f + \fr 3.18 \fr*\fk Lignum vitæ. \fk*\ft Sicut in medio paradisi lignum vitæ, etc., usque ad præsenti beatificabitur aspectu.\ft*\f* \v 19 Dominus sapientia fundavit terram; stabilivit cælos prudentia.\f + \fr 3.19 \fr*\fk Dominus sapientia. \fk*\ft Typice, per filium Ecclesiam fidei soliditate locavit, \ft*\fk stabilivit cœlos prudentia, \fk*\ft cum per eum sublimium prædicatorum corda illustravit.\ft*\f* \v 20 Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.]\f + \fr 3.20 \fr*\fk Sapientia illius eruperunt abyssi. \fk*\ft In diebus Nœ, etc., usque ad quæque minoribus in exemplum monstrent, examinant.\ft*\f* \v 21 [Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,\f + \fr 3.21 \fr*\fk Fili mi, ne effluant. \fk*\ft Ne disciplina temporali fatigatus, sapientiæ, quæ tanta est, gratiam perdas, præcave.\ft*\f* \v 22 et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.\f + \fr 3.22 \fr*\fk Et erit vita animæ tuæ. \fk*\ft Habet anima tua vitam cum Deo, si ejus decreta custodieris: quamvis caro disciplina correctionis aut etiam mortis prematur. \ft*\fk Et gratia faucibus tuis. \fk*\ft Habet ergo sensus animi fauces suas, etc., \ft*\fk usque ad: beatus vir qui sperat in eo.\fk*\f* \v 23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.\f + \fr 3.23 \fr*\fk Tunc ambulabis fiducialiter. \fk*\ft In via nostra fiducialiter incedimus, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur: \ft*\fk Et pes tuus non impinget. \fk*\ft Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..\ft*\f* \v 24 Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus.\f + \fr 3.24 \fr*\fk Si dormieris, non timebis, quiesces, et suavis. \fk*\ft Patet juxta litteram, etc., usque ad quia Deum ubique protectorem habet et custodem.\ft*\f* \v 25 Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum. \v 26 Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.] \v 27 [Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac.\f + \fr 3.27 \fr*\fk Noli prohibere benefacere eum qui. \fk*\ft Quia supra diligenter legem Domini et consilium observare monuit, et æternam requiem observantibus promisit: nunc multipliciter, quæ observanda sunt, replicat. Primoque ad id, quod intermiserat, rediens, misericordiam proximo exhibendam, et juste, cum illo docet esse vivendum. Deinde et ab inimico cavendum esse præmonet. \ft*\fk Noli\fk*\ft ergo, inquit, \ft*\fk prohibere. \fk*\ft Ne audias a Domino cum Pharisæis: \ft*\fk Ipsi non introistis, et eos qui intrabant, prohibuistis\fk*\ft Luc. 11..\ft*\f* \v 28 Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi: cum statim possis dare.\f + \fr 3.28 \fr*\fk Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, cras dabo. \fk*\ft Non solum de eleemosynis, sed de omnibus mandatis Christi, qui ait: \ft*\fk Vos amici mei estis, si feceritis\fk*\ft Joan. 15., etc.\ft*\f* \v 29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam. \v 30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.\f + \fr 3.30 \fr*\fk Non contendas adversus hominem. \fk*\ft Non vetat contendere adversus eum qui male facit, ut corrigatur, quia hoc frustra non fit, quod certa necessitas cogit. Imo qui ait: \ft*\fk Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum\fk*\ft Matth. 18., ipse vult, ut errantem, quantum vales, ad viam veritatis reducas.\ft*\f* \v 31 Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus: \v 32 quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.\f + \fr 3.32 \fr*\fk Quia abominatio Domini est omnis illusor. \fk*\ft Omnis \ft*\fk illusor, \fk*\ft inquit; quia illusor est, qui vel verba Dei, quæ novit, implere contemnit, vel eadem perverse intelligendo ac docendo corrumpit. Illusor est et ille, qui promissa ejus, quasi prava, despicit, ac iram districtionis, quasi tolerabilem; spernit. Necnon et ille qui proximorum simplicitati improbus insultat. Ideoque omnem hujusmodi illusorem merito divina abominatur justitia. Bene autem subditur: \ft*\fk Et cum simplicibus sermocinatio ejus, \fk*\ft quia superbi, dum simplicibus illudunt, prudentiores se illis, quos irrident, judicant. Sed horum prudentia, ut Jacobus ait: \ft*\fk terrena est, animalis, diabolica\fk*\ft Jacob. 3.. Sermocinatio autem Domini cum simplicibus est, quia illos sapientiæ secretis illustrat, quos terreni fastus ac duplicitatis nihil habere considerat. Unde ait: \ft*\fk Abscondisti hæc sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis\fk*\ft Luc. 10..\ft*\f* \v 33 Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur.\f + \fr 3.33 \fr*\fk In domo impii. \fk*\ft Ut purpurati divitis, qui in hac vita spiritualibus eguit, et post ad tantam pervenit inopiam, ut nec guttam aquæ, quam quærebat, acciperet, unde: \ft*\fk Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cœlestibus in Christo, qui in remuneratione audient: Venite, benedicti, \fk*\ft Matth. 15., etc. Sed ad litteram sæpe contingit eos, qui aliena diripiunt, ad ultimum inopia consumi; at illos qui sua largiuntur, etiam bonis abundare terrenis.\ft*\f* \v 34 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.\f + \fr 3.34 \fr*\fk Illusores. \fk*\ft Hos versus Jacobus et Petrus juxta antiquam translationem posuerunt: \ft*\fk Quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam\fk*\ft Jacob. 4..\ft*\f* \v 35 Gloriam sapientes possidebunt; stultorum exaltatio ignominia.] \c 4 \p \v 1 [Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.\f + \fr 4.1 \fr*\fk Audite, filii. \fk*\ft Hinc exhortaturus ad philosophiam, qualiter ipse sapientiam sit a patre edoctus, explicat.\ft*\f* \v 2 Donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis. \v 3 Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea.\f + \fr 4.3 \fr*\fk Nam et ego. \fk*\ft Nihil magis ad spem percipiendæ sapientiæ mentes erigit, quam cum eos, quos in sapientia jam clarescere miramur, aliquando parvulos et indoctos fuisse meminimus. \ft*\fk Unigenitus coram matre. \fk*\ft Quare autem Salomon se \ft*\fk unigenitum coram matre\fk*\ft nominat, quem fratrem uterinum præcessisse Scriptura testatur, nisi quia ille mox natus sine nomine, quasi nunquam esset, de vita decessit?\ft*\f* \v 4 Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi præcepta mea, et vives.\f + \fr 4.4 \fr*\fk Suscipiat, \fk*\ft etc. Hujusmodi monita Salomoni a David patre data: qui Verba dierum relegit, invenit.\ft*\f* \v 5 Posside sapientiam, posside prudentiam: ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.\f + \fr 4.5 \fr*\fk Posside. \fk*\ft In omnibus quæ possides, etc., usque ad juventam, venditis omnibus, comparavit.\ft*\f* \v 6 Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te. \v 7 Principium sapientiæ: posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam. \v 8 Arripe illam, et exaltabit te; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus. \v 9 Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.]\f + \fr 4.9 \fr*\fk Dabit capiti. \fk*\ft Patet de Salomone, etc., usque ad et corona insuper vitæ in futuro dabitur.\ft*\f* \v 10 [Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ.\f + \fr 4.10 \fr*\fk Audi, fili mi. \fk*\ft Expositis his quæ a patre acceperat, redit ad docendum auditorem sapientiam, quam cœpit.\ft*\f* \v 11 Viam sapientiæ monstrabo tibi; ducam te per semitas æquitatis:\f + \fr 4.11 \fr*\fk Per semitas æquitatis. \fk*\ft Semitæ, id est actiones æquitatis, etc., usque ad in viam pacis dirigentur.\ft*\f* \v 12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.\f + \fr 4.12 \fr*\fk Et currens. \fk*\ft Quo amplius et alacrius ad implenda Dei mandata cucurreris, eo minus adversa, quæ te impediant timebis. Nam quicunque in prava actione desudant, offendiculum in medio cursu reperiunt, quia extemplo, dum non provident, rapiuntur ad pœnam.\ft*\f* \v 13 Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua. \v 14 Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via. \v 15 Fuge ab ea, nec transeas per illam; declina, et desere eam. \v 16 Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint. \v 17 Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.\f + \fr 4.17 \fr*\fk Comedunt panem impietatis. \fk*\ft In actione scelerum, etc., usque ad testatur Scriptura.\ft*\f* \v 18 Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.\f + \fr 4.18 \fr*\fk Justorum autem semita. \fk*\ft Justorum opera in luce scientiæ peraguntur, et æternam ducunt ad vitam quæ est perfecta dies.\ft*\f* \v 19 Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant.\f + \fr 4.19 \fr*\fk Via impiorum. \fk*\ft Dicit de his, etc., usque ad quia currens non habebit offendiculum.\ft*\f* \v 20 Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.\f + \fr 4.20 \fr*\fk Fili mi, ausculta sermones meos. \fk*\ft Auscultandum monet sermonibus suis, et recedendum a cogitationibus pravis.\ft*\f* \v 21 Ne recedant ab oculis tuis: custodi ea in medio cordis tui: \v 22 vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas. \v 23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.\f + \fr 4.23 \fr*\fk Omni custodia serva cor tuum. \fk*\ft Sunt qui recte vivere videntur hominibus, etc., usque ad modus æstimatur vitæ.\ft*\f* \v 24 Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.\f + \fr 4.24 \fr*\fk Remove a te. \fk*\ft Duobus modis sciendum est, ut os tuum ne pravum loquatur aliquid: tua labia ne detractionibus assuescant custodias; et alios quoque, quos huic vitio subditos nosti, ne te corrumpant, fugias.\ft*\f* \v 25 Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.\f + \fr 4.25 \fr*\fk Et palpebræ. \fk*\ft Iter justitiæ, etc., usque ad meditando prævidere.\ft*\f* \v 26 Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur.\f + \fr 4.26 \fr*\fk Stabilientur. \fk*\ft Ne levitate mentis a proposito bono movearis, unde Apostolus: \ft*\fk Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper\fk*\ft I Cor. 15..\ft*\f* \v 27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.]\f + \fr 4.27 \fr*\fk Ne declines. \fk*\ft Dextera via bona est, etc., usque ad quod et de cæteris virtutibus et vitiis eodem modo intelligitur. \ft*\fk Averte pedem tuum. \fk*\ft Hoc est, ne huc vel illuc a recto devies, quia virtutes discretionem quærunt, quarum nimietas omnis in vitio est. Si averteris a malo pedem tuum. Si bona, quæ docui, Domino adjuvante, facere studueris, aderit ipse propitius conatibus tuis, ut et nunc recte ingredi, et tunc ad pacem valeas pervenire æternam.\ft*\f* \c 5 \p \v 1 [Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam:\f + \fr 5.1 \fr*\fk Fili mi, attende. \fk*\ft Hactenus generaliter castigaverat auditorem, hinc sub specie meretricis ab hæreticorum nequitia prohibet. \ft*\fk Inclina aurem. \fk*\ft Sapientiæ inclinandam aurem, et a meretrice fugiendum, præcipue a fornicaria monet.\ft*\f* \v 2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris;\f + \fr 5.2 \fr*\fk Labia tua. \fk*\ft Labia, etc., usque ad vel turpia faciendo commaculat.\ft*\f* \v 3 favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus:\f + \fr 5.3 \fr*\fk Favus enim. \fk*\ft Cum in ore hæretico, etc., usque ad veritas a stultis æstimatur. \ft*\fk Labia meretricis. \fk*\ft Patet de meretrice, quia et sermonis suavitatem et formositatem corporis ad capiendos miseros quærit. \ft*\fk Oleo guttur. \fk*\ft Oleo Spiritus sancti fides catholica consecratur: quo nitidius suum guttur ostentat, qui sua sensa patrum fide anteponit.\ft*\f* \v 4 novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.\f + \fr 5.4 \fr*\fk Novissima autem. \fk*\ft Potio absinthii intus amarescit, etc., usque ad quare autem idem gladius \ft*\fk biceps\fk*\ft sit dictus, aperit Dominus cum ait: \ft*\fk Sed eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam\fk*\ft Luc. 12..\ft*\f* \v 5 Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. \v 6 Per semitam vitæ non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.\f + \fr 5.6 \fr*\fk Vagi, \fk*\ft etc. Vagi sunt gressus hæreticorum, etc., usque ad quia una eademque cunctis est agnita per totum orbem fidelibus.\ft*\f* \v 7 Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. \v 8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.\f + \fr 5.8 \fr*\fk Longe fac. \fk*\ft Apostolus ait, etc., usque ad infirmis auditoribus prodest.\ft*\f* \v 9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli:\f + \fr 5.9 \fr*\fk Ne des, \fk*\ft etc. Ne honorem, quo ad imaginem Dei creatus es, immundorum spirituum voluntatibus subdas neque accepta vivendi spatia ad libitum adversarii crudelis expendas.\ft*\f* \v 10 ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,\f + \fr 5.10 \fr*\fk Ne forte impleantur extranei. \fk*\ft Ne dæmoniorum facta adjuves, etc., usque ad utinam lateret. \ft*\fk Et gemas, \fk*\ft etc. Ideo te castum custodi, etc., usque ad dicant quæ sequuntur.\ft*\f* \v 11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas: \v 12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,\f + \fr 5.12 \fr*\fk Cur detestatus. \fk*\ft De hæreticis specialiter patet, quia nec veterum patrum nec novorum dictis et exemplis potuerunt ab errore revocari.\ft*\f* \v 13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam? \v 14 pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.\f + \fr 5.14 \fr*\fk In medio ecclesiæ: \fk*\ft idem est Græce, etc., usque ad alienam ab eis vitam ducere non timuit.\ft*\f* \v 15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui;\f + \fr 5.15 \fr*\fk Bibe aquam. \fk*\ft Docet ab hæreticis cavendum et custodiæ Scripturarum ac lectioni attendendum: scientiam, inquit, quam aliis prædicas, ipse serva, et tui rigatione sermonis infundere.\ft*\f* \v 16 deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.\f + \fr 5.16 \fr*\fk Deriventur. \fk*\ft Cum ipse servaveris, tunc et aliis prædica, et in magna auditorum amplitudine divina eloquia, juxta uniuscujusque qualitatem, dispensa.\ft*\f* \v 17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.\f + \fr 5.17 \fr*\fk Habeto, \fk*\ft etc. Aquas in plateis dividimus, et tamen soli habemus, quando et exterius late prædicationes fundimus, et tamen per eas laudes humanas non ambimus. \ft*\fk Nec sint alieni. \fk*\ft Immundi spiritus participes fiunt doctoris, si ejus mentem, vel elatione dum prædicat, vel quolibet vitio corrumpunt. \ft*\fk Solus\fk*\ft autem \ft*\fk aquas possidet, \fk*\ft cum membris Ecclesiæ fideliter connexus, ab extraneis se conservat.\ft*\f* \v 18 Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.\f + \fr 5.18 \fr*\fk Sit vena. \fk*\ft Sit doctrina tua, et quæcunque nascuntur ex ea, in benedictione Ecclesiæ; et \ft*\fk lætare cum ea, cui ab adolescentia, \fk*\ft id est ex quo credidisti, conjunctus es.\ft*\f* \v 19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore; in amore ejus delectare jugiter.\f + \fr 5.19 \fr*\fk Cerva charissima. \fk*\ft Vel \ft*\fk gratissima, \fk*\ft ut quidem codices habent, sancta est Ecclesia, etc., \ft*\fk usque ad, \fk*\ft contra hæreticorum fraudes instruimur. \ft*\fk Amore, \fk*\ft etc. Non uxorio amori insistere docet; sed ne prima vivente aliam ducas, vel meretrici unquam socieris.\ft*\f* \v 20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius? \v 21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.\f + \fr 5.21 \fr*\fk Respicit Dominus. \fk*\ft Non se putent adulteri noctis tenebris, etc., \ft*\fk usque ad: et nox sicut dies illuminabitur.\fk*\f* \v 22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.\f + \fr 5.22 \fr*\fk Iniquitates, \fk*\ft etc. Peccator, etc., usque ad quam quo se arctius obligent, agunt.\ft*\f* \v 23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.]\f + \fr 5.23 \fr*\fk Ipse morietur. \fk*\ft Quia de adulteris, etc., usque ad quia disciplinam vitæ detestati sunt.\ft*\f* \c 6 \p \v 1 [Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam:\f + \fr 6.1 \fr*\fk Fili mi. \fk*\ft Litteraliter patet, etc., usque ad teipsum prius necesse est, quæ dixeris, custodire.\ft*\f* \v 2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. \v 3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.\f + \fr 6.3 \fr*\fk Suscita. \fk*\ft Non tantum ipse bene vivendo vigilare memento, sed illum, cui præes, a peccati torpore prædicando suscita.\ft*\f* \v 4 Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.\f + \fr 6.4 \fr*\fk Ne dederis\fk*\ft somnum oculis, etc., usque ad sed hæc propter mentis tædium digna invectione non corrigit.\ft*\f* \v 5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.]\f + \fr 6.5 \fr*\fk Eruere. \fk*\ft Quasi dicat: Velut damula de manu captantis, etc., usque ad et cœlestis vitæ pascua merearis intrare.\ft*\f* \v 6 [Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.\f + \fr 6.6 \fr*\fk Vade ad formicam. \fk*\ft Hinc vacantem hortatur, etc., usque ad de horreo priscæ actionis quod recondidit proferre.\ft*\f* \v 7 Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem, \v 8 parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. \v 9 Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo?\f + \fr 6.9 \fr*\fk Usquequo, piger, dormies, quando. \fk*\ft Usquequo, piger, dormies in vitiis, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur, et \ft*\fk veniet tibi quasi viator.\fk*\f* \v 10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias; \v 11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.]\f + \fr 6.11 \fr*\fk Egestas, et paupertas. \fk*\ft Patet juxta litteram, etc., usque ad quia improvisa et subitanea. \ft*\fk Si vero impiger. \fk*\ft Fructus terreni, etc., usque ad quia mercedem laborum indeficientem percipiet.\ft*\f* \v 12 [Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso;\f + \fr 6.12 \fr*\fk Homo apostata. \fk*\ft Dixerat de hæresi et aliis vitiorum generibus, etc., usque ad quod nulla interius radice subsistat.\ft*\f* \v 13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur, \v 14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. \v 15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.] \v 16 [Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus:\f + \fr 6.16 \fr*\fk Sex sunt. \fk*\ft De eodem quam sit odibilis Deo seminando discordiam insinuat. \ft*\fk Detestatur anima. \fk*\ft Secundum consuetudinem hominum loquitur, ut eum valde tales odisse significet, unde in Isaia: \ft*\fk Solemnitates vestras odivit anima mea\fk*\ft Isa. 1..\ft*\f* \v 17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,\f + \fr 6.17 \fr*\fk Oculos, \fk*\ft etc. Enumerat sex capitalia crimina, etc., usque ad qui concordiam fraternæ unitatis sciderunt.\ft*\f* \v 18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, \v 19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.] \v 20 [Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.\f + \fr 6.20 \fr*\fk Conserva, fili. \fk*\ft Nunc sub adulteræ mulieris specie prohibet ab auditione hæreseos.\ft*\f* \v 21 Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.\f + \fr 6.21 \fr*\fk Liga ea in corde, \fk*\ft id est, in cogitatione præcepta Dei fixa tene.\ft*\f* \v 22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis.\f + \fr 6.22 \fr*\fk Cum ambulaveris. \fk*\ft Tanta sit meditatio divinæ legis, etc., \ft*\fk usque ad: gradiantur tecum mandata Dei, ut te instruant. \fk*\fk Cum dormieris: \fk*\ft in morte custodiant animam tuam, ne rapiat hostis. Cum evigilaveris in resurrectione, loquere cum eis exspectando præmia, quæ tibi, si ea servasses, promissa erant.\ft*\f* \v 23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ: \v 24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ. \v 25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius:\f + \fr 6.25 \fr*\fk Non concupiscat. \fk*\ft Patet de adultera, sed hæretici si bene vivere et apte se agere videntur, vide ne seducaris eorum doctrinis.\ft*\f* \v 26 pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. \v 27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? \v 28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus?\f + \fr 6.28 \fr*\fk Pretium enim scorti. \fk*\ft Brevis voluptas fornicationis, etc., usque ad sed post paululum ardentior redit.\ft*\f* \v 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.\f + \fr 6.29 \fr*\fk Nunquid potest homo abscondere ignem. \fk*\ft Soli ei conceditur hæreticorum libros legere, qui adeo solidatus est in fide catholica, ut verborum dulcedine vel astutia nequeat ab ea separari.\ft*\f* \v 30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam;\f + \fr 6.30 \fr*\fk Non grandis est culpa. \fk*\ft Furtum non ex se, etc., usque ad sed quia Jerusalem plura commisit.\ft*\f* \v 31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet. \v 32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam; \v 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur: \v 34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ,\f + \fr 6.34 \fr*\fk Quia zelus et furor viri non, \fk*\ft etc. Et de Domino intelligendum est, etc., usque ad sive animam quamque fidelem corrumpere præsumit.\ft*\f* \v 35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.] \c 7 \p \v 1 [Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Fili,\f + \fr 7.1 \fr*\fk Fili mi. \fk*\ft Hæc periocha eadem quæ superior plenius explicat.\ft*\f* \v 2 serva mandata mea, et vives; et legem meam quasi pupillam oculi tui:\f + \fr 7.2 \fr*\fk Et legem meam. \fk*\ft Tam solerter serva, quæ doceo, quasi nil recti sine his aspicias.\ft*\f* \v 3 liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui. \v 4 Dic sapientiæ: Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam:\f + \fr 7.4 \fr*\fk Dic sapientiæ, soror. \fk*\ft Sapientiam ecclesiasticæ doctrinæ sororia tibi dilectione conjunge, ut hæc te a pollutione servet hæretica, quæ a vera castitate Ecclesiæ probatur extranea.\ft*\f* \v 5 ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quæ verba sua dulcia facit. \v 6 De fenestra enim domus meæ per cancellos prospexi,\f + \fr 7.6 \fr*\fk De fenestra. \fk*\ft Patet juxta litteram, etc., usque ad quia deseruit angustam viam quæ ducit ad vitam.\ft*\f* \v 7 et video parvulos; considero vecordem juvenem, \v 8 qui transit per plateam juxta angulum et prope viam domus illius graditur:\f + \fr 7.8 \fr*\fk Juxta angulum, \fk*\ft quia deflectit a rectitudine; et \ft*\fk prope viam domus illius graditur: \fk*\ft quia a via veritatis declinavit, merito viæ domus meretricis vel hæretici appropiat.\ft*\f* \v 9 in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine.\f + \fr 7.9 \fr*\fk In obscuro advesperascente. \fk*\ft Quia jam talis per cæcitatem cordis, ad tenebras festinat peccati et damnationis.\ft*\f* \v 10 Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas: garrula et vaga,\f + \fr 7.10 \fr*\fk Et ecce mulier occurrit ornatu illi meretricio. \fk*\ft Patent hæc cuncta, etc., usque ad spirituali morte perimit.\ft*\f* \v 11 quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis;\f + \fr 7.11 \fr*\fk Nec valens in domo. \fk*\ft Nulla est hæresis, quæ primis contenta sit discipulis hi enim sunt domus ejus, sed semper novos, quos decipiat quærit.\ft*\f* \v 12 nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians. \v 13 Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens:\f + \fr 7.13 \fr*\fk Apprehensumque deosculatur juvenem, \fk*\ft id est, falsorum verborum blandimentis tentat instabilem. \ft*\fk Et procaci vultu blanditur, dicens: \fk*\ft Juxta litteram patet, etc., usque ad nam et Dominus ad discipulos: \ft*\fk Sed venit hora, ut omnis qui interficit vos, \fk*\ft etc. Joan. 16..\ft*\f* \v 14 Victimas pro salute vovi; hodie reddidi vota mea: \v 15 idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi. \v 16 Intexui funibus lectulum meum; stravi tapetibus pictis ex Ægypto:\f + \fr 7.16 \fr*\fk Intexui funibus lectulum. \fk*\ft Solent lecti, etc., usque ad per quam hæretica mens sensum doctrinæ pestilentis, quasi meretrix thorum facinoris, se texuisse gloriatur.\ft*\f* \v 17 aspersi cubile meum myrrha, et aloë, et cinnamomo.\f + \fr 7.17 \fr*\fk Aspersi cubile meum. \fk*\ft Promittunt se tales odorem cœlestium habere virtutum, quibus sua suorumque corda, velut funibus cubilia venusta, consecrantur, quasi, Christi bonus odor sumus Deo.\ft*\f* \v 18 Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies.\f + \fr 7.18 \fr*\fk Veni, inebriemur uberibus. \fk*\ft Doctrinæ sanctæ poculis se invicem satiandos jactant hæretici, et virtutum gratia conjungendos, donec eorum gesta lux sequatur æterna.\ft*\f* \v 19 Non est enim vir in domo sua: abiit via longissima: \v 20 sacculum pecuniæ secum tulit; in die plenæ lunæ reversurus est in domum suam.\f + \fr 7.20 \fr*\fk Sacculum pecuniæ secum tulit. \fk*\ft Gloriam resurrectionis, immortalitatis decus, quo illius patriæ cives lætificaret et ditaret.\ft*\f* \v 21 Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum. \v 22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur: \v 23 donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur. \v 24 Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei. \v 25 Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus; \v 26 multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.\f + \fr 7.26 \fr*\fk Et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. \fk*\ft Ut ipse Salomon sapientissimus, etc., usque ad qui negaverit errat.\ft*\f* \v 27 Viæ inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis.]\f + \fr 7.27 \fr*\fk Viæ inferi domus ejus, penetrantes. \fk*\ft Sed de Ecclesia Dominus ait: \ft*\fk Portæ inferi non prævalebunt adversus eam\fk*\ft Matth. 16.. \ft*\fk Interiora mortis. \fk*\ft Obscuriora et arctiora gehennæ tormenta, quibus hæreticos et fornicatores constat esse mergendos.\ft*\f* \c 8 \p \v 1 [Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam?\f + \fr 8.1 \fr*\fk Nunquid non sapientia, \fk*\ft etc. Dominus palam locutus est mundo: et in occulto locutus est nihil. Quid ergo neglecto Evangelio ejus, ad hæresim et lasciviam miseri confluunt?\ft*\f* \v 2 In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans,\f + \fr 8.2 \fr*\fk In summis, \fk*\ft etc. In monte discipulos simul et turbas docuit, etc, usque ad qui contra eum in occulto loquuntur?\ft*\f* \v 3 juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens: \v 4 O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum.\f + \fr 8.4 \fr*\fk O viri, ad vos. \fk*\ft Ad viros clamat, id est ad strenuos verbi auditores: in utroque sexu namque feminæ, id est, fluxæ mentes sapientiæ verba percipere nequeunt.\ft*\f* \v 5 Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite.\f + \fr 8.5 \fr*\fk Intelligite, parvuli, \fk*\ft etc. Manifestum est de Domino, etc., usque ad quos seducere valeat, quærit.\ft*\f* \v 6 Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent. \v 7 Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.\f + \fr 8.7 \fr*\fk Labia mea. \fk*\ft Duo testamenta, etc., usque ad ad prædicandum salutem universum aperta per orbem.\ft*\f* \v 8 Justi sunt omnes sermones mei: non est in eis pravum quid, neque perversum; \v 9 recti sunt intelligentibus, et æqui invenientibus scientiam. \v 10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum eligite: \v 11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari.] \v 12 [Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. \v 13 Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor.\f + \fr 8.13 \fr*\fk Arrogantiam. \fk*\ft Arrogantiam et superbiam in eis, etc., usque ad sed juxta auditorum libitum sua verba commutant.\ft*\f* \v 14 Meum est consilium et æquitas; mea est prudentia, mea est fortitudo.\f + \fr 8.14 \fr*\fk Meum est consilium. \fk*\ft Non se extollat humana præsumptio: plenitudinem virtutum sola Dei sapientia possidet, ab hac humana infirmitas, quidquid habet virtutis, accipit.\ft*\f* \v 15 Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt;\f + \fr 8.15 \fr*\fk Per me reges. \fk*\ft Reges dicit apostolos, etc., usque ad ait enim: \ft*\fk Sine me nihil potestis facere\fk*\ft Joan. 15..\ft*\f* \v 16 per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam. \v 17 Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me.\f + \fr 8.17 \fr*\fk Ego diligentes, \fk*\ft etc. \ft*\fk Qui diligit me, diligetur a Patre: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum\fk*\ft Joan. 14.. \ft*\fk Mane\fk*\ft quippe ad sapientiam \ft*\fk vigilant, \fk*\ft qui innovato mentis studio ad Christi visionem attingere satagunt.\ft*\f* \v 18 Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia.\f + \fr 8.18 \fr*\fk Mecum sunt divitiæ. \fk*\ft Opes superbas, opes excelsas dicit, etc., usque ad et promissa ipsius exspectamus in quibus est justitia.\ft*\f* \v 19 Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina me argento electo. \v 20 In viis justitiæ ambulo, in medio semitarum judicii: \v 21 ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam.] \v 22 [Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio.\f + \fr 8.22 \fr*\fk Dominus possedit me. \fk*\ft Hucusque locutus est parabolice ad Filium, nunc vero quia mentionem fecerat de sapientia, et non dixerat quæ esset, et quantæ dignitatis, quasi incidenter ostendit et commendat eam secundum utramque naturam, scilicet divinam et humanam, dicit \ft*\fk Dominus, \fk*\ft etc. Viæ Domini sunt opera, etc., usque ad caro enim ejus propter opera, divinitas ante opera.\ft*\f* \v 23 Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. \v 24 Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant, \v 25 necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar. \v 26 Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ. \v 27 Quando præparabat cælos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos; \v 28 quando æthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum; \v 29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terræ: \v 30 cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, \v 31 ludens in orbe terrarum; et deliciæ meæ esse cum filiis hominum.\f + \fr 8.31 \fr*\fk Ludens in orbe. \fk*\ft Quia cum tempora et creaturæ orbis terræ cœpissent, ipse, quod erat, in Patre Filius manebat: hoc ideo, ne quis eum cum creaturis et temporibus esse prohiberet.\ft*\f* \v 32 Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas. \v 33 Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam. \v 34 Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei.\f + \fr 8.34 \fr*\fk Ad fores. \fk*\ft Scripturas, vel doctores; iidem et postes, sine quibus ad vitam, quam pollicetur, non valemus ingredi.\ft*\f* \v 35 Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. \v 36 Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam; omnes qui me oderunt diligunt mortem.] \c 9 \p \v 1 [Sapientia ædificavit sibi domum: excidit columnas septem.\f + \fr 9.1 \fr*\fk Sapientia ædificavit. \fk*\ft Quia de æternitate divinitatis Christi sufficienter dixerat, etc., usque ad quia ab amore sæculi disjunctos ad portandam Ecclesiæ fabricam erexit. \ft*\fk Columnas septem. \fk*\ft Scilicet Ecclesias per orbem, etc., usque ad quasi sustentando continerent.\ft*\f* \v 2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam. \v 3 Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis. \v 4 Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est: \v 5 Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.\f + \fr 9.5 \fr*\fk Venite, comedite panem meum. \fk*\ft In unam Christi personam junctam divinitatem et humanitatem, vel, in \ft*\fk pane\fk*\ft corpus, in \ft*\fk vino\fk*\ft sanguis ejus, quo in altari satiamur.\ft*\f* \v 6 Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.]\f + \fr 9.6 \fr*\fk Relinquite. \fk*\ft Post oblatas epulas addit et vitæ monita, ut quos perceptis suæ incarnationis mysteriis reficit, doctrinæ pariter instruat verbis.\ft*\f* \v 7 [Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.\f + \fr 9.7 \fr*\fk Qui erudit, \fk*\ft etc. Quasi interrogares, etc., usque ad et majorem credens.\ft*\f* \v 8 Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te.\f + \fr 9.8 \fr*\fk Noli arguere. \fk*\ft Non est timendum, etc., usque ad sed dilectionis ejus gratia cessandum.\ft*\f* \v 9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere. \v 10 Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia. \v 11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ. \v 12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.]\f + \fr 9.12 \fr*\fk Si sapiens. \fk*\ft Moneo te ad sapientiam, quod tamen tibi prodest, non mihi. Si enim \ft*\fk sapiens fueris, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 13 [Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,\f + \fr 9.13 \fr*\fk Mulier stulta. \fk*\ft Superius commendavit sapientiam per divinitatem et humanitatem, nunc per contrarium illam eamdem commendabiliorem ostendit, ubi \ft*\fk mulier stulta, \fk*\ft etc., quæ est ei contraria, \ft*\fk sedet, \fk*\ft etc. \ft*\fk Mulier, \fk*\ft etc. Mulier hic hæresis est, etc., usque ad hæc in supercilio mentis attollitur.\ft*\f* \v 14 sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco, \v 15 ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo: \v 16 Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est:\f + \fr 9.16 \fr*\fk Qui est parvulus. \fk*\ft Sapientia parvulos atque insipientes, etc., usque ad et ad se divertere.\ft*\f* \v 17 Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.\f + \fr 9.17 \fr*\fk Aquæ furtivæ. \fk*\ft Sapientia palam mensam omnibus proposuit, etc., usque ad prohibita et illicita connubia dulciora esse asseverat.\ft*\f* \v 18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.]\f + \fr 9.18 \fr*\fk Et ignoravit quod ibi. \fk*\ft Nescit mulier adultera, etc., usque ad et in excelsis cœlorum convivæ fidelium.\ft*\f* \c 10 \p \v 1 [Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ.\f + \fr 10.1 \fr*\fk Parabolæ Salomonis. \fk*\ft Novum ponit titulum, quia novum genus locutionis incipit, scilicet, ut non, sicut prius, de singulis bonorum malorumve partibus diutius disputet; sed alternis versibus actus utrorumque describat. \ft*\fk Filius sapiens. \fk*\ft Qui accepta fidei mysteria bene servat, lætificat Deum Patrem; qui vero hæc actione mala vel hæresi commaculat, matrem contristat Ecclesiam.\ft*\f* \v 2 Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte.\f + \fr 10.2 \fr*\fk Nil proderunt. \fk*\ft Et a transitoria morte, etc., usque ad quod pro vita sunt dati, conferunt.\ft*\f* \v 3 Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet.\f + \fr 10.3 \fr*\fk Non affliget Dominus. \fk*\ft Et si aliquando, etc., usque ad juste vindicando, retorquet.\ft*\f* \v 4 Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes.\f + \fr 10.4 \fr*\fk Egestatem operata. \fk*\ft Qui negligenter vivit in hoc sæculo, egebit bonis in futuro; at qui fortiter Domino militant, divitiis æternæ beatitudinis remunerantur.\ft*\f* \v 5 Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit æstate, filius confusionis.\f + \fr 10.5 \fr*\fk Qui congregat. \fk*\ft Qui congregat Christo animas fidelium, filius sapiens est. Et quidem hæc \ft*\fk messis multa est, operarii vero pauci\fk*\ft Matth. 9.. Qui vero hoc tempore acceptabili a sua salute curanda torpescit, confundetur in die tribulationis.\ft*\f* \v 6 Benedictio Domini super caput justi; os autem impiorum operit iniquitas.\f + \fr 10.6 \fr*\fk Os autem impiorum. \fk*\ft Quod comessationi, ebrietati et colloquiis malis serviebat, propter iniquitatem, quam congessit, condemnabitur. Denique \ft*\fk os\fk*\ft illius \ft*\fk iniquitas operuit\fk*\ft qui in tormentis positus in lingua sibi, in qua ob plura scelera plus punitus est, refrigerium quæsivit.\ft*\f* \v 7 Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.\f + \fr 10.7 \fr*\fk Memoria. \fk*\ft In hac vita boni bonos, etc., usque ad et ignis eorum non exstinguetur.\ft*\f* \v 8 Sapiens corde præcepta suscipit; stultus cæditur labiis.\f + \fr 10.8 \fr*\fk Stultus ceditur labiis, \fk*\ft vel suis, quibus damnari meruit, quia \ft*\fk mors et vita in manibus linguæ\fk*\ft Isa. 66., vel eorum a quibus, quia corrigi non potuit, sententiam damnationis accepit; unde: \ft*\fk Domine, libera animam meam a labiis iniquis\fk*\ft Psal. 119..\ft*\f* \v 9 Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas manifestus erit.\f + \fr 10.9 \fr*\fk Qui ambulat, \fk*\ft qui simpliciter se vivere novit, etc., usque ad ac digna factis recipit, \ft*\fk nihil enim occultum quod non reveletur\fk*\ft Matth. 10..\ft*\f* \v 10 Qui annuit oculo dabit dolorem; et stultus labiis verberabitur.] \v 11 [Vena vitæ os justi, et os impiorum operit iniquitatem. \v 12 Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas. \v 13 In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde.\f + \fr 10.13 \fr*\fk Virga in dorso ejus. \fk*\ft Vindicta in sequenti vita, etc., usque ad recte subditur: \ft*\fk Sapientes abscondunt, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 14 Sapientes abscondunt scientiam; os autem stulti confusioni proximum est. \v 15 Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus; pavor pauperum egestas eorum.\f + \fr 10.15 \fr*\fk Substantia divitis. \fk*\ft Spiritualiter: Qui in Deum dives est per bona opera, confidit in illo, quasi qui in urbe inexpugnabili, quæ a nullo hoste possit superari; at, qui virtutum inopia coangustantur, ideo cœlestibus egent divitiis, quia noxio pavore timent duros pro Domino tolerare labores.\ft*\f* \v 16 Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum. \v 17 Via vitæ custodienti disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat. \v 18 Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est.\f + \fr 10.18 \fr*\fk Abscondunt scientiam, \fk*\ft etc. Si ergo verax et sapiens esse desideras, odium neque in abscondito cordis conteges, neque per oris contumeliam proferas; sed tuum cor dilectione et os veritate repleatur.\ft*\f* \v 19 In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est. \v 20 Argentum electum lingua justi; cor autem impiorum pro nihilo. \v 21 Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.] \v 22 [Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio. \v 23 Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia.\f + \fr 10.23 \fr*\fk Quasi per risum stultus operatur scelus. \fk*\ft Prudentia a providendo nomen accepit. Stultus est igitur qui gaudet in scelere. Sapientis autem est et ejus qui viri nomine dignus sit, prævidere, quia risus dolore miscebitur, et gaudia peccandi pœna sequetur ultionis.\ft*\f* \v 24 Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum justus dabitur.\f + \fr 10.24 \fr*\fk Quod timet impius, veniet super. \fk*\ft De illo impio dicit, etc., usque ad quod corde tenent, adveniet.\ft*\f* \v 25 Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum.\f + \fr 10.25 \fr*\fk Quasi tempestas. \fk*\ft De persecutoribus Ecclesiæ dicit, qui domum fidei subvertere quærunt. Sed illa in vero fundamento, id est, in Christo collocata, ipsi extemplo dispereunt.\ft*\f* \v 26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.\f + \fr 10.26 \fr*\fk Sicut acetum dentibus. \fk*\ft Sicut hæreticorum perfidia, etc., usque ad et etiam verbis impugnant, unde: \ft*\fk A nobis exierunt, sed ex nobis non erant\fk*\ft I Joan. 2..\ft*\f* \v 27 Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur. \v 28 Exspectatio justorum lætitia, spes autem impiorum peribit.\f + \fr 10.28 \fr*\fk Spes autem. \fk*\ft Non contra id quod supra dicitur, etc., usque ad De his qui scienter delinquunt, adjungit.\ft*\f* \v 29 Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum.\f + \fr 10.29 \fr*\fk Fortitudo simplicis via ejus, et pavor. \fk*\ft Si obscura Scripturarum, etc., usque ad operari contemnunt.\ft*\f* \v 30 Justus in æternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram. \v 31 Os justi parturiet sapientiam; lingua pravorum peribit. \v 32 Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa.] \c 11 \p \v 1 [Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus.\f + \fr 11.1 \fr*\fk Statera dolosa. \fk*\ft Vel pecuniæ vel judicii, etc., usque ad et actioni congruit.\ft*\f* \v 2 Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.\f + \fr 11.2 \fr*\fk Ubi fuerit superbia. \fk*\ft Superbi, vel contumeliose se gerunt per contemptum sive per ignorantiam disciplinæ, vel proximis contumeliam ingerunt, vel qui se exaltat humiliabitur.\ft*\f* \v 3 Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos. \v 4 Non proderunt divitiæ in die ultionis; justitia autem liberabit a morte. \v 5 Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius. \v 6 Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui. \v 7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.\f + \fr 11.7 \fr*\fk Mortuo homine impio. \fk*\ft Hoc Origenes nescivit, etc., usque ad et ad eos fortasse pertinet quod sequitur. \ft*\fk Exspectatio sollicitorum. \fk*\ft Sollicitudo bonorum est implere Dei præcepta; at malorum scienter peccantium, quod æternam rapientur ad pœnam. Ideoque exspectatio illorum coronabitur; istorum damnabitur, etiam ante judicium, damuante propria conscientia.\ft*\f* \v 8 Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.] \v 9 [Simulator ore decipit amicum suum; justi autem liberabuntur scientia.\f + \fr 11.9 \fr*\fk Simulator. \fk*\ft Hæreticus simulans catholicam doctrinam, decipit auditorem suum. Qui veritatem sequuntur Evangelii liberabuntur sapientia catholica, ne decipula decipiantur hæretica.\ft*\f* \v 10 In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. \v 11 Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur. \v 12 Qui despicit amicum suum indigens corde est; vir autem prudens tacebit.\f + \fr 11.12 \fr*\fk Qui despicit, \fk*\ft etc. Non est despiciendus, qui nos simpliciter amat, etsi quid inepte agat: qui enim hoc facit, indiget sapientia. Prudens autem publice tacet, occulte castigat, quod melius in sequentibus aperitur.\ft*\f* \v 13 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum. \v 14 Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.\f + \fr 11.14 \fr*\fk Ubi non est gubernator, populus corruet, salus autem ubi multa consilia. \fk*\ft Ne enim putares, etc., usque ad ut a pluribus corrigatur.\ft*\f* \v 15 Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo; qui autem cavet laqueos securus erit.\f + \fr 11.15 \fr*\fk Affligetur. \fk*\ft Ad litteram patet, etc., usque ad seipsum ante districti judicis oculos ultione dignum reddet. \ft*\fk Qui autem cavet laqueos securus erit. \fk*\ft Securus erit in futuro qui nunc bene formidolosus et sua peccata per pœnitentiam curat, et ab impœnitentium societate se immunem servat.\ft*\f* \v 16 Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.] \v 17 [Benefacit animæ suæ vir misericors; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit. \v 18 Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis. \v 19 Clementia præparat vitam, et sectatio malorum mortem. \v 20 Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant. \v 21 Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur.\f + \fr 11.21 \fr*\fk Manus in manu. \fk*\ft Qui manum jungit in manu, etc., usque ad unde præmissum est: \ft*\fk Abominabile Domino cor pravum.\fk*\f* \v 22 Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.\f + \fr 11.22 \fr*\fk Circulus aureus in naribus, \fk*\ft etc. Si suis naribus circulum auri fixeris, etc., usque ad quia carnalibus deditus.\ft*\f* \v 23 Desiderium justorum omne bonum est; præstolatio impiorum furor. \v 24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. \v 25 Anima quæ benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. \v 26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium. \v 27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.\f + \fr 11.27 \fr*\fk Bene consurgit diluculo qui quærit bona, \fk*\ft etc., id est ad vitam consurgit in tempore resurrectionis, quia nunc bona agit in tempore operationis. Qui autem mala, quæ dicat vel agat, inquirit, eorum pondere ab altioribus retardatur.\ft*\f* \v 28 Qui confidit in divitiis suis corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt.\f + \fr 11.28 \fr*\fk Justi autem quasi, \fk*\ft etc. Quasi, qui spe futurorum præmiorum bona faciunt in præsenti, juste, quod sperant, accipiunt. Virens quippe in arbore folium, fructus, quos nondum ostendit, signat affuturos: et justi quasi virens folium germinant, qui spe salvi facti in fidei ac virtutum gratia proficere non cessant.\ft*\f* \v 29 Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti.\f + \fr 11.29 \fr*\fk Qui stultus est. \fk*\ft Impius vivit pio; ille damnatur, iste accipit bravium, pro quo certabat.\ft*\f* \v 30 Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est.\f + \fr 11.30 \fr*\fk Qui suscipit. \fk*\ft Qui animarum curam pro Domino suscipit, etc., usque ad ut sublimius cum Domino regnet, procurat.\ft*\f* \v 31 Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator !]\f + \fr 11.31 \fr*\fk Si justus. \fk*\ft Si martyres tanta patiuntur injuste, etc., usque ad etsi enim impii non sumus, certe si peccatores nos esse negamus, \ft*\fk nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est.\fk*\f* \c 12 \p \v 1 [Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est.\f + \fr 12.1 \fr*\fk Qui bonus est, \fk*\ft etc. Horum versiculorum connexio talis est; qui bonus est non confidit in cogitationibus suis; sed Domini gratiam quærit, ac per illam pie vivit. Qui autem in cogitationibus suis confidit, bonus esse nequit: qui enim gratiam Dei non curat quærere, in prava actione perdurat.\ft*\f* \v 2 Qui bonus est hauriet gratiam a Domino; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit. \v 3 Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur. \v 4 Mulier diligens corona est viro suo; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit.\f + \fr 12.4 \fr*\fk Mulier. \fk*\ft Ad litteram, mulier bona et casta, etc., usque ad putredo pravi dogmatis corrumpit.\ft*\f* \v 5 Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta.\f + \fr 12.5 \fr*\fk Cogitationes. \fk*\ft Justi sua facta, etc., usque ad obliti timoris Domini.\ft*\f* \v 6 Verba impiorum insidiantur sanguini; os justorum liberabit eos. \v 7 Verte impios, et non erunt; domus autem justorum permanebit.\f + \fr 12.7 \fr*\fk Verte impios. \fk*\ft Multa impietas in diis gentium, etc., usque ad sed quæcunque membra hinc illuc perveniunt, quæ sperabant, gaudia inveniunt.\ft*\f* \v 8 Doctrina sua noscetur vir; qui autem vanus et excors est patebit contemptui. \v 9 Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane. \v 10 Novit justus jumentorum suorum animas; viscera autem impiorum crudelia.\f + \fr 12.10 \fr*\fk Novit, \fk*\ft id est compatitur hebetudini ac fragilitati proximorum sibi commissorum. \ft*\fk Viscera autem impiorum crudelia, \fk*\ft qui non compatiuntur subditis; sed sicut Dominus ait: \ft*\fk Percutiunt pueros et ancillas, \fk*\ft dicentes: \ft*\fk Moram facit Dominus meus venire.\fk*\f* \v 11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam. \v 12 Desiderium impii munimentum est pessimorum; radix autem justorum proficiet.]\f + \fr 12.12 \fr*\fk Desiderium. \fk*\ft Desiderat impius, etc., usque ad dicit e contra de bonis. \ft*\fk Radix autem justorum proficiet, \fk*\ft fides, spes, charitas, quibus in Christo sunt radicati non eos fallunt; sed plus quam sperant in futuro percipient.\ft*\f* \v 13 [Propter peccata labiorum ruina proximat malo; effugiet autem justus de angustia. \v 14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei. \v 15 Via stulti recta in oculis ejus; qui autem sapiens est audit consilia. \v 16 Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat injuriam callidus est.\f + \fr 12.16 \fr*\fk Fatuus, \fk*\ft etc. Qui in præsenti desiderat ulcisci, fatuus est; qui autem pro Domino contemnit, sapiens est. \ft*\fk Qui autem dissimulat: \fk*\ft non sic vult occultari, ut duret, sed omnino deleatur; est enim natura iræ ut prolata, magis ferveat; occultata, languescat.\ft*\f* \v 17 Qui quod novit loquitur, index justitiæ est; qui autem mentitur, testis est fraudulentus. \v 18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ: lingua autem sapientium sanitas est.\f + \fr 12.18 \fr*\fk Lingua autem sapientium est sanitas, \fk*\ft etc., quia et bona, quæ promittunt, ipsi perficiendo ad vitam perveniunt; et aliis, quæ sequantur, demonstrant\ft*\f* \v 19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.\f + \fr 12.19 \fr*\fk Labium veritatis, \fk*\ft etc. Fides catholica semper permanebit; qui autem repente nova dogmata inserit, mendacii minister est.\ft*\f* \v 20 Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. \v 21 Non contristabit justum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo. \v 22 Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei. \v 23 Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.]\f + \fr 12.23 \fr*\fk Homo versutus. \fk*\ft Sapiens et prudens: qui aliquando celat scientiam, vel non valens loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; vel nolens dare sanctum canibus, vel margaritas ante porcos projicere, vel mittere. \ft*\fk Cor insipientium provocat. \fk*\ft Vel quando plus appetunt sapere quam oportet sapere, et in cogitationibus evanescendo, pro sapientia stultitiam habent et tenent; vel aliis, quæ nequeunt capere, ingerentes, quasi infirmis oculis lumen solis, id est sapientiæ, quam habere videbantur auferunt.\ft*\f* \v 24 [Manus fortium dominabitur; quæ autem remissa est, tributis serviet.\f + \fr 12.24 \fr*\fk Manus fortium. \fk*\ft Perfecti non solum vitiorum bella superant, sed et electis fratribus majore virtutum gratia principantur. \ft*\fk Quæ autem remissa. \fk*\ft Qui dissoluti animo, etc., usque ad non enim de talibus desperandum est, cum adjungit, \ft*\fk mœror justi, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 25 Mœror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur.\f + \fr 12.25 \fr*\fk Mæror in corde, \fk*\ft etc., quia necesse est ut prius peccatorem mœror pœnitentiæ salubriter humiliet, et post per judicium sacerdotis datæ reconciliationis sermo lætificet vel reficiat. \ft*\fk Qui negligit damnum, \fk*\ft etc. Si hoc ad litteram accipitur, etc., usque ad vel ipsam carnem morti tradit?\ft*\f* \v 26 Qui negligit damnum propter amicum, justus est; iter autem impiorum decipiet eos. \v 27 Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium.\f + \fr 12.27 \fr*\fk Non inveniet, \fk*\ft etc. Fraude namque acquisita pecunia, etc., usque ad quibus æternæ vitæ claritas auro pretiosior emitur.\ft*\f* \v 28 In semita justitiæ vita; iter autem devium ducit ad mortem.] \c 13 \p \v 1 [Filius sapiens doctrina patris; qui autem illusor est non audit cum arguitur.\f + \fr 13.1 \fr*\fk Filius sapiens. \fk*\ft Tantum distat inter sapientem et stultum, ut hic aliquando profectu eruditionis ad eum, qui se docuerat, docendum perveniat: ille, ne, cum arguitur, audiat.\ft*\f* \v 2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua. \v 3 Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. \v 4 Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur.\f + \fr 13.4 \fr*\fk Vult et non vult piger. \fk*\ft Vult regnare cum Domino, etc., usque ad et Jesus filius Sirach: \ft*\fk Væ peccatori terram duabus viis ingredienti. \fk*\fk Anima autem operantium\fk*\ft jussa dominica \ft*\fk impinguabitur, \fk*\ft quia perfecta supernorum dulcedine reficietur; unde: \ft*\fk Sicut adipe\fk*\ft Psal. 26., etc.; vel, qui piis pro Domino laboribus insudant, immarcescibili corona donabuntur.\ft*\f* \v 5 Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur. \v 6 Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.] \v 7 [Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.\f + \fr 13.7 \fr*\fk Est quasi dives, \fk*\ft non vere, ut qui induebatur purpura et bysso Luc. 16.; sed quia Deum non habuit, etc., usque ad quid vera paupertas agat, subditur.\ft*\f* \v 8 Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. \v 9 Lux justorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur. \v 10 Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. \v 11 Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.\f + \fr 13.11 \fr*\fk Substantia, \fk*\ft etc. Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem, etc., usque ad multiplicia supernæ beatitudinis munera percipiet, de quo:\ft*\f* \v 12 Spes quæ differtur affligit animam; lignum vitæ desiderium veniens.]\f + \fr 13.12 \fr*\fk Spes quæ differtur, \fk*\ft etc. Quia nimirum, etc., usque ad ipse est enim \ft*\fk lignum vitæ amplectentibus se.\fk*\f* \v 13 [Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur.\f + \fr 13.13 \fr*\fk Qui detrahit. \fk*\ft Aliter, etc., usque ad unde: \ft*\fk Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 14 Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.\f + \fr 13.14 \fr*\fk Lex sapientis. \fk*\ft Ex quo homo sapere incipit, utitur hac lege, ut mortem vitet et vitam acquirat.\ft*\f* \v 15 Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago. \v 16 Astutus omnia agit cum consilio; qui autem fatuus est aperit stultitiam.\f + \fr 13.16 \fr*\fk Cum consilio, \fk*\ft maxime divino, quod est in Scripturis. Fatuus enim est qui extra hoc consilium vivit, quamvis naturaliter prudens videatur.\ft*\f* \v 17 Nuntius impii cadet in malum; legatus autem fidelis, sanitas. \v 18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. \v 19 Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala. \v 20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.]\f + \fr 13.20 \fr*\fk Qui cum sapientibus. \fk*\ft Quilibet simplex aut rusticus, qui arcana sapientiæ comprehendere nequit, si tamen exempla sapientum vivendo sectatur, jure inter sapientes numerabitur. \ft*\fk Amicus stultorum. \fk*\ft Qui stultos, non quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt, vel histriones, vel hujusmodi, non ut instruendo corrigat, amat, sed ut favendo, deteriores efficiat: licet sapiens videatur, stultorum damnatione tenebitur.\ft*\f* \v 21 [Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona. \v 22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.\f + \fr 13.22 \fr*\fk Bonus homo, \fk*\ft etc., sæpe boni sine filiis obeunt, etc., usque ad regnum Dei datum est genti facienti fructum ejus.\ft*\f* \v 23 Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.\f + \fr 13.23 \fr*\fk Multi cibi. \fk*\ft Alius translator, etc., usque ad utrique autem sensui congruit, quod subdit.\ft*\f* \v 24 Qui parcit virgæ odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit.\f + \fr 13.24 \fr*\fk Qui parcit virgæ odit filium suum, \fk*\ft etc. Nam et bonus pater filium, et discipulum magister catholicus, ne ad iniquitatem deflectat, sollicitus erudit.\ft*\f* \v 25 Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.] \c 14 \p \v 1 [Sapiens mulier ædificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet.\f + \fr 14.1 \fr*\fk Sapiens, \fk*\ft etc. \ft*\fk Destruet\fk*\ft male vivendo, et aliquando aperte regnando, etc., usque ad de quibus aperte subdit:\ft*\f* \v 2 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. \v 3 In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos.\f + \fr 14.3 \fr*\fk In ore stulti. \fk*\ft Quia stulti per vaniloquium humiles, quos despiciunt, affligunt; sed hi per doctrinam sapientium, ne decipiantur, se muniunt.\ft*\f* \v 4 Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.\f + \fr 14.4 \fr*\fk Ubi non, \fk*\ft etc. Hæc hærent superioribus, etc., usque ad qui Sareptanam viduam pascit a qua et ipse pascitur.\ft*\f* \v 5 Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis. \v 6 Quærit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis.\f + \fr 14.6 \fr*\fk Quærit derisor sapientiam, \fk*\ft etc. Ut Caiphas, etc., usque ad quia perverse quærunt, nunquam prorsus inveniunt.\ft*\f* \v 7 Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.\f + \fr 14.7 \fr*\fk Vade contra, \fk*\ft etc. Ideo derisor sapientiam, quam quærit, non invenit, etc., usque ad ejusque meditationi operam dare satagunt.\ft*\f* \v 8 Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans. \v 9 Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia. \v 10 Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.\f + \fr 14.10 \fr*\fk Extraneus. \fk*\ft Id est reprobus, etc., usque ad unde subditur: \ft*\fk Dominus impiorum, \fk*\ft etc. \ft*\fk Sapiens timet et declinat. \fk*\ft Sicut stulti est de sua alacritate confidere, etc., usque ad aut post mortem fortiter pœnas ferat.\ft*\f* \v 11 Domus impiorum delebitur: tabernacula vero justorum germinabunt. \v 12 Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. \v 13 Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. \v 14 Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.] \v 15 [Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. \v 16 Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit. \v 17 Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.\f + \fr 14.17 \fr*\fk Impatiens, \fk*\ft etc. Reprehensibilis quidem est impatiens, etc., usque ad inter reprobos æstimatur.\ft*\f* \v 18 Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam. \v 19 Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.\f + \fr 14.19 \fr*\fk Jacebunt mali ante bonos. \fk*\ft Videntes tormenta eorum, etc., usque ad ad videnda eorum supplicia.\ft*\f* \v 20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi. \v 21 Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. \v 22 Errant qui operantur malum; misericordia et veritas præparant bona. \v 23 In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. \v 24 Corona sapientium divitiæ eorum; fatuitas stultorum imprudentia.\f + \fr 14.24 \fr*\fk Fatuitas stultorum. \fk*\ft Imprudentia, quasi improvidentia dicitur.\ft*\f* \v 25 Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.]\f + \fr 14.25 \fr*\fk Liberat animas testis fidelis. \fk*\ft Catholicus prædicatur, qui testimonia Scripturarum fideliter prædicat, et profert; hæreticus mendacia. \ft*\fk Profert mendacia. \fk*\ft Alia translatio: Incendit autem mendacio animas dolosus deceptor. \ft*\fk Versipellis, \fk*\ft id est diabolus, qui mala, quæ suggerit, bona mentitur: et dum bona promittit æterna, ducit ad tormenta.\ft*\f* \v 26 [In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.\f + \fr 14.26 \fr*\fk In timore Domini. \fk*\ft Timor Domini fiduciam fortitudinis præstat, etc., usque ad speraverunt in Domino.\ft*\f* \v 27 Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.\f + \fr 14.27 \fr*\fk Timor Domini. \fk*\ft Hæc est spes eorum, etc., usque ad unde, \ft*\fk Initium sapientiæ timor Domini\fk*\ft Psal. 9..\ft*\f* \v 28 In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. \v 29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. \v 30 Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia.\f + \fr 14.30 \fr*\fk Vita carnium. \fk*\ft Per carnem infirma, per ossa firma. Si mentis innocentia custoditur, etsi quæ foris infirma sunt, quandoque roborantur; unde subdit: \ft*\fk Putredo ossium invidia, \fk*\ft quia per livoris vitium ante oculos Dei pereunt ea quæ humanis oculis fortia videntur. Ossa enim per invidiam putrescere, est robusta quæque perire.\ft*\f* \v 31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis. \v 32 In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua. \v 33 In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet. \v 34 Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum. \v 35 Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit.] \c 15 \p \v 1 [Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem.\f + \fr 15.1 \fr*\fk Responsio mollis frangit iram. \fk*\ft Qui verba increpantis humiliter suscipit, jam propinquat veniæ reatus quem gessit. Qui arguenti resultat, contra se iram judicis provocat.\ft*\f* \v 2 Lingua sapientium ornat scientiam; os fatuorum ebullit stultitiam.\f + \fr 15.2 \fr*\fk Ebullit stultitiam. \fk*\ft Scripturam pervertendo, suos sensus auctoritati præponendo; velut fatui philosophi, ut Porphyrius, et Julianus, qui contra Ecclesiæ doctores stultitiæ suæ fluenta fundebant.\ft*\f* \v 3 In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos. \v 4 Lingua placabilis lignum vitæ; quæ autem immoderata est conteret spiritum. \v 5 Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur.\f + \fr 15.5 \fr*\fk Stultus irridet. \fk*\ft Stultus est omnis peccator, qui, terrenis actibus deditus, futurum nihil prævidet: is disciplinam irridet, dum derogat divinæ correctioni.\ft*\f* \v 6 Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio. \v 7 Labia sapientium disseminabunt scientiam; cor stultorum dissimile erit.\f + \fr 15.7 \fr*\fk Cor stultorum dissimile. \fk*\ft Vel dissimile sibi ipsi, variis cogitationibus, et nunquam idem manet. Contra quod de Anna dicitur: \ft*\fk Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati.\fk*\f* \v 8 Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia. \v 9 Abominatio est Domino via impii; qui sequitur justitiam diligitur ab eo. \v 10 Doctrina mala deserenti viam vitæ; qui increpationes odit, morietur.\f + \fr 15.10 \fr*\fk Doctrina mala. Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus est in regno cœlorum. \fk*\ft Talibus tamen, si correcti fuerint, patet reditus ad veniam: si autem increpationes non receperint, omnino morientur.\ft*\f* \v 11 Infernus et perditio coram Domino; quanto magis corda filiorum hominum ! \v 12 Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur.] \v 13 [Cor gaudens exhilarat faciem; in mœrore animi dejicitur spiritus. \v 14 Cor sapientis quærit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia. \v 15 Omnes dies pauperis, mali; secura mens quasi juge convivium.\f + \fr 15.15 \fr*\fk Omnes dies. \fk*\ft Omne tempus populi Dei, etc., usque ad quasi jugi delectantur convivio.\ft*\f* \v 16 Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. \v 17 Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio.\f + \fr 15.17 \fr*\fk Melius est vocari ad olera. \fk*\ft Multo enim utilius est simplicis vitæ innocentiam cum charitate servare, etc., \ft*\fk usque ad, discedite a me operarii iniquitatis.\fk*\f* \v 18 Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est mitigat suscitatas. \v 19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo.\f + \fr 15.19 \fr*\fk Pigrorum, \fk*\ft quos piget operari justitiam, etc., usque ad sed quia hoc bonos non præpedit, adjungit: \ft*\fk Via justorum absque offendiculo. \fk*\ft Justi enim quidquid adversitatis in sua conversatione invenerint, non offendunt, quia æternæ spei et internæ contemplationis saltu adversa transiliunt.\ft*\f* \v 20 Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam. \v 21 Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos. \v 22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. \v 23 Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus.\f + \fr 15.23 \fr*\fk Lætatur homo. \fk*\ft Humanum est de sententia quasi prudenter prolata lætari. Sed vere sapiens non solum quod loquitur, sed etiam opportunitatem loci, et temporis, et personæ cui loquitur, diligenter inquirit.\ft*\f* \v 24 Semita vitæ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.]\f + \fr 15.24 \fr*\fk De inferno novissimo, \fk*\ft etc. Primus infernus cæcitas peccantis animæ, et veræ lucis scientia carentis, de quo: \ft*\fk Descendunt in infernum viventes\fk*\ft Psal. 54..\ft*\f* \v 25 [Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduæ.\f + \fr 15.25 \fr*\fk Viduæ Ecclesiæ, \fk*\ft scilicet sponsæ suæ, pro cujus vita mori dignatus est.\ft*\f* \v 26 Abominatio Domini cogitationes malæ, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.\f + \fr 15.26 \fr*\fk Firmabitur: \fk*\ft in judicio, quando non solum factis, sed et verbis omnibus digna præmia reddet.\ft*\f* \v 27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo. \v 28 Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis. \v 29 Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet. \v 30 Lux oculorum lætificat animam; fama bona impinguat ossa.\f + \fr 15.30 \fr*\fk Lux oculorum lætificat animam. \fk*\ft Jure mentem delectat humanam, etc., usque ad sic enim magis fervet opus. \ft*\fk Lux oculorum. \fk*\ft Alia translatio: \ft*\fk Videns bona oculus delectat corda bona, \fk*\ft scilicet, Domini in terra viventium, quæ, quia in oculo mentis contemplatur, merito corde delectatur, quamvis affligatur exterius.\ft*\f* \v 31 Auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur. \v 32 Qui abjicit disciplinam despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis. \v 33 Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas.] \c 16 \p \v 1 [Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.\f + \fr 16.1 \fr*\fk Hominis est animum præparare. \fk*\ft Quomodo ergo hominis est animum præparare, et Dei gubernare linguam? sed persecutionis tempus significat, de quo dicitur, \ft*\fk Nolite cogitare quomodo, aut quod loquamini: datur enim in illa hora, quid loquamini\fk*\ft Matth. 10..\ft*\f* \v 2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus.\f + \fr 16.2 \fr*\fk Omnes viæ. \fk*\ft Ita actiones omnium bonorum, scilicet, et malorum quid in occulto cogitent, certa lance discernit, unde subdit.\ft*\f* \v 3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.\f + \fr 16.3 \fr*\fk Revela Domino. \fk*\ft Opera nostra revelamus, quando, quem nihil latere novimus, in cunctis, quæ agimus, in memoriam reducimus, atque illius flagitamus auxilium: et tunc non solum opera, sed cogitationes dirigit.\ft*\f* \v 4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.\f + \fr 16.4 \fr*\fk Universa propter semetipsum, \fk*\ft etc. Nulla fuit Domino causa operandi, nisi sola voluntas, ut suam scilicet, bonitatem rationabili creaturæ, quam perpetuo faceret beatam, ostenderet: eum vero qui bonum conditionis propria sponte deseruit, id est diabolum, cum suis sequacibus, justa severitate damnavit.\ft*\f* \v 5 Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.\f + \fr 16.5 \fr*\fk Abominatio est. \fk*\ft Quicunque tribuit sibi bonum quod facit, etiamsi nihil videtur mali manibus operari, cordis innocentiam perdit, in quo largitori bonorum se prætulit: et ideo talem Dominus abominatur virum, quem sibi in beneficiis videt ingratum.\ft*\f* \v 6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. \v 7 Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.\f + \fr 16.7 \fr*\fk Cum placuerint Domino. \fk*\ft Tanta est sanctitas divinæ religionis, etc., usque ad sed etiam ad veritatem fidei conversi sunt.\ft*\f* \v 8 Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.\f + \fr 16.8 \fr*\fk Melius est parum cum justitia, \fk*\ft etc. Melius est in simplici conversatione Deo servire devote, quam multis abundare virtutibus, et proximorum facta despicere.\ft*\f* \v 9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.] \v 10 [Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus.\f + \fr 16.10 \fr*\fk Divinatio in labiis regis. \fk*\ft Quis alius rex non errat in judicio, etc., usque ad qui prophetarum ejus ora impleret. \ft*\fk Pondus et statera. \fk*\ft Lapides justi fortes, etc., usque ad mensuram fidei et gratiarum distribuit.\ft*\f* \v 11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. \v 12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium. \v 13 Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur.\f + \fr 16.13 \fr*\fk Voluntas regum, \fk*\ft etc., id est, justorum. \ft*\fk Multi reges et prophetæ voluerunt videre, quæ vos vidistis, et non viderunt. \fk*\ft Hi enim et vitiis resistunt, et virtutum obsequio, quasi satellitum, constipantur. Reges enim terræ sæpe labia justa detestantur, ut Herodes Joannem.\ft*\f* \v 14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.\f + \fr 16.14 \fr*\fk Nuntii mortis. \fk*\ft Angeli Satanæ, hæretici, etc., usque ad quem contigit stulte loquendo offendisse. \ft*\fk Placabit. \fk*\ft HIER., de morte Fabiolæ. David homicidium et adulterium septem dierum fame purgavit.\ft*\f* \v 15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.]\f + \fr 16.15 \fr*\fk In hilaritate vultus regis vita. \fk*\ft Quicunque hilarem Christi vultum videre merentur, his in æternum cum illo vivere dabitur. Aliter etiam \ft*\fk videbit omnis caro salutare Dei: \fk*\ft sed tunc justi placatum, reprobi videbunt iratum. \ft*\fk Et clementia ejus quasi imber serotinus. \fk*\ft Serotinus imber in Judæa usque hodie jam maturis messibus venire consuevit, etc., usque ad sed superni facit irrigatio Domini.\ft*\f* \v 16 [Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. \v 17 Semita justorum declinat mala; custos animæ suæ servat viam suam. \v 18 Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. \v 19 Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis. \v 20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est. \v 21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet. \v 22 Fons vitæ eruditio possidentis; doctrina stultorum fatuitas.]\f + \fr 16.22 \fr*\fk Fons vitæ. \fk*\ft Quia ille prædicator vere suis auditoribus vias vitæ aperit, etc., usque ad quæ dicunt bona, fatuo corde contemnunt.\ft*\f* \v 23 [Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam. \v 24 Favus mellis composita verba; dulcedo animæ sanitas ossium.\f + \fr 16.24 \fr*\fk Favus mellis composita verba, \fk*\ft etc. Multi per eloquentiam, etc., usque ad quæ ex interna animæ dulcedine procedunt.\ft*\f* \v 25 Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem. \v 26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.\f + \fr 16.26 \fr*\fk Anima laborantis laborat sibi, \fk*\ft etc. Constat ad litteram, etc., usque ad quia necesse habet facere bona, quæ dicit.\ft*\f* \v 27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.\f + \fr 16.27 \fr*\fk Vir insipiens fodit malum. \fk*\ft Potest hoc de hæretico specialiter intelligi, etc., usque ad unde Jacobus: \ft*\fk Lingua inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna\fk*\ft Jacob. 3..\ft*\f* \v 28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes. \v 29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.\f + \fr 16.29 \fr*\fk Vir iniquus lactat amicum suum, \fk*\ft etc. Potest hoc de hæretico et de omni fautore malorum accipi: \ft*\fk quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.\fk*\f* \v 30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.\f + \fr 16.30 \fr*\fk Qui attonitis oculis cogitat, \fk*\ft etc. Gravius est perficere malum quam facere, etc., usque ad ut quæ malorum suorum retributio sequatur, non videat.\ft*\f* \v 31 Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur. \v 32 Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.\f + \fr 16.32 \fr*\fk Melior est patiens viro forti, \fk*\ft etc. Minor est victoria urbes expugnare, etc., usque ad et patientiæ humilitate substernit.\ft*\f* \v 33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.]\f + \fr 16.33 \fr*\fk Sortes mittuntur in sinum. \fk*\ft Sicut sortes mittuntur in sinum, etc., usque ad quasi de sinu examinis divini.\ft*\f* \c 17 \p \v 1 [Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio.\f + \fr 17.1 \fr*\fk Melior est buccella. \fk*\ft Melius est parva bona eum charitate facere, sine scientia prædicandi hoc est enim siccam buccellam esse quam magis effulgere virtutibus, cum admistione discordiæ.\ft*\f* \v 2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet. \v 3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. \v 4 Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus. \v 5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus. \v 6 Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.\f + \fr 17.6 \fr*\fk Corona senum, \fk*\ft etc. Senes, patriarchæ, prophetæ, qui a filiis filiorum, id est successoribus apostolorum, divina laude celebrantur: et gloria est prædicatorum Novi Testamenti, qui veterum patrum filii esse meruerunt.\ft*\f* \v 7 Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens. \v 8 Gemma gratissima exspectatio præstolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit.\f + \fr 17.8 \fr*\fk Gemma gratissima. \fk*\ft Qui præmia futura fideliter exspectat, etc., usque ad prudenter intelligens, \ft*\fk Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum\fk*\ft Rom. 8..\ft*\f* \v 9 Qui celat delictum quærit amicitias; qui altero sermone repetit, separat fœderatos. \v 10 Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum. \v 11 Semper jurgia quærit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum. \v 12 Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.\f + \fr 17.12 \fr*\fk Expedit magis ursæ, \fk*\ft etc. Facilius erat sanctis doctoribus furori gentilitatis occurrere, etc., \ft*\fk usque ad, \fk*\ft et hoc sæpe facilius fit, quam hæreticum ad fidem rectam revocare, vel catholicum prave agentem ad bonum opus reducere.\ft*\f* \v 13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.\f + \fr 17.13 \fr*\fk Qui. \fk*\ft Aquam dimittere, etc., usque ad unde contra: \ft*\fk Qui imponit stulto silentium, iras mitigat.\fk*\f* \v 14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.] \v 15 [Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. \v 16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.\f + \fr 17.16 \fr*\fk Quid prodest. \fk*\ft Quid prodest populo Judæorum infideli, etc., usque ad cum sapientiam piæ actionis habere neglexerit?\ft*\f* \v 17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.\f + \fr 17.17 \fr*\fk Omni tempore. \fk*\ft Qui Deum vere amat, omni tempore ejus custodit amorem; neque in angustia passionis deserit, quem in pacis tranquillitate confessus est.\ft*\f* \v 18 Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.\f + \fr 17.18 \fr*\fk Homo stultus plaudet manibus. \fk*\ft Stultus est, qui cum fratris sui animam suscipiat regendam, de suis gloriatur actibus, et non potius ei humili compassione quidquid potest auxilii salutaris impendit. \ft*\fk Animus gaudens. \fk*\ft Qui interna sancti Spiritus consolatione lætatur, etc., usque ad gloriam dilectionis amisit.\ft*\f* \v 19 Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam. \v 20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum. \v 21 Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo lætabitur. \v 22 Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa. \v 23 Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii. \v 24 In facie prudentis lucet sapientia; oculi stultorum in finibus terræ.\f + \fr 17.24 \fr*\fk In facie prudentis. \fk*\ft In facie Christi lucebat sapientia Deitatis, etc., usque ad tota intentione perquirunt.\ft*\f* \v 25 Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum. \v 26 Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.\f + \fr 17.26 \fr*\fk Non est bonum damnum inferre justo. \fk*\ft Et de ipso judice ac principe sæculorum qui pro nostri salute percuti voluit, accipi potest, et de omnibus rectoribus Ecclesiæ, qui vel facultatibus nudati ab impiis, vel ipsa sunt morte consumpti.\ft*\f* \v 27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus. \v 28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.] \c 18 \p \v 1 [Occasiones quærit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis.\f + \fr 18.1 \fr*\fk Impius cum in profundum venerit, \fk*\ft etc. Qui longis peccatorum tenebris involutus semel de luce desperat, ex desperatione sibi peccandi frena relaxat; sed opprobrium futuræ damnationis nulla ratione evadit, quem nulla divini timoris memoria cohibuit.\ft*\f* \v 2 Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus. \v 3 Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit; sed sequitur eum ignominia et opprobrium. \v 4 Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ.\f + \fr 18.4 \fr*\fk Aqua profunda. \fk*\ft Quia Dominus et apostoli palam utriusque Testamenti sacramenta mundo reserabant, de quibus subdit: \ft*\fk Et torrens redundans fons sapientiæ. \fk*\ft Aqua profunda, id est, verba sapientium lavant mentes et rigant, ne peccatorum sorde deformes remaneant aut ariditate deficiant.\ft*\f* \v 5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.] \v 6 [Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat. \v 7 Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus. \v 8 Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor; animæ autem effeminatorum esurient. \v 9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.\f + \fr 18.9 \fr*\fk Qui mollis et dissolutus. \fk*\ft Qui enim cœpta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiæ manum destruentis imitatur.\ft*\f* \v 10 Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. \v 11 Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.\f + \fr 18.11 \fr*\fk Substantia divitis urbs roboris ejus. \fk*\ft Substantia terrena, etc., usque ad quasi inexpugnabili muro cunctas hostium arcet insidias.\ft*\f* \v 12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur. \v 13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.\f + \fr 18.13 \fr*\fk Qui prius respondet quam audiat. \fk*\ft Qui prius magister esse desiderat, quam discat, stultitiæ noxam non declinat. Qui judicare proximorum facta, prius quam utriusque plene causam noverit, inordinate festinat, se dignum confusione monstrat.\ft*\f* \v 14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?\f + \fr 18.14 \fr*\fk Spiritus viri sustentat imbecillitatem. \fk*\ft Et ipse autem vir, etc., usque ad mentis fortitudine sustentat. \ft*\fk Spiritum vero ad irascendum. \fk*\ft Dicit enim sæpe iratus ea quæ placatus, quia dixit, pœniteat, et plerumque an dixerit, ignoret: cujus tamen vesania per sapientium modestiam facillime suffertur atque sopitur. \ft*\fk Donum hominis. \fk*\ft Donum charitatis, etc., usque ad ac sibi libenter obtemperare faceret.\ft*\f* \v 15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.] \v 16 [Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit. \v 17 Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum.\f + \fr 18.17 \fr*\fk Justus prior. \fk*\ft Omnis qui vere justus est, etc., usque ad ejus humilitatem digna mercede remunerat.\ft*\f* \v 18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat. \v 19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.\f + \fr 18.19 \fr*\fk Frater qui adjuvatur. \fk*\ft Cum populus Judæorum et gentium, etc., usque ad ab infidelium incursione defendunt.\ft*\f* \v 20 De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. \v 21 Mors et vita in manu linguæ; qui diligunt eam comedent fructus ejus. \v 22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius. \v 23 Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.\f + \fr 18.23 \fr*\fk Cum obsecrationibus loquetur pauper. \fk*\ft Humiles spiritu humiliter Dominum adorant, ut Publicanus: superbi sua merita jactant, ut Pharisæus.\ft*\f* \v 24 Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.]\f + \fr 18.24 \fr*\fk Vir amabilis. \fk*\ft Gentilis conversus magis amatur a Domino, quam Judæus infidelis perdurans, de quo secundum carnem natus est. Potest et de apostolis, de Judæa natis, intelligi; quia magis amarent credentes ex gentibus, quam suæ gentis incredulos.\ft*\f* \c 19 \p \v 1 [Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.\f + \fr 19.1 \fr*\fk Melior est pauper. \fk*\ft Melior est simplex auditor verbi Dei, si ea, quæ in Scripturis intelligit, operando proficit, quam eruditus, si in his, quæ caute intellexerit, ad hæresim prædicandam labia detorquet.\ft*\f* \v 2 Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet.\f + \fr 19.2 \fr*\fk Ubi non, \fk*\ft etc. Animæ humanæ scientia vitæ cœlestis necessaria est, etc., usque ad a statu beatitudinis in pœnam miseriæ et mortalitatis inciderunt.\ft*\f* \v 3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.\f + \fr 19.3 \fr*\fk Stultitia, \fk*\ft etc. Stulti, cum viam veritatis deserunt, etc., usque ad ipsum Dominum quasi importabilia onera imposuerit, mente reprehendit insana.\ft*\f* \v 4 Divitiæ addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur.\f + \fr 19.4 \fr*\fk Divitiæ addunt amicos. \fk*\ft Divitiæ regni cœlestis, quæ per sanctos doctores fidelibus tribuendæ prædicantur, multos amicos et eisdem prædicatoribus, et earum largitori Deo asciscunt. A prophetis autem, quia nihil certæ beatitudinis promittunt, et hi quos habent separantur, conversi ad certissimam Dominicæ fidei promissionem.\ft*\f* \v 5 Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.\f + \fr 19.5 \fr*\fk Testis falsus. \fk*\ft Redarguerat eum qui tantum verba sectabatur, nunc illum redarguit qui verba Dominicæ auctoritatis male interpretando corrumpit. Quod multa sæpius iterantur, confirmatio est, ut Joseph ait, eo quod sermo sit Dei, et velocius compleatur.\ft*\f* \v 6 Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. \v 7 Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo.] [Qui tantum verba sectatur nihil habebit; \v 8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona. \v 9 Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit. \v 10 Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus.\f + \fr 19.10 \fr*\fk Non decent stultum. \fk*\ft Non decent hæreticum deliciæ Scripturarum quia his bene uti non novit, neque illum, qui adhuc servus est peccati, præferri decet justis in regimine Ecclesiæ.\ft*\f* \v 11 Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi.\f + \fr 19.11 \fr*\fk Doctrina viri. \fk*\ft Doctrina ecclesiastica, etc., usque ad recte autem subditur: \ft*\fk Et gloria ejus est iniqua prætergredi. \fk*\ft Perfecti est enim doctoris, sic aliorum improbitatem patienter sufferre, ut se noverit ab iniquis patienter observare. Neque enim propria munditia sine tolerantia sufficit, neque tolerantia sine munditia.\ft*\f* \v 12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. \v 13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.\f + \fr 19.13 \fr*\fk Dolor patris. \fk*\ft Deus in natura semper impassibilis, dolere tamen nostro more dicitur, cum homines, quos ad se credendum laudandumque creavit, diabolo servire conspicit. Unde pœnituit eum quod hominem fecisset super terram, et \ft*\fk tactus dolore cordis intrinsecus: Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terræ\fk*\ft Gen. 6.. \ft*\fk Tecta jugiter. \fk*\ft Sicut tecta perstillantia pluviam quidem suscipiunt, etc., usque ad et sorde mista auditoribus reddit.\ft*\f* \v 14 Domus et divitiæ dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens. \v 15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.\f + \fr 19.15 \fr*\fk Pigredo immittit soporem. \fk*\ft Piger dicitur qui recte sciendo vigilat, sed nihil operando torpescit; sed \ft*\fk pigredo immittit soporem, \fk*\ft quia paulisper recte sentiendi vigilantia amittitur, dum ab opere cessatur. Recte autem subditur: \ft*\fk Et anima dissoluta esuriet. \fk*\ft Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit, et dum studiorum subtilium vigore non constringitur, cupiditatis infimæ famæ sauciatur, ut quo per disciplinam ligari dissimulat, eo esuriens per voluptatum desideria se spargat.\ft*\f* \v 16 Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit viam suam mortificabitur. \v 17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. \v 18 Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.\f + \fr 19.18 \fr*\fk Erudi filium. \fk*\ft Subjectum tibi, si errare conspicis, diligenter castiga; quod si castigari renuerit, ita caute erga illum age, ne quid in tuis verbis vel operibus, unde amplius peccet, inveniat. Huic concordat quod sequitur:\ft*\f* \v 19 Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.\f + \fr 19.19 \fr*\fk Qui impatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit. \fk*\ft Si enim pro duritia contradicentis fratris in impatientiæ vitium labaris, etc., usque ad cum enim pecuniam violentus abstulerit, pro hac animam invitus dabit.\ft*\f* \v 20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. \v 21 Multæ cogitationes in corde viri; voluntas autem Domini permanebit. \v 22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.\f + \fr 19.22 \fr*\fk Melior est pauper. \fk*\ft Quam qui se per excellentiam virtutum viri nomine dignum dicens, fallitur nescius, dum superbiendo perdidit bona quæ gessit.\ft*\f* \v 23 Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.] \v 24 [Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.\f + \fr 19.24 \fr*\fk Abscondit piger manum. \fk*\ft Nemo ita piger est, etc., usque ad manum enim ad os porrigere, est voci opere concordare.\ft*\f* \v 25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. \v 26 Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix. \v 27 Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ. \v 28 Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.\f + \fr 19.28 \fr*\fk Devorat. \fk*\ft Ut famelicus cibos, iniquitatem patrare ardenter exquirit.\ft*\f* \v 29 Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.] \c 20 \p \v 1 [Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens. \v 2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam.\f + \fr 20.2 \fr*\fk Luxuriosa res. \fk*\ft Sequitur.\ft*\f* \v 3 Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis. \v 4 Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.\f + \fr 20.4 \fr*\fk Æstate. \fk*\ft Regnum Dei æstati comparatur, quia nunc mœroris nostri nubila transient, et vitæ dies æterni solis claritate fulgebunt.\ft*\f* \v 5 Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud. \v 6 Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?] \v 7 [Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.\f + \fr 20.7 \fr*\fk Beatos post se filios relinquet. \fk*\ft Non ad litteram, sed exempla ejus sequentes. Unde omnes electi, filii Abrahæ quibus non præsens, sed futura beatitudo promittitur, unde, \ft*\fk Rex qui sedit.\fk*\f* \v 8 Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.\f + \fr 20.8 \fr*\fk Rex qui sedit in solio judicii. \fk*\ft Etsi in hac vita electi mala patiantur reproborum, etc., usque ad digna factis recipit.\ft*\f* \v 9 Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato?\f + \fr 20.9 \fr*\fk Qui potest dicere. \fk*\ft Non dicit, quis habet, etc., usque ad proximorum quasi vilia despiciunt, subdit: \ft*\fk Pondus et pondus. \fk*\ft Diversum pondus, etc., usque ad quibus indiciis judicium nostri dirigere debeamus.\ft*\f* \v 10 Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum. \v 11 Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.\f + \fr 20.11 \fr*\fk Ex studiis suis intelligitur. \fk*\ft Quemcunque enim virtutibus cum modestia continentiæ, etc., usque ad sicut e contra: \ft*\fk Amicus stultorum similis efficitur.\fk*\f* \v 12 Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque.\f + \fr 20.12 \fr*\fk Dominus fecit utrumque. \fk*\ft Nemo ad prædicandum idoneus fratrem simplicem despiciat, etc., usque ad dans unicuique secundum mensuram donationis suæ.\ft*\f* \v 13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus. \v 14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur.\f + \fr 20.14 \fr*\fk Malum est. \fk*\ft Qui æterna præmia in cœlis præparare desiderat, malum est, quod in præsenti debet sustinere, ut cum recesserit de mundo, glorietur, aperte prospiciens, quia \ft*\fk non sunt condignæ passiones hujus temporis, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 15 Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.]\f + \fr 20.15 \fr*\fk Est aurum et multitudo. \fk*\ft Hæc est gloriatio sapientis emptoris, etc., usque ad et vasis esse assimilanda pretiosis.\ft*\f* \v 16 [Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. \v 17 Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.\f + \fr 20.17 \fr*\fk Suavis est homini panis mendacii, \fk*\ft etc. In quocunque membro quis amplius peccaverit, etc., usque ad quæ in verbis superfluis in epulando defluxerat.\ft*\f* \v 18 Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella. \v 19 Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis. \v 20 Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris: \v 21 hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.\f + \fr 20.21 \fr*\fk Hæreditas. \fk*\ft Qui per avaritiæ nequitiam in hac vita multiplicari appetunt, etc., usque ad abominatio est apud Deum.\ft*\f* \v 22 Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te. \v 23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona.\f + \fr 20.23 \fr*\fk Abominatio est apud Deum pondus et pondus, statera dolosa, \fk*\ft etc. Duplex pondus et stateram dolosam habet in corde suo, etc., usque ad vel animam suam Deo in baptismo consecratam.\ft*\f* \v 24 A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam? \v 25 Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.]\f + \fr 20.25 \fr*\fk Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. \fk*\ft Si peccatum est cuilibet nocere, etc., usque ad et eos qui, ut sua vota compleant, sanctos persequuntur, damnatio manet æterna. Ideo subdit:\ft*\f* \v 26 [Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.\f + \fr 20.26 \fr*\fk Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. \fk*\ft Mos fuit antiquis, etc., usque ad cui rotæ est contraria \ft*\fk corona vitæ quam repromittit Deus diligentibus se.\fk*\f* \v 27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris. \v 28 Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus. \v 29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities. \v 30 Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.]\f + \fr 20.30 \fr*\fk Livor vulneris. \fk*\ft Cum enim extra percutimur, etc., usque ad quia sicut venter escas, ita mens pertractando excoquit curas.\ft*\f* \c 21 \p \v 1 [Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud.\f + \fr 21.1 \fr*\fk Sicut divisiones. \fk*\ft Omnium hominum, non solum regis cor, in manu Domini, quia \ft*\fk in manu ejus sunt omnes fines terræ. \fk*\ft Sed regem, sanctum quemque vocat, qui vitiorum bella in se vincere, virgulta malitiæ novit exstirpare. Sicut enim Dominus aquarum divisionibus, terrarum fines simul et æris implet, tegit quoque aquis superiora cœlorum, \ft*\fk Ita cor regis quocunque voluerit\fk*\ft inclinat, quia sicut divisiones gratiarum secundum voluntatem suam, et angelis et hominibus tribuit; ita corda sanctorum quibuscunque voluerit digna donationibus reddit. Et taceat Pelagianus, quia absque gratia Dei nullus est locus saluti.\ft*\f* \v 2 Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus. \v 3 Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ. \v 4 Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum. \v 5 Cogitationes robusti semper in abundantia; omnis autem piger semper in egestate est.] \v 6 [Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis. \v 7 Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium. \v 8 Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus.\f + \fr 21.8 \fr*\fk Perversa via. \fk*\ft Juste coram Domino, etc., usque ad recte quod per naturam originaliter sumpsit, exsequitur.\ft*\f* \v 9 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi. \v 10 Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo. \v 11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam. \v 12 Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.] \v 13 [Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.\f + \fr 21.13 \fr*\fk Qui obturat aurem. \fk*\ft Generaliter, etc., usque ad neque auditu divinæ misericordiæ dignum.\ft*\f* \v 14 Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. \v 15 Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.\f + \fr 21.15 \fr*\fk Pavor operantibus iniquitatem. \fk*\ft Quia sciunt a Deo prohibitum; quamvis luxuriæ suæ perpetratione carnaliter delectentur, mentis tamen pavore interno non carent, quia se perpetuo passuros pro his, quæ temporaliter male fecerunt, non ambigunt.\ft*\f* \v 16 Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur.\f + \fr 21.16 \fr*\fk In cœtu gigantium. \fk*\ft Dæmonum, etc., usque ad ipso judice teste, \ft*\fk Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus\fk*\ft Matth. 25..\ft*\f* \v 17 Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur. \v 18 Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus.\f + \fr 21.18 \fr*\fk Pro justo datur. \fk*\ft Justus et rectus idem, etc., usque ad cum multo facilius possent, sapientiæ curam non habuerunt.\ft*\f* \v 19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. \v 20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: et imprudens homo dissipabit illud.\f + \fr 21.20 \fr*\fk Thesaurus desiderabilis. \fk*\ft Reprobi non tantum virtutes non assequi, etc., usque ad unde, \ft*\fk Nolite timere eos qui occidunt corpus, \fk*\ft etc. Matth. 10.\ft*\f* \v 21 Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam. \v 22 Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus.\f + \fr 21.22 \fr*\fk Civitatem fortium. \fk*\ft Mundum scilicet, etc., usque ad ecclesiastica disciplina redarguit.\ft*\f* \v 23 Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam. \v 24 Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. \v 25 Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari. \v 26 Tota die concupiscit et desiderat; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit. \v 27 Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere. \v 28 Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam.\f + \fr 21.28 \fr*\fk Testis mendax. \fk*\ft Qui se Deo servire testatur, etc., usque ad per justitiam judicis post victoriam palmam percipit.\ft*\f* \v 29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam.\f + \fr 21.29 \fr*\fk Vir impius. \fk*\ft Judas, etc., usque ad quod negando deliquit.\ft*\f* \v 30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. \v 31 Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit.] \c 22 \p \v 1 [Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ; super argentum et aurum gratia bona.\f + \fr 22.1 \fr*\fk Melius est. \fk*\ft Nam si quis mundum universum lucraretur, merito totum contemneret, ut ejus nomen scriberetur in cœlis, ejusque memoria inter sanctos atque angelos figeretur æterna. \ft*\fk Nomen bonum. \fk*\ft Quod fidelium testimonio laudatur, non vulgi imperiti, unde: \ft*\fk Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem! \fk*\fk Gratia bona. \fk*\ft Quia a bono pro bonis laudatur operibus quis: imo pro collatis ei donis meritorum glorificatur Pater qui in cœlis est.\ft*\f* \v 2 Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus.\f + \fr 22.2 \fr*\fk Dives et pauper. \fk*\ft Neque divitem propter divitias honora, neque pro inopia pauperem despice: quia opus sunt divinum, et ad imaginem, et ad opus Dei factum.\ft*\f* \v 3 Callidus vidit malum, et abscondit se; innocens pertransiit, et afflictus est damno.\f + \fr 22.3 \fr*\fk Callidus vidit malum. \fk*\ft Multi ex principibus crediderunt, etc., usque ad et in communibus consequuntur actibus.\ft*\f* \v 4 Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita.\f + \fr 22.4 \fr*\fk Finis modestiæ. \fk*\ft Quia nimirum perfectio virtutum est, etc., usque ad ne pœnis forte mereatur subigi. \ft*\fk Divitiæ et gloria. \fk*\ft Finis modestiæ timor Domini, gloria et vita, quia perfectio virtutum est in hac vita, ut caste timeamus Deum; finis virtutum in futuro, ut divitias promissæ hæreditatis, regni cœlestis gloriam, et vitam recipiamus æternam.\ft*\f* \v 5 Arma et gladii in via perversi; custos autem animæ suæ longe recedit ab eis. \v 6 Proverbium est: adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.\f + \fr 22.6 \fr*\fk Proverbium est. \fk*\ft Quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu. Et Græca narrat historia Alexandrum magnum et moribus et incessu Leonidis pædagogi sui non potuisse carere, et vitiis quibus parvus infectus fuerat.\ft*\f* \v 7 Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis. \v 8 Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur.\f + \fr 22.8 \fr*\fk Qui seminat iniquitatem. \fk*\ft Patet, quia is qui vel verbo vel exemplo docet iniquitatem, sustinebit vindictam. Sed quia sequitur: \ft*\fk Et virga iræ suæ. \fk*\ft Illam iniquitatem videtur dicere, etc., usque ad unde: \ft*\fk Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt\fk*\ft Matth. 26..\ft*\f* \v 9 Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium. \v 10 Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ. \v 11 Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. \v 12 Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui. \v 13 Dicit piger: Leo est foris; in medio platearum occidendus sum.\f + \fr 22.13 \fr*\fk Dicet piger, \fk*\ft ad bona opera, etc., usque ad aut, sicut alios justos, consumat tormentis.\ft*\f* \v 14 Fovea profunda os alienæ: cui iratus est Dominus, incidet in eam. \v 15 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam. \v 16 Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.]\f + \fr 22.16 \fr*\fk Qui calumniatur. \fk*\ft Constat, quia rapaces, et quæ pauperibus auferunt, et quæ juste videbantur possidere, perdunt, cum in judicio pro his, quæ gesserunt, pœnas recipiunt. \ft*\fk Fili mi. \fk*\ft Hucusque titulus parabolarum Salomonis qui supra positus, etc., usque ad et cor apponere ad intelligendum quæ sapientes loquantur, præcipiat.\ft*\f* \v 17 [Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam, \v 18 quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis: \v 19 ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie. \v 20 Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia: \v 21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te. \v 22 Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta: \v 23 quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus. \v 24 Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso:\f + \fr 22.24 \fr*\fk Noli esse amicus. \fk*\ft Generaliter autem, etc., usque ad incipiant imitari. \ft*\fk Homini iracundo, neque ambules cum viro. \fk*\ft Cuilibet, præcipue Judæo, qui contra Christum et ejus discipulos vesana mente furebant, a quorum amicitia prohibentur, qui salvari curant: ne eorum vicinia, et ipsi pereant, quod casu Judæ fieri posse probatum est.\ft*\f* \v 25 ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ. \v 26 Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis:\f + \fr 22.26 \fr*\fk Noli esse cum his, qui defigunt manus. \fk*\ft Noli esse cum his, etc., usque ad quo indutus videbaris?\ft*\f* \v 27 si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo? \v 28 Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.\f + \fr 22.28 \fr*\fk Ne transgrediaris. \fk*\ft Non transgrediaris terminos Catholicæ fidei, quos ab initio statuere doctores.\ft*\f* \v 29 Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.]\f + \fr 22.29 \fr*\fk Vidisti virum velocem in opere suo? coram. \fk*\ft Quemcunque velocem videris in opere suo, etc., usque ad quorum cavit errorem esse ponendum.\ft*\f* \c 23 \p \v 1 [Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.\f + \fr 23.1 \fr*\fk Quando sederis. \fk*\ft Allegorice legendum est, etc., usque ad unde bene subjungit:\ft*\f* \v 2 Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes in potestate animam tuam. \v 3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.\f + \fr 23.3 \fr*\fk Ne desideres, \fk*\ft hoc est, ne desideres ejus auscultare sermonibus, qui dulcedine mendacii auditores fallit.\ft*\f* \v 4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum.\f + \fr 23.4 \fr*\fk Pone modum. \fk*\ft De quo supra: \ft*\fk Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres, \fk*\ft scilicet terminos fidei, et veritatis datæ a patribus.\ft*\f* \v 5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum. \v 6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus:\f + \fr 23.6 \fr*\fk Ne comedas, \fk*\ft id est, ne de Scripturis cum hæretico loquaris, qui invidet humanæ saluti, malens decipere quam corrigi; quoniam sicut hariolus et conjectator somniorum, æstimat, quæ ignorat; ita hæreticus, quæ non intelligit in Scripturis, ut libet interpretatur? \ft*\fk Comede, \fk*\ft etc. Securus, inquit, disce, quæ dico, et age quæ doceo; cum in his, quæ docet, ipse fidem certam non habeat, sciens se finxisse, quæ docet.\ft*\f* \v 7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum. \v 8 Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.\f + \fr 23.8 \fr*\fk Cibos quos comederas. \fk*\ft Sensus perversos, quos ab hæreticis didiceras necesse est, ut vel per pœnitentiam corrigendus deseras, vel pro his post mortem pœnas sustineas, perdasque sermones confessionis, quibus eis prædicantibus humiliter favendum esse putaveras.\ft*\f* \v 9 In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.\f + \fr 23.9 \fr*\fk In auribus. Nolite sanctum dare canibus, neque mittas margaritas ante porcos. \fk*\ft Sicut admonuit, ne hæreticorum doctrinis auscultares: ita nunc, ne amore vanæ gloriæ seductus immundis hominibus passim arcana veritatis ingeras.\ft*\f* \v 10 Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas:\f + \fr 23.10 \fr*\fk Ne attingas, \fk*\ft etc. Propinquum parvulorum et pupillorum Dominum appellat, etc., usque ad qui conversationem eorum bonam inquietando læserit, judicium Domini non evadit.\ft*\f* \v 11 propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.] \v 12 [Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ. \v 13 Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. \v 14 Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis. \v 15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum: \v 16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua. \v 17 Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die:\f + \fr 23.17 \fr*\fk Non æmuletur cor tuum peccatores. \fk*\ft Si tota die, etc., usque ad unde in Apocalypsi: \ft*\fk Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ\fk*\ft Apoc. 2..\ft*\f* \v 18 quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur. \v 19 Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum. \v 20 Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt:\f + \fr 23.20 \fr*\fk Noli esse in conviviis peccatorum. \fk*\ft Carnes ad vescendum conferre, est in collocutione derogationis vicissim vitia proximorum dicere: de quorum pœna mox subditur: \ft*\fk Quia vacant potibus, \fk*\ft etc. \ft*\fk Dantes symbola consumentur. \fk*\ft Symbolum, collatio, etc., usque ad detractionis suæ languor occupavit.\ft*\f* \v 21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. \v 22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua. \v 23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. \v 24 Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit, lætabitur in eo. \v 25 Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te. \v 26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant. \v 27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. \v 28 Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.] \v 29 [Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum?\f + \fr 23.29 \fr*\fk Cui væ, cujus. \fk*\ft Quærit disputando, etc., usque ad de quo Judæis: \ft*\fk Vos ex patre diabolo estis\fk*\ft Joan. 8.. \ft*\fk Cui rixæ? cui foveæ? Rixæ, \fk*\ft quia concordiam non servat, etc., usque ad et sæpissime in foveam incidit, de qua: \ft*\fk Fovea enim profunda est meretrix, \fk*\ft etc. \ft*\fk Cui sine causa vulnera? \fk*\ft quia multi nimis potati vulnera per tumorem acceperunt, quæ nulla ferri causa pertulerunt. \ft*\fk Cui suffossio oculorum? \fk*\ft quia immoderatus haustus vini, et exterioris et interioris visus ingerit cæcitatem.\ft*\f* \v 30 nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?\f + \fr 23.30 \fr*\fk Nonne his. \fk*\ft Non vetat bibere vinum ad necessitatem, sed morari extra tempus et utilitatem in vino, et evacuandis certare calicibus, unde Isaias: \ft*\fk Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem\fk*\ft Isa. 5..\ft*\f* \v 31 Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande, \v 32 sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. \v 33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.\f + \fr 23.33 \fr*\fk Oculi tui videbunt. \fk*\ft Pene naturale vitium est, post vina in corde mulierem concupiscere, comitante etiam turpitudine verborum.\ft*\f* \v 34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.\f + \fr 23.34 \fr*\fk Et eris sicut dormiens. \fk*\ft In medio mari dormiunt, etc., usque ad studium sollicitudinis perdit.\ft*\f* \v 35 Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam?]\f + \fr 23.35 \fr*\fk Verberaverunt me. \fk*\ft Vox percussi est et dormientis, etc., usque ad ut semper voluptatibus debrietur.\ft*\f* \c 24 \p \v 1 [Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis:\f + \fr 24.1 \fr*\fk Ne æmuleris. \fk*\ft Ne desideres imitari quos prædictis vitiis videris implicari; sed sapientiæ operam dare curato, unde subdit: \ft*\fk Sapientia ædificabitur domus.\fk*\f* \v 2 quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur. \v 3 Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur. \v 4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.\f + \fr 24.4 \fr*\fk Vir sapiens. \fk*\ft Non omnis fortis sapiens, sed e converso: quia etsi corpore debilis est, si adsit sapientia, omnino fortis, adversarii, id est diaboli, certamina vincit.\ft*\f* \v 5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus: \v 6 quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. \v 7 Excelsa stulto sapientia; in porta non aperiet os suum.\f + \fr 24.7 \fr*\fk Excelsa stulto. \fk*\ft Non potest stultus ad sapientiam ascendere, quia in infimis vitiorum jacet; quia etsi in præsenti se aliquid sapere putat, in porta, id est in exitu hujus vitæ, nihil fuisse inveniet.\ft*\f* \v 8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur:\f + \fr 24.8 \fr*\fk Qui cogitat. \fk*\ft Aperit, quem stultum dicat: non ingenio tardum, sed eum qui vel cogitando peccat.\ft*\f* \v 9 cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. \v 10 Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.]\f + \fr 24.10 \fr*\fk Si desperaveris. \fk*\ft Nihil exsecrabilius desperatione: quam qui habuerit, et in generalibus hujus vitæ laboribus, et quod pejus est, in fidei certamine, constantiam perdit.\ft*\f* \v 11 [Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.\f + \fr 24.11 \fr*\fk Erue eos. \fk*\ft Erue eos qui ab hæreticis decipiuntur, etc., usque ad si algore perituros, victu, veste recrea.\ft*\f* \v 12 Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. \v 13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.\f + \fr 24.13 \fr*\fk Comede, fili mi. \fk*\ft Melli et favo comparat doctrinam sapientiæ, etc., usque ad et mora percipitur.\ft*\f* \v 14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. \v 15 Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.\f + \fr 24.15 \fr*\fk Ne insidieris. \fk*\ft Ne quæras occasionem, etc., usque ad unde subjungit:\ft*\f* \v 16 Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum.\f + \fr 24.16 \fr*\fk Septies enim cadet. \fk*\ft Justus dicitur, et cadere, etc., usque ad sic peccato assentiunt ut non pœniteant.\ft*\f* \v 17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum:\f + \fr 24.17 \fr*\fk Cum ceciderit inimicus tuus. \fk*\ft Supra justo insidias vetuit, etc., usque ad ne te cadente in peccato, ille resipiscens sanetur.\ft*\f* \v 18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. \v 19 Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios: \v 20 quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur. \v 21 Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis:\f + \fr 24.21 \fr*\fk Time Dominum, fili mi. \fk*\ft Potest per Dominum et regem, Pater et Filius intelligi, qui eodem divinitatis honore colendi sunt: \ft*\fk Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum, \fk*\ft etc. Joan. 3.. \ft*\fk Cum detractoribus. \fk*\ft Cum illis scilicet, etc., usque ad et auscultantium illis auditorum.\ft*\f* \v 22 quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?] \v 23 Hæc quoque sapientibus. [Cognoscere personam in judicio non est bonum.\f + \fr 24.23 \fr*\fk Hæc quoque sapientibus. \fk*\ft Quando reprobus quis repentino interitu rapitur a sæculo, etc., usque ad vel timore nunquam a via veritatis recedatur.\ft*\f* \v 24 Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus. \v 25 Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio. \v 26 Labia deosculabitur qui recta verba respondet.\f + \fr 24.26 \fr*\fk Labia deosculabitur. \fk*\ft Osculum pacis et amoris signum est, etc., usque ad in melius conversos.\ft*\f* \v 27 Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam.\f + \fr 24.27 \fr*\fk Præpara. \fk*\ft Præparato opere agrum diligenter exercere, etc., usque ad intus tota virtutum fabrica fame boni crescente destruatur.\ft*\f* \v 28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis. \v 29 Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum.] \v 30 [Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti:\f + \fr 24.30 \fr*\fk Per agrum hominis pigri transivi, \fk*\ft etc. Per agrum vineamque pigri ac stulti transire, etc., usque ad vel diaboli persuasione quisque negligens perdit.\ft*\f* \v 31 et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat. \v 32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. \v 33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis; pauxillum manus conseres ut quiescas: \v 34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.] \c 25 \p \v 1 Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.\f + \fr 25.1 \fr*\fk Hæ quoque parabolæ. \fk*\ft Hinc novo ordine loqui incipit, etc., usque ad scilicet quæ figuris aptæ videntur.\ft*\f* \v 2 [Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.\f + \fr 25.2 \fr*\fk Gloria Dei. \fk*\ft Gloria Domini, etc., usque ad unde se magis filium hominis quam Filium Dei appellat. \ft*\fk Investigare. \fk*\ft Sermonem, etc., usque ad nam illico audivit: \ft*\fk Beatus es Simon Barjona, quia caro, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 3 Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.\f + \fr 25.3 \fr*\fk Cœlum sursum et terra deorsum. \fk*\ft Sicut altitudo cœli et profunditas terræ ab hominibus sciri non potest, ita scientia apostolorum et prophetarum, qui arcana Divinitatis spiritu revelante cognoverunt, nostram fragilitatem transcendit.\ft*\f* \v 4 Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. \v 5 Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.\f + \fr 25.5 \fr*\fk Aufer impietatem. \fk*\ft Aufer impietatem, etc., usque ad ne per arrogantiam rigidi, plebis odium incurrant.\ft*\f* \v 6 Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.\f + \fr 25.6 \fr*\fk Ne gloriosus appareas. \fk*\ft Sicut superius prælatum, etc., usque ad unde: \ft*\fk Humiliamini sub potenti manu Dei, ut exaltet vos in tempore visitationis\fk*\ft I Petr. 3..\ft*\f* \v 7 Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.] \v 8 [Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. \v 9 Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles: \v 10 ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias. \v 11 Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.\f + \fr 25.11 \fr*\fk Mala aurea. \fk*\ft Sacra eloquia, etc., usque ad remoto litteræ velamine pandit.\ft*\f* \v 12 Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem.\f + \fr 25.12 \fr*\fk Inauris aurea margaritarum fulgens. \fk*\ft Recte humilis auditor, etc., usque ad gratioremque fulgorem gemmæ ardentis annectit.\ft*\f* \v 13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit.\f + \fr 25.13 \fr*\fk Sicut frigus. \fk*\ft Importunum videtur tempore messis ningere, etc., usque ad prudenter agendo repausat.\ft*\f* \v 14 Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.\f + \fr 25.14 \fr*\fk Vir gloriosus. \fk*\ft Idem videtur, \ft*\fk Nec lactes quemquam labiis tuis. \fk*\ft Sed illud est idem quod dicit Apostolus: \ft*\fk Habentes speciem pietatis, veritatem autem ejus abnegantes\fk*\ft II Tim. 3..\ft*\f* \v 15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.] \v 16 [Mel invenisti: comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.\f + \fr 25.16 \fr*\fk Mel invenisti, comede quod sufficit tibi. \fk*\ft Potest et sic intelligi, etc., usque ad vel toties ad illum venias ut fastidiat.\ft*\f* \v 17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. \v 18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. \v 19 Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ,\f + \fr 25.19 \fr*\fk Deus putridus et pes. \fk*\ft Jeremias, etc., usque ad in die judicii nudus patebit.\ft*\f* \v 20 et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.\f + \fr 25.20 \fr*\fk Acetum in nitro qui cantat. \fk*\ft Nitrum a Nitria provincia, etc., usque ad sed aquam lavationi habilem reddit.\ft*\f* \v 21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere: \v 22 prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.\f + \fr 25.22 \fr*\fk Prunas enim congregabis, \fk*\ft id est, ardorem charitatis. Non enim doceret sapientia, ut bona inimico, mali causa, faceres. Fit enim sæpe ut inimicus crebris victus beneficiis, odii ponat rigorem, et calorem charitatis menti apponat. \ft*\fk Ventus aquilo. \fk*\ft Si hilari vultu audieris detrahentem, tu illi das fomitem detrahendi. Si vero tristi, ut ait quidam, discit non libenter dicere, quod didicerit non libenter audire.\ft*\f* \v 23 Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. \v 24 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.\f + \fr 25.24 \fr*\fk Melius est sedere in angulo domatis, quam. \fk*\ft Doma est excelsus et secretus locus. In Actibus enim apostolorum Act. 10., ubi Petrus ad superiora ascendit ad orandum, pro superioribus in Græco doma scriptum est.\ft*\f* \v 25 Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.\f + \fr 25.25 \fr*\fk Aqua frigida. \fk*\ft Aqua ergo frigida, etc., usque ad vel finito certamine ad palmam retributionis inducunt.\ft*\f* \v 26 Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.\f + \fr 25.26 \fr*\fk Fons turbatus. \fk*\ft Evenit sæpe, ut qui majori præditi scientia fulgebant, ad ultimum plus volentes sapere quam fragilitati humanæ concessum est, in insipientiæ foveam decidant, unde adjungit:\ft*\f* \v 27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.\f + \fr 25.27 \fr*\fk Sicut qui mel. \fk*\ft Dulcedo enim mellis, etc., usque ad unde sequitur:\ft*\f* \v 28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.]\f + \fr 25.28 \fr*\fk Sicut urbs patens, \fk*\ft etc. Si enim murum silentii non habet, etc., usque ad contra semetipsam per multiloquium pugnat.\ft*\f* \c 26 \p \v 1 [Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe, sic indecens est stulto gloria.\f + \fr 26.1 \fr*\fk Quomodo nix in æstate. \fk*\ft Nix in æstate et pluviæ in messe, etc., usque ad quod Arianæ tempestatis calamitas probavit.\ft*\f* \v 2 Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet.\f + \fr 26.2 \fr*\fk Nam sicut avis. \fk*\ft Verba comparat avibus, etc., usque ad de quibus: \ft*\fk Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in cœlis\fk*\ft Matth. 16..\ft*\f* \v 3 Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium. \v 4 Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis.\f + \fr 26.4 \fr*\fk Non respondeas... Responde stulto juxta stultitiam. \fk*\ft Non sunt contraria; utrumque enim pro tempore et personarum diversitate concordat; dum et stultus contemnit, quia non recipit sapientiam: et stulta superbia a sua dejicitur stultitia, unde: \ft*\fk Factus sum insipiens, vos me cœgistis\fk*\ft II Cor. 12..\ft*\f* \v 5 Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. \v 6 Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum.\f + \fr 26.6 \fr*\fk Claudus pedibus. \fk*\ft Potest sapiens stultum mittere nesciens, nec tamen sapientiæ suæ gloriam perdit: quia de ignoto, bonum quod audierat, credit. Sed et qui hæreticum sciens mittit ad prædicandum, claudus est pedibus: \ft*\fk Et iniquitatem bibens; \fk*\ft quia et operis boni foris incessum amisit, et interiora sui sensus haustu stultitiæ debriat.\ft*\f* \v 7 Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola. \v 8 Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. \v 9 Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum.\f + \fr 26.9 \fr*\fk Quomodo si spina nascatur. \fk*\ft Spina nascitur in manu temulenti, etc., usque ad aut vituperationem quærit aliorum.\ft*\f* \v 10 Judicium determinat causas, et qui imponit stulto silentium iras mitigat. \v 11 Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam.\f + \fr 26.11 \fr*\fk Sicut canis. \fk*\ft Canis vomens cibum quo pectus ejus premebatur, abjicit, etc., usque ad quam post confessionem, dum appetunt, resumunt.\ft*\f* \v 12 Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.]\f + \fr 26.12 \fr*\fk Vidisti hominem. \fk*\ft In judicium ergo in hunc mundum veni Joan. 9., ut qui non vident videant, et qui vident, cæci fiant Eccl. 10..\ft*\f* \v 13 [Dicit piger: Leo est in via, et leæna in itineribus.\f + \fr 26.13 \fr*\fk Dicit piger. \fk*\ft Multi cum verba exhortationis audiunt, etc., usque ad in suis jacere pravitatibus non desistunt.\ft*\f* \v 14 Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. \v 15 Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit. \v 16 Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.]\f + \fr 26.16 \fr*\fk Sapientior, \fk*\ft etc. Septem viri loquentes sententias, etc., usque ad et multos perfecisse monstraverunt.\ft*\f* \v 17 [Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius.\f + \fr 26.17 \fr*\fk Sicut qui apprehendit. \fk*\ft Noli verbis contendere, ad nihilum utile est nisi ad subversionem audientium. Quicunque simplex sensu est et duobus inter se jurgantibus, mordaci sermone capta ejus aure, cito incipit quasi canis latrare et contentiones generare, sed sapiens omnino vitat.\ft*\f* \v 18 Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem, \v 19 ita vir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit: Ludens feci. \v 20 Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, jurgia conquiescent. \v 21 Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas. \v 22 Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris. \v 23 Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata. \v 24 Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos. \v 25 Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius. \v 26 Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio. \v 27 Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem revertetur ad eum. \v 28 Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.] \c 27 \p \v 1 [Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.\f + \fr 27.1 \fr*\fk Ne glorieris. \fk*\ft Ne securus sis aliquando de futuro; quia etsi hodie servis Domino qualis esse in futurum possis, quomodo viam finire, prorsus videre non vales. \ft*\fk Beatus homo qui semper est pavidus.\fk*\f* \v 2 Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua. \v 3 Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior.\f + \fr 27.3 \fr*\fk Grave est saxum. \fk*\ft Grave est, etc., usque ad ita mentis quoque motus examinant et castigant. \ft*\fk Ira stulti utroque gravior, \fk*\ft etc. De quo supra, etc., usque ad et furori frena laxat.\ft*\f* \v 4 Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit? \v 5 Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.\f + \fr 27.5 \fr*\fk Melior est manifesta correctio. \fk*\ft Amor absconditus, illicitus, etc., usque ad quam studio similiter peccandi clam diligere.\ft*\f* \v 6 Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis. \v 7 Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.\f + \fr 27.7 \fr*\fk Anima saturata calcabit favum, \fk*\ft etc. Anima divitum, etc., usque ad mortem ipsam pro Domino pati dulce habet.\ft*\f* \v 8 Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum.\f + \fr 27.8 \fr*\fk Sicut avis transmigrans. \fk*\ft Sicut avis ova, etc., usque ad ne a bono, quod faciebas, desistas.\ft*\f* \v 9 Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.] \v 10 [Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta quam frater procul.\f + \fr 27.10 \fr*\fk Melior est vicinus. \fk*\ft Melior est tibi, etc., \ft*\fk usque ad, in Jericho, et incidit, \fk*\ft etc\ft*\f* \v 11 Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem. \v 12 Astutus videns malum, absconditus est: parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia. \v 13 Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus. \v 14 Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit.\f + \fr 27.14 \fr*\fk Qui benedicit proximo, \fk*\ft id est, qui favore superfluæ laudis eum extollit, vel malis favendo, vel bona plus æquo laudando. Sed hic maledicenti assimilatur; quia vel in malo opere laudando confidentiam tribuit, vel in bono opere simplicitatem puri cordis minuit, ut quod superni amoris causa incœperat, humano favore finiat.\ft*\f* \v 15 Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur. \v 16 Qui retinet eam quasi qui ventum teneat, et oleum dexteræ suæ vocabit. \v 17 Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.\f + \fr 27.17 \fr*\fk Ferrum ferro. \fk*\ft Bona consolatio consilium sapientum: qui dum se invicem consolando instruunt, ferrum ferro acuitur.\ft*\f* \v 18 Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur. \v 19 Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. \v 20 Infernus et perditio numquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles.\f + \fr 27.20 \fr*\fk Infernus. \fk*\ft Inferni tormenta non replentur, etc., usque ad si naturam haberent sine fine vivendi.\ft*\f* \v 21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam. \v 22 Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus.] \v 23 [Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera:\f + \fr 27.23 \fr*\fk Diligenter. \fk*\ft Pastori Ecclesiæ dicitur, etc., usque ad si tuo tempore bene paveris.\ft*\f* \v 24 non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem. \v 25 Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes, et collecta sunt fœna de montibus.\f + \fr 27.25 \fr*\fk Aperta sunt prata. \fk*\ft Aperta sunt modo pascua sacramentorum cœlestium, etc., usque ad ad spirituale subsidium data.\ft*\f* \v 26 Agni ad vestimentum tuum, et hædi ad agri pretium.\f + \fr 27.26 \fr*\fk Agni sunt ad vestimentum. \fk*\ft Agnorum velleribus vestieris, dum bonis discipulorum obedientium moribus pastor ipse profeceris, eorumque laudabilia facta cernens, et in ornatu virtutum, et in calore dilectionis ipse gloriosus exstiteris. Hædis agrum comparas, dum peccatores ad pœnitentiam vocando, sublimiorem tibi in terra viventium locum acquiris.\ft*\f* \v 27 Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuæ, et ad victum ancillis tuis.]\f + \fr 27.27 \fr*\fk Sufficiat tibi lac caprarum. \fk*\ft Tanta instantia pecus commissum pasce, etc., usque ad hædi pro pretio sanctorum, quibus nocuerant, ignibus tradentur.\ft*\f* \c 28 \p \v 1 [Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.\f + \fr 28.1 \fr*\fk Fugit impius. \fk*\ft Qui non est fortis, etiam si nullus persequatur, sponte fidem deserit: dum latrociniis, vel perjuriis, aliisque hujusmodi infideli se similem reddit. \ft*\fk Justus autem quasi leo. \fk*\ft In occursu bestiarum non trepidat, etc., usque ad quem nemo invitus amittit.\ft*\f* \v 2 Propter peccata terræ multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit. \v 3 Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames.] \v 4 [Qui derelinquunt legem laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum. \v 5 Viri mali non cogitant judicium; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia.\f + \fr 28.5 \fr*\fk Qui autem requirunt. \fk*\ft Omnia animadvertunt electi, id est et futurum discrimen universalis judicii; et quibus operibus requies; et quibus pœna retribuatur æterna.\ft*\f* \v 6 Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus. \v 7 Qui custodit legem filius sapiens est; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum. \v 8 Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas. \v 9 Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis. \v 10 Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.\f + \fr 28.10 \fr*\fk Qui decipit justos in via mea, \fk*\ft etc. Qui per doctrinam hæreticam decipit amatores justitiæ, etc., usque ad exemplum etiam de casu ejus sumunt.\ft*\f* \v 11 Sapiens sibi videtur vir dives; pauper autem prudens scrutabitur eum. \v 12 In exsultatione justorum multa gloria est; regnantibus impiis, ruinæ hominum.\f + \fr 28.12 \fr*\fk In exsultatione, \fk*\ft etc. Non de præsentibus, etc., usque ad quod et de paganis, et hæreticis, et malis Catholicis potest accipi.\ft*\f* \v 13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. \v 14 Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est duræ corruet in malum.\f + \fr 28.14 \fr*\fk Beatus homo, \fk*\ft etc. Ira judicii tanto districtior portabitur, quanto nunc minus timetur.\ft*\f* \v 15 Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. \v 16 Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus. \v 17 Hominem qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet. \v 18 Qui ambulat simpliciter salvus erit; qui perversis graditur viis concidet semel. \v 19 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate.] \v 20 [Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens. \v 21 Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem. \v 22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.\f + \fr 28.22 \fr*\fk Vir qui festinat ditari, \fk*\ft etc. Qui augere opes ambit, peccatum negligit, more avium captus, cum escam terrenam avidus inspicit, quo stranguletur peccati laqueo, non agnoscit: cum quælibet mundi bona desiderat, quæ de futuro damna patiatur ignorat.\ft*\f* \v 23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit. \v 24 Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est. \v 25 Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui vero sperat in Domino sanabitur. \v 26 Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. \v 27 Qui dat pauperi non indigebit; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam. \v 28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur justi.]\f + \fr 28.28 \fr*\fk Cum surrexerint impii. \fk*\ft Eosdem homines, quos justos dicit, quia justi, creationis ordinem servant: Unde in Job de pœnitente: \ft*\fk Respiciet homines, et dicet, Peccavi\fk*\ft Job. 33.. Quod est, Respiciet eos, qui naturam humanæ creationis custodiunt, et se peccando jumentis assimilatos agnoscunt.\ft*\f* \c 29 \p \v 1 [Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.\f + \fr 29.1 \fr*\fk Homo qui blandis, \fk*\ft etc. Qui fictis sermonibus proximum laudat, parat ei insidias, quibus in periculum verbi aut operis securior incidat. Sed videamus qui capiatur, cui fit, aut qui facit. Sequitur:\ft*\f* \v 2 In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus. \v 3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam. \v 4 Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam. \v 5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus. \v 6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.\f + \fr 29.6 \fr*\fk Peccantem virum. \fk*\ft Non ergo justo laqueus peccantium, etc., usque ad nam qui fodit foveam proximo suo, incidet in eam.\ft*\f* \v 7 Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam. \v 8 Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem. \v 9 Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.\f + \fr 29.9 \fr*\fk Vir sapiens. \fk*\ft Doctor fidelis et sapiens, etc., usque ad non auditur a stulto.\ft*\f* \v 10 Viri sanguinum oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus. \v 11 Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum.\f + \fr 29.11 \fr*\fk Totum spiritum suum. \fk*\ft Impatientia impellente totus spiritus foras prorumpit, etc., usque ad sapiens autem paulatim eam maturitate consilii extenuat et expellit.\ft*\f* \v 12 Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. \v 13 Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus.\f + \fr 29.13 \fr*\fk Pauper et creditor obviaverunt. \fk*\ft Pauper, etc., usque ad unde, \ft*\fk sine me nihil potestis facere.\fk*\f* \v 14 Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.] \v 15 [Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam. \v 16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt. \v 17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ. \v 18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est.\f + \fr 29.18 \fr*\fk Cum prophetia. \fk*\ft Cum sacerdotis eruditio cessaverit, solvetur continuo disciplina divinæ legis: qua populus ad beatitudinis præmia pertingere debuerat.\ft*\f* \v 19 Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. \v 20 Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio.\f + \fr 29.20 \fr*\fk Vidisti hominem. \fk*\ft Grave quidem vitium stultitiæ, sed non levius verbositatis: nam sæpe contingit, ut idiota aliquis citius verba correptionis accipiat, quam qui sua quæ novit, vel nosse putat magis jactat, quam aliorum monita audiat.\ft*\f* \v 21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.]\f + \fr 29.21 \fr*\fk Qui delicate a pueritia sua. \fk*\ft Alia translatio pulchre: \ft*\fk Qui deliciatur a pueritia sua, servus erit: novissime autem contristabitur. \fk*\ft Sero enim malorum pœnitet, qui in tenera ætate noluit.\ft*\f* \v 22 [Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.\f + \fr 29.22 \fr*\fk Vir iracundus. \fk*\ft Janua omnium vitiorum iracundia: qua clausa, virtutibus intrinsecus dabitur quies, aperta, ad omne facinus armabitur animus.\ft*\f* \v 23 Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. \v 24 Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat.\f + \fr 29.24 \fr*\fk Qui cum fure participat, odit animam suam. \fk*\ft Non solum a peccato, sed etiam a consensu abstinere docet sapientia: ne audiat a districto judice: \ft*\fk Si videbas furem, currebas cum eo, \fk*\ft etc. Non enim fur solum, sed et ille reus tenetur, qui furti conscius, quærente possessore non indicat. Et ne metu personæ potentioris se excuset, addit: \ft*\fk Qui timet Dominum, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 25 Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur. \v 26 Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum. \v 27 Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.] \c 30 \p \v 1 Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait:\f + \fr 30.1 \fr*\fk Verba congregantis. \fk*\ft Huc usque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. Hinc rursus verba Salomonis, quod perpenditur ab ipso nomine quo Græce, latine congregans; Ecclesia enim convocatio. \ft*\fk Visio quam. \fk*\ft Visio quam locutus est, quia quod vidit apud Deum secretiora contemplando patefecit hominibus. Quisquis enim Spiritu Dei confortatus est, quæ sequuntur humili corde dicit, \ft*\fk stultissimus sum virorum, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 2 [Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.\f + \fr 30.2 \fr*\fk Stultissimus. Filii hujus sæculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua\fk*\ft Luc. 16.. Et Apostolus: \ft*\fk Si quis videtur esse sapiens in hoc sæculo, stultus fiat, ut sit sapiens\fk*\ft I Cor. 3.. \ft*\fk Non didici\fk*\ft ab homine, sed, donante Deo, ut sanctorum scientiam noscam. Et Apostolus: \ft*\fk Nos stulti propter Christum: \fk*\ft iterum ait, \ft*\fk Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Sapientiam vero non hominum, \fk*\ft scilicet neque principum hujus sæculi, qui destruuntur.\ft*\f* \v 3 Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum. \v 4 Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?\f + \fr 30.4 \fr*\fk Quis ascendit in cœlum. \fk*\ft Filius Dei post resurrectionem, et nostræ resurrectionis tempore descensurus est ad judicium. \ft*\fk Quis continuit. \fk*\ft Omnis spiritus, angelorum, hominum, animalium et procellarum, ne deficiat, Dei potentia continetur. \ft*\fk Quis suscitavit omnes. \fk*\ft Et nunc omnia, quæ per orbem vivunt et crescunt, homines, animantia, germina, Deus, ut sua vita subsistant, excitat: et in die judicii genus humanum a quatuor ventis a morte excitabit. \ft*\fk Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, \fk*\ft Dei patris et filii nomen dicit: cujus mysterium sæcularis scientia naturaliter scire non potuit, quamvis esse Deum, qui omnia fecerit, per facta intelligere possit. \ft*\fk Si nosti: \fk*\ft tu scilicet, qui tuam sapientiam jactans, nostræ fidei mysteria stultitiam vocas.\ft*\f* \v 5 Omnis sermo Dei ignitus: clypeus est sperantibus in se.\f + \fr 30.5 \fr*\fk Omnis sermo. \fk*\ft Proprietatem Græci nominis, etc., usque ad vera enim omnia et ignita. \ft*\fk Clypeus est, \fk*\ft id est protector omnium sperantium in se. Clypeus contra hostium insidias et omnia adversa.\ft*\f* \v 6 Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax. \v 7 Duo rogavi te: ne deneges mihi antequam moriar:\f + \fr 30.7 \fr*\fk Duo rogavi te. \fk*\ft Hæc adhuc vir, etc., usque ad in oblivionem decidat æternorum.\ft*\f* \v 8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me; mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria, \v 9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei. \v 10 Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.] \v 11 [Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit;\f + \fr 30.11 \fr*\fk Generatio quæ patri. \fk*\ft Superius vitæ puritatem, etc., usque ad si natus est, fuit tempus quando non fuit filius.\ft*\f* \v 12 generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis; \v 13 generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ; \v 14 generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.\f + \fr 30.14 \fr*\fk Generatio quæ pro dentibus gladios habet. \fk*\ft Hæc est, quæ suam perfidiam aliis immittere conatur; et sicut corpora gladiis, ita audientium animas veneno allocutionis occidit.\ft*\f* \v 15 Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit.\f + \fr 30.15 \fr*\fk Sanguisugæ duæ sunt filiæ. \fk*\ft Diabolus, qui siti peccata suadendi perpetuo ardet; \ft*\fk Duæ filiæ, \fk*\ft quæ ejus imitantur ardorem, luxuria et philargyria. Nam luxuriæ, quo liberius frena laxantur, eo noxius delectatur; et \ft*\fk Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. \fk*\fk Tria sunt insaturabilia. \fk*\ft Infernus nunquam redundat; meretrix habet similia. Corpus non satiatur deliciis, et avarus non dicit, sufficit; alii infernum dicunt diabolum, qui non satiatur seductione humana.\ft*\f* \v 16 Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit.\f + \fr 30.16 \fr*\fk Os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua, \fk*\ft ut supra ignem, incendium gehennæ, qui nunquam desinit.\ft*\f* \v 17 Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !]\f + \fr 30.17 \fr*\fk Oculum qui subsannat. \fk*\ft Qui divina judicia reprehendunt, etc., usque ad qui peccati nigredinem humiliter confitentur. \ft*\fk Filii aquilæ: \fk*\ft quia per gratiam ejus sunt renati, qui in carne ad cœlum transvolavit, qui alibi filii sponsi dicuntur.\ft*\f* \v 18 [Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:\f + \fr 30.18 \fr*\fk Tria sunt mihi difficilia. \fk*\ft Ita est ad litteram, etc., usque ad difficile est scire quot cogitationibus juvenis agitur, qui viam veritatis deservit.\ft*\f* \v 19 viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. \v 20 Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.\f + \fr 30.20 \fr*\fk Talis est et via mulieris adulteræ. \fk*\ft Adultera quoque mens ut ea quæ commemoravit, semper vaga est, quæ ubi celare peccata poterit, negat se aliquid patrasse mali.\ft*\f* \v 21 Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere: \v 22 per servum, cum regnaverit; per stultum, cum saturatus fuerit cibo; \v 23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.] \v 24 [Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus:\f + \fr 30.24 \fr*\fk Quatuor: \fk*\ft scilicet minores videntur justi in terra, quam reprobi, id est abjectiores; sed tamen sapientiores sunt sapientibus mundi, quia æterna quærunt, et pro his pati desiderant.\ft*\f* \v 25 formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi;\f + \fr 30.25 \fr*\fk Formicæ populus infirmus. \fk*\ft Et Ecclesiæ populus, etc., usque ad quibus vivat in æternum.\ft*\f* \v 26 lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum;\f + \fr 30.26 \fr*\fk Lepusculus, \fk*\ft alii chœrogryllus, etc., usque ad sed hic quidam pro lepusculo hericium habent. HIERON. Habent enim Hebræa verbum \ft*\fk saphan, \fk*\ft quod murem et chœrogyllum et leporem et hericium interpretantur. \ft*\fk Lepusculus, \fk*\ft etc. Hæc est plebs Ecclesiæ, quæ invalida, quia injurias suas ulcisci non quærit, et quia non suis viribus, sed in Dei auxilio sperare salutem didicit, quod est cubile habere in petra, unde dicit cum Psalmista: \ft*\fk Esto mihi in lapidem fortissimum, in domum munitam, ut salves me, quia petra mea et munitio mea es tu.\fk*\f* \v 27 regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas;\f + \fr 30.27 \fr*\fk Regem locusta. \fk*\ft Locusta, etc., usque ad tamen instanter in suis locis Christo militare, et germina carnalium consuevit absumere voluptatum.\ft*\f* \v 28 stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.\f + \fr 30.28 \fr*\fk Stellio manibus. \fk*\ft Stellio alas non habet, etc., usque ad obtinenda æterni regni mœnia virtus operationis levat.\ft*\f* \v 29 Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter:\f + \fr 30.29 \fr*\fk Tria sunt quæ gradiuntur. \fk*\ft Non nos moveat, etc., usque ad quia in fallacia sua ad tempus Antichristus prosperatur.\ft*\f* \v 30 leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum; \v 31 gallus succinctus lumbos; et aries; nec est rex, qui resistat ei.\f + \fr 30.31 \fr*\fk Gallus, \fk*\ft scilicet prædicatores, inter hujus sæculi tenebras verum mane nuntiantes. \ft*\fk Et aries. \fk*\ft Primus ordo sacerdotum, etc., \ft*\fk usque ad postquam elevatus est in sublime.\fk*\f* \v 32 Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum. \v 33 Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum; et qui vehementer emungit elicit sanguinem; et qui provocat iras producit discordias.]\f + \fr 30.33 \fr*\fk Qui autem\fk*\ft ubera fortiter premit, etc., usque ad quia carnale efficitur hoc quod nimia discussione sentitur. \ft*\fk Et qui provocat iras, producit. \fk*\ft Quid prior parabola ad litteram significet, aperit, etc., usque ad elicit sanguinem.\ft*\f* \c 31 \p \v 1 Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.\f + \fr 31.1 \fr*\fk Verba Lamuelis. \fk*\ft Lamuel, in quo est Deus, etc., usque ad vidit quam prudenter se mater sua docuerit.\ft*\f* \v 2 [Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum? \v 3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.\f + \fr 31.3 \fr*\fk Et divitias tuas. \fk*\ft Hoc est, noli terrenis deliciis hominum corda corrumpere, etc., usque ad per illecebras sæculi merentur eradicari de terra viventium.\ft*\f* \v 4 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas;\f + \fr 31.4 \fr*\fk Noli regibus. \fk*\ft Hæc et sequentia ad litteram patent, etc., usque ad carnales scrutantur.\ft*\f* \v 5 et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. \v 6 Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.\f + \fr 31.6 \fr*\fk Date siceram mœrentibus. \fk*\ft Vinum et sicera, etc., usque ad ne abundantiori tristitia absorbeantur qui hujusmodi sunt.\ft*\f* \v 7 Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius. \v 8 Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.\f + \fr 31.8 \fr*\fk Aperi os. \fk*\ft Pro causa pauperis, etc., usque ad sed et cunctis per orbem nationibus curam salutis impendere.\ft*\f* \v 9 Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.]\f + \fr 31.9 \fr*\fk Aperi os tuum, decerne. \fk*\ft Sicut pro causa pauperis et ereptione os aperire præcepit, ita, ubi erraverit, juste castigare admonet ac judicare. Et Moyses: \ft*\fk Pauperis in judicio non misereberis\fk*\ft Exod. 13.. Quod utrumque Dominum facere Propheta dicit: \ft*\fk Sed judicabit in justitia pauperes, et arguet inæquitate pro mansuetis terræ.\fk*\f* \v 10 [Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus.\f + \fr 31.10 \fr*\fk Mulierem fortem. \fk*\ft Hucusque verba Lamuelis regis, etc., usque ad virtutes describantur ac præmia. \ft*\fk Mulierem fortem quis inveniet. \fk*\ft Mulier fortis sancta Ecclesia, etc., usque ad per mundum prædicare donavit, addidit:\ft*\f* \v 11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.\f + \fr 31.11 \fr*\fk Confidit in ea cor viri. \fk*\ft Vir, redemptor, etc., usque ad cum per prædicatores, quos deceperat, ad veritatem revocat. \ft*\fk Et spoliis non indigebit. \fk*\ft Quia nunquam cessabit Ecclesia deceptas a diabolo animas Christi fidei restituere, donec mundi cursu finito numerus justorum compleatur. Sed quia quidquid boni sancta Ecclesia vel fidelis anima agit, desuper accipit recte subditur:\ft*\f* \v 12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.\f + \fr 31.12 \fr*\fk Reddet ei bonum et non malum. \fk*\ft Reddet anima Christo bonum, etc., usque ad cui simile, \ft*\fk serviamus illi, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 13 Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.\f + \fr 31.13 \fr*\fk Quæsivit. \fk*\ft Quibus operibus, etc., usque ad de hac retributione apertius subditur:\ft*\f* \v 14 Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.\f + \fr 31.14 \fr*\fk Facta est quasi navis institoris de longe. \fk*\ft Navigator dicitur \ft*\fk institor, \fk*\ft eo quod acquirendis mercibus sedulus instat, etc., usque ad de quibus dicitur: \ft*\fk Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.\fk*\f* \v 15 Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.\f + \fr 31.15 \fr*\fk De nocte. \fk*\ft Sicut totus præsentis sæculi cursus, etc., usque ad et hujusmodi secreto exercere. \ft*\fk Surrexit. \fk*\ft Cum quis fidelis ad agendum proximorum curam sollicite accingitur. Quod duobus modis facit, quia et eos, qui foris errant, ad fidem vocat; et qui in fide sunt, ut amplius operibus insistant; unde subdit: \ft*\fk Deditque prædam domesticis suis. \fk*\ft Dat prædam domesticis suis, cum eos, quos diabolus eripuit, eorum societati, qui in fide præcesserunt, conciliat. Dat ancillis suis cibaria, cum humiles quosque, et timore jussa servantes, ne lassescant pio labore, mercedis commemoratione reficit.\ft*\f* \v 16 Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam.\f + \fr 31.16 \fr*\fk Consideravit. \fk*\ft Hodie et usque in finem sæculi mulier fortis, etc., usque ad quæ sit beatitudinis plenitudo in regno Dei. \ft*\fk De fructu manuum suarum. \fk*\ft Quia de fructiferis suorum fidelium factis, etc., usque ad et pro eis quid potest, laborat.\ft*\f* \v 17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.\f + \fr 31.17 \fr*\fk Accinxit. \fk*\ft Cum se ad virtutum opera præparat, etc., usque ad ut bonis operibus fulgeatis.\ft*\f* \v 18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus.\f + \fr 31.18 \fr*\fk Gustavit et vidit quia bona est. \fk*\ft Agri scilicet illius, etc., usque ad sic sed et nocte accensa lucerna manibus operatur.\ft*\f* \v 19 Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.\f + \fr 31.19 \fr*\fk Manum suam misit. \fk*\ft Fortia dicit, perfecta in charitate opera, etc., usque ad de cujus fortitudine dicitur: \ft*\fk Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud\fk*\ft Matth. 11.. \ft*\fk Et digiti ejus, \fk*\ft inquit, \ft*\fk apprehenderunt fusum. \fk*\ft Colus in sinistra, fusus in dextera, etc., usque ad quid autem mulier fortis, scilicet sancta Ecclesia vel anima perfecta per fusum operata sit; subjungit:\ft*\f* \v 20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.\f + \fr 31.20 \fr*\fk Manum suam aperuit inopi, et palmas suas. \fk*\ft Hoc de eleemosynis, etc., usque ad cum late longeque prædicatores ad gentes æternæ salutis egentes dispersit.\ft*\f* \v 21 Non timebit domui suæ a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.\f + \fr 31.21 \fr*\fk Non timebit. \fk*\ft Frigora nivis, etc., usque ad quia credidit Deo dicenti quod \ft*\fk portæ inferi non prævalebunt adversus eam\fk*\ft Matth. 16.. \ft*\fk Omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus, \fk*\ft etc. Sapientia scilicet, ad hæreses revelandas, et patientia ad tolerandas apertorum nostium pugnas, etc., usque ad qui merito in frigore religatur, quia vestem pietatis non habebat.\ft*\f* \v 22 Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus.\f + \fr 31.22 \fr*\fk Stragulatam vestem. \fk*\ft Stragulata vestis est quæ variante textura, solet confici firmissima, etc., usque ad byssinæ enim justificationes sanctorum sunt.\ft*\f* \v 23 Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.\f + \fr 31.23 \fr*\fk Nobilis in portis vir. \fk*\ft Vir Dominus qui visus est ignobilis, etc., usque ad cunctis apparebit sublimis.\ft*\f* \v 24 Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.\f + \fr 31.24 \fr*\fk Sindonem fecit et vendidit. \fk*\ft In linteo sindonis subtilis, etc., usque ad gentes enim a vitiis ad virtutes, a diabolo migraverunt ad Christum.\ft*\f* \v 25 Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.\f + \fr 31.25 \fr*\fk Fortitudo. \fk*\ft Fortitudo ad tolerandum, etc., usque ad esto fortis adversus detractores.\ft*\f* \v 26 Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.\f + \fr 31.26 \fr*\fk Os suum. \fk*\ft Ad hoc tantum loquens os aperuit, etc., usque ad utrique convenit quod subjungit: \ft*\fk Lex clementiæ. \fk*\ft Ut non statim puniat ut lex Moysi, etc., usque ad et sic absolvit eam: \ft*\fk Vade et amplius noli peccare.\fk*\f* \v 27 Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.\f + \fr 31.27 \fr*\fk Consideravit. \fk*\ft Quia cunctas conscientiæ suæ cogitationes subtiliter investigat, etc., usque ad et quæ didicit agenda, exercere non desinit. \ft*\fk Panem otiosa non comedit. \fk*\ft Quia sacrum eloquium quod percipit, opere exsequitur, etc., usque ad non solum otiosæ, sed verbosæ et curiosæ.\ft*\f* \v 28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt; vir ejus, et laudavit eam.\f + \fr 31.28 \fr*\fk Surrexerunt filii ejus. \fk*\ft Quod futurum novit ut propheta, etc., usque ad sed in judicio quanta sit resurrectionis suæ gloria demonstrabit.\ft*\f* \v 29 Multæ filiæ congregaverunt divitias; tu supergressa es universas.\f + \fr 31.29 \fr*\fk Multæ filiæ congregaverunt divitias: tu supergressa es universas. \fk*\ft Ecclesiæ hæreticorum, etc., usque ad quæ fide casta et opere perfecto Redemptoris sui vestigia sectatur.\ft*\f* \v 30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.\f + \fr 31.30 \fr*\fk Fallax gratia et vana est pulchritudo. \fk*\ft Fallax est gloria laudis, etc., usque ad qualiter enim eam laudet, ostendit, \ft*\fk Date ei de fructu.\fk*\f* \v 31 Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.]\f + \fr 31.31 \fr*\fk Date ei de fructu manuum suarum. \fk*\ft Hoc vir ille, de quo supra dictum est, etc., usque ad et probante ac remunerante Deo, cui est honor et gloria.\ft*\f*