\id MRK \ide UTF-8 \h MARCUM \toc1 INCIPIT SECUNDUM MARCUM \toc2 MARCUM \mt1 INCIPIT SECUNDUM MARCUM \c 1 \p \v 1 Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.\f + \fr 1.1 \fr*\fk Initium Evangelii. \fk*\ft ISID. Evangelium, \ft*\fk bona annuntiatio, \fk*\ft quod proprie ad regnum Dei et remissionem peccatorum pertinet. Unde: \ft*\fk Pœnitemini et credite Evangelio: et appropinquavit regnum cœlorum. \fk*\ft HIER. Quatuor Evangelia unum sunt, et unum quatuor. Itaque et Marci liber dicitur Evangelium, et similiter aliorum: quia unum omnia, et omnia unum. \ft*\fk Jesu Christi. \fk*\ft HIER. Jesus Hebraice, Soter Græce, Salvator Latine, Christus Græce, Messias Hebraice, unctus Latine, id est, rex sacerdos: dicitur de genere David regis, et Levitico. \ft*\fk Filii Dei. \fk*\ft BEDA. Matthæus dicit: \ft*\fk filii David filii Abraham\fk*\ft Matth. 1.. Marcus dicit: \ft*\fk filii Dei, \fk*\ft ut paulatim a minoribus ad majora, etc., usque ad Joannes ab æternitate Verbi Dei inchoat, in resurrectione Domini consummat.\ft*\f* \v 2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: [Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.\f + \fr 1.2 \fr*\fk Sicut scriptum est. \fk*\ft Marcus prophetarum testimonia præmittit quibus hæc vetera et non nova, sed a prophetis præscita et prædicta asserit, in quo et Judæos qui legem et prophetas susceperant ad Evangelium invitat: et gentiles qui Evangelium tenebant ad venerationem legis et prophetarum provocat, ne quis juxta hæreticos alterum sine altero suscipiat. \ft*\fk Ecce mitto. \fk*\ft BEDA. Angelus dicitur Joannes non societate naturæ, ut mentitur Origenes, sed officii dignitate: sicut et sacerdotes, de quibus dicitur: \ft*\fk Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est\fk*\ft Mal. 2.. ID. Nota quod hoc testimonium: \ft*\fk Ecce ego mitto angelum, \fk*\ft etc., Malachiæ est, utrumque tamen dicit Isaiæ esse, quia, etc., usque ad omnes prophetæ uno spiritu locuti sunt quasi uno ore.\ft*\f* \v 3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.]\f + \fr 1.3 \fr*\fk Clamantis. \fk*\ft ISID. Ad Judæos surdos propter peccata longe positos, indignationis clamore dignos. \ft*\fk In deserto. \fk*\ft In deserto fit vox et clamor: quia deserta domus Judæa vacans scopata sine spiritu Dei, propheta, rege, sacerdote. Unde Jesus et Joannes quærunt quod in deserto amissum est. Ubi vicit diabolus, ibi vincitur: ubi cecidit homo, ibi resurgit. \ft*\fk Parate. \fk*\ft ISID. Pœnitentiam agite et prædicate. Unde Parasceve ante sabbatum, etc., usque ad ut possideamus quieti terram desiderabilem. \ft*\fk Viam Domini. \fk*\ft HIER. Via Domini qua ad homines ingreditur, pœnitentia est, per quam ad nos Deus descendit, et nos ad illum ascendimus. Unde angeli ascendentes descendentesque memorantur super Filium hominis. \ft*\fk Rectas facite semitas. \fk*\ft ISID. Præcipit, ut regia via euntes, proximos diligamus ut nos, et nos, etc., usque ad ut non separetur os ab opere, nec opus ab ore. Semitæ post viam, quia mandata moralia post pœnitentiam secundum Marcum vel Matthæum explanantur. Paratur via per fidem et baptismum et pœnitentiam. Rectæ semitæ per austera indicia vestis, zonæ, cibi, potus, vocis humillimæ.\ft*\f* \v 4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.\f + \fr 1.4 \fr*\fk Joannes. \fk*\ft ISID. Gratia Dei. A gratia Dei incipit, unde sequitur: \ft*\fk Baptizans, \fk*\ft etc. Per baptismum peccata dimittuntur; unde: Quod \ft*\fk gratis accepistis, gratis date\fk*\ft Matth. 10.. Et Apostolus: \ft*\fk Gratia salvati estis\fk*\ft Ephes. 2.. \ft*\fk Baptizans. \fk*\ft HIER. Baptismum pœnitentiæ dedit, baptismum in remissionem peccatorum prædicavit, tamen non dedit. Sicut prædicatione, etc., usque ad nunc per amicum sponsi inducitur sponsa, ut Rebecca Isaac, per puerum pallio albo velata.\ft*\f* \v 5 Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.\f + \fr 1.5 \fr*\fk In Jordane\fk*\ft ID. Jordanis aliena descensio, ubi peccata absolvuntur. Arca enim, etc., usque ad corpus Christi, non mundatis non proficit, sed in deterius mutat. \ft*\fk Confitentes, \fk*\ft etc. ID. \ft*\fk Confessio et pulchritudo in conspectu ejus\fk*\ft Psal. 115., id est sponsi. Unde desilit sponsa de camelo, cum se humiliat Ecclesia Christo, qui figuratur per Isaac, in cujus nativitate risum fecit Deus Saræ. Sicut ad Mariam dicitur, quæ est princeps cum Deo: \ft*\fk Benedicta tu in mulieribus\fk*\ft Luc. 1.. BEDA. Confitentes peccata sua baptizantur. Debent enim melioris vitæ novitatem promittere, qui baptismum, etc., usque ad et sic mundatos Christianam religionem promittentes in Ecclesiæ membra commuta.\ft*\f* \v 6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.\f + \fr 1.6 \fr*\fk Et erat Joannes, \fk*\ft etc. HIER. Vestis prophetæ et cibus et potus, totam austeram vitam prædicantium significant, et gentes, etc., usque ad quia omnia a gratia Evangelii, in qua non est distinctio Judæi et Græci. BEDA. \ft*\fk Vestitus pilis cameli. \fk*\ft Quia peccata non fovit, sed aspere increpavit, dicens: \ft*\fk Genimina viperarum, \fk*\ft etc. Zona pellicea, etc., usque ad in melle enim dulcedo, in locusta alacer volatus, sed cito deciduus.\ft*\f* \v 7 Et prædicabat dicens: Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.\f + \fr 1.7 \fr*\fk Fortior me. \fk*\ft HIER. Quis fortior est gratia qua abluuntur peccata? Ille qui, etc., usque ad et usque ad centum quadraginta quatuor millia pervenit. \ft*\fk Solvere corrigiam. \fk*\ft BEDA. Modus fuit apud veteres, ut si quis eam quæ sibi competeret, accipere uxorem nollet, ille, etc., usque ad Redemptoris vestigia nudare non valeo, quia sponsi nomen mihi non usurpo. HIER. Corrigia calcamentorum, id est mysterium Incarnationis Dei. Calx enim, etc., usque ad sponsa in patriarchis, amica in prophetis, proxima in Maria et Joseph, dilecta in Joanne Baptista, columba in Christo et apostolis.\ft*\f* \v 8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.\f + \fr 1.8 \fr*\fk Ego baptizavi vos aqua. \fk*\ft BEDA. Nondum Joannes dicit Deum aut Dei Filium esse aperte, quia rudes erant auditores: sed paulatim per humanitatem glorificatam ad fidem divinitatis ducit, dicens: \ft*\fk Ille vero baptizabit vos Spiritu sancto. \fk*\ft Sed postea cum capaciores jam videret, Dei Filium jam aperte prædicat dicens: \ft*\fk Testimonium perhibuit, quia hic est Dei Filius\fk*\ft Joan. 3.. ISID. \ft*\fk Ego baptizo vos aqua, ille, \fk*\ft etc. Dei fluvius semper plenus, semper æqualis, de quo: \ft*\fk Fluminis impetus lætificat civitatem Dei\fk*\ft Psal. 45.. Multum distat, etc., usque ad unctio Christi de amaritudine passionis pervenit ad gloriam resurrectionis; unde Apostolus: \ft*\fk Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, \fk*\ft etc., usque: \ft*\fk Propter quod et Deus illum exaltavit\fk*\ft Phil. 2..\ft*\f* \v 9 Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Joanne in Jordane.\f + \fr 1.9 \fr*\fk Et baptizatus est in Jordane. \fk*\ft Tribus causis: Ut justitiam et humilitatem impleret; ut baptismum Joannis comprobaret; ut Jordanis aquas sanctificans per descensionem columbæ Spiritum sanctum in baptismo adesse monstraret. HIER. Marcus: Sicut cervus desiderans ad fontes aquarum saltus dat, culmina pratorum carpit, palmas in vertice portat, velut apis melliflua flores agri (cui odor veri Isaac similatur) summatim gustat. Unde a Nazareth Galilææ venientem Jesum ad baptismum, etc., \ft*\fk usque ad: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei\fk*\ft Apoc. 2..\ft*\f* \v 10 Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.\f + \fr 1.10 \fr*\fk Vidit apertos cœlos, \fk*\ft etc. BEDA. Mysterium Trinitatis in baptismo demonstratur: Filius baptizatur, Spiritus est in columba, Pater in voce sonat. Aperiuntur cœli, etc., usque ad apud nos manebit et in nobis erit juxta mensuram fidei Spiritus. De Christo autem dicitur: \ft*\fk Plenum gratiæ et veritatis\fk*\ft Joan. 1.. \ft*\fk Manentem in ipso. \fk*\ft Manet in eo Spiritus, non ex quo baptizatus, sed ex quo conceptus. Quod autem in baptismo descendit, significat nobis gratiam spiritualem in baptismo dari, quibus in remissionem peccatorum ex aqua et Spiritu regeneratis solet amplior Spiritus gratia per impositionem manus episcopi cœlitus dari.\ft*\f* \v 11 Et vox facta est de cælis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.\f + \fr 1.11 \fr*\fk Tu es Filius meus dilectus. \fk*\ft BEDA. Non quod nesciebat docetur, sed nobis quod credere debeamus ostenditur, ipsum scilicet, etc., usque ad bene autem in specie columbæ descendit Spiritus, quæ simplex animal et sine felle: quia simplices quærit, nec habitat in mentibus impuris.\ft*\f* \v 12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum.\f + \fr 1.12 \fr*\fk Spiritus. \fk*\ft ID. Ne dubium quis spiritus, Lucas consulte præmittit: \ft*\fk Jesus plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane; \fk*\ft deinde intulit: \ft*\fk et agebatur a Spiritu in desertum, ne putetur immundus\fk*\ft spiritus quidquam contra eum potuisse.\ft*\f* \v 13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.\f + \fr 1.13 \fr*\fk Quadraginta diebus. \fk*\ft ID. Totum tempus significat, quo membra ejus diabolus tentat. Quadripartitus enim mundus per observantiam decem præceptorum contra diabolum certando Domino famulatur. Quater vero decem quadraginta faciunt. Ubique et semper adest adversarius, qui iter nostrum impedire non cessat. \ft*\fk Eratque cum bestiis. \fk*\ft Nos quoque si in eremo sanctæ conversationis bestiales hominum mores impolluta mente toleramus, mysterium angelorum meremur, a quibus corpore absoluti in cœlum transferamur\ft*\f* \v 14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,\f + \fr 1.14 \fr*\fk Postquam autem. \fk*\ft ISID. Accepimus gratiam pro gratia, carnalia decollantur, spiritualia vivificantur. Cessante umbra, adest veritas. Joannes in carcere, lex in Judæa, Jesus in Galilæa, salus in gentibus. \ft*\fk Prædicans, \fk*\ft etc. HIER. \ft*\fk Beati pauperes spiritu, quoniam ipsi possidebunt\fk*\ft Matth. 5., etc. Regno terreno succedit paupertas, paupertati Christianorum regnum sempiternum; unde: \ft*\fk Regnum meum non est de hoc mundo\fk*\ft Joan. 18.: omnis enim honor terrenus, spuma, fumus, somnus.\ft*\f* \v 15 et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio.\f + \fr 1.15 \fr*\fk Pœnitemini. \fk*\ft HIER. Amaritudinem radicis dulcedo pomi compensat: pericula maris spes portus delectat, dolorem medicinæ spes salutis mitigat. Qui desiderat nucleum, nucem frangat: pœnitentiam agat, qui vult æterno adhærere bono. Præconia Christi narrare possunt, qui ad palmam indulgentiæ pervenire meruerunt. Unde post pœnitentiam prædicatores eliguntur.\ft*\f* \v 16 Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),\f + \fr 1.16 \fr*\fk Vidit Simonem. \fk*\ft HIER. Simon, \ft*\fk obediens; \fk*\ft Andræas, \ft*\fk virilis; \fk*\ft Jacobus, \ft*\fk supplantator; \fk*\ft Joannes, \ft*\fk gratia. \fk*\ft His nominibus, etc., usque ad per prudentiam obedimus, per justitiam viriliter agimus, per temperantiam serpentes calcamus, per fortitudinem Dei gratiam meremur. ID. Quem non inebriat eloquentia sæcularis? Difficile homines potentes, et nobiles, et divites, et multo his difficilius eloquentes credunt Deo. Obcæcatur mens eorum divitiis et opibus atque luxuria, et circumdati vitiis non possunt videre virtutes, simplicitatemque Scripturæ sanctæ, non ex majestate sensuum, sed ex verborum judicant utilitate. ID. Vocantur quatuor piscatores, Simon, Andræas, Jacobus et Joannes: relictis omnibus sequuntur. Hac quadriga vehimur ad æthera, etc., usque ad pellibus Salomonis tegimur, quibus sponsa se gloriatur formosam. BEDA. Quæritur quomodo primum Petrum et Andream et post pusillum Jacobum et Joannem vocaverit, sicut narrat, etc., usque ad tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed tanquam vocantem et jubentem secuti sunt. \ft*\fk Et ingrediuntur. \fk*\ft HIER. Marcus dicta Evangelii in semetipso disponens, ordinem historiæ non secutus, mysteriorum ordinem servat, unde in sabbatis primam virtutem narrat dicens: \ft*\fk Et ingrediuntur, \fk*\ft etc. \ft*\fk Capharnaum. \fk*\ft ID. Capharnaum villa consolationis, sabbatum requies. Homo in spiritu immundo, genus humanum, in quo immunditia, etc., usque ad Pharao dimissus ab Isræl, persequimur eum, diabolus contemptus surgit in scandala. BEDA. Quod sabbato maxime curat et docet, ostendit se non sub lege esse, sed supra: et docet nos verum sabbatum, ut saluti scilicet animarum studentes, ab omni opere servili, id est, ab omnibus illicitis abstineamus.\ft*\f* \v 17 et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. \v 18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. \v 19 Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi: \v 20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum. \v 21 Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. \v 22 Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.\f + \fr 1.22 \fr*\fk Erat enim, \fk*\ft etc. BEDA. Scribæ dicebant quæ scripta erant in Moyse et prophetis; Jesus, ut Deus et Dominus, ipsius Moysi libere quæ deerant legi addebat vel commutabat; unde in Matthæo: \ft*\fk Audistis quia dictum est antiquis, \fk*\ft etc. \ft*\fk Ego autem dico vobis.\fk*\f* \v 23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit, \v 24 dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.\f + \fr 1.24 \fr*\fk Quid nobis, \fk*\ft etc. ID. Non est hic voluntatis confessio, sed necessitatis extorsio: sicut servus fugitivus visum dominum timet, et de verberibus deprecatur. Dæmones enim in terris Dominum cernentes, se continuo judicandos credebant esse.\ft*\f* \v 25 Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine.\f + \fr 1.25 \fr*\fk Obmutesce. \fk*\ft ID. Congruo ordine lingua serpentina quæ prima virus sparsit, ne ultra spargat primo obcluditur, deinde, etc., usque ad ut sit idem ordo restaurationis in Domino, qui perditionis in protoplasto.\ft*\f* \v 26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.\f + \fr 1.26 \fr*\fk Discerpens. \fk*\ft ID. Vel convexans, sicut quidam codices habent. Lucas autem dicit quia nihil ei nocuit. Sed quod Marcus ait, \ft*\fk discerpens, \fk*\ft idem est quod Lucas: \ft*\fk cum projecisset eum in medium. \fk*\ft Quod vero addidit, \ft*\fk nihilque nocuit: \fk*\ft intelligendum est quia illa jactatio non eum debilitavit: sicut exeunt dæmones amputatis vel avulsis aliquibus membris. ID. Virum a dæmonio liberatum, animum ab immunda cogitatione purgatum intelligimus. Femmam vero a febribus consequenter curatam, carnem a concupiscentiæ fervore per continentiæ præcepta frenatam.\ft*\f* \v 27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.\f + \fr 1.27 \fr*\fk Quidnam est? \fk*\ft Per ea quæ vident ad inquisitionem eorum quæ audierant excitantur. Ad hoc enim et ipse Dominus signa facit, et discipulis facere dedit, ut per hoc Evangelio certius credatur, dum qui cœlestia promittunt terrenis, cœlestia et divina opera operentur in terris.\ft*\f* \v 28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ. \v 29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne. \v 30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.\f + \fr 1.30 \fr*\fk Et statim dicunt ei, \fk*\ft etc. Lucas dicit quia rogaverunt pro illa. Modo enim Salvator rogatus, modo ultro curat, ut contra vitiorum quoque passiones, et se precibus fidelium semper adesse, et quæ non intelliguntur, vel intelligenda dare, vel non intellecta, dimittere pie petentibus ostendat. Unde: \ft*\fk Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me\fk*\ft Psal. 18..\ft*\f* \v 31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.\f + \fr 1.31 \fr*\fk Apprehensa. \fk*\ft Socrus Petri febricitans apprehensa manu levatur. Febris intemperantia est, de qua nos filii Synagogæ per manum disciplinæ et levationem desiderii sanamur, et hujus qui sanat nos ad vesperam declinantis a nobis ministramus voluntati. \ft*\fk Ministrabat eis. \fk*\ft BEDA. Tropologice: Id est, membra quæ servierant immunditiæ, serviant justitiæ.\ft*\f* \v 32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes:\f + \fr 1.32 \fr*\fk Vespere autem. \fk*\ft ID. Occasus solis mors Christi. \ft*\fk Afferebant ad eum omnes male habentes. \fk*\ft Plures enim per apostolos post mortem suam sanavit, quam cum in carne vivens Judæis prædicavit.\ft*\f* \v 33 et erat omnis civitas congregata ad januam.\f + \fr 1.33 \fr*\fk Ad januam. \fk*\ft HIER. Janua regni moraliter pœnitentia est cum fide, quæ operatur salutem variis languoribus. Varia enim sunt vitia, quibus languescit civitas mundi.\ft*\f* \v 34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.\f + \fr 1.34 \fr*\fk Quoniam sciebant eum. \fk*\ft BEDA. Lucas dicit apertius: \ft*\fk Exibant dæmonia a multis, \fk*\ft etc., \ft*\fk quia sciebant eum esse Christum. \fk*\ft Dæmonia ergo Christum esse sciunt et Filium Dei, etc., usque ad unde Paulus: \ft*\fk Nemo principum hujus sæculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent\fk*\ft I Cor. 2..\ft*\f* \v 35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.\f + \fr 1.35 \fr*\fk Et diluculo. \fk*\ft ID. Sicut per occasum solis mors, sic per diluculum resurrectio Christi cujus manifesta luce abiit in desertum gentium et in fidelibus orabat, quia eorum corda ad orationem excitabat.\ft*\f* \v 36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. \v 37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te. \v 38 Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni.\f + \fr 1.38 \fr*\fk Ad hoc enim veni. \fk*\ft VICT. ANT. Commode hoc subdit evangelista. Neque enim solo illius divinitatis auctoritas per hoc adumbratur, verum etiam spontaneæ evacuationis humilitas. Lucas autem, quo verbi œconomiam exprimat, \ft*\fk ad hoc enim missus sum, \fk*\ft scribit. Quare is Patris de Verbi incarnatione beneplacitum apostolatus nomine designat.\ft*\f* \v 39 Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.\f + \fr 1.39 \fr*\fk Et erat prædicans in synagogis. \fk*\ft BEDA. In hac prædicatione intelligitur etiam sermo ille habitus in monte quem refert Matthæus; nam, etc., \ft*\fk usque ad: Et ecce leprosus veniens adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare\fk*\ft Matth. 8..\ft*\f* \v 40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.\f + \fr 1.40 \fr*\fk Et genu flexo, \fk*\ft etc. BEDA. Humilis pudibundus. Debet enim quisque de maculis vitæ suæ erubescere, sed confessionem verecundia non reprimat: ostendat vulnus, remedium poscat. HIER. Leprosus genuflexo Domini voluntatem deprecans mundatur qui non vult mortem peccatoris, sed, etc., \ft*\fk usque ad: Date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt. \fk*\ft Luc. 11.. BEDA. Leprosus genus humanum significat, qui, secundum Lucam, lepra plenus fuisse perhibetur. \ft*\fk Omnes enim, \fk*\ft etc., usque ad et vero sacerdoti offerre \ft*\fk corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem\fk*\ft Rom. 12.. \ft*\fk Si vis potes. \fk*\ft ID. In voluntate tribuit potestatem, nec dubitat ut incredulus de voluntate Domini, sed colluvionis suæ conscius non præsumit. ID. Qui exclusus a lege Domini se potestate curari postulat, supra legem judicat gratiam esse. Ut enim in Domino potestatis auctoritas, sic in illo fidei constantia.\ft*\f* \v 41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare.\f + \fr 1.41 \fr*\fk Extendit manum. \fk*\ft ID. Leprosum tangi lex prohibet, sed quia Dominus legis est, non obsequitur legi, sed legem facit. Non ideo tangit, quia sine tactu curare non poterat, sed sic probat, quia legi subjectus non erat. \ft*\fk Volo, mundare. \fk*\ft ID. Illud mirabile, quo rogatur eo sanat genere. \ft*\fk Volo, mundare: et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra. \fk*\ft Nihil medium inter opus et præceptum. \ft*\fk Dixit et facta sunt\fk*\ft Psal. 32.. Vides quia voluntas potestas est. Itaque, etc., \ft*\fk usque ad: Volo\fk*\ft enim dicit propter Potinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichæum.\ft*\f* \v 42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. \v 43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum, \v 44 et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.\f + \fr 1.44 \fr*\fk Vide, \fk*\ft etc. ID. Non quia voluit quod non potuit, quia \ft*\fk omnia quæcunque voluit fecit\fk*\ft Psal. 113.. Sed docet nostra beneficia reprimi, non tantum a mercede pecuniæ, sed etiam gratiæ. \ft*\fk Ostende te, \fk*\ft etc. ID. Ut intelligat non legis ordine, sed gratia quæ super legem est esse curatum. Offerre jubet, ut ostendat quia non legem solvit, sed implet, dum secundum legem gradiens supra legem sanat, quos remedia legis non sanabant. Nec sacrificium significans cessare debebat, cum nondum significatum confirmatum erat constitutione apostolorum et fide credentium.\ft*\f* \v 45 At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.\f + \fr 1.45 \fr*\fk At ille egressus. \fk*\ft ID. Unius salvatio multos ad Dominum cogit. Non potest tacere beneficium, etiam jussus ab eo qui dedit. Præcepit Dominus abscondi. Vult enim, ut in bonis quæ agimus latere velimus, quod est humilitatis; et inviti prodamur ut aliis prosimus, quod magnæ est sublimitatis, cum etiamsi ipsi velimus, opera non possunt taceri. \ft*\fk Ita ut jam, \fk*\ft etc. HIER. Non omnibus manifestatus est Jesus, qui latis atque plataneis serviunt laudibus et propriis voluptatibus, sed his, etc., usque ad quos nihil potest separare a charitate Dei.\ft*\f* \c 2 \p \v 1 Et iterum intravit Capharnaum post dies, \v 2 et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.\f + \fr 2.2 \fr*\fk Ita ut non caperet, \fk*\ft etc. BEDA. Prædicante Domino, in domo non capiuntur, neque ad januam: quia prædicante in Judæa Christo gentiles ad audiendum nondum intrare voluerunt, ad quos tamen (etsi foris positos) doctrinæ suæ verba direxit per prædicatores suos.\ft*\f* \v 3 Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.\f + \fr 2.3 \fr*\fk Paralyticum. \fk*\ft HIER. Paralysis typus est torporis, quo piger jacet in mollitie carnis, habens desiderium salutis: sed turbis, etc., usque ad ut per aliam viam cum Magis in suam regionem redeat. \ft*\fk A quatuor portabatur. \fk*\ft BEDA. Quia quatuor virtutibus ad Dominum fiducia mentis erigitur. De quibus dicitur in libro Sapientiæ: \ft*\fk Sobrietatem et sapientiam docet, et scientiam et virtutem\fk*\ft Sap. 8., quas alii prudentiam, fortitudinem, temperantiam et justitiam nuncupant.\ft*\f* \v 4 Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.\f + \fr 2.4 \fr*\fk Nudaverunt tectum ubi erat. \fk*\ft Tectum domus in qua Christus docet, sublimitas est Scripturæ, \ft*\fk in qua corrigit adolescentior viam suam, in custodiendo sermones tuos\fk*\ft Psal. 118.. BEDA. Domus Jesu secundum alium evangelistam tegulis tecta dicitur, quia vilitate litteræ sensus spiritualis tegitur. Cum grabato ante Jesum deponitur, quia cognoscere Jesum debet etiam in carne hac constitutus.\ft*\f* \v 5 Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua.\f + \fr 2.5 \fr*\fk Cum autem vidisset. \fk*\ft ID. Multum valet apud Deum fides propria, ubi tantum valuit aliena: ut homo interius et exterius sanatus repente exsurgeret, aliorumque meritis sua ei relaxarentur errata. \ft*\fk Fili. \fk*\ft Mira humilitas, despectum ab omnibus, dissolutum totis artubus, filium vocat. Aut certe ideo, quia dimittuntur ei peccata.\ft*\f* \v 6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis:\f + \fr 2.6 \fr*\fk Dimittuntur tibi peccata. \fk*\ft Ostendit propter peccata fuisse morbo percussum, et ideo non posse sanari nisi prius his dimissis. Sicut paralytico ad piscinam: \ft*\fk Ecce sanus factus es, jam noli peccare, \fk*\fk ne deterius tibi contingat\fk*\ft Joan. 5.. BEDA. Quinque de causis afficiuntur homines molestiis carnis. Aut propter merita augenda, ut Job et martyres. Aut propter humilitatem, etc., usque ad Lazarus, cujus infirmitas non fuit ad mortem, sed pro gloria Dei, aut ad initium æternæ damnationis, ut Herodes.\ft*\f* \v 7 Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?\f + \fr 2.7 \fr*\fk Quis potest dimittere. \fk*\ft ID. Verum dicunt: Solus Deus hoc potest, solus etiam per eos dimittit quibus potestatem dimittendi peccata tribuit, ideo vere Deus. Verum testantur, sed personam Christi negando falluntur. Errant igitur, quia ut Deum esse, et peccata dimittere credunt, Christum tamen esse eum non credunt. Sed dementius Ariani, qui et Christum esse et peccata dimittere negare non audent: Deum esse negare non timent.\ft*\f* \v 8 Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris? \v 9 Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula?\f + \fr 2.9 \fr*\fk Quid est. \fk*\ft ID. Quasi dicat: Qua potentia cordis occulta intueor, eadem peccata dimitto. Quasi dicat: Ex vobis intelligite quid consequatur paralyticus.\ft*\f* \v 10 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),\f + \fr 2.10 \fr*\fk Filius hominis. \fk*\ft ID. Solus Deus dimittit peccata, et Filius hominis habet potestatem dimittendi peccata: ergo idem Deus et Filius hominis est. Ita homo Christus per divinitatem dimittit peccata, per humanitatem pro peccatoribus potest mori.\ft*\f* \v 11 tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.\f + \fr 2.11 \fr*\fk Vade in domum tuam. \fk*\ft ID. Qui languerat, grabatum domum reportat, cum anima peccatorum remissione curata, se ad diuturnam sui custodiam cum ipso corpore refert: ne quid iterum unde feriatur admittat.\ft*\f* \v 12 Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus. \v 13 Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.\f + \fr 2.13 \fr*\fk Et egressus, \fk*\ft etc. ID. Post curationem paralytici in Capharnaum ad mare egreditur, quia non solum cives, sed et maris habitatores instruit, et fluctivagos mundi motus fidei firmitate, etc., usque ad et ab undis cupiditatum separatos ad solitudinem, quiete conversationis quæ est in spe cœlestium, pertrahit.\ft*\f* \v 14 Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum.\f + \fr 2.14 \fr*\fk Levi. \fk*\ft HIER. Levi additus, quia a telonio negotiorum sæcularium sequitur solum verbum quod dicit: quia \ft*\fk qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus\fk*\ft Luc. 14.. BEDA. Marcus et Lucas verecundiæ causa et honore evangelistæ nomen vulgatum non ponunt. Ipse (secundum hoc quod scriptum est: \ft*\fk Justus in primis \fk*\fk accusator est sui\fk*\ft Prov. 18.; Matthæum se et publicanum nominat: ut ostendat nullum conversum debere de salute diffidere cum apostolus et evangelista de publicano sit factus repente. \ft*\fk Secutus est eum. \fk*\ft ID. Lucas plenius: \ft*\fk Et relictis omnibus secutus est eum\fk*\ft Luc. 5.. Sequitur, qui ut pauperem Christum non tam corporis gressu quam mentis affectu possit sequi, omnia relinquit, etc., usque ad merito ergo qui obediendo humana contempsit negotia, divinorum dispensator factus est talentorum.\ft*\f* \v 15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus: erant enim multi, qui et sequebantur eum.\f + \fr 2.15 \fr*\fk Et factum est. \fk*\ft ID. Lucas: \ft*\fk Fecit eis convivium magnum Levi in domo sua\fk*\ft Luc. 5.. Qui enim Christum intus recipit, voluptatum delectatur ubertate, et Dominus libenter ingreditur, et in ejus recumbit affectu. Hoc est spirituale convivium bonorum pauperum, quo dives eget, pauper epulatur. \ft*\fk Publicani. \fk*\ft Qui publica vectigalia exigunt, vel sæculi lucra sectantes, qui exemplo publicani conversi jam de salute præsumunt, nec ut Pharisæi calumniantur in vitiis permanentes, sed pœnitentes. BEDA. Ad convivium peccatorum vadit: ut docendi occasionem habeat, et spirituales cibos impertiat. Eundo ad peccatores, Domini humilitas ostenditur: in conversione pœnitentium patet doctrinæ ejus potentia. ID. Per vocationem Matthæi fides gentium: quæ, relictis lucris sæculi, epulis charitatis et operum bonorum cum Domino convivantur. Per pharisæorum supercilium, de salute gentium Judæorum invidia designatur, quibus dicitur: \ft*\fk Publicani et meretrices præcedent vos in regno Dei\fk*\ft Matth. 21..\ft*\f* \v 16 Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester? \v 17 Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores.\f + \fr 2.17 \fr*\fk Non necesse. \fk*\ft ID. Si medicum dicit, qui miro medicandi genere vulneratus est propter \ft*\fk iniquitates nostras, et livore ejus sanati sumus\fk*\ft Isa. 53..\ft*\f* \v 18 Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant?\f + \fr 2.18 \fr*\fk Et erant discipuli. \fk*\ft ID. Alii evangelistæ dicunt pharisæos et discipulos Joannis hoc quæsivisse. Hic videtur dicere, quod alii quæsierunt quos ejusdem rei cura movisset. Unde colligitur hoc a pluribus fuisse objectum, a pharisæis, a discipulis Joannis, a convivis, vel quibuslibet aliis. ID. Discipuli Joannis et Pharisæorum jejunant, quia qui operibus legis gloriantur, vel (quod pejus est) traditiones sequuntur, etc., usque ad manducavit cum peccatoribus, ut gratiam cernens potestatem agnosceres.\ft*\f* \v 19 Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.\f + \fr 2.19 \fr*\fk Nunquia possunt. \fk*\ft Matthæus ita: \ft*\fk Nunquid possunt filii sponsi lugere quandiu cum illis est sponsus, \fk*\ft etc. Matth. 9. Sponsus Christus, sponsa Ecclesia, de quo spirituali connubio apostoli creati sunt, qui lugere et jejunare non possunt, quandiu sponsum cum sponsa vident. Quando transierint nuptiæ, ac passionis et resurrectionis tempus advenerit, tunc jejunabunt. BEDA. Quandiu sponsus nobiscum est, in lætitia sumus, nec jejunare possumus, nec lugere; cum vero pro peccato recedit et avolat, tunc jejunium indicendum, tunc luctus multiplicandus.\ft*\f* \v 20 Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt in illis diebus. \v 21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.\f + \fr 2.21 \fr*\fk Nemo assumentum. \fk*\ft ID. Discipulos, vestimenta vetera dicit, id est, adhuc carnales, necdum innovatos fidei firmitate, etc., usque ad vinum, fervor fidei, spei et charitatis, quo in conspectu Dei intus sensus novitate reformamur.\ft*\f* \v 22 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet.\f + \fr 2.22 \fr*\fk Sed vinum novum. \fk*\ft Erant autem novi, cum post ascensionem desiderio consolationis ejus sperando et orando innovabantur: tunc Spiritum sanctum acceperunt, quo quasi novo musto novi utres repleti sunt.\ft*\f* \v 23 Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas.\f + \fr 2.23 \fr*\fk Cum sabbatis. \fk*\ft BEDA. Nota primo apostolos litteram sabbati æstruere contra Ebionitas, qui, cum alios discipulos recipiant, Paulum quasi transgressorem legis repudiant. \ft*\fk Et vellere spicas. \fk*\ft Esuriunt ut homines, præ turba manducandi spatium non habentes. Sed exemplum austerioris vitæ præbent, non præparatas epulas, sed simplices quærunt. BEDA. Discipuli per sata transeunt, cum prælati subditos pia sollicitudine circumspiciunt, et qualiter quemque ad fidem trahant, sedule, etc., usque ad hoc Dominus sabbati probat, stulti defensores sabbati improbant, qui solam litteræ superficiem diligunt, mentis refectionem nesciunt, requiem animarum non norunt.\ft*\f* \v 24 Pharisæi autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet? \v 25 Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?\f + \fr 2.25 \fr*\fk Nunquam legistis, \fk*\ft etc. Præ cæteris in medium affert Davidem, qui legis sanctimoniæ adversatus videri potuit. Facit autem hoc eo consilio quo per honorem et reverentiam quam Davidi deferebant, compescat impudentem sycophantiam, quam apostolis maligne intentarunt. Quasi diceret: An non Davidem legis servitute obstrictum meministis? Ego autem, etsi Filius hominis dicar, sabbati Dominus sum.\ft*\f* \v 26 quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant?\f + \fr 2.26 \fr*\fk Sub Abiathar, \fk*\ft etc. Non te turbet quod alii dicunt Achimelech, ambo enim tunc illic aderant. Achimelech pater, et Abrathar filius: qui occiso patre a Saule, comes exsilii David factus est, et eo regnante summus pontifex majoris nominis quam pater: et ideo dignus cujus Dominus mentionem faceret, quasi summi sacerdotis, etiam patre vivente. \ft*\fk Panes propositionis. \fk*\ft BEDA. Quasi dicat: Si David et Achimelech a nobis non reprehenduntur, sed pro fame excusantur, cur in his causam improbatis quam in cæteris probatis? quamvis sit, etc., usque ad et omnes filii Ecclesiæ sacerdotes sunt, juncti in sacerdotium sanctum, offerentes seipsos spirituales hostias Deo. \ft*\fk Et dedit eis. \fk*\ft Hoc secutus. \ft*\fk Misericordiam volo, et non sacrificium\fk*\ft Ose. 6.: melius judicavit a famis periculo homines liberare quam sacrificium offerre. Hostia Deo placabilis, hominum salus.\ft*\f* \v 27 Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.\f + \fr 2.27 \fr*\fk Homo propter sabbatum. \fk*\ft BEDA. Ita sabbatum custodiri præceptum est, ut si necessitas fuerit, non sit reus, etc., usque ad si quis jejunium fregerit ægrotus, reus non tenetur.\ft*\f* \v 28 Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.\f + \fr 2.28 \fr*\fk Itaque Dominus. \fk*\ft Quasi dicat: Si David rex et sacerdotes (secundum alium evangelistam) propter templi ministerium sabbatum violantes, crimine carent, quanto magis Filius hominis verus Rex et Sacerdos! et ideo Dominus sabbati in sabbato vulsarum spicarum crimine non tenetur reus.\ft*\f* \c 3 \p \v 1 Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam.\f + \fr 3.1 \fr*\fk Manum aridam. \fk*\ft BEDA. Quæ ad fructum vetitum extensa est, a bono opere aruit, per manus Christi in cruce extensas, bonorum operum succis restituta. HIER. Homo iste significat avaros, qui, nolentes dare, volunt accipere, prædari et non largiri: quibus dicitur ut extendant manus suas, id est, qui \ft*\fk furabatur jam non furetur, magis autem laboret operans \fk*\fk manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti\fk*\ft Ephes. 4..\ft*\f* \v 2 Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.\f + \fr 3.2 \fr*\fk Et observabant. \fk*\ft BEDA. Quia discipulos probabiliter excusaverat: ipsum observant, ut si in sabbato curet, transgressionis: si non curet, crudelitatis aut imbecillitatis arguant. \ft*\fk Licet sabbatis benefacere. \fk*\ft ID. Arguit, quod legis præcepta prava interpretatione violant, æstimantes in sabbato a bono feriandum, cum lex dicat, etc., usque ad similitudinem præposuit de ove, et conclusit quod \ft*\fk licet sabbato benefacere. \fk*\fk Animam. \fk*\ft ID. Hominem totum per partem significat. Vel quia propter animam hoc faciebat, vel quod hæc manus sanatio animæ salutem significat. \ft*\fk Perdere. \fk*\ft ID. Non quod summe pius quemquam possit perdere, sed ejus non salvare est perdere. Sicut dicitur indurasse cor Pharaonis, non quod obduravit, sed obduratum non emollivit.\ft*\f* \v 3 Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium. \v 4 Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant. \v 5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.\f + \fr 3.5 \fr*\fk Extende manum. \fk*\ft BEDA. Infructuosa debilitas animæ non melius curatur quam eleemosynæ largitione; unde: \ft*\fk Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat\fk*\ft Luc. 3.. Et in Ecclesiastico: \ft*\fk Fili, non sit manus tua porrecta ad capiendum et ad dandum collecta\fk*\ft Eccl. 4.. Frustra enim in oratione manus ad Dominum expandit, qui eas ad rogantem viduam non extendit. \ft*\fk Et restituta est manus illi. \fk*\ft Magnum studium nequitiæ in crimen reputant., quod ad verbum illius sanata est manus. Neque et sabbato potest convinci laborasse, qui dixit et facta sunt: cum ipsi in sabbatis cibos portent, calices porrigant, et cætera victui necessaria.\ft*\f* \v 6 Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.\f + \fr 3.6 \fr*\fk Exeuntes autem. \fk*\ft Qui per se non possunt, socios iniquitatis quærunt. \ft*\fk Cum Herodianis. \fk*\ft Ministri Herodis propter inimicitias quas ipse adversus hominem exercebat, Jesum insidiis et odiis persequebantur quem Joannes prædicabat.\ft*\f* \v 7 Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum,\f + \fr 3.7 \fr*\fk Secessit. \fk*\ft Fugit ut homo, quia nondum venerat hora ejus, et passionis ejus extra Jerusalem non erat locus. BEDA. De synagoga secedit ad mare, etc. Judæam relinquit, ad gentes venit cum discipulis, scilicet prædicantibus apostolis corda gentium adiit: et sic multos ad se venientes suscepit, et desideratam salutem dedit. \ft*\fk Et multa turba. \fk*\ft ID. Magistri plebis et ministri regis odio persequuntur: vulgus indoctum dilectione sequitur, et plurimi sanari merentur.\ft*\f* \v 8 et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem: et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum. \v 9 Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum:\f + \fr 3.9 \fr*\fk Navicula. \fk*\ft Ecclesia de gentibus congregata fluctus sæculi mente transgressa: quæ quanto sinum cordis gratiæ recipiendæ dilatat, tanto fluctus sæculi securius calcat. \ft*\fk Ne comprimerent. \fk*\ft Comprimunt, qui Ecclesiæ pacem turbant. Tangunt, qui fidem vero corde et dilectione suscipiunt, qui tetigere sanati esse perhibentur: fugiens comprimentes naviculam ascendit.\ft*\f* \v 10 multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. \v 11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant, dicentes:\f + \fr 3.11 \fr*\fk Et spiritus immundi, \fk*\ft etc. BEDA. Uterque et plagas habentes, et immundi spiritus. Sed infirmi pia intentione salutis: dæmoniaci, vel potius in eis dæmones: non solum timore coacti ad procidendum, verum etiam ad confitendum majestatem ejus. Præsentia enim ejus perterriti, quem Filium Dei esse jamjamque noverant, celare non poterant. Saniores Arianis, qui etiam hodie negant Filium Dei esse.\ft*\f* \v 12 Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.\f + \fr 3.12 \fr*\fk Ne manifestarent. \fk*\ft ID. Non solum dæmones, qui inviti, vel ab eo sanati, qui sponte confitentur: sed et apostoli toto orbe post passionem prædicaturi, ante passionem tacere jubentur, ne divina majestate prædicata passio differretur, et sic salus mundi.\ft*\f* \v 13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum.\f + \fr 3.13 \fr*\fk Et ascendens. \fk*\ft ID. Postquam immundos spiritus se prædicare prohibuit, sanctos elegit, qui eum prædicarent et nefandos spiritus ejicerent. Mons iste significat altitudinem justitiæ, qua instruendi, et quam prædicaturi erant, per locum admonet ad cœlestia erigi, sic et legem in monte dedit. HIER. Consuetudo divinæ Scripturæ est allegorice loqui: sed nos sic excelsa sensibus nostris applicemus, ut historiæ veritatem, etc., usque ad in montem vocantur excelsi et merito et verbo, ut locus congruat meritis altis.\ft*\f* \v 14 Et fecit ut essent duodecim cum illo: et ut mitteret eos prædicare.\f + \fr 3.14 \fr*\fk Ut essent duodecim. \fk*\ft Speciem Jacob dilexit Deus cum videret excelsus gentes, et separaret filios Adam. Statuit terminos populorum juxta numerum filiorum Isræl, ut sint super thronos duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl. Quibus data est potestas, quam Filius accepit a Patre secundum carnem, ut opera quæ ipse fecit et ipsi faciant, et majora horum faciant. BEDA. Dedit etiam potestatem mortuos suscitandi, sicut Matthæus dicit, ut virtus ostensa fidem, etc., usque ad quia \ft*\fk linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus\fk*\ft I Cor. 14..\ft*\f* \v 15 Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi dæmonia. \v 16 Et imposuit Simoni nomen Petrus:\f + \fr 3.16 \fr*\fk Et imposuit. \fk*\ft ID. Non modo primum, sed cum adducto ab Andræa dixit: \ft*\fk Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus\fk*\ft Joan. 1.. Sed hic evangelista te attentum reddit dicens, quod, etc., usque ad vel audiens tristitiam mortis, scilicet cum ei dicitur: \ft*\fk Alius te cinget et ducet quo tu non vis\fk*\ft I Cor. 4..\ft*\f* \v 17 et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui:\f + \fr 3.17 \fr*\fk Et Jacobum. \fk*\ft Qui supplantata habet desideria carnis. Et Joannem, qui gratia accepit quod alii per laborem. \ft*\fk Et imposuit eis nomen Boanerges, quod est filii tonitrui. \fk*\ft Quorum sublime meritum in monte meretur audire tonitruum Patris per nubem de Filio tonantis: \ft*\fk Hic est Filius meus dilectus\fk*\ft Matth. 17., ut per nubem carnis et ipsi Christi ignem ac fulgura in pluviam spargerent in terris. quoniam Dominus in pluviam fulgura fecit, ut exstinguat misericordia quod judicium exurit; unde: \ft*\fk Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine\fk*\ft Psal. 100.. \ft*\fk Jacobum. \fk*\ft Qui curam carnis Domino vocante supplantavit, et ipsam carnem Herode trucidante contempsit. \ft*\fk Joannem. \fk*\ft BEDA. In quo est gratia, vel \ft*\fk Domini gratia, \fk*\ft qui ob amoris præcipui gratiam quam virginali gloria promeruit, supra Redemptoris sui pectus in pœna recubuit. \ft*\fk Filii. \fk*\ft ID. Quorum unus intonans, vocem theologam (quam nemo prius edere noverat) emisit: \ft*\fk In principio erat Verbum, \fk*\ft etc. Joan. 1. Quam tanto pondere gravidam reliquit, ut si aliquanto plus intonare voluisset, nec ipse mundus capere potuisset.\ft*\f* \v 18 et Andræam, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum,\f + \fr 3.18 \fr*\fk Et Andream. \fk*\ft HIER. Qui viriliter vim facit perditionis suæ ut responsum mortis semper in se habeat et animam semper in manibus suis. \ft*\fk Et Philippum. \fk*\ft ID. Qui \ft*\fk os lampadis\fk*\ft est, qui illuminat ore quod accepit, cui datum est opus oris illuminati. Hoc locutionis genus sæpe Scriptura commemorat, quando nomina propter mysteria sunt posita: quod nunc evangelista, ex Dei persona vehementer affectans interserit. \ft*\fk Et Bartholomæum. \fk*\ft ID. Qui est filius suspendentis aquas, illius scilicet qui dixit: \ft*\fk Mandabo nubibus meis ne pluant\fk*\ft Isa. 5.. Nomen vero filii Dei per pacem et dilectionem acquiritur: \ft*\fk Beati\fk*\ft enim \ft*\fk pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur\fk*\ft Matth. 5.. Et: \ft*\fk Diligite inimicos vestros\fk*\ft ut sitis \ft*\fk filii Dei\fk*\ft Luc. 6.. \ft*\fk Et Matthæum. \fk*\ft Qui est \ft*\fk donatus: \fk*\ft cui non solum remissio peccatorum, sed etiam in apostolorum numero esse datur, \ft*\fk ut leo et bos simul comedant, et lupus cum agno\fk*\ft Isa. 11.. Nota, quod alii evangelistæ Matthæum præponunt, et publicanum non dicunt. Ipse post Thomam se ponit, et publicanum se dicit. \ft*\fk Et Thomam. \fk*\ft ID. Qui est \ft*\fk abyssus. \fk*\ft Multi enim profunda sciunt, sed non proferunt. \ft*\fk Unde scio hominem in Christo, \fk*\ft etc., usque: \ft*\fk quæ non licet homini loqui\fk*\ft II Cor. 12.. BEDA. Thomas abyssus: quia altitudinem virtutis in resurrectione penetravit. Vel geminus, græce quod dicitur \ft*\fk didymus, \fk*\ft id est, dubius propter dubium cor, quia resurrectionem vix credidit. \ft*\fk Et Jacobum Alphæi. \fk*\ft Id est, docti vel millesimi, cujus \ft*\fk a latere cadent mille, et decem millia a dextris tuis\fk*\ft Psal. 90.. BEDA. Jacobum Alphæi, qui et frater Domini dicitur: quia Maria Alphæi fuit soror, etc., usque ad post resurrectionem statim Jerosolymorum ordinatur episcopus, tanquam doctus vel docti filius. \ft*\fk Thaddæum. \fk*\ft Custos cordis. Hunc Lucas in Evangelio, et in Actibus apostolorum Judam Jacobi nominat, quia frater Jacobi fratris Domini. Unde dicitur filius Mariæ matris Jacobi et Joseph et Judæ et Simonis. HIER. \ft*\fk Et Thaddæum, \fk*\ft qui est \ft*\fk corculus, \fk*\ft id est, cordis cultor qui servat cor suum omni custodia. Munditia namque cordis videtur Deus ut per vitrum mundum. \ft*\fk Et Simonem. \fk*\ft BEDA. Simon Cananæus a Cana vico Galilææ, qui et Simon \ft*\fk Zelotes, \fk*\ft id est, æmulator. Cana, Zelus; Cananæus, Zelotes. \ft*\fk Et Simonem Cananæum. \fk*\ft Qui et Zelotes Simon ponens vel habens tristitiam. \ft*\fk Beati\fk*\ft namque \ft*\fk qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur\fk*\ft Matth. 5.. Trinum luctum implet qui consolationem quærit futuram. Deflet propria peccata cum David et Maria. Cum Paulo flet cum flentibus. Et flet multum cum Joanne qui dicebat: \ft*\fk Et ego flebam multum: quia nemo dignus inventus est aperire librum et solvere signacula ejus\fk*\ft Apoc. 5.. Zelotes autem dicitur quem comedit zelus domus Dei, ut Phinees: \ft*\fk Et cessavit quassatio\fk*\ft Num. 25..\ft*\f* \v 19 et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum.\f + \fr 3.19 \fr*\fk Et Judam Scariotem. \fk*\ft Qui non delet peccatum suum per pœnitentiam, nec illud deletur per memoriam. Unde: \ft*\fk Et peccatum matris ejus non deleatur. Fiat contra Dominum semper\fk*\ft Psal. 108.. Judas \ft*\fk confitens\fk*\ft vel \ft*\fk gloriosus; \fk*\ft Scarioth \ft*\fk memoria mortis. \fk*\ft Confessores multi sunt in Ecclesia superbi et gloriosi quorum primus Simon Magus, et alii hæretici, quorum memoria mortalis in Ecclesia celebratur: ut deleatur. HIER. Judas Scarioth a vico in quo ortus, aut a tribu Issachar. Issachar \ft*\fk merces, \fk*\ft pretium scilicet perditionis: Scarioth, etc., usque ad quos unius exemplum ad timorem humiliat, ut angelos luciferi casus, ut \ft*\fk Non glorietur sapiens in sapientia sua\fk*\ft Jer. 9., sed \ft*\fk qui gloriatur, in Domino glorietur\fk*\ft I Cor. 1.. \ft*\fk Et veniunt, \fk*\ft etc. BEDA. Qui aliorum curam susceperunt, sollicite custodire debent conscientiæ donum, ut se prius, inde alios regant.\ft*\f* \v 20 Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.\f + \fr 3.20 \fr*\ft HIER. Domus in qua conveniunt, primitiva Ecclesia est. Turbæ quæ impediunt panem manducare, peccata et vitia sunt, quia \ft*\fk qui manducat corpus Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini\fk*\ft I Cor. 11.. Unde Dominus in furorem vertitur cum dicit: \ft*\fk Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam\fk*\ft Joan. 6..\ft*\f* \v 21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est.\f + \fr 3.21 \fr*\fk Et cum audissent, \fk*\ft etc. Turba frequentat eum, sui tanquam furiosum despiciunt, in quo salus gentium notatur, et invidia Judæorum reprobatur, de quibus: \ft*\fk In propria venit, et sui eum non receperunt\fk*\ft Joan. 6..\ft*\f* \v 22 Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.\f + \fr 3.22 \fr*\fk Et Scribæ. \fk*\ft BEDA. Si qui tarditate mentis non intelligunt verbum Dei, remanet tamen spes salutis; si forte intelligant, nulla. Qui autem intelligere nolunt et invertunt quod intelligunt, nulla spes est. Unde, \ft*\fk Scribæ, \fk*\ft id est sapientes, etc. \ft*\fk Ab Hierosolymis. \fk*\ft Quod significat eum a civibus suis esse persequendum usque ad mortem. Legimus supra quia secuta est eum turba a Galilæa et Jerosolymis, et trans Jordanem et circa Tyrum et Sidonem, quæ sunt civitates gentilium: et Scribæ ab Jerosolymis blasphemabant: quia turba populi Judæorum illum cum palmis et laudibus perduxit; gentiles desiderabant; Scribæ et seniores populi de nece ejus tractabant. \ft*\fk Beelzebub habet. \fk*\ft Vir muscarum sive habens muscas: quo nomine principem dæmoniorum cognominabant propter sordes immolatitii cruoris.\ft*\f* \v 23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere?\f + \fr 3.23 \fr*\fk Quomodo potest Satanas, \fk*\ft etc. BEDA. Eligant quod volunt. Si Satanas Satanam non potest ejicere, nihil contra Dominum dicunt. Si autem potest, recedant a regno ejus, quod divisum stare non potest.\ft*\f* \v 24 Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare. \v 25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare. \v 26 Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. \v 27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet.\f + \fr 3.27 \fr*\fk Et tunc domum ejus diripiet. \fk*\ft ID. Domum diripuit, quia omnes mundi partes a diabolo possessas, apostolis et eorum successoribus quasi divisas provincias, ut populos ad fidem converterent, distribuit.\ft*\f* \v 28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint: \v 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti.\f + \fr 3.29 \fr*\fk Qui autem blasphemaverit. \fk*\ft HIER. Quia non meretur pœnitentiam agere ut recipiatur, qui Christum intelligens principem dæmoniorum esse dicebat, etc., \ft*\fk usque ad: Qui enim fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cœlorum\fk*\ft Matth. 5.. BEDA. Matthæus dicit Matth. 12.: \ft*\fk Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum vel verbum, \fk*\ft etc. Ubi ostendit quædam revelari in futuro. Quod de minimis intelligendum est, ut de sermone otioso, de risu nimio; quorum etiam hæc vita veniam promeruit. \ft*\fk In æternum. \fk*\ft Hoc contra Origenem, qui omnibus peccatoribus veniam promittit post judicium transactis innumeris sæculis. \ft*\fk Reus erit æterni delicti. \fk*\ft BEDA. Non quia spiritum non esse: vel quia esse, sed non Deum esse: vel Deum esse, sed minorem Patre et Filio: quia hoc non invidia diabolica, sed humana ignorantia, etc.\ft*\f* \v 30 Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet. \v 31 Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,\f + \fr 3.31 \fr*\fk Fratres. \fk*\ft HIER. Non filii Mariæ semper Virginis, ut mentitur Helvidius: vel Joseph ex alia uxore, sicut alii garriunt, sed cognati. BEDA. Mater et fratres, populus Judæorum ex quibus Christus secundum carnem, foris stant in litterali sensu. Turba in domo, gentes in spirituali mysterio. Foris volunt Judæi videre Christum, quia, spiritualem intelligentiam non quærentes, potius ad carnalia docenda eum exire cogunt vel quærunt.\ft*\f* \v 32 et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te. \v 33 Et respondens eis, ait: Quæ est mater mea et fratres mei?\f + \fr 3.33 \fr*\fk Quæ est mater. \fk*\ft ID. Non refutat obsequi matri qui dicit: \ft*\fk Honora patrem et matrem\fk*\ft Exod. 20.: sed ostendit se plus debere paternis mysteriis, quam maternis affectibus, idem exemplo monstravit, quod verbo ait: \ft*\fk Qui amat patrem aut \fk*\fk matrem plus quam me, non est me dignus\fk*\ft Matth. 10.. Nec fratres injuriose contemnit, sed opus spirituale præficit cognationi, docens meliorem esse copulam cordium quam corporum.\ft*\f* \v 34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea et fratres mei.\f + \fr 3.34 \fr*\fk Ecce mater mea, \fk*\ft etc. HIER. Ut sciamus nos esse et fratres ejus et matrem si voluntatem Patris ejus fecerimus, ut cohæredes simus, quia non in sexibus, sed in factis discernit. Soror et frater credendo, mater prædicando, dum per prædicationem amor Christi quasi ipse Christus in corde auditoris generatur.\ft*\f* \v 35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est. \c 4 \p \v 1 Et iterum cœpit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat:\f + \fr 4.1 \fr*\fk Et iterum cœpit docere. \fk*\ft BEDA. Exiens de domo ubi dæmonium habere dicitur, docet ad mare, ut ostenderet se ob perfidiæ culpam Judæam relicturum et ad gentes transiturum. Unde apte præmittitur, quia prædicante eo in domo, mater et fratres foris steterunt. HIER. Cœpit docere ad mare, ut locus indicet auditores amaros et instabiles. Et ideo, etc., usque ad qui amara dulcificat, tristia convertit in gaudium, ægritudinem in salutem. \ft*\fk Navim ascendens, \fk*\ft etc. BEDA. Ecclesiam, quæ est in mari inter infideles, quam Deus gratia suæ visitationis illustrat et dilectam sibi mansionem consecrat. \ft*\fk Et omnis turba circa mare. \fk*\ft HIER. Hi sunt qui nuper ad audiendum verbum venerunt, et inde pietate animi, ab amaritudine reproborum tamquam a mari secuti sunt: sed nondum cum Domino in navi sunt, quia nondum cœlestibus mysteriis vel sacramentis quæ desiderant imbuti sunt.\ft*\f* \v 2 et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua:\f + \fr 4.2 \fr*\fk In parabolis multa. \fk*\ft Parabola est rerum natura discrepantium sibi sub aliqua similitudine facta comparatio. More suæ prudentiæ loquitur, ut qui cœlestia sapere non poterant, per similitudinem terrenam auditam percipere potuissent. Græce similitudo dicitur quando quod intelligi volumus, per aliquas comparationes indicamus, ut ferrum, aliquem durum, velocem, ventis comparamus et avibus. Idem fit in tricesimo sexagesimo et centesimo fructu, id est lege, prophetia et Evangelio, quod in ore trium testium mysterium regni in monte ostensum, id est, Moysi, Eliæ et Jesu, consistit.\ft*\f* \v 3 Audite: ecce exiit seminans ad seminandum. \v 4 Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud.\f + \fr 4.4 \fr*\fk Aliud cecidit secus viam, \fk*\ft etc. Lucas: \ft*\fk Et conculcatum est, et volucres cœli comederunt\fk*\ft Luc. 8.. Via mens, metu carnalium cogitationum trita: unde semen perit nec fructum affert, et a volucribus rapitur, id est a dæmonibus, qui volucres cœli dicuntur sive quia cœlestis et spiritualis naturæ, vel, quia in ære habitant.\ft*\f* \v 5 Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ: \v 6 et quando exortus est sol, exæstuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit. \v 7 Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. \v 8 Et aliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. \v 9 Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat. \v 10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam. \v 11 Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt: \v 12 ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata. \v 13 Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis? \v 14 Qui seminat, verbum seminat. \v 15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.\f + \fr 4.15 \fr*\fk Hi autem, \fk*\ft etc. Differentias ponit eorum qui audiunt verbum. Sunt autem quidam, ut gentiles, qui nec audiunt.\ft*\f* \v 16 Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud: \v 17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. \v 18 Et alii sunt qui in spinas seminantur: hi sunt qui verbum audiunt, \v 19 et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.\f + \fr 4.19 \fr*\fk Reliqua concupiscentiæ, \fk*\ft etc. Quod præceptum est. Præcipitur enim: \ft*\fk Concupisces sapientiam: serva mandata\fk*\ft Prov. 7., etc. Et alibi: \ft*\fk Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet \fk*\fk nimis\fk*\ft Psal. 3.. Hæ concupiscentiæ bonæ: qui reliqua concupiscit, aberrat.\ft*\f* \v 20 Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. \v 21 Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur?\f + \fr 4.21 \fr*\fk Lucerna, \fk*\ft etc. HIER. Lucerna verbum Dei. Modius aut lectus, auditus inobedientium. Candelabrum, apostoli, quos illuminavit verbum Dei. Absconditum et occultum, quod palam fit cum a Domino tractatur. BEDA. Modius, vita nostra divina præscientia mensurata. Lectus, caro, in qua, etc., usque ad quia ei carnis concupiscentias præponit. \ft*\fk Nonne ut super candelabrum ponatur? \fk*\ft ID. Ut dominetur prædicatio veritatis, subsit servitus corporis, per quam tamen excelsior appareat doctrina tanquam per candelabrum lucerna.\ft*\f* \v 22 Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.\f + \fr 4.22 \fr*\fk Non est enim aliquid, \fk*\ft etc. Quasi dicat: Nolite erubescere Evangelium, quia nihil occultum modo, quod non fiat palam in judicio, \ft*\fk quando illuminabit Deus abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium\fk*\ft Matth. 10.; ubi vobis a Deo laus, illis autem pœna æterna.\ft*\f* \v 23 Si quis habet aures audiendi, audiat. \v 24 Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.\f + \fr 4.24 \fr*\fk In qua mensura, \fk*\ft etc. HIER. Etenim secundum mensuram fidei unicuique dividitur intelligentia mysteriorum, et adjicietur nobis donum scientiæ, etiam adjicientur virtutes.\ft*\f* \v 25 Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.\f + \fr 4.25 \fr*\fk Qui enim habet, \fk*\ft etc. Scilicet qui fidem habet, habebit virtutem, et qui habet opus verbi, habebit intelligentiam mysterii. Et econtra, qui non habet fidem, deficit virtute; et qui non habet opus verbi ejus intelligentia caret; et qui non intelligit, auditum perdit, ac si non audisset.\ft*\f* \v 26 Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,\f + \fr 4.26 \fr*\fk Sic est regnum Dei. \fk*\ft HIER. Scriptura divina per terrenas similitudines monstrat cœlestia sacramenta, sicut per totum Evangeliorum corpus constat. \ft*\fk Regnum Dei\fk*\ft est Ecclesia quæ, etc., \ft*\fk usque ad: Quoniam adest messis, \fk*\ft id est consummatio sæculi, in qua justi gaudebunt qui in lacrymis seminaverunt.\ft*\f* \v 27 et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille. \v 28 Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. \v 29 Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.\f + \fr 4.29 \fr*\fk Mittit falcem. \fk*\ft VICT. ANT. Messis quidem tempus consummationis, falx Dei verbum omni gladio ancipiti penetrabilius. Cæterum falx hoc loco non denotat, etc., usque ad omnes enim ferunt frumentum, etsi non æque multum omnes.\ft*\f* \v 30 Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolæ comparabimus illud? \v 31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra:\f + \fr 4.31 \fr*\fk Sicut granum. \fk*\ft HIER. Hoc semen iterum comparat grano sinapis, quod minimum in timore est, magnum in charitate, quæ major est omnibus oleribus, quia Deus charitas est, et omnis caro fenum, et qui infirmus est, olera manducet. Et facit ramos misericordiæ et compassionis. Cujus sub umbra pauperes Christi qui sunt cœli animalia delectantur habitare. \ft*\fk Seminatum fuerit. \fk*\ft A Christo sive ab homine in terra, vel in agro, id est in corde suo. Hic homo est sensus noster et animus, qui fovens granum prædicationis humore fidei facit pullulare in agro pectoris sui. \ft*\fk Minus est, \fk*\ft etc. Quasi contemptibilia prædicans, et primo non creditur, quia prædicat Deum hominem mortuum, crucifixum, hoc eloquentiæ et sapientiæ philosophorum comparatum minus invenitur.\ft*\f* \v 32 et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare.\f + \fr 4.32 \fr*\fk Ascendit, \fk*\ft etc. Quæ altitudine, amplitudine, annositate transcendit herbarum naturam: Alta est, quia ad cœlestia sustollit; ampla, quia totum mundum occupavit; annosa, quia non poterit finiri. \ft*\fk Oleribus. \fk*\ft BEDA. Philosophicis disciplinis, quæ tanto apertius excrescunt, viliores fiunt: quia sicut olera herbarum cito decident.\ft*\f* \v 33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire: \v 34 sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.\f + \fr 4.34 \fr*\fk Sine parabola. \fk*\ft ID. Non quod nullum sermonem turbis apertum faceret, sed quia nullus sermo ejus invenitur in quo aliquid parabolæ non inveniatur. \ft*\fk Seorsum autem discipuli. \fk*\ft HIER. Illi enim digni erant audire mysteria in intimo penetrali sapientiæ, qui, remotis cogitationum tumultibus, in solitudine virtutum permanebant. Sapientia enim est in tempore otii discenda.\ft*\f* \v 35 Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra. \v 36 Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum illo.\f + \fr 4.36 \fr*\fk In navi. \fk*\ft BEDA. Allegorice: Mare sæculi æstus. Navicula, crux qua mundi fluctus ascendimus et ad littus patriæ cœlestis pervenimus. Aliæ naves, etc., usque ad erant enim forsitan illæ naves nuper factæ et in portum tantum deductæ, vel post maris pericula ad portum reductæ.\ft*\f* \v 37 Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. \v 38 Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus?\f + \fr 4.38 \fr*\fk In puppi. \fk*\ft HIER. Puppis mortuis pellibus vivos continet et fluctus arcet, et ligno solidatur, etc., \ft*\fk usque ad: Tranquillitas magna; \fk*\ft pax Ecclesiæ post pressuras, sive theorica post activam vitam. \ft*\fk Dormiens. \fk*\ft BEDA. Discipulis navigantibus Christus obdormit, quia fidelibus regni futuri quietem meditantibus et Spiritus sancti secundo flatu vel remigio proprii conatus mundi fluctus post terga jactantibus, subito Christi passio advenit, quo ascendente, etc., usque ad sed ad gubernatorem recurramus, illum sedulo excitemus, qui non servit, sed imperat ventis, qui omnia sedabit, qui portum salutis indulgebit.\ft*\f* \v 39 Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna.\f + \fr 4.39 \fr*\fk Tace, obmutesce. \fk*\ft Nota quod omnis creatura sentit imperium Creatoris. Non quod omnia animata, ut mentiuntur hæretici, sed majestate conditoris quæ nobis insensibilia, illi sunt sensibilia.\ft*\f* \v 40 Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?\f + \fr 4.40 \fr*\fk Quid timidi estis? \fk*\ft BEDA. Quasi dicat: Quid me præsente timetis? Cui simile est, quod post resurrectionem \ft*\fk exprobravit incredulitatem illorum, et duritiam cordis, quia hi qui viderunt eum resurgere, non crediderunt\fk*\ft Marc. 16.. Et item: \ft*\fk O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ! Nonne oportuit pati Christum et sic intrare in gloriam suam\fk*\ft Luc. 24.? \ft*\fk Et timuerunt. \fk*\ft Matthæus: \ft*\fk Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est, \fk*\ft etc. Matth. 8. Non ergo discipuli, sed alii qui in navi erant mirabantur, de eo dubitantes, cui mare et ventus obedirent. Vel etiam ipsi discipuli recte homines dicti, quia necdum noverant potentiam Salvatoris.\ft*\f* \c 5 \p \v 1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.\f + \fr 5.1 \fr*\fk Et venerunt, \fk*\ft etc. BEDA. Gerasa urbs insignis Arabiæ, trans Jordanem, juncta monti Galaad in tribu Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quo porci præcipitati sunt, significat, etc., usque ad et qui erat longe, factus est prope in sanguine Christi.\ft*\f* \v 2 Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,\f + \fr 5.2 \fr*\fk Homo in spiritu. \fk*\ft ISID. Homo iste desperatissimus est populus gentium quem enumerat Apostolus. Elatus, superbus, immundus, sanguinarius, idololatra, ignominiosus, etc., usque ad flagellato enim stulto sapiens sapientior fit vel prudentior.\ft*\f* \v 3 qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare:\f + \fr 5.3 \fr*\fk Et neque catenis, \fk*\ft etc. BEDA. Catenis et compedibus graves, et duæ leges gentium signantur, quibus peccata in re eorum publica cohibebantur. Ruptis catenis (ut Lucas scribit) subito agebatur a Domino in deserto, quia etiam transgressis illis legibus ad ea scelera cupiditate raptabantur, quæ jam vulgarem excederent consuetudinem.\ft*\f* \v 4 quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare: \v 5 et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus. \v 6 Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum: \v 7 et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas.\f + \fr 5.7 \fr*\fk Torqueas. \fk*\ft ID. Magnum tormentum ei a læsione hominis cessare, et tanto dimittit gravius quanto possidet diutius.\ft*\f* \v 8 Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine. \v 9 Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus.\f + \fr 5.9 \fr*\fk Quod tibi nomen est? \fk*\ft BEDA. Non quasi nescius interrogat, sed ut confessa publica peste quam toleraverat, virtus curantis gratior appareat. Sed etiam sacerdotes nostri temporis qui per exorcismum dæmones ejiciunt solent dicere: non aliter patientes posse curari, nisi quantum sapere possunt, omne quod a dæmonibus visu, auditu, vel quolibet sensu corporis aut animi vigilantes dormientesve pertulerunt, patenter confiteantur. \ft*\fk Legio mihi nomen est. \fk*\ft ID. Significat populum gentilem innumeris idololatriæ cultibus mancipatum: cui contra, est, etc., usque ad reprobos autem plures sectæ quam linguæ dissociando confundunt.\ft*\f* \v 10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. \v 11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. \v 12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.\f + \fr 5.12 \fr*\fk Mitte nos. \fk*\ft ID. Lucas: \ft*\fk Et rogabant eum ne imperaret illis, ut in abyssum irent\fk*\ft Luc. 8.. Sciebant ergo aliquando futurum ut per adventum ejus mitterentur in abyssum, non futura, etc., usque ad nam nisi quis porci more vixerit, in eum diabolus potestatem non accipit, nisi forte ad probandum, non autem ad perdendum.\ft*\f* \v 13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.\f + \fr 5.13 \fr*\fk Grex præcipitatus est. \fk*\ft BEDA. Quia jam clarificata Ecclesia, et liberato populo gentium a dæmonum dominatione, in abditis agunt sacrilegos ritus, etc., usque ad quoniam ob unius hominis salutem duo millia porcorum suffocantur.\ft*\f* \v 14 Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum:\f + \fr 5.14 \fr*\fk Qui autem. \fk*\ft Quia quidam primates impiorum, quamvis Christianam legem fugiant, potentiam tamen ejus stupendo et mirando per gentes prædicant.\ft*\f* \v 15 et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.\f + \fr 5.15 \fr*\fk Et vident illum. \fk*\ft BEDA. Lucas: \ft*\fk Sedentem ad pedes ejus. \fk*\ft quod signat eos qui a peccatis correcti sunt, fixa mentis intentione vestigia Salvatoris quæ sequantur, intueri. \ft*\fk Vestitum. \fk*\ft Virtutum studio, quod vesana mente perdiderat. Unde filius prodigus ad patrem rediens, mox stola prima cum annulo induitur: quia quisquis vero corde pœnituerit potest donante Christi gratia pristina justitiæ opera, de quibus ceciderat, cum annulo inviolatæ fidei recuperare. \ft*\fk Et timuerunt. \fk*\ft Multi enim antiqua suavitate delectati honorare se, sed pati nolle Christianam legem dicunt, quia eam implere non possunt, admirantes tamen fidelem populum a pristina conversatione sanatum.\ft*\f* \v 16 Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis. \v 17 Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum.\f + \fr 5.17 \fr*\fk Et rogare cœperunt eum. \fk*\ft RAB. Ut Petrus: \ft*\fk Exi a me, Domine, quia homo peccator sum, \fk*\ft etc. Luc. 5. Ne tangant arcam Dei, ut Oza.\ft*\f* \v 18 Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo, \v 19 et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.\f + \fr 5.19 \fr*\fk Vade in domum tuam. \fk*\ft BEDA. Sic quisque post resurrectionem peccatorum in conscientiam bonam redeat et propter aliorum salutem Evangelio serviat: ut post cum Christo quiescat, ne dum præpropere vult jam esse cum Christo, negligat prædicationis mysterium fraternæ redemptioni accommodatum. HIER. Homo sanatus mittitur in domum suam, id est, in spiritualem legis observantiam: et prædicat, etc., usque ad quia moralia ad litteram observanda sunt. BEDA. Matthæus duos, Marcus et Lucas unum a dæmone curatum dicunt, quia unus eorum clarioris nominis, est famosioris: et ideo curatio ejus est famosior. Allegorice: Duo, gentes significant de duobus filiis Nœ. Cum enim Nœ tres filios genuerit, unus assumptus est in possessionem Dei, duo idolis dediti.\ft*\f* \v 20 Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur. \v 21 Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare. \v 22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,\f + \fr 5.22 \fr*\fk Et venit quidam, \fk*\ft etc. HIER. Post hæc Jairus archisynagogus venit, quia cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Isræl, etc., usque ad Abraham et Moyses et Samuel rogant pro plebe mortua, et sequitur Jesus preces eorum. BEDA. Jairus \ft*\fk illuminans\fk*\ft vel \ft*\fk illuminatus: \fk*\ft quia verbis vitæ populum illuminavit: et ut hoc posset, a Spiritu sancto illuminatus est.\ft*\f* \v 23 et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.\f + \fr 5.23 \fr*\fk Quoniam filia mea. \fk*\ft BEDA. Lucas: \ft*\fk Quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et hæc moriebatur\fk*\ft Luc. 8.. Filia Archisynagogi est Synagoga sola legali institutione, etc., usque ad subito errorum languore consternata, spirituales vias desperabiliter omisit.\ft*\f* \v 24 Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.\f + \fr 5.24 \fr*\fk Et comprimebant. \fk*\ft Dum ad puellam sanandam vadit, a turba comprimitur: quia Judæis salutis monita præbens, quibus ægram eorum conscientiam erigeret, noxia carnalium populorum consuetudine gravatus est.\ft*\f* \v 25 Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,\f + \fr 5.25 \fr*\fk Et mulier, \fk*\ft etc. Pergente Domino ad filiam archisynagogi, morbosa mulier annis duodecim præripit sanitatem, et post filia sanata est et suscitata est: quia sic dispensata est salus humani generis, ut primo aliqui ex Isræl, deinde plenitudo gentium, et sic omnis Isræl salvus fiet. BEDA. Notandum quod puella duodenis et mulier duodecim annis sanguine fluxit, etc., usque ad hæc dum Christus Judæam sanare discerneret, jam paratam aliisque promissam salutem spe certa prævenit.\ft*\f* \v 26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat:\f + \fr 5.26 \fr*\fk Multa perpessa, \fk*\ft etc. ID. Falsis theologis, philosophis, legum sæcularium doctoribus, qui se utilia vivendi præcepta dare promittebant. Dæmones quoque, etc., usque ad cœperunt languoris sui et sperare et inquirere remedium.\ft*\f* \v 27 cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus:\f + \fr 5.27 \fr*\fk Venit in turba. \fk*\ft ID. \ft*\fk Si quis mihi ministrat, me sequatur\fk*\ft Joan. 12.. Et alibi: \ft*\fk Post Dominum Deum ambulabis\fk*\ft Ose. 11.. Vel quia Deum præsentem in carne non videt, sed post ad fidei agnitionis gratiam, etc., usque ad sacramentis Evangelicis, quasi suis vestimentis, fontes obsceni sanguinis emundat.\ft*\f* \v 28 dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. \v 29 Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga. \v 30 Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? \v 31 Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit?\f + \fr 5.31 \fr*\fk Tetigit. \fk*\ft BEDA. Sola fidelis mulier Dominum tangit, quem passim comitans turba comprimit. Quia qui diversis inordinate glomerantium hæresibus, vel perversis moribus gravatur, solo fideli Ecclesiæ corde tangitur; unde: \ft*\fk Noli me tangere: nondum enim ascendi ad Patrem meum\fk*\ft Joan. 20.. Quia veraciter tangere est eum æqualem Patri credere. HIER. Septima virtute suscitatur mortua, sed inter viam tangit fimbriam retro mulier sanguinaria, quæ cum salute substantiam, etc., usque ad cymbalum confessionem; malum punicum, martyrii voluntatem significat et virtutum candorem.\ft*\f* \v 32 Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat. \v 33 Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.\f + \fr 5.33 \fr*\fk Mulier autem. \fk*\ft BEDA. Ecce quo tendebat interrogatio, ut mulier scilicet confiteatur veritatem diuturnæ infirmitatis, et subitæ credulitatis et sanationis: et ita ipsa confirmaretur in fide et aliis præberet exemplum.\ft*\f* \v 34 Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. \v 35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum?\f + \fr 5.35 \fr*\fk Adhuc, \fk*\ft etc. BEDA. Muliere sanata statim nuntiatur puella mortua: quia Ecclesia gentium a labe vitiorum curata, et ob fidei meritum, etc., usque ad sed quod hominibus est impossibile, Deo est possibile.\ft*\f* \v 36 Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede.\f + \fr 5.36 \fr*\fk Archisynagogo. \fk*\ft Archisynagogus cœtus est doctorum legis de quibus: \ft*\fk Super cathedram Moysis sederunt scribæ et Pharisæi\fk*\ft Matth. 28.. Qui si credere voluerint, etiam subjecta eis Synagoga salva erit.\ft*\f* \v 37 Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.\f + \fr 5.37 \fr*\fk Et non admisit, \fk*\ft etc. BEDA. Blasphemis et irrisoribus non sunt revelanda mysteria, sed fidelibus qui honorent. Unde alibi: \ft*\fk Justificata est sapientia ab omnibus filiis suis\fk*\ft Matth. 11..\ft*\f* \v 38 Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.\f + \fr 5.38 \fr*\fk Flentes et ejulantes. \fk*\ft ID. \ft*\fk Lætentur omnes qui sperant in Domino, et in æternum exsultabunt, et habitabis in eis\fk*\ft Psal. 5.. Hanc lætitiam merito infidelitatis Synagoga amisit: et ideo inter flentes et ululantes mortua jacet. Sed Jesus eam funditus interire non patitur.\ft*\f* \v 39 Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit.\f + \fr 5.39 \fr*\fk Non est mortua. \fk*\ft Mihi, in cujus dispositione et anima recepta vivit, et caro suscitanda quiescit. Hinc mos est Christianis, ut mortui qui resurrecturi non dubitantur, dormientes vocentur; unde: \ft*\fk Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus\fk*\ft I Thess. 4.. BEDA. Cum anima quæ peccaverit moriatur, ea tamen quam Dominus ad vitam æternam prævidet, nobis quidem mortua fuisse, sed ei obdormisse non incongrue dici potest.\ft*\f* \v 40 Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.\f + \fr 5.40 \fr*\fk Ejectis omnibus. \fk*\ft ID. Turba ejicitur ut puella suscitetur: quia nisi sæcularium curarum multitudo a corde ejiciatur, anima quæ intus jacet mortua non suscitatur. Dum enim se per universas cogitationes spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit.\ft*\f* \v 41 Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge.\f + \fr 5.41 \fr*\fk Talitha cumi. \fk*\ft In Syro sermone quem evangelista ponit, non plus est quam: Puella, surge. Sed forte ad vim Dominicæ jussionis exprimendam hoc addidit: \ft*\fk Tibi dico, surge, \fk*\ft et magis sensum loquentis quam verba intimare curavit. Sic sæpe apostoli et evangelistæ cum aliquod testimonium assumunt, magis sensum quam verba ponunt. HIER. Ad puellam dicitur \ft*\fk Talitha cumi, \fk*\ft id est, Puella, surge. Archisynagogo, etc., usque ad unde dicitur: \ft*\fk Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam\fk*\ft Jac. 2.. BEDA. Quod Christus tres mortuos suscitavit, tria genera animarum significat. Puellam suscitat, etc., usque ad quartum mortuum annuntiante discipulo audivit: sed quia vivi qui pro eo precarentur defuerunt: \ft*\fk Dimitte, \fk*\ft inquit, \ft*\fk mortuos sepelire mortuos suos\fk*\ft Matth. 8..\ft*\f* \v 42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno. \v 43 Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare. \c 6 \p \v 1 Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui: \v 2 et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur?\f + \fr 6.2 \fr*\fk Unde huic, \fk*\ft etc. Mira cæcitas. In factis et dictis Christum cognoscere possunt, ob solam generis notitiam contemnunt.\ft*\f* \v 3 Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo.\f + \fr 6.3 \fr*\fk Faber. \fk*\ft BEDA. Qui operatur igni et spiritu; unde: \ft*\fk Ipse baptizabit vos in igne et spiritu\fk*\ft Joan. 1.. Faber est qui fabricatus est auroram et solem.\ft*\f* \v 4 Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.\f + \fr 6.4 \fr*\fk Non est propheta. \fk*\ft Prope naturale est cives civibus invidere quia non opera, sed infantiam quam viderunt recordantur. ISID. Comitatur sæpe vilitas originem. Ut, \ft*\fk Quis est filius Isai\fk*\ft III Reg. 12.. Sed: \ft*\fk Humilia Dominus respicit, et alta a longe cognoscit\fk*\ft Psal. 137..\ft*\f* \v 5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit:\f + \fr 6.5 \fr*\fk Et non poterat, \fk*\ft etc. Ne cives incredulos pejus condemnaret faciens multas virtutes. Vel quia in patria sua despicitur, paucas ibi virtutes fecit et signa, ne penitus excusabiles sint. Majora quotidie in gentibus signa facit, non tam in corporum sanatione quam animarum.\ft*\f* \v 6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.\f + \fr 6.6 \fr*\fk Et mirabatur. \fk*\ft BEDA. Non quasi de improviso, sed quasi mirandum ostendit, quia nec prophetis credunt, nec ipsi quem præsentem cernunt.\ft*\f* \v 7 Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.\f + \fr 6.7 \fr*\fk Et vocavit. \fk*\ft HIER. Mittuntur duodecim apostoli, et datur eis potestas præcepta docendi ut comitetur verbum simul et factum: et cum promissis invisibilibus virtutes misceantur, et sic cum ungunt ægros oleo, infirmitatem fidei virtute corroborant. \ft*\fk Et dabat illis, \fk*\ft etc. Benignus Dominus et magister non invidet discipulis et servis potestatem suam. Sed ipse potestate sua agit, illi sua infirmitate, si quid agunt, et Domini virtutem confitentur dicentes: \ft*\fk In Jesu nomine surge et ambula\fk*\ft Act. 3..\ft*\f* \v 8 Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs,\f + \fr 6.8 \fr*\fk Ne quid tollerent, \fk*\ft etc. Tanta sit in Domino fiducia, ut nihil deesse certissime sciant, ne dum sibi provident temporalia, minus aliis provideant æterna. BEDA. Mattheus et Lucas memorant Dominum discipulis dixisse, ut nec virgam ferrent: Marcus ne quid tollerent nisi virgam. Sed illi realiter virgam accipiunt. Marcus per virgam potestatem accipiendi necessaria a subditis intelligit.\ft*\f* \v 9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.\f + \fr 6.9 \fr*\fk Calceatos sandaliis. \fk*\ft ID. Ut pes neque tectus sit neque nudus ad terram, id est, nec Evangelium occultetur, nec terrenis commodis innitatur. \ft*\fk Ne induerentur duabus tunicis. \fk*\ft ID. Quod est ut simpliciter ambulent, non dupliciter.\ft*\f* \v 10 Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde: \v 11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.\f + \fr 6.11 \fr*\fk Excutite pulverem de pedibus. \fk*\ft ID. Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sunt civitatem, quod prædicatio usque ad illos pervenerit. Vel quod nihil ab eis acceperint ad victum necessarium qui Evangelium spreverunt.\ft*\f* \v 12 Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent: \v 13 et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.\f + \fr 6.13 \fr*\fk Et ungebant oleo. \fk*\ft ID. Jacobus dicit: \ft*\fk Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum ungentes eum oleo\fk*\ft Jac. 5., etc. Unde patet ab apostolis hunc morem esse traditum ut energumeni et alii ægroti ungantur oleo a pontifice consecrato.\ft*\f* \v 14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo.\f + \fr 6.14 \fr*\fk Et audivit rex. \fk*\ft ID. Lucas Luc. 9.: \ft*\fk Audivit Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant, \fk*\ft etc. Unde intelligendum, aut confirmatum eum ex aliorum verbis credendo dixisse, aut adhuc hæsitando, etc., usque ad non resurrexisse, sed sublevatum esse furtim credere maluerunt.\ft*\f* \v 15 Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. \v 16 Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. \v 17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.\f + \fr 6.17 \fr*\fk Philippi fratris sui. \fk*\ft BEDA. Vetus historia narrat Philippum majoris Herodis fuisse filium, et fratrem Herodis sub quo passus est Dominus, et duxisse Herodiadem, filiam Arethæ, et postea Aretham ortis simultatibus filiam suam tulisse, et Herodi inimico Philippi in dolorem ipsius nuptiis copulasse. Egesippus vel Josephus tamen longe aliter.\ft*\f* \v 18 Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.\f + \fr 6.18 \fr*\fk Non licet tibi habere, \fk*\ft etc. ID. Qui venerat in spiritu et virtute Eliæ, Herodem arguit et Herodiadem, sicut, etc., usque ad homo enim ad laborem nascitur, et sancti per mortem transeunt ad requiem.\ft*\f* \v 19 Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat. \v 20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. \v 21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ: \v 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi: \v 23 et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.\f + \fr 6.23 \fr*\fk Et juravit. \fk*\ft BEDA. Non excusatur a perjurio per juramentum. Ideo enim forte juravit, ut occasionem inveniret occidendi. Et si illa patris aut matris interitum postulasset, non utique concessisset Herodes.\ft*\f* \v 24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistæ. \v 25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ. \v 26 Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare:\f + \fr 6.26 \fr*\fk Et contristatus, \fk*\ft etc. ID. Consueto more Scripturæ contristatus, non re, sed multorum opinione. Sicut et ipse Joseph, etc., usque ad ut sub occasione pietatis impius fieret.\ft*\f* \v 27 sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,\f + \fr 6.27 \fr*\fk Caput ejus in disco. \fk*\ft ID. Caput legis quod est Christus, a corpore abscinditur, etc., usque ad Christus autem, qui est lux mundi, cum incipiunt crescere dies.\ft*\f* \v 28 et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. \v 29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus: et posuerunt illud in monumento.\f + \fr 6.29 \fr*\fk Et tulerunt. \fk*\ft ID. Josephus narrat Joannem vinctum, in castellum Macheronta adductum ibique truncatum. Ecclesiastica narrat historia, in Sebaste urbe Palæstinæ, quæ dicta est quondam Samaria. Tempore vero Juliani, etc., usque ad expurgato a sordibus templo Serapis ossa eadem ibi posuit, et basilicam in honore sancti Joannis consecravit.\ft*\f* \v 30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.\f + \fr 6.30 \fr*\fk Et convenientes. \fk*\ft HIER. Ad locum unde exeunt flumina redeunt. Deo gratias semper referunt super his quæ acceperunt. \ft*\fk Omnia. \fk*\ft Non solum quæ ipsi egerant et docuerant apostoli Domino renuntiant, sed etiam quæ Joannes eis docentibus passus sit. Vel sui vel ejusdem Joannis discipuli, sicut Matthæus scribit.\ft*\f* \v 31 Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant.\f + \fr 6.31 \fr*\fk Venite seorsum. \fk*\ft BEDA. Non solum requisitionis causa, sed mystice significat quod, relicta Judæa, quæ, etc., usque ad venit seorsum, ducit quos eligit, ut inter male viventes mala non attendant, ut Loth in Sodomis, et Job in terra Hus, et Abdias in domo Achab. \ft*\fk Requiescite. \fk*\ft Ut aves in ramis sinapis. Pusilla hic requies sanctis, longus labor: sed post dicitur illis ut requiescant a laboribus suis. \ft*\fk Erant enim, \fk*\ft etc. HIER. In arca Nœ animalia quæ intus erant, foras mittebantur, et quæ foris erant, intus erumpebant. Sic in Ecclesia Judas, etc., usque ad tunc cessabit ventus et procella, Jesu sedente et regnante in navi, quæ est universalis Ecclesia.\ft*\f* \v 32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.\f + \fr 6.32 \fr*\fk Abierunt in deserto. \fk*\ft BEDA. Petendo solitudinem fidem turbarum an se sequatur explorat, et exploratam digna mercede remunerat. Turbæ autem non jumentis, non vehiculis, sed proprio labore pedum, iter deserti arripiunt, et salutis desiderium ostendunt. Rursus ipse excipiendo fatigatos, docendo inscios, sanando ægrotos, recreando jejunos, quantum devotione credentium delectetur insinuat.\ft*\f* \v 33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.\f + \fr 6.33 \fr*\fk Et pedestres. \fk*\ft Nota quia non in aliam maris ripam sine Jordanis navigio pervenerunt. Sed transito aliquo freto vel stagno, proximos ejusdem regionis locos adierunt, quo etiam pedestres indigenæ pervenire potuerunt.\ft*\f* \v 34 Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.\f + \fr 6.34 \fr*\fk Et misertus est. \fk*\ft BEDA. Quomodo misertus sit, Matthæus plenius exponit hoc modo: \ft*\fk Et misertus est eis, et curavit languores eorum. \fk*\ft Hoc est enim pauperum et non habentium pastorem veraciter misereri, et viam veritatis aperire, et languidos curare et jejunos reficiendo ad laudem supernæ largitatis animare; quæ sequentia eum fecisse declarant.\ft*\f* \v 35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic, et jam hora præteriit:\f + \fr 6.35 \fr*\fk Et cum jam hora. \fk*\ft Die declinata Salvator turbas reficit, quia vel fine sæculi propinquante, vel cum sol justitiæ pro nobis occubuit, a diutina spiritalis inediæ sumus liberati fame. BEDA. Christum deserta gentium petentem multæ. fidelium catervæ relictis mœnibus priscæ conversationis, neglectoque variorum dogmatum præsidio, sequuntur, et cum primum notus in Judæa Deus, tunc exaltatus est super cœlos et super omnem terram gloria ejus.\ft*\f* \v 36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. \v 37 Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.\f + \fr 6.37 \fr*\fk Date illis. \fk*\ft Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudino signi notesceret. Et insinuans, quia quotidie per eos jejuna corda sunt pascenda, cum eorum exemplis vel verbis ad amanda cœlestia suscitamur. Notandum, quod hoc panum miraculum Joannes scripturus præmisit, quod proximum esset Pascha. Matthæus et Marcus hoc, interfecto Joanne, continuo esse factum dicunt: unde colligitur Joannem imminente Pascha fuisse decollatum, et alio sequente Pascha crucifixum Dominum.\ft*\f* \v 38 Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces.\f + \fr 6.38 \fr*\fk Quinque. \fk*\ft BEDA. Quinque panes, quinque Mosaicæ legis libri, quibus divinæ æternitatis cognitio, mundi creatio, cursus habentis sæculi, et vera Deo serviendi religio, etc., usque ad ad ultimum vero magno munere dat electis ut edant et bibant super mensam suam in regno suo.\ft*\f* \v 39 Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.\f + \fr 6.39 \fr*\fk Secundum contubernia. \fk*\ft ID. Diversi discubitus, distincti ordines ecclesiarum qui unam catholicam faciunt.\ft*\f* \v 40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.\f + \fr 6.40 \fr*\fk Per centenos et quinquagenos. \fk*\ft Per quinquaginta jubilæi requies. Quinquagenarius autem bis ductus centum facit; et ideo utriusque quietis perfectionem significat, scilicet, corporis et mentis. Qui enim quiescit ab actibus pravis, requiem habet corporis. Qui autem a cogitationibus etiam perversis, requiem habet mentis. Bene autem super viride fenum discumbentes, Dei pascuntur alimentis, qui per studium abstinentiæ, calcatis illecebris carnis, audiendis implendisque verbis Dei operam impendunt. Ideo alii quinquageni, alii centeni, quia requiescitur prius a malo opere, ut post sit etiam requies in mente.\ft*\f* \v 41 Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus.\f + \fr 6.41 \fr*\fk Et acceptis. \fk*\ft Non nova cibaria creat quia incarnatus, non alia quam quæ scripta erant prædicat: sed legem et prophetas mysteriis gravida esse demonstrat. \ft*\fk Fregit. \fk*\ft Et ante turbas ponenda distribuit discipulis suis, quia sacramenta sanctis doctoribus, qui hæc toto orbe prædicent, patefecit.\ft*\f* \v 42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. \v 43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.\f + \fr 6.43 \fr*\fk Et sustulerunt, \fk*\ft etc. BEDA. Secretiora mysteria quæ rudes capere nequeunt, perfectiores diligenter inquirunt. Nam per cophinos, duodecim apostoli: et per apostolos sequentes doctores figurantur, foris despecti, intus salutaris cibi reliquiis ad alenda humilium corda cumulati. In cophinis enim servilia geruntur opera: sed ille eos panis fragmentorum implevit, qui infirma mundi, ut frangat vel confundat, elegit.\ft*\f* \v 44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.\f + \fr 6.44 \fr*\fk Quinque millia. \fk*\ft ID. Propter quinque sensus corporis. Hi Dominum secuti, significant eos qui in sæculari adhuc habitu positi, exterioribus quæ possident bene uti norunt. Qui recte quinque panibus aluntur: quia necesse est ut tales legalibus adhuc præceptis instruantur. Qui autem mundo omnino renuntiant, et quatuor sunt millia et septem panibus refecti, hoc est evangelica perfectione sublimes, et spirituali gratia intus eruditi.\ft*\f* \v 45 Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.\f + \fr 6.45 \fr*\fk Et statim cœgit. \fk*\ft Exemplum dat nobis ut in omnibus bonis quæ agimus humani favoris retributionem vitemus: ne nos operatio virtutum ad concupiscentiam flectat temporalium. Quod ipse Dominus nobis insinuans, cum hi qui virtutes ejus admirabantur, regem eum facere vellent, fugit in montem orare. Crucifixoribus promptus occurrit, ut scilicet parati simus ad adversa toleranda, cauti ad blandimenta si arriserint, et ne nos, si affluant, emolliendo decipiant, crebris a Domino precibus imploremus. \ft*\fk Ad Bethsaidam. \fk*\ft BEDA. Bethsaida civitas est in Galilæa Andreæ et Petri et Philippi prope stagnum Genesareth. Sed Marcus dicit, etc., usque ad quæ ambæ sunt civitates in Galilæa juxta stagnum Genesareth: quod etiam Tiberiadis a Tiberiade civitate sic vocatur.\ft*\f* \v 46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.\f + \fr 6.46 \fr*\fk Abiit in montem. \fk*\ft ID. Bene orat qui Deum orando quærit, a terrenis ad superiora progrediens, verticem curiæ sublimioris ascendit. Qui de divitiis, etc., usque ad omnia quæ vult potest, quia advocatus et judex noster est; alterum pietatis officium, alterum potestatis insigne.\ft*\f* \v 47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.\f + \fr 6.47 \fr*\fk Et ipse solus, \fk*\ft etc. Qui aliquando omnino in periculis Ecclesiam deseruisse videtur; unde: \ft*\fk Ut quid, Domine, recessisti longe\fk*\ft Psal. 10. etc. Sed quia differt auxilium, non aufert subsidium.\ft*\f* \v 48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos.\f + \fr 6.48 \fr*\fk Et circa quartam. \fk*\ft BEDA. Stationes et vigiliæ militares, horarum spatio dividuntur: patet ergo eos, etc., usque ad Lucifer namque tres horas noctis, id est, totam vigiliam matutinam illuminare dicitur. \ft*\fk Et volebat præterire eos. \fk*\ft ID. Ut ad horam, scilicet, conturbati: sed continuo liberati, plus liberationis suæ miraculum stuperent, et ereptori suo, etc., usque ad Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te;\ft*\f* \v 49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.\f + \fr 6.49 \fr*\fk Putaverunt. \fk*\ft BEDA. Adhuc hæretici putant phantasma esse, nec veram carnem de virgine assumpsisse. Theodorus enim, etc., usque ad et qualiter non infusis pedibus corporale pondus habentibus et materiale onus, deambulabat in humidam et instabilem substantiam.\ft*\f* \v 50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere.\f + \fr 6.50 \fr*\fk Nolite timere. \fk*\ft Prima subventio est pellere timorem; secunda, tempestatem præsentiæ suæ virtute compescere. Nec mirum si Domino ascendente in navim cessat ventus: quia in quocunque corde per gratiam sui amoris adest, mox universa vitiorum et adversantis mundi et malignorum spirituum bella quiescunt.\ft*\f* \v 51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant: \v 52 non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcæcatum.\f + \fr 6.52 \fr*\fk Non enim intellexerunt. \fk*\ft BEDA. Miraculo panum, quod esset rerum conditor ostendit. Ambulando super undas, quod totum corpus habebat liberum ab omni gravedine peccati. Placando ventos et undas, quod elementis dominaretur ostendit. Sed carnales adhuc discipuli magnitudine quidem virtutum stupebant, sed divinæ majestatis veritatem non cognoscebant.\ft*\f* \v 53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt. \v 54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum:\f + \fr 6.54 \fr*\fk Cognoverunt. \fk*\ft Rumore, non facie vel magnitudine signorum: etiam vultu plurimis notus erat.\ft*\f* \v 55 et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. \v 56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.\f + \fr 6.56 \fr*\fk Fimbriam vestimenti. \fk*\ft BEDA. Minimum mandatum quod qui transgressus fuerit, minimus vocabitur in regno cœlorum: vel assumptionem carnis per quam venimus ad Verbum Dei.\ft*\f* \c 7 \p \v 1 Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.\f + \fr 7.1 \fr*\fk Et conveniunt. \fk*\ft ID. Patet quam vera sit confessio Domini ad Patrem qua dicitur: \ft*\fk Quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis\fk*\ft Matth. 11.. Indocti veniunt, infirmos adducunt, ut vel fimbriam ejus contingant, et ideo cupita salute patiuntur. Pharisæi vero et Scribæ, qui doctores populi esse debebant, non ad verbum audiendum, non quasi ad medicum, sed ad quæstionum pugnas concurrunt.\ft*\f* \v 2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.\f + \fr 7.2 \fr*\fk Communibus manibus. \fk*\ft HIERON. Immundis, vel communibus manibus communionem gentium significat. Munditia Pharisæorum sterilis est, communio apostolorum non tota extendit palmites suos usque ad mare. \ft*\fk Non lotis. \fk*\ft De non lotis corporis manibus vituperant, cum in eorum operibus nihil immunditiæ inveniatur. Ipsi aqua exterius loti, conscientiæ livore intus sunt polluti.\ft*\f* \v 3 Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum:\f + \fr 7.3 \fr*\fk Pharisæi. \fk*\ft BEDA. Superstitiosa hominum traditio crebrius lavari, ob manducandum et hujusmodi. Sed necessaria doctrina veritatis eos jubet, qui panem vitæ qui de cœlo descendit manducare desiderant, crebro eleemosynarum, aliorumque justitiæ fructuum lamento sua opera purgare.\ft*\f* \v 4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum:\f + \fr 7.4 \fr*\fk Baptismata. \fk*\ft Frustra vasorum baptismata servant, qui cordium suorum et corporum sordes negligunt. Non enim hoc de materialibus manibus dictum est, sed pro mentium emundatione, et operum castigatione, et animarum sanctimonia et salute.\ft*\f* \v 5 et interrogabant eum pharisæi et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?\f + \fr 7.5 \fr*\fk Quare discipuli tui, \fk*\ft etc. Mira stultitia! Filium Dei arguunt, quia non servat præcepta hominum. Manus autem, id est, opera non corporis sed animæ lavandæ sunt, ut fiat in illis Verbum Dei.\ft*\f* \v 6 At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: [Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me:\f + \fr 7.6 \fr*\fk Bene prophetavit. \fk*\ft HIERON. Latratum Pharisæorum reprimit furca rationis, id est, Moysi et Isaiæ increpatione, ut et nos hæreticos verbis Scripturæ vincere possimus.\ft*\f* \v 7 in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.] \v 8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa. \v 9 Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.\f + \fr 7.9 \fr*\fk Bene irritum. \fk*\ft Falsam calumniam vera ratione confutat, quasi, Vos propter traditionem hominum præcepta Dei contemnitis et negligitis, quare ergo meos discipulos arguitis, qui jussa seniorum parvipendunt, ut custodiant mandata Dei?\ft*\f* \v 10 Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. \v 11 Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:\f + \fr 7.11 \fr*\fk Vos autem dicitis. \fk*\ft BEDA. Consulens Dominus imbecillitati, vel ætatum vel penuriæ parentum, præcepit, etc., usque ad qui verus Pater est, oblatio Domini præponatur. \ft*\fk Tibi profuerit. \fk*\ft ISID. In tuos usus consumitur, quod sacrilegium est. Vel interrogative. Quasi dicat: Proderit tibi? Non debet: Hoc metuentes patres afficiebantur inedia.\ft*\f* \v 12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, \v 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis. \v 14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite. \v 15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.\f + \fr 7.15 \fr*\fk Nihil est extra, \fk*\ft etc. BEDA. Nec idolothytum in quantum cibus est, in quantum Dei creatura est, sed dæmoniorum invocatio hoc facit immundum. Unde: \ft*\fk Non potestis bibere calicem Domini et calicem dæmoniorum\fk*\ft I Cor. 10.. Judæi se partem Dei jactant, communes cibos vocant, quibus omnes homines utuntur, ut ostrea, lepores, et hujusmodi animalia, quæ ungulam non findunt, nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt.\ft*\f* \v 16 Si quis habet aures audiendi, audiat. \v 17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. \v 18 Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare:\f + \fr 7.18 \fr*\fk Et vos imprudentes. \fk*\ft Corripiuntur, quia quæ per se patent, mystica putant. Ex quo advertimus vitiosum esse auditorem, qui obscura manifeste, aut manifeste dicta obscure vult intelligere.\ft*\f* \v 19 quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas?\f + \fr 7.19 \fr*\fk Et in secessum. \fk*\ft BEDA. Hinc calumniantur quidam hæretici, quod Dominus physicæ ignarus putet omnes cibos, etc., usque ad per occultos meatus (quos Græci poros vocant) ad inferiora dilabitur et in secessum vadit. AUG. Quædam sic accedunt ut etiam mutent et mutentur, sicut et ipse cibus amittens speciem suam, in corpus nostrum vertitur, et nos refecti in robur mutamur.\ft*\f* \v 20 Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem. \v 21 Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,\f + \fr 7.21 \fr*\fk De corde hominum. \fk*\ft BEDA. Animæ locus principalis non juxta Platonem in cerebro, sed juxta Christum in corde est. Arguuntur etiam, etc., usque ad ut si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere, intelligit nos amare.\ft*\f* \v 22 furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. \v 23 Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem. \v 24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.\f + \fr 7.24 \fr*\fk Et inde surgens. \fk*\ft Relictis Scribis et Pharisæis calumniatoribus, in partes Tyri et Sidonis secessit, ut Tyrios Sidoniosque curaret. \ft*\fk Neminem. \fk*\ft BEDA. Quamvis latere non potuerit, non tamen factum est quod voluit. Sed exemplum, etc., usque ad ut filiam Syrophœnissæ a dæmonio liberaret et per fidem gentilis feminæ Scribarum et Pharisæorum perfidiam argueret.\ft*\f* \v 25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.\f + \fr 7.25 \fr*\fk Mulier enim. \fk*\ft Marcus dicit Dominum fuisse in domo, cum venit ad eum mulier. Matthæus dicit quod \ft*\fk clamat post nos\fk*\ft Matth. 15.. Per quod innuit quod post ambulantem preces emiserit. Venit ergo ad eum mulier in domum, sed quia Matthæus ait: \ft*\fk Non respondit ei verbum, \fk*\ft dedit intelligere quod ambo tacuerunt, et cum silentio ingressi sunt. Et ita cætera contexuntur, quæ in nullo dissentiunt. HIER. Mulier est mater nostra Romana Ecclesiæ. Nata, dæmoniaca occidentalis barbaries, cujus fides fecit de cane ovem. Micas intellectus quærit, non panem infractum litteræ cupit. BEDA. Mulier gentilis, sed cum fide ad Dominum veniens Ecclesiam significat de gentibus collectam, quæ pro filia, etc., usque ad qui priscas suæ perfidiæ mansiones relinquunt, atque in domum Dei, id est Ecclesiam, pia se devotione transferunt.\ft*\f* \v 26 Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus. \v 27 Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.\f + \fr 7.27 \fr*\fk Sine prius saturari filios. \fk*\ft Quasi dicat: Futurum est ut et vos gentes salutem consequamini: sed prius oportet Judæos, qui antiqua electione filii Dei nominantur, pane cœlesti refici, et sic tandem gentibus vitæ pabula ministrari. \ft*\fk Filiorum. \fk*\ft BEDA. Mira conversio: nam Isræl quondam filius, nos canes. Pro diversitate fidei ordo nominum mutatur. De illis dicitur: \ft*\fk Circumdederunt me canes multi\fk*\ft Psal. 21.. De nobis: \ft*\fk Alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili\fk*\ft Joan. 10..\ft*\f* \v 28 At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.\f + \fr 7.28 \fr*\fk De micis. \fk*\ft Non integros cibos digna sum recipere, reliquiis catellorum contenta sum, ut sic veniam ad panem integrum. BEDA. \ft*\fk De micis, \fk*\ft etc. Mensa, scriptura, unde: \ft*\fk Parasti in conspectu meo mensam, \fk*\ft etc. Psal. 22.. Micæ puerorum, etc., usque ad ut ad speranda superna quæ a Domino promissa sunt præmia in cœlo, merito se humilitatis erigant.\ft*\f* \v 29 Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit dæmonium a filia tua.\f + \fr 7.29 \fr*\fk Propter hunc sermonem. \fk*\ft BEDA. Hic datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, quia per fidem et confessionem parentum in baptismo liberantur a dæmonio parvuli, qui necdum per se sapere vel aliquid agere boni possunt aut mali.\ft*\f* \v 30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse. \v 31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.\f + \fr 7.31 \fr*\fk Tyri. \fk*\ft HIERON. Tyrus angustia significans Judæam, cui Dominus: \ft*\fk Coangustatum est stratum et pallium breve, utrumque operire non potest, ut transferat se ad alias gentes\fk*\ft Isai. 18.. \ft*\fk Sidonem. \fk*\ft HIERON. Sidon, venatio, fera indomita, nostra regio vel natio est. \ft*\fk Decapoleos. \fk*\ft BEDA. Regio decem urbium trans Jordanem ad Orientem. Quod autem dicitur: \ft*\fk Venit ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos, \fk*\ft non ipsos eum intrasse significat, neque enim mare transnavigasse dicitur, sed usque ad mare venisse, atque ad locum qui medios fines Decapoleos longe trans mare positos respiciebat. HIERON. Salvator ad salvandas gentes ab apostolis deducitur, et docet quod adolescenti interroganti respondit: \ft*\fk Nosti mandata, hæc fac et vives\fk*\ft Luc. 18..\ft*\f* \v 32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.\f + \fr 7.32 \fr*\fk Surdum et mutum. \fk*\ft BEDA. Qui scilicet, nec aures verbis Dei audiendis, nec os pro loquendis aperit. Quales necesse est ut hi qui audire et loqui verbum Dei longo usu didicerunt, Domino sanandos offerant, ut eos quos humana fragilitas nequit, gratiæ dextera salvet. HIERON. Genus humanum tanquam unus homo varia peste absumptus in protoplasto, cæcatur dum videt, surdus fit dum audit, dum odorat emungitur, obmutescit dum loquitur, mancus fit dum manus erigit, incurvatur dum erigitur, hydropicus fit dum concupiscit, claudus dum progreditur, lepra suffunditur dum mundatur, dæmone impletur dum divinitatem appetit, moritur morte dum audacter excusat. \ft*\fk Et deprecabantur. \fk*\ft Incarnationem Domini prophetæ et patriarchæ cupiebant.\ft*\f* \v 33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus: et exspuens, tetigit linguam ejus:\f + \fr 7.33 \fr*\fk Et apprehendens eum, \fk*\ft etc. Seorsum a turbulentis cogitationibus et actibus inordinatis serminobusque incompositis educitur qui sanari meretur. Digiti qui in aures mittuntur, verba Spiritus sancti, de quo dicitur: \ft*\fk Digitus Dei est hic\fk*\ft Exod. 8.. Et: \ft*\fk Opera digitorum tuorum sunt cœli\fk*\ft Psal. 8.. \ft*\fk Tetigit linguam, \fk*\ft etc. Spuma de carne Domini, divina sapientia, quæ solvit ignorantiam humani generis, ut dicat: Credo in Deum Patrem omnipotentem, etc. \ft*\fk Seorsum. \fk*\ft BEDA. Prima salutis via est de turba educi. De turba educit Dominus infirmum, cum mentem peccatis, etc., usque ad exspuens ergo linguam muti ut loqui valeat, tangit, cum ora diu bruta ad verba sapientiæ proferenda contactu suæ pietatis informat.\ft*\f* \v 34 et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire.\f + \fr 7.34 \fr*\fk Et suscipiens, \fk*\ft etc. HIERON. \ft*\fk Ingemuit. \fk*\ft Gemere nos docuit, et in cœlum thesaurum nostri cordis erigere, quod per compunctionem cordis a frivola carnis lætitia purgatur, ut dicitur: \ft*\fk Rugiebam a gemitu cordis mei; Domine, ante te omne desiderium meum, \fk*\ft etc. \ft*\fk Et ait illi: Ephpheta, quod est Adaperire. Corde creditur ad justitiam\fk*\ft Rom. 10., etc. \ft*\fk Et statim apertæ, \fk*\ft etc. Aures apertæ sunt ad hymnos et cantica et psalmos. Solvitur lingua, ut eructet verbum bonum, quod non possunt nec minæ nec verba cohibere vel prohibere. Unde Paulus: \ft*\fk Ego vinctus sum, sed verbum Dei non est alligatum in me\fk*\ft I Tim. 2..\ft*\f* \v 35 Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.\f + \fr 7.35 \fr*\fk Et loquebatur recte. \fk*\ft BEDA. Ille solus recte loquitur vel Dominum confitendo, vel aliis prædicando, cujus auditum ut cœlestibus possit auscultare et obsecundare mandatis divina gratia referat. Cujus linguam Dominus tactu sapientiæ, quæ ipse est, ad loquendum instruit. Hic talis dicere potest: \ft*\fk Domine, labia mea aperies\fk*\ft Psal. 5., etc.\ft*\f* \v 36 Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant:\f + \fr 7.36 \fr*\fk Et præcepit illis ne cui dicerent. \fk*\ft Non in virtutibus gloriandum esse docuit, sed in cruce et in humiliatione. \ft*\fk Quanto autem eis, \fk*\ft etc. Civitas in monte posita undique circumspecta abscondi non potest Matth. 15.: humilitas semper præcedit gloriam. \ft*\fk Adaperire. \fk*\ft Ad aures proprie. Aures enim ad audiendum aperiendæ, lingua ut loqui possit erat solvenda. Unde sequitur: \ft*\fk Statim apertæ, \fk*\ft etc. \ft*\fk Quanto autem eis præcipiebat, \fk*\ft etc. Sciebat ille qui omnia novit antequam fiant, quod magis prædicarent, et hoc præcipiendo pigris voluit ostendere, quanto studiosius quantoque frequentius [ferventius] prædicare debeant, quibus jubet ut prædicarent: quando illi qui prohibentur tacere non poterant.\ft*\f* \v 37 et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui. \c 8 \p \v 1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: \v 2 Misereor super turbam: quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent:\f + \fr 8.2 \fr*\fk Misereor super turbam. \fk*\ft Quia verus homo miseretur et compatitur affectu humanæ fragilitatis. Quod de septem panibus et paucis pisciculis quatuor millia hominum satiavit, divinæ potentiæ opus est contra Eutichetis errorem. \ft*\fk Triduo sustinent. \fk*\ft Quare triduo sustinerent Matthæus dicit sic Matth. 15.: \ft*\fk Et ascendens in montem sedebat ibi, et accesserunt ad eum, \fk*\ft etc. Turba triduo Dominum sustinet propter sanationem infirmorum suorum, cum electi quique fide sanctæ Trinitatis lucidi Domino, pro suis suorumque peccatis, animæ peccantis, scilicet, languoribus instanter supplicant. Turba multa triduo Dominum sustinet, cum multitudo fidelium peccata sua per pœnitentiam declinans ad Dominum se in opere, in locutione et cogitatione convertit. BEDA. Hoc miraculo designatur, quod viam præsentis sæculi, aliter incolumes transire nequimus, alimento verbi sui Christus nos reficiat. Hoc vero typice, etc., usque ad ipse ab infimis delectationibus abstractam pane cœli reficit, atque ad appetitum supernæ suavitatis cibi spiritualis dato pignore accendit.\ft*\f* \v 3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt.\f + \fr 8.3 \fr*\fk Si dimisero eos. \fk*\ft Quia conversi peccatores in præsentis vitæ via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinæ pabulis dimittantur. \ft*\fk De longe. \fk*\ft Moraliter. Qui nihil carnalis corruptionis expertus, ad servitutem Dei festinat, de longinquo non venit; qui etiam nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem conjugium expertus, nec iste de longinquo. Alii post multa flagitia veniunt: et ideo de longinquo.\ft*\f* \v 4 Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine? \v 5 Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.\f + \fr 8.5 \fr*\fk Septem. \fk*\ft BEDA. Mysterium est Novi Testamenti, in quo septiformis Spiritus gratia plenius creditur et datur. Nec sunt panes hordeacei, sicut illi quinque de quibus quinque millia hominum satiata sunt, ne, sicut in lege, vitalis animæ alimentum corporalibus sacramentis tegeretur. Hordei enim medulla tenacissima tegitur palea. HIER. Septem panes, septem dona Spiritus sancti. Quatuor millia, annus Novi Testamenti cum quatuor temporibus. Septem sportæ, septem primæ Ecclesiæ. Fragmenta panum mystici intellectus primæ septimanæ sunt. Pisciculi benedicti: libri Novi Testamenti, quomodo piscis assi partem resurgens postulat, et piscem superpositum prunis discipulis in captura piscium porrigit.\ft*\f* \v 6 Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.\f + \fr 8.6 \fr*\fk Super terram. \fk*\ft BEDA. In refectione quinque panum turba supra fenum discubuit; quæ autem septem panibus reficienda est, super terram discumbere præcipitur: quia per legem carnis, etc., usque ad hic autem remota omni cupiditate carnali convivas Novi Testamenti spei permanentis firmamentum tanquam ipsius montis soliditas nullo feno interposito continet.\ft*\f* \v 7 Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi.\f + \fr 8.7 \fr*\fk Pisciculos. \fk*\ft ID. Sanctos illius temporis, per quos eadem condita est Scriptura: vel quorum ipsa Scriptura, fidem, vitam et passiones continet; qui de fluctibus sæculi erepti, et divina benedictione consecrati refectionem nobis, ne in hujus mundi excursu deficiamus, vitæ suæ et mortis suæ exemplo præbuere.\ft*\f* \v 8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.\f + \fr 8.8 \fr*\fk Manducaverunt. \fk*\ft ID. Sunt multi qui quamvis omnia sua relinquere, et altiora hujus mundi nequeant implere, tamen esurientes et sitientes justitiam saturantur, cum audientes mandata Dei ad vitam perveniunt æternam. \ft*\fk Quod superaverat. \fk*\ft ID. Altiora præcepta vel exhortamenta, et consilia, quæ generalis fidelium multitudo nequit attingere, sicut hic: \ft*\fk Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes\fk*\ft Matth. 19., etc. \ft*\fk Septem sportas. \fk*\ft Septem sportæ, Spiritus sancti gratia septiformi repleti. Fiunt enim sportæ de junco, et palmarum foliis. Juncus nascitur super aquas, palma victorem coronat. Sancti quoque ne ab humore æternitatis arescant, in ipso vitæ fonte se collocant, et æternæ retributionis palmam exspectant.\ft*\f* \v 9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos. \v 10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.\f + \fr 8.10 \fr*\fk Et statim. \fk*\ft Pro hoc in Matthæo habemus: \ft*\fk Ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan. \fk*\ft Sed non est dubitandum eumdem locum esse sub utroque nomine. Nam plerique codices habent Magedan etiam secundum Marcum.\ft*\f* \v 11 Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.\f + \fr 8.11 \fr*\fk Quærentes, \fk*\ft etc. Quasi ea quæ viderant, non fuissent signa. Sed quid quærant per hoc determinatur, de cœlo, vel in morem Eliæ ignem de sublimi, vel ad similitudinem Samuelis æstivo tempore mugire tonitrua, vel fulgura vel imbres, quasi non possent et hæc calumniari qui ea calumniabantur quæ oculis viderant, manu tangebant, utilitate sentiebant. Vel signa de cœlo, manna, ut qui paucis panibus multa hominum millia satiavit, nunc sicut Moyses manna cœlitus misso populum omnem passim reficiat. Unde Joannes post edulium panum turbas quæsisse dicit: \ft*\fk Quid operaris? Patres nostri manducaverunt \fk*\fk manna in deserto\fk*\ft Joan. 6., etc.\ft*\f* \v 12 Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.\f + \fr 8.12 \fr*\fk Si dabitur. \fk*\ft AUG. De concordia evangelistarum. In Marco ita scriptum esse dicit: et signum non dabitur ei. BEDA. Generationi isti, id est tentantium Deum et contradicentium verbis ejus, non dabitur signum de cœlo, quod tentantes, etc., usque ad ad impositionem manuum apostolorum gratiam sancti Spiritus de cœlo plurimis credentibus infudit.\ft*\f* \v 13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.\f + \fr 8.13 \fr*\fk Ascendit navim. \fk*\ft ID. Septem sportis modo impletis, statim ascenderunt in naviculam, et venerunt in fines Magedan, et ibi navigantibus dictum est quod caverent a fermento Pharisæorum et sadducæorum. Sed Scriptura dicit quod obliti sunt panes tollere, in quo ostenditur quod modicam curam carnis haberent intenti Domini præsentiæ.\ft*\f* \v 14 Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi. \v 15 Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis. \v 16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus. \v 17 Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc cæcatum habetis cor vestrum?\f + \fr 8.17 \fr*\fk Quid cogitatis. \fk*\ft BEDA. Accepta occasione, docet quid significent quinque panes et septem, et pauci pisciculi, quinque millia hominum aut quatuor. Si enim fermentum Pharisæorum et Herodis traditiones perversas et hæretica significat dogmata, quare cibi quibus nutritus est populus Dei non veram doctrinam integramque significat?\ft*\f* \v 18 oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini, \v 19 quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim. \v 20 Quando et septem panes in quatuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem. \v 21 Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis? \v 22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret. \v 23 Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.\f + \fr 8.23 \fr*\fk Ex exspuens. \fk*\ft ID. Sputum ab intus a capite Domini procedit. Manus vero membra corporis exterius posita. Exspuens ergo in oculos cæci, manus suas imponit, ut videat: quia cæcitatem humani generis et per invisibilia divinæ pietatis dona et per ostensa a foris sacramenta assumpta humanitatis abstersit. Quem uno verbo totum simul curare poterat, paulatim curat, ut magnitudinem humanæ cæcitatis ostendat: et quæ vix et quasi per gradus ad lucem redeat, et gratiam suam nobis indicat, per quam singula perfectionis incrementa adjuvant.\ft*\f* \v 24 Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes.\f + \fr 8.24 \fr*\fk Video homines, \fk*\ft etc. HIER. Omnes æstimat sibi superiores, se indignum judicans: ut David se vocari hominem, sed canem mortuum et pulicem unum. Primo autem, etc., usque ad huic Dominus secunda impositione manuum, lucem omnia clara videndi restituit: scilicet quid credendum, quomodo vivendum, quæ præmia sunt speranda.\ft*\f* \v 25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et cœpit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia.\f + \fr 8.25 \fr*\fk Deinde iterum, \fk*\ft etc. HIER. Ut clare videret omnia, id est per opera visibilia invisibilia intelligeret, et quæ oculus non vidit, et clarum, animæ suæ statum post rubiginem peccati mundi cordis oculo contemplaretur. \ft*\fk Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt\fk*\ft Matth. 5..\ft*\f* \v 26 Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris.\f + \fr 8.26 \fr*\fk Et misit. \fk*\ft HIER. Ut videret in se quod ante non vidit. Non enim putat desperans homo de salute omnino posse se quod facere illuminatus per spem potest perficere. Mystice. Admonet Dominus omnes qui agnitione veritatis illustrantur, ut ad cor redeant, et quantum sibi donatum fuerat sollicita mente perpendant, et beneficiis Dei digna operatione respondeant. \ft*\fk Nemini dixeris. \fk*\ft BEDA. Quod sanationem silere jubet, exemplum est suis, ne si miranda faciant, favorem quærant, sed divinis aspectibus sint placere contenti.\ft*\f* \v 27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines?\f + \fr 8.27 \fr*\fk Quem me dicunt? \fk*\ft Pulchre primo sententiam hominum interrogat, ne confessio eorum vulgi opinione, sed veritatis agnitione videatur infirmata: ne sicut Herodes de auditis hæsitare putentur. Unde Petro secundum Matthæum dicit: \ft*\fk Caro et sanguis non revelavit tibi\fk*\ft Matth. 16., id est doctrina hominum. \ft*\fk Homines. \fk*\ft Pulchre qui hominum more diversam de Domino sententiam ferunt, homines dicuntur. Nam qui veritatem potentiæ ejus pia mente cognoscunt, non homines, sed dii appellari merentur. Unde dicit illis: \ft*\fk Vos vero, \fk*\ft etc. Quasi dicat: Illi, homines, humana opinantes; sed vos, dii, quem me esse dicitis?\ft*\f* \v 28 Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. \v 29 Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus.\f + \fr 8.29 \fr*\fk Tu es Christus. \fk*\ft BEDA. Omnia complectitur qui et naturam et nomen exprimit, in quo summa virtutum. Paulus dicit, etc., usque ad non licet tamen nescire generationis fidem.\ft*\f* \v 30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.\f + \fr 8.30 \fr*\fk Et comminatus est. \fk*\ft BEDA. Noluit se ante passionem et resurrectionem prædicari: quia completo sanguinis sacramento apostolis opportunius dicit: \ft*\fk Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti\fk*\ft Matth. 18.. Quia non prodesset eum publice prædicari, quem flagellatum sunt visuri, et crucifixum multa pati.\ft*\f* \v 31 Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere.\f + \fr 8.31 \fr*\fk Quoniam oportet, \fk*\ft etc. HIER. Sicut gubernator peritus tempestatem in tranquillitate præcavens, nautas paratos vult esse suos. Sicut alibi: \ft*\fk Si quis vult venire post me, abneget se\fk*\ft Matth. 16., etc.\ft*\f* \v 32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.\f + \fr 8.32 \fr*\fk Et apprehendens. \fk*\ft BEDA. Amantis affectu dicens: \ft*\fk Absit a te, Domine. \fk*\ft Vel ut melius in Græco habetur: \ft*\fk Propitius esto, \fk*\ft etc., usque ad apprehenditque eum in affectum suum, vel separatim ducit, ne præsentibus cæteris magistrum videatur arguere.\ft*\f* \v 33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.\f + \fr 8.33 \fr*\fk Vade retro. \fk*\ft ID. Multi putant quod non Petrus, sed adversarius Spiritus sit correctus, quo suggerente hoc Apostolus dicebat: Sed mihi error Apostoli de pietatis affectu veniens, nunquam incentivum videbitur diaboli. Diabolo dicitur: \ft*\fk Vade retro, Satanas. \fk*\ft Petro: \ft*\fk Vade retro me, \fk*\ft etc., id est sequere sententiam meam. \ft*\fk Quæ Dei sunt, \fk*\ft etc. Mea est voluntas et Patris, ut pro salute hominum moriar: tu non vis granum frumenti in terram cadere, ut multum fructum afferat.\ft*\f* \v 34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.\f + \fr 8.34 \fr*\fk Si quis vult, \fk*\ft etc. BEDA. Postquam mysterium suæ passionis et resurrectionis ostendit, hortatur omnes ad imitandum passionis exemplum, et omnibus salutem promittit animarum. Sed perfectioribus, quanta passurus quod a mortuis resurrecturus esset aperuit, formam tribuens prædicandi, ut scilicet, pro suo quisque modo instruatur, neque infirmis altiora committantur. \ft*\fk Deneget. \fk*\ft Non valet apprehendere quod ultra ipsum est si nescierit mactare quod est. Nisi quis a semetipso deficiat, ad Deum, qui supra ipsum est, non appropinquat. \ft*\fk Tollat crucem. \fk*\ft Vel per abstinentiam macerando corpus, vel per compassionem animum. De corpore dicit Paulus: \ft*\fk Castigo corpus meum, et in \fk*\fk servitutem redigo\fk*\ft II Cor. 9., etc. Idem de compassione animi: \ft*\fk Quis infirmatur, et ego non infirmor? \fk*\ft II Cor. 11.\ft*\f* \v 35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. \v 36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat? \v 37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua? \v 38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.\f + \fr 8.38 \fr*\fk Qui enim. \fk*\ft BEDA. Duo tempora Ecclesia significat, aliud persecutionis, quando ponenda est anima; aliud pacis, quando frangenda sunt desideria terrena. \ft*\fk Qui enim me, \fk*\ft etc. Quia multi avaritiam vineunt, labentia despiciunt, sed fidei rectitudinem quam habent verecundia impediti, non exprimunt voce. Addit: \ft*\fk Qui enim me, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 39 Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.\f + \fr 8.39 \fr*\fk Amen dico. \fk*\ft BEDA. Cum de futura vita loqueretur, ideo necessarium fuit ut hoc promitteret de pœnitenti vita, ut rudes adhuc discipuli hac consolatione confortarentur, sicut de Judaico populo dicitur: \ft*\fk Dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant\fk*\ft Psal. 104.. \ft*\fk Regnum Dei, \fk*\ft etc. Id est, Ecclesiam contra mundi hujus gloriam erectam. Vel futuram in cœlis beatitudinem quam in monte viderunt. Quod pia provisione factum est, ut æternum gaudium, tametsi ad breve momentum prælibatum, ad adversa ferenda fortius animaret.\ft*\f* \c 9 \p \v 1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.\f + \fr 9.1 \fr*\fk Et post dies, \fk*\ft etc. HIER. Post comminationem crucis resurrectionis gloria ostenditur, unde sequitur: \ft*\fk Et post dies, \fk*\ft etc. Ut non timerent opprobria crucis, qui oculis suis viderant gloriam futuræ resurrectionis. BEDA. \ft*\fk Et post dies sex. \fk*\ft Lucas: Factum est autem post hæc verba fere dies octo, etc., usque ad ne in octavo retributionis tempore ab irato judice corripiamur. \ft*\fk In montem excelsum. \fk*\ft In montem ut oraret, etc., usque ad tunc æterna ejus visione merebuntur lætari. \ft*\fk Transfiguratus. \fk*\ft Non veram substantiam carnis amisit, sed gloriam futuræ suæ, vel nostræ resurrectionis ostendit. Talis post judicium cunctis apparebit electis: in judicio, in forma servi et bonis et malis, ut impii quem sprevere, quem Judæi negavere, milites quem crucifixere, Pilatus Herodesque quem judicavere nequeant judicem agnoscere.\ft*\f* \v 2 Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.\f + \fr 9.2 \fr*\fk Et vestimenta. \fk*\ft Vestimenta Domini, sancti. Unde: \ft*\fk Qui in Christo baptizati estis Christum induistis\fk*\ft Gal. 3.. Hæc Domino in mundo manente videbantur despecta, sed ipso montem petente novo candore refulgent. \ft*\fk Quia nunc quidem filii sumus Dei, sed nondum apparuit quid erimus. Cum ergo apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est\fk*\ft I Joan. 3.. Unde subditur.\ft*\f* \v 3 Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Jesu.\f + \fr 9.3 \fr*\fk Et apparuit, \fk*\ft etc. Moyses sanctus mortuus, Elias vivus in cœlum raptus, visi in majestate cum Domino (ut Lucas dicit) futuram in illo omnium sanctorum gloriam significant: qui tempore judicii vel vivi in carne reperientur vel mortui. \ft*\fk Elias cum. \fk*\ft BEDA. Legislator et eximius prophetarum apparent: loquuntur cum Domino in carne vivente, ostendentes ipsum esse quem lex et prophetæ promiserunt; non in infimis, sed in monte cum illo, quia qui terrena desideria mente transeunt solvi majestatem Scripturæ sanctæ, quæ in Domino impleta est, perspiciunt.\ft*\f* \v 4 Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum.\f + \fr 9.4 \fr*\fk Rabbi. \fk*\ft Quamvis stupefactus, etc., usque ad unum habentia tabernaculum, id est Ecclesiam Dei. \ft*\fk Bonum est. \fk*\ft Multo ergo melius choris sanctorum interesse, Deitatis perfrui visione: si sic delectat humanitas Christi transfigurata, et duorum societas ad punctum ostensa.\ft*\f* \v 5 Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti. \v 6 Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus carissimus: audite illum.\f + \fr 9.6 \fr*\fk Nubes obumbrans. \fk*\ft Unde quia quæsivit materiale tabernaculum, nubis accepit umbraculum, ut discat in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti sanctos esse protegendos. \ft*\fk Hic est. \fk*\ft Quasi dicat: Hic vere est ille quem Moyses iste vobis promisit, etc., usque ad ipsaque illustrabitur gratia et in perpetuum protegetur.\ft*\f* \v 7 Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.\f + \fr 9.7 \fr*\fk Et statim. \fk*\ft BEDA. Cum fieret vox super Filium hominis, inventus est ipse solus. Quia cum manifestaverit seipsum electis, erit Deus omnia in omnibus: imo ipse cum suis unus per omnia Christus, id est, caput cum corpore splendebit, unde: \ft*\fk Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo\fk*\ft Joan. 3..\ft*\f* \v 8 Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.\f + \fr 9.8 \fr*\fk Præcepit illis. \fk*\ft Non vult gloriam regni futuri et triumphi quam in monte ostenderat publice prædicari: ne et incredibile esset pro magnitudine, et post tantam gloriam apud rudes animos sequens crux scandalum faceret.\ft*\f* \v 9 Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.\f + \fr 9.9 \fr*\fk Verbum continuerunt. \fk*\ft HIER. Id est, cum absorpta mors fuerit in victoria, non erunt in memoria priora, cum abstulerit Dominus sordem filiæ Sion, auferens omnem lacrymam ab oculis sanctorum.\ft*\f* \v 10 Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum?\f + \fr 9.10 \fr*\fk Quid ergo. \fk*\ft Tradunt scribæ, secundum Malachiam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad patres eorum, et restituet omnia in antiquum statum. Existimant ergo discipuli hanc adventus gloriam esse, quam viderant in monte, et dicunt: Si jam venisti in gloria, quare præcursor tuus non apparet? maxime quia vident recessisse Eliam.\ft*\f* \v 11 Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.\f + \fr 9.11 \fr*\fk Restituet, \fk*\ft etc. Scilicet \ft*\fk convertet cor \fk*\fk patrum ad filios, et cor filiorum ad patres. \fk*\ft Restituet enim morti quod debet et diu vivendo sustulit, unde addit: \ft*\fk Quomodo scriptum. \fk*\ft Quasi dicat: Sicut de Christi passione prophetæ multifarie scripserunt: sic et Elias multa passurus est. Restituet ergo omnia. Primo, corda hominum illius temporis ad credendum in Christo, resistendum Antichristo. Deinde, ponet animam pro Christo.\ft*\f* \v 12 Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo. \v 13 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.\f + \fr 9.13 \fr*\fk Turbam magnam. \fk*\ft HIER. Non est requies sub sole: semper occidit parvulos invidia, magnos percutiunt fulgura montes, alii discentes cum fide, alii invidentes cum fastu, ad Ecclesiam veniunt. \ft*\fk Conquirentes. \fk*\ft BEDA. Quid conquirant Evangelista non dicit, sed potest intelligi de hoc quæstionem motam fuisse, quare discipuli dæmoniacum qui in medio erat, non possent liberare: hoc enim ex sequentibus concipi potest.\ft*\f* \v 14 Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. \v 15 Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis?\f + \fr 9.15 \fr*\fk Et interrogavit. \fk*\ft ID. Nota quod loca rebus congruunt. In monte orat, transformatur, discipulis arcana suæ majestatis aperit, in imo a turba excipitur, miserorum fletu pulsatur. Sursum discipulis mysteria regni reserat, deorsum turbis peccata infidelitatis exprobrat. Sursum vocem Patris his qui audire poterant pandit, deorsum malos spiritus expellit. Nunc pro meritorum qualitate aliis ascendere, aliis non desistit descendere. \ft*\fk Et interrogavit. \fk*\ft HIER. Scit et interrogat, ut confessio pariat salutem, et murmur cordis nostri sermonibus solvatur prius ut est: Dic iniquitates tuas prius, ut justificeris.\ft*\f* \v 16 Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum: \v 17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.\f + \fr 9.17 \fr*\fk Et dixi discipulis. \fk*\ft Latenter culpam obliquat in discipulos, cum sæpe curatio non curantium, sed curandorum impediatur vitio.\ft*\f* \v 18 Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me.\f + \fr 9.18 \fr*\fk O generatio. \fk*\ft Non homini irascitur, sed vitio. Non tædio affectuum hoc dicit, sed ut medicus ægro contra præcepta agenti. Et arguit per unum Judæos incredulitatis.\ft*\f* \v 19 Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans.\f + \fr 9.19 \fr*\fk Statim spiritus. \fk*\ft Quia dum post peccatum ad Dominum converti volumus, magis a diabolo impugnamur, ut vel excutiat virtutem, vel vindicet suam expulsionem.\ft*\f* \v 20 Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia:\f + \fr 9.20 \fr*\fk Ab infantia. \fk*\ft HIER. Significat gentilem populum cui nativitate increvit cultus idolorum, ut stulte immolaret filios suos dæmoniis, unde sequitur:\ft*\f* \v 21 et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.\f + \fr 9.21 \fr*\fk Et frequenter eum, \fk*\ft etc. Alii enim ignem, alii aquam venerabantur. \ft*\fk Adjuva. \fk*\ft HIER. Credulitas nostra, ut rostrata lingua infirma est, nisi innixa adjutorio Dei. Fides cum lacrymis optata vota capit, ut est: \ft*\fk Fiat tibi secundum fidem tuam\fk*\ft Matth. 15..\ft*\f* \v 22 Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. \v 23 Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam. \v 24 Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introëas in eum. \v 25 Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.\f + \fr 9.25 \fr*\fk Discerpens, \fk*\ft etc. HIER. Discerpit diabolus appropinquantes ad salutem, quod est ei esca dilecta, quos in ventrem suum trahere desiderat per terrores et damna, ut Job: \ft*\fk Factus, \fk*\ft etc. ISID., RAB. etc. Sanatis enim dicitur: \ft*\fk Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo\fk*\ft Col. 3.. Unde infirmitas Christianorum non est mors, sed mortis similitudo.\ft*\f* \v 26 Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit. \v 27 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum? \v 28 Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.\f + \fr 9.28 \fr*\fk Hoc genus nonullo. \fk*\ft HIER. Stultitia ad luxuriam carnis pertinet et jejunio sanatur. Ira et ignavia oratione depellitur. Medicina cujusque vulneris adhibenda est ei. Non sanat oculum quod calcaneum, jejunio passiones corporis, oratione sanantur pestes mentis.\ft*\f* \v 29 Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam: nec volebat quemquam scire. \v 30 Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.\f + \fr 9.30 \fr*\fk Occident eum, \fk*\ft etc. Prosperis miscet tristia, ut cum venerint, non impræmeditatis ferantur animis. Si contristat eos, quia occidendus est, debet lætificare quia die tertia resurrecturus est.\ft*\f* \v 31 At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum.\f + \fr 9.31 \fr*\fk Ignorabant. \fk*\ft Non tam ingenii tarditate quam amore, quia Deum verum cognoverunt, moriturum credere nequibant. Et quia eis in figuris loqui consueverunt, horrentes ejus mortem, in his quoque eum loqui figurate putabant.\ft*\f* \v 32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?\f + \fr 9.32 \fr*\fk Capharnaum. \fk*\ft HIER. Villa consolationis: congruit prædictæ sententiæ: \ft*\fk Occisus die tertia resurget\fk*\ft Joan. 12.. Granum frumenti moritur, ut multiplicius colligatur: si non moritur, solum manet. \ft*\fk Quid in via, \fk*\ft etc. In via tractabant de principatu: similis tractatio loco. Principatus enim vi ingreditur, sic deseritur, et dum tenetur labitur: et incertum in qua mansione, id est, in qua die finiatur; unde dicit: \ft*\fk Qui vult esse primus, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 33 At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset.\f + \fr 9.33 \fr*\fk Inter se disputaverunt. \fk*\ft BEDA. Hinc exorta videtur disputatio, quia viderant Petrum et Jacobum et Joannem seorsum ductos in montem, et aliquod secretum ibi esse creditum eis, sed et Petro, sicut Matthæus dicit, claves regni cœlorum promissas, et Ecclesiam super petram fidei, a qua ipse nomen acceperit, ædificandam. Putabant ergo vel illos tres cæteris, vel omnibus Petrum esse prælatum.\ft*\f* \v 34 Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.\f + \fr 9.34 \fr*\fk Et residens, \fk*\ft etc. Illi euntes disputabant de principatu, et ipse sedens docet humilitatem. Principes enim laborant, humiles quiescunt. Desiderium gloriæ vult humilitate sanare, et primo simplici monet imperio, mox innocentiæ puerilis exemplo.\ft*\f* \v 35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis:\f + \fr 9.35 \fr*\fk Complexus. \fk*\ft Significat humiles dignos esse suo complexu, qui jure possunt gloriari et dicere: \ft*\fk Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me\fk*\ft Cant. 2..\ft*\f* \v 36 Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.\f + \fr 9.36 \fr*\fk Quisquis unum. \fk*\ft Vel simpliciter pauperes Christi ab his qui velint esse majores, pro ejus honore ostendit esse recipiendos. Vel ipsos malitia parvulos esse suadet, ut tanquam parvuli simplices sint. \ft*\fk Et quicunque. \fk*\ft Quia in pueris se recipi docebat, ut caput in membris, ne putaretur hoc solum esse quod videbatur, adjunxit: \ft*\fk Et quicunque me susceperit, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 37 Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.\f + \fr 9.37 \fr*\fk Respondit illi. \fk*\ft Quia dixerat: \ft*\fk Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit, me recipit, \fk*\ft intelligit Joannes quod in nomine ejus eos non recipiant, qui non sincere ambulant; unde ait: \ft*\fk Magister, vidimus quemdam. \fk*\ft Quasi dicat: Hic in nomine tuo non debet suscipi. \ft*\fk Et prohibuimus eum. \fk*\ft Putavit eum excludendum a beneficio qui non utitur officio, sed docetur neminem a bono quod ex parte habet arcendum, sed ad hoc potius quod non habet provocandum: unde: \ft*\fk Nolite prohibere.\fk*\f* \v 38 Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me:\f + \fr 9.38 \fr*\fk Nolite prohibere. \fk*\ft BEDA. Hinc Apostolus: \ft*\fk Sed sive occasione sive veritate Christus annuntietur, \fk*\ft etc., usque ad detestari et prohibere debemus.\ft*\f* \v 39 qui enim non est adversum vos, pro vobis est. \v 40 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. \v 41 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.\f + \fr 9.41 \fr*\fk Et quisquis scandalizaverit. \fk*\ft Quanquam hoc generale sit, potest tamen secundum consequentiam sermonis contra apostolos dici, qui de primatu disputabant et eos quos ad fidem vocabant, exemplo suo perdere poterant. BEDA. Nota quod in bono opere nostro aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando pro nihilo habendum: in quantum sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. Si autem pro veritate scandalum sumitur, utilius nasci permittitur quam veritas relinquatur. \ft*\fk Mola asinaria. \fk*\ft HIER. Secundum morem provinciæ, etc., usque ad tolerabilior utcunque eum inferni pœna cruciaret.\ft*\f* \v 42 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,\f + \fr 9.42 \fr*\fk Et si scandalizaverit. \fk*\ft Quia supra docuit, ne scandalizemus eos qui credunt in eum, admonet quantum debemus eos cavere qui scandalizant. Græce offendiculum vel ruina vel impactio pedis. Vel, ut alii, scrupulus. Ille ergo scandalizat fratrem qui ei dicto vel facto occasionem ruinæ præbet. \ft*\fk Manus tua. \fk*\ft Amicus, cujus ope et consilio indigemus quotidie. Sed si hic lædere in causa animæ voluerit, excludendus est a nostra societate, ne si cum perdito in hac vita partem habere volumus, simul cum illo pereamus. \ft*\fk Quam duas manus. \fk*\ft HIER. Duæ manus principatus, humilitas et superbia. Abscinde superbiam, tene humile principatum.\ft*\f* \v 43 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.\f + \fr 9.43 \fr*\fk Ubi vermis. \fk*\ft BEDA. Fetor vermium de corruptione carnis et sanguinis, ideoque caro recens sale conditur, ut exsiccato humore sanguineo, vermis esse nequeat. Caro ergo et sanguis vermes creant, quia delectatio carnalis cui condimentum continentiæ non resistit, pœnam luxuriosis generat æternam. Debemus ergo corpus continentiæ sale, et mentem condimento sapientiæ ab erroris et vitiorum labe castigare.\ft*\f* \v 44 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, \v 45 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. \v 46 Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, \v 47 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. \v 48 Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.\f + \fr 9.48 \fr*\fk Omnis enim igne. \fk*\ft Quia tertio mentionem fecit ignis et vermis, ostendit quomodo utrumque valeamus vitare. \ft*\fk Omnis enim igne, \fk*\ft mire dictum est: Quod enim sale salitur, vermis putredinem arcet. Quod vero igne, id est, in igne, asperso sale carnem quoque consumit. Hæc secundum legem in hostiis fiebant quæ in altari cremabantur, ubi in omni victima et sacrificio sal offerri præceptum est. \ft*\fk Omnis victima sale salietur. \fk*\ft Ille enim vere Domini victima est qui corpus et animam, etc., usque ad dilectos et proximos nobis abnegare. \ft*\fk Omnis victima sale salietur. \fk*\ft HIER. Victima genus humanum, quod hic sapientiæ sale vel ratione salitur, dum corruptio sanguinis, custodia putredinis, et mater vermium hic consumitur, et post purgatorio igne examinabitur.\ft*\f* \v 49 Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.\f + \fr 9.49 \fr*\fk Quod si sal, \fk*\ft etc. Id est, si quis semel condimentis veritatis refectus ad apostasiam redierit: quo alio doctore corrigitur, qui eam quam gustavit sapientiam, vel adversis territus, vel prosperis illectus respuit? Unde: \ft*\fk Quis medebitur incantatori a serpente percusso? \fk*\ft Eccli. 12. In hoc Judam et socios ejus significare creditur, qui phylargyria corruptus, et apostolatum perdere, et Dominum tradere non dubitavit. Quia autem sunt multi quos dum major scientia erigit, ab aliorum societate disjungit, et quo plus sapiunt, eo plus a concordiæ virtute desipiunt. subjungit: \ft*\fk Habete in vobis sal et pacem. \fk*\ft BEDA. Habere sal sine pace, non virtutis est donum, sed damnationis argumentum. Quo enim quisque melius sapit, eo deterius delinquit.\ft*\f* \c 10 \p \v 1 Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos.\f + \fr 10.1 \fr*\fk Et inde exsurgens. \fk*\ft Hucusque ea quæ in Galilæa fecit et docuit: hinc narrat quæ in Judæa fecit, et docuit, et passus est. Et primo quæ trans Jordanem ad orientem: deinde quæ cis Jordanem, quando venit Jericho, et Bethaniam, et Jerusalem. Cum enim omnis Judæorum provincia generaliter ad distinctionem aliarum gentium Judæa dicta sit, specialius tamen meridiana plaga dicitur Judæa ad distinctionem Galilææ Decapolis, et cæterarum in eadem provincia regionum.\ft*\f* \v 2 Et accedentes pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum.\f + \fr 10.2 \fr*\fk Pharisæi interrogabant. \fk*\ft Magna distantia inter turbas et Pharisæos. Hæ conveniunt, ut doceantur, et infirmi curentur, sicut Matthæus aperte dicit: Illi ut tentando decipiant. Has enim devotio pietatis: illos adducit stimulus livoris. \ft*\fk Si licet viro. \fk*\ft BEDA. Cornuto syllogismo tentavit, etc., usque ad sed peccantium necessitate concessa est.\ft*\f* \v 3 At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses? \v 4 Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. \v 5 Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud:\f + \fr 10.5 \fr*\fk Ad duritiam cordis. \fk*\ft ID. Nunquid Deus contrarius sibi est, etc., usque ad per odia et homicidia perseverare nuptiarum copulam.\ft*\f* \v 6 ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus. \v 7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam: \v 8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.\f + \fr 10.8 \fr*\fk Et erunt, \fk*\ft etc. Præmium nuptiarum est e duobus unam carnem fieri. Castitas juncta spiritui unus spiritus efficitur.\ft*\f* \v 9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.\f + \fr 10.9 \fr*\fk Homo non separet. \fk*\ft Desiderio secundæ uxoris. Deus separat: qui conjungit, quando ex consensu utriusque propter servitutem Dei (eo quod tempus breve sit), sic habent uxores quasi non habentes.\ft*\f* \v 10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.\f + \fr 10.10 \fr*\fk Et in domo, \fk*\ft etc. HIER. Non discipuli interrogaverunt prius, etc., usque ad ut panis cor hominis confirmet, ut est: \ft*\fk Si quis vult post me venire\fk*\ft Luc. 9., etc.\ft*\f* \v 11 Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.\f + \fr 10.11 \fr*\fk Quicunque dimiserit. \fk*\ft BEDA. Matthæus plenius: \ft*\fk Quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mæchatur\fk*\ft Matth. 5.. Una ergo solummodo causa est carnalis, fornicatio: una spiritualis, timor Dei, ut uxor dimittatur, sicut multi religionis causa fecisse leguntur. Nulla autem causa est Dei lege præscripta, ut alia ducatur vivente ea quæ est relicta.\ft*\f* \v 12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur. \v 13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.\f + \fr 10.13 \fr*\fk Discipuli autem comminabantur offerentibus. \fk*\ft Non quia nollent eis et manu et voce Salvatoris benedici, sed nondum plenam fidem habentes putabant eum more hominum offerentium importunitate lassari.\ft*\f* \v 14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei.\f + \fr 10.14 \fr*\fk Talium enim est regnum Dei. \fk*\ft Talium significanter dicit, non istorum. Quasi dicat: Mores regnant, non ætas. His promittitur regnum cœlorum qui similem habent simplicitatem et innocentiam, quibus congruit illud apostolis: \ft*\fk Nolite effici parvuli sensibus, sed malitia parvuli estote\fk*\ft I Cor. 14..\ft*\f* \v 15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.\f + \fr 10.15 \fr*\fk Quisquis non receperit regnum. \fk*\ft Qui non perseverat in ira, læsus non meminit, videns pulchram mulierem non concupiscit, non aliud habet in ore, aliud in corde. Quasi dicat: Si tales non fueritis, non intrabitis in regnum cœlorum. \ft*\fk Regnum Dei. \fk*\ft Id est, doctrinam Evangelii sicut parvuli accipere jubemur, id est, sicut parvulus doctoribus non contradicit, rationes adversus eos non componit, sed fideliter suscipit, cum metu obtemperat et quiescit: ita et nos obediendo simpliciter, et sine omni contradictione verba Domini debemus suscipere.\ft*\f* \v 16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos. \v 17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam?\f + \fr 10.17 \fr*\fk Procurrens quidam genu. \fk*\ft BEDA. Audierat, credo, iste a Domino tantum eos qui volunt parvulis esse similes introitu regni cœlestis esse dignos, et ideo certior esse desiderat, non per parabolas, sed aperte: quibus operum meritis vitam æternam consequi possit.\ft*\f* \v 18 Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus.\f + \fr 10.18 \fr*\fk Quid me dicis. \fk*\ft ID. Quia magistrum vocaverat bonum, etc., usque ad sed absque Deo, nullum bonum esse testatur.\ft*\f* \v 19 Præcepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudum feceris, honora patrem tuum et matrem.\f + \fr 10.19 \fr*\fk Ne adulteres. \fk*\ft ID. Hæc est puerilis innocentiæ castitas, quæ nobis imitanda proponitur, si regnum Dei intrare velimus. Notandum sane, quod justitia legis suo tempore custodita, non solum bona temporalia, sed etiam vitam conferebat æternam.\ft*\f* \v 20 At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.\f + \fr 10.20 \fr*\fk Magister. \fk*\ft ID. Non putandus est voto tentantis, etc., usque ad unde addit: \ft*\fk Vade, quæcunque habes vende, et da pauperibus\fk*\ft Matth. 5., etc.\ft*\f* \v 21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.\f + \fr 10.21 \fr*\fk Et veni, sequere me. \fk*\ft ID. Quasi dicat: Post contemptas divitias Salvatorem imitare, id est, relictis malis fac bona. Facilius saccus contemnitur quam concupiscentia vel voluptas.\ft*\f* \v 22 Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones. \v 23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !\f + \fr 10.23 \fr*\fk Quam difficile. \fk*\ft ID. Qui multiplicandis divitiis incumbunt, etc., usque ad intrare possint regnum Dei.\ft*\f* \v 24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire ! \v 25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.\f + \fr 10.25 \fr*\fk Facilius est camelum. \fk*\ft Quomodo ergo in Evangelio Matthæus et Zachæus, et Joseph et in Veteri Testamento quam plurimi divites intravere? Forte quia divitias pro nihilo habuere vel ex toto contemnere didicerunt, unde David: \ft*\fk Unicus et pauper sum ego\fk*\ft Psal. 24.. Et idem: \ft*\fk Divitiæ si affluant, nolite cor apponere\fk*\ft Ibid. 61.. Non ait, nolite suscipere.\ft*\f* \v 26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri?\f + \fr 10.26 \fr*\fk Et quis potest. \fk*\ft Cum plures sint pauperes quam divites, non hoc dixissent nisi in divitum numero intellexissent cunctos qui divitias adipisci vellent.\ft*\f* \v 27 Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum.\f + \fr 10.27 \fr*\fk Apud Deum. \fk*\ft Qui a cupiditate terrenorum ad charitatem æternorum convertere potest, et superbos facere humiles.\ft*\f* \v 28 Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.\f + \fr 10.28 \fr*\fk Ecce nos dimisimus. \fk*\ft Grandis fiducia: piscator erat, dives non erat, victum manu et arte quærebat, et tamen confidenter dicit: \ft*\fk Ecce nos reliquimus omnia. Et secuti sumus. \fk*\ft Quia non sufficit sic dimittere, jungit quod perfectum est, \ft*\fk et secuti sumus te. \fk*\ft Quasi dicat: Fecimus quod jussisti: quid ergo dabis præmii?\ft*\f* \v 29 Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, \v 30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.\f + \fr 10.30 \fr*\fk Centies tantum. \fk*\ft BEDA. Hac occasione quidam Judaicam mille annorum fabulam post resurrectionem justorum dogmatizant, etc., usque ad patriæ cœlestis, quæ per dexteram significatur, omnium pariter electorum verissima dilectione fruuntur.\ft*\f* \v 31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.\f + \fr 10.31 \fr*\fk Multi autem. \fk*\ft Quia multi incipiunt sed non perficiunt, terribilis sententia subditur: \ft*\fk Multi autem, \fk*\ft etc. Latro in cruce confessor eodem die quo pro peccatis suis crucifixus est, gratia fidei cum Christo in paradiso gaudet. Quotidie quoque videmus multos laicos magis vitæ meritis excellere, et alios a prima ætate spirituali studio ferventes, ad extremum otio torpescere.\ft*\f* \v 32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et præcedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.\f + \fr 10.32 \fr*\fk Et stupebant. \fk*\ft Ideo scilicet quia meminerant quod se passurum multa a summis sacerdotibus et scribis prædixerat, et occidendum. Metuebant ergo ne vel ipsi cum eo occiderentur, vel ille, cujus vita et magisterio gaudebant, occideretur. \ft*\fk Et assument. \fk*\ft BEDA. Prævidens discipulorum animos ex passione sua perturbandos, etc., usque ad locum mortis quasi intrepidus adit.\ft*\f* \v 33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus: \v 34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget. \v 35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.\f + \fr 10.35 \fr*\fk Et accedunt. \fk*\ft Audita resurrectione, immemores secundi adventus putant eum more hominum regnare. Matthæus dicit matrem postulasse, sed Marcus dicit ipsos, desiderium eorum volens aperire quorum consilio mater petebat.\ft*\f* \v 36 At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis? \v 37 Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. \v 38 Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari?\f + \fr 10.38 \fr*\fk Aut baptismo. \fk*\ft Idem quod calix. Unde alibi de passione sua dicit: \ft*\fk Baptismo habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur.\fk*\f* \v 39 At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini:\f + \fr 10.39 \fr*\fk Calicem quidem. \fk*\ft BED. Jacobus ab Herode capite truncatur, Joannes in ferventis olei dolium missus. Inde ad coronam martyrii athleta Christi processit, statimque in Pathmos relegatus. Itaque et martyrio animo non defuit, et calicem confessionis bibit quem biberunt in camino tres pueri, licet persecutor sanguinem non fuderit.\ft*\f* \v 40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.\f + \fr 10.40 \fr*\fk Sedere autem. \fk*\ft Quasi, Vultis ut hoc tribuam vobis? Sed regnum cœlorum non est dantis, sed accipientis. \ft*\fk Non enim personarum acceptio est apud Deum\fk*\ft Act. 10., sed quicunque dignus fuerit, accipiet quod non personæ sed vitæ paratum. \ft*\fk Vobis. \fk*\ft Adhuc superbis, quasi dicat: Si vultis accipere, nolite esse quod estis: aliis paratum est, et vos alii estote, et vobis paratum est, quod est, prius humiliamini qui jam vultis exaltari.\ft*\f* \v 41 Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne.\f + \fr 10.41 \fr*\fk Indignati sunt. \fk*\ft Non de matre, sed de filiis, qui ignorantes mensuram suam immodica cupiditate ardebant.\ft*\f* \v 42 Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum.\f + \fr 10.42 \fr*\fk Jesus autem vocans eos. \fk*\ft Humilis magister, et pius et mitis, nec cupiditatis immodicæ duos arguit, nec decem indignationis increpat et livoris, sed docet majorem esse qui minor fuerit, et dominum qui servus sit. Frustra igitur, aut illi ad majora suspirant aut hi super desiderio eorum dolent, cum ad summitatem virtutum non potentia sed humilitas ducat. Suis denique proponit exemplum, ut si dicta parvipenderent, ad opera erubescerent. \ft*\fk Nam et Filius hominis, etc.\fk*\f* \v 43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister: \v 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. \v 45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. \v 46 Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.\f + \fr 10.46 \fr*\fk Et veniunt Jericho. \fk*\ft HIER. Jericho luna vel anathema, quod congruit appropinquanti passioni. Defectus carnis Christi, præparatio est cœlestis Jerusalem, unde Jericho deserentes, Jerusalem, id est visioni pacis, appropinquant. \ft*\fk Et proficiscente eo. \fk*\ft BEDA. Quia ascendente ad cœlos Domino et fidelibus sequentibus, etc., usque ad eosque ad illuminationem omnium populorum in mundum dispersit. \ft*\fk Bartimæus cæcus. \fk*\ft HIER. Cæcitas Judæorum quæ illustrabitur in fine in adventu Eliæ et Enoch.\ft*\f* \v 47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei.\f + \fr 10.47 \fr*\fk Qui cum audisset. \fk*\ft Populus gentium audita fama Christi, cujus particeps quærebat fieri, contradicebant multi, primo Judæi post etiam gentiles, ne illuminandus sanandusque mundus Christum invocaret, nec tamen ad vitam præordinatos æternam poterat impugnantium furor prohibere. \ft*\fk Fili David. \fk*\ft HIER. Per merita patriarcharum illuminatur Judaicus populus, cui adest misericors Deus et miserator illuminans cæcos et erigens elisos.\ft*\f* \v 48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.\f + \fr 10.48 \fr*\fk At illo multo magis. \fk*\ft Ingravescente bello vitiorum, manus levandæ sunt ad lapidem adjutorii cum clamore, id est, ad Jesum. HIER. Conveniens ordo salutis, etc., usque ad apostolos in altis considerans.\ft*\f* \v 49 Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te.\f + \fr 10.49 \fr*\fk Et vocant cæcum. \fk*\ft BEDA. Allegorice, cæcum clamantem Dominus vocat, dum populo gentium scientiam veritatis desideranti, per sanctos prædicatores verbum fidei committit. Qui vocantes cæcum animæquiorem esse et surgere, ad eumque venire, præcipiunt, cum prædicando spem salutis habere, de vitiorum torpore surgere, atque ad virtutum studia quibus illuminari mereatur, accingi jubent quasi dicat: \ft*\fk Accedite ad eum et illuminamini\fk*\ft Psal. 33.. \ft*\fk Et, surge qui dormis\fk*\ft Ephes. 5., etc.\ft*\f* \v 50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.\f + \fr 10.50 \fr*\fk Qui, projecto vestimento suo. \fk*\ft Id est, abjectis mundi curis, expedito mentis gressu ad datorem lucis properat. \ft*\fk Exsiliens. \fk*\ft Promptam voluntatem completione desiderii remunerat, unde: \ft*\fk Quodcunque petieritis in oratione credentes accipietis.\fk*\f* \v 51 Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Cæcus autem dixit ei: Rabboni, ut videam.\f + \fr 10.51 \fr*\fk Rabboni, et videam. \fk*\ft Non aurum quærit, sed lumen. Cæcus enim divitias habere potest, sed non videt quod habet. Exemplo hujus non falsas divitias quæramus, sed lucem quam cum solis angelis videre possumus ad quam via fides est. Unde illuminato cæco dicitur: \ft*\fk Vade, fides tua salvum te fecit.\fk*\f* \v 52 Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.\f + \fr 10.52 \fr*\fk Vidit et sequebatur. \fk*\ft BEDA. Videt et sequitur qui quod bene intelligit operatur. Sequi, imitari. Unde: \ft*\fk Si quis mihi ministrat, me sequatur\fk*\ft Joan. 12.. \ft*\fk In via. \fk*\ft Consideremus qua via graditur, et sequamur per humilitatem, per labores. Via quæ dicit: \ft*\fk Ego sum via, veritas et vita\fk*\ft Joan. 14.. Hæc est via angusta quæ ducit ad ardua, Hierosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, qui est mons luminis et consolationis.\ft*\f* \c 11 \p \v 1 Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,\f + \fr 11.1 \fr*\fk Bethaniæ. \fk*\ft BEDA. Bethania villa sive civitas in latere montis Oliveti, etc., usque ad duos propter veritatis scientiam et operis munditiam. \ft*\fk Duos ex discipulis. \fk*\ft HIER. Bini vocantur, bini mittuntur, etc., usque ad inter duo cherubim Dominum cognoscant, spiritu mente psallentes.\ft*\f* \v 2 et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite.\f + \fr 11.2 \fr*\fk Et statim. \fk*\ft BEDA. Intrœuntes mundum prædicatores invenerunt populum nationum, etc., usque ad qui autem mundus et sanctus est, solius Dei est.\ft*\f* \v 3 Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc. \v 4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum.\f + \fr 11.4 \fr*\fk Pullum ligatum. \fk*\ft HIER. Pullus ligatus et indomitus, quem solvunt et domant, populus gentilis est. Ante januam fidei, cum vinculis peccatorum suorum in bivio stat: in libertate arbitrii dubitat inter mortem et vitam.\ft*\f* \v 5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum? \v 6 Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.\f + \fr 11.6 \fr*\fk Et dimiserunt. \fk*\ft BEDA. Qui in solvendo contradicebant, etc., usque ad quo Christo sessore fiant digna operiunt.\ft*\f* \v 7 Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.\f + \fr 11.7 \fr*\fk Et sedit. \fk*\ft HIER. Cœpit regnare ut non regnet peccatum in mortali vel lasciva carne: sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto.\ft*\f* \v 8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.\f + \fr 11.8 \fr*\fk Multi autem straverunt. \fk*\ft Quia multi martyres se propriæ carnis amictu exuentes, simplicioribus viam suo sanguine parant, ut inoffensi ad supernam civitatem, ad quam ducit Jesus, incedant. HIER. \ft*\fk Multi, \fk*\ft etc. Pedes sunt extremi quos ad jungendum constituit Apostolus, qui etsi non sunt dorsum in quo sedit Dominus, tamen cum militibus a Joanne instruuntur. \ft*\fk Alii autem. \fk*\ft ID. Justi ut palma florebunt, angusti in radicibus, lati in floribus et fructibus: quoniam bonus odor Christi sunt, et sternunt viam mandatorum Dei bona fama. BEDA. Alii autem frondes vel ramos de arboribus cædunt, qui in doctrina veritatis verba et sententias Patrum de eorum excerpunt libris. Et hæc in via Dei ad animum auditoris venientis humili prædicatione submittunt.\ft*\f* \v 9 Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini:\f + \fr 11.9 \fr*\fk Et qui præibant. \fk*\ft Præcessit Judaicus populus, secutus est gentilis. Et quia omnes qui fideles sunt vel fuerunt in Christum crediderunt et credunt, et qui præeunt, et qui sequuntur, hosanna clamant: quod Salva nos, Latine dicitur: ab ipso enim omnes priores etiam salutem quæsierunt.\ft*\f* \v 10 benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis.\f + \fr 11.10 \fr*\fk Benedictus qui venit. \fk*\ft Quoniam una fides, una spes omnium. Illi exspectabant et venturum credebant, et nos venisse credimus. BEDA. Per hoc quod jungitur: hosanna in excelsis: quod est salus, significat quod adventum Christi non solum hominum salus est, sed totius mundi terrena jungens cœlestibus, ut \ft*\fk ei omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum\fk*\ft Philip. 2.. HIER. Hoc Gabrieli consonat: qui ait: \ft*\fk Hic erit \fk*\fk magnus, et filius Altissimi vocabitur, \fk*\ft etc., usque ad per ipsum verbum obsecrationis.\ft*\f* \v 11 Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.\f + \fr 11.11 \fr*\fk Et introivit. \fk*\ft ID. Jam appropinquante passione in loco passioni præfinito ante sæcula vult esse, etc., usque ad jam sacramentum beatæ immolationis inchoavit. \ft*\fk In templum. \fk*\ft Exemplum dedit nobis, ut quocunque veniremus, primum ad domum orationis si ibi sit divertamus: et cum nos per orationis studium Deo commendaverimus, ad ea propter quæ venimus agenda secedamus. \ft*\fk Et circumspectis, \fk*\ft etc. Non semel hoc fecit, sed per omnes quinque dies. Per diem in templo docebat, noctibus exiens in monte Oliveti morabatur, sicut Lucas ait. Docendo enim incredulis officium correctionis sedulus impendebat, manendo apud fideles gratiam benignitatis propitius exhibebat. \ft*\fk Cumque vidisset. \fk*\ft BEDA. Sicut per parabolas loquitur, ita facit, etc., usque ad miracula faciendo, et non invenit: ideo damnavit.\ft*\f* \v 12 Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. \v 13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum. \v 14 Et respondens dixit ei: Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.\f + \fr 11.14 \fr*\fk Jam non amplius. \fk*\ft ID. Tu quoque si non vis audire in judicio a Christo, \ft*\fk Discedite a me, mali, in ignem æternum, quia esurivi et non dedistis mihi, manducandum\fk*\ft Matth. 25., arbor sterilis esse caveto, sed potius Christo pauperi et esurienti fructum pietatis quo indiget offer.\ft*\f* \v 15 Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:\f + \fr 11.15 \fr*\fk Cœpit ejicere. \fk*\ft In ipsa re ostendit quod per figuram in ficu fecit. Ficus enim non peccavit si ante tempus fructum non habuit, sed sacerdotes. \ft*\fk Vendentes. \fk*\ft BEDA. Ea scilicet quæ qui de longinquo venerunt ab indigenis offerenda emebant, etc., usque ad semper privantur sacerdotio.\ft*\f* \v 16 et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum:\f + \fr 11.16 \fr*\fk Et non sinebat. \fk*\ft Futuri judicii exemplum præmittit, quando omnes reprobos ab Ecclesia repellit: et ne ultra ad eam turbandam intrent æterno verbere compescit. \ft*\fk Vos autem fecistis. \fk*\ft Ad hoc enim in templo erant, ut vel non dantes corporaliter persequerentur, vel dantes spiritualiter necarent. Templum et domus Dei mens est et conscientia fidelium, quæ in læsione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident, et simpliciter gradientes interficiunt: et sic mens jam non domus Dei, sed spelunca est latronum.\ft*\f* \v 17 et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum. \v 18 Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. \v 19 Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate. \v 20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.\f + \fr 11.20 \fr*\fk Aridam factam. \fk*\ft BEDA. A radicibus arefacta est ficus, ut ostenderetur gens impia non ad tempus, vel ex parte corripienda externorum incursibus, et per pœnitentiam liberanda, sicut sæpe factum est, sed omni et æterna damnatione ferienda. Aliter. Arefacta est a radicibus, ut ostendatur non solum humano extrinsecus, sed divino intus favore funditus destituenda: nam et vitam perdidit in cœlis et patriam in terris.\ft*\f* \v 21 Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.\f + \fr 11.21 \fr*\fk Recordatus Petrus. \fk*\ft Petrus agnoscit aridam, et abscissam radicem cui succedit oliva pulcherrima fructifera vocata a Domino. Unde sequitur: \ft*\fk Amen, dico vobis, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 22 Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei. \v 23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.\f + \fr 11.23 \fr*\fk Quicunque dixerit. \fk*\ft BEDA. Solent quidam dicere, quod nostri nondum plenam fidem habuerunt, etc., usque ad quanto a piorum læsione se expulsum gemit. HIER. Sed hoc factum est: quando dixerunt apostoli: \ft*\fk Digne transferimur ad gentes, quia vos indignos judicatis\fk*\ft Matth. 21.. BEDA. Notanda est distinctio deprecantium, etc., usque ad si tamen in se peccantibus primo dimittunt.\ft*\f* \v 24 Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. \v 25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.\f + \fr 11.25 \fr*\fk Et cum stabitis. \fk*\ft HIER. Marcus suo more, septem versus orationis Dominicæ una oratione comprehendit. Is namque cui dimissa sunt omnia, quid amplius rogabit, nisi quod perseveret in eo quod obtinuit?\ft*\f* \v 26 Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra. \v 27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores: \v 28 et dicunt ei: In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias?\f + \fr 11.28 \fr*\fk In qua potestate. \fk*\ft De Dei dubitant potestate, et volunt subintelligi diaboli esse quod facit.\ft*\f* \v 29 Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.\f + \fr 11.29 \fr*\fk Interrogabo. \fk*\ft Poterat aperta responsione calumniam tentatorum confutare: sed prudenter interrogat, ut vel silentio suo vel sententia condemnentur.\ft*\f* \v 30 Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus? Respondete mihi. \v 31 At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis ei?\f + \fr 11.31 \fr*\fk Si dixerimus. \fk*\ft HIER. De lucerna mundi obscurantur, unde dicit: \ft*\fk Paravi lucernam Christo meo: inimicos ejus induam confusione\fk*\ft Psal. 131.. \ft*\fk Quare ergo, \fk*\ft etc. Quasi dicat: Quem confitemini de cœlo habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit et ab illo audistis in qua potestate hæc facio.\ft*\f* \v 32 Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.\f + \fr 11.32 \fr*\fk Si dixerimus. \fk*\ft Quodlibet horum respondeant: vident se in laqueum ruituros, timent lapidationem: sed magis confessionem veritatis.\ft*\f* \v 33 Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.\f + \fr 11.33 \fr*\fk Neque ego dico vobis. \fk*\ft BED. Duabus de causis scientia veritatis occultatur quærentibus, cum aut hic cui quærit minus intelligit, aut odio aut contemptu veritatis indignus est qui debeat aperiri. Propter alterum dicitur: \ft*\fk Adhuc multa habeo vobis dicere, quæ non potestis portare modo. \fk*\ft Propter alterum, \ft*\fk Nolite sanctum dare canibus.\fk*\f* \c 12 \p \v 1 Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.\f + \fr 12.1 \fr*\fk Lacum, \fk*\ft sive torcular aut altare, aut illa torcularia quorum titulo quidam psalmi prænotantur. \ft*\fk Peregre profectus. \fk*\ft Dans liberum arbitrium operandi non mutatione loci, quia ubique Deus, et omnia complet.\ft*\f* \v 2 Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ. \v 3 Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. \v 4 Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. \v 5 Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes. \v 6 Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum.\f + \fr 12.6 \fr*\fk Quia reverebuntur. \fk*\ft Non hoc ignorando dixit, quia omnia novit, sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur. BEDA. Interrogamus Arium, et Eunomium, ecce pater dicitur ignorare, et sententiam temperat, et quantum in nobis est dicitur esse mentitus. Quidquid pro patre responderint, hoc intelligant pro filio, qui se dicit ignorare consummationis diem.\ft*\f* \v 7 Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas.\f + \fr 12.7 \fr*\fk Coloni autem. \fk*\ft ID. Probat Judæorum principes non per ignorantiam Christum crucifixisse, etc., usque ad et suam justitiam quæ ex lege est, præferre nitebantur.\ft*\f* \v 8 Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam.\f + \fr 12.8 \fr*\fk Et ejecerunt. \fk*\ft Notat pertinaciam eorum: qui nec crucifixo ac resuscitato Domino ad prædicationem apostolorum credere voluerunt, sed quasi vile cadaver projecerunt: quia quantum in se erat, a suis finibus excludentes gentibus suscipiendum dederunt. BEDA. Cuicunque fidelium mysterium baptismi, etc., usque ad Dominum crucifigere et ostentatui habere gaudebit.\ft*\f* \v 9 Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. \v 10 Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli:\f + \fr 12.10 \fr*\fk Lapidem quem reprobaverunt. \fk*\ft HIER. Lapis reprobus, quem gessit angulus, conjungens in cœna agnum cum pane, finiens Vetus, Novum inchoans Testamentum, hic præstat mira in oculis nostris.\ft*\f* \v 11 a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? \v 12 Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. \v 13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.\f + \fr 12.13 \fr*\fk Et mittunt ad eum. \fk*\ft BEDA. Turbam timebant, atque quod per se non poterant, etc., usque ad et regnum et omnia perdere maluerint, quam esse tributarii.\ft*\f* \v 14 Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus?\f + \fr 12.14 \fr*\fk Magister, scimus. \fk*\ft ID. Blanda et fraudulenta interrogatio ad hoc provocat respondentem, ut magis Deum quam Cæsarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut audientes Herodiani seditionis contra Romanos auctorem teneant.\ft*\f* \v 15 Qui sciens versutiam illorum, ait illos: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam.\f + \fr 12.15 \fr*\fk Qui sciens versutiam. \fk*\ft Qui putant interrogationem Salvatoris ignorationem esse, non dispensationem, ex hoc loco discant, quod potuit scire cujus imago esset. Sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat. \ft*\fk Denarium. \fk*\ft Denarius genus nummi qui pro decem nummis computatur, et habet imaginem Cæsaris.\ft*\f* \v 16 At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris. \v 17 Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.\f + \fr 12.17 \fr*\fk Reddite ergo quæ sunt Cæsaris. \fk*\ft Hoc ipse fecit: pro se et pro Petro solvendo tributa. \ft*\fk Quæ sunt Dei Deo. \fk*\ft Hoc quoque fecit Patris implens voluntatem. Aliter: \ft*\fk Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari. \fk*\ft Impressionem suæ imaginis. \ft*\fk Quæ sunt Dei Deo. \fk*\ft Animam lumine vultus ejus illustratam, Unde: \ft*\fk Signatum est super nos lumen vultus tui\fk*\ft Psal. 4., etc.\ft*\f* \v 18 Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum, dicentes:\f + \fr 12.18 \fr*\fk Sadducæi, \fk*\ft etc. Duæ hæreses erant in Judæis, Pharisæorum et Sadducæorum. Pharisæi traditionum et observationum (quas illi vocant) justitiam præferebant: unde et divisi vocantur a populo. Sadducæi autem, id est, justi, et corporis et animæ resurrectionem negabant. \ft*\fk Sadducæi, \fk*\ft etc. BEDA. Qui resurrectionem corporum esse negant, vel non credunt animas judicantes interire cum corporibus; recte hujusmodi fabulam fingunt, quæ deliramenti arguat eos qui asserunt resurrectionem corporum. Potuit autem et in gente eorum aliquando hoc accidere.\ft*\f* \v 19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. \v 20 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.\f + \fr 12.20 \fr*\fk Septem ergo, \fk*\ft etc. ID. Turpitudinem fabulæ opponunt, ut resurrectionem negent. Sed mystice, septem fratres sine filiis defuncti, omnibus reprobis congruunt: qui per totam vitam (quæ septem diebus volvitur) a bono opere steriles sunt, quibus viritim morientibus ad ultimum et ipsa mundana conversatio moritur, id est, transit, quasi uxor infecunda, quam illi sine fructu boni operis exegerunt. HIER. Mulier sterilis, nec relinquens semen ex septem fratribus, etc., usque ad quia \ft*\fk initium sapientiæ timor Domini.\fk*\f* \v 21 Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter. \v 22 Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. \v 23 In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem. \v 24 Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei? \v 25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis.\f + \fr 12.25 \fr*\fk Neque nubent, neque, \fk*\ft etc. BEDA. Græco idiomati Latina consuetudo non respondet: nubere enim proprie mulieres dicuntur: et viri ducere. Sed nos simpiliciter dictum intelligamus, \ft*\fk neque nubent\fk*\ft viri, \ft*\fk neque nubentur\fk*\ft mulieres.\ft*\f* \v 26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob?\f + \fr 12.26 \fr*\fk Ego sum Deus, \fk*\ft etc. BED. Cum multa apertiora testimonia de resurrectione posset proferre, etc., usque ad quæ cum animabus vel bona vel mala gesserunt.\ft*\f* \v 27 Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis. \v 28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.\f + \fr 12.28 \fr*\fk Interrogavit eum. \fk*\ft HIER. Quid sibi vult hæc quæstio, cum hoc sciant omnes periti in lege? Sed diverse in Exodo et Levitico et Deuteronomio ordinantur mandata. De his enim duobus uberibus super pectora sponsæ levatis alitur nostra infantia. \ft*\fk Primum omnium, \fk*\ft etc. Maximum quod ante omnia debemus in corde, quasi unicum pietatis fundamentum locare, hoc est, scilicet cognitio atque confessio divinæ unitatis cum exsecutione divinæ operationis, quæ in dilectione Dei et proximi perficitur: hæc est \ft*\fk fides quæ per dilectionem operatur.\fk*\f* \v 29 Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est: \v 30 et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. \v 31 Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. \v 32 Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum.\f + \fr 12.32 \fr*\fk Bene magister. \fk*\ft BEDA. Ostendit scriba in hac responsione inter scribas et Pharisæos gravem quæstionem diu versatam esse, etc., usque ad nemo autem absque fide et dilectione in qua sententia scriba iste declarat se fuisse.\ft*\f* \v 33 Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis. \v 34 Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.\f + \fr 12.34 \fr*\fk Non longe es a regno Dei, \fk*\ft etc. ISID. Quamvis ad tentandum venerit: longior namque est ignorantia quam scientia, ut Sadducæis dicitur: \ft*\fk Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei\fk*\ft Matth. 22.. BEDA. Matthæus dicit, quia tentando quærebat, etc., usque ad secundum illud: \ft*\fk Qui facile credit levis est corde, et minorabitur\fk*\ft Eccl. 19.. \ft*\fk Et nemo. \fk*\ft Quia in sermonibus confutantur, ultra non interrogant; sed aperte comprehensum Romanæ potestati tradunt, unde patet venena invidiæ superari posse, sed difficile quiescere.\ft*\f* \v 35 Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David? \v 36 Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.\f + \fr 12.36 \fr*\fk Sede a dextris. \fk*\ft Nam in hoc infirmitatem filii, sed quia alter in altero operatur ostendit. Nam et filius subjicit inimicos Patri, et Deum Patrem glorificat super terram.\ft*\f* \v 37 Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit. \v 38 Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,\f + \fr 12.38 \fr*\fk Cavete. \fk*\ft BEDA. Nota, quia non vetat eos qui hujus officii sunt, etc., usque ad simulatione seducamur, vel æmulatione ad idem inflammemur.\ft*\f* \v 39 et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis: \v 40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius judicium.\f + \fr 12.40 \fr*\fk Qui devorant domos viduarum. \fk*\ft Quasi patroni in judicio futuri, ab infirmis et peccatorum conscientia turbatis pecuniam accipere non dubitant: cum commendet Deo orationem manus porrecta ad dandum, non collecta ad accipiendum: quibus illud congruit: \ft*\fk Oratio ejus fiat in peccatum.\fk*\f* \v 41 Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.\f + \fr 12.41 \fr*\fk Gazophylacium. \fk*\ft BEDA. Græce, servare Latine. Gaza, Persice, divitiæ, Gazophylacium locus quo divitiæ servantur, et arca, scilicet, in qua populi donaria congregabantur ad usus templi. Unde in libro Regnum: \ft*\fk Tulit Joiada pontifex \fk*\fk gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper\fk*\ft IV Reg. 12., etc., et porticus in quibus servabantur. Unde: \ft*\fk Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo. \fk*\fk Aspiciebat quomodo. \fk*\ft Sicut appetitores primatus et vanæ gloriæ cavendos esse dixit, et simulatione orantibus prolixius judicium prædixit, sic etiam offerentes justo examine discernit, ut retribuat singulis, secundum cor et opera, quod et hodie facit in Ecclesia. \ft*\fk Divites. \fk*\ft BEDA. Divites, Judæi de justitia legis elati, etc., usque ad cunctis superborum Judæorum operibus, præstant.\ft*\f* \v 42 Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,\f + \fr 12.42 \fr*\fk Vidua pauper. \fk*\ft HIER. Hæc paupercula me et similes signat, qui mitto quod possum et desidero quod non possum vobis explanare. Non quantum, sed ex quanto desiderat Deus. Unusquisque quadrantem potest offerre. Hæc est torta panis in Levitico, quæ est voluntas prompta. Quadrans, quia ex tribus consistit, cogitatu, verbo et facto. \ft*\fk Quadrans. \fk*\ft Quadrantem vocant calculatores quartam partem cujusque rei, scilicet, loci, temporis, pecuniæ. Forsitan ergo hic quartam partem sicli, id est, quinque obolos significat.\ft*\f* \v 43 et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. \v 44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.\f + \fr 12.44 \fr*\fk Omnes enim. \fk*\ft BEDA. Judæus ex abundante mittit in munera, etc., \ft*\fk usque ad Deus meus misericordia ejus præveniet me\fk*\ft Psal. 58..\ft*\f* \c 13 \p \v 1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.\f + \fr 13.1 \fr*\fk Et cum egrederetur. \fk*\ft BEDA. Recedent de templo Domino, etc., usque ad erat luitura, et ædificia ruitura. \ft*\fk Vides has, \fk*\ft etc. Divinitus autem procuratum est, ut, patefacta per orbem fidei evangelicæ gratia, ipsum templum cum cæremoniis tolleretur: ne forte aliquis parvulus adhuc, ac lactens in fide, si videret manere illa a prophetis facta a Domino instituta admirando sanctum sæculare, paulatim ad Judaismum relaberetur. Aufertur ergo umbra, et palmam tenet veritas per orbem declarata. HIER. Prænuntiat cladem novissimi temporis, id est destructionem templi cum plebe et littera sua. De qua: \ft*\fk Lapis super lapidem non relinquetur\fk*\ft Luc. 21.: id est, testimonia prophetarum super eos in quos Judæi retorquebant ea ut in Esdram, in Zorobabel, in Machabæos.\ft*\f* \v 2 Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. \v 3 Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas:\f + \fr 13.3 \fr*\fk Et cum, \fk*\ft etc. BED. In sanctis quietus manet: dum superborum detestatur amentiam. Mons enim Olivarum fructiferam Ecclesiæ celsitudinem significat: mons ille non infructuosas arbores, sed oliveta gignit, quibus lumen alitur, requies lassis tribuitur, infirmitas solvitur.\ft*\f* \v 4 Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari? \v 5 Et respondens Jesus cœpit dicere illis: Videte ne quid vos seducat:\f + \fr 13.5 \fr*\fk Et respondens. \fk*\ft ID. A tempore Dominicæ passionis in populo Judæorum qui latronem seditiosum elegerunt, Christum Salvatorem abjecerunt, nec bella hostium nec seditiones civium cessaverunt; sed apostoli ne his adventantibus terreantur, et ne Hierosolymam Judæamque deserant, admonentur, \ft*\fk quia non statim finis. \fk*\ft In quadragesimum enim annum desolatio provinciæ et ultimum urbis ac templi excidium prolatum est.\ft*\f* \v 6 multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent.\f + \fr 13.6 \fr*\fk Multi enim venient. \fk*\ft Imminente excidio multi venerunt qui se esse Christos, et jam tempus libertatis adesse mentirentur. Multi etiam in Ecclesia temporibus apostolorum inter cætera diem Domini instare minati sunt. Multi in nomine Christi venere Antichristi, quorum primus Simon Magus, \ft*\fk cui auscultabant omnes qui erant in Samaria a minimo usque ad maximum dicentes: Hic est virtus Dei quæ vocatur magna: eo quod multo tempore magicis artibus dementasset eos.\fk*\f* \v 7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis. \v 8 Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.\f + \fr 13.8 \fr*\fk Exsurget enim. \fk*\ft BEDA. Hæc omnia ante ultimos et acerbissimos dolores, etc., usque ad qui contra se invicem dimicantes, Ecclesiæ victoriam faciunt.\ft*\f* \v 9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.\f + \fr 13.9 \fr*\fk Videte autem. \fk*\ft BEDA. Quare hæc omnia inferantur, dicit \ft*\fk Videte, \fk*\ft etc. Ea enim vel sola maxima causa est excidii, quia post occisionem Domini, nominis quoque ac fidei præcones similes et confessores impia crudelitate vexabant.\ft*\f* \v 10 Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.\f + \fr 13.10 \fr*\fk Et in omnes gentes. \fk*\ft ID. Quia noverat Dominus corda discipulorum de perditione suæ gentis tristanda, hoc modo consolatur, ut sciant amissis Judæis se socios regni cœlestis ex toto orbe habituros. Sicut enim ecclesiasticæ historiæ testantur multo ante excidium Judææ, omnes apostoli ad prædicandum Evangelium per totum orbem sunt dispersi, exceptis Jacobo Zebedæi, et Jacobo fratre Domini, qui prius in Judæa pro verbo Evangelii sanguinem fuderunt.\ft*\f* \v 11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus. \v 12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos. \v 13 Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. \v 14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes:\f + \fr 13.14 \fr*\fk Cum autem videritis, \fk*\ft etc. ID. Potest abominatio intelligi, vel Antichristus, vel imago Cæsaris quam Pilatus in templo posuit, etc., usque ad semper parebat imperio Romanorum.\ft*\f* \v 15 et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua: \v 16 et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. \v 17 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.\f + \fr 13.17 \fr*\fk Væ autem prægnantibu., \fk*\ft etc. Quia vel uteri pondere vel filiorum sarcina gravatæ fugere non poterunt. Unde in libro Historiarum legitur uxorem Jonathæ turbatam fuga, filium sinu suo lapsum recepisse perpetuo claudum.\ft*\f* \v 18 Orate vero ut hieme non fiant. \v 19 Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient. \v 20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. \v 21 Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.\f + \fr 13.21 \fr*\fk Et tunc si quis. \fk*\ft BED. Quidam hoc ad captivitatem Judaicam referunt, quando multi Christos se esse dicentes, populum post se deceptum trahebant. Sed ibi nullus erat fidelis, quem Deus exhortaretur, ne perversos magistros sequeretur. Omnes et obsidentes et obsessi alieni a Christo obdurabant, unde melius de hæreticis accipiendum, qui contra Ecclesiam venientes, se Christos esse mentiuntur: quorum primus Simon Magus; extremus Antichristus.\ft*\f* \v 22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. \v 23 Vos ergo videte: ecce prædixi vobis omnia. \v 24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum:\f + \fr 13.24 \fr*\fk Sed in illis diebus, \fk*\ft etc. ID. Sidera in judicio videbuntur obscura, etc., usque ad tunc fiet quod idem propheta alibi dicit: \ft*\fk Et erit lux lunæ sicut sol, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum\fk*\ft Isa. 3..\ft*\f* \v 25 et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.\f + \fr 13.25 \fr*\fk Decidentes. \fk*\ft A lumine quando pene deerit semen Abrahæ, cui assimilatæ sunt stellæ. \ft*\fk Et virtutes quæ, \fk*\ft etc. BEDA. Quid mirum tremere homines, cum aspectu judicii tremant angelicæ potestates? Unde Job: \ft*\fk Columnæ cœli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus\fk*\ft Job. 26.. Et quid patitur virgula deserti, ubi concutitur cedrus paradisi? \ft*\fk Movebuntur. \fk*\ft HIER. Ad iram vindictæ quando mittentur a Filio hominis veniente in nubibus cœli cum virtute, quæ prius sicut pluvia in vellus descendit in humilitate.\ft*\f* \v 26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. \v 27 Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.\f + \fr 13.27 \fr*\fk A quatuor ventis. \fk*\ft Ab oriente et occidente, austro, aquilone, et non tantum ab his; sed a summo terræ usque ad summum cœlum, id est, ab extremis finibus terræ per directum usque ad ultimos terminos ejus, ubi longe aspicientibus circulus cœli terræ videtur insidere.\ft*\f* \v 28 A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas:\f + \fr 13.28 \fr*\fk A ficu autem. \fk*\ft Quasi dicat, quomodo cum fuerint in ficu teneri cauliculi, et gemma in florem erumpit, intelligitis adventum æstatis et veris et favonii; sic cum hæc quæ scripta sunt videritis, non putetis jam adesse finem mundi, sed quasi præcursores venire, qui ostendant prope esse. BEDA. Ficus Synagoga, quæ quia ad se veniente Domino fructum justitiæ non habuit, etc., usque ad et æstatem veræ lucis et pacis. HIER. Fici parabola, id est, prophetia. Folia nata, verba sunt præsentia, æstas vero proxima dies est judicii, in quo unaquæque arbor manifestabit quod intus habuit an aridum ad comburendum, an viride ad plantandum in Eden cum ligno vitæ cujus folia in salutem gentium, id est, verba quibus dicetur, \ft*\fk Venite, benedicti Patris mei, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 29 sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis. \v 30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant. \v 31 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.\f + \fr 13.31 \fr*\fk Cœlum et terra transibunt. \fk*\ft Cœlum æreum, a quo aves cœli et nubila cœli, unde Petrus: \ft*\fk Cœli autem qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt et igni reservati\fk*\ft II Pet. 3., aperte docens, quia alii cœli sunt igne perituri quam aqua perditi, id est, inania et nebulosa. Aqua enim diluvii quæ tantum quindecim cubitis cacumina montium transcendit ultra æris ætherisque confinia non pervenit. Ecclesiastes Cap. 1.: \ft*\fk Generatio præterit, et generatio advenit: terra vero in æternum stat. \fk*\ft Sic ergo cœlum et terra transeunt, secundum imaginem, manent in æternum secundum essentiam.\ft*\f* \v 32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.\f + \fr 13.32 \fr*\fk Neque filius. \fk*\fk In eo enim sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. \fk*\ft Ideo absconditi, quia nobis scire non expedit, unde ait: \ft*\fk Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater \fk*\fk posuit in sua potestate\fk*\ft Act. 1.. In quo ostendit quod sciat, sed nosse apostolis non expediat, ut semper incerti de adventu judicis, sic quotidie vivant quasi alia die judicandi. Scit ergo filius sibi, sed non nobis, ut semper simus solliciti, unde: \ft*\fk videte, vigilate, \fk*\ft etc. HILAR. Filius et Spiritus sanctus, quia non sunt a se, de die illa nesciunt a se: Pater autem, quia a se est, scit a se.\ft*\f* \v 33 Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit. \v 34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,\f + \fr 13.34 \fr*\fk Et janitori, \fk*\ft etc. HIER. Ei, scilicet, qui prædicat. Cui dicitur: \ft*\fk Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram\fk*\ft Ezech. 3.. \ft*\fk Vigilate ergo. \fk*\ft Præmisso patrisfamilias exemplo, cur consummationis diem reticeat, dicit: \ft*\fk vigilate ergo. \fk*\ft Qui dormit, non corpora, sed phantasias videt, cum evigilat nihil habet de his quæ viderat. Sic sunt quos mundi amor rapit in vita, deserit post vitam.\ft*\f* \v 35 vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), \v 36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.\f + \fr 13.36 \fr*\fk Quod autem vobis. \fk*\ft Non solum rectores Ecclesiæ, sed et omnes vigilare præcipimur, januas cordium custodientes; ne antiqui hostis mala suggestio subintret, ne nos Dominus dormientes inveniat, unde Paulus: \ft*\fk Vigilate, justi, et nolite peccare.\fk*\f* \v 37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate. \c 14 \p \v 1 Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.\f + \fr 14.1 \fr*\fk Erat autem pascha. \fk*\ft HIER. Pascha, transitus interpretatur, phase vero immolatio, etc., usque ad et armati virtute comedamus dicentes: \ft*\fk Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus\fk*\ft Matth. 26.. BEDA. Pascha, quod Hebraice phase, a transitu, non a passione, etc., usque ad iter scilicet admonet subire virtutum. \ft*\fk Et quærebant summi sacerdotes. \fk*\ft HIER. A principibus egressa est iniquitas, qui templum parare, et vasa, et se purificare secundum legem ad esum agni debuerant.\ft*\f* \v 2 Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.\f + \fr 14.2 \fr*\fk Non in die festo. \fk*\ft ID. Vitant diem festum, quod convenit illis: non est festivitas eis qui vitam et misericordiam perdiderunt.\ft*\f* \v 3 Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus.\f + \fr 14.3 \fr*\fk Et cum esset Bethaniæ. \fk*\ft ID. Hinnulus cervorum semper ad lectulum suum redit, id est, Filius obediens Patri usque ad mortem: obedientiam a nobis petit. Simon enim obediens dicitur. \ft*\fk Simonis leprosi. \fk*\ft Simon leprosus mundum infidelem primo, postea fidelem significat. \ft*\fk Et recumberet, venit, \fk*\ft etc. Recumbente seipso, id est, humiliante se, ut eum tangeret fides peccatricis: quæ de pedibus ascendit ad caput, a capite descendit per fidem, id est, a Christo ad membra ejus. \ft*\fk Mulier. \fk*\ft BEDA. Maria Magdalena soror Lazari quem suscitavit Dominus, etc., usque ad ut Matthæus et Marcus perhibent, oleo sancto perfudit. \ft*\fk Alabastrum. \fk*\ft Alabastrum marmor candidum variis guttis distinctum unguenta incorrupta servat. \ft*\fk Nardi spicati. \fk*\ft Pistica nardus dicitur mista, quia non solum de radice, sed de spicis et de foliis compositum erat: quod est pretiosius. \ft*\fk Et fracto. \fk*\ft HIER. Domus impleta odore, cœlum et terra est. Fractum alabastrum carnale est desiderium, quod frangitur ad caput: ex quo omne corpus compaginatum est. BED. Devotio Mariæ, fidem et pietatem designat Ecclesiæ, etc., usque ad pia prædicatione et devotis veneratur obsequiis.\ft*\f* \v 4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est?\f + \fr 14.4 \fr*\fk Erant autem quidam. \fk*\ft ID. Per synecdochen plurale pro singulari posuit, etc., usque ad cujus hac de causa furandi consuetudinem intimare curavit. \ft*\fk Ut quid perditio ista. \fk*\ft HIER. Perditus de salute perditionem invenit, ut in ficu fructifera mortis laqueum nancisceretur.\ft*\f* \v 5 poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.\f + \fr 14.5 \fr*\fk Poterat enim unguentum. \fk*\ft ID. Sub prætextu avaritiæ mysterium loquitur fidei, etc., usque ad spolia dividamus ad vesperam.\ft*\f* \v 6 Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me:\f + \fr 14.6 \fr*\fk Bonum opus operata. \fk*\ft ID. Qui credit in Deum, reputatur ei in opus justitiæ. Aliud enim est credere ei, aliud est credere in eum, id est, totum se injicere in illum.\ft*\f* \v 7 semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis.\f + \fr 14.7 \fr*\fk Me autem non semper. \fk*\ft BEDA. Corporali præsentia et familiaritate conjunctum sicut nunc. Unde Apostolus: \ft*\fk Etsi noverimus Christum secundum carnem, sed nunc jam novimus\fk*\ft II Cor. 5.. Spiritualiter autem semper est nobiscum, unde: \ft*\fk Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi omnibus diebus. \fk*\ft HIER. Ita intelligendum est: Me autem non semper habebitis in corporali præsentia, ut prius in convictu et familiaritate.\ft*\f* \v 8 Quod habuit hæc, fecit: prævenit ungere corpus meum in sepulturam.\f + \fr 14.8 \fr*\fk Quod habuit. \fk*\ft Quod putatis perditionem esse unguenti, officium sepulturæ est. Nec mirum si mihi dedit odorem fidei bonum, cum ego pro ea fusurus sum sanguinem meum.\ft*\f* \v 9 Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus.\f + \fr 14.9 \fr*\fk Amen dico vobis. \fk*\ft BEDA. Nota in Christo notitiam futurorum, passuros post paucos dies præscit Evangelium suum toto orbe prædicandum. Notandum, quod sicut Maria toto orbe quo est Ecclesia diffusa gloriam meruit de pio obsequio, quod Domino devote exhibuit: sic et Judas qui ei detraxit, perfidiæ nota longe lateque infamatur. Sed Dominus bonum pia laude remunerat, futura impii contumelias tacet.\ft*\f* \v 10 Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.\f + \fr 14.10 \fr*\fk Uno de duodecim. \fk*\ft HIER. Unus numero, non merito, nomine non numine, corpore non animo, unde sponsus ad sponsam: \ft*\fk Vulnerasti cor meum, soror mea, in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui\fk*\ft Cant. 4.. Oculus et crinis sapientia est et virtus, quoniam Judæ cum cæteris dicitur: \ft*\fk Vobis datum est nosse mysterium regni Dei\fk*\ft Matth. 13.. Et: \ft*\fk Dedi vobis potestatem\fk*\ft Luc. 10., etc. \ft*\fk Abiit ad, \fk*\ft etc. Ille abiit ad principes: et postquam exivit, intravit in eum Sathanas. Hic \ft*\fk nox nocti indicat scientiam. Unumquodque animal ad sibi simile juugitur\fk*\ft Matth. 28.. Maria currit ad apostolos ut dies diei eructet verbum; Judas ad Judæos, ut nox nocti indicet scientiam.\ft*\f* \v 11 Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.\f + \fr 14.11 \fr*\fk Et quærebat quomodo illum, \fk*\ft etc. HIER. Promittit se tradere, ut magister ejus ante dicebat: Tibi dabo hanc potestatem universam. BEDA. Multi hodie scelus Judæ exhorrent nec tamen cavent, etc., usque ad ut amotis arbitris mendacio veritatem, crimine mutent virtutem.\ft*\f* \v 12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha?\f + \fr 14.12 \fr*\fk Et prima die azymorum. \fk*\ft Id. Quarta decima luna, quando abjecto fermento agnus occidebatur ad vesperum, etc., usque ad ipsius immolationis, id est, suæ passionis exordium sacravit. ISID. Cum amaritudine comeditur azyma, quæ est redemptio nostra. Amaritudo enim est passio Domini.\ft*\f* \v 13 Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans: sequimini eum,\f + \fr 14.13 \fr*\fk Ite in civitatem. \fk*\ft BED. Indicium est præscientiæ divinitatis, etc., usque ad et ad tollenda mundi crimina vivifici fontis baptisma consecretur. HIER. Civitas est Ecclesia quæ muro fidei cingitur: homo occurrens primitivus populus est, amphora aquæ lex litteræ. \ft*\fk Homo lagenam aquæ. \fk*\ft BEDA. Consulte et aquæ bajuli, et Domini domus tacita sunt vocabula, ut omnibus verum pascha celebrare volentibus, id est sacramentis Christi imbui, eumque suæ mentis hospitio suscipere quærentibus, facultas danda signetur. \ft*\fk Sequimini. \fk*\ft HIER. Qui ducit in altum ubi refectio Christi, unde Raab exploratoribus mandat, ut non per ima sed per excelsa irent.\ft*\f* \v 14 et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? \v 15 Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum: et illic parate nobis.\f + \fr 14.15 \fr*\fk Cœnaculum grande. \fk*\ft ID. Ecclesia magna, quæ narrat nomen Domini, strata varietate virtutum et linguarum, unde: \ft*\fk Circumamicta varietate\fk*\ft Psal. 44. virtutum, in qua paratur Domino pascha. Dominus domus Petrus apostolus cui Dominus domum suam credidit: ut sit una fides sub uno pastore. BED. Cœnaculum lex spiritualis, quæ de angustiis litteræ egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem, etc., usque ad quia cuncta paschæ sacramenta et cætera legis decreta ejus esse sacramenta cognoscit.\ft*\f* \v 16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. \v 17 Vespere autem facto, venit cum duodecim.\f + \fr 14.17 \fr*\fk Vespere autem. \fk*\ft HIER. Vespera diei vesperam indicat mundi. Circa undecimam namque horam veniunt novissimi: qui primi denarium accipiunt vitæ æternæ: quia ante crucem Abraham erat in inferno, et post crucem latro in paradiso.\ft*\f* \v 18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.\f + \fr 14.18 \fr*\fk Amen dico, \fk*\ft etc. Sicut de passione prædixerat: ita de proditore prædicit, dans locum pœnitendi, ut cum intellexisset cogitationes suas præsciri a Deo, pœniteret eum facti sui. Non tamen ex nomine designat, ne aperte redargutus impudentior fiat. Mittit crimen in numerum: ut conscius pœnitentiam agat. \ft*\fk Unus ex vobis. \fk*\ft Dum falsitas arguitur, veritas comprobatur et impletur. \ft*\fk Qui edebat panes \fk*\fk meos, magnificavit super me supplantationem\fk*\ft Psal. 40.. Omnes tanguntur ut fiat harmonia in cithara. Omnes nervi bene suspensi consona voce respondent: \ft*\fk Nunquid ego sum, Domine? \fk*\ft Unus remissus et pecuniæ amore affectus dixit: \ft*\fk Nunquid ego sum, Rabbi?\fk*\f* \v 19 At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego?\f + \fr 14.19 \fr*\fk Contristari. \fk*\ft Sicut undecim quia nihil mali contra Dominum cogitaverant: sed plus credunt magistro quam sibi, et timentes fragilitatem suam, tristes de peccato suo interrogant, cujus non habebant conscientiam.\ft*\f* \v 20 Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.\f + \fr 14.20 \fr*\fk Unus ex duodecim. \fk*\ft HIER. Separat seorsum ovem lupus quam cupit. Ovis quæ de ovili egreditur, lupi patet morsibus. \ft*\fk Qui intingit. \fk*\ft BEDA. Mira Domini patientia. Prius dixit: \ft*\fk Unus ex vobis tradet me, \fk*\ft perseverat proditor in malo. Apertius arguit: et tamen non proprie designatur. Judas aliis contristatis et manum retrahentibus a cibis temeritate et impudentia qua Dominum tradit; etiam manum cum magistro in catino mittit ut audacia bonam conscientiam mentiretur.\ft*\f* \v 21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.\f + \fr 14.21 \fr*\fk Væ autem. \fk*\ft ID. In sempiternum væ homini illi qui ad mensam Domini indigne accedit, etc., usque ad pœna prædicitur ut qui pudore non vincitur, timore corrigatur.\ft*\f* \v 22 Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.\f + \fr 14.22 \fr*\fk Manducantibus. \fk*\ft ID. Finito veteri pascha quod in commemoratione liberationis populi Dei ab Ægypto agebatur, etc., usque ad ideoque velocius a morte resuscitandum. \ft*\fk Accepit. \fk*\ft HIER. Figurans corpus suum in pane, etc., usque ad exstinguuntur inimici quæ sunt mysteria Ecclesiæ Christi. BEDA. Panis qui confirmat cor hominis, etc., usque ad vel nos sine illius passione salvari.\ft*\f* \v 23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.\f + \fr 14.23 \fr*\fk Gratias. \fk*\ft Gratias egit et benedixit jam proximus passioni, qui pœnam alienæ iniquitatis suscipit: qui nihil dignum passione egit: ut ostendat quam æquanimiter unusquisque propriæ culpæ flagella sustinere debeat. \ft*\fk Biberant. \fk*\ft HIER. Ebrietas felix: salutaris satietas, etc., usque ad sanguis enim Novi Testamenti qui pro multis effunditur non omnes emundat.\ft*\f* \v 24 Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. \v 25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.\f + \fr 14.25 \fr*\fk Jam non bibam. \fk*\ft ID. Hic mutat sacrificium, sed non mutat tempus; ut nos nunquam cœnam Jesu ante quartam decimam lunam faciamus. Qui facit in quarta decima resurrectionem, in undecima cœnam Domini facit, quod nunquam inventum est nec in Novo nec in Vetere Testamento. \ft*\fk Vitis. \fk*\ft BEDA. Vitis vel vinea Domini Synagoga, etc., usque ad de salute ejusdem populi baptismo regenerati novo vobiscum gaudio perfundar.\ft*\f* \v 26 Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.\f + \fr 14.26 \fr*\fk Et hymno dicto. \fk*\ft ID. Potest intelligi hymnus quem secundum Joannem Patri gratias agens decantabat, etc., usque ad et charismata sancti Spiritus quibus in corde perungamur, debere conscendere. \ft*\fk In montem Olivarum. \fk*\ft HIER. In monte Oliveti tenetur Jesus: et inde ascendit ad cœlos: ut sciamus quia inde ascendimus ad cœlos unde vigilamus, et oramus, et ligamur, nec repugnamus in terra. \ft*\fk Omnes scandalizabimini. \fk*\ft BEDA. Prædicit quid passuri sint: ut cum passi fuerint non desperent, sed pœniteant.\ft*\f* \v 27 Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves.\f + \fr 14.27 \fr*\fk In nocte ista. Qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt\fk*\ft I Thess. 5., et qui scandalizantur, nocte scandalizantur, id est, mente obscurati. HIER. Omnes cadunt, sed non omnes jacent. \ft*\fk Nunquid quia dormit non adjiciet ut resurgat? \fk*\ft Zach. 13. Carnale est cadere: diabolicum est jacere. \ft*\fk Percutiam pastorem. \fk*\ft Percute pastorem. Propheta postulat passionem Domini: Pater respondet: \ft*\fk Percutiam pastorem. \fk*\ft Precibus sanctorum Filius a Patre mittitur: id est, incarnatur et percutitur, et patitur: disperguntur oves pastore capto. Resurrectio promittitur ut spes non exstinguatur.\ft*\f* \v 28 Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam. \v 29 Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.\f + \fr 14.29 \fr*\fk Petrus autem. \fk*\ft ID. Avis sine pennis in altum volare nititur: sed corpus aggravat animam ut, timore humanæ mortis, timor Domini superetur.\ft*\f* \v 30 Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.\f + \fr 14.30 \fr*\fk Bis gallus vocem. \fk*\ft BEDA. Alii simpliciter: \ft*\fk Priusquam gallus cantet, ter me negabis, \fk*\ft etc., usque ad sicut et illud: \ft*\fk Qui viderit mulierem ad concupiscendum, jam mœchatus est eam\fk*\ft Matth. 5.. HIER. Gallus cantat: Petrus negat ter, etc., usque ad et trinæ negationis sordes lavit lacrymis.\ft*\f* \v 31 At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant. \v 32 Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem.\f + \fr 14.32 \fr*\fk Gethsemani. \fk*\ft ID. Id est, vallis pinguium, ubi tauri pingues obsederunt eum et vituli multi circumdederunt eum. \ft*\fk Sedete hic. \fk*\ft ISID. Separantur in oratione qui separantur in passione: quia ille orat, illi dormiunt pinguedine cordis oppressi. \ft*\fk Donec orem. \fk*\ft BED. Cum Dominus in monte orat, etc., usque ad unde: \ft*\fk Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem. Et majorem hac dilectionem \fk*\fk nemo habet ut ponat quis animam suam pro amicis suis\fk*\ft Phil. II; Joan. 15..\ft*\f* \v 33 Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum: et cœpit pavere et tædere.\f + \fr 14.33 \fr*\fk Et cœpit pavere. \fk*\ft HIER. Pavere et tristari docemur ante judicium mortis, qui non possumus per nos dicere nisi per illum: \ft*\fk Venit princeps hujus mundi et in me non habet quidquam\fk*\ft Joan. 14..\ft*\f* \v 34 Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate.\f + \fr 14.34 \fr*\fk Tristis est, \fk*\ft etc. BED. Non propter mortem tristis est, etc., usque ad sed a somno infidelitatis et torpore mentis.\ft*\f* \v 35 Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.\f + \fr 14.35 \fr*\fk Et orabat. \fk*\ft ID. Hæc vox est sonus infirmitatis nostræ, etc., usque ad sed quia aliter non fiet, \ft*\fk Non quod ego volo, sed quod tu. \fk*\ft HIER. Hoc contra Eutychianos qui dicunt unam tantum in Christo operationem, unam voluntatem: hic autem ostendit humanam quæ per infirmitatem carnis recusat passionem, et divinam quæ prompta est perficere dispensationem.\ft*\f* \v 36 Et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu.\f + \fr 14.36 \fr*\fk Sed non quod. \fk*\ft HIER. Usque in finem non cessat docere nos patribus obedire: et voluntatem eorum voluntati nostræ præponere.\ft*\f* \v 37 Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare?\f + \fr 14.37 \fr*\fk Et ait Petro, \fk*\ft etc. Qui dixerat: \ft*\fk Et si oporteat me mori tecum, non te negabo: etsi omnes scandalizati fuerint, sed non ego\fk*\ft Matth. 26.; nunc tristitiæ magnitudine somnium vincere non potest.\ft*\f* \v 38 vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.\f + \fr 14.38 \fr*\fk Ut non intretis. \fk*\ft Non ait ut non tentemini, sed \ft*\fk ut non intretis in tentationem, \fk*\ft id est, ut tentatio vos non superet, non teneat intra suos casses. HIER. In tentationem intrat qui orare negligit. Ter discipuli dormiunt, ter Dominus orans suscitat. Trina dormitio, tres mortuos quos Dominus suscitavit significat. Primus in domo, secundus ad sepulcrum, tertius de sepulcro. Trina Domini vigilia tres personas nos habere in orando docet, et de præteritis et de præsentibus, et futuris veniam rogare. \ft*\fk Caro autem infirma. \fk*\ft BEDA. Caro namque pondere suo ad ima semper trahit.\ft*\f* \v 39 Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens. \v 40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei. \v 41 Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. \v 42 Surgite, eamus: ecce qui me tradet, prope est.\f + \fr 14.42 \fr*\fk Surgite. \fk*\ft Postquam tertio oravit, apostolorum timorem pœnitentia corrigendum docuit, securus ad passionem pergit, dicens: \ft*\fk Surgite, eamus. \fk*\ft Quasi dicat nos non inveniant timentes, sed ultro eamus obviam, ut passuri gaudium et confidentiam videant.\ft*\f* \v 43 Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus. \v 44 Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.\f + \fr 14.44 \fr*\fk Signum. \fk*\ft HIER. Dat signum osculi cum veneno diaboli: sicut Cain obtulit sacrificium subdolum et reprobatum, unde vinum cum aceto in cruce ponunt.\ft*\f* \v 45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum.\f + \fr 14.45 \fr*\fk Rabbi. \fk*\ft BEDA. Impudens et scelerata confidentia magistrum vocat, etc., usque ad illud etiam complet: \ft*\fk Cum his qui oderunt pacem\fk*\ft Psal. 119., etc.\ft*\f* \v 46 At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum. \v 47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.\f + \fr 14.47 \fr*\fk Unus. \fk*\ft ID. Petrus secundum Joannem eodem ardore mentis quo cætera. Sciebat enim quod Phinees puniendo sacrilegos, mercedem justitiæ et sacerdotii perennis acceperat. Lucas ait: \ft*\fk Quod Dominus tetigit auriculam et sanavit eam\fk*\ft Luc. 22.. Ipse enim pietatis nunquam obliviscitur, hostes etiam suos vulnerari non patitur. Mystice: Docens eos qui in suæ mortis consensione vulnus animæ contraxerunt, si digne pœnituerunt salutem posse mereri.\ft*\f* \v 48 Et respondens Jesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me?\f + \fr 14.48 \fr*\fk Tanquam ad latronem. \fk*\ft ID. Quasi dicat: Stultum est cum gladiis et fustibus comprehendere, qui ultro se vobis tradit: et in nocte quasi latitantem investigare per proditorem, cum quotidie in templo doceat. Sed ideo adversum me congregamini in tenebris, quia potestas vestra in tenebris est.\ft*\f* \v 49 quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ. \v 50 Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.\f + \fr 14.50 \fr*\fk Tunc, \fk*\ft etc. ID. Impletur quod dixit, quod omnes scandalizarentur, etc., usque ad et a Deo revocandi, adversariis dare didicerunt.\ft*\f* \v 51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum. \v 52 At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.\f + \fr 14.52 \fr*\fk At ille, \fk*\ft etc. Sicut Joseph relicto pallio nudus de manibus impudicæ dominæ effugit. Qui autem vult effugere manus iniquorum, relinquens mente quæ mundi sunt, post Jesum fugiat. \ft*\fk Ab eis. \fk*\ft Quorum et præsentiam detestabatur et facta. Non a Domino, cujus amorem etiam absens corpore fixum servavit in mente.\ft*\f* \v 53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores.\f + \fr 14.53 \fr*\fk Summum, \fk*\ft etc. Caipham scilicet, qui secundum Joannem erat pontifex anni illius, de quo consentaneum scribit Josephus, quod pontificium sibi absque merito dignitatis emerat a principe Romano: quid ergo mirum, si iniquus pontifex inique judicat?\ft*\f* \v 54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.\f + \fr 14.54 \fr*\fk A longe. \fk*\ft BEDA. Quia negationi proximus, si Christo proximus fuisset non negasset: in hoc tamen admirandus est, quod Dominum non reliquit etiamsi timeat. Quod timeat naturæ est, quod sequitur devotionis est: quod negat obreptionis est, quod pœnitet fidei est. \ft*\fk Atrium. \fk*\ft HIER. Atrium, sæcularis circumitus est. Ministri, dæmonia sunt. Ignis desiderium carnale, cum quibus qui manet, flere peccata non valet. \ft*\fk Et calefaciebat se. \fk*\ft BEDA. Est ignis charitatis; de quo dicitur, etc., usque ad moxque sui cordis arcana prunis inflammavit amoris.\ft*\f* \v 55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant. \v 56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant.\f + \fr 14.56 \fr*\fk Falsum testimonium. \fk*\ft ID. Falsus est qui non in eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur, etc., usque ad ut proprie de templo Judaico videatur dixisse.\ft*\f* \v 57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes: \v 58 Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo. \v 59 Et non erat conveniens testimonium illorum. \v 60 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his?\f + \fr 14.60 \fr*\fk Et exsurgens, \fk*\ft etc. Iratus, quia non invenit locum calumniæ, motu corporis insaniam mentis demonstrat. \ft*\fk Non respondens, \fk*\ft etc. Ad responsum provocat, ut ex qualibet occasione sermonis locum accusandi inveniat. Jesus autem non respondit, quia prævidit quidquid responderet in calumniam verti. \ft*\fk Tu es Christus. \fk*\ft HIER. Quem exspectabat a longe non videbat prope: sicut Isaac caligantibus oculis, Jacob sub manibus non agnoscebat, sed longe post de eo futura canit.\ft*\f* \v 61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti? \v 62 Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli.\f + \fr 14.62 \fr*\fk Et videbitis. \fk*\ft Sacerdos interrogat Filium Dei; Jesus respondit Filium hominis; ut intelligamus eumdem Filium Dei esse et Filium hominis, ne quaternitatem faciamus in Trinitate, et homo in Deo, et Deus in homine sit. \ft*\fk A dextris virtutis. \fk*\ft Quia \ft*\fk humiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen\fk*\ft Phil. 2.. \ft*\fk Cum nubibus cœli. \fk*\ft HIER. Ascendit in nube, cum nube veniet: id est cum corpore solo suo quod assumpsit a virgine ascendit, et cum multiformi Ecclesia, quæ est corpus ipsius et plenitudo ad judicium venturus est, sicut dicit Matthæus: Cum autem venerit Filius hominis, et omnes angeli cum eo, etc.\ft*\f* \v 63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes?\f + \fr 14.63 \fr*\fk Summus autem sacerdos. \fk*\ft BEDA. Eadem rabies quæ prius de sede excusserat, etc., usque ad cum in Lycaonia quasi dii honorarentur, fecerunt. \ft*\fk Vestimenta sua, \fk*\ft etc. HIER. Hoc est, ephod in quo Judæi habebant honorem, amiserunt, etc., usque ad ejus tamen inviolata permanet castitas usque ad consummationem sæculi in illis, quos sors electionis invenerit.\ft*\f* \v 64 Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.\f + \fr 14.64 \fr*\fk Qui omnes, \fk*\ft etc. HIER. Quo reatu suo nostrum reatum solveret, etc., usque ad hinc propheta: \ft*\fk Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? \fk*\ft Psal. CXV.\ft*\f* \v 65 Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum cædebant.\f + \fr 14.65 \fr*\fk Velare faciem, \fk*\ft etc. Non ut scelera eorum non videat, sed, ut ipsi quondam Moysi fecerunt, a se gratiam cognitionis ejus abscondant. Hoc velamentum usque hodie manet super cor eorum, quod in Christum credentibus est ablatum. Unde eo moriente velut templum scissum est, et sancta sanctorum arcana patefacta. \ft*\fk Alapis eum cædebant. \fk*\ft BEDA. Qui tunc cæsus est alapis, et nunc cæditur blasphemiis falsorum Christianorum. Qui consumptus salivis infidelium, nunc vesanis fidelium opprobriis exhonoratur.\ft*\f* \v 66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis: \v 67 et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras. \v 68 At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.\f + \fr 14.68 \fr*\fk At ille, \fk*\ft etc. Nota, quod negat Christum qui se negat ejus esse discipulum. Dominus enim non dixit: Negabis te discipulum meum, sed \ft*\fk me negabis. \fk*\ft Negavit ergo eum cum se negavit ejus esse discipulum. \ft*\fk Et exiit foras, \fk*\ft etc. HIER. Petrus sine spiritu, voci ancillæ cessit, etc., usque ad et foras eximus extra quod fuimus.\ft*\f* \v 69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est. \v 70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilæus es.\f + \fr 14.70 \fr*\fk Nam et Galilæus. \fk*\ft BEDA. Eadem lingua Galilæis et Hierosolymitis est, sed tamen quæcunque provincia et regio habet proprium loquendi sonum quem mutare, etc., usque ad quia nomen illud aliter Hierosolymitæ, aliter Galilæi sonabant.\ft*\f* \v 71 Ille autem cœpit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis. \v 72 Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.\f + \fr 14.72 \fr*\fk Et recordatus est. \fk*\ft ID. Petrus nocte negat, ad galli cantum pœnitet. In die quem tertio negaverat, se tertio amare professus est. Quod enim, etc., usque ad egreditur foras (ut alii Evangelistæ narrant), ut ab impiis secretus, negationis culpam liberius abluat fletibus.\ft*\f* \c 15 \p \v 1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.\f + \fr 15.1 \fr*\fk Et confestim, \fk*\ft etc. Sequitur: \ft*\fk Vincientes Jesum. \fk*\ft Mos erat Judæis, ut quem morte adjudicassent, vinctum judici traderent. Et notandum, quod non tunc primum ligaverant, sed mox comprehensum nocte in horto, ut Joannes dicit: Et sic \ft*\fk adduxerunt eum ad Annam primum\fk*\ft Joan. 18.. HIER. Adest Samson vinctus a Dalila. Samson interpretatur, etc., usque ad et fontem perennis vitæ sitientibus nobis, id est corporis sui, aperit.\ft*\f* \v 2 Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis.\f + \fr 15.2 \fr*\fk Tu es rex Judæorum? \fk*\ft Cum Pilatus nihil criminis interrogat nisi an sit rex Judæorum, arguitur impietas eorum qui nec falso quidem quod objiciant invenerunt. \ft*\fk Tu dicis. \fk*\ft Sic temperat responsum, ut verum dicat, nec tamen calumniæ pareat. Et nota, quod Pilato qui invitus fert sententiam, aliqua in parte responderit: sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignosque sermone suo judicaverit.\ft*\f* \v 3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. \v 4 Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant.\f + \fr 15.4 \fr*\fk Vide, \fk*\ft etc. Ethnicus condemnat Jesum, sed causam refert in populum Judæorum. \ft*\fk Vide in quantis, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 5 Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. \v 6 Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. \v 7 Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. \v 8 Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis. \v 9 Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum? \v 10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. \v 11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.\f + \fr 15.11 \fr*\fk Ut magis Barabbam. \fk*\ft BEDA. Adhæret Judæis usque hodie petitio sua, quam toto labore impetraverunt. Data enim optione sibi, pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem elegerunt. Merito ergo salutem et vitam perdiderunt et latrociniis ac seditionibus in tantum se subdiderunt, ut regnum et patriam perderent, et libertatem corporis et animæ nunquam reciperent.\ft*\f* \v 12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum? \v 13 At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. \v 14 Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum.\f + \fr 15.14 \fr*\fk Pilatus vero. \fk*\ft Multas occasiones dedit Pilatus liberandi Salvatorem, primo justo conferens latronem, deinde inferens: \ft*\fk Quid ergo vultis faciam regi Judæorum? \fk*\ft Cumque respondissent: \ft*\fk Crucifigatur, \fk*\ft non statim acquievit, sed secundum suggestionem uxoris quæ mandaverat ei (ut Matthæus dicit): \ft*\fk Nihil tibi et justo illi\fk*\ft Matth. 27., respondens ait: \ft*\fk Quid enim mali fecit? \fk*\ft Quod dicendo, Jesum absolvit. \ft*\fk At illi magis, \fk*\ft etc. David: \ft*\fk Circumdederunt me canes multi\fk*\ft Psal. 21., etc. Isaias: \ft*\fk Exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas: et justitiam, et ecce clamor\fk*\ft Isa. 5.. Jeremias: \ft*\fk Facta est hæreditas mea mihi sicut leo in silva: dedit contra me vocem\fk*\ft Jer. 12..\ft*\f* \v 15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.\f + \fr 15.15 \fr*\fk Barabbam, et tradidit, \fk*\ft etc. HIER. Hi sunt duo hirci, unus apompeius, id est emissarius, cum peccato populi in desertum inferni absolutus dimittitur. Alter pro peccatis absolutorum, ut agnus occiditur. Pars Domini semper mactatur, pars diaboli, qui est magister eorum, effrenata in tartara præcipitatur. \ft*\fk Jesum flagellis. \fk*\ft Ut nos flagellis liberaret; unde: \ft*\fk Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo\fk*\ft Psal. 90.: cum prius diceretur: \ft*\fk Multa flagella peccatoris\fk*\ft Psal. 31.. BEDA. \ft*\fk Jesum flagellis cæsum. \fk*\ft Cæsus est ab ipso Pilato, unde Joannes: \ft*\fk Apprehendit Pilatus Jesum et flagellavit: \fk*\ft et post subjunxit: \ft*\fk Et milites plectentes coronam de spinis\fk*\ft Joan. 19., etc. Et militibus illudendum præbuit. Quod ideo fecit, ut ejus pœnis et opprobriis saturati ultra mortem non sitirent.\ft*\f* \v 16 Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem, \v 17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.\f + \fr 15.17 \fr*\fk Et induunt. \fk*\ft BEDA. Matthæus ita: \ft*\fk Et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei\fk*\ft Marc. 27.. Quod idem est. Pro regia enim purpura data est, etc., usque ad purpura vel cocco vestitur, cum triumpho gloriosorum martyrum gloriatur.\ft*\f* \v 18 Et cœperunt salutare eum: Ave rex Judæorum. \v 19 Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.\f + \fr 15.19 \fr*\fk Et percutiebant, \fk*\ft etc. Caput Christi Deus est. Caput ergo Christi percutiunt qui eum denegant esse Deum. Et qui Scripturæ auctoritate errorem suum defendunt (quia scriptura arundine solet fieri), quasi arundine caput ejus feriunt. In faciem ejus spuunt qui præsentiam gratiæ ejus exsecrandis verbis ex interna cæcæ mentis insania conceptis respuunt, et eum in carne venisse negant. \ft*\fk Adorabant eum. \fk*\ft Quasi falso se dixisset Deum. Sed hodie (quod est gravioris insaniæ) quidam eum certa fide ut Deum verum adorant, sed perversis actibus mox verba ejus quasi fabulosa despiciunt, ac promissa regni illius temporalibus illecebris postponunt. \ft*\fk Et educunt illum. \fk*\ft HIER. Hic educitur Abel in agrum a fratre ut perimatur. Hic adest Isaac, etc., usque ad hic adest Jonas de ligno navis foris et in mare ventremque ceti triduo missus.\ft*\f* \v 20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum.\f + \fr 15.20 \fr*\fk Ut crucifigerent. \fk*\ft HIER. Ipsa crucis species quid est nisi forma quadrati mundi? Oriens de virtute fulget, arcton dextera tenet, auster læva consistit, occidens sub plantis firmatur. Unde Apostolus: \ft*\fk Ut sciamus quæ sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum\fk*\ft Ephes. 3.. Aves in forma crucis ad æthera volant, homo adorat, et natat in forma crucis, navis per maria antenna cruci assimilata sufflatur. Tau littera signum salutis et crucis demonstrat.\ft*\f* \v 21 Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.\f + \fr 15.21 \fr*\fk Et angariaverunt. \fk*\ft BEDA. Ipse Dominus primo crucem suam portavit, sicut Joannes dicit: Post iste Simon, de quo et alii dicunt, et hoc satis congruo ordine mysterii. \ft*\fk Christus enim passus pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus\fk*\ft Joan. XIX; I Petr. 2.. HIER. Simon qui portat crucem in angaria, hic est qui laborat pro laude humana. Cogunt eum homines huic labori quem non cogit timor vel dilectio Dei. \ft*\fk Patrem Alexandri. \fk*\ft Magnæ opinionis Simon iste videtur esse, cum et filii ejus tanquam noti omnibus ex nomine designantur. HIER. Alii per merita patrum suorum commemorantur, alii per merita filiorum. Hic autem Simon, etc., usque ad unde: per Jeremiam ad Judæam dicitur: \ft*\fk Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum.\fk*\f* \v 22 Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariæ locus.\f + \fr 15.22 \fr*\fk Calvariæ locus. \fk*\ft HIER. Tradunt Judæi quod in hoc loco montis immolatus fuerit aries pro Isaac Gen. 22., ut ibi decalvetur Christus, id est carne sua, scilicet Judæa carnali, separetur. BEDA. Extra portam truncabantur capita damnatorum, et calvariæ decollatorum loca dicuntur. Ideo ibi crucifixus Dominus ut ubi erat area damnatorum, ibi erigantur vexilla martyrum. Et quoniam pro nobis factum est maledictum crucis et flagellatus et crucifixus pro salute omnium, quasi noxius inter noxios voluit crucifigi.\ft*\f* \v 23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit.\f + \fr 15.23 \fr*\fk Et dabant. \fk*\ft BEDA. Matthæus, \ft*\fk cum felle mistum\fk*\ft Matth. 27., quod idem est. Fel enim pro amaritudine posuit. Myrrhatum enim vinum est amarissimum; quanquam fieri possit ut et felle et myrrha amarissimum redderent vinum. HIER. \ft*\fk Et dabant, \fk*\ft etc. Hoc aceto succus lethalis pomi abstergitur. \ft*\fk Et non accepit. \fk*\ft Id pro quo patitur. Unde de eo: \ft*\fk Quæ non rapui tunc exsolvebam\fk*\ft Psal. 68.. \ft*\fk Et non accepit. \fk*\ft Matthæus: \ft*\fk Et cum gustasset, noluit bibere. \fk*\ft Indicat Matthæus quod pro nobis amaritudinem mortis gustaverit, sed die tertia resurrexit.\ft*\f* \v 24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.\f + \fr 15.24 \fr*\fk Et curcifigentes cum. \fk*\ft HIER. Hic figitur salus in ligno. Primo infixa est mors in ligno. Lignum primum, scientiæ boni et mali; secundum boni tantum et vitæ nobis lignum est. Extensio primæ manus ad lignum mortem apprehendit; extensio secundæ vitam quæ perierat invenit. Ligno hoc vehimur per mare undosum ad terram viventium. \ft*\fk Vestimenta sua. \fk*\ft BEDA. Quadripartita vestis Christi secundum numerum militum, significat Ecclesiam quatuor partibus orbis æqualiter, id est concorditer distributam. HIER. Vestimenta Domini mandata sunt quibus tegitur corpus ejus, quod est Ecclesia, quia dividuntur inter milites gentium ut sint quatuor ordines cum sit una fides, id est conjugati, viduati, præpositi, separati. Sortiti sunt tunicam indivisam quæ est pax et veritas in cunctis in modum regalis amictus vel annuli. \ft*\fk Mittentes sortem. \fk*\ft ID. Super tunicam, scilicet quæ erat inconsutilis. Hic sortita, etc., usque ad et sors solius Dei judicio venit vel cedit.\ft*\f* \v 25 Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum.\f + \fr 15.25 \fr*\fk Erat autem hora ter. \fk*\ft HIER. Hoc proprie Marcus, nam sexta hora tenebræ suffuderunt terram, ut non quis posset movere caput. A tricesimo namque, etc., usque ad qui magis dicendi sunt eum crucifixisse quamvis nitantur hoc dissimulare, quam milites qui secundum officium suum duci suo paruere.\ft*\f* \v 26 Et erat titulus causæ ejus inscriptus: Rex Judæorum.\f + \fr 15.26 \fr*\fk Et erat titulus. \fk*\ft BEDA. Titulus ostendit quod nec occidendo potuerunt efficere quod non esset eis rex; unde: \ft*\fk Ego autem constitutus sum rex ab eo, \fk*\ft etc. Bene enim simul est rex et pontifex, cum eximiam Patri suæ carnis hostiam offerret in altari crucis, et regis dignitatem titulo prætenderet, ut cunctis insinuaret quod per crucis patibulum non perdiderit, sed confirmaverit imperium.\ft*\f* \v 27 Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus.\f + \fr 15.27 \fr*\fk Et cum eo crucifigunt. \fk*\ft BEDA. Sicut dicit Apostolus: \ft*\fk Vetus homo noster simul cum illo crucifixus est ut destruatur corpus peccati, ut ultra non dominetur super nos peccatum. \fk*\ft Quandiu ergo agunt opera nostra ut evacuetur corpus peccati, quandiu, etc., usque ad unde Apostolus: \ft*\fk Ut in charitate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis quæ sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum\fk*\ft Ephes. 3.. \ft*\fk Duos latrones. \fk*\ft ID.Latrones qui cum Domino crucifixi sunt signant eos qui fide et confessione Christi, vel agone sui martyrii, vel quamlibet arctam continentiam subeunt. Et qui hoc pro æterna gloria gerunt, dextri latronis merito et fide signantur. Qui autem pro humana gloria vel qualibet minus digna intentione, sinistri latronis mentem imitatur et actus. HIER. Cum iniquis veritas deputata unum relinquit sinistrum, alterum assumit dextrum; sic faciet in die judicii, ex simili crimine dissimiles sortiuntur vias. Alter præcedit Petrum in paradisum, alter Judam in infernum. Confessio brevis vitam acquirit longam, et blasphemia finita pœna plectitur æterna. Hic pullus Judæ ligatur ad vitem, id est, pallium tingitur in sanguine uvæ, hic lacerant hædi vineam.\ft*\f* \v 28 Et impleta est Scriptura, quæ dicit: Et cum iniquis reputatus est. \v 29 Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas,\f + \fr 15.29 \fr*\fk Moventes capita. \fk*\ft HIER. Emittitur mors iniquorum quando excitantur vincula inferni usque ad cervicem, quæ est cervix humani generis.\ft*\f* \v 30 salvum fac temetipsum descendens de cruce. \v 31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere.\f + \fr 15.31 \fr*\fk Alios salvos. \fk*\ft HIER. Etiam nolentes confitentur quod alios fecit salvos, et se propria damnant sententia, quia alios salvos fecit et se si vellet salvare poterat.\ft*\f* \v 32 Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.\f + \fr 15.32 \fr*\fk Descendat nunc. \fk*\ft Plus est de sepulcro surgere, et tamen non crediderunt. \ft*\fk Hi omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt\fk*\ft Psal. 13.. \ft*\fk Et qui cum eo. \fk*\ft BEDA. Secundum Lucam Luc. 23. unus latro blasphemabat dicens: \ft*\fk Si tu es \fk*\fk Christus, salvum fac te et nos. \fk*\ft Alter, etc., usque ad qui cœlestia petunt, ad ea sine dubio Christo mediante et miserante perveniunt.\ft*\f* \v 33 Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.\f + \fr 15.33 \fr*\fk Et facta hora sexta. \fk*\ft BEDA. Notandum quod hora sexta, id est sole recessuro a centro mundi, crucifixus sit, et diluculo, oriente sole resurrexit, etc., usque ad et qua hora primus Adam peccando mundo mortem intulit, eadem hora secundus Adam mortem moriendo destrueret. \ft*\fk Tenebræ. \fk*\ft HIER. Hic adest Nœ inebriatus ac nudatus cœlo ac terra ebrioso pallio tectus, et ab homine irrisus hic stillavit de ligno sanguis.\ft*\f* \v 34 Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? \v 35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.\f + \fr 15.35 \fr*\fk Et quidam, \fk*\ft etc. Non omnes. Forsitan milites Romani non intelligentes proprietatem Hebræi sermonis, ex eo quod dicitur Eloi, putaverunt Eliam ab eo vocari. Vel Judæi solito sibi sermone verba Domini depravantes, imbecillitatis infamabant eum quod Eliæ vocaret auxilium.\ft*\f* \v 36 Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.\f + \fr 15.36 \fr*\fk Currens autem, \fk*\ft etc. BEDA. Joannes plenius dicit: \ft*\fk Postea sciens Jesus, \fk*\ft etc. Quasi: Hoc minus fecistis, date quod estis. Erant enim, etc., usque ad de quo: \ft*\fk Dominus plantavit vineam Soreth: et quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienæ: et exspectavi ut faceres uvas, et fecisti spinas\fk*\ft Isa. 5..\ft*\f* \v 37 Jesus autem emissa voce magna expiravit.\f + \fr 15.37 \fr*\fk Jesus autem, \fk*\ft etc. BEDA. Quid dixerit Lucas aperit: \ft*\fk Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et hoc dicens exspiravit\fk*\ft Luc. 23.. Quod autem dicit Joannes: \ft*\fk Cum accepisset acetum, dixit: Consummatum est: et inclinato capite tradidit \fk*\fk spiritum\fk*\ft Joan. 19.. Inter hoc quod ait: \ft*\fk Consummatum est, \fk*\ft et illud: \ft*\fk inclinato capite emisit spiritum, \fk*\ft emissa est vox illa magna, quam Joannes tacet, cæteri commemorant: \ft*\fk In manus tuas, \fk*\ft etc. HIER. Infirmata etenim carne mox virtus divina invaluit quæ dicit: \ft*\fk Aperite mihi portas justitiæ\fk*\ft Psal. 117., etc. Nos autem cum nulla, vel una voce morimur qui de terra sumus; ille enim cum exaltata voce exspiravit qui de cœlo descendit.\ft*\f* \v 38 Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.\f + \fr 15.38 \fr*\fk Et velum templi. \fk*\ft Ut arcam testamenti, et omnia legis sacramenta quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Ante dicebatur: \ft*\fk Notus in Judæa Deus, in Isræl magnum nomen ejus\fk*\ft Psal. 75.; nunc autem: \ft*\fk Exaltare super cœlos \fk*\fk Deus\fk*\ft Ibid. 56., \ft*\fk et in omni, \fk*\ft etc.; et in Evangelio prius: \ft*\fk In viam gentium ne abieritis\fk*\ft Matth. 10..; et post passionem: \ft*\fk Ite, et docete omnes gentes\fk*\ft Ibid. 28..\ft*\f* \v 39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat.\f + \fr 15.39 \fr*\fk Videns autem, \fk*\ft etc. Ostenditur quare centurio miratur, quia vidit eum sic exspirasse, id est spiritum emisisse. Nullus enim habet potestatem emittendi spiritum, nisi conditor animarum. \ft*\fk Vere, \fk*\ft etc. HIER. Nota quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis vere Filium Dei confitetur: et Arius, etc., usque ad et vere Filium Dei Synagoga tacente confirmat.\ft*\f* \v 40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome:\f + \fr 15.40 \fr*\fk Erant autem. \fk*\ft ID. Sicut non excluditur muliebris sexus a salute per Mariam virginem: ita non repellitur a mysterio crucis scientiæ et resurrectionis per viduam Mariam Magdalenam et cæteras matres. \ft*\fk Jacobi minoris et Joseph. \fk*\ft BEDA. Minorem Jacobum dicit Jacobum Alphei, qui et frater Domini, eo quod esset filius Mariæ materteræ Domini. De qua Joannes: \ft*\fk Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus\fk*\ft Joan. 19., etc. Cleophæ videtur eam dicere a patre vel a cognatione.\ft*\f* \v 41 et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam. \v 42 Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),\f + \fr 15.42 \fr*\fk Et cum jam sero esset, \fk*\ft etc. ID. Græce, præparatio Latine. Hoc nomine Judæi inter Græcos morantes sextam sabbati appellabant, quia in eo quæ sabbato erant necessaria præparabant secundum quod, etc., usque ad donec octava veniente ætate et ipsa corpora resurrectione glorificata cum animabus simul incorruptionem æternæ hæreditatis accipiant.\ft*\f* \v 43 venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.\f + \fr 15.43 \fr*\fk Venit Joseph. \fk*\ft HIER. Joseph venit sero parasceve ab Arimathia, quæ interpretatur \ft*\fk deponens, \fk*\ft ad deponendum corpus Christi, etc., \ft*\fk us que ad\fk*\ft aspicientibus a longe electis qui sunt stellæ maris, quando, si fieri potest, scandalizabuntur etiam electi.\ft*\f* \v 44 Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset. \v 45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph. \v 46 Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.\f + \fr 15.46 \fr*\fk Joseph autem, \fk*\ft etc. BEDA. Ex simplici sepultura Domini, ambitio divitum condemnatur, qui nec in tumulis, etc., usque ad lineo terreno celebrat, sicut corpus Domini in syndone munda sepultum est: sic a papa Sylvestro statutum est. \ft*\fk Quod erat excisum. \fk*\ft BEDA. Dicitur quod monumentum Domini domus rotunda fuit de subjacente rupe excisa tantæ altitudinis ut homo rectus consistens vix extenta manu culmen possit attingere. Et habet introitum, etc., usque ad color autem monumenti et loculi albo et rubeo dicitur esse permistus.\ft*\f* \v 47 Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.\f + \fr 15.47 \fr*\fk Maria autem, \fk*\ft etc. ID. Lucas dicit: \ft*\fk Quia astabant omnes noti ejus a longe, et mulieres quæ secutæ fuerant eum\fk*\ft Luc. 23.. Sed aliis deposito corpore ejus ad sua remeantibus, solæ mulieres, etc., usque ad et si forte valeant imitari pia curiositate, quo ordine sit ejus passio amplectenda, perpendunt.\ft*\f* \c 16 \p \v 1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.\f + \fr 16.1 \fr*\fk Et cum transisset. \fk*\ft BEDA. Lucas dicit quia revertentes a monumento paraverunt aromata et unguenta, et sabbato siluerunt, quia mandatum erat ut sabbati silentium, etc., usque ad illuminata facie decussis vitiorum tenebris odorem bonorum operum Domino et orationum suavitatem offerre. HIER. Nunc cum aromatibus redolentibus cum sponsa et adolescentulis currunt, post eam conspergimus librum, id est cubile, etc., usque ad et Domino in eo cum triumpho resurgente et dicente: \ft*\fk Hæc est dies quam fecit Dominus, \fk*\ft etc. PSAL. 117..\ft*\f* \v 2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.\f + \fr 16.2 \fr*\fk Et valde mane. \fk*\ft HIER. Quod alius dicit diluculo. Diluculum est inter tenebras noctis et diei claritatem in qua salus venit in Ecclesia declaranda more solis, qui consurgens roseam præmittit auroram, ut tantus splendor præparatis oculis possit videri, cum tempus Dominicæ resurrectionis illuxit, ut tunc laudes Christi tota cantaret ecclesia sanctarum feminarum, quando vitam præstitit et lumen credulitatis infundit.\ft*\f* \v 3 Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?\f + \fr 16.3 \fr*\fk Et dicebant ad invicem. \fk*\ft HIER. Aquilæ congregantur ad corpus, martyres et apostoli vident lapidem revolutum, qui est lex mortis, quasi dicat: \ft*\fk Ubi est, mors, aculeus tuus\fk*\ft I Cor. 15.?\ft*\f* \v 4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.\f + \fr 16.4 \fr*\fk Revolutum lapidem. \fk*\ft BEDA. Quomodo lapis per angelum sit revolutus, Matthæus dicit? Allegorice autem, lapidis revolutio resurrectionem sacramentorum Christi quæ velamine litteræ legis tecta erant, insinuat. Lex etenim in lapide scripta est cujus ablato tegmine, gloria resurrectionis ostensa est, et abolitio mortis antiquæ, et vita nobis speranda perpetua toto orbe cœpit prædicari.\ft*\f* \v 5 Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.\f + \fr 16.5 \fr*\fk Juvenem. \fk*\ft HIER. Non senem, non infantem, sed jucundum ætate, ut dicitur: \ft*\fk Lætare, juvenis, in adolescentia tua\fk*\ft Eccle. 11., quæ non est hic vera dum senio mista. BEDA. Mulieres angelos vident quæ cum aromatibus venerunt, quia illæ mentes supernos cives aspiciunt, quæ cum virtutibus ad Deum per sancta desideria veniunt. \ft*\fk Sedentem in dexteris. \fk*\ft BEDA. Ad meridianam partem loci illius, ubi positum fuerat, etc., usque ad intrantes in monumentum duos angelos ibi stantes invenerunt. GREG. Per sinistram vita præsens, per dexteram vita æterna, etc., usque ad et ad angelorum numerum restituens cœlestis patriæ damna reparavit.\ft*\f* \v 6 Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.\f + \fr 16.6 \fr*\fk Nolite expavescere. \fk*\ft GREG. Quasi: Paveant illi qui non amant adventum Domini vel supernorum civium, qui vitiis pressi de eorum societate desperant. Vos autem, quid timetis quæ vestros concives videtis? Unde Matthæus angelum apparuisse describens ait: \ft*\fk Erat aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix\fk*\ft Matt. 28.. \ft*\fk Jesum. \fk*\ft Salutare. Sed quia multi non substantialiter sed nuncupative hoc nomine dicebantur, determinat per locum Nazarenum, et causam subdit: \ft*\fk Crucifixum. \fk*\ft Atque addit: \ft*\fk Surrexit, non est hic. \fk*\ft Per præsentiam carnis, qui tamen nusquam deest per præsentiam majestatis. \ft*\fk Ecce locus. \fk*\ft Ostenditur mortalitas mortalibus ad actionem gratiarum debitam, ut intelligamus quid simus et fuerimus, et sciamus quid erimus.\ft*\f* \v 7 Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.\f + \fr 16.7 \fr*\fk Et Petro. \fk*\ft BEDA. Petrus vocatur ex nomine, ne desperet ex negatione. Nisi enim, etc., usque ad ut qui futurus erat pastor Ecclesiæ in sua culpa disceret quomodo aliis misereri deberet. \ft*\fk Et Petro. \fk*\ft HIER. Qui se indignum discipulatu indicat, cum ter magistrum negat. Sed peccata præterita non nocent, quando non placent. \ft*\fk Præcedit vos. \fk*\ft Bene de Redemptore nostro dicitur: de Galilæa namque transmigratio facta interpretatur. Jam enim a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a pœna ad gloriam transmigraverat. Et bene post resurrectionem in Galilæa a discipulis videtur, quia resurrectionis ejus gloriam post læti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigremus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur; et qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur. BEDA. Nota quod Marcus dicit: \ft*\fk Præcedit vos in Galilæam, \fk*\ft etc. Nec tamen ibi visum retulit. Matthæus autem, etc., usque ad sicut in illa æternitate cognoscetur, quo et nos perducet propter formam servi, ut liberi contemplemur formam Domini.\ft*\f* \v 8 At illæ exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.\f + \fr 16.8 \fr*\fk Fugerunt. \fk*\ft HIER. De futura vita dicitur: \ft*\fk Fugiet dolor et gemitus. \fk*\ft Imitantur mulieres ante resurrectionem omnium quod faciunt post, id est, quod facturæ sunt fugiunt mortem et pavorem. \ft*\fk Et nemini. \fk*\ft HIER. Quia illi soli mysterium resurrectionis vident qui meruerunt, unde, secundum Joannem: \ft*\fk Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum, \fk*\ft ut videret quæ audivit.\ft*\f* \v 9 Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.\f + \fr 16.9 \fr*\fk Surgens autem. \fk*\ft Mane surrexit, sero sepultus est, ut hoc adimpleret: \ft*\fk Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum lætitia\fk*\ft Psal. 29.. Sepultus ergo sexta sabbati quæ vocatur parasceve circa ve peram sequenti nocte et die sabbati, cum sequenti nocte in monumento positus, die tertia, id est primo mane prima sabbati, surrexit. Et bene una die et duabus noctibus in sepulcro jacuit, quia lucem suæ simplæ mortis nostræ duplæ mortis tenebris adjunxit. In morte enim animæ et spiritus tenebamur, unde ad nos suam, id est carnis mortem attulit, et duas nostras solvit: simplam suam duplæ nostræ contulit, et duplam nostram moriens abstulit. \ft*\fk Apparuit primo Mariæ Magdalenæ. \fk*\ft Mariæ Magdalenæ primo ostenditur, de qua ejecerat septem dæmonia: quia meretrices, et publicani præcedunt Synagogam in regnum Dei, ut latro præcessit apostolos. Apostoli flent et lugent, quia necdum viderunt, sed cito consolabuntur. BEDA. In principio mulier auctor culpæ viro fuit, exsecutor vir erroris, etc., usque ad ut ipsis evangelistis et apostolis resurrectionem evangelizaret.\ft*\f* \v 10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. \v 11 Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.\f + \fr 16.11 \fr*\fk Et illi audientes. \fk*\ft BEDA. Quod discipuli resurrectionem tarde credunt, non tam est illorum infirmitas, quam nostra firmitas; dubitantibus enim resurrectio per multa argumenta monstrata est, quibus et nos firmius solidamur.\ft*\f* \v 12 Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam:\f + \fr 16.12 \fr*\fk Duobus ex his. \fk*\ft BEDA. Hoc Lucas apertius Luc. 24.: \ft*\fk Oculi eorum, \fk*\ft etc. Post cognoverunt eum in fractione panis. Et sicut Lucas ait: \ft*\fk Surgentes eadem hora reversi sunt in Hierusalem, \fk*\ft etc. \ft*\fk Ambulantibus. \fk*\ft HIER. Fides hic laborat agens activam vitam, illic contemplativa, etc., usque ad oblitus carnis suæ postulat in ista vita quod post illam speramus in futura.\ft*\f* \v 13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt. \v 14 Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.\f + \fr 16.14 \fr*\fk Novissime, \fk*\ft etc. BEDA. Quadragesimo die, quando erat jam ab eis recessurus in cœlum, hoc eis maxime, etc., \ft*\fk usque ad: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium. \fk*\fk Duritiam cordis, \fk*\ft etc. HIER. Ut succedat cor carneum charitate plenum: hinc quod catervæ martyrum mortem hujus sæculi libenter affectant, quia norunt pro temporali interitu perpetuo se esse victuros.\ft*\f* \v 15 Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.\f + \fr 16.15 \fr*\fk Omni creaturæ. \fk*\ft Omni nationi gentium. Ante enim dictum erat: \ft*\fk In viam gentium ne abieritis\fk*\ft Matth. 10.: ut scilicet apostolorum prius a Judæa repulsa prædicatio, tunc gentibus in adjutorium fieret. HIER. Omni generi humano, quod habet aliquid commune omni creaturæ, angelis, pecoribus, lignis, lapidibus, igni et aquæ, calido et frigido, humido et arido, quia minor mundus homo dicitur.\ft*\f* \v 16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.\f + \fr 16.16 \fr*\fk Qui crediderit, \fk*\ft etc. Per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea quæ in baptismo eis remittuntur, peccata extraxerunt.\ft*\f* \v 17 Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient: linguis loquentur novis:\f + \fr 16.17 \fr*\fk Signa autem, \fk*\ft etc. Nunquid si signa non faciamus, non credimus? Sed hæc in exordio necessaria fuerunt, ut fides miraculis nutriretur, fide autem Ecclesiæ jam confirmata non sunt necessaria. \ft*\fk Dæmonia ejicient, \fk*\ft etc. Hoc hodie spiritualiter facit Ecclesia, cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponit, et malignos spiritus expellit. \ft*\fk Linguis loquentur novis. \fk*\ft Hoc fit dum fideles veteris vitæ sæcularia verba relinquunt, et sancta mysteria insonant, et Dei laudes et potentiam quantum valent extollunt.\ft*\f* \v 18 serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, et bene habebunt.\f + \fr 16.18 \fr*\fk Si mortiferum, \fk*\ft etc. Dum pestiferas persuasiones audiunt, nec ad operationes usque perducunt, quod inde eis non nocet si mortiferum bibunt. \ft*\fk Super ægros manus, \fk*\ft etc. Dum proximos in bono opere confirmatos roborant exemplo bonæ operationis, super ægros manus imponunt, et bene habebunt. Hæc miracula tanto majora, quanto spiritualia; per hoc enim animæ suscitantur, non corpora.\ft*\f* \v 19 Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.\f + \fr 16.19 \fr*\fk In cœlum. \fk*\ft AUG. Nota quod aliquando cœlos pluraliter et aliquando cœlum singulariter, etc., usque ad ubi fidelium credulitas plus actibus quam locutionibus eruditur. \ft*\fk Et sedet a dextris. \fk*\ft BEDA. Et nunc omnia judicans, in fine omnium Judex venturus est. Stephanus autem vidit eum stantem, quia in certamine habuit eum adjutorem.\ft*\f* \v 20 Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.\f + \fr 16.20 \fr*\fk Illi autem, \fk*\ft etc. BEDA. Nota quod Marcus Evangelium suum quanto inchoavit tardius, tanto, etc., usque ad quo apostoli idem Evangelii verbum per totum orbem seminaverunt.\ft*\f*