\id MAT \ide UTF-8 \h MATTHEUM \toc1 INCIPIT EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM \toc2 MATTHEUM \mt1 INCIPIT EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM \c 1 \p \v 1 Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham.\f + \fr 1.1 \fr*\fk Prologus\fk*\ft Incipit Matthæus cum primo prædicasset Evangelium in Judæa, volens transire ad gentes, primus Evangelium scripsit Hebraice: quod fratribus a quibus ibat, ad memoriam reliquit. Sicut enim necesse fuit ad confirmationem fidei Evangelium prædicare, sic et contra hæreticos scribi. Cum autem plures Evangelium scripserint, quatuor tantum habent auctoritatis testimonium: quia per quatuor mundi partes fidem nuntiant Trinitatis, et sunt quasi quatuor rotæ in quadriga Domini, quæ vehit eum per prædicationem Evangelii, et genus humanum quadrifida morte peremptum eorum erat prædicatione vivificandum: unde et aliorum evangelia deciderunt, nec recepta sunt: quia nolebant præfinitum numerum cessari propter virtutem sacramenti. Designantur etiam evangelistæ quatuor figuris, quæ non sunt deceptoriæ, sed jucundi mysterii sibi consciæ. Matthæus in homine intelligitur: quia circa humanitatem Christi principaliter immoratur. Marcus in leone, quia agit de resurrectione. Lucas in vitulo, agens de sacerdotio. Joannes in aquila, scribens sacramenta Divinitatis. Christus vero quem describunt, homo fuit de virgine natus: vitulus in immolatione, leo in resurrectione, aquila in ascensione. Vel in homine humanitas, in vitulo sacerdotium, in leone regnum, in aquila exprimitur Divinitatis sacramentum. \ft*\fk Liber generationis. \fk*\ft HIER. Hebræi voluminibus suis a principiis nomen imponunt, ut liber Genesis, etc., usque ad sed hic mos est in multis, maxime in prophetis, ut visio Isaiæ, subaudis hæc est. \ft*\fk Filii David. \fk*\ft Ordo præposterus ne præmisso Abraham, generationis contextio interrumperetur. Horum duorum specialiter dicitur Filius: quia unus primus inter patriarchas, alter inter reges ad quos facta est de Christo promissio, ut Judæis Christum ex lege venturum aperiret, in quo viderent vaticinia impleri. \ft*\fk Filii David filii Abraham. \fk*\ft Hos duos de omnibus elegit quorum Filius dicitur Christus, ut Judæis quibus scribit, scientibus ex lege Christum venturum, appareret hic esse qui diu erat promissus, in quo viderentur impleri omnia vaticinia; his enim solis in Veteri Testamento legitur facta promissio Abrahæ, \ft*\fk et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ\fk*\ft Gen. 22.. Abraham et David sunt duæ columnæ versantes in lege quasi in vestibulo ante ostium quod est Christus: quas ambit funiculus duodecim cubitorum, id est fides apostolorum. Amplectitur hos in genealogia patres, de quorum medio ostium Christus aperitur credentibus.\ft*\f* \v 2 Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus.\f + \fr 1.2 \fr*\fk Abraham genuit Isaac: Isaac autem genuit Jacob.\fk*\ft Ab eo congrue sit generationis exordium cui promissus est primum, in quo est benedictio omnium. Matthæus generationem incipit ab exordio promissionis. Et etiam usque in finem libri hæc agitur, ut qui ex hac generatione natus est, Deus et homo intelligatur. Ab initio ab eo cui primum facta est promissio fidei incipit, ut in hoc patre discant cui primum facta est promissio, qui et quales esse debeant qui volunt in ejus semine benedici. Matthæus generationem descendendo incipit vel computat: quia humanitatem Christi ostendit, per quam Deus ad homines descendit. Lucas ascendendo referens formam sacramenti aperit. A baptismo enim incipiens usque ad Deum ascendit, ostendens baptizatos ascendere ad hoc, ut sint filii Dei. \ft*\fk Genuit. \fk*\ft Matthæus ponit, \ft*\fk genuit: \fk*\ft qui naturæ filios tantum numerat. Lucas: \ft*\fk Qui fuit: \fk*\ft qui aliquos secundum legem vel per adoptionem filios interponit. Matthæus ponit genuit, et non generavit, forsitan ut ille cognosceretur in fine ostensus de quo dicitur: \ft*\fk Ego hodie genui te\fk*\ft Psal. 2.. \ft*\fk Judam et fratres. \fk*\ft Ideo solus Judas nominatim exprimitur, ut eum cognosceres qui ex ejus stirpe fuerat promissus. Fratres Judæ memorat prætermissis fratribus Isaac et Jacob: quia illi a populo Dei quasi alieni sunt repulsi: hi velut hæredes in libro vitæ scripti, et quasi patriarchæ duodecim, in quibus et numerus apostolorum signatur. Sed nominatim non exprimuntur, ne ultra numerum sacramenti generatio extendatur. In semine prædictorum patrum Christus intravit in Ægyptum quod præsagiens inimicus populum premebat, et non feminas, sed mares interimebat, ut eum exstingueret. De Juda Christus quem omnes gentes susceperunt: quo veniente jam Herodes alienigena principabatur.\ft*\f* \v 3 Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.\f + \fr 1.3 \fr*\fk Judas autem. \fk*\ft Judas genuit Phares et Zaram antequam intraret Ægyptum in quam ambo postea cum patre transierunt. \ft*\fk Phares autem genuit Esrom. \fk*\ft In Ægypto genuit Phares Esrom, et Esrom Aram, et Aram Aminadab, et Aminadab Naasson: et tunc Moyses eduxit eos de Ægypto. Naasson fuit dux sub Moyse in tribu Juda per desertum, in quo genuit Salmon. Iste Salmon fuit princeps in tribu Juda, qui cum Josue in terram promissionis intravit. Iste Salmon in terra promissionis genuit Booz de Raab. Christus est Phares, id est divisio, quia separabit oves ab hædis. Ipse est Esrom, id est sagitta vel atrium, quia penetrat corda auditorum. Habet etiam latitudinem charitatis, qua et inimicos dilexit.\ft*\f* \v 4 Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon.\f + \fr 1.4 \fr*\fk Aram autem. \fk*\ft Aram \ft*\fk Christus electus\fk*\ft vel \ft*\fk excelsus\fk*\ft interpretatur: Electus de quo propheta: \ft*\fk Ecce puer meus quem elegi\fk*\ft Ose. 11.. Et alibi: \ft*\fk Excelsus super omnes gentes Dominus\fk*\ft Psal. 112.. Ipse est Aminadab, id est voluntarius, qui dicit: \ft*\fk Voluntarie sacrificabo tibi\fk*\ft Ibid. 33.. Idem est Naasson, id est augurium, qui novit præterita, præsentia et futura. Vel Naasson serpentinus, quia Christus more serpentis omnes cavit insidias.\ft*\f* \v 5 Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem.\f + \fr 1.5 \fr*\fk Salmon autem genuit Booz. \fk*\ft Christus est Salmon, id est, \ft*\fk sensibilis, \fk*\ft quia omnia sentit. Ipse accepit Raab, id est Ecclesiam de gentibus. Raab, \ft*\fk fames, \fk*\ft vel \ft*\fk beatitudo, \fk*\ft vel \ft*\fk impetus: \fk*\ft quia Ecclesia gentium esurit et sitit justitiam, et dilatata per orbem terrarum impetu doctrinæ philosophos et reges convertit. Raab ostendit coccinum in fenestra, id est in ore per confessionem Christi passionem declarat. Raab meretrix quæ nuntios Josue suscepit, quam Salmon princeps tribus Judæ sibi copulavit, significat Ecclesiam de gentibus, quæ principi ex Juda, id est Christo copulatur. Et sola cum suis salvatur, dum Jericho, id est præsens sæculum, septem muris vitiorum vallatum, septem dierum tempore tubis prædicationum circumvallatur, donec \ft*\fk in novissima tuba\fk*\ft omnes muri corruant, et novissima mors destruatur. \ft*\fk Booz autem. \fk*\ft Booz Christus de quo dicitur: \ft*\fk Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet\fk*\ft Isa. 40.. Nota nullam de sanctis feminis in genealogia Christi assumi, sed quas Scriptura reprehendit. Debuit enim de peccatoribus nasci, qui pro peccatoribus venerat, ut discerent sui peccata patrum sibi non obesse. Unde agnus in Pascha immolandus jussus est assumi ex capris et ovibus id est ex justis et peccatoribus generandus \ft*\fk Ex Ruth. \fk*\ft Moabitide, ut ostendat impletum vaticinium Isaiæ: \ft*\fk Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ\fk*\ft Isa. 16.. Per hanc semen Abrahæ ad Christum deducitur. Ecclesia de gentibus per Ruth significata, priusquam ad Booz, id est ad Christum veniret, ex patre diabolo erat. Ruth significat Ecclesiam quæ est de Moab, id est de gentibus, quæ ex patre diabolo et petra deserti propter idololatriam de qua Deus suscitavit filios Abrahæ: oblita prioris gentis venit ad Booz, qui fortis dicitur, id est ad Christum, qui suscitat semen fratris sui, id est Moysi qui obiit sine liberis, \ft*\fk quia nihil ad perfectum adduxit lex\fk*\ft Hebr. 7.. Ruth \ft*\fk videns\fk*\ft vel \ft*\fk festinans; \fk*\ft quia Ecclesia puro corde Deum videt quæ festinat ad bravium supernæ visionis et diffinit perseverare in fide et dilectione. \ft*\fk Jesse autem. \fk*\ft Pater David sæpius nominatur Isai, sed binomius fuit. Hic autem ideo dicitur Jesse: ut sciret eum venisse; de quo Isaia: \ft*\fk Egredietur virga de radice Jesse\fk*\ft Isa. 11., etc. Hic est flos quem odorat Isaac, dicens: \ft*\fk Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni\fk*\ft Gen. 27., quia Spiritus eum abundantissime replevit. \ft*\fk Regem. \fk*\ft Non quod solus in hac genealogia rex, sed quia primus rex de Juda et regum principium, propter quem et cæteri in solio regni servantur: et per istum ordo generationis decurrit ad Christum qui habet regnum David.\ft*\f* \v 6 David autem rex genuit Salomonem ex ea quæ fuit Uriæ.\f + \fr 1.6 \fr*\fk David autem rex. \fk*\ft Mystice David, id est Christus qui Goliam, id est diabolum superavit. Ipse est manu fortis, vel visu desiderabilis. De eodem dicitur: \ft*\fk Dominus fortis et potens\fk*\ft Psal. 23., etc. Et iterum: \ft*\fk Speciosus forma præ filiis hominum\fk*\ft Ibid. 44.. \ft*\fk Uriæ. \fk*\ft Uria, lux mea Dei scilicet, id est, diabolus, qui dixit: \ft*\fk Similis ero Altissimo\fk*\ft Isa. 14.: cui Ecclesiam conjugatam Christus de solario paternæ majestatis adamavit, et pulchram factam sibi matrimonio copulavit. Urias qui est figura diaboli, \ft*\fk lux mea Deus\fk*\ft interpretatur, qui adhuc transformat se in angelum lucis, et lucem Dei se facit.\ft*\f* \v 7 Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa.\f + \fr 1.7 \fr*\fk Salomon autem. \fk*\ft Christus est Salomon, id est \ft*\fk pacificus, \fk*\ft quia ipse est pax nostra qui fecit utraque unum. Ipse est Roboam, id est impetus populi, qui velociter populos convertit ad fidem. \ft*\fk Roboam. \fk*\ft De isto dicitur: \ft*\fk Dabo ipsi Roboam tribum Judam, ut remaneat lucerna David cunctis diebus in Isræl\fk*\ft III Reg. 11.. Quod ad litteram non potest accipi, quia nec Isræl cunctis diebus exstitit, nec de David post Christum dux aliquis in Isræl fuit. Sed Christus lucerna est æterna in cœlesti Isræl, et ideo servatur semper. Super solium autem David dicitur sedere Christus, quia regnum David temporale figuravit æternum Christi regnum. \ft*\fk Abias. \fk*\ft Pater Dominus, id est, Christus, qui dicit: \ft*\fk Ego ero illi in Patrem, quia tanquam Dominus omnia quæcunque voluit fecit\fk*\ft Psal. 113.. Qui etiam est Asa, id est, attollens, quia ipse abstulit peccata mundi.\ft*\f* \v 8 Asa autem genuit Josophat. Josophat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam.\f + \fr 1.8 \fr*\fk Josaphat, \fk*\ft etc. \ft*\fk Judicans\fk*\ft vel \ft*\fk judicium Dei, \fk*\ft scilicet Christus qui judicat orbem terræ in æquitate. \ft*\fk Joram autem genuit. \fk*\ft Christus est Joram, id est excelsus, qui ait: \ft*\fk Nemo ascendit in cœlum nisi qui descendit de cœlo filius hominis qui est in cœlo\fk*\ft Joan. 3..\ft*\f* \v 9 Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam.\f + \fr 1.9 \fr*\fk Ozias autem. \fk*\ft Sub Ozia, Joathan, Achaz et Ezechia, prophetavit Isaias de Christo. Propter peccata principum claudebantur ora prophetarum. \ft*\fk Ezechias. \fk*\ft Fortis Dominus, ipse est qui dicit apostolis: \ft*\fk Nolite timere. \fk*\ft Ezechiæ cum esset sine liberis dictum est: \ft*\fk Dispone domui tuæ, quia morieris tu et non vives\fk*\ft Isa. 38.. Ideo flevit non propter longiorem vitam, cum sciret inde placuisse Deo Salomonem, quia non petiisset ampliores annos: sed quia dubitabat ne promissio Dei impleretur cum se sciret esse de genere David per quem oportebat venire Christum: et ipse erat sine liberis unde et dicebat Ibid. 38.: \ft*\fk Non videbo Dominum Deum, \fk*\ft item, \ft*\fk non aspiciam hominem ultra, \fk*\ft etc. E contra credebat, quia fidelis est qui promiserat. Deus autem sententiam quam dederat, ad probationem fidei immutat, et spatium generandi dat.\ft*\f* \v 10 Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam.\f + \fr 1.10 \fr*\fk Manasses. \fk*\ft Obliviosus. Iste est qui quasi converso peccatori dixit: \ft*\fk Omnium iniquitatum ejus non recordabor\fk*\ft Ezech. 18.. \ft*\fk Amon, \fk*\ft id est \ft*\fk fidelis\fk*\ft vel \ft*\fk nutritius, \fk*\ft significans Christum de quo dicitur: \ft*\fk Fidelis Dominus in omnibus viis suis, qui convocat filios, ut gallina pullos suos\fk*\ft Psal. 144..\ft*\f* \v 11 Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis.\f + \fr 1.11 \fr*\fk Josias, \fk*\ft id est \ft*\fk salus Domini\fk*\ft vel \ft*\fk incensum. \fk*\ft Ille est qui dicit: \ft*\fk Dirigatur oratio mea sicut incensum\fk*\ft Psal. 140., etc. Josias, rex justus, quod non filii ejus quos genuit, non in transmigratione, quia nunquam transmigravit: sed secundum prædestinationem Dei ad transmigrandum, Jechoniam et fratres ejus simul ponit, ut quorum est communis iniquitas similis sit et miseria. Jechonias præparatio Domini, quia tam patrem quam filium Dominus ad transmigrandum præparavit. \ft*\ft ISID. Veritas historiæ habet, quod duo fuerunt Jechoniæ, ut unus scilicet pater sit in fine præcedentis tesseradecadis, alter in principio sequentis Sed mystice secundum Augustinum unus et idem est in fide præcedentis et in principio sequentis. Sed quare prætermissus est Joachim pater Jechoniæ? forsitan ut typum Christi faceret Jechoniam bis numeravit, et Joachim ne numerus augeretur prætermisit. Omnes qui a David usque ad transmigrationem Babylonis numerantur, reges fuerunt. \ft*\fk Jechonias. \fk*\ft Prior Jechonias, \ft*\fk resurrectio Domini, \fk*\ft sequens Jechonias \ft*\fk præparatio Domini\fk*\ft dicitur. Utrumque congruit Christo, qui est \ft*\fk resurrectio et vita\fk*\ft Joan. 11..\ft*\f* \v 12 Et post transmigrationem Babylonis: Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel.\f + \fr 1.12 \fr*\fk Salathiel. \fk*\ft Petitio mea Deus, Christo convenit qui dicit: \ft*\fk Pater sancte, serva eos quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos\fk*\ft Joan. 17..\ft*\f* \v 13 Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor.\f + \fr 1.13 \fr*\fk Zorobabel autem genuit Abiud. \fk*\ft Magister Babylonis, id est confusionis. Illi convenit qui mundum ab errore idololatriæ ad viam veritatis revocavit. Fuerunt viri studiosi ex Judæis dicti Heriles propter propinquitatem generis Christi, erantque Nazaræi, qui ordinem genealogiæ Christi partim memoriter, partim ex libris Dierum, partim ab avis et proavis retinentes secundum ordinem scripserunt. \ft*\fk Abiud, \fk*\ft id est, \ft*\fk pater meus. \fk*\ft Iste Christo convenit, de quo dicitur: \ft*\fk Ipse invocavit me: pater meus es tu\fk*\ft Psal. 88., etc. \ft*\fk Eliachim. \fk*\ft Dominus resuscitans. Ille qui dicit: \ft*\fk Omnis qui videt Filium et credit in eum, habebit vitam æternam, et ego resuscitabo eum\fk*\ft Joan. 6., etc.\ft*\f* \v 14 Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud.\f + \fr 1.14 \fr*\fk Azor. \fk*\ft Adjutus. Ille est qui dicit: \ft*\fk Ecce Deus adjuvit me, Dominus susceptor est animæ meæ\fk*\ft Psal. 53.. \ft*\fk Sadoch. \fk*\ft Justus, id est Christus, de quo dicitur: \ft*\fk Justus Dominus et justitias dilexit\fk*\ft Ibid. 10.. \ft*\fk Achim, \fk*\ft id est, \ft*\fk frater meus iste. \fk*\ft Quis alius quam ille qui homo fieri voluit, ut possit habere fratres, de quibus diceret: \ft*\fk Nuntiabo nomen tuum fratribus meis\fk*\ft Ibid. 21.. \ft*\fk Eliud, \fk*\ft id est, Deus meus convenit Christo qui dicit: \ft*\fk Deus meus ut quid dereliquisti me\fk*\ft Matth. 27.?\ft*\f* \v 15 Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob.\f + \fr 1.15 \fr*\fk Eleazar, \fk*\ft id est, \ft*\fk Deus meus adjutor. \fk*\ft Ille est qui ex persona hominis dixit: \ft*\fk Deus meus sperabo in eum\fk*\ft Psal. 90.. \ft*\fk Mathan. \fk*\ft Donans vel donatus. Ille est qui dedit bona hominibus, et de quo dicitur: \ft*\fk Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum daret\fk*\ft Joan. 3.. Per hos patres Christus in mundum, et omnium horum in se gerebat officium. Et dignum est ut per eamdem lineam sanctitatis ad eum ascendamus, per quam ad nos descendere est dignatus.\ft*\f* \v 16 Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus.\f + \fr 1.16 \fr*\fk Joseph. \fk*\ft Apponens Christus qui Judæis gentes apposuit, qui et pater Christi dicitur, quem de sua conjuge natum adoptive suscepit: sed et putative pater dicitur. \ft*\fk Joseph\fk*\ft Matthæus dicit filium Jacob, et Jacob filium Mathan. Lucas Joseph filium Heli, et Heli filium Mathat, sed Mathan et Mathat de eadem uxore Hesta nomine singulos genuerunt. Mathan qui per Salomonem descendit, eam prius duxit, et relicto uno filio Jacob obiit, et postea Mathat qui per Mathan descendit de David, eamdem duxit et genuit Heli, sic Jacob et Heli fratres sunt uterini. Jacob autem uxorem Heli fratris sui sine liberis defuncti, ad suscitandum semen ejus, accipiens, genuit Joseph natura suum, sed secundum legem Heli filium. Quod dicitur filius nomine ejus vocari cui suscitatur, non est verum cum Booz eum quem genuit ex Ruth, non Elimelech cui suscitatur, sed Obeth vocavit. \ft*\fk Virum Mariæ. \fk*\ft Quid ad Christum generatio ex David deducta ad Joseph, cum Christus non ex semine Joseph? Sed non est consuetudo Scripturarum, ut ordo mulierum in generationibus texatur; et ideo non per Mariam, sed per Joseph inducitur, cum de una Joseph et Maria tribu fuerint. Unde et eam quasi propinquam cogebatur accipere, ne tribus in aliam se confunderet: unde etiam simul tanquam de una stirpe profitentur in Bethlehem redire cum singulis in suam civitatem. Exemplo Mariæ liquet fidelibus conjugatis servato pari consensu continentiam posse permanere, conjugiumque vocari non permisto corporeo sexu, sed custodito mentis affectu. Unde et Joseph vir Mariæ dicitur, quia conjugium verum est ubi conservatur amoris effectus, et in Maria fructus nuptiarum invenitur.\ft*\f* \v 17 Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.\f + \fr 1.17 \fr*\fk Omnes itaque. \fk*\ft Decurso ordine generationis tandem, in fine concludendo, evangelista recapitulat sub mystico numero.\ft*\f* \v 18 Christi autem generatio sic erat: cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.\f + \fr 1.18 \fr*\fk Christi autem generatio. \fk*\ft Sine additamento, Jesu, ponit, ut eum intelligas de quo propheta: \ft*\fk Unxit te Deus tuus. \fk*\ft Jesus, quod substantialiter illi convenit, angelo reservat, ut qui post dicturus est conceptum de Spiritu sancto, nomen ei proprium ex salvationis officio sublimius declaret. \ft*\fk Sic erat. \fk*\ft Sicut dictum est, ut ex Joseph, origo Mariæ, quæ et de David claresceret: et Christus, non ex ejus semine, ut Deus et homo, per genealogiam homo, per hoc, de virgine de Spiritu sancto Deus ostenditur. Sic, inquam, erat ut præscripta est et mox dicetur, sicut postea signis et prodigiis manifestatur, ut totus liber Deum et hominem natum demonstret: quod est credendum ut possit intelligi. Hic enim sensus deficit humanus, ubi non est natura, sed virtus: qui non credit non intelligit quod virgo peperit, quod verbum caro factum est. \ft*\fk Cum esset desponsata. \fk*\ft ORIG. Ideo desponsata ut significaret Ecclesiam, quæ virgo est et sponsa: et ut per Joseph, etc., usque ad desponsatio fiebat per aliquot dies ante assiduam cohabitationem, et interim erat uxor sub custodia viri. \ft*\fk Antequam convenirent. \fk*\ft Non quod postea convenerint: ut si diceremus antequam pœnituerit, morte præventus est. Non quod postea convenerint; sed ostendit proximum tempus nuptiarum, in quo nuptiarum solemnia celebrantur. \ft*\fk Inventa est in utero habens. \fk*\ft Invenit Joseph in utero habere, sed non de Spiritu sancto sciebat esse: cum postea ut dubius deliberaret dimittere eam, apostolus autem hoc addit ne interim surreperet suspicio lectori. Quomodo hoc factum sit, et quo ordine, vel in qua civitate Christi conceptio sit celebrata, hoc prætermissum a Luca exponitur.\ft*\f* \v 19 Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.\f + \fr 1.19 \fr*\fk Justus. \fk*\ft Per fidem, qua credebat Christum de virgine nasciturum, et voluit se humiliare ante tantam gratiam. Quod justus erat, hoc est testimonium castitatis Mariæ, ut qui servat innocentem, justus dicatur: sed et pius dum nollet propalare, ex conscientia castitatis justus, ex timore pius. Sciebat illam esse inculpabilem: sed unde vel quid esset ignorabat: et ideo mediam elegit viam effugiendi, ut neque innocentem proderet, neque rei incognitæ consentiendo se reum faceret coram Deo. Vera virtus est, cum nec pietas sine justitia, nec sine pietate justitia, quæ separatæ ab invicem dilabuntur. \ft*\fk Et nollet eam. \fk*\ft Quam desponsaverat in conjugium ducere, ne videretur quod ignorabat celare. Vel traducere ad pœnam in qua noverat non esse infamiam, quia sciebat se eam virginem accepisse, intactam servasse.\ft*\f* \v 20 Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.\f + \fr 1.20 \fr*\fk Hæc autem eo cogitante. \fk*\ft Hic docemur diu deliberandum esse in incertis, ne peccetur temeritate levitatis. \ft*\fk Ecce angelus Domini. \fk*\ft Quia sic pie cogitat, consolari meretur, et consilium suum meliori consilio mutatur. \ft*\fk Fili David. \fk*\ft Recognosce quod promissum est domui David, de qua tu es et Maria, et vide impletum in ea. \ft*\fk Noli timere. \fk*\ft Quamvis tantum sit quantum credis, et ne timeas pro reatu, sed amplectere charitatis intuitu. \ft*\fk Conjugem. \fk*\ft Conjux erat non concubitu, sed affectu, non conjunctione corporis, sed copulatione animorum. Nota conjugem dici a prima fide desponsationis. Igitur dispensationis est, si quis permittitur aliam ducere post sacramentum sponsionis, et si nunquam debitum solvere possit. Bene Joseph vir, et Maria conjux dicitur, cum in eo servatur affectus amoris, quod verum conjugium, et in ea sine coitu est fructus nuptiarum. \ft*\fk In ea natum est. \fk*\ft De ea nasci, est in lucem produci. In ea vero nasci, est concipi, vel secundum præsentiam angeli quam habet ex Deo: cui futurum quasi præteritum, natum dicitur. \ft*\fk De Spiritu sancto est. \fk*\ft Spiritus sanctus dicitur Deus, et donum Dei, et charitas, et sola charitas eum incarnari fecit.\ft*\f* \v 21 Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.\f + \fr 1.21 \fr*\fk Pariet. \fk*\ft Ne videretur Joseph non esse necessarius ei, subdit: \ft*\fk Pariet. \fk*\ft Et ita eris necessarius procurationi. \ft*\fk Et vocabis nomen ejus Jesum. \fk*\ft Idem dicit isti quod prædixerat Mariæ ut promissum Salvatorem jam venisse tam viris quam feminis repræsentet ex voce. \ft*\fk Ipse enim. \fk*\ft Nomen interpretatur.\ft*\f* \v 22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:\f + \fr 1.22 \fr*\fk Hoc autem, \fk*\ft etc. Quod propinquo est desponsata: quod inventa est in utero habens: quod peperit virgo: quod Jesus vocatus est: quod salvat. Hoc enim ait Evangelista, quando jam omnia impleta erant. \ft*\fk Ut adimpleretur. \fk*\ft Isaiæ prophetia, signum est præscientiæ Dei, quia quod dicit certum est a Deo præsciri: et ideo ab homine debet timeri. Nullum autem signum quod designat, efficit: sed tantum signat quod ostendit, sic prophetia non necessitatem œrum facit quæ prædicit, sed signum est præscientiæ Dei. HIER. Non est necessitas rerum ex eloquio prophetarum, sed sola exhibitio veritatis. Prophetia non fecit necessitatem eorum quæ dicit, sed signum est præscientiæ Dei. Prophetia alia est ex prædestinatione Dei, quam necesse est omnibus modis evenire, ut sine nostro impleatur arbitrio: ut hæc de qua hic agitur. Alia est ex præscientia Dei cui nostrum admiscetur arbitrium. Alia est, quæ comminatio dicitur, quæ fit ob signum animadversionis divinæ, ut fugiant a facie arcus electi, et juste pereant incauti, et non ex præscientia: quia longe aliter scitur, quam futurum comminetur.\ft*\f* \v 23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.\f + \fr 1.23 \fr*\fk Ecce virgo. \fk*\ft Admiratur propheta Isaias, et quasi omnes de somno suscitans, ait: \ft*\fk Ecce virgo in utero habebit\fk*\ft Isa. 7.. Spiritui sancto præsens erat quod in tempore nondum erat. \ft*\fk Ecce virgo, \fk*\ft etc. Dicunt Judæi quod non est hoc nomen integritatis, sed ætatis puella. Sed quomodo tunc est signum? Sensum Isaiæ sequitur, non verba. Pro concipiet, ponit: \ft*\fk In utero habebit: \fk*\ft et vocabunt, pro vocabis, vel vocabitur. \ft*\fk Emmanuel. \fk*\ft Proprium est Christi, ut Jesus, quia cum his quos salvat, semper adjuvando perseverat. Tribus de causis de Veteri Testamento astruit ea quæ ponit in Evangelio: pro testificatione, ut habeat testimonium a lege et prophetis: pro confirmatione fidei, quia facilius credimus cum videmus impleta quæ sunt prædicta: pro conjunctione Novi et Veteris Testamenti.\ft*\f* \v 24 Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.\f + \fr 1.24 \fr*\fk Exsurgens autem Joseph, \fk*\ft etc. BEDA. Moraliter. Quisquis a Deo movetur, solvat moras, surgat a somno: faciat quod jubetur. \ft*\fk Fecit sicut præcepit. \fk*\ft Perfecta obedientia. Fecit non tantum quod præcepit angelus, sed etiam sicut præcepit. Exhibitione servitutis, et effectu amoris obediens recte dicitur fecisse sicut præcepit ei. \ft*\fk Angelus Domini. \fk*\ft Non relinquitur mentiendi locus, ubi officium angelorum celebratur. \ft*\fk Et accepit conjugem, \fk*\ft etc. Ad vitandam virginis infamiam, ad celandum Salvatoris adventum, ad necessarium pueri nascentis obsequium.\ft*\f* \v 25 Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen ejus Jesum.\f + \fr 1.25 \fr*\fk Donec peperit. \fk*\ft Non quod post, quod magis constat: cum multis modis cognovit Deum esse qui natus est. Non quod postea cognoverit: sed ponitur \ft*\fk donec, \fk*\ft pro \ft*\fk et, \fk*\ft vel pro \ft*\fk æterno, \fk*\ft ut: \ft*\fk Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum\fk*\ft Psal. 109.. Dicitur quod Joseph Mariam facie ad faciem videre non poterat, quam Spiritus sanctus a conceptione impleverat penitus. Et ideo non cognoscebat facie ad faciem quam desponsaverat, donec uterus evacuaretur: de quo hic non agitur. \ft*\fk Primogenitum, \fk*\ft etc. Primogenitum dicitur omne quod aperit vulvam, sive aliud sequatur sive non. Vel primogenitus inter omnes electos per gratiam. Proprie autem unigenitus Dei Patris vel Mariæ dicitur.\ft*\f* \c 2 \p \v 1 Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam,\f + \fr 2.1 \fr*\fk Cum ergo natus, \fk*\ft etc. Quamvis Matthæus nativitatem prætermittat, tamen adventum magorum referens, breviter eam commemorat, sic dicens: \ft*\fk Cum ergo. \fk*\ft RAB. Quatuor hic ponuntur a prophetis roborata, nativitas, nomen, locus et tempus, etc., usque ad de adventu magorum Lucas tacet, et Matthæus exponit. \ft*\fk Bethehem Judæ. \fk*\ft Ad differentiam illius quæ est in Galilæa, in tribu Zabulon. Duæ enim sunt Bethlehem: Bethlehem prius dicta est Ephratha, Bethlehem domus panis, quia ibi nasciturus erat Panis vivus qui de cœlo descendit, qui ponitur in præsepio: ut irrationabiles pastos, faciat socios angelorum. Significat autem Ecclesiam, quæ est domus in qua panis vivus comeditur. \ft*\fk In diebus. \fk*\ft HIER. Hoc non ponit tantum pro tempore, sed ut videatur impletum, etc., usque ad Judæi locum insinuant: tempus adventus non cognoscunt. AUG. Manifestatus est Jesus non doctis nec justis: prævalet namque, etc., usque ad ut nullus magnus superbiret, nullus infirmus desperaret. \ft*\fk Venerunt. \fk*\ft Magi, non post annum: quia tunc non inveniretur in præsepio, sed in Ægypto, sed decima tertia die. Fuerunt autem de terra Persarum ubi et Saba fluvius a quo regio nominatur, juxta quam et Arabia est, ubi Magi fuerunt reges. Qui etsi tria munera obtulisse dicuntur, non ideo non plures quam tres fuisse probantur, sed ut per eos gentes quæ ex tribus filiis Nœ natæ sunt, venturæ ad fidem præfigurentur: vel tot fuerunt principes, qui multos duxerunt in suo comitatu. Ideo Magi apud Jerosolymam præcipue rogant: quia per Balaam de Isræl nasciturum audierunt. Nova enim stella novum hominem indicabat. Stella, Christus quem sequi debemus, qui nisi in cordibus oriatur, rex Judæorum in Oriente non quæritur.\ft*\f* \v 2 dicentes: Ubi est qui natus est rex Judæorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum.\f + \fr 2.2 \fr*\fk Ubi est, qui natus est rex, \fk*\ft etc. Confusio Judæorum est, ubi Christi nativitatem a gentibus discunt, et si non credunt, inexcusabiles sunt. \ft*\fk Vidimus enim stellam. \fk*\ft Hæc stella Dominicæ nativitatis nuntia nunquam prius apparuit, sed eam tunc puer creavit, et Magis deputavit: quæ mox peracto officio esse desiit. Christum nondum loquentem muta stella prædicat, postea loquentem apostoli nuntiaverunt Judæis, tanquam ratione utentibus; substantia rationalis, id est, angelus ortum Christi nuntiavit. Magos vero primitias gentium nondum ratione utentium irrationalis, id est stella, perduxit. Pastoribus angeli, Magis stella, utrisque tamen loquitur lingua cœlorum, quia jam cessabat lingua prophetarum. Utrum stella orta sit in oriente, an ipsi ibi positi natam ad occidentem viderint, ambiguum est. Potuit enim nasci in oriente, et eos in Jerusalem perducere. Sed dum humanum quasi ex lege quærunt auxilium, divino deseruntur. Per stellam intellexerunt eum in Judæa natum, et ideo Jerusalem veniunt, ubi locum discentes tunc aggressi iter primum habent stellam præviam quam recognoscunt. Allegorice. Stella est illuminatio fidei quæ ad Christum ducit. Dum divertunt ad Judæos, eam amittunt: quia dum a malis consilium quærunt, veram illuminationem perdunt. LEO. Sequuntur tres viri superni luminis ductum et prævii fulgoris indicium intenta contemplatione comitantes, ad agnitionem veritatis, etc., usque ad ut eos tantæ visionis mysterium non lateret, et quod oculis ostendebatur insolitum, animis non esset obscurum.\ft*\f* \v 3 Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.\f + \fr 2.3 \fr*\fk Audiens autem Herodes, \fk*\ft etc. Rex dicitur, ut collatione ejus qui quæritur, hic intelligatur extraneus, quia jam defecerat proprius. \ft*\fk Audiens autem Herodes. \fk*\ft Alium regem Judæorum quam se quæri, volebat enim cum esset alienigena legitimus rex videri: et ideo codices quibus genealogia texitur cremavit. \ft*\fk Turbatus est, \fk*\ft etc. Vel quia exitum regni sui timet, vel propter iram Romanorum si hoc pateretur, qui decreverant ne quis rex vel dominus sine eorum consilio diceretur. Nato rege cœli, rex terræ turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur cum cœlestis celsitudo prædicatur. \ft*\fk Cum illo. \fk*\ft Propter favorem: quia sæpe populus plus eis injuste favet, quos crudeles sustinent. Unde Salomon: \ft*\fk Rex\fk*\ft injustus \ft*\fk omnes ministros impios habet\fk*\ft Prov. 29..\ft*\f* \v 4 Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.\f + \fr 2.4 \fr*\fk Et congregans omnes principes sacerdotum. \fk*\ft Nota diligentiam inquirentis, ut si invenerit faciat quod post se velle ostendit: sin autem, excusatus sit Romanis. Explorabat etiam, si rex eorum tristes vel lætos faciat Judæos. \ft*\fk Ubi Christus nasceretur. \fk*\ft A Judæis quærit locum, a Magis tempus, ut de utroque fiat certus.\ft*\f* \v 5 At illi dixerunt: In Bethlehem Judæ: sic enim scriptum est per prophetam:\f + \fr 2.5 \fr*\fk In Bethlehem Judæ. \fk*\ft Locum nativitatis exprimunt, quem testimonio Scripturæ didicerunt, ut ipsa eorum scientia illis fieret ad testimonium damnationis, nobis ad adjutorium fidei. Ex hoc patet, quia non ex ignorantia, sed ex cordis duritia credere noluerunt.\ft*\f* \v 6 [Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël.]\f + \fr 2.6 \fr*\fk Et tu, Bethlehem. \fk*\ft Hoc sic ponit, ut ab eis dictum est, quia etsi non verba, veritatem sensus quodammodo ponunt.\ft*\f* \v 7 Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis:\f + \fr 2.7 \fr*\fk Clam vocatis Magis. \fk*\ft Remotis sacerdotibus et scribis; timebat enim ne Judæi quasi ex Dei oraculo promissum occultarent, si se velle eum perimere sentirent. Ideo etiam promisit se adorare, ne quis sentiret dolum ejus: sed sine suspicione ob gratiam favoris ei renuntiarent.\ft*\f* \v 8 et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.\f + \fr 2.8 \fr*\fk Adorem eum. \fk*\ft Herodes devotionem pro mittit, sed gladium acuit: malitiam cordis depingens colore humilitatis. Finxit se vultu et verbis adorare eum, quem invida mente cogitabat occidere. Cujus personam repræsentant hypocritæ, qui ficte Deum quærunt, nunquam merentur invenire.\ft*\f* \v 9 Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.\f + \fr 2.9 \fr*\fk Et ecce stella quam viderant. \fk*\ft Ingressi Judæam deseruntur indicio stellæ, ut cogantur ex lege inquirere. Vel divino deseruntur auxilio qui quærunt humanum. Nec decebat signum infidelibus datum apparere domesticis legis et prophetarum; quia, \ft*\fk si Moysen et prophetas non audiunt: neque si quis ex mortuis, \fk*\ft etc. Non tenuit æthereas vias: sed multum domui vicina, aliter non discernerent domum. Moraliter. Stella est bona exhortatio ducens ad Christum. Vel potius fides quæ est mentis illuminatio, per quam ingrediens Christum videt qui est stella matutina: et eo viso gaudet gaudio et adorare non desinit.\ft*\f* \v 10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.\f + \fr 2.10 \fr*\fk Gavisi sunt gaudio magno, \fk*\ft etc. Gaudio gaudet, qui propter Deum (qui verum gaudium est) gaudet. Addit et magno, quo nihil est majus. Et valde gavisi, quia de magno potest alius plus, alius minus gaudere.\ft*\f* \v 11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.\f + \fr 2.11 \fr*\fk Et intrantes domum, \fk*\ft etc. Tres Magi uno itinere Deum veniunt adorare: quia in uno Christo (qui est via) inseparabilis Trinitas ab eis erat adoranda. \ft*\fk Puerum cum Maria matre ejus, \fk*\ft etc. Sæpe puer nominatur, ut eum agnoscant, de quo dictum est: \ft*\fk Puer natus est nobis. \fk*\ft Cur non et Joseph cum Maria inventus est a Magis? Ne aliqua inde malæ suspicionis occasio daretur gentibus, quæ primitias suas statim nato Salvatore ad eum adorandum miserunt. \ft*\fk Adoraverunt eum. \fk*\ft Sic confitentes Deum, quem actum esse hominem intelligunt, et moriturum quod per myrrham ostendunt. \ft*\fk Et apertis, \fk*\ft etc. Fidem suam mysticis protestantur muneribus: Munera clausa, fides est cordis; munera aperta, etc., usque ad vel per hæc tria in eodem Christo intimantur, regia potestas, divina majestas, humana mortalitas.\ft*\f* \v 12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.\f + \fr 2.12 \fr*\fk Et responso accepto. \fk*\ft Sicut Moyses tacens clamabat, sic isti pio affectu interrogabant quid divina juberet voluntas. Hæc responsio non fit per angelum, sed per ipsum Deum, quia nullus alius viam reversionis instituit, nisi ille qui dicit: \ft*\fk Ego sum via, veritas, et vita. \fk*\ft Non loquitur puer ad eos, ne divinitas ante tempus revelaretur, et vera humanitas habeatur. Unde et mox in Ægyptum mittitur: quia et fides nutrienda erat ad præmium, et vita doctrinæ præparanda est ad eundum. \ft*\fk Per aliam viam, \fk*\ft etc. In hoc forma datur credentibus, ut devoti ad Deum veniant: et quod jubeat intendant, scilicet, ne ad diabolum redeant: sed per semitas virtutum ad patriam veniant, et qui ceciderunt contemnendo resurgant obediendo. LEO. Adorant in carne Verbum, in infantia sapientiam, in infirmitate virtutem, et in hominis veritate Dominum majestatis, etc., usque ad quia quod erat in substantiis proprium, non erat in persona diversum.\ft*\f* \v 13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.\f + \fr 2.13 \fr*\fk Accipe puerum, \fk*\ft etc. HILAR. Cum desponsatam eam justo significabat, conjugem nuncupavit, sed post partum mater tantum Jesu ostenditur, ut quemadmodum justo Joseph deputaretur Mariæ in virginitate conjugium, ita venerabilis ejus ostenderetur in Jesu matris virginitas.\ft*\f* \v 14 Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum:\f + \fr 2.14 \fr*\fk Qui consurgens. \fk*\ft Joseph figura prædicatorum, qui Christum, cum matre, id est, fidem Christi, et Ecclesiæ tulerunt ad gentes, relicto Herode, id est Judæorum infidelitate. \ft*\fk Nocte. \fk*\ft Quia occulte per fugam ad illustrandam Ægyptum descendit, relicta nocte Judæis. Nocte tulit in Ægyptum, quia nocte ignorantiæ his a quibus ipse recessit reliquit incredulis. Quando redit, noctis non fit mentio, quia in fine mundi, Judæi fidem tanquam Christum ab Ægypto revertentem suscipientes illuminabuntur. \ft*\fk In Ægyptum, et erat ibi, \fk*\ft etc. Omnigenum Deum monstrat venerantem: quia Christus a Judæis non receptus, per prædicationem transit ad gentes. Fugit in Ægyptum sicut natus est, ut corruptam reparet naturam. Sic fugit, ut fugaces revocaret. Quod fugit, sacramenti fuit non timoris, ut exemplum fugiendi daret suis. Non fugit mortem qui mori venerat: nec insidias expavit qui venerat aperire versutias diaboli. De hac fuga prædixit Isaias: \ft*\fk Ecce Dominus ascendet super nubem levem, \fk*\ft id est, carnem sine peccato: \ft*\fk ingredieturque Ægyptum\fk*\ft Isa. 19.. Septem autem annis in Ægypto latuit. \ft*\fk Ex Ægypto vocavi. \fk*\ft In Osæa juxta Hebraicam veritatem hoc invenitur: vel in libro Numerorum, ut quidam asserunt: quia totum dispositione Dei factum est.\ft*\f* \v 15 et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi filium meum. \v 16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.\f + \fr 2.16 \fr*\fk Tunc Herodes videns. \fk*\ft Verisimile est, quod cum Herodi nihil renuntiatum esset a Magis, credidit illos fallaci stella deceptos esse, et ideo ad se non esse reversos: unde et tandiu quievit a pueri inquisitione. Deinde vulgatis his quæ in templo facta dictave fuerant, se a Magis sensit illusum, et in mortem Christi properans pueros occidit. Verisimile est per annum et quatuor dies a nativitate Christi Herodem in pueros desævisse: quod forsitan ideo distulit, quia Romam profectus est, vel ibi accusatus, vel ut Romanos consuleret super his quæ de Christo dicebantur. Ideo forsitan tandiu ab inquisitione pueri se continuit, ut sollicitius eum deprehenderet, neque elabi aliquo modo posset. \ft*\fk Occidit omnes pueros. \fk*\ft Quam cito Christus apparuit mundo, incepit in eum pesecutio: quæ figuravit persecutionem sanctorum: et dum infans quæritur, infantes occiduntur; in quibus forma martyrii nascitur, ubi infantia Ecclesiæ dedicatur. Figurat mors parvulorum passionem omnium martyrum, qui parvuli, humiles et innocentes occisi sunt: qui non in Judæa tantum, sed ubique passi sunt ab impiis, quos significat Herodes. Quod bimi: quia doctrina et operatione perfecti. Illis occisis Christus evasit: quia corpora possunt perimi, divinitas non contingi. \ft*\fk Et in omnibus finibus ejus. \fk*\ft Non est contentus vastatione Bethlehem, sed adjacentia loca vastavit; nec ullam misericordiam ætatis habuit a filio unius noctis usque ad filium duorum annorum, quin omnes occideret. \ft*\fk A bimatu. \fk*\ft Ideo a bimatu, ut sicut præoccupaverat Herodes fines civitatis, ita et præoccuparet alium annum. Ideo etiam a bimatu: quia timebat, ne puer cui famulabantur sidera, paulo supra ætatem vel infra speciem sibi conformaret.\ft*\f* \v 17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem:\f + \fr 2.17 \fr*\fk Tunc adimpletum est. \fk*\ft Adimpletum dicitur: quia antequam fieret legentibus erat semiplenum, quia quod in littera sonabat, aliquid futurum occulte promittebat. CHRYSOST. Dicit quod stella per annum apparuit, sicut in destructione Romanorum signa apparuerunt in cœlo, quando vox angelorum audita est: Transeamus ab his sedibus.\ft*\f* \v 18 [Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.]\f + \fr 2.18 \fr*\fk Vox in Rama. \fk*\ft Id est, in excelso longe lateque diffusa est. Allegorice. Vel, vox Ecclesiæ de nece membrorum gementis usque ad solium superni ascendit judicis. \ft*\fk Vox in Rama. \fk*\ft Propter uxorem Levitæ fornicatione peremptam, secundum numerum tribuum in duodecim partes divisam, omnis Isræl tribum Benjamin præter trecentos viros delevit: eorum qui superfuerunt ploratus et ululatus auditus est usque Rama, qui est locus juxta Gabaa duodecimo milliario a Bethlehem. \ft*\fk Audita. \fk*\ft Exaggerat, ut hyperbolice Rachel jam mortua, dolentis affectu filios jam flere dicatur. Unde per hoc de Chaldæis historia texitur quod similis esset ab eis cladi priori populo Judæorum futura vastatio. Sed verius revelante per evangelistam spiritu, prophetia de nece puerorum accipitur. Dicit ergo, quod tunc completum sit quod dictum est, quia etsi ad imminentem captivitatem sermo prophetiæ respicit, tamen in eo sicut in umbra, futura veritas cædis infantium pronuntiatur. \ft*\fk Rachel. \fk*\ft Quia sepulta est juxta Bethlehem, et ex terreno corporis hospitio matris nomen accepit. Vel quia multi de Benjamin et Joseph occisi sunt. De Rachel natus est Benjamin, ad cujus sortem non pertinet Bethlehem, sed ad tribum tantum Juda. Sed quia contiguæ tribus sunt Juda et Benjamin in finibus Bethlehem, multi quoque de tribu Benjamin occisi sunt. Nota quod melius per Rachel (quam si per Bethlehem plorasse diceretur) figura sacramenti innuitur, quia per eam in omnibus schema Ecclesiæ commendatur, quæ plorat non tam morte translatos, quam supplicio peremptos. \ft*\fk Rachel. \fk*\ft Id est Ecclesia, suos teneros agnos plorat peremptos: neque vult consolari in præsenti, quia non sunt: sed omnem spem et consolationem ad æternam transmittit vitam. Plorat Ecclesia, et non vult consolari hic: quia filii sui non sunt de hoc mundo. Vel plorat: quia dum parit, justitiam habet unde dicitur: \ft*\fk Vos plorabitis, \fk*\ft etc., sed additur consolatio: \ft*\fk Tristitia vestra vertetur in gaudium\fk*\ft Joan. 16..\ft*\f* \v 19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto,\f + \fr 2.19 \fr*\fk Defuncto autem Herode, ecce, \fk*\ft etc. Quia sopita Judæorum perfidia, et Helia et Enoch prædicantibus, Judæa verbum Dei recipiet. Defuncto rege illico complices ejus pereunt, sic cessante persecutione Ecclesiæ ad cœlestia invitatur.\ft*\f* \v 20 dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri.\f + \fr 2.20 \fr*\fk In terram. \fk*\ft Non determinat in quam partem, ut dubitante Joseph angelus revertatur: et frequenti ejus allocutione Joseph certior reddatur. Quia non distinxit in quam partem, ideo Josephus intellexit Judæam quæ dignior pars regni erat. \ft*\fk Defuncti. \fk*\ft Tradunt quidam quia fecit Herodes super funus suum nobiliores Judæorum occidere, ut sic cogeret Judæos mortem suam flere.\ft*\f* \v 21 Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël.\f + \fr 2.21 \fr*\fk Qui consurgens. \fk*\ft Allegorice. Joseph gerit figuram apostolorum, quorum officio Christus circumfertur. Apostoli primum venerunt in terram Isræl: quia primum prædicaverunt Judæis. Sed pro Herode, id est, manente hæreditaria infidelitate, metuunt et recedunt admoniti gratiam gentibus prædicare, et ad eas Christum transferre. Nominata terra Isræl visum est Joseph non alicubi talem puerum debere habitare, nisi in Jerusalem ubi erat templum et celebratio prophetarum. Tamen angelus intelligi voluit Galilæam, quam et Judæi incolebant, quod ostendit sic fuisse prædestinatum, quia Nazareus vocabitur.\ft*\f* \v 22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ.\f + \fr 2.22 \fr*\fk Timuit illo ire. \fk*\ft Si timuit Judæam pro Archelao hærede paternæ crudelitatis, cur non et Galilæam, ubi Herodes alius frater ejus regnabat? Quia Archelaus post patrem monarchiam totius regni obtinuit: sed insolescens a Tiberio Cæsare dejectus est Lugdunum in exsilium, et tunc divisum est regnum in quatuor tetrarchias, quarum unam, id est Galilæam, Herodes frater ejus obtinuit. Quæritur: quare non timuit Joseph ire in Galilæam sicut in Judæam, cum et ibi regnaret Archelaus? Sed melius potuit in Nazareth (quæ remota erat) latere quam in Jerusalem, ubi erat caput regni et assiduus Archelaus. \ft*\fk Secessit in partes. \fk*\ft Quod Christus illuc non transfertur ubi regnabat Archelaus, significat, quia illis abscondetur Christus, in quibus regnabit Antichristus.\ft*\f* \v 23 Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaræus vocabitur.\f + \fr 2.23 \fr*\fk Nazareth. \fk*\ft Nazareth, \ft*\fk germen novellum\fk*\ft vel \ft*\fk flos campi\fk*\ft interpretatur, de cujus radice germinis sanctus sanctorum ad significandum æternitatis suæ substantiam ascendisse legitur. Sicut ergo eligit tempus quo nasceretur et locum, ita et civitatem in qua coalesceret: cujus nomen indicio est, quod ipsa sanctitas, in sanctitate nutritus, sanctus sanctorum recte dicitur: unde et discipuli ejus prius Nazaræi dicti sunt, sed postea a Christo Christiani vocati sunt. Nazareth Galilææ quo transfertur, partem ejusdem gentis quæ fidem susceptura erat, significat: unde \ft*\fk flos\fk*\ft interpretatur: quia Ecclesia quo ardentius a terrenis ad cœlestia transmigrat, eo magis virtutum flore et germine abundat. \ft*\fk Per prophetas. \fk*\ft Prophetas pluraliter dicit, quia non habemus fixum de Scriptura exemplum: ostendit sensum non verba se sumpsisse. Vel eisdem verbis in Isaia juxta Hebraicam veritatem: \ft*\fk Nazaræus de radice ejus ascendet\fk*\ft Isa. 11..\ft*\f* \c 3 \p \v 1 In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ,\f + \fr 3.1 \fr*\fk In diebus autem. \fk*\ft Præterit multa, et transit ad prædicationem Joannis. \ft*\fk In diebus. \fk*\ft Non solum pueritiæ annos, sed omnes usque ad prædicationem Joannis comprehendit, id est, cum fere esset triginta annorum. Lucas significantius tempora exprimit: Anno quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris. \ft*\fk Prædicans. \fk*\ft Manifestavit se qui prius siluerat, baptizando, viam præparans Domino. \ft*\fk In deserto Judææ. \fk*\ft Quia Judæi a Deo deserti erant, quibus necessaria est pœnitentia, ut redeant.\ft*\f* \v 2 et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.\f + \fr 3.2 \fr*\fk Pœnitentiam. \fk*\ft Hoc præco nuntiat, quod post per seipsam Veritas; pœnitentia præcedit, sequitur promissio regni: qui vere pœnitet, in se præteritos errores, deinde erigit animum ad cœleste regnum. Si gratis in baptismo fit remissio, cur prædicatur pœnitentia? Sed triplex est modus pœnitentiæ. Primus, errores et omnia mala ante baptismum abrenuntiare et condemnare: quod necesse est ad Christum venturis. Secundus, post baptismum lapsos per pœnitentiam revocari. Tertius, quo sancti quotidie a talibus purgantur peccatis sine quibus vita non agitur. Pœnitere est ante acta deflere, et deflenda non committere. Pœnitentibus regnum cœlorum adesse dicitur. Non terrena, ut in veteri lege: et hoc per obedientiam Christi. Et hoc regnum cœlorum primus Joannes prædicavit: \ft*\fk Pœnitentiam agite. \fk*\ft Prima virtus est, per pœnitentiam perimere veterem hominem, et vitia odisse: quod qui non facit, non modo virtutes non comprehendit, sed nec etiam supplicia fugit. Pœnitentiæ virtus timore concipitur, qui est initium sapientiæ. Pœnitentia a puniendo, qua quisque punit quod illicite commisit. Pœnitentiam agere est dignos fructus pœnitentiæ facere. \ft*\fk Regnum cœlorum. \fk*\ft Id est Christus, per quem sancti regnant in cœlestibus. Vel Evangelium, quo invitat ad regnum. \ft*\fk Appropinquavit enim, \fk*\ft etc. Nisi appropinquaret, nemo redire posset: quia infirmi et cæci via (quæ est Christus) carebant: quam parans Joannes pœnitenti anteponit.\ft*\f* \v 3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: [Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus.]\f + \fr 3.3 \fr*\fk Vox clamantis. \fk*\ft Joannes vox, Christus verbum, qui clamat in Joanne: Nullum verbum sine voce auditur, nec vox sine intelligentia verbi valet. Vox viam verbo præparat, ut recipiatur. Unde: \ft*\fk Paravi lucernam Christo meo\fk*\ft Psal. 131.. \ft*\fk In deserto. \fk*\ft Forma pœnitentibus: locus conversationis, non frequentia hominum, sed desertum. Vestitus non mollis ad fluxum, sed asper: victus tenuis et inusitatus. Typice, desertum significat sanctorum vitam a mundi illecebris segregatam. \ft*\fk Viam Domini. \fk*\ft Via Domini ad cor dirigitur, cum sermo ejus diligenter auditur.\ft*\f* \v 4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre.\f + \fr 3.4 \fr*\fk Ipse autem Joannes. \fk*\ft Qui pœnitentiam prædicat, habitum pœnitentiæ prætendit. In eo vilitas vestis et cibi laudatur, quorum usus in divite arguitur. Ipse autem Joannes in semetipso erudit pœnitentes, et formam vitæ exhibet in deserto habitans, de locustis vivens, pilos cameli vestiens. Servus Dei non debet habere vestimentum ad decorem vel ad delectationem, sed tantum ad tegendam nuditatem. Inde Joannes pilis vestiebatur.\ft*\f* \v 5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem;\f + \fr 3.5 \fr*\fk Tunc exibat ad eum, \fk*\ft etc. Quia nisi quis a malis exeat, non abluitur. Unde apte sequitur: \ft*\fk Baptizabantur ab eo in Jordane: \fk*\ft qui \ft*\fk descensio\fk*\ft interpretatur, quia de superbia veteris hominis ad humilitatem confessionis et emendationis descendebant. Jam tunc enim baptizandis exemplum dabatur confitendi peccata et promittendi meliora.\ft*\f* \v 6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.\f + \fr 3.6 \fr*\fk In Jordane. \fk*\ft Quia in eo figura baptismi præcessit, et ex nomine descensum de superbia exigit, quod congruit baptizatis. \ft*\fk Confitentes. \fk*\ft Confessio peccatorum, conscientiæ est testimonium timentis Deum. Qui enim timet judicium Dei, peccata non erubescit confiteri. Perfectius timor solvit omnem pudorem. Confessio peccati pudorem habet, et ipsa erubescentia est gravis pœna. Ideoque jubemur confiteri peccata, ut erubescentiam patiamur pro pœna. Nam hoc ipsum pars est divini judicii.\ft*\f* \v 7 Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?\f + \fr 3.7 \fr*\fk Multos Pharisæorum, \fk*\ft etc. Hi sunt ex hæreticis Judæorum, et Pharisæi observationum et traditionum præferunt justitiam. Unde et Pharisæi, id est, divisi a populo per privatam justitiam dicuntur. Sadducæi, id est justi: vindicant enim sibi quod non sunt: hi negant resurrectionem, dicentes animam interire cum corpore: quinque libros Moysi recipiunt, prophetas respuunt. Hos venientes ad baptismum Joannes increpat: quia maxime indigebant correctione et pœnitentia. \ft*\fk Progenies viperarum, \fk*\ft etc., id est, venenati venenatorum filii: quia bonis invident eosque persequuntur, proximos lædunt ut patres eorum. Vipera patrem suum occidit, sic Judæi prophetas qui erant patres eorum.\ft*\f* \v 8 Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.\f + \fr 3.8 \fr*\fk Facite ergo fructus dignos. \fk*\ft BEDA. Quasi diceret: Quare prius venena non deponitis, ut sic ad baptismum, etc., usque ad gratia est quæ sentit, sentiens quærit sanctitatem.\ft*\f* \v 9 Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.\f + \fr 3.9 \fr*\fk Dico enim. \fk*\ft A carne retrahit, ut cogitent opera prædestinationis Dei. Prima sunt rudimenta fidei, credere Deum posse quidquid voluerit, ut omnia qui de nihilo creavit, possit de lapidibus vel de pulvere filios Abrahæ formare. \ft*\fk De lapidibus. \fk*\ft Demonstrative ad illos lapides quos Josue de Jordane transferre fecit, ad quos quasi digitum extendens ait. Josue duodecim lapides de medio Jordanis in terram transportari fecit, et alios ex terra in eodem alveo restitui: per quos excæcatio Judæorum et gentium ad lucem transformatio præsignatur. Vel gentiles lapides vocat: et est sensus: Ne gloriemini de semine carnis: quia hi tantum sunt filii Dei, qui per gratiam sunt illuminati et interius suscitati. Suscitare signanter dicit, quia Christus Saram, id est Ecclesiam, accepit, et suscitat per gratiam filios Abrahæ defuncto sine liberis, ne tantus patriarcha privaretur promissis. In cujus rei præsagium olim Deus de Sara genuit filium.\ft*\f* \v 10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.\f + \fr 3.10 \fr*\fk Jam enim securis. \fk*\ft Ne autem viderentur immunes, si se a talibus sacramentis separarent, comminatur. \ft*\fk Securis. \fk*\ft Christus, qui ex manubrio constat et ferro, id est, humanitate qua tenetur, et divinitate quia incidit. \ft*\fk Posita est: \fk*\ft quia etsi per patientiam exspectat, videt tamen quid est facturus. \ft*\fk Ad radicem. \fk*\ft Id est, finem Judaici populi, ut auferat de terra viventium eos qui in Christo non credunt. Vel, securis, sententia judicii, vel prædicatio Evangelii. \ft*\fk Ad radicem. \fk*\ft Nota non ad ramos, sed ad radicem. Cum enim filii malorum tolluntur, quid aliud quam rami infructuosæ arboris abscinduntur? Cum tota progenies simul cum parente tollitur, arbor radicitus abscinditur, ne quid remaneat unde iterum aliquid germinis oriatur. Radices sunt cogitationes, quibus plantati, vel sursum cœlo sustolluntur, vel ad ima inferni mittuntur. Arbor humanum genus: hujus rami, alii sunt aridi, id est, pagani incendio apti. Alii virides, sed sine fructu: ut hypocritæ, qui speciem sanctitatis prætendunt, sed intus vacui: alii fructuosi, sed venenosi, id est, hæretici: qui prædicando fructum pariunt, sed mortalem. Alii, id est, catholici, qui bonum fructum ferunt. \ft*\fk Omnis ergo arbor, \fk*\ft ut gentiles, hypocritæ, qui nullum, et hæretici, qui malum.\ft*\f* \v 11 Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.\f + \fr 3.11 \fr*\fk Ego quidem. \fk*\ft Ne videatur sua auctoritate minari, incipit aperire quantæ sit dignitatis: cujus præsentia comminatur, vel cujus beneficii persuadet: \ft*\fk Ego quidem baptizo vos in aqua. \fk*\ft Tantum corpora lavo, quia peccata solvere nequeo, ut sicut nascendo, prædicando, præcurro sic baptizando: ut pœnitentes, quos ego hoc signaculo ab impœnitentibus discerno, ad baptismum Christi dirigam. \ft*\fk Post me venturus est. \fk*\ft Et si moneo dignos fructus pœnitentiæ facere, superbiam abjicere: non tamen possum a peccatis solvere. \ft*\fk Fortior me est. \fk*\ft Quia ego baptizo in pœnitentiam, ille in remissionem. Ego spiritum habeo, ille dat. Ego regnum cœlorum prædico, ille dat. \ft*\fk Cujus non sum, \fk*\ft etc. Alii scribunt: Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. Potuit autem Joannes utrumque dicere, vel contextim vel diverso tempore: ut alius evangelista hoc, alius illud assumere. Omnes tamen verum narraverunt. Intendit autem in hoc ostendere excellentiam Christi et suam humilitatem. Vel secundum allegoriam. Calceamentum est incarnationis mysterium; corrigia, mysterii ligatura. Non ergo valet Joannes corrigiam solvere, quia incarnationis mysterium non sufficit investigare. Vel, Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus, id est, nomen sponsi mihi non usurpo, nec sponsus credi vel dici, sed amicus sponsi volo. Mos enim erat ut si quis eam quæ sibi competeret accipere in uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret qui ad hanc sponsus jure propinquitatis accederet. Joannes ergo, qui non sponsus, ait: Non sum dignus, etc. Ac si dicat. Ego redemptoris vestigia non valeo denudare: quia nomen sponsi non mihi usurpo. Vel simpliciter se humiliat, vel Evangelii sacramenta non est dignus circumferre prædicando, quod non sibi deputatum, apostolis est commissum. Non sum dignus explicare naturam Divinitatis ad humanitatem. Vel, non sum dignus Evangelii prædicationem portare, vel nomen sponsi usurpare. Joannes ut purus homo spiritum dare non poterat, quo remittitur culpa. Christus vero dat, quia Deus: et baptizat in verbo, de quo dicitur: \ft*\fk Et vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis\fk*\ft Joan. 15.; et alibi: \ft*\fk Mundans eos lavacro aquæ in verbo vitæ sanctificatæ\fk*\ft Ephes. 5.. \ft*\fk In Spiritu sancto. \fk*\ft Vel spiritu sanctificationis, et igne, id est probatione tribulationis. Vel spiritu in præsenti abluit: post, si quæ macula surrepit, igne purgatorio ad purum exuret: quod de levioribus credendum est peccatis. Unde in Levitico, super altare semper ignis missus de cœlo ardebat, id est, ignis divini amoris, qui omnes in Christo (id est, qui super altare offeruntur), quasi rebaptizat et exurit carnis eorum vitia.\ft*\f* \v 12 Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.\f + \fr 3.12 \fr*\fk Cujus ventilabrum. \fk*\ft Ventilabrum in manu est examen judicii quo discernuntur leves et vacui a fructu boni operis. \ft*\fk In manu, \fk*\ft quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. \ft*\fk Permundabit, \fk*\ft id est, quotidie a variis tentationibus mundat. Vel, \ft*\fk Permundabit, \fk*\ft dum ob manifesta peccata perversus de Ecclesia ejicitur, vel post mortem damnatur. \ft*\fk Paleas autem. \fk*\ft Paleæ de origine unde et triticum oriuntur, id est de semine, zizania vero de diversa. Paleæ ergo sunt qui fidei sacramentis imbuuntur, sed solidi non sunt: zizania vero qui et opere et professione secernuntur ab electis. De his dicitur: \ft*\fk Qui non credit, jam judicatus est, \fk*\ft et ideo non fit hic mentio de illis. \ft*\fk Inexstinguibili. \fk*\ft Quia non exstinguetur neque exstinguet cruciatos, sed æternaliter puniet. Dicitur autem ad differentiam illius de quo dicitur: \ft*\fk Igne nos examinasti\fk*\ft Psal. 65., etc.\ft*\f* \v 13 Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.\f + \fr 3.13 \fr*\fk Tunc venit. \fk*\ft Quando Joannes prædicabat et baptizabat, scilicet quando Jesus triginta erat annorum, ostendens nullum debere sacerdotem vel prædicatorem fieri nisi utilis ætatis. Sicut Joseph tricenarius regnum Ægypti suscepit. David regnum ea ætate inchoavit: Ezechiel prophetiam promeruit. Venit Jesus his de causis ut baptisma Joannis comprobaret, et ut (quia homo erat) omnem impleret justitiam et legis humilitatem: et ut aquas sanctificans, per columbam in lavacro, adventum Spiritus sancti ostenderet. Venit enim non necessitate ablutionis, sed ut nemo quantumlibet sanctus baptismi gratiam superfluam judicaret. \ft*\fk A Galilæa in Jordanem. \fk*\ft Galilæa, transmigratio: Jordanis, descensus. Qui ergo vult baptizari transmigret a vitiis, et descendens humilietur.\ft*\f* \v 14 Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? \v 15 Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.\f + \fr 3.15 \fr*\fk Sine modo. \fk*\ft Sine modo me a te baptizari, ut postea quod a me quæris in spiritu baptizeris. Sicut enim decet dare exemplum implendæ omnis justitiæ, ut discant omnes neminem sine unda baptismi esse perfectum. \ft*\fk Tunc dimisit. \fk*\ft Cum tali ordine cognovisset implendam justitiam. Dimisit, quia vere est humilitas, quam non deserit comes obedientia. Spiritus in momento eum docuit, quod prius nescivit et ideo quod prius timuit humiliter, devotus implevit.\ft*\f* \v 16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.\f + \fr 3.16 \fr*\fk Baptizatus autem. \fk*\ft Christus aquas baptismi sanctificavit: quia cujus est creare, ejusdem est et sanctificare. Sicut homo constat duobus, id est, corpore et anima, ita duobus renascitur: aqua quæ purgat sordes et consepelit Christo: et igne spiritus quo conflagranti ad cœlum rapimur. Sic Ecclesia post baptismum culmen virtutum quibusdam incrementis appetit, ut Christus baptizatus de aqua ascendit. Sic post baptismum ascendunt, qui ad virtutes proficiunt: et qui prius carnales et filii Adæ, fiunt spirituales et filii Dei. \ft*\fk Aperti sunt, \fk*\ft etc. Et hoc ad impletionem justitiæ. Non enim tunc primum sibi patuere cœlestia vel Spiritus sanctus est datus: sed nobis per acceptum baptismum aditum cœli patere, et Spiritum sanctum dari monstravit. Quod enim cœli aperti, quod Spiritus sanctus venit, quod vox Patris insonuit, etc., hæc mystica insunt nobis. Patet renatis aditus in cœlum per Christum, qui per Adam clausus fuit. \ft*\fk Sicut columbam. \fk*\ft Verum corpus formatum ad horam habuit in specie columbæ: quia aliter spiritus ab hominibus videri non posset sicut columba, non quia vera columba esset, sed quia spiritus in corporali specie, non tamen ipse corpus. Ita de hac figura sentitur sicut de aliis in quibus Deus apparuit: quæ expleto officio resolvebantur. Bene spiritus in columba quæ simplex et mansueta descendit, ut et suæ naturæ simplicitatem, et eum in quem descendebat, mitem misericordiæ præconem datoremque indicaret. Similiter omnes baptismo renati septem virtutibus in columba significatis debent repleri. Columba a malitia fellis est aliena, in quo prohibemur ab ira. Nullum ore vel unguibus lædit, in quo notatur innocentia. Nec minimas aviculas invadit, in quibus aliæ aves se et pullos suos nutriunt: in quo prohibemur a rapina. Puro pascitur grano: in quo notatur abstinentia, alienos tanquam pullos suos fovet, ecce charitas. Gemitum dat pro cantu, ecce compunctio. Super aquas sedet ut accipitrem prævisa in aquis umbra declinet: ecce sollicitudo. In columba super Dominum spiritus apparuit: quia venit nos per mansuetudinem colligere. Super discipulos in igne quos ad consumendam rubiginem peccati contra seipsos veniebat accendere. Adam peccando cœlum amisit, Christus a Spiritu sancto per columbam glorificatus apparuit: flammam vibrantem quæ viam prohibuit aqua baptismi exstinxit: quia aqua est contraria igni. \ft*\fk Complacui. \fk*\ft Id est, bene placitum meum constitui, ut tu in quo nihil nisi bonum placeas, et per te alii non in se, sed in te, id est, tibi fide et claritate uniti placeant.\ft*\f* \v 17 Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. \c 4 \p \v 1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.\f + \fr 4.1 \fr*\fk Tunc Jesus. \fk*\ft Post baptismum, quia nulla est mora a tentatione: Ut mox doceat baptizatos de mundo exire, in quiete Deo vacare: sic filii Isræl post transitum maris per desertum ascendunt, et manna comedunt donec veniant ad terram promissionis. \ft*\fk Tunc Jesus ductus est, \fk*\ft etc. RAB. Hic est ordo rectæ conversationis, ut post acceptam Spiritus sancti gratiam contra diabolum arctius accingamur: ea via Samaritanus descendit, quia carne indutus easdem tentationes sustinuit. \ft*\fk Spiritui\fk*\ft Sancto, qui quos replet ad pugnam mittit fortes. Sine hoc spiritu qui ad pugnam vadit, cito cadit. \ft*\fk Ut tentaretur a diabolo. \fk*\ft Non tentatur a diabolo, nisi quia ad desertum exierit, id est, bono studere cœperit.\ft*\f* \v 2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.\f + \fr 4.2 \fr*\fk Et cum jejunasset. \fk*\ft BEDA. Jejunat ut tentetur, tentatur quia jejunat, et exemplum jejunandi nobis dat, etc., usque ad et sic quandiu hic sumus, semper peccata ploremus: quia hoc numero præsens vita ostenditur. LEO. Dum per varias actiones vitæ hujus sollicitudo distenditur, necesse est de mundano pulvere, etc., usque ad ut in cujus sumus resurrectione conresuscitati, in ipsius inveniamur passione commortui. \ft*\fk Postea esuriit. \fk*\ft Hoc est vere humanitatis: et per hoc est occasio tentandi. Latet potestas, patet infirmitas.\ft*\f* \v 3 Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.\f + \fr 4.3 \fr*\fk Et accedens. \fk*\ft Quia esuries est signum infirmitatis. Et sic nobis in abstinentia non deest tentatio. Per exteriorem infirmitatem Christum tentat in quo nullam legem peccati inveniebat. \ft*\fk Si Filius \fk*\fk Dei es. \fk*\ft Aliud horum explorantis est, aliud tentantis, dum Deum confiteri videtur, et hujusmodi illudere conatur. Sic enim tentat ut exploret quod veretur. Sic explorat, ut tentando decipiat. \ft*\fk Si Filius Dei es. \fk*\ft Noverat Filium Dei venisse in mundum, seu per prophetas seu per angelos nuntiantes, seu per Joannem demonstrantem: sed quia humilia in eo videbat, quod de Deitate suspicatus est, ex superbia ei in dubium venit. Unde et callide exquirit: Nec indignum fuit Christum tentari qui venerat occidi, ut tentationes superando nobis potestatem daret superandi tentationes, sicut sua morte abstulit nostram mortalitatem. RAB. Christus non nisi post baptismum se tentari permisit, insinuans ad se euntes graviores passuros, etc., usque ad Christus vero sola suggestione tentatus fuit: quia delectatio peccati mentem ejus non momordit.\ft*\f* \v 4 Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.\f + \fr 4.4 \fr*\fk Scriptum est. \fk*\ft Non utitur potestate, sed Scripturarum auctoritate, docens nos magis doctrina quam miraculis pugnare. \ft*\fk Non in solo pane vivit homo. \fk*\ft Quasi: Persuasio tua tentatio est: quia agis de cibo corporis, et non de cibo mentis. Inferior pars hominis pane sustentatur, alia verbo Dei reficitur: quia vero agis de inferiori, patet quod tentator sis. \ft*\fk Sed in omni verbo, \fk*\ft etc. Omne verbum charitas, in qua complentur omnia quæ procedunt de ore Dei, quia cujuscunque ministerio dicantur, non ejus sunt, sed Dei: sed si adversum quid inseritur, hoc non est Dei. De uno verbo, id est, sapientia Dei procedit quidquid loquuntur sancti qui sunt os ejus.\ft*\f* \v 5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,\f + \fr 4.5 \fr*\fk Tunc assumpsit. \fk*\ft Prima et ultima tentatio in deserto, media quoque historialiter, ultima fuit postquam regressus est Jerusalem. Quia Matthæus non secundum ordinem historiæ, sed secundum tentationem Adæ prosequitur: Lucas vero ut res gesta est. Quia ex responsione Christi victus et incertus remansit: post primam ad secundam accessit tentationem. Quod permisit se assumi, non infirmitas fuit, sed patientia: in diabolo vero non virtus, sed superbia. Nota hæc omnia corporeis sensibus esse completa. Nec mirum si se permisit circumferri: si sic accipitur assumptio, qui permisit se crucifigi. \ft*\fk Supra pinnaculum. \fk*\ft RAB. In Palæstina desuper plana erant tecta, et ibi erat sedes doctorum, unde, etc., usque ad ostendit ut cuicunque bona et alta imperanti obediamus, sed præcipitare volenti contræamus. \ft*\fk Si filius. \fk*\ft BEDA. In omnibus tentationibus hoc agit, ut intelligat, etc., usque ad in specie hominis diabolum apparuisse verisimile est. \ft*\fk Mitte. \fk*\ft Hæc vox convenit illi, qui omnes præcipitare satagit: in quo infirmus ostenditur, quod nulli nocere possit, nisi prius ille se deorsum miserit. Suggerebat enim, ut aliquo signo exploraret quantum apud Deum posset. Sed nemo debet tentare Deum, quando habet ex humana ratione quid faciat. Unde quamvis omnia posset, ait tamen suis: \ft*\fk Si persecuti vos fuerint in civitate ista, fugite in aliam. \fk*\ft Et ipse idem fugit et abiit et latuit. Nunc autem poterat aliter de templo descendere, quam per jactantiam se præcipitare. Postquam deficit humana ratio, commendet se homo Deo, non tentando, sed devote confitendo. \ft*\fk Quia angelis suis mandavit de te. \fk*\ft BEDA. Quod bene dicitur de corpore, diabolus male interpretatur de capite, etc., usque ad sed de auxilio angelorum quasi ad infirmum loquitur, de sua conculcatione tacet.\ft*\f* \v 6 et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. \v 7 Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. \v 8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,\f + \fr 4.8 \fr*\fk Iterum assumpsit. \fk*\ft Hæc tentatio ordine præcessit, sed narratur præpostero, secundum quod factum est Adæ. \ft*\fk Ostendit, \fk*\ft etc. Non quod visum ejus qui omnia videt ampliaverit, sed vanitatem mundanæ pompæ quam amabat, quasi speciosam, etc., usque ad Non quod eam concupiscentiæ oculo intueretur sicut nos, sed sic hæc ostensio fuit in mente, sicut medici vident morbos sine læsione.\ft*\f* \v 9 et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.\f + \fr 4.9 \fr*\fk Hæc omnia tibi dabo. \fk*\ft Hæc de arrogantia dicit: non quod totus mundus suus sit. A principio quod Dei erat ut sibi usurparet diabolus laboravit: unde ut in eis coleretur, idola invenit. In his tribus notantur gula, avaritia, superbia. RAB. Lucas avaritiam mediam ponit, ultimam superbiam, etc., usque ad in his tribus omnia genera tentationum comprehenduntur.\ft*\f* \v 10 Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.\f + \fr 4.10 \fr*\fk Scriptum est. \fk*\ft David Goliam tribus lapidibus de torrente prostravit, et Christus diabolum tribus testimoniis de lege. \ft*\fk Dominum Deum tuum. \fk*\ft Hoc vel ad diabolum dicitur: non quia ex devotione sit impleturus sed ut, econtra, quam ipse moliebatur scriptum ostendatur quod non ipse, sed Deus sit adorandus: vel, non diabolo, sed sibi secundum humanitatem et cuilibet homini hoc præceptum esse insinuat. Similiter, et illud: \ft*\fk Non tentabis Dominum Deum tuum, \fk*\ft scilicet Filium et Patrem et Spiritum sanctum, qui est unus Deus. Deus adoratur, et specialiter ei propter se servitur. Hic ostenditur, quod homo Christus, ut Deus et Dominus sit adorandus ex debito. \ft*\fk Servies. \fk*\ft Græce: enim servitus dicitur. Servitus communis Deo et homini et cuicunque, Græce dicitur. Illa vero quæ soli Deo debetur, latria dicitur: unde idololatria, quæ quod soli Deo debet, idolis dat. Nota diabolum in his vinci in quibus Adam vicit. Quem de gula tentavit, dum de ligno vetito gustare rogavit. De vana gloria, cum dixit Gen. 3.: \ft*\fk Eritis sicut dii. \fk*\ft De avaritia, cum ait: \ft*\fk Scientes bonum et malum.\fk*\f* \v 11 Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.\f + \fr 4.11 \fr*\fk Accesserunt. \fk*\ft Non quasi tunc primum adeuntes, sed agonem Domini procul aspicientes, ne videatur eorum præsidio eguisse vel vicisse. Sed ut ille victus abiit, parati ad obsequium venerunt. Sicut in hoc agone militia nostra præstruitur, ita in obsequium angelorum gloriosa remuneratio docetur.\ft*\f* \v 12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam:\f + \fr 4.12 \fr*\fk Cum autem audisset. \fk*\ft RAB. Hic Matthæus, sicut Marcus et Lucas, prætermittit primum adventum Domini in Galilæam, postquam, etc., \ft*\fk usque ad, Hoc fecit initium signorum Jesus. \fk*\ft Et iterum: \ft*\fk Nondum Joannes missus erat in carcerem. \fk*\fk Joannes, \fk*\ft etc. Quod erat propter Evangelium. Jesus hoc idem perfectius prædicans ad tempus cedit et fugit, ut sit exemplum suis. \ft*\fk In Galilæam. \fk*\ft Duæ sunt Galilææ: una dicitur Judæorum, altera gentium propter inhabitationem gentium, quam partem dedit Salomon regi Tyri qui gentes ibi posuit.\ft*\f* \v 13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim:\f + \fr 4.13 \fr*\fk Nazareth. \fk*\ft RAB. Unde Christus Nazaræus dicitur, vicus est in Galilæa juxta montem Thabor, etc., usque ad quia in medio gentium ad dilatandum verbum Dei fortiter consistit, ut credentibus refugium periclitantibus ostendat fidei portum.\ft*\f* \v 14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam: \v 15 [Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium:\f + \fr 4.15 \fr*\fk Terra Zabulon. \fk*\ft ID. Quod primo positum est prætermittit evangelista; scilicet: \ft*\fk Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim\fk*\ft Isa. 9.: sicut et quod in medio est, etc., usque ad sed pro figura eorum qui vocandi sunt de gentibus, ea quæ gentium est hic memoratur.\ft*\f* \v 16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.]\f + \fr 4.16 \fr*\fk Populus. \fk*\ft AUG. Populus iste qui prior ductus est in captivitatem, et in tenebris vitiorum erat, prior lucem prædicationis Christi vidit. Deinde in omnes Evangelium disseminatum est. Unde sequitur: \ft*\fk Habitantibus in regione. \fk*\fk Umbræ mortis. \fk*\ft Mors est in inferno. Umbra hujus mortis sunt peccata, quæ nunquam sine morte. Qui ergo vult fugere mortem, vitet umbram.\ft*\f* \v 17 Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.\f + \fr 4.17 \fr*\fk Exinde. \fk*\ft Postquam baptizatus est. Baptismus idoneos facit ad prædicandum. \ft*\fk Exinde, \fk*\ft id est, tradito Joanne: quia lege desinente sequitur Evangelium, ut auroram sol. Humilis magister qui doctrinam discipuli non impedit, sed exspectat donec consummet cursum suum. In quo docet, ne quis ab inferiore persona sermonem contemnat. Unde Apostolus. \ft*\fk Si cui revelatum fuerit, prior taceat. \fk*\fk Pœnitentiam agite. \fk*\ft Eadem quæ præco prædicat: ut ostendatur non alius quam qui in voce clamaverat. Christus enim verbum quod clamat in Jordane organo et in omnibus qui ab initio aliquid divinitus dixerunt: et tamen iste solus vox, quia per eum præsens verbum ostenditur quod alii longe nuntiaverunt. Inter enim vocem et verbum nihil est medium, sed ut vox sonuit, mox verbum percipitur: sicut Joannes clausus destitit: Christus virtutibus claruit. Unde Joannes est figura prophetarum et legis, qui vere sunt vox clamantis sapientiæ Dei, quorum Joannes est finis, quibus cessantibus solum verbum, quod in eis sonuerat, per se ostenditur. RAB. Hæc prædicatio Christi in Capharnaum coruscantibus miraculis incepta, dicitur, etc., usque ad Baptista incarcerato prædicare incepit.\ft*\f* \v 18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),\f + \fr 4.18 \fr*\fk Qui vocatur Petrus. \fk*\ft Vel quando primum Andræas adduxit eum, hoc nomen inditum est ei, dum dicitur: \ft*\fk Tu vocaberis Cephas\fk*\ft Joan. 1., quod interpretatur \ft*\fk Petrus: \fk*\ft quanquam hic videtur de futuro promittere. Vel quando confessus est: \ft*\fk Tu es Christus Filius Dei vivi, \fk*\ft dictum est ei: \ft*\fk Tu es Petrus et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam\fk*\ft Matth. 16.. BEDA. Petrus, \ft*\fk agnoscens: \fk*\ft Andræas, \ft*\fk virilis: \fk*\ft quod doctoribus convenit: quia hi soli, etc., usque ad quia vero primus homo inobediens exivit, secundus obediens ingressus est RAB. Matthæus dicit post habitationem Capharnaum discipulos vocasse. Joannes dicit, etc., usque ad ante autem quam veniret Jesus in Cana Galilææ, Andræas Petrum adduxit, sed nondum discipuli. \ft*\fk Mittentes rete. \fk*\ft Quia quos sæpe terrenis lucris inhiare considerat, cœlestibus desideriis advocat, et per eos retibus Evangelii, alios de profundo iniquitatis eripit, unde subdit: \ft*\fk Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum\fk*\ft Joan. 1..\ft*\f* \v 19 et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.\f + \fr 4.19 \fr*\fk Piscatores. \fk*\ft Piscaturus per piscatoria vadit loca. Mystice. Cum incarnatus carnem suscepit, divinitus vidit in mari mundi spirituales piscatores: et aliis quid essent ostendit, quos ab æterno prævidit.\ft*\f* \v 20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.\f + \fr 4.20 \fr*\fk Continuo. \fk*\ft Perfecta obedientia est sua imperfecta relinquere. Relictis retibus: quia et si postea resumunt, non cupiditate et proprietatis amore. In his datur forma volentibus sequi. Mutatur intentio non piscatio, mutantur retia in doctrinam, cupiditas in amorem animarum: fit mare sæculum, navis Ecclesia, pisces boni et mali homines.\ft*\f* \v 21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos.\f + \fr 4.21 \fr*\fk Vidit alios duos. \fk*\ft Ecce in his quatuor numerus evangelistarum præfiguratur, qui animas a mundo extrahunt de quatuor partibus mundi. Bini et bini vocantur, quia charitas non nisi inter duos est. Vocatio dicitur: Vel secundum electionem gratiæ. Unde dicitur: \ft*\fk Quos vocavit\fk*\ft Rom. 8., etc. Vel secundum illud: \ft*\fk Multi sunt vocati\fk*\ft Matth. 10.. AUG. Quæritur quomodo Matthæus et Marcus dicant binos vocasse Jesum: primo Petrum et Andræam, etc., usque ad ideo autem piscatores illitteratos misit prædicare, ut fides in virtute Dei, non eloquentia hominum putetur. \ft*\fk Zebedæi et Joannem. \fk*\ft Zebedæus fugitivus, id est, diabolus. Jacobus, supplantator qui adjuvatur a Joanne, id est, a gratia Dei. \ft*\fk Et vocavit eos. Illi autem, \fk*\ft etc. Vocavit et alios, sed sufficit nominare istos.\ft*\f* \v 22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. \v 23 Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.\f + \fr 4.23 \fr*\fk Et circumibat Jesus totam Galilæam. \fk*\ft Coadjutoribus vocatis prædicationi insistit, docens impigrum esse debere doctorem. \ft*\fk Docens in synagogis. \fk*\ft Docens de moribus, vitæ activæ subditos. Prædicans de futuris vitæ contemplativæ perfectis. Docens naturales justitias, castitatem scilicet et humilitatem et similia quæ homo naturaliter habet. Prædicans Evangelium regni. Ad Evangelium pertinet mysterium justitiæ, bonum initium, beatitudinis promissio, peccatorum remissio, adoptio, resurrectio, cœlestis hæreditas, angelorum societas. \ft*\fk In synagogis. \fk*\ft Nec otiosus doctor in vacuum discurrat, sed ubi sunt plures prædicet. \ft*\fk Evangelium. \fk*\ft Quia justitia est molestia viventi in carne, labor justitiæ non suscipitur, nisi merces operis exspectetur. Ideo Christus evangelizat beatitudinem, ut excitet ad boni operis patientiam. \ft*\fk Et sanans. \fk*\ft Curare languorem et infirmitatem non fuit magnum, cum postea morituri. Sed ideo factum, ut sic erigerentur ad regnum. Moraliter instruens prædicatores etiam terrena subsidia subditis ministrare, et sic ad regnum trahere.\ft*\f* \v 24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos:\f + \fr 4.24 \fr*\fk Et abiit opinio. \fk*\ft BEDA. Opera salutis sine fama boni odoris non satis relucent auditoribus, nec fama sine opere proficit: sine quibus, etc., usque ad curat corpora, ut paratius audiant invisibilia. Aliter parum erat mox morituris curam impendere.\ft*\f* \v 25 et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.\f + \fr 4.25 \fr*\fk Secutæ sunt. \fk*\ft AUG. Quadripartitæ turbæ, scilicet. Alii, etc., usque ad alii, per invidiam volentes eum accusare et in aliquo capere.\ft*\f* \c 5 \p \v 1 Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus,\f + \fr 5.1 \fr*\fk Videns autem Jesus. \fk*\ft AUG. Huic rei consentit Lucas dicens: \ft*\fk Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare\fk*\ft Luc. 6., etc. Sed Lucas dicit, etc., usque ad non enim omnes omnia possunt: quod verius putatur quamvis idem utriusque simul possit videri factus. \ft*\fk Ascendit. \fk*\ft Docens suos ascendere nec in turba remanere: altiorem docturus justitiam, quam illam quæ est Scribarum et Pharisæorum. Ascendit ipse mons in montem, ut altiora virtutum culmina doceret, et Ecclesiam supra quam sedet prædicans præceptum Domini sublimius erigendam ostenderet quam eadem doctrina usque ad finem sæculi plenius erudiret. Apostolos præeminentius abducit, ut a monte prius suscipiant montes pacem populo. \ft*\fk Sedisset. \fk*\ft Sessio humanitatis per quam cognoscitur. Unde: \ft*\fk Et mundus eum non cognovit, \fk*\ft ante incarnationem. \ft*\fk Accesserunt. \fk*\ft Ut vicinius audiant, qui ad implendum animo properant.\ft*\f* \v 2 et aperiens os suum docebat eos dicens:\f + \fr 5.2 \fr*\fk Et aperiens. \fk*\ft Apertio oris profunditatem significat sacramenti. Quasi abyssum, quasi thesaurum aperuit, quasi fluvium paradisi. In hoc monte Novum Testamentum in cordibus filiorum scribit, incipiens a beatitudine qui in monte Sinai Vetus Testamentum in lapidibus servis dedit incipiens a terrore. AUG. Sermonem quem locutus est Dominus noster in monte, sicut in Evangelio, etc., \ft*\fk usque ad, Omnis qui audit verba mea hæc et faciat, assimilabo eum viro sapienti\fk*\ft Matth. 7..\ft*\f* \v 3 Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum.\f + \fr 5.3 \fr*\fk Beati. \fk*\ft GREG. NYSS. Beatitudo, ut mea fert opinio, comprehensio est omnium earum rerum quæ, etc., usque ad miseria enim est in acerbis et tristibus nostraque voluntate non occidentibus casibus et calamitatibus ærumna. \ft*\fk Beati pauperes. \fk*\ft Sententiarum numerus diligenter est attendendus. Incipit enim beatitudo ab humilitate. HIER. \ft*\fk Beati pauperes spiritu. \fk*\ft Quia non necessitas sed fides, et devotio paupertatis beatos facit, etc., usque ad sicut initium sapientiæ timor Domini, sic paupertas est principium beatitudinis. CHRYSOST. Pauperes spiritu sunt humiles et contriti corde. Spiritum autem hic animam et voluntatem dixit. Quoniam autem multi sunt humiles non spontanei, sed astricti necessitate, primos vocat beatos.\ft*\f* \v 4 Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.\f + \fr 5.4 \fr*\fk Beati mites. \fk*\ft Mites sunt qui malis moribus dominantur: perfecta virtus est morum possessio. THEOPH. Mites sunt, non qui prorsus non irascuntur, etc., usque ad sic doctrina viri per patientiam dignoscitur. \ft*\fk Possidebunt terram. \fk*\ft AUG. Illam terram ego credo de qua in Psalmo dicitur: \ft*\fk Spes mea es tu, portio mea in terra viventium\fk*\ft Psal. CLXI.\ft*\f* \v 5 Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.\f + \fr 5.5 \fr*\fk Beati qui lugent. \fk*\ft Pro suis vel aliorum peccatis, qui est ab irriguo inferiori, sed qui fit ab irriguo superiori est ex desiderio cœlestis patriæ. Ille lavat præsentes sordes, hic accendit acrius æternorum amatores. Qui autem peccata deposuit, mores mansuetudine correxit, flevit etiam, jam potest esurire et sitire justitiam, quod prius non poterat. Hæc virtus sine spiritu fortitudinis non impletur: quia per eum esuriendo ad satietatem quandoque veniemus. \ft*\fk Beati qui lugent. \fk*\ft Restat post prædicta ruinarum colluvionem luctu purgare. Luctus pro peccatis vel pro desiderio cœlesti consolationem meretur et non alius. Hi scientiæ spiritu illustrantur, ut sciant quibus malis involvantur. HILAR. Lugentibus non orbitates, aut contumelias, aut damna mœrentibus, sed peccata vetera flentibus, et criminum quibus obsordescimus conscientia ærumnosis, hæc sedula in cœlo consolatio præparatur.\ft*\f* \v 6 Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur.\f + \fr 5.6 \fr*\fk Beati qui esuriunt. \fk*\ft Amatores verbi boni, quibus non satis est quod justi sunt, sed semper sitiunt opus justitiæ. Justitia est sua cuique tribuere, sibi, et proximis, et Deo. Hæc justitia non plene implebitur, donec Deus sit omnia in omnibus: ideo hic possumus esurire, non saturari. Justitiæ lumen est misericordia, misericordiæ virtus justitia; hæc misericordia eget spiritu consilii, sine quo nemo circumspecte miseretur. Initium est sui misereri, finis est pro alio mori. Ordo enim est miserendi ut unusquisque incipiat a se. Finem Christus insinuat, pro peccatoribus mortuus ex misericordia.\ft*\f* \v 7 Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.\f + \fr 5.7 \fr*\fk Beati misericordes. \fk*\ft Misericordia nascitur de præcedentibus, quia si præcesserit vera humilitas et animus mansuescat, et suos et aliorum casus fleat, et justitiam esuriat, post nascitur vera misericordia. Tunc enim miserias alienas faciet suas et pro viribus juvabit: et si juvandi facultas deest, compassio non deerit: \ft*\fk Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est\fk*\ft Luc. 6., id est, ad hoc misereamini ad quod et Deus, ut bonitas redundet in omnibus: misericordia sine justitia remissio et tepiditas; justitia sine misericordia severitas et austeritas dicitur.\ft*\f* \v 8 Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. \v 9 Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.\f + \fr 5.9 \fr*\fk Beati pacifici. \fk*\ft RAB. Pacifici sunt qui omnes motus animi componunt et rationi subjiciunt, quia his nihil repugnat qui similes patri, etc., usque ad cum autem Deus erit omnia in omnibus, tunc beatitudo adoptionis dabitur.\ft*\f* \v 10 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum.\f + \fr 5.10 \fr*\fk Beati qui persecutionem. \fk*\ft In prædictis septem est perfectionis ostensio et probatio. Qui prædicta habent, pati possunt persecutionem: et recte tenet prædicta quæ accepit qui pro eis paratus est mori.\ft*\f* \v 11 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:\f + \fr 5.11 \fr*\fk Beati estis cum maledixerint. \fk*\ft Hucusque generaliter sententias posuit quasi ad absentes, cum et ad præsentes pertinerent, nunc ad eos verba convertit (quamvis et hoc aliis conveniat), prædicens quanta pro nomine ejus essent passuri: quia dignitatem gradus eorum eis intimare volebat dicens: \ft*\fk Vos estis sal terræ, vos estis lux mundi; \fk*\ft ut ex tristibus humilitatem, ex lætis acciperent consolationem. \ft*\fk Maledixerint. \fk*\ft Antiqua translatio habet: \ft*\fk Cum oderint vos homines, et dixerint omne malum, et expulerint. \fk*\ft Idem tamen sensus in nostra, cum maledieta ex odio cordis fiant. Qui gloriam cœli optat, non timet opprobrium in terra; quantum quisque de laude hominum lætatur, tantum de opprobrio tristatur. Quem laus extollit, vituperatio deprimit: ubi quis quærit laudari tantum apud Deum, non timet confundi in conspectu hominum. \ft*\fk Mentientes. \fk*\ft Hoc addit ne glorietur de quo vere mala dicuntur. Etiam addit: \ft*\fk Propter me, \fk*\ft quia aliquando falsa dicuntur, quod accedit temeritate hominum, non tamen propter Christum hoc patiuntur, quem non sequuntur.\ft*\f* \v 12 gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.\f + \fr 5.12 \fr*\fk Quoniam merces vestra copiosa est in cœlis. \fk*\ft Non in volubilibus, cum non in rebus volubilibus merces æterna esse debeat, sed in spiritualibus firmamentis, ubi habitat sempiterna justitia. Jam ergo sentiunt hanc mercedem qui spiritualibus bonis gaudent. Sed perficietur cum mortale hoc induet immortalitatem. \ft*\fk Sic enim persecuti, \fk*\ft etc. Temperat exemplo rigorem passionis. Tribus modis fit persecutio: odio cordis, dictis, factis.\ft*\f* \v 13 Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.\f + \fr 5.13 \fr*\fk Vos estis sal terræ. \fk*\ft Hic jam ostenditur apostolorum officium, scilicet quod sunt sal terræ et lux mundi. Hoc specialiter ad apostolos, qui prædictis virtutibus, paupertate scilicet et aliis, debent ornari, ut sint sal optimum condientes alios doctrina, et vitæ suæ exemplo. Sal, salus a corruptione. Unde propheta: \ft*\fk Posui te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extrema terræ. \fk*\fk Quod si sal, \fk*\ft etc. Id est, si vos, per quos alii condiendi sunt, adversis vel prosperis cesseritis: per quos a vobis error auferetur, cum vos Deus tollere aliis elegerit? Ad nihilum valet: quia (ut alius evangelista ait) nec terræ utilis est quam suo injectu germinare prohibet, nec sterquilinio quod non fecundare sinit. Sic qui retro vadit, nec ipse fructum fert, nec alios valet excolere, sed ab Ecclesia ejicitur, et in hæc verba ridetur: \ft*\fk Hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare. Si sal evanuerit\fk*\ft Luc. 4.. Id est, si timore vel cupidine doctor saporem sapientiæ omiserit, per quem fatuitas ejus emendabitur? Hoc solis apostolis convenit: Quod sequitur, omnibus magistris: \ft*\fk Ad nihilum valet ultra, \fk*\ft etc. In fine de omnibus concludit sic: \ft*\fk Nisi abundaverit justitia, \fk*\ft etc. \ft*\fk Et conculcetur ab hominibus. \fk*\ft Sanctus et verus minister Christi, etsi a malis ridetur, conculcari non potest, quia mente fixus in cœlo manet.\ft*\f* \v 14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,\f + \fr 5.14 \fr*\fk Vos estis lux mundi. \fk*\ft Prius sal quam lux, quia prius vita quam doctrina: vita ducit ad scientiam veritatis. Qui Deum timet, scientia non caret. \ft*\fk Lux mundi. \fk*\ft Alia causa est quare non debent deficere: quia illuminati a Christo verbo et exemplo: quocunque illati mundanis lucem fidei et scientiæ debent ministrare. Et sicut (quia sunt sal) debent corruptionem pellere: sic et tenebras (quia lux sunt) fugare. \ft*\fk Non potest civitas, \fk*\ft etc. Quia apostoli fundamenta sunt, apte civitas dicuntur. \ft*\fk Supra montem. \fk*\ft Locus montem justitiæ innuit, qui excelsus est, quo propalamini ne vos abscondatis. Non enim facultas subterfugiendi vel clam aliquid faciendi; ideo subditos misericorditer intus consilio regite, et extra contra adversarios pro justitia pugnando defendite: quod pertinet ad spiritum consilii et fortitudinis.\ft*\f* \v 15 neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.\f + \fr 5.15 \fr*\fk Neque accendunt lucernam. \fk*\ft Domesticis exemplis docet, ne celent lucem verbi sibi commissam. Non accendunt, id est, non ideo data est doctrina prædicationis ut celent eam et subjiciant servituti corporis, dum aliqua timent. Sed corpus suum ministerio Dei subjiciant, ut per vocem et cætera corporis officia lux excellentior cæteris appareat. Unde dicitur I Cor. 9.: \ft*\fk Castigo corpus meum, \fk*\ft etc. Vel, Christus lucernam accendit, dum testam humanæ naturæ flamma suæ divinitatis implevit: quam nec credentibus abscondit, nec modio, id est mensura legis, vel terminis unius gentis inclusit. Sed super candelabrum, id est, Ecclesiam fidem suæ incarnationis affixit, ubi omnes possint intueri, qui in domo, id est, Ecclesia sunt vel mundo. Unde subdit: \ft*\fk Sic luceat, \fk*\ft etc. \ft*\fk Candelabrum. \fk*\ft Sicut lucerna Christus, candelabrum crux est, super quam erat levandus. Candelabrum Ecclesia, quæ verbum vitæ præsentis bajulat.\ft*\f* \v 16 Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.\f + \fr 5.16 \fr*\fk Sic luceat, \fk*\ft etc. Et hæc omnia ita agite, ut non finem boni operis in laudibus hominum constituatis. \ft*\fk Ut videant, \fk*\ft etc. Opera requiro, ut videantur, et sic doctrina confirmetur: et hoc non ad gloriam vestram.\ft*\f* \v 17 Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.\f + \fr 5.17 \fr*\fk Nolite putare. \fk*\ft Postquam hortatus est omnia pati pro veritate, et non celare, et gloriam Dei facere, incipit docere quid docturi sint. Quasi diceret: Quid est quod vetas abscondi, pro quo jubes omnia pati? an est aliquid contra legem? \ft*\fk Non veni solvere legem, sed adimplere, \fk*\ft vel faciendo quod dicit, vel supplendo quod deerat et imperfectum erat.\ft*\f* \v 18 Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.\f + \fr 5.18 \fr*\fk Iota. \fk*\ft BEDA. Hic ostenditur, quod quæ minima putantur in lege, sacramentis spiritualibus plena sunt, et omnia, etc., usque ad quia iota decem significat, id est decalogum, cujus apex est Evangelii perfectio. \ft*\fk Omnia fiant. \fk*\ft Spiritualiter impleantur, vel imperfecta perficiantur, et significantia, id est impletione, consummentur.\ft*\f* \v 19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.\f + \fr 5.19 \fr*\fk Qui ergo solverit, \fk*\ft etc. Minima sunt crux Christi et passio, quam qui erubescit minimus est; qui confitetur magnus. Vel Pharisæos notat, qui mandata Dei dimiserunt pro suis traditionibus, quæ nihil valent, dum vel minimum, quod in lege est, prætereunt. Moraliter autem solvit qui non implet, sed tenet sicut infirmis data sunt. Vel qui non intelligit spiritualiter. Solvere, non est agere, quod recte intelligit, vel non intelligere quod non depravat, aut minuere integritatem superadditionis Christi. \ft*\fk Minimus vocabitur, \fk*\ft etc. In regno cœlorum minimus vocabitur qui erit in eo indignus, in quo nullus minimus sed omnes magni. \ft*\fk Qui autem fecerit. \fk*\ft Qui non solverit, et sic docet, non minimus, non tamen magnus: sed facit quod docet. \ft*\fk Soli enim factores legis justi sunt apud Deum\fk*\ft Rom. 2..\ft*\f* \v 20 Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.\f + \fr 5.20 \fr*\fk Dico autem vobis. \fk*\ft Cum ait, dico, magnam vim et profundam intelligentiam cogitandi incussit: ostendit quomodo superaddit. Et non quæ prius mandaverat, absolvit. Plus etiam est diligere inimicos quam non odisse: non cupere, quam non adulterari: non irasci, quam non occidere. \ft*\fk Nisi, \fk*\ft etc. Id est, non solum minima legis præcepta impleveritis, sed et ea quæ addo: quia dum fiunt addita ad perfectionem, etiam hæc plenius aguntur quæ præmissa sunt ad inchoationem: quia qui non videt mulierem ad concupiscendum eam, nec fornicatur: nec occidit qui non irascitur. \ft*\fk Justitia vestra. \fk*\ft Justitiam Pharisæorum vocat omnia illa ad cultum Dei actualiter præcepta: seu figurarum mystica tantum ad litteram instituta.\ft*\f* \v 21 Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio.\f + \fr 5.21 \fr*\fk Audistis, \fk*\ft etc. Exponit quæ est justitia Pharisæorum, quam qui adimplet non statim magnus, sed aliquem gradum conscendit.\ft*\f* \v 22 Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis.\f + \fr 5.22 \fr*\fk Ego autem, \fk*\ft etc. Perfectionem quam venit implere incipit explanare, et quomodo justitia eorum debeat superabundare. \ft*\fk Omnis qui irascitur. \fk*\ft Quia nesciebant homicidium esse nisi peremptionem: aperit omnem motum animi ad nocendum, in homicidium computari. Mandatum Christi non est contrarium legi, sed latius legem in se continens. Qui non irascitur, non occidit. Sed non econtra, licentia irascendi causa homicidii. Tolle iram, et homicidium non fit.\ft*\f* \v 23 Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:\f + \fr 5.23 \fr*\fk Si ergo offers munus tuum. \fk*\ft Explanat ampliorem justitiam ostendendo quod si non licet fratri irasci, multo minus in animo retinere quod in odium quærat converti. Si quidquam mali contra proximum in animo habemus, Deo placite offerre non possumus. \ft*\fk Si ergo offers. \fk*\ft Secundum litteram hoc absurdum est. Est ergo in interiori templo altare, id est fides, cui quodlibet munus, id est, psalmus, hymnus, oratio, et hujusmodi, nisi sit innixum non est Deo placiturum. \ft*\fk Et ibi, \fk*\ft etc., id est, cum in corde (quod est templum interius) tale munus oblaturus es, si in mentem venerit quod frater tuus habet aliquid adversum te, quem tu læsisti. Si enim ipse te læsit, non ipse, sed tu habes adversus eum: nec tunc oportet te veniam petere, sed dare sicut vis tibi dimitti.\ft*\f* \v 24 relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.\f + \fr 5.24 \fr*\fk Relinque ibi, \fk*\ft etc. Non ait refer: quia quod recte offertur immutari non licet. Sed relinque, donec placabilius offeras: non enim munus repellit, sed charitatem proximi quærit, sine qua nemo ad charitatem Dei pervenit. Unde: Prius charitatem proximo exsolvat qui munus suum Deo placere optat. \ft*\fk Vade. \fk*\ft Non pedibus, sed animo humiliter ei prosternas in conspectu illius cui oblaturus es. Vel petendo veniam si præsens est. \ft*\fk Offeres. \fk*\ft Hoc ex spiritu pietatis quo mitis fit, et divinum verbum pie intelligit, intelligendo obedit, et ad implendum cor erigit.\ft*\f* \v 25 Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.\f + \fr 5.25 \fr*\fk Esto consentiens. \fk*\ft Sicut jam præcepit fratri reconciliari et post jubet inimicos diligi, ita hic dum currimus in via hujus sæculi, ad pacem et concordiam hortatur, sicut dicitur: \ft*\fk Si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes\fk*\ft Rom. 12.. Et pro consentiens ex Græco habetur benignus vel benevolus. \ft*\fk Cito, \fk*\ft ne differas in crastinum: \ft*\fk Dum es in via, \fk*\ft dum adhuc licet operari. Si fratrem læsisti, reconciliare ei. Si adversarius exstiterit, esto benevolus, ut fiat amicus. \ft*\fk In via cum eo. \fk*\ft Sermo divinus, nobiscum est in Christi via. Adversarius nobiscum in via sæculi. Sermo divinus nobis via est qua currimus. Unde: \ft*\fk Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum\fk*\ft Psal. 118.. \ft*\fk Ne forte tradat. \fk*\ft Sic temperavit, ut pœnitentiæ locum non afferret: putaretur enim, quod si obiisset adversarius et non posset ei in via esse benevolus, necessario judici traderetur. Sed et locum pœnitentiæ reliquit, et impœnitentem judici tradidit, dicens: Judex tradat te ministro. \ft*\fk Tradat, \fk*\ft id est, causa sit cur tradaris in manus Christi, cui Pater omne judicium dedit. Christus ministro, id est angelo, qui colliget zizania.\ft*\f* \v 26 Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.\f + \fr 5.26 \fr*\fk Novissimum quadrantem. \fk*\ft Id est, minuta peccata, quia nihil erit impunitum. Vel per quadrantem novissimum, significantur terrena peccata, quia prima pars mundi cœlum; secunda, ær; tertia aqua; quarta, novissima terra. Ergo donec reddas novissimum quadrantem, id est, donec luas peccata quæ de terra contraxisti.\ft*\f* \v 27 Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis.\f + \fr 5.27 \fr*\fk Audistis. \fk*\ft RAB. Adhuc qui dixit: \ft*\fk Non veni solvere legem, sed adimplere\fk*\ft Marc. 11.. Addit: quantum debeat abundare, etc., usque ad quando anima relicta superiori lege, turpi voluntate inferiorum prostituta corrumpitur. \ft*\fk Viderit mulierem. \fk*\ft BEDA. Magna superadditio. Visus ponitur pro omni motu qui est, etc., usque ad quia non secundum quod quisque potuit et non licuit, sed secundum quod voluit et proposuit ex conscientia accusatur vel defenditur. \ft*\fk Ad concupiscendum. \fk*\ft Ut transeat in affectum cordis, ut facere disponat, ubi non deest voluntas, sed occasio: quod passio dicitur, quæ est mors in domo. Propassio est animi subitus affectus vel iræ, vel amoris. Passio est animi forma vel deliberatio ex consensu. Unde dicitur aliquis iracundus vel amator. ISID. Si contemplatio vertitur in tædium vel in arrogantiam, dimitte eam, et transi ad activam: quia melius est per activam salvari, quam per contemplativam perire.\ft*\f* \v 28 Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo. \v 29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.\f + \fr 5.29 \fr*\fk Erue eum. \fk*\ft Ad litteram nullum membrum erui præcipitur, sed interior visus qui dexter, et exterior qui sinister dicitur, per studium pii laboris si nocet est revocandus vel removendus: et etiam longe faciendus, ut scilicet nec in memoria habeatur. Eruitur oculus cum frangitur malus usus. Projicitur, cum ex toto annihilatur, nec intrare permittitur.\ft*\f* \v 30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.\f + \fr 5.30 \fr*\fk Dextera manus tua. \fk*\ft Prospera operatio, vel aliquis adjutor strenuus intra vitæ negotia: qui si scandalum est in lege Dei, melius est illo præciso salvari, quam cum illo damnari. \ft*\fk Abscinde eam, \fk*\ft etc. Si quis hoc prædicat de membris, affectu pietatis non debet audiri. Sed ut improbitas morum et pravitas actionum inde resecetur, ut quidquid in oculo mentis de via justitiæ et morum probitate nos subvertit, et quidquid contra operationem virtutum extra pulsat, procul pellatur. \ft*\fk In gehennam. \fk*\ft Nomen gehennæ in veteribus non invenitur: sed prius a Domino ponitur. Cujus nominis occasio est. Idolum Baal fuit juxta Jerusalem ad radicem montis Moria ubi Silœ fuit. Hæc vallis irrigua fuit et nemorosa et plena deliciis, et locus in ea idolis consecratus: populus autem Isræl adeo insanivit, ut relicto templo ibi immolarent, et filios suos incenderent dæmoniis. Et dicebatur locus iste Gehennon, id est, vallis Ennon. Comminatur autem Deus se impleturum locum illum cadaveribus, ut vocetur polyandrum, id est, tumulus mortuorum: hujus ergo loci nomine futura supplicia designantur.\ft*\f* \v 31 Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.\f + \fr 5.31 \fr*\fk Det illi. \fk*\ft AUG. Scripsit Moyses in Deuteronomio, quod si uxor non placet viro propter aliquam fœditatem, dimittat eam. Quod Christus exponit, etc., usque ad sicut diligit inimicum, non in hoc quod inimicus et malus, sed quod homo ut secum sit salvus. CHRYSOST. Permisit Moyses dari libellum repudii, ne propter odium funderetur sanguis. Permisit fieri mala, etc., usque ad quia malas hominum voluntates ad plenum prohibere non possumus.\ft*\f* \v 32 Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat.\f + \fr 5.32 \fr*\fk Causa fornicationis. \fk*\ft Quia in hoc fides castitatis et connubii rumpitur: et ille non facit eam mœchari, sed ipsa causa est reatus sui. Si autem pro fornicatione dimittit, a fornicatione debet esse immunis, nec aliam ducere licet dum illa vivit. \ft*\fk Fornicationis causa. \fk*\ft Feminæ, quæ fornicata est, vel viri ne fornicetur, scilicet si uxor cogat ad idololatriam, vel ad avaritiam, vel ad alias illicitas concupiscentias. Non enim fornicatio est tantum stupri, sed generaliter quæ a lege Dei aberrare facit. \ft*\fk Et qui, \fk*\ft etc. CHRYSOST. Non dicas quoniam vir suus eam dimisit, quia etiam postquam dimissa est, remanet dimittentis uxor.\ft*\f* \v 33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua.\f + \fr 5.33 \fr*\fk Reddes autem. \fk*\ft Si jurare contigerit: per Creatorem jurabis: non per creaturam. Hoc enim per quod jurat quilibet veneratur: hoc amat, hoc timet. Ideo lex præcipit ut non juretur nisi per Deum. \ft*\fk Ego autem, \fk*\ft etc. Docet nil tam vile in creaturis quod quis pejerare debeat, dum a summo usque ad imum, juramentum vetat, id est, a cœlo usque ad capillum. In Deum pejerare convincitur, cujus thronus est cœlum, et cujus est quidquid est. \ft*\fk Per cœlum. \fk*\ft Illi vel cœlum plus aliquid suspicabantur, vel per illud jurantes non putabant se juramento teneri: ideo sententiam sic temperat, ut et cœlum creatura Dei credatur, non plus aliquid: et quia thronus ejus est perjurium timeatur. Sic et de terra, quia scabellum pedum ejus. Qui ergo per creaturam jurat, illi debet juramentum qui eam creavit et regit, nec alii recte putatur reddi. Non juremus per creaturas ut veneremur eas ultra quam debemus per eas, ut viles existimemus, ut scilicet cum per eas juremus nihil jurare putemus. \ft*\fk Neque per terram. \fk*\ft Alii per salutem Pharaonis, qui Dei judicio positus est in infimis. \ft*\fk Non est potestas nisi a Deo\fk*\ft Rom. 13.: et in hoc Deum juras. \ft*\fk Neque, \fk*\ft etc. Quod non est tuum opus, sed Dei: et ita in minimis Deum jurando perjurium incurrere potes. Qui per caput jurat, illi debet cujus figura et potestas in eo manet.\ft*\f* \v 34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est: \v 35 neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: \v 36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.\f + \fr 5.36 \fr*\fk Quia non potes, \fk*\ft etc. Hæc prædicta cum sint ardua et difficilia, nemo sine spiritu fortitudinis servat. Compellit ad perfectionem, dum tollit jurandi occasionem.\ft*\f* \v 37 Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.\f + \fr 5.37 \fr*\fk Est, est; non, non. \fk*\ft Ideo bis dicit, ut quod ore dicis, operibus probes. Quod verbis negas, factis non comprobes vel confirmes. Non penitus jurare prohibuit, sed occasione perjurii. Quod perfectius est docuit ostendens quod ulterius est a malo esse. Apostolus jurat, ut fidem persuadeat: Ecclesia etiam pro fœdere pacis ac fidei suos jurare concedit. Sed Christus quod perfectius est docuit, quod infirmitatis indulsit, quod superstitiosum resecavit. Veritas Evangelii juramentum non recipit, sed alterius infirmitas id cogit, dum veritati non credit. \ft*\fk A malo est. \fk*\ft Non quidem malum, quia etsi non bonum, tamen necessarium, sed a malo est, non tuo sed illius a quo cogeris jurare, id est, ab infirmitate illius quæ malum est.\ft*\f* \v 38 Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente.\f + \fr 5.38 \fr*\fk Audistis. \fk*\ft AUG. Lex modum ultionis instituit: oculum pro oculo. Quod si dici potest, etc., usque ad sed pro dilectione justitiæ, justum pro injusto, quod est bonum pro malo, quod etiam judex facit. Quod dicit, \ft*\fk oculum pro oculo, dentem pro dente: \fk*\ft non alterum vult tollere, sed utrumque conservare, dum minatur talionem. Quam etiam cum modo facit, ut injuriam vindicta non transeat: et hæc est pacis inchoatio, et quasi justitiæ incœptio.\ft*\f* \v 39 Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram:\f + \fr 5.39 \fr*\fk Non resistere. \fk*\ft Justitia legis rudes instruit in initio justitiæ, id est, non plus quam est illatum reddere. Justitia Evangelii (quæ ducit homines ad regnum) est non resistere malo: \ft*\fk Non resistere: \fk*\ft ut ipse idem: \ft*\fk Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde\fk*\ft Matth. 11.. Et David: \ft*\fk Si reddidi retribuentibus mihi mala\fk*\ft Psal. 7.. Jerem. \ft*\fk Et maxillam dedi percutienti\fk*\ft Thren. 3.. Ecce idem Dominus legis et Evangelii. \ft*\fk Præbe illi. \fk*\ft Non tantum non repercutias, sed si vult alteram ferire, patienter feras: hoc de injuria corporis. De necessariis autem si perdideris unum, sine tolli et reliquum. Quid ergo de superfluis? \ft*\fk Alteram. \fk*\ft CHRYSOST. Primum indigna res est ut nomo fidelis stet in judicio ante conspectum judicis infidelis. Nam et si infidelis, etc., usque ad Si semel in judicium ingressus fueris, non jam desideras ut veritas causæ appareat, sed ut quocunque modo victor exsistas.\ft*\f* \v 40 et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium:\f + \fr 5.40 \fr*\fk Et ei qui, \fk*\ft etc. Consilium est antequam contendas. Licet quidem infirmis sua repetere, sed non contendere. Lucas econverso: Qui aufert vestem, etiam tunicam noli prohibere. Quod non de his solis, sed de omnibus temporalibus faciendum est. \ft*\fk Tunicam \fk*\fk tuam. \fk*\ft Vel, tunica est anima, quam si quis perdere noluerit, dimittat pallium, id est, corpus ad martyrium. Spiritualiter, doctor tunicam tollit, cum interiora vitia facit confiteri, ut est invidia, superbia, et hujusmodi. Ille addit: \ft*\fk Et pallium; \fk*\ft qui et exteriora, ut furtum et fornicationem, non erubescit confiteri.\ft*\f* \v 41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.\f + \fr 5.41 \fr*\fk Mille passus. \fk*\ft Hoc est iter sabbati, quo designatur perfectio spiritualis: quia non licet in sabbato servile opus facere. \ft*\fk Alia duo. \fk*\ft Vadit et alia duo qui dum corpore tantum in servitutem redigitur, spiritu et anima, id est ratione et voluntate, redigi est paratus.\ft*\f* \v 42 Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.\f + \fr 5.42 \fr*\fk Da ei. \fk*\ft Quæ honeste et juste possunt dari. Si deest facultas, da affectum verbo vel obsequio. \ft*\fk Da ei. \fk*\ft Ita, scilicet, ut nec tibi noceat, nec alii: pensanda est enim justitia. Ita enim omni petenti dabis, et si non id quod petit, sed melius cum injuste petentem correxeris. \ft*\fk Et volenti. \fk*\ft Duo genera præstandi complectitur. Vel enim benevole damus, vel reddituro commodamus. Et quandoque qui donat, non vult commodare, quasi nihil mercedis in eo sit cum rem acceptam debitor persolvit. Sed vere ille qui etiam hoc jubet, retribuit. Dicit ergo: \ft*\fk Ne avertaris, \fk*\ft id est, nec alienes voluntatem tuam. \ft*\fk Hilarem enim datorem diligit Deus\fk*\ft II Cor. 9., sic et spiritualis doctor verbi divini fœnus auditoribus debet accommodare, ut boni operis retributionem ab illis possit accipere, et a Deo mercedem sperare.\ft*\f* \v 43 Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.\f + \fr 5.43 \fr*\fk Audistis. \fk*\ft Qui legem implere venit, in fine ad charitatem plenam perducit, quæ est impletio legis. \ft*\fk Odio habebis. \fk*\ft Forsitan intelligendum est juxta hoc quod supra: \ft*\fk Oculum pro oculo, \fk*\ft etc. Vel subtrahendo officia humanitatis.\ft*\f* \v 44 Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:\f + \fr 5.44 \fr*\fk Diligite. \fk*\ft Contra Ecclesiam pugnatur tribus modis: odio, verbis, cruciatu corporis. Ecclesia econtra diligit, benefacit, orat. Hoc est novum mandatum, hoc de filiis iræ facit filios Dei; unde sequitur: \ft*\fk Ut sitis fiili. \fk*\ft Adoptio filiorum sola charitate acquiritur. \ft*\fk Benefacite. \fk*\ft Ministrando cibum mentis vel corporis. Quod facit etiam qui dicit eum hujusmodi nec cibum sumere. Omnia enim ea spectant, ut fratres fiant. Singulis singula opponuntur, ut omnes partes malitiæ bonitate vincantur. Videntur contra esse imprecationes prophetarum quæ non dicuntur voto optantium, sed spiritu prævidentium. \ft*\fk Orate. \fk*\ft AUG. Non ait hoc pro fratribus in quibus sunt aliquando peccata persecutione inimicorum graviora, etc., usque ad cum etsi peccasse fateantur, et fecisse mala vehementer eos pœniteat, tamen hujusmodi affectiones mentis habent ut se non humilient ad petendam veniam. Movere autem potest, quod Joannes in Epistola de dilectione Dei et proximi tantum monere videtur, ut fratres diligamus, cum Dominus dicat et pro inimicis orandum. Sed fratres intelliguntur non solum qui jam credunt, sed qui credituri sunt, pro quibus orandum est, ut fraterno fœdere nobis socientur.\ft*\f* \v 45 ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos.\f + \fr 5.45 \fr*\fk Filii. \fk*\ft Non degeneres. Quasi diceret: Accepta potestate operibus agite ut sitis filii renascendo per charitatem. \ft*\fk Patris. \fk*\ft Jam dicitur pater. Videte ut sitis filii renati ex Deo qui est charitas. \ft*\fk Qui solem. \fk*\ft Hunc visibilem. Nam inquiunt in libro Salomonis, \ft*\fk Sol justitiæ non illuxit nobis\fk*\ft Sap. 5.. Et de pluvia doctrinæ propheta dicit: \ft*\fk Super unam civitatem pluit, et non super alteram. Solem suum\fk*\ft Amos. 4., etc. Quasi dicat: Quem fecit, cujus proprie sunt omnia quæ de nihilo creavit. Quid ergo nos faciemus de his quæ de munere ejus accepimus?\ft*\f* \v 46 Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?\f + \fr 5.46 \fr*\fk Publicani. \fk*\ft Exactores Romanorum, quos Judæi sic vocant, quia de republica curam gerebant. Dicuntur et nomen traxisse a Publio Romano rege, qui prius eos ordinavit.\ft*\f* \v 47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?\f + \fr 5.47 \fr*\fk Et si salutaveritis. \fk*\ft Si pro his tantum oraveritis, qui aliqua affinitate vobis sint conjuncti, quid amplius habet beneficium vestrum quam infidelium? Oportet fratres diligere, et humiliter salutare: sed parum est.\ft*\f* \v 48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.\f + \fr 5.48 \fr*\fk Perfecti. \fk*\ft In charitate Dei et proximi. Cumulus perfectionis diligere etiam inimicos, et orare pro illis, sicut et Christus fecit.\ft*\f* \c 6 \p \v 1 Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est.\f + \fr 6.1 \fr*\fk Attendite, \fk*\ft etc. Qui hucusque præcepit de misericordia, nunc præcipit de cordis munditia qua Deus videtur. Si enim non simplici intentione sed pro hominum laude, non probantur a Deo opera misericordiæ. Laus hominum non debet appeti, sed subsequi, ut exemplo alios invitet. Hactenus de justitia Evangelii, quæ est super justitiam Scribarum et Pharisæorum. Nunc qua munditia cordis eadem justitia debeat impleri: quod in eleemosyna servatur et oratione. Non enim monet hic vel orare vel eleemosynam facere: sed quo animo debemus facere. Agitur enim hic de mundando corde. \ft*\fk Apud Patrem vestrum. \fk*\ft Cujus gloriam filii quærere debent, et omnia bona ad hoc ut placeant ei, referre.\ft*\f* \v 2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.\f + \fr 6.2 \fr*\fk Cum ergo, \fk*\ft etc. A toto in partes, ut exponat quæ bona non sint pro hominum laude facienda. \ft*\fk Tuba canere. \fk*\ft Forsitan convocandi gratia hoc fecerunt: ut omnes irent quasi ad spectaculum. \ft*\fk Ante te. \fk*\ft Ante se tuba canit qui ante alios vult laudari: ut appareat major illis. \ft*\fk Receperunt. \fk*\ft A Deo cordis inspectore fallaciæ supplicium de quibus dicitur: \ft*\fk Recedite a me, operarii dolosi: nomen enim meum habuistis: sed opera mea non fecistis.\fk*\f* \v 3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:\f + \fr 6.3 \fr*\fk Nesciat. \fk*\ft Sinistra, vitia: dextera, virtutes. Quod ergo agit virtus, nesciat elatio, vel vana gloria, seu aliquod vitium: sed lux rectæ operationis fuget tenebras peccati.\ft*\f* \v 4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.\f + \fr 6.4 \fr*\fk In abscondito. \fk*\ft In abscondito eleemosyna fit, quæ nullis miscetur tenebris: lux intus est, tenebræ extra. \ft*\fk Videt in abscondito. \fk*\ft Videre Dei est approbare. Illa autem tantum approbat quæ sunt abscondita, quæ extra sunt non placent ei neque approbat.\ft*\f* \v 5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.\f + \fr 6.5 \fr*\fk Et cum oratis. \fk*\ft Ad superiora conjungitur hæc sententia. Supra dixerat: \ft*\fk Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus; \fk*\ft hic subdit: \ft*\fk Et cum oratis. \fk*\ft Non prohibet orare, sed in orando hypocritis similes esse. \ft*\fk In angulis. \fk*\ft Quasi absconsores precum, et tamen in plateis ut videantur, et per hoc amplior gloria. Allegorice. In angulo orat qui in abscondito se orare simulat: et tamen in platea cum famam captat. Anguli platearum sunt ubi via per transitum viæ ducitur, et quadrivium reddit. Non enim nefas est videri, sed appetere videri. \ft*\fk Receperunt. \fk*\ft In his non solum vera merces prava intentione evacuatur: sed vitium simulationis et irrisionis contra Deum augetur.\ft*\f* \v 6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.\f + \fr 6.6 \fr*\fk Tu autem. \fk*\ft Hoc simpliciter intellectum, docet vanam gloriam mundi fugiendam. Sed magis videtur præcipi, ut, inclusa pectoris cogitatione labiisque compressis, oret Deum. Cubiculum autem est cordis secretum. Ostium, carnalis sensus per quem hæc exteriora improbe se ingerunt, et turbæ phantasmatum orantibus obstrepunt. Parum est ergo cubiculum intrare, si importunis cogitationibus ostium patet. Sed resistendum est carnali sensui, ut oratio spiritualis ex intimis cordis dirigatur ad Deum. \ft*\fk Clauso ostio. \fk*\ft Sensibus clausis, ne turbæ phantasmatum exteriorum occurrant. Vel ostium vocat amorem vel timorem hujus sæculi. Sicut enim omne bonum ex timore et amore est Dei, sic omne malum ex amore et timore sæculi. His clausis, id est ablatis, ora. CHRYSOST. Quid ergo, inquis? in Ecclesia non oportet orare? Et valde quidem, sed cum hac voluntate ut illum unum intuearis, qui habet donandi quod petieris potestatem. Ubique enim Deus, quo aliquid facias intuitu, spectat. \ft*\fk Patrem. \fk*\ft Quem intus habes per fidem; unde: \ft*\fk Apud me oratio Deo vitæ meæ\fk*\ft Psal. 41..\ft*\f* \v 7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.\f + \fr 6.7 \fr*\fk Orantes autem. \fk*\ft Sicut hypocritarum est ostendi et placere hominibus, ita gentilium est multiloquium, a quibus et cœpit. Hi enim exercendæ linguæ magis operam dant, quam menti mundandæ: ut hoc nugatorii officii genus, etiam ad Deum prece flectendum transferant, putantes quod sicut orator judicem, ita et ipsi Deum flectere queant. CHRYSOST. Si paucis orandum est, cur parabolam proposuit Lucas ad montem semper esse orandum, etc., usque ad Si quidem et Christus et Paulus jussit breves, sed crebras fieri orationes ex paucis intervallis. CASS. Utilius censent (Patres) breves quidem orationes, sed creberrimas, etc., usque ad succincta brevitate vitemus. \ft*\fk Putant enim. \fk*\ft Putantes quod persuasibilibus verbis Deus mulceatur. Vel si absens est vocetur: et quod nescit, verborum ambagibus doceatur.\ft*\f* \v 8 Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.\f + \fr 6.8 \fr*\fk Nolite ergo assimilari eis. \fk*\ft Non enim apud Deum agendum est verbis, sed rebus, intentione cordis, affectu simplici. Quæ cum dicimus, non eum docemus, sed nos tempore orandi recordamur. \ft*\fk Scit enim pater. \fk*\ft Cur ergo scienti loquimur? Non ut nostræ faciamus indicium voluntatis, sed ut excitemus piæ devotionis obsequium.\ft*\f* \v 9 Sic ergo vos orabitis: [Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum.\f + \fr 6.9 \fr*\fk Pater noster. \fk*\ft BEDA. Inter cætera salutaria monita et divina, quibus consulit credentibus, formam orandi proposuit, etc., usque ad et hi sunt veri adoratores, qui Filii per gratiam adorant Patrem in spiritu et veritate. Nulla oratio magis spiritualis est quam illa quæ ex ore Filii, qui est Veritas, processit. \ft*\fk Pater noster. \fk*\ft Cui non timore, sed amore hæreditatis servimus. Dum Pater dicitur, de adoptione cogitemus, ut Patri pium affectum rependamus. Dum dicitur \ft*\fk noster, \fk*\ft fraternitatis admonetur, cum sit communis adoptio omnibus. Nemo dicat meus, quod proprie filio convenit, cui pater est per naturam. Unde alibi. \ft*\fk Vado ad Patrem meum\fk*\ft Joan. 7., specialiter per naturam: et vestrum, conjunctum per gratiam. \ft*\fk Pater noster dicitur, \fk*\ft quod commune omnibus, nemo dicat meus: quod solum Christo convenit, qui filius est per naturam; aliis conceditur communis gratia adoptionis. RAB. Monetur nobilis et dives non superbire, etc., usque ad Quid negabit filiis, qui jam dedit quod pater est? AUG. Nusquam invenitur præceptum populo Isræl, ut diceret: \ft*\fk Pater noster, \fk*\ft aut oraret, etc., usque ad si ab ejus mandatis non aberrarent. Sicut est illud: \ft*\fk Filios genui et exaltavi\fk*\ft Isa. 1., etc \ft*\fk In cœlis. \fk*\ft Spiritualibus, ut ad spiritualitatem in qua habitat, festinare discamus, et cœlestia ab eo quæramus. \ft*\fk Sanctificetur nomen tuum. \fk*\ft Videnda est harum distinctio septem petitionum. Nam cum vita nostra temporaliter agitur speraturque æterna, priora sunt, etc., usque ad liberatio enim facit liberos, id est, filios, ut dicamus spiritu adoptionis, Abba Pater. \ft*\fk Amen, \fk*\ft significat in omnibus his petitionibus indubitanter a Domino tribui quod petitur, si ultimæ conditionis pactum servare non negligimus. Unde subdit: \ft*\fk Si dimiseritis, \fk*\ft etc. \ft*\fk Sanctificetur, \fk*\ft etc. Hic spiritum sapientiæ oramus, ne a sanctificatione nominis primus in aliquo discrepemus: sed patris nomen in filiis moribus et vita ostendatur. Nomen patris in nobis est, qui filii dicimur: quod petimus sanctificari. Non ut ipse sanctior sit, sed ut in nobis operetur augmentum suæ sanctificationis: nam sanctificatio filiorum nomini ejus attribuitur. Ita dicitur sanctificari sicut clarificari, et magnificari in nobis: \ft*\fk Sanctificetur, \fk*\ft id est, ita sicut est sanctum, habeatur hominibus: et ita innotescat illis Deus, ut non putent aliquid sanctius.\ft*\f* \v 10 Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.\f + \fr 6.10 \fr*\fk Adveniat regnum tuum. \fk*\ft Hic spiritus intelligentiæ petitur, quo mundatur cor ut Deus videatur. Duritia et potestas diaboli excluditur, et in futuro perfectius, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem, et tradetur regnum Deo Patri. Congrue sequitur, ut post adoptionem filiorum regnum petamus quod filiis debetur. Regnum Dei semper est: sed veniat, id est, manifestetur hominibus a quibus ut lux cæcis non videtur, quod nullus ignorare poterit, cum Filius judicare venerit. In quo regnabunt et sancti, ut dicitur, \ft*\fk Percipite regnum quod vobis paratum\fk*\ft Matth. 25., etc. Spiritu intelligentiæ regnum futurum ingredientibus declaratur, et munditia cordis attribuitur, per quam Deus ibidem regnans sicut est videbitur, ubi spiritus sapientiæ complebitur septima sanctificatio nominis ejus. In perfectione senarii adventus regni poscitur, ut curramus omnes in virum perfectum: deinde in eo quiescentibus sanctificetur ipse in nobis dum nos in illo sanctificamur. Ejus requiem jure poscimus in nobis sanctificari, ut perenniter in eo sanctificati requiescamus, in qua sanctificatione pax beatitudinis firmatur et plena sapientia donatur. \ft*\fk Fiat voluntas tua. \fk*\ft Hic petitur spiritus consilii, per quem voluntas Dei inquiritur, ut a nobis impleatur. Voluntas Dei in terris sicut in cœlo spiritu consilii regitur. Nobis etiam opus est spiritu consilii: ut voluntas Dei dirigatur in nobis, ut misericordes in re esse possimus. Voluntas Dei semper fit: sed oramus ut libertas nostri arbitrii societur per gratiam suæ voluntati, quæ est sanctificatio nostra et vita æterna. Voluntas Dei est præceptorum ejus custodia. \ft*\fk Sicut in cœlo. \fk*\ft Sicut in angelis, ita in hominibus. Vel sicut justis, ita in peccatoribus conversis. Vel sicut in Christo, ita in Ecclesia. Vel sicut mente servio legi Dei, ita et in carne. Secundum spiritum cœlum, secundum carnem terra sumus. Oramus ergo ut sicut in cœlo, id est in spiritu, ita in terra fiat voluntas: ut caro et spiritus sit homo spiritualis de quo dicitur: \ft*\fk Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. \fk*\ft Nec tantum oratur ut bona velimus, sed fiat voluntas in nobis, ut vivamus tibi, non nobis. Hæc tria perfectius habentur in futuro, sed hic interim ex parte oramus, ut postea perfectius habeantur. Quatuor sequentia præsentis vitæ sunt præsidia.\ft*\f* \v 11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,\f + \fr 6.11 \fr*\fk Panem. \fk*\ft Esuries justitiæ ut ad saturitatem pertingat, fulcitur spiritu fortitudinis. Ideo oramus: Panem nostrum quotidianum da nobis: sine quo fame moreremur. Panis, corpus Christi est, vel verbum Dei, vel ipse Deus, quo quotidie egemus, vel qui est super omnes substantias. \ft*\fk Hic est panis vivus qui de cœlo descendit\fk*\ft Joan. 6., cujus naturæ sublimitas super omnes substantias est. \ft*\fk Nostrum. \fk*\ft Quia Christus noster est factus, et Deus Pater cum Christo omnia nobis donavit. Ideo oramus ut quod nostrum est per donum, quotidie detur per effectum. \ft*\fk Supersubstantialem. \fk*\ft Vel quotidianum. Quia \ft*\fk qui edunt me adhuc esurient\fk*\ft Eccl. 44.. Hic quotidianus, in patria æternus. Hic panis assidue per fidem et charitatem interius reficere debet: quia sine eo nemo vivere potest. Vel panis dicuntur spiritualia præcepta, quæ semper sunt exercenda vel conservanda.\ft*\f* \v 12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.\f + \fr 6.12 \fr*\fk Et dimitte, \fk*\ft etc. Post cibum petit veniam peccatorum, ut qui a Deo pascitur, in Deo vivat, et ad vitam æternam perveniat. Cum dicimus: \ft*\fk Dimitte nobis debita nostra: \fk*\ft spiritum scientiæ rogamus, quo delicta intelligimus, quæ sine spiritu scientiæ non intelliguntur. Scientia quippe ad usum temporalium pertinet, quæ virtus est, in vitandis malis et petendis bonis, ut nostra et aliorum contagia ploremus, bona cupiamus. \ft*\fk Sicut. \fk*\ft Ecce qua cautione constringimur, in qua etiam nos adinvicem ad misericordiam inflectit, et peccantibus in se veniam promittit, et nobis et per nos aliis veniam promittit. Culpæ veniam non debemus negare; unde: \ft*\fk Cum oratis, remittite si quid habetis adversus aliquem: aliter enim Pater vester non dimittet vobis peccata vestra. \fk*\ft Pecuniam alicui repetere conceditur, sed debita peccatorum petenti veniam nunquam juste negamus.\ft*\f* \v 13 Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.]\f + \fr 6.13 \fr*\fk Et ne nos inducas. \fk*\ft Sed spiritu scientiæ illustra, ut sciamus quibus malis involvimur, et ut lacrymæ prosint rogamus: \ft*\fk Dimitte nobis debita nostra. Et ne nos, \fk*\ft etc. Non quod ipse inducat, sed quia deserit et ire permittit. Non vero precatur non tentari, sed nec ad modicum vinci. Tentatio enim est necessaria ad coronam. \ft*\fk Et ne nos, \fk*\ft etc., deserens in tentatione sinas vinci: etsi sinas tentari, sine qua nullus probatus est. \ft*\fk Sed libera nos a malo. \fk*\ft Hæc una petitio, tantum continet quantum omnes superiores. Ut spiritu timoris Dei omnia noxia intus et exterius pellantur: et sub paupertate beate vivamus. \ft*\fk Sed libera nos. \fk*\ft In illam quæ nondum est ne sinas induci, et ab ea in qua sumus ducti, libera: quo facto nihil est metuendum, nihil restat orandum. \ft*\fk A malo, \fk*\ft omni, visibili et invisibili. Hæc liberatio quotidie necessaria est, dum sine malo animæ et corporis non vivitur, sed in fine complebitur, quando immortales et impassibiles erimus. De imis ad summa gradatim sic ascenditur. A malo per spiritum timoris liberamur: inde liberati pauperes spiritu et rebus esse cupimus, dum dicimus, Ne nos inducas in tentationem. Spiritum pietatis rogamus, ut homo interior mansuescat et mitis fiat, ne tentatione moveatur.\ft*\f* \v 14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.\f + \fr 6.14 \fr*\fk Si enim dimiseritis. \fk*\ft Formam imposuit qualiter velimus judicari. Unde indulgentibus coram Deo fiducia respondet impetrandi: exigentes vero, pœna remordet ultionis vel damnationis.\ft*\f* \v 15 Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.\f + \fr 6.15 \fr*\fk Si autem non dimiseritis. \fk*\ft Nulla excusatio relinquitur, quia unusquisque secundum hanc sententiam in futuro judicabitur. Ex hoc patet, quod unusquisque in sua infidelitate condemnatur.\ft*\f* \v 16 Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.\f + \fr 6.16 \fr*\fk Cum jejunatis. \fk*\ft Postquam docuit quomodo orandum sit, docet de jejunio quod iterum pertinet ad munditiam cordis, ne non sit simplex ad Deum, dum ad exteriora rapitur. \ft*\fk Nolite fieri. \fk*\ft Non prohibet virtutem, sed fictam virtutis speciem. Bonum est jejunio pro peccatis tristes esse ad pœnitentiam, et humiliare animam nostram; unde: \ft*\fk Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies\fk*\ft Psal. 50.. Sed tristitiam quæ pro laude est, prohibet. Unde non ait simpliciter: Nolite jejunare, sed addit: sicut hypocritæ, tristes. \ft*\fk Exterminant. \fk*\ft Id est, extra terminos humanæ conditionis obducunt. Sicut de nitore vestium jactantia est: sic de nimio squalore et macie. Demoliri est quasi dissipare: et venustatem vultus quasi ad nihilum redigere. \ft*\fk Facies suas. \fk*\ft Luctuosis sordibus in quibus etiam jactantia est: et magis sub specie religionis decipiunt. Nota non debere oves pelles suas deponere, sed vestiri, si aliquando lupi eis se contegunt.\ft*\f* \v 17 Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,\f + \fr 6.17 \fr*\fk Unge caput tuum. \fk*\ft Spirituali lætitia mentem refice diebus abstinentiæ: ut dilectionis odor fragret in operibus misericordiæ. Conscientiam lava lacrymis: ut sit munda coram Deo. Non enim sufficit opus misericordiæ sine munda conscientia: nec hoc sine illo. Palæstinis mos erat in festis caput ungere: ergo caput unge, id est, festivum et hilarem te exhibe: et mentem spirituali oleo refice: et de jejunio non quæras laudem exterius. Sed quia sic a sæculo averteris, coram Deo gaudeas: et sic faciem, id est cor, mundabis a sordibus: quibus remotis, Deum videre licebit. \ft*\fk Unge caput tuum. \fk*\ft Ecce nondum omnia in Novo Testamento ad litteram. Ridiculi enim essent in jejunio oleo delibuti: sed de spiritu amoris ejus, cujus passionibus debemus participare nos macerandum, mens debet inungi et non oleo adulationis: aliter vana sunt jejunia. Christus factus est unguentum nobis: quod effusum per passionem mortis Ecclesiam suam suo odore implevit. Ideo non alterius causa jejunare debemus: sed ejus perfusi spiritu per abstinentiam macerantes carnem ejus passioni participemus. Illo ergo ungamur: ut opera misericordiæ cumulentur: et charitas interius diffundatur: quia sine illo calix nostri jejunii non inebriatur affectu pietatis. Deo jejunat qui pro amore ejus se macerat et quod sibi subtrahit alteri largitur.\ft*\f* \v 18 ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.\f + \fr 6.18 \fr*\fk Et Pater tuus. \fk*\ft Pater per fidem intus est: et remunerat in abscondito facta. Ibi ergo jejunandum quo ipse videat. Et necesse est ut jejunans sic jejunet, ut ei placeat quem in pectore portat.\ft*\f* \v 19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.\f + \fr 6.19 \fr*\fk Nolite thesaurizare. \fk*\ft Ad munditiam cordis terrena erogari præcipit.\ft*\f* \v 20 Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.\f + \fr 6.20 \fr*\fk Thesaurizare autem. \fk*\ft Quasi: Cum jejunatis aut aliquid boni operis agitis: ibi recondite ubi corruptio non possit accedere. \ft*\fk In cœlo. \fk*\ft Id est, omnem spem in cœlestibus ponite: fide gradientes, charitatem amplectantes. \ft*\fk In cœlo, \fk*\ft id est, in spirituali firmamento: quod non transit: \ft*\fk Cœlum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt. \fk*\ft Si ergo cor est in cœlo, mundum est, quia munda sunt cœlestia. Si autem in terra volutatur, quomodo mundum est? id est, si quid agit ut terrena consequatur, quomodo mundum est? Si etenim illa in genere suo munda tamen sordescit res dignior dum inferiori miscetur: ut aurum argento, argentum plumbo.\ft*\f* \v 21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.\f + \fr 6.21 \fr*\fk Ubi enim est thesaurus. \fk*\ft Si in terra, cor est deorsum; si in cœlestibus, cor est in Christo fixum.\ft*\f* \v 22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.\f + \fr 6.22 \fr*\fk Lucerna. \fk*\ft Prosequitur munditiam cordis. Sicut oculus membra ad operandum dirigit, sic intentio et lux fidei omnes virtutes. Lucerna est lumen in testa, sic charitas in fide. Cum fides cessabit, sola charitas lux erit. De exteriori, docet officium interioris hominis, intentione mentis et luce fidei omnes virtutes illustrantur, ut reddant lucidum corpus. Item ad munditiam cordis per se hoc capitulum est, vel gratia priorum operum quæ palam apparent. \ft*\fk Si fuerit oculus, \fk*\ft etc. Si pura intentione, quæ potes bona agis, opera sunt lucis, etiamsi non ita hominibus videatur. Si perversa intentio est, pravum est quidquid agitur, etsi videatur rectum. Oculus unus et simplex est, scilicet charitas, quæ modo lucet in fide sicut in testa.\ft*\f* \v 23 Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt?\f + \fr 6.23 \fr*\fk Si autem oculus. \fk*\ft Si intentio non est ex fide, totus homo interior tenebrosus est. Quia quod non est ex fide, peccatum est. \ft*\fk Tenebrosum erit. \fk*\ft Quandoquidem intentio sequens opus informat. Ergo si bona quæ agis, quia mala intentione fiunt, tenebræ sunt, quid ea quæ per se mala sunt, et mala intentione fiunt? \ft*\fk Si ergo lumen. \fk*\ft Intentio qua facimus quodcunque, quæ in nobis est nota, lumen dicitur; exitus vero rei incertus est, ut cum quid alicui do vel ago nescio utrum cedat ei bono an malo: et ideo tenebras vocat. Dicit ergo: Si intentio qua facis (quæ tibi nota est) appetitu temporalium sordidatur: quanto magis ipsum factum cujus dubius est exitus? quia etsi bene cedat alii, quod non bona intentione facis, nihil tibi proderit: quia quomodo feceris tibi imputatur, non quomodo illi evenerit.\ft*\f* \v 24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.\f + \fr 6.24 \fr*\fk Nemo potest, \fk*\ft etc. Quasi: non poteritis ad oculum hominum bona agere, et ex his Deo placere. Non simul in cœlo et in terra thesaurizare, nec et vitiis et virtutibus deservire. Quidquid facis, vel ex amore Dei, vel servitute diaboli. Cum regnum Dei et diaboli dissideant inter se, in utroque nemo potest simul militare: unde qui baptizantur, diabolo abrenuntiant et operibus ejus. \ft*\fk Aut enim unum odio. \fk*\ft Nihil est medium. Quidquid enim facis, aut ex amore Dei, vel ex servitute diaboli. AUG. Diabolus enim semper est odio habendus: Deus vero, etc., usque ad sed contemnunt, victi concupiscentia sua et persuasione diabolica. \ft*\fk Aut unum sustinebit. \fk*\ft ID. Non quidem diligit: nemo enim diabolum diligit, sed sua cupiditate implicatus, etc., usque ad etsi non amet illum cujus ancillam diligit. \ft*\fk Alterum contemnet. \fk*\ft Non quidem odio habebit: nullius enim conscientia Deum potest odisse, quod retractavit idem Augustinus, dicens: Non video fuisse dicendum. Multi enim sunt de quibus scriptum est: \ft*\fk Superbia eorum qui te oderunt\fk*\ft Psal. 3., etc. \ft*\fk Et mammonæ. \fk*\ft Mammona, Syra lingua, divitiæ, quibus servire Deum negare est. Non dicit habere: quod fieri licet ut bene dispenset, sed servire, quod est avari. Dicitur hoc nomen esse dæmonis qui præest divitiis, non quod in ejus ditione sunt: sed quod his utitur ad decipiendum, irretiendo laqueis divitiarum.\ft*\f* \v 25 Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum?\f + \fr 6.25 \fr*\fk Ideo dico vobis, \fk*\ft etc. \ft*\fk Quia non potestis Deo servire et mammonæ. \fk*\ft Ne sitis solliciti, quod est servire divitiis. Contemptum sæculi et fiduciam futurorum toto sermone præcepit, dum et mala sustinere et non ulcisci, et inimicos diligere jussit, et humanam gloriam fugere. Nunc vult confirmare per fidem in spe æternorum, quia plures sunt quos amor præsentium et desperatio futurorum torpentes facit. In sudore vultus paratur panis, sed labor est exercendus, sollicitudo tollenda est, quæ mentem perturbat: dum timet ne aut possessa dispereant aut eleborata non contingant. \ft*\fk Animæ vestræ. \fk*\ft Id est animalitati cui hæc necessaria sunt. Totam spem Deo committite, quia nihil, nisi quod decrevit ille, potestis acquirere vel retinere. Anima hic ponitur pro vita, quæ cibo sustentatur, ut ibi: \ft*\fk Qui amat animam suam, perdet eam\fk*\ft Joan. 12.. Animalitas cibo alitur: et ponitur hic pro vita: vivit cum pecoribus. Quam qui perdit propter Christum, inveniet eam spiritualem in vitam æternam. \ft*\fk Nonne anima? \fk*\ft etc. Non vita propter escam, nec corpus propter vestimentum, sed econtra. Ideo non sit sollicitus animus, ut percipiat quod propter se creatum est. Quasi dicat: Qui dedit majora, id est vitam et corpus, dabit et minora, id est victum et vestes. In his promissis veritatis nemo dubitet: Sit homo quod esse debet, mox adduntur ei omnia propter quem sunt facta.\ft*\f* \v 26 Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?\f + \fr 6.26 \fr*\fk Respicite. \fk*\ft Hoc ad escam. Sancti merito comparantur avibus, quia cœlum petunt, et quidam ita remoti sunt a mundo, ut jam in terris nil agant, sed sola contemplatione jam in cœlo degunt. De quibus dicitur: \ft*\fk Qui sunt hi, qui ut nubes volant? \fk*\ft Isa. 60., etc. Hæc exempla non prohibent providentiam ne laboret, sed sollicitudinem, ut tota fiducia vestra sit in Deo, cum et aves sine cura vivant. \ft*\fk Et Pater vester. \fk*\ft Exaggerat fiduciam filiorum et confirmat: quia si bonitas Patris etiam ad illa se extendit, quanto magis ad filios adoptionis?\ft*\f* \v 27 Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?\f + \fr 6.27 \fr*\fk Quis autem vestrum, \fk*\ft etc. Illi autem curam regendi corporis relinquite, qui illud ad hanc mensuram fecit pervenire.\ft*\f* \v 28 Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.\f + \fr 6.28 \fr*\fk Et de vestimentis. \fk*\ft Non quod laborare et providere hoc non deceat, sed omnis sollicitudo abjicienda est, et spes in Deo habenda est. \ft*\fk Considerate lilia agri. \fk*\ft Exhortationem de indumento satis congruo confirmat exemplo.\ft*\f* \v 29 Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.\f + \fr 6.29 \fr*\fk Quoniam nec Salomon, \fk*\ft etc. Quæ purpura regum, quæ pictura textricum potest floribus comparari? Ipse color dicitur operimentum florum, sicut dicimus: operuit istum rubor.\ft*\f* \v 30 Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei?\f + \fr 6.30 \fr*\fk Si enim fenum agri. \fk*\ft Si ista quæ ad usum sunt temporis tantum, et cito decidua igne cremabuntur, Deus tam venuste adornat. Cras pro futuro ponitur in Scripturis, dicente Jacob: \ft*\fk Exaudiet me cras justitia mea\fk*\ft Gen. 30.. \ft*\fk In clibanum mittitur. \fk*\ft Alii libri habent: in ignem vel in acervum qui habet speciem clibani. \ft*\fk Quanto magis vos, \fk*\ft scilicet vestiet; et ideo omnis fiducia in eo habenda; quod si nec de his fidentes sumus, quomodo invisibilia speramus? Permodica fides est, quæ nec de minimis certa est. Ideo et de æternis ingerit fiduciam, et condemnat infidelitatem. \ft*\fk Modicæ fidei. \fk*\ft Quicunque in aliqua promissione dubitat, modicus est fidei, et quanto plus dubitat, tanto minus invenit ea pro quibus sollicitus fuit.\ft*\f* \v 31 Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?\f + \fr 6.31 \fr*\fk Nolite ergo solliciti, \fk*\ft etc. Plenius inculcat et revolvit, quod a principio sermonis docuit, ut absque sollicitudine vivamus. \ft*\fk Nolite, \fk*\ft etc. Hic videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora sibi vel austeriora præ his cum quibus vivunt, alimenta quærunt vel indumenta. \ft*\fk Solliciti esse. \fk*\ft Sollicitudo suffocat verbum Dei, ne fructum referat, et facit similem gentili, id est infidelem.\ft*\f* \v 32 hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.\f + \fr 6.32 \fr*\fk Hæc enim omnia. \fk*\ft Quid ergo amplius habet a gentili: cujus infidelitas animum sollicitat, et curis vitæ hujus fatigat? \ft*\fk Gentes. \fk*\ft Quibus de futuris cura non est, sed filiorum est quærere regnum. \ft*\fk Scit enim. \fk*\ft Provisa sunt hæc a Deo, qui novit nobis hæc in via sua esse necessaria. \ft*\fk Pater vester. \fk*\ft Sic filios de bonitate et providentia patris securos reddit, absque cura scilicet.\ft*\f* \v 33 Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.\f + \fr 6.33 \fr*\fk Quærite ergo. \fk*\ft Hic aperte ostendit ista non esse petenda tanquam bona nostra, etsi necessaria. Regnum autem Dei petendum est, et in eo finis noster est ponendus, propter quem omnia faciamus: verbi gratia: Manducemus ut evangelizemus, non evangelizamus ut manducemus. Cum dicit primum, significat hoc posterius, non tempore, sed dignitate. Illud enim petendum est, hoc propter illud necessarium: ergo primum quærite regnum Dei, id est, præponite omnibus rebus cæteris. \ft*\fk Et hæc omnia. \fk*\ft Quia omnia sunt filiorum: et ideo hæc omnia adjicientur, etiam non quærentibus, quibus si subtrahuntur, ad probationem est; si dantur, ad gratiarum actionem; quia omnia cooperantur in bonum.\ft*\f* \v 34 Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.\f + \fr 6.34 \fr*\fk Solliciti. \fk*\ft Timore, mœrore, et anxietate curarum, quæ mentem perturbant. \ft*\fk In crastinum. \fk*\ft AUG. In futurum, de præsentibus concedit: unde Apostolus: \ft*\fk Nocte ac die operabamur ne quem gravaremus\fk*\ft I Thes. 2.. De futuris quæ divina procurat ordinatio, non convenit, etc., usque ad quia ille qui hoc præcepit cui ministrabant angeli, propter hoc exemplum dandum loculos habuit: unde necessaria usibus præberet, quorum custos erat Judas. \ft*\fk Dies. \fk*\ft Non quem fecit Dominus, sed cui maledixit Job et Jeremias, scilicet quem diabolus invenit. \ft*\fk Sufficit. \fk*\ft Et quia cura præsenti mentes obruitur, non debet germinari malitia Dei.\ft*\f* \c 7 \p \v 1 Nolite judicare, ut non judicemini.\f + \fr 7.1 \fr*\fk Nolite judicare. \fk*\ft De dubiis, quia de manifestis judicatur, et non de illis de quibus incertum est quo animo fiant: de quibus nemo sine periculo judicat. Judicium temerarium est quando, quibus commissum non est, judicant, sive sit de manifestis, sive de occultis. Committitur autem judicium vel magistris Ecclesiæ vel principibus terræ. Hi ergo si de manifestis judicent, quæ scilicet sunt convicta, vel confessa, non temere judicant; si autem de incertis, temere judicant hæc judicia prohibet.\ft*\f* \v 2 In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.\f + \fr 7.2 \fr*\fk In quo enim. \fk*\ft Quasi diceret: In qua voluntate benefeceris, in ea liberaberis; et in qua male, in eadem punieris. De his enim agitur in quibus vel temere judicantes offendimus, vel recte agentes excusamur; et ideo addit: \ft*\fk In qua mensura. \fk*\ft Et juste quorum voluntas non habuit finem peccandi, quamvis cum fine peccaverint, non habent finem ultionis; et quibus judicium fuit sine misericordia, sine misericordia judicabuntur. \ft*\fk In qua mensura. \fk*\ft Potest in hac mensura in qua aliud mensuratum est, ut triticum, aliud mensurari, ut hordeum: et alia quantitas, ut si unus modius de uno, centum de alio. Ita facit Deus, et non inique ut illi in æternum. Et ipsa infamia, vel malum quod tuleris, causa est cur pœnam debitam incurras. Juste qui æternaliter peccato perfrui volunt, æternam pœnam et inveniunt: quorum voluntas non habuit finem peccandi, nec habebit finem torquendi.\ft*\f* \v 3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?\f + \fr 7.3 \fr*\fk Quid autem vides. \fk*\ft Ecce moderamen judicii, et præventus majoribus, alium non judicet de minoribus. Multi enim præventi majoribus, leviora in fratre magis volunt vituperare et damnare quam emendare. Ut si pleni odio vel invidia, vel malitia, damnent in eo quod delinquit ira; quæ est ut festuca, odium, ut trabs. Iratus alicui vult aliquando eum corrigi; qui odit hoc velle nequit: et ideo impossibile dicitur ut festucam fratri demat, qui trabem gestat; prius ergo trabs odii, invidiæ, simulationis et totius malitiæ rejicienda est, ut sic misericorditer respectu Dei, non nostri, fratrem possimus increpare: ut, sive prosit illi correctio, sive non, nos tamen de simplicitate nostri oculi simus securi. Vix invenitur aliquis ab hoc vitio alienus, quia unusquisque suis favens, aliena facile reprehendit: et aliena gravius tolerando quam sua, sumit auctoritatem arguendi sine exemplo suæ emendationis. Salutem in eo quod temere judicant in oculo habent trabem.\ft*\f* \v 4 aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?\f + \fr 7.4 \fr*\fk Aut quomodo dicis fratri tuo. \fk*\ft Id est, non poteris minus (ut iram) in fratre emendare, donec majus, id est odium, vel invidiam pepuleris de corde tuo.\ft*\f* \v 5 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.\f + \fr 7.5 \fr*\fk Hypocrita, ejice. \fk*\ft Hi enim odio et livore suscipiunt omnia accusare, et volunt videri consultores sine exemplo emendationis suæ. Non enim est idoneus doctor alii mederi, qui nondum se sanaverit.\ft*\f* \v 6 Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.\f + \fr 7.6 \fr*\fk Nolite sanctum, \fk*\ft etc. Purgato oculo, possunt dispensatores Ecclesiæ alios castigare, sed non sanctum canibus dare; quia sicut periculosum est abscondere, ita prodigum est canibus dare. Talibus mystica non sunt aperienda, sed velo tegenda sancta sanctorum: apertiora vero et quasi viliora dici possunt. \ft*\fk Nolite. \fk*\ft Eadem dicitur sanctum et margarita, id est Evangelium et sacramenta ecclesiastica. \ft*\fk Sanctum, \fk*\ft quia natura inviolabile, nec debet ab aliquo corrumpi. \ft*\fk Margarita, \fk*\ft quæ in abscondito latet: et de figuris, quasi apertis conchis eruitur, gemma est pretiosa quæ non potest corrumpi. Canes vere sunt qui oblatrant, et quod integrum est dilacerant; porci qui vilipendunt et conculcant: vel canes ad vomitum reversi, porci nondum conversi, sed in luto vitiorum versati. \ft*\fk Et conversi. \fk*\ft Ne forte adhuc aliquid audire disrumpant, non margaritas quas conculcant, sed vos indignatione. Non enim facile potest inveniri quod talibus gratum sit.\ft*\f* \v 7 Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.\f + \fr 7.7 \fr*\fk Petite. \fk*\ft His gradibus via, veritas, et vita legitime certantibus, præstatur: Christus est via qua ambulatur, veritas qua invenitur, ostium ad quod pulsatur, ut ad ipsum per ipsum ingrediamur. AUG. Operose quidem quod ista tria inter se differant exponendum putavi, sed longe melius, etc., usque ad non enim dixit petentibus, et quærentibus, et pulsantibus.\ft*\f* \v 8 Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.\f + \fr 7.8 \fr*\fk Omnis enim, \fk*\ft etc. Ut præbeat constantiam perseverandi, diligentiam quærendi, fiduciam impetrandi, addit. \ft*\fk Omnis, \fk*\ft etc. Supra docuit quid petamus, regnum scilicet. Hic confidentiam, ut nihil hæsitantes petamus. Non denegat se petentibus qui sponte obtulit se non petentibus: et quærentes invenient eum qui non quærentibus dedit ut invenirent, et pulsantibus aperiet, qui clamat: \ft*\fk Ecce ego sto ad ostium et pulso\fk*\ft Apoc. 3..\ft*\f* \v 9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?\f + \fr 7.9 \fr*\fk Aut quis. \fk*\ft Explanat quid petendum sit, et ex humana circa filios benevolentia diligentiam Patris circa nos commendat. Petentibus Christum, recta fide non datur lapis offensionis nec duritia cordis. Ita si petieritis patrem vestrum charitatem, sine qua nil sunt cætera, ut sine pane inops est mensa cui contraria est cordis duritia.\ft*\f* \v 10 aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?\f + \fr 7.10 \fr*\fk Si piscem. \fk*\ft Per piscem, fides quæ sub fluentis Spiritus sancti nutritur. Piscem dicit invisibilium fidem: vel propter aquam baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur, vel quia fluctibus hujus mundi non frangitur. In Evangelio Lucæ sequitur comparatio ovi et scorpionis. In ovo et spes accipitur, quia in eo nondum est fœtus persecutus; sed fovendo speratur. In scorpione, cujus aculeus retro timendus est, accipitur contrarium spei, scilicet retro aspicere, cum spes se debeat in anteriora extendere.\ft*\f* \v 11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se?\f + \fr 7.11 \fr*\fk Si ergo vos. \fk*\ft Quandoquidem patres bona tribuunt filiis, ergo multo magis Pater noster, qui bonus est incomparabiliter, bona dabit petentibus se filiis. \ft*\fk Nostis bona. \fk*\ft Secundum sensum eorum bona qui ea pro bonis habent, quanquam et in rerum natura bona sunt, et in vitam istam pertinentia, quæ malus non de suo dat. \ft*\fk Domini enim est terra\fk*\ft Psal. 23., etc. Vel apostoli mali dicuntur, quantum ad se respectu Dei qui solus bonus, ex quo omnes boni. \ft*\fk Dabit bona. \fk*\ft Id est Spiritum sanctum. Vel bona scilicet æterna, quæ non dantur nisi filiis. \ft*\fk Petentibus se. \fk*\ft Omnium bonorum spiritualium distributorem ut opera charitatis impleantur.\ft*\f* \v 12 Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.\f + \fr 7.12 \fr*\fk Omnia ergo, \fk*\ft etc. Quia amare amantem naturæ est; non amantem vero cogi beneficiis ad amorem, perfectionis Christi est. Cum nos priores, ut nobis fieri velimus aliis facere juberet, mox eumdem sensum astruit dicens: \ft*\fk Omnia ergo quæcunque, \fk*\ft etc., id est, bona quæ vultis accipere ab aliis, eadem facite illis ut charitas proximi impleatur, quæ sine dilectione recte non potest perfici. Et ideo addit: \ft*\fk Hæc est lex et prophetæ, \fk*\ft etc.; quia nec Deus sine proximo, nec proximus diligitur sine Deo, quia non ex odio vel ex invidia judicandus est proximus: ergo qua charitate velletis moneri, facite aliis. \ft*\fk Ut faciant vobis homines. \fk*\ft Quia addit, homines, dicit tantum de dilectione proximi. Unde nec subdit, tota lex, relinquit vero de dilectione Dei. Quod si dixisset: Omnia quæcunque vultis fieri vobis, facite aliis: utrumque complexus esset, in quibus tota lex, propter salutem hominum scriptum est in prophetis et lege.\ft*\f* \v 13 Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.\f + \fr 7.13 \fr*\fk Intrate. \fk*\ft Etsi difficile sit ut aliis facias quod tibi vis fieri, tamen sic faciendum est ut intremus. \ft*\fk Per angustam. \fk*\ft Angusta quæritur, nec ab omnibus invenitur. Nec omnes qui inveniunt per eam ingrediuntur, quia capti sæculo retrœunt. \ft*\fk Et spatiosa. \fk*\ft Hanc etsi non quærant, omnes tamen inveniunt, quia in ea nati. Voluptas, ut meretrix importuna, suis oblectamentis omnes invitat: et ideo multi intrant per eam.\ft*\f* \v 14 Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam !\f + \fr 7.14 \fr*\fk Quam angusta. \fk*\ft Satis angustum est omnia prætermittere, unum solum diligere, unum quærere, ad unum quotidie pulsare, prospera non ambire, adversa non timere. \ft*\fk Et pauci. \fk*\ft Si pauci inveniunt, pauciores per eam intrare contendunt. Nemo intrat sine labore, et sine animi puritate.\ft*\f* \v 15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:\f + \fr 7.15 \fr*\fk Attendite. \fk*\ft Cum dixisset arctam viam a paucis inveniri, ne forte sui implicarentur erroribus pseudo-prophetarum, adjecit: Attendite: \ft*\fk Attendite. \fk*\ft Quod supra latam portam dixit, falsos prophetas apertius dicit. \ft*\fk Attendite. \fk*\ft Licet hoc de omnibus qui aliud habitu et sermone, aliud opere ostendunt, possit accipi; tamen specialiter de hæreticis qui quadam pietatis veste tecti, venenato animo et intentione nocendi lupi sunt rapaces, vel exterius si copia datur persequendo, vel interius corrumpendo. \ft*\fk Ad vos in vestimentis ovium. \fk*\ft In conspectu hominum similes ministris justitiæ dum jejunant, orant, eleemosynas dant: sed non sunt eorum fructus, quia pro vitio eis reputatur. \ft*\fk A fructibus eorum. \fk*\ft HIER. Non a veste, sed ab operibus quod de manifestis, etc., usque ad sed non debent oves pelles suas deponere, etsi aliquando eis lupi se contegant.\ft*\f* \v 16 a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus?\f + \fr 7.16 \fr*\fk Nunquid. \fk*\ft Allegorice. Spinæ et tribuli sunt hæretici a quibus nullus sapientum sanctitatem vel veritatem poterit invenire: sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel spinæ et tribuli, curæ sunt sæculi, punctionesque vitiorum. Uva et ficus, dulcedo novæ conversationis quam Christus in nobis esuriit, et fervor dilectionis, qui lætificat cor hominis. Non ergo de spinis et tribulis uva et ficus: quia mens adhuc veteris hominis consuetudine pressa, potest simulare non ferre fructus novi hominis. Quod si aliquando dicta vel facta malorum prosunt bonis, non hoc faciunt mali, sed fit de illis consilio Dei: quia non eorum fructus est, sed vitis quæ super spinas aliquando exuberat. Sed carpendus est botrus, spina cavenda. Vitis Christus. Sui, palmites qui ferunt uvas, id est opera spiritus quæ inebriant mentem.\ft*\f* \v 17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit.\f + \fr 7.17 \fr*\fk Sic omnis arbor. \fk*\ft Id est secundum prædictam impossibilitatem: quia de mala radice non potest fructus suavitatis erumpere. Exspectandi sunt boni fructus de bona arbore. Arbor bona vel mala non natura quæ in omnibus bona a Deo est creata, sed voluntas bona vel mala. Fructus, opera quæ nec bona malæ voluntatis possunt esse, nec mala bonæ voluntatis. Fructus bonæ arboris gaudium, pax, patientia, longanimitas, etc.; quos fructus non nisi bona voluntas parturit. Sic econtrario malos mala intentio nutrit.\ft*\f* \v 18 Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere.\f + \fr 7.18 \fr*\fk Non potest. \fk*\ft Non ait: Non potest mala arbor bona fieri, vel bona mala; quia Paulus de persecutore factus apostolus, et anima manente integra natura, affectu voluntatis corrumpitur, vel in melius mutatur. Voluntas uniuscujusque arbor bona vel mala. Et sicut arbor radicatur in terra, sic voluntas in anima. Fructus malæ arboris sunt opera carnis, scilicet fornicatio immunda, luxuria.\ft*\f* \v 19 Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.\f + \fr 7.19 \fr*\fk Omnis arbor. \fk*\ft Hac sententia hypocritas et pseudoprophetas damnat, et quod supra docuit de cordis munditia, hoc exemplo confirmat, quod nemo de mala intentione fructum bonum percipit, nec de bona nisi bonum metit.\ft*\f* \v 20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.\f + \fr 7.20 \fr*\fk Igitur ex fructibus. \fk*\ft Quasi dicat: A falsis prophetis attendite, et ex fructibus eos cognoscite.\ft*\f* \v 21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.\f + \fr 7.21 \fr*\fk Non omnis qui dicit. \fk*\ft Sicut cavendi sunt qui habent speciem bonæ vitæ propter dogma nequitiæ, sic et hic econtrario qui, cum integræ fidei et doctrinæ sint, turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est, ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur. \ft*\fk Qui dicit: Domine, Domine. \fk*\ft Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio. Non est hoc illud vere et proprie dicere ubi prolatio discordat a voluntate. De quo Apostolus ait: \ft*\fk Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto\fk*\ft I Cor. 12..\ft*\f* \v 22 Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?\f + \fr 7.22 \fr*\fk Multi dicent. \fk*\ft Maxime autem cavendum est ab his qui propter nomen Christi etiam miracula habent, quæ cum propter infideles Dominus fecerit, monuit tamen ne a talibus decipiamur: putantes ibi esse invisibilem sapientiam, ubi est visibile miraculum; unde adjungit: \ft*\fk Multi dicent. \fk*\ft Quam mundo ergo et simplici oculo opus est, ut inveniatur via sapientiæ inter tot deceptiones.\ft*\f* \v 23 Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.\f + \fr 7.23 \fr*\fk Nunquam novi vos. \fk*\ft Non novit lux tenebras, id est, non aspicit, quia si aspiceret, tenebræ non essent. \ft*\fk Qui operamini iniquitatem. \fk*\ft Non qui operati estis, ne tollat pœnitentiam, sed qui in judicio; licet non habeatis facultatem peccandi, tamen habetis affectum.\ft*\f* \v 24 Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,\f + \fr 7.24 \fr*\fk Omnis ergo. \fk*\ft Quasi dicat: Omnia prædicta bene tenenda sunt, quia qui tenet assimilabitur Christo; qui non tenet, diabolo. \ft*\fk Qui autem, \fk*\ft quæ in monte habita sunt: quod dicit ut ostendat sermonem in monte habitum, omnibus præceptis quibus Christiana vita informatur, esse perfectum. \ft*\fk Assimilabitur. \fk*\ft Quia sicut Christus de personis variis unam Ecclesiam construit, erudit, regit in vitam dedicaturus æternam, sic iste variis virtutibus perpetuam mansionem sibi ædificat, et in futura dedicatione cum Christo lætabitur. \ft*\fk Viro. \fk*\ft Illi qui dicit: Ut sapiens architectus, fundamentum posui in Christo. \ft*\fk Qui ædificavit. \fk*\ft Ille ædificat in Christo, qui quod audit ab illo facit. \ft*\fk Supra petram. \fk*\ft A qua Petrus nomen accepit pro firmitate fidei, id est, super seipsum ædificavit Ecclesiam.\ft*\f* \v 25 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.\f + \fr 7.25 \fr*\fk Et descendit. \fk*\ft Tribus modis diabolus impugnat: carnis concupiscentia, exterioribus mundi oblectamentis, vel per se, cum universos ventus impulsionum laxat. \ft*\fk Pluvia. \fk*\ft Concupiscentia, a qua quisque tentatur, quæ sensum rigorem fidei emollit, quæ si non proficit, majora flumina eveniunt.\ft*\f* \v 26 Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam:\f + \fr 7.26 \fr*\fk Qui audit verba mea, \fk*\ft etc., exterius. Et ideo non habet excusationem, sed est ruina ejus magna: quia monita salutis contempsit. \ft*\fk Viro stulto. \fk*\ft De quo dicitur: \ft*\fk Inimicus homo hoc fecit, cujus\fk*\ft opera omnia instabilia sunt, et ruinæ patent. \ft*\fk Super arenam. \fk*\ft Qualiacunque sint quæ super concupiscentiam vitiorum fundantur, non stabunt.\ft*\f* \v 27 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.\f + \fr 7.27 \fr*\fk Et cecidit fuitque ruina ejus magna. \fk*\ft Omnis conscientia quæ fixa in Deum spe non permanet, in tentationibus non valet subsistere; et tanto amplius agitur, quanto plus in his quæ mundi sunt a superioribus disjungitur: et vere omnes mali vel ficte boni, ingruente qualibet tentatione pejores fiunt.\ft*\f* \v 28 Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.\f + \fr 7.28 \fr*\fk Turbæ. \fk*\ft Vel aliqui in turba, quia infideles, vel potius omnes de excellentia sapientiæ.\ft*\f* \v 29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi. \c 8 \p \v 1 Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ:\f + \fr 8.1 \fr*\fk Cum autem descendisset. \fk*\ft Post descensionem Domini de monte, etc., usque ad ostendit post quantum temporis intervallum. \ft*\fk Cum autem descendisset. \fk*\ft Secundum Lucam, et in campestri loco sermonem quem jam forsitan supra habuerat ei fecisset. \ft*\fk Secutæ sunt. \fk*\ft Alii propter charitatem, alii propter doctrinam, alii propter admirationem et curationem.\ft*\f* \v 2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.\f + \fr 8.2 \fr*\fk Adorabat eum dicens: Domine. \fk*\ft Priusquam peteret, cultum divinitatis ostendit. \ft*\fk Si vis, potes me mundare. \fk*\ft De voluntate non quasi pietatis incredulus, dubito; sed quasi meæ colluvionis conscius non præsumo.\ft*\f* \v 3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.\f + \fr 8.3 \fr*\fk Extendens. \fk*\ft Post sermonem et miracula facit, quibus sermo apud auditores confirmatur. \ft*\fk Tetigit. \fk*\ft Non quia sine tactu sanare posset, sed ut indicet se non subjectum esse legi, sed Dominum legis, qui non timet contagium. \ft*\fk Tetigit. \fk*\ft Propter humanitatem, ut nos doceret nullum spernere pro aliqua corporis maculatione. Apparet supra legem (quæ leprosum excludit) esse gratiam, quæ sanat eum; ut ait: \ft*\fk Non veni solvere legem, sed adimplere, \fk*\ft etc. \ft*\fk Volo. \fk*\ft Eo sanavit genere quo fuerat obsecratus, deinde imperat: \ft*\fk Mundare. \fk*\ft Ecce potestas.\ft*\f* \v 4 Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.\f + \fr 8.4 \fr*\fk Vide, nemini, \fk*\ft etc. Tacere jussit, nec tamen tacere potuit. Non quod aliquid voluit et non potuit, sed dat exemplum, ut sui in magnis quæ faciunt latere velint: sed ut prosint aliis, prodantur inviti. \ft*\fk Nemini dixeris\fk*\ft Marc. 1.. Hunc tamen Marcus ubi quod hoc prædicasse dicit quasi Evangelista factus sit. \ft*\fk Vade. \fk*\ft Mittit ad sacerdotes propter humilitatem, ut sacerdotibus deferat honorem quibus lex jubet mundatos munera offerre, et ut videntes credant ei: vel si non credunt, inexcusabiles sint, et ne legem frangere videretur. \ft*\fk Ostende te sacerdoti. \fk*\ft Ut sacerdos non legis ordine, sed gratia Dei supra legem curatum esse intelligat. \ft*\fk Offer, \fk*\ft etc. Quia legem non solvo, quia nondum cœpit verum sacrificium. \ft*\fk In testimonium. \fk*\ft Id est, Domino credant, si impietatis lepra discendat. \ft*\fk In testimonium. \fk*\ft Spiritualis curationis, offerendum est munus spirituale homo ipse.\ft*\f* \v 5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, \v 6 et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. \v 7 Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum.\f + \fr 8.7 \fr*\fk Ego veniam et curabo eum. Et respondens centurio ait, \fk*\ft etc. Magna humilitas, etc., usque ad ob impotentiam virium corporaliter ire putaretur.\ft*\f* \v 8 Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.\f + \fr 8.8 \fr*\fk Non sum dignus. \fk*\ft Propter conscientiam vitæ gentilis, magis timet gravari præsentia quam juvari, quia et si erat fide præditus, nondum tamen erat sacramentis imbutus. Sed quod nec infirmitas nostra præsumit gratia dare novit.\ft*\f* \v 9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.\f + \fr 8.9 \fr*\fk Nam et ego, \fk*\ft etc. Si ego homo, etc., usque ad ut Cornelius dicitur \ft*\fk vir justus et timens Deum\fk*\ft Act. 10..\ft*\f* \v 10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. \v 11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum:\f + \fr 8.11 \fr*\fk Ab oriente et occidente venient et recumbent. \fk*\ft Vel oriens, qui illuminati statim transeunt; occidens, qui passiones usque ad mortem tolerant. Per istas duas partes mundi ex quibus gentes vocandæ erant designantur.\ft*\f* \v 12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.\f + \fr 8.12 \fr*\fk Filii autem regni ejicientur. \fk*\ft Quia in hoc mundo fruuntur beneficiis Dei; secundum illud: \ft*\fk Pluit super justos et injustos. \fk*\ft Nunc videntur in facie Domini, sed tunc minime. \ft*\fk In tenebras exteriores. \fk*\ft Quia a Domino foras expellentur, etc., usque ad pœnitet quod deliquit pertinaciter. \ft*\fk Fletus. \fk*\ft Per hoc ostenditur magnitudo tormentorum. Per fletum, tormentum animæ; per stridorem dentium, corporis.\ft*\f* \v 13 Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. \v 14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem:\f + \fr 8.14 \fr*\fk Et cum venisset, \fk*\ft etc. Quando hoc sit factum non expressit Matthæus, etc., usque ad narranda recordationi ejus suggerere. \ft*\fk Et febricitantem. \fk*\ft Febris Græce, fervor Latine dicitur: et si quando hæc passio faciat tremere, naturæ est humanæ.\ft*\f* \v 15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.\f + \fr 8.15 \fr*\fk Et tetigit, \fk*\ft etc. Lucas dicit, quod rogaverunt, etc., usque ad ut \ft*\fk Delicta quis intelligit: ab occultis meis munda me\fk*\ft Psal. 8.. \ft*\fk Et surrexit, \fk*\ft etc. Naturale est febricitantibus incipiente sanitate lassescere, etc., usque ad ministrat in spiritu.\ft*\f* \v 16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit:\f + \fr 8.16 \fr*\fk Vespere autem facto, \fk*\ft etc. Occasus solis, mors est Christi, per quam plures sanavit dæmoniacos, quam ante vivens in carne ægrotos.\ft*\f* \v 17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: [Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit.] \v 18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.\f + \fr 8.18 \fr*\fk Videns autem Jesus. \fk*\ft Manifestum est alium esse diem, etc., usque ad amaros sæculi fluctus transeamus.\ft*\f* \v 19 Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.\f + \fr 8.19 \fr*\fk Et accedens. \fk*\ft Quod Matthæus dicit hoc factum quando jussit ire trans fretum: Lucas vero \ft*\fk ambulantibus illis in via: \fk*\ft non est contrarium: quia via ambulabant ut venirent ad fretum. \ft*\fk Magister. \fk*\ft Quasi unus sit de pluribus. Et ipse litterator erat, non spiritualis auditor. \ft*\fk Magister. \fk*\ft Non dixit, Domine, sed magister: unum de pluribus magistris æstimans.\ft*\f* \v 20 Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.\f + \fr 8.20 \fr*\fk Vulpes foveas habent. \fk*\ft Quasi dicat: Quid me propter lucra sæculi, etc., usque ad divinitati Christi non est locus. \ft*\fk Filius autem hominis non habet, \fk*\ft etc. Cum homines vocent eum Filium Dei, ipse seipsum vocat Filium hominis, humilitatis causa.\ft*\f* \v 21 Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.\f + \fr 8.21 \fr*\fk Alius autem. \fk*\ft Nota hunc vocatum esse a Jesu. \ft*\fk Domine. \fk*\ft Ille qui ingessit se vocat eum magister, ut elatus Pharisæus, alter qui receptus est, Dominum vocat humiliter, sicut publicanus.\ft*\f* \v 22 Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.\f + \fr 8.22 \fr*\fk Mortuos suos. \fk*\ft Qui culpa exierunt, ut ipsi cum culpa vivunt. Mortuos sepelire, est peccatores in peccato fovere.\ft*\f* \v 23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus:\f + \fr 8.23 \fr*\fk Et ascendente. \fk*\ft Qui magna fecit in terra, transit ad mare, ut et ibi faciat, et Dominus terræ et maris appareat.\ft*\f* \v 24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat.\f + \fr 8.24 \fr*\fk Ecce motus. \fk*\ft Non ex se orta est tempestas, sed ejus imperio: ut discipuli magis timeant et rogent: et rogantibus ostendat potentiam. \ft*\fk Dormiebat. \fk*\ft Dormit in nobis Dominus, id est fides Domini, cum negligentius agimus, et ideo tempestas. Si vero fides resurgit, imperat ventis et fluctibus.\ft*\f* \v 25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus.\f + \fr 8.25 \fr*\fk Suscitaverunt. \fk*\ft Primum est Jesus in tribulationibus orationibus excitandus, ut post increpationem surgens imperet ventis et mari, et sit tranquillitas magna.\ft*\f* \v 26 Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.\f + \fr 8.26 \fr*\fk Modicæ, \fk*\ft etc. Si novistis potentem in terra, cur non creditis etiam in mari? Qui parum credit, arguitur: qui nihil, contemnitur. \ft*\fk Imperavit, \fk*\ft etc. Cui imperatur, imperantem sentit. Nota quod omnis creatura creatorem sentit. Quæ apud nos insensibilia, isti sunt sensibilia.\ft*\f* \v 27 Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?\f + \fr 8.27 \fr*\fk Qualis est hic, \fk*\ft etc. ORIG. Qualis est iste, major Moyse, etc., usque ad non habent auditum obtemperant.\ft*\f* \v 28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.\f + \fr 8.28 \fr*\fk In regionem Gerazenorum. \fk*\ft Geraza urbs est Arabiæ, etc., usque ad a Christo visitata per prædicatores. \ft*\fk Duo habentes. \fk*\ft Marcus et Lucas dicunt unum, etc., usque ad fœditatem corporum ostendebant. \ft*\fk Sævi. \fk*\ft Marcus dicit quod nullus jam dæmoniacum, etc., usque ad impugnant aliquem transire.\ft*\f* \v 29 Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?\f + \fr 8.29 \fr*\fk Jesu fili Dei. \fk*\ft HILAR. Magis suspicati quam nosse credendi sunt. AMBR. \ft*\fk Jesu fili Dei. \fk*\ft Tantum eis innotuit quantum voluit, etc., usque ad videbant in eo, non credebant. \ft*\fk Ante tempus. \fk*\ft Sciebant enim sibi futuram in Dei judicio, etc., usque ad fuerunt enim duo millia, ut Marcus ait. \ft*\fk Torquere nos. \fk*\ft Præsentia Christi tortura est eis; vel, torquentur dum de corporibus ejiciuntur, in quorum tortura delectabantur, sicut præsentia Dei refectio angelorum.\ft*\f* \v 30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. \v 31 Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.\f + \fr 8.31 \fr*\fk Mitte nos. \fk*\ft Nota multo minus eos sua potestate nocere hominibus, qui nec pecoribus possunt. Nisi quis more porci vixerit, diabolus in eum potestatem non accipit, nisi forte ad probandum.\ft*\f* \v 32 Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis.\f + \fr 8.32 \fr*\fk Et ecce magno. \fk*\ft Dignior homo bestiis, cum propter salutem duorum hominum duo millia porcorum perierunt. Liberato populo gentium, increduli agunt malos ritus in abditis: cæca et profunda curiositate submersi.\ft*\f* \v 33 Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant.\f + \fr 8.33 \fr*\fk Pastores autem fugerunt. \fk*\ft Quia etiam quidam principes impiorum, et, si fugiunt fidem Christi, tamen potentiam ejus mirando nuntiare non cessant.\ft*\f* \v 34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.\f + \fr 8.34 \fr*\fk Exiit obviam. \fk*\ft BED. Prodeuntes, signant quosdam consuetudine ligatos, mirari quidem et venerari legem Christi, sed nolle pati: unde transire rogant. \ft*\fk Et invenerunt hominem \fk*\ft (ut Lucas ait) \ft*\fk vestitum et sana mente sedere ad pedes Jesu\fk*\ft Luc. 8.. \ft*\fk Rogabant eum. \fk*\ft Rogant non de superbia de humilitate judicantes se indignos, ut Petrus fecit, et vidua de Elia. Timebant ne destrueret eos præsentia sanctitatis ejus propter peccata sua, sicut destruxerat porcos.\ft*\f* \c 9 \p \v 1 Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam.\f + \fr 9.1 \fr*\fk In civitatem. \fk*\ft Ne putes hanc esse Nazareth, etc., usque ad Capharnaum quasi metropolis.\ft*\f* \v 2 Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua.\f + \fr 9.2 \fr*\fk Offerebant. \fk*\ft Doctores sunt, qui sublevant et offerunt Christo monendo et intercedendo. \ft*\fk Fidem. \fk*\ft Quantum valet apud Deum fides propria, apud quem sic valuit aliena, ut intus et extra sanaret hominem. \ft*\fk Confide, fili, remittuntur tibi. \fk*\ft Lucas dicit: Homo, etc., usque ad tollens causam morbi, post curat corpus.\ft*\f* \v 3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. \v 4 Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? \v 5 Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula?\f + \fr 9.5 \fr*\fk Quid est. \fk*\ft Nota infirmitates aliquando contingere propter peccata, etc., usque ad unde: \ft*\fk Duplici contritione conteret eos Dominus. \fk*\ft BED. \ft*\fk Quid est facilius, \fk*\ft sed quoniam hoc spirituale non creditis, probetur signo visibili quod non minoris constat esse potentiæ, ut in Filio hominis latentem cognoscatis potentiam majestatis, quæ potest dimittere peccata ut Deus.\ft*\f* \v 6 Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.\f + \fr 9.6 \fr*\fk Tunc ait paralytico. \fk*\ft Ecce per remissionem pœnæ, dimissionem culpæ intellige. \ft*\fk Surge. \fk*\ft Surgere, est animam a carnalibus desideriis abstrahere. Lectum tollere, est carnem a terrenis desideriis ad voluntatem spiritus attollere. Domum ire, est ad paradisum redire, vel ad internam sui custodiam, ne iterum peccet. \ft*\fk Tolle lectum tuum et vade in domum tuam. \fk*\ft Ut quod fuit testimonium infirmitatis, sit probatio sanitatis.\ft*\f* \v 7 Et surrexit, et abiit in domum suam.\f + \fr 9.7 \fr*\fk Et surrexit. \fk*\ft Magna virtus, ubi sine mora imperium salus comitatur. Unde merito, qui aderant relictis blasphemiis stupentes, ad laudem convertuntur tantæ majestatis.\ft*\f* \v 8 Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. \v 9 Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum.\f + \fr 9.9 \fr*\fk Vidit hominem. \fk*\ft Hic probabilius videtur, quod prætermissa memoret, cum duodecim elegit ante sermonem. \ft*\fk In telonio. \fk*\ft Græce, Latine vectigal. Matthæus Hebraice, Latine donatus, qui tantum munus gratiæ accepit: Levi, additus vel assumptus, quia divina electio eum assumpsit, et numero apostolorum addidit. \ft*\fk Matthæum. \fk*\ft Cæteri Evangelistæ propter verecundiam, etc., usque ad sermo supradictus fuit. \ft*\fk Surgens. \fk*\ft BED. Lucas plenius dicit: relictis omnibus, secutus est eum tam corpore quam mente. Non levitate ductus, sed veritate operum, et divina potentia intus operante tractus, perfecta obedientia, et perfecta abrenuntiatio, et lucra reliquit, cupidus sequendi Christum.\ft*\f* \v 10 Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus.\f + \fr 9.10 \fr*\fk In domo. \fk*\ft Non dicit cujus, sed Lucas exprimit, etc., usque ad conversione pœnitentium ostenditur. \ft*\fk Ecce multi publicani. \fk*\ft Bonum præsagium: jam ejus exemplo multi convertuntur. Jam post se multos trahit, Apostolus et doctor gentium futurus. HIER. \ft*\fk Publicanis et peccatoribus. \fk*\ft Tertullianus dicit hos fuisse ethnicos, etc., usque ad præcepit: \ft*\fk In viam gentium ne abieritis. Peccatores venientes discumbebant. \fk*\ft Pœnitentes, exemplo Matthæi, veniam sperantes: unde Marcus dicit hic: \ft*\fk quia multi sequebantur \fk*\fk eum\fk*\ft Marc. 2..\ft*\f* \v 11 Et videntes pharisæi, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?\f + \fr 9.11 \fr*\fk Quare cum publicanis. \fk*\ft Omnis quæstio, etc., usque ad et omnia quæ gessit, saluti serviunt.\ft*\f* \v 12 At Jesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.\f + \fr 9.12 \fr*\fk At Jesus audiens, ait. \fk*\ft Et susceptos pœnitentes amplius in fide confortat, et superbos ad humilitatis et pietatis gratiam provocat. \ft*\fk Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. \fk*\ft Medicus est Christus, etc., usque ad Dei verbum recipiunt, esurire non possunt.\ft*\f* \v 13 Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores.\f + \fr 9.13 \fr*\fk Euntes autem dicite. \fk*\ft Tumentibus de falsa justitia consilium correctionis dat, etc., usque ad ove, et drachma, et duobus filiis. \ft*\fk Non enim veni vocure justos. \fk*\ft Nonne Nathanæl, et Petrum, et Andream, etc., usque ad jam non justi sibi videntur.\ft*\f* \v 14 Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos, et pharisæi, jejunamus frequenter: discipuli autem tui non jejunant?\f + \fr 9.14 \fr*\fk Discipuli autem tui non jejunant. \fk*\ft Joannes, Marcus et Lucas, etc., usque ad gratiam et potestatem intelligas.\ft*\f* \v 15 Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt.\f + \fr 9.15 \fr*\fk Nunquid possunt. \fk*\ft Quasi dicat: Facturi estis, ut lugentes, etc., usque ad sed ab omnibus terrenis. \ft*\fk Lugere quandiu cum illis est sponsus. \fk*\ft Hoc verbo exprimit illud jejunium, etc., usque ad postea jejunabunt, non lugebunt. \ft*\fk Et tunc jejunabunt. \fk*\ft Luctus de absentia sponsi, nec ante incarnationem defuit in patribus, nec post passionem, nisi quandiu in carne cum discipulis conversatus est. \ft*\fk Jejunabunt. \fk*\ft A mundi amore, non solum a cibis. Spirituale enim jejunium cum sit pars vitæ novæ, nondum eis convenit, qui per alia dediti sunt veteri vitæ.\ft*\f* \v 16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit.\f + \fr 9.16 \fr*\fk Nemo autem. \fk*\ft Quasi dicat: Carnales nondum fide passionis et resurrectionis solidati, etc., usque ad ipsi vetustati non convenit. \ft*\fk Tollit enim. \fk*\ft Id est perfectio novæ vitæ quæ una est dividitur, et veteri fides quam habet aufertur, cui perfectio novæ debebatur.\ft*\f* \v 17 Neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur.\f + \fr 9.17 \fr*\fk Neque mittunt. \fk*\ft Eosdem discipulos veteribus utribus comparat, etc., usque ad in novitate sensus intus reformamur.\ft*\f* \v 18 Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.\f + \fr 9.18 \fr*\fk Ecce princeps unus accessit. \fk*\ft Marcus et Lucas dicunt archisynagogum, etc., usque ad cœpit remedium sperare et quærere.\ft*\f* \v 19 Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus. \v 20 Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus.\f + \fr 9.20 \fr*\fk Mulier quæ. \fk*\ft Salutem Judæis paratam, spe certa præripuit gentilitas. \ft*\fk Duodecim annis. \fk*\ft Duodecim annis fluxit, sicut et illa filia creverat duodenis: quia ex quo Synagoga cœpit Deo famulari, cœpit gentilitas idololatria et peccato pollui. \ft*\fk Accessit. \fk*\ft Credidit, dixit, quia his tribus fide et opere omnis salus acquiritur.\ft*\f* \v 21 Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.\f + \fr 9.21 \fr*\fk Si tetigero. \fk*\ft Fimbriam, non vestem. Quia non vidit in carne Dominum, sed suscepit per apostolos incarnationis verbum. Beatus qui vel extremam partem verbi fide tangit.\ft*\f* \v 22 At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.\f + \fr 9.22 \fr*\fk Confide, filia. \fk*\ft Credidit utique quæ petiit, sed inculcat robur et perseverantiam in fide.\ft*\f* \v 23 Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat:\f + \fr 9.23 \fr*\fk Vidisset. \fk*\ft Tibicines sunt carmen lugubre canantes. Hi sunt magistri mœrore suo subditos demulcentes, et turbam Judæorum adversus doctrinam Christi calcitrantium. \ft*\fk Et turbam. \fk*\ft Quia Synagoga lætitiam Dominicæ inhabitationis, etc., usque ad paruit in susceptione.\ft*\f* \v 24 Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.\f + \fr 9.24 \fr*\fk Non est. \fk*\ft Vobis mortua est. Deo autem qui suscitare potest, dormit, tam in anima quam corpore.\ft*\f* \v 25 Et cum ejecta esset turba, intravit: et tenuit manum ejus, et surrexit puella.\f + \fr 9.25 \fr*\fk Et cum ejecta esset. \fk*\ft Id est, cum reprobati essent irrisores, intravit in electorum mentes. \ft*\fk Et tenuit manum. \fk*\ft Nisi prius manus Judæorum, etc., usque ad secreta potest deleri pœnitentia.\ft*\f* \v 26 Et exiit fama hæc in universam terram illam. \v 27 Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David.\f + \fr 9.27 \fr*\fk Transeunte. \fk*\ft Id est, de domo principis in tuam domum. Domus principis Synagoga est, sua domus cœlestis Jerusalem. \ft*\fk Duo cæci, \fk*\ft etc. Duo cæci, duo populi inscii, etc., usque ad idem factum, sed aliud simile.\ft*\f* \v 28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. \v 29 Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram, fiat vobis. \v 30 Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat. \v 31 Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa. \v 32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem.\f + \fr 9.32 \fr*\fk Hominem. \fk*\ft Significat gentilem populum: vel omne genus hominum, quo ducto per prædicationem ad Christum, et ablata idololatria, confessus est Christum. Græce usitatius, sed tamen indifferenter, et mutus et surdus dicunt.\ft*\f* \v 33 Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes: Numquam apparuit sic in Israël. \v 34 Pharisæi autem dicebant: In principe dæmoniorum ejicit dæmones.\f + \fr 9.34 \fr*\fk Pharisæi autem. \fk*\ft In Pharisæis infidelitas Judæorum signatur.\ft*\f* \v 35 Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem. \v 36 Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. \v 37 Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. \v 38 Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. \c 10 \p \v 1 Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.\f + \fr 10.1 \fr*\fk Et convocatis. \fk*\ft A curatione socrus Petri, etc., usque ad curatum centurionis servum. \ft*\fk Duodecim. \fk*\ft Hi sunt operarii qui mittendi erant, et quadrati orbis partes ad fidem Trinitatis vocaturi. Quorum prædicatio ut pondus haberet auctoritatis, datur eis potestas curandæ omnis infirmitatis.\ft*\f* \v 2 Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus,\f + \fr 10.2 \fr*\fk Petrus et Andreas. \fk*\ft Apostolorum paria jugaque sociat, etc., usque ad Christus in quem credebat.\ft*\f* \v 3 Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus,\f + \fr 10.3 \fr*\fk Thomas. \fk*\ft Abyssus: quia altitudinem divinæ virtutis in resurrectione certa fide penetravit. Vel, Thomas geminus, quod est Græce didymus, propter dubium cor in credendo.\ft*\f* \v 4 Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.\f + \fr 10.4 \fr*\fk Et Judas Scariothis. \fk*\ft Magnum in nobis exemplum doctrinæ, cum qui omnia noverat non dubitaret proditorem in discipulum eligere, atque apostolum ordinare. Habet enim Christus conscium munditiæ testem, cum suum non dubitet eligere proditorem.\ft*\f* \v 5 Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis:\f + \fr 10.5 \fr*\fk In viam. \fk*\ft Post resurrectionem dicit: \ft*\fk Docete omnes gentes. \fk*\ft Sed hoc ante: quia prius oportet Judæis prædicari, ne causam habeant non recipiendi, quia ad gentes apostolos misit.\ft*\f* \v 6 sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël. \v 7 Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum.\f + \fr 10.7 \fr*\fk Appropinquabit regnum cœlorum. \fk*\ft Per fidem prope est regnum. Sicut enim sit peccans terra, ita justus sit cœlum, in quo Deus præsidet; unde dicitur: \ft*\fk Regnum Dei intra vos est\fk*\ft Luc. 17., etc. Ecce quid debeant prædicare: Appropinquabit regnum cœlorum.\ft*\f* \v 8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date.\f + \fr 10.8 \fr*\fk Infirmos curate. \fk*\ft Ecclesia infirmos statu boni operis confortat, mortuos in peccatis, vel sine fide, suscitat; leprosos erroribus aspersos mundat, dæmones per exorcismos fugat. \ft*\fk Gratis accepistis. \fk*\ft Ne Judas, qui loculos habebat, de prædicta potestate pecuniam congregare vellet, neguitiam ejus supprimit Dominus, dicens: \ft*\fk Gratis accepistis, \fk*\ft etc. Damnat etiam hic perfidiam Simoniacæ hæreseos. Dona spiritualia pretio vilescunt.\ft*\f* \v 9 Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris:\f + \fr 10.9 \fr*\fk Aurum neque argentum. \fk*\ft Qui hæc haberent, viderentur non causa salutis prædicare, sed lucri. \ft*\fk Neque pecuniam in zonis vestris. \fk*\ft Duo sunt genera necessariorum: unum quo emuntur necessaria, aliud ipsa necessaria. Per pecuniam in zonis, illud unde emuntur: per peram quod emitur, quod ibi reponitur. De hoc in passione: \ft*\fk Quando misi vos sine sacculo et pera, nunquid defuit vobis aliquid? At illi dixerunt: Non.\fk*\f* \v 10 non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo.\f + \fr 10.10 \fr*\fk Neque calceamenta. \fk*\ft Et Plato dicit duas corporum summitates non esse velandas, nec assuetam fieri debere mollitiem capitis et pedum: Cum autem hæc habuerint firmitatem, cætera robustiora sunt. \ft*\fk Neque virgam. \fk*\ft Matthæus et Lucas dicunt \ft*\fk neque virgam; \fk*\ft Marcus \ft*\fk non nisi virgam: \fk*\ft quo nomine, etc., usque ad iter prædicationis pergere debeat, ostendatur. \ft*\fk Dignus est. \fk*\ft Unde ergo necessaria? Tantum accipite, quantum ad necessitatem sufficit, ut inde securi æternis melius vacetis.\ft*\f* \v 11 In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis.\f + \fr 10.11 \fr*\fk Interrogate quis. \fk*\ft Testimonio vicinorum eligendus est hospes, ne hujus infamia prædicatio lædatur. \ft*\fk Dignus sit. \fk*\ft Ut sciat se magis accipere gratiam quam dare. \ft*\fk Ibi manete. \fk*\ft AMBR. Dat constantiæ generale mandatum ut hospitalis necessitudinis jura custodiant: ideo domus eligenda, ut mutandi hospitii necessitudinisque violandæ causa non suppetat.\ft*\f* \v 12 Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui. \v 13 Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. \v 14 Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.\f + \fr 10.14 \fr*\fk Excutite pulverem de pedibus. \fk*\ft Per excussionem pulveris, intelligitur amissio itineris. \ft*\fk Excutite\fk*\ft pulverem, ad contestationem terreni laboris quem pro eis inaniter susceperant, etc., usque ad per ipsum Salvatorem narrantur abluti.\ft*\f* \v 15 Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati. \v 16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.\f + \fr 10.16 \fr*\fk Ecce ego mitto. \fk*\ft Illis sua pœna servabitur in futurum, etc., usque ad mala inferre non debet, sed tolerare. \ft*\fk Sicut serpentes. \fk*\ft Serpentis astutia est, etc., usque ad veterem exuit hominem.\ft*\f* \v 17 Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos: \v 18 et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.\f + \fr 10.18 \fr*\fk In testimonium. \fk*\ft Ut inde perversi pereant, etc., usque ad testimonium ipsorum innocentiæ.\ft*\f* \v 19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini:\f + \fr 10.19 \fr*\fk Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. \fk*\ft Voluntatem vestram pro Christo offerte; Christus vero loquetur pro se.\ft*\f* \v 20 non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. \v 21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient:\f + \fr 10.21 \fr*\fk Tradet autem frater, \fk*\ft etc. Minorem dolorem ingerunt mala quæ ab extraneis: majorem quæ ab illis patimur, de quorum mentibus præsumebamus: quia cum damno corporis, mala nos cruciant amissæ charitatis.\ft*\f* \v 22 et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.\f + \fr 10.22 \fr*\fk Qui autem, \fk*\ft etc. Docet virtutem longanimitatis et patientiæ, etc., usque ad hoc ipsum incipimus possidere quod sumus.\ft*\f* \v 23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.\f + \fr 10.23 \fr*\fk Cum autem. \fk*\ft Hoc ad illud tempus pertinet, quo dictum est.: \ft*\fk In via gentium ne abieritis, \fk*\ft quod persecutiones non debeant timere, sed declinare: ut tribulationis occasio sit Evangelii seminarium.\ft*\f* \v 24 Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum:\f + \fr 10.24 \fr*\fk Non est discipulus, \fk*\ft etc. Ne indignemini tolerare quod tolero qui Dominus sum, faciens quod volo, et magister docens quod utile scio.\ft*\f* \v 25 sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus?\f + \fr 10.25 \fr*\fk Si patrem familias. \fk*\ft Ostendit calumnias suas, ut suo exemplo ferant injurias. Unde dixit: \ft*\fk Sufficit diei malitia sua. Beelzebub. \fk*\ft Beel ipse est Bel, Zebub, musca. etc., usque ad vir muscarum, sive habens muscas.\ft*\f* \v 26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.\f + \fr 10.26 \fr*\fk Ne ergo timueritis eos. \fk*\ft Eorum sævitiam vel blasphemias, quia veniet dies cum Deus judicabit occulta hominum, ubi et nequitia discooperietur, et vestra intentio, nunc soli Deo cognita, ab omnibus scietur.\ft*\f* \v 27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta.\f + \fr 10.27 \fr*\fk Quod dico. \fk*\ft Hoc est, in quo volo vos constantes esse, etc., usque ad calcato carnis domicilio \ft*\fk prædicate.\fk*\f* \v 28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. \v 29 Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.\f + \fr 10.29 \fr*\fk Super. \fk*\ft Loquitur juxta morem Palestinæ, etc., usque ad in toto mundo dicite. \ft*\fk Nonne duo passeres? \fk*\ft Lucas: \ft*\fk Nonne quinque passeres veneunt \fk*\fk dipondio\fk*\ft Luc. 12.? Nec multum distat, ut duo asse et quinque dipondio. Dipondio enim est ex duobus assibus. Quod autem in numeris est unus, hoc in pondere as: et quod duo, hoc dipondius. \ft*\fk Et unus ex illis. \fk*\ft Quomodo ergo Apostolus: \ft*\fk Nunquid de bobus cura est Deo\fk*\ft Luc. 9.? Sed aliud est cura, aliud scientia.\ft*\f* \v 30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.\f + \fr 10.30 \fr*\fk Numerati. \fk*\ft Hoc est, scientia Dei, etc., usque ad parva otiosaque dicta eum lateant.\ft*\f* \v 31 Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. \v 32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.\f + \fr 10.32 \fr*\fk Qui confitebitur. \fk*\ft Vel confitetur quis Jesum ea fide, quæ per dilectionem operatur: negat qui præceptis Dei non obedit.\ft*\f* \v 33 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.\f + \fr 10.33 \fr*\fk Qui autem. \fk*\ft Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Confitetur a Filio apud Patrem, qui per Filium habet accessum ad Patrem.\ft*\f* \v 34 Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium:\f + \fr 10.34 \fr*\fk Pacem. \fk*\ft Missum est bellum bonum, ut rumperetur pax mala.\ft*\f* \v 35 veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:\f + \fr 10.35 \fr*\fk Veni enim. \fk*\ft Hic Lucas ait: \ft*\fk Erunt quinque in una domo divisi, tres in duo et duo in tres dividentur. \fk*\ft Quomodo ergo, etc., usque ad circumcisionem cæterasque carnales observantias. \ft*\fk Separare. \fk*\ft Id est, privatos carnis affectus exstinguere, quibus ita invicem diliguntur, ut Deo minus serviant. Vel penitus avertantur, non quod non sint honorandi pater et mater, sed post Deum; hic est ordo charitatis.\ft*\f* \v 36 et inimici hominis, domestici ejus. \v 37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.\f + \fr 10.37 \fr*\fk Qui amat patrem. \fk*\ft Post Deum amandi sunt, sed si utrumque non potest servari, odium in suos, pietas est in Deum.\ft*\f* \v 38 Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.\f + \fr 10.38 \fr*\fk Et qui non accipit, \fk*\ft etc. Crux duobus modis portatur, etc., usque ad amor Christi ostendatur. \ft*\fk Et sequitur me. \fk*\ft Aliquis enim carnem macerat pro inani gloria, vel proximo carnaliter compatitur ut culpæ faveat: Hic crucem ferre videtur, sed Dominum non sequitur.\ft*\f* \v 39 Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.\f + \fr 10.39 \fr*\fk Qui invenit, \fk*\ft etc. Nomine animæ vita præsens designatur.\ft*\f* \v 40 Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit.\f + \fr 10.40 \fr*\fk Qui recipit, \fk*\ft etc. Cum ad prædicationem mittit, etc., usque ad debere stipendia accipere.\ft*\f* \v 41 Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. \v 42 Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.\f + \fr 10.42 \fr*\fk Et quicumque. \fk*\ft Qui periculum non suscipientium testimonio excussi pulveris denuntiavit, meritum recipientium ultra speratum commendat. Nota Deum magis ad pium affectum respicere quam ad quantitatem rei exhibitæ. \ft*\fk Uni ex minimis. \fk*\ft Minimi sunt qui nihil penitus habent in hoc mundo, et judices erunt cum Christo.\ft*\f* \c 11 \p \v 1 Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum. \v 2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,\f + \fr 11.2 \fr*\fk Joannes autem. \fk*\ft Et dum Christus prædicaret, etc., usque ad quis ordinem rei gestæ teneat, non apparet.\ft*\f* \v 3 ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus?\f + \fr 11.3 \fr*\fk Tu es. \fk*\ft Non ait \ft*\fk qui venisti, \fk*\ft quasi dicat: Cum ad inferna descensurus sum: debeo te nuntiare inferis, qui nuntiavi superis. An conveniat Filio Dei mori, an alium ad hæc sacramenta missurus es?\ft*\f* \v 4 Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis. \v 5 Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: \v 6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.\f + \fr 11.6 \fr*\fk Qui non fuerit. \fk*\ft Qui de divinitatis potentia non dubitaverit, hoc non contra Joannem dixisse putandus est quem mox adeo commendat.\ft*\f* \v 7 Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?\f + \fr 11.7 \fr*\fk De Joanne. \fk*\ft Præcursor Christi de Christo certificare discipulos voluit, quia sensit eos dubitare. De præcursore, Christus turbas dubitantes ne dubitent docuit, mollem eum levemque putantes.\ft*\f* \v 8 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.\f + \fr 11.8 \fr*\fk Ecce qui mollibus, \fk*\ft etc. \ft*\fk Qui ponunt pulvinaria sub cubito, \fk*\ft qui vitam peccantium palpant, non pungunt. Rigida vita et prædicatio debet declinare mollium palatia, quæ frequentant mollibus indutis adulantes. CLEM. ALEX. Beatus Joannes, despectis quoque ovium pilis, qui delicias redoleant, pilos camelorum, etc., usque ad ab omni inani studio, vanaque boni specie, sordidoque ac illiberali decore, se removit.\ft*\f* \v 9 Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.\f + \fr 11.9 \fr*\fk Plusquam propheta. \fk*\ft BEDA. Quia angelus non natura sed officio.\ft*\f* \v 10 Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. \v 11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.\f + \fr 11.11 \fr*\fk Major Joanne. \fk*\ft In hoc non præfertur patriarchis, et cunctis hominibus, sed æqualis cæteris sanctis ostenditur. \ft*\fk Qui autem. \fk*\ft Id est, omnis sanctus qui jam est cum Deo, major est eo qui adhuc in mundo. Vel ego quem minorem facit multorum opinio, in Ecclesia sanctorum illi prælatus sum. Vel novissimus angelus cœli melior est quovis homine. \ft*\fk In regno. \fk*\ft Regnum cœlorum duobus modis accipitur: aut supernum, in quo nondum sumus: aut præsens Ecclesia, in qua adhuc vivimus, et jam quodammodo regnamus.\ft*\f* \v 12 A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.\f + \fr 11.12 \fr*\fk A diebus Joannis. \fk*\ft Apostolos Dominus ad oves quæ perierunt domus Isræl ire jusserat, ut ad regnum reducerentur. Sed hæc prædicatio ad profectum publicanorum et peccatorum versa est qui crediderunt. Cæterum Joanni a plebe non creditur, Christi opera non auctorisantur, quia crux est scandalo. Jam prophetia cessat, jam lex expletur; Christus aliis prædicatur, et ab aliis recipitur: sui respuunt, inimici accipiunt. Itaque regnum cœlorum vim patitur, quia gloria Isræl patribus debita, a prophetis nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur. Vel a diebus Joannis, qui præsentiam prædicavit, qua peccator reviviscit: et non ante, quia lex pœnam intulit et non per pœnitentiam vivificavit. Patria cœlestis vim patitur dum peccator ad eam quasi in alienum locum intrat per pœnitentiam. Grandi violentia est in terra nasci et cœlum capere, et habere per virtutem quod non possumus per naturam.\ft*\f* \v 13 Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt:\f + \fr 11.13 \fr*\fk Omnes enim. \fk*\ft Non quod post Joannem non fuerint aliqui, ut Agabus, sed quia quidquid prophetaverunt, de Domino vaticinati sunt. \ft*\fk Omnes enim. \fk*\ft Quia quidquid illi dixerunt, de venturo locuti sunt, hic vero venientem ostendit.\ft*\f* \v 14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.\f + \fr 11.14 \fr*\fk Et si vultis recipere. \fk*\ft Ut minus excusabiles sitis, quia eum non recepistis. Ipse est Elias in virtute, non in persona, par in vitæ severitate, mentis rigore præcedens Christi primum adventum, ut ille secundum.\ft*\f* \v 15 Qui habet aures audiendi, audiat. \v 16 Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus\f + \fr 11.16 \fr*\fk Cui autem, \fk*\ft etc. Laudato Joanne transit ad increpandum illos, qui nec prædicatione Joannis moti sunt: vel ipsius Christi prædicationem despiciunt. Joannes talis ac tantus ut dixi, et adeo dignus, ut ei debeat credi: sed vos cui estis assimilandi, qui noluistis credere ei? \ft*\fk Similis est pueris. \fk*\ft Pueri doctores sunt humiles spiritu. Horum synagoga, vel ipsa Jerusalem, ubi jura præceptorum Dei recondebantur. Coæquales contribules quos solebant exprobrare, quod ad laudes Dei non assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate quod notat saltus. Nec per lamenta prophetarum pro excidiis jam factis vel faciendis ad pœnitentiam conversi sunt.\ft*\f* \v 17 dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis.\f + \fr 11.17 \fr*\fk Cecinimus vobis. \fk*\ft Ut David: \ft*\fk Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob\fk*\ft Psal. 80., et hujusmodi. \ft*\fk Lamentavimus. \fk*\ft Ut: \ft*\fk Convertimini ad me in toto corde vestro in jejunio et fletu et planctu\fk*\ft Jœl. 2., \ft*\fk et hujusmodi\fk*\f* \v 18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet.\f + \fr 11.18 \fr*\fk Venit enim. \fk*\ft Sicut tunc ita et nunc utramque viam salutis respuitis. Lamentavimus ad Joannem, cecinimus ad Christum. Hæc est summa. Generatio ista nec plorat cum Joanne plorante, neque gaudet cum Christo gaudente. Nec mirum si duplicem viam salutis contemnunt, cum et jejunium et saturitatem petitur spernunt; si jejunium placet, cur Joannes displicet? si saturitas, cur Filius hominis?\ft*\f* \v 19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.\f + \fr 11.19 \fr*\fk Et justificata est sapientia, \fk*\ft etc. Ostendit filios sapientiæ intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam: sed in æquanimitate tolerandi inopiam, et temperantiam non se corrumpendi per abundantiam. Non est regnum Dei esca et potus: quorum non usus sed concupiscentia reprehenditur, in quibusdam libris habetur: Justificata est sapientia ab operibus suis, quia sapientia non quærit vocis testimonium, sed operum.\ft*\f* \v 20 Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam:\f + \fr 11.20 \fr*\fk Tunc. \fk*\ft Qui hactenus Judæos communiter increpavit, nunc nominatim civitates exprimit, quæ frequenter audita doctrina et visis tot signis credere noluerunt, quibus non optat mala, sed prædicit ventura\ft*\f* \v 21 Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent.\f + \fr 11.21 \fr*\fk Væ tibi, \fk*\ft etc. Supra ubi legitur, quia circumibat Jesus civitates et omnes vicos, curans omnem languorem: intelligendum est inter alias etiam in Corozaim et Bethsaida Dominum fecisse virtutes. Corozaim interpretatur \ft*\fk mysterium meum; \fk*\ft Bethsaida \ft*\fk domus fructuum\fk*\ft vel \ft*\fk venatorum. Si in Tyro, \fk*\ft etc. Hoc impletum modo videmus, quia Corozaim et Bethsaida præsente Domino credere noluerunt. Tyrus et Sidon postea prædicantibus Apostolis crediderunt: adeo devoti, ut Paulum Tyro abeuntem omnes cum uxoribus et liberis usque ad naves prosequerentur. Cur ergo non credituris prædicavit, credituros evitavit: ipse scit cujus viæ sunt misericordia et veritas. Proposuit tamen fines Judææ non excedere, ne justam Pharisæis et sacerdotibus persecutionis occasionem daret. Et erant tunc qui in Corozaim essent vocandi: nec tamen de contemptu gravius puniendi. Tyrus, \ft*\fk angustia. \fk*\ft Sidon, \ft*\fk venatio.\fk*\f* \v 22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. \v 23 Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.\f + \fr 11.23 \fr*\fk Et tu, Capharnaum. \fk*\ft Non solum Corozaim et Bethsaidæ væ erit, sed et tibi Capharnaum. \ft*\fk Nunquid usque in cœlum exaltaberis? \fk*\ft Nonne tu es quæ fama hospitii mei, et signorum in te factorum famosa efficeris, et contra prædicationem meam superbissime restitisti? Capharnaum interpretatur \ft*\fk villa pulcherrima, \fk*\ft in qua condemnatur perfida Jerusalem, cui dicitur: \ft*\fk Justificata est Sodoma soror tua ex te, \fk*\ft id est, ex tui comparatione cum illa, quæ non est exemplo Loth correcta, tu Filii Dei verbis et miraculis semper \ft*\fk exstitisti\fk*\ft ingrata.\ft*\f* \v 24 Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi. \v 25 In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.\f + \fr 11.25 \fr*\fk Respodens Jesus. \fk*\ft Respondens tacitæ objectionis quasi quæreretur, quæ ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? \ft*\fk Domine cœli et terræ. \fk*\ft Qui facis cœlos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. \ft*\fk Parvulis. \fk*\ft Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.\ft*\f* \v 26 Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te.\f + \fr 11.26 \fr*\fk Ita pater. \fk*\ft Blandientis affectu loquitur ut inceptum in apostolis beneficium compleatur. Hic exemplum humilitatis accipimus, ne temere discutere præsumamus superna consilia de vocatione horum, et repulsione illorum; cum enim utrumque attulisset, non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit, ostendens quia injustum esse non potest quod justo placet. In omnibus ergo quæ exterius disponuntur, apertæ causa rationis est, occultæ justitia voluntatis. \ft*\fk Quoniam sic fuit placitum ante te. \fk*\ft Ne quis iterum quærat cur humiles eligat, sapientes reprobet.\ft*\f* \v 27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.\f + \fr 11.27 \fr*\fk Omnia mihi, \fk*\ft etc. Tradentem Patrem, accipientem Filium, mystice intellige. Alioquin, si juxta fragilitatem nostram accipis, cum cœperit habere qui accepit, incipiet non habere qui dedit per omnia coomnipotentem nota, per tradita, Filium, cui per naturam omnia pro unius substantiæ jure sunt propria, non data per gratiam. Tradita autem omnia non cœlum et terra et cætera quæ fecit: sed hi qui per Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles, Dominum postea sentire cœperunt. \ft*\fk Et nemo novit Filium, \fk*\ft etc. Seipsum revelare. Et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Patrem voluit revelare. Ad utrumque enim illud subditum refertur. Verbo enim suo Pater se declarat. Et Verbum seipsum declarat, quia mentis nostræ lumen est. \ft*\fk Nisi Filius, et cui Filius voluerit, \fk*\ft etc. Mutua cognitio, quæ est æqualitate naturæ. Illa autem tantilla quæ in nobis est, dignatione revelantis est.\ft*\f* \v 28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. \v 29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.\f + \fr 11.29 \fr*\fk Tollite jugum, \fk*\ft etc. Jugum Christi, Evangelium est, quod Judæos et gentes in una fide conjungit. \ft*\fk Tollite super vos. \fk*\ft Id est, in honore habete: non subtus, ut contemnatis. Qui laboratis, difficultate legis, et onerati peccatis, scilicet, reficiam, si jugum tollitis, id est, præcepta mea. Et quid jugo ejus suavius? quid onere levius? probabilem fieri, abstinere a malo, bonum velle, amare omnes, æterna sequi, præsentibus non capi, nolle alii facere quod pati non vis. \ft*\fk Discite a me. \fk*\ft Docente verbo et exemplo, ut sitis humiles mentibus, mites moribus. Humiles, ut neminem contemnant; mites, ut nullum lædant. Corde, ut idem extra in opere sit et in corde, ne lateat serpens in specie columbæ.\ft*\f* \v 30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.\f + \fr 11.30 \fr*\fk Jugum enim meum. \fk*\ft Quomodo Evangelium lege levius est, cum ibi opera, hic et concupiscentia damnatur? Sed in lege multa jubentur, quæ Apostolus impleri non posse dicit: hic voluntas quæritur quæ in arbitrio nostro est, et quæ sola sufficere potest et præmium habere. Item quomodo jugum Christi suave, cum supra dicitur: \ft*\fk Arcta via est quæ ducit ad vitam. \fk*\ft Sed angusta, quia non nisi angusto initio incipitur, processu vero temporis ineffabili dilectionis dulcedine dilatatur. \ft*\fk Onus meum. Quia illud momentaneum nostræ tribulationis æternum pondus gloriæ operatur in cœlis\fk*\ft I Cor. 4..\ft*\f* \c 12 \p \v 1 In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.\f + \fr 12.1 \fr*\fk In illo tempore. \fk*\ft Narrata prædicatione et miraculis unius anni ante quæstionem Joannis factis, transit ad illa quæ facta sunt alio anno, scilicet, post mortem Joannis, quando jam in omnibus Christo contradicitur. \ft*\fk Esurientes, \fk*\ft etc. Quia, ut alius ait evangelista, nec locum vescendi habebant pro turbis: propter nimiam importunitatem eorum. Alii Evangelistæ addunt: \ft*\fk manibus confricasse\fk*\ft Luc. 6.. Unde et Petro dicitur: \ft*\fk Macta et manduca\fk*\ft Act. 10..\ft*\f* \v 2 Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.\f + \fr 12.2 \fr*\fk Non licet. \fk*\ft Secundum præceptum legis. Sed quia alia scriptura dicit: \ft*\fk Misericordiam malo quam sacrificium\fk*\ft Ose. 6., melius fuit hominem de famis periculo liberare, quam sacrificium Deo offerre, quia hostia placens est salus hominum. De vastatione frugum non arguunt, quia licet per legem inde edere.\ft*\f* \v 3 At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant:\f + \fr 12.3 \fr*\fk At ille dixit, \fk*\ft etc. In hoc facto nihil aliud instruimur, nisi ut sabbatum non ad litteram, sed spiritualiter intelligamus. \ft*\fk Non legistis. \fk*\ft Si David et Abimelech non reprehenditur, quorum uterque mandatum legis probabili necessitate transgressus est, et hic similis causa famis est, cur non idem probatis in apostolis?\ft*\f* \v 4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?\f + \fr 12.4 \fr*\fk Panes propositionis. \fk*\ft Quod significavit sacerdotalem cibum transiturum in usum populorum. Vel quia omnes sacerdotes debemus imitari. Vel quod omnes sacerdotes sumus.\ft*\f* \v 5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?\f + \fr 12.5 \fr*\fk Quia sabbatis sacerdotes. \fk*\ft Hic sine necessitate ostendit sabbatum violari ab ipsis qui calumniantur. Unum exemplum datum est regiæ potestatis de David: aliud sacerdotalis, de his qui per ministerium templi sabbatum violant, ut multo minus ad ipsum pertineat crimen spicarum sabbato vulsarum, qui verus rex et sacerdos est et dominus sabbati.\ft*\f* \v 6 Dico autem vobis, quia templo major est hic.\f + \fr 12.6 \fr*\fk Dico autem vobis. \fk*\ft Quasi dicat: Si figurale templum potuit defendere sacerdotes sibi servientes, cur spirituale non potest defendere discipulos sibi credentes?\ft*\f* \v 7 Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes:\f + \fr 12.7 \fr*\fk Si autem. \fk*\ft Et vos ostenderet omnia futuri temporis speciem continere, adjecit: \ft*\fk Si autem sciretis, \fk*\ft id est, quia Deus per gratiam disposuit liberare populum, et non per exteriores observantias, non reprehenderetis meos, si vetera omittunt.\ft*\f* \v 8 dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.\f + \fr 12.8 \fr*\fk Dominus est enim. \fk*\ft Si David pastus et sacerdotes templi ministerio sabbatum violantes sine crimine sunt, quanto magis Filius hominis, qui verus est rex et sacerdos et dominus sabbati?\ft*\f* \v 9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. \v 10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum.\f + \fr 12.10 \fr*\fk Et ecce homo. \fk*\ft Iste homo dicitur cæmentarius fuisse, quia manus cui spiritualis ædificii cura commissa fuit, arida erat usque ad tempus Christi. \ft*\fk Ecce homo manum, \fk*\ft etc. Significat humanum genus in fœcunditate boni operis arefactum pro manu ad pomum extensa, quam sanavit manus innocens in cruce extensa. Bene manus in Synagoga erat arida, quia ubi majus donum scientiæ, ibi transgressor majori subjacet culpæ. \ft*\fk Interrogabant. \fk*\ft Quia discipulos de violatione sabbati probabili exemplo excusaverat, ipsum volunt calumniari, ut si non curet, crudelitatis, vel imbecillitatis: vel si curet, transgressionis arguant. \ft*\fk Sabbatis, \fk*\ft etc. Præcipue sabbatis docet et operatur Jesus, non solum propter speciale sabbatum, sed et propter celebriorem populi conventum, quærens salutem omnium.\ft*\f* \v 11 Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?\f + \fr 12.11 \fr*\fk Quis erit. \fk*\ft Competenti exemplo solvit quæstionem, ut eos ostendat sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere charitatis. Arguit eos qui legem male interpretantur, qui dicunt in sabbato a bonis operibus feriandum. Sed a malis tantum feriandum est; unde dicitur: \ft*\fk Omne opus servile non facietis in eo\fk*\ft Levit. 23.. Id est, peccatum. Sic et in æterna requie a malis tantum feriabuntur, non a bonis.\ft*\f* \v 12 Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere. \v 13 Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.\f + \fr 12.13 \fr*\fk Extende. \fk*\ft Quia nil plus valet curationi eleemosynarum largitate, unde dicitur: \ft*\fk Non sit manus tua ad accipendum porrecta, sed ad dandum collecta\fk*\ft Eccl. 4.. Quia frustra pro peccatis rogaturus manus ad Deum expandit, qui has ad pauperes pro posse non extendit. \ft*\fk Sicut altera. \fk*\ft Homo ante adventum Christi dexteram habuit languidam, quia ab eleemosynis torpebat: sinistram sanam quia suæ utilitati intendebat: sed veniente Christo dextera sanatur ut sinistra: quia quod congregaverat avide, modo distribuit charitate.\ft*\f* \v 14 Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. \v 15 Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes:\f + \fr 12.15 \fr*\fk Recessit inde. \fk*\ft Nota exemplum: \ft*\fk Si vos persecuti sunt in una civitate, fugite in aliam\fk*\ft Matth. 10.. \ft*\fk Secuti sunt. \fk*\ft Docti visis virtutibus persequuntur, indocti opinione ejus ducti amando sequuntur, unde et curari merentur.\ft*\f* \v 16 et præcepit eis ne manifestum eum facerent.\f + \fr 12.16 \fr*\fk Et præcepit. \fk*\ft Non timore, ne proditus occideretur, sed parcendo Judæis, ne invidia trucidarentur in ejus innocentia et mansuetudine. Hic mystice nos instruit, ne cum aliquid magnifacimus, laudem foris quæramus.\ft*\f* \v 17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: \v 18 [Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.\f + \fr 12.18 \fr*\fk Animæ meæ. \fk*\ft Per animam omnis affectus demonstratur.\ft*\f* \v 19 Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus: \v 20 arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium:\f + \fr 12.20 \fr*\fk Arundinem. \fk*\ft Judæos, omni vento cedentes, qui ab invicem discrepando dissipati sunt, non mox damnabit, sed supportabit. \ft*\fk Arundinem quassatam. \fk*\ft Qui peccanti non porrigit manum, nec portat onus fratris, quassatum calamum confringit. Et qui fidei modicam scintillam contemnit in parvulis, linum fumigans exstinguit: quod Christus non fecit, qui potius venit quærere quod perierat; patientiam namque servavit, donec judicium quod in eo agebatur, ad victoriam perveniret, et expulso mundi principe ad regnum rediret, in dextera Patris sedens, donec ponat inimicos sub pedibus. \ft*\fk Linum fumigans. \fk*\ft Gentes, quas naturalis legis ardore fere exstincto fumus erroris amarissimus, et odoris noxius involvit: quas non exstinxit, sed de parva scintilla in magnum ardorem ignis Dei suscitavit. \ft*\fk Donec. \fk*\ft Tandiu prædicatio ejus nullis insidiis superata mundo lucet, donec ponat in terra judicium, et impleatur: \ft*\fk Fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra.\fk*\f* \v 21 et in nomine ejus gentes sperabunt.] \v 22 Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.\f + \fr 12.22 \fr*\fk Et curavit. \fk*\ft Tria signa simul facta sunt quæ et quotidie in conversione hominum fiunt, ut expulso dæmone lumen fidei videant et Deum laudent.\ft*\f* \v 23 Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David? \v 24 Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.\f + \fr 12.24 \fr*\fk In Beelzebub. \fk*\ft Beel, id est, Baal: muscarum, ob sordes immolatitii sanguinis: deus est Accaron, quo nomine vocant principem dæmoniorum.\ft*\f* \v 25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.\f + \fr 12.25 \fr*\fk Omne regnum. \fk*\ft Necessaria complexione eos arguit. Vel enim Christus virtute Dei dæmones ejicit, vel in principe dæmoniorum. Si virtute Dei, frustra calumniantur. Si in principe dæmoniorum, regnum ejus divisum est, nec stabit: et ideo a regno ejus recedant: quod innuit eos sibi elegisse, dum in se non credunt.\ft*\f* \v 26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus?\f + \fr 12.26 \fr*\fk Et omnis civitas. \fk*\ft Eadem ratio est civitatis et domus, quæ regni. Civitas Jerusalem semper gloriosa, postquam in Christum et in Apostolos exarsit, facta divisione, excidio cecidit.\ft*\f* \v 27 Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.\f + \fr 12.27 \fr*\fk Et si ego in Beelzebub. \fk*\ft Si expulsio dæmonum in filiis vestris Deo non dæmonibus deputatur, quare in me idem opus eamdem non habet causam? \ft*\fk Ipsi, \fk*\ft etc. Contemptibilia mundi in quibus sancta simplicitas meæ virtutis apparet. Vel ita potius: Filii, id est, Apostoli qui bene sibi conscii erant, nihil malæ artis ab eo didicisse: ideo ipsi testes mei judicii, judicantes duodecim tribus Isræl.\ft*\f* \v 28 Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.\f + \fr 12.28 \fr*\fk Si autem ego. \fk*\ft Illa pars: \ft*\fk Si ego in Beelzebub ejicio dæmones, \fk*\ft ad plura inconvenientia perducta est, modo agitur de alia parte complexionis. \ft*\fk Si autem ego in spiritu Dei. \fk*\ft Hic Lucas ait: \ft*\fk in digito\fk*\ft Luc. 11.. Digitus dicitur Spiritus sanctus pro partitione donorum. Regnum Dei, vel seipsum dicit. Unde alibi: \ft*\fk Medius inter vos stetit, quem vos nescitis\fk*\ft Luc. 11, Joan. 1.. Vel, regnum quod Joannes et ipse Jesus prædicavit. \ft*\fk Pœnitentiam agite: appropinquabit enim regnum cœlorum\fk*\ft Matth. 21.. Est et tertium regnum Scripturæ sanctæ, quod aufertur a Judæis et datur genti facienti fructum ejus. Vel regnum, id est, omnes mundi partes, Apostolis et successoribus eorum ad convertendum distribuit.\ft*\f* \v 29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet.\f + \fr 12.29 \fr*\fk Aut quomodo potest. \fk*\ft Ostendit ergo Dominus per manifestam parabolam, quod non concordat in fallaci operatione cum dæmonibus sicut calumniabantur, sed virtute divinitatis homines a dæmonio liberaret; ideoque grande scelus committunt, qui quod Dei esse cognoverant, diaboli esse clamabant. Neque enim possunt esse concordes: quorum opera diversa sunt. Unde addit: \ft*\fk Qui non est mecum, \fk*\ft etc. \ft*\fk Domum illius. \fk*\ft Vel domum, id est, omnes mundi partes Apostolis et eorum successoribus ad convertendum distribuit.\ft*\f* \v 30 Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mihi, spargit.\f + \fr 12.30 \fr*\fk Qui non est mecum, \fk*\ft etc. Id est, qui dissimilia meis facit opera, contrarius mihi est: ille trahit ad vitia, ego ad virtutes.\ft*\f* \v 31 Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.\f + \fr 12.31 \fr*\fk Omne peccatum et blasphemia. \fk*\ft Quod humana fragilitate contrahitur, remissibile est, si congregatio non deseratur. Si vero diabolica obstinatione de dispersione ad congregationem nunquam reditur, peccatum insolubile judicatur. HIER. \ft*\fk Omne peccatum. \fk*\ft Non omnia peccata omnibus remittuntur, sed his, etc., usque ad omnes veniam consecuturos post universale judicium, transactis licet multis sæculis, asserens. \ft*\fk Spiritus autem. \fk*\ft Qui manifeste opera Dei intelligit, cum de virtute negare non possit, si stimulatus: invidia calumniatur, et dicit esse Beelzebub, isti non dimittetur. Non quod et ei negetur remissio si pœniteret: sed quia hic blasphemus, exigentibus meritis suis malis, sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad pœnitentiam perventurus sit. Sicut Joannes evangelista de quibusdam blasphemiæ suæ merito excæcatis ait: \ft*\fk Propterea non poterant credere\fk*\ft Joan. 10.. Quod iterum dixit Isaias: \ft*\fk Excæcavit oculos eorum\fk*\ft Isa. 6.. Qui Spiritum sanctum non esse, vel minorem Patre credunt, et dicunt: quia non invidia diabolica, sed humana ignorantia hoc faciunt, irremissibili crimine non tenentur. Sed qui in similitudine diaboli contra conscientiam suam majestatem Dei oppugnant, non habent remissionem in æternum, sicut Marcus aperte declarat: qui posito hoc testimonio Domini subjunxit: \ft*\fk Quoniam dicebant, spiritum immundum habet\fk*\ft Matth. 3..\ft*\f* \v 32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.\f + \fr 12.32 \fr*\fk Et quicunque. \fk*\ft AMBR. Etiam qui scandalizatus infirmitate carnis meæ, purum hominem vel voratorem suspicatus fuerit, remissibile erit. \ft*\fk Qui autem. \fk*\ft Gratiam sancti Spiritus qua pœnitentia inspiratur et ad congregationem reditur, non cognoscens impœnitenti corde permanserit: cum hoc jam non sit humanum, sed diabolicum, irremissibile erit. \ft*\fk Neque in hoc sæculo. \fk*\ft Quædam enim culpæ in hoc sæculo laxantur: quædam vero (parvæ scilicet) etiam in futuro. Quæ quidem post mortem gravant, sed et dimittuntur, si homo bonis actibus in vita, ut ibi dimittantur, promeruit. \ft*\fk Neque in futuro. \fk*\ft Quia sunt quædam levia, quæ si in hac vita nondum sunt remissa, post mortem gravant, sed et remittuntur, si digni sunt.\ft*\f* \v 33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur.\f + \fr 12.33 \fr*\fk Aut facite. \fk*\ft Nihil enim medium quin boni auctoris bona tantum sint opera, et mali mala. Coarctat eos hinc inde complexione, et utroque cornu premit. Si malus est diabolus, non facit bona; si bona sunt, non sunt diaboli. \ft*\fk Aut facite, \fk*\ft etc. Mystice arbor bona, Christus; fructus, prædicatio Evangelii; curationes, redemptio. Arbor mala diabolus et sui, id est, Scribæ et Pharisæi: et cæteri mali fructus, invidia, detractio, blasphemia, hæresis et hujusmodi.\ft*\f* \v 34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.\f + \fr 12.34 \fr*\fk Progenies viperarum, \fk*\ft etc. Ostendit eos malam arborem: et fructus afferre blasphemiæ. \ft*\fk Ex abundantia. \fk*\ft Homo sæpe fallitur, qui pensat cor ex ore, et opere. Sed Deus opus et verba ex corde quod novit judicat. Illi ergo ex abundantia cordis os loquitur qui scit ex qua intentione exit.\ft*\f* \v 35 Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.\f + \fr 12.35 \fr*\fk Bonus homo. \fk*\ft Thesaurus cordis intentio est, ex qua Deus judicat opera, ut et aliquando minora majorem, majora minorem habeant mercedem. Hoc in loco, vel Judæos ostendit de quali thesauro proferant blasphemiam. Vel cum superioribus hæret, quod sicut bonus homo non potest proferre mala, vel malus bona, sic nec Christus mala, nec diabolus bona opera potest facere.\ft*\f* \v 36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.\f + \fr 12.36 \fr*\fk Verbum otiosum. \fk*\ft Si de otioso verbo reddet homo rationem in die judicii, quanto magis vos qui opera sancti Spiritus dicitis esse Beelzebub. GREG. Otiosum verbum est, quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione justæ necessitatis caret, quod scilicet, etc., usque ad hic non otiosi verbi sed criminosi tenebitur reus.\ft*\f* \v 37 Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.\f + \fr 12.37 \fr*\fk Ex verbis. \fk*\ft Mors et vita in manibus linguæ.\ft*\f* \v 38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre.\f + \fr 12.38 \fr*\fk Tunc responderunt. \fk*\ft Cum Scribæ et Pharisæi verba nullatenus possent improbare, in operibus quærunt tentare, quærentes signa videre, quasi non fuerint signa quæ viderant.\ft*\f* \v 39 Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.\f + \fr 12.39 \fr*\fk Nisi signum Jonæ. \fk*\ft Ostendit Judæos ad instar Ninivitarum criminosos, et nisi pœniteant subversioni proximos. Sed sicut illis et denuntiatur supplicium, et demonstratur remedium: ita Judæi non debent desperare veniam, si saltem postquam Christus resurrexit a mortuis, commoniti egerint pœnitentiam: quia mors Christi reconciliatio est mundi.\ft*\f* \v 40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.\f + \fr 12.40 \fr*\fk Sicut enim fuit Jonas. \fk*\ft Jonas, id est, dolens, significat illum qui dolores nostros portavit. Vel columba: Piscis qui voravit in pelago, mors quam passus est in mundo. Sicut ejectus est in aridam, sic Christus surrexit in gloriam. \ft*\fk Tribus diebus. \fk*\ft More antiquorum, qui diem cum nocte præcedente computabant. Partem diei qua sepultus est cum præterita nocte, pro nocte et die accipe, hoc est pro toto die per synecdochen. Sabbati noctem et diem integre. Noctem Dominicam cum eadem die illucescente, partem pro toto, et ita habes tres dies et tres noctes. Primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem. Isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur. Mystice. \ft*\fk Tres dies, \fk*\ft tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia. Tres noctes, tres mortui quos suscitavit Dominus.\ft*\f* \v 41 Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.\f + \fr 12.41 \fr*\fk Viri Ninivitæ. \fk*\ft Et est sensus: Jonas paucis diebus et sine signis prædicavit genti incredulæ, et profecit: ego longo tempore, et populo Dei, et compluribus signis, in vanum prædico. Eo magis indigni sunt venia, qui ex lege sunt infideles, quo plus est fidei in his, qui legem nescierunt. Ninive, \ft*\fk speciosa: \fk*\ft signat gentilitatem quam Christus amavit fœdam, ut faceret pulchram. In Ninivitis et regina Austri, fides Ecclesiæ signatur, quæ non minus per pœnitentiam peractæ insipientiæ quam per industriam discendæ sapientiæ Deo conciliatur. Duæ enim partes sunt Ecclesiæ, quæ peccare nescit, et quæ peccare desistit, pœnitentia enim peccatum abolet, sapientia cavet.\ft*\f* \v 42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. \v 43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.\f + \fr 12.43 \fr*\fk Cum autem, \fk*\ft etc. Quasi dicat: Vos non estis similes Ninivitis vel reginæ Austri: quia me prædicante pœnitentiam non pœnituistis, et me docente sapientiam non didicistis. Sed estis similes homini a quo diabolus exclusus iterum ingreditur. Distat inter opera mea qui polluta mundo, et Satanæ, qui mundata gravius contaminat. \ft*\fk Ambulat per loca. \fk*\ft Explorat corda fidelium a mollitie fluxæ cogitationis purgata, si quos gressus ibi figere possit quod, quia nequit, ad humida redit.\ft*\f* \v 44 Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.\f + \fr 12.44 \fr*\fk Revertar in domum. \fk*\ft Sub umbra dormit, in secreto calami, et locis humentibus. Umbra tenebrosa, conscientia: calamus foris nitidus, intus vacuus, simulator: locus humidus, lasciva mollisque mens.\ft*\f* \v 45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.\f + \fr 12.45 \fr*\fk Septem alios spiritus. \fk*\ft Septem vitia, septem virtutibus spiritualibus contraria. \ft*\fk Nequiores. \fk*\ft Quia non modo habet vitia, sed et bona simulat. Tanto nequiores, quanto callidiores. Septem, quia tot erant gratiæ cum Christo destinatæ. Septem vitia, septem dæmonia septem spiritibus contraria spiritui sapientiæ et intellectus, etc. \ft*\fk Sic erit, \fk*\ft etc. Quod de una sola re dixit, hoc in hac tota gente fit. Immundus Spiritus a Judæis exivit, quando legem acceperunt. Ambulavit ad gentes, quæ cum postea Domino crederent, non invento loco in eis dixit: Revertar in Judæos vacantes præsidio Dei et angelorum, increpationibus et correptionibus mundatos, ornatos superfluis observationibus. Adduntur septem, quia multo majore numero dæmonum possidentur blasphemantes Jesum quam in Ægypto possessi fuerunt. Contra septem spiritus virtutum est numerus vitiorum.\ft*\f* \v 46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei.\f + \fr 12.46 \fr*\fk Ecce mater ejus. \fk*\ft RAB. Mystice. Mater et fratres populus est Judæorum qui Jesu intus docente non possunt intrare, quia spiritualiter ejus verba, etc., usque ad Fratres Domini sunt consobrini ejus, filii Mariæ materteræ ejus: quæ dicitur mater Jacobi minoris et Joseph, et Judæ et Simonis.\ft*\f* \v 47 Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.\f + \fr 12.47 \fr*\fk Dixit autem ei. \fk*\ft Insidiose, utrum spirituali operi carnem præferat: et ideo se nosse dissimulat matrem et proximos per cognitionem, sed per conjunctionem spiritus esse sibi proximos dicit.\ft*\f* \v 48 At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei?\f + \fr 12.48 \fr*\fk Quæ est mater mea? \fk*\ft Non recusat obsequia matris, sed præfert ministeria Patris: fratres non contemnit, sed opus spirituale præfert cognationi, ut et nos carni spiritum præferamus. Unde: \ft*\fk Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus\fk*\ft Matth. 10.. \ft*\fk Ecce mater mea, \fk*\ft etc. Hi sunt mater mea, qui me in credentium cordibus generant. Hi sunt fratres, qui faciunt opera Patris mei. Fratres et soror credendo, mater prædicando.\ft*\f* \v 49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. \v 50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. \c 13 \p \v 1 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.\f + \fr 13.1 \fr*\fk In illo die. \fk*\ft Per hoc indicat hoc gestum consequenter, nisi forte dies ponatur pro tempore, more Scripturæ. Marcus eumdem tenet ordinem. Lucas in aliud transit, sed nec repugnat huic. RAB. Non solum facta et dicta Domini, sed et itinera, etc., usque ad ad quæ Judæi non intraverunt, foris in littera fixi.\ft*\f* \v 2 Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore,\f + \fr 13.2 \fr*\fk Turba stabat. \fk*\ft Hi sunt qui nuper audire venerunt, qui et a fluctibus maris secreti sunt, necdum cœlestibus mysteriis quæ desiderant imbuti cum Christo ascendunt.\ft*\f* \v 3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare.\f + \fr 13.3 \fr*\fk Locutus est multa. \fk*\ft Quia turba non unius est sententiæ sed diversarum voluntatum, loquitur eis multis parabolis, ut juxta varias voluptates, diversas recipiant disciplinas. \ft*\fk Qui seminat. \fk*\ft Ipse Christus, qui verbum veritatis quod apud Patrem vidit, hominibus per se vel per suos seminavit. Qui discipulis sacramenta loquebatur, exiit seminare Dei verbum in turbas.\ft*\f* \v 4 Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.\f + \fr 13.4 \fr*\fk Secus viam. \fk*\ft Via est, mens malarum cogitationum sedulo meatu trita et arefacta. Ubi dupliciter perit semen, quia et transitu cogitationum conculcatur, ut Lucas ait, et a volucribus rapitur. Dæmones dicuntur volucres, seu quia cœlestis spiritualisque naturæ, seu quia per æra volitant. \ft*\fk Et venerunt. \fk*\ft Secundum Lucam ab hominibus conculcatum est, quia prava persuasione impiorum sublatum est. \ft*\fk Et comederunt. \fk*\ft Quia a mentibus hominum illud surripuerunt.\ft*\f* \v 5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ:\f + \fr 13.5 \fr*\fk In petrosa. \fk*\ft Petrosa cito quærunt germinare, sed non figitur radix, quia non est alta terra, id est, quia parum inest desiderii salutaris. In hac expositione Domini discimus, quia res non semper in eadem significatione ponuntur. Nam petra hic pro duritia, terra pro lenitate mentis, sol pro fervore persecutionis. Cum sol alibi in bono: \ft*\fk Fulgebunt justi sicut sol\fk*\ft Matth. 13., et petra in fundamento, pro fortitudine fidei, et terra pro terrenis cogitationibus. \ft*\fk Altitudinem terræ. \fk*\ft Altitudo terræ est probitas animi disciplinis cœlestibus eruditi, et in tentationibus probati.\ft*\f* \v 6 sole autem orto æstuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt. \v 7 Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea. \v 8 Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.\f + \fr 13.8 \fr*\fk Scaagesimum. \fk*\ft Quia in numero senario mundi ornatus expletus est, per hunc bona operatio signatur.\ft*\f* \v 9 Qui habet aures audiendi, audiat.\f + \fr 13.9 \fr*\fk Qui habet aures audiendi. \fk*\ft Quoties hæc admonitio in Evangelio vel in Apocalypsi Joannis interponitur, mysticum quod dicitur insinuatur.\ft*\f* \v 10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis?\f + \fr 13.10 \fr*\fk Et accedentes discipuli, \fk*\ft etc. Quomodo accedunt discipuli cum Dominus in navi sederet? Sed forte intelligendum, quod dudum cum ipso navem conscenderint: et ibi stantes quærunt.\ft*\f* \v 11 Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum.\f + \fr 13.11 \fr*\fk Vobis datum est. \fk*\ft Nota non solum verba Domini, sed et facta, parabolas esse: id est, signa mysticarum rerum, quæ non intelligebant multi qui foris sunt.\ft*\f* \v 12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.\f + \fr 13.12 \fr*\fk Qui enim habet. \fk*\ft Id est, apostolis habentibus fidem, si quid minus virtutum habent, conceditur Judæis, qui non credunt in Filium Dei, etiam si quid boni per naturam habent, tollitur. Nam nihil possunt sapienter intelligere qui caput non habent sapientiæ. \ft*\fk Auferetur ab eo. \fk*\ft Nulla veræ sapientiæ dulcedine gaudebit.\ft*\f* \v 13 Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.\f + \fr 13.13 \fr*\fk Ideo in parabolis. \fk*\ft Dicitur quod ideo excæcati sunt, et sententiæ Domini per parabolas eis occultatæ sunt, ut post salubrius converterentur. Nam quia obscure dicta non intellexerunt, ideo non crediderunt in eum, et sic crucifixerunt, et sic post resurrectionem miraculis territi, majoris criminis reatu compuncti sunt. Unde accepta indulgentia ampliori flagrant dilectione. Sed Joannes hunc locum ita dicit: \ft*\fk Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excævavit oculos eorum, ut non videant\fk*\ft Joan. 11.. Ubi aperte dicit non ideo factam excæcationem, ut ea commoniti, et dolentes se non intelligere, converterentur aliquando: non enim hoc possent nisi crederent, sed potius ideo excæcati, ut non crederent, quod aliis peccatis meruerunt. \ft*\fk Videntes non vident. \fk*\ft Sicut avarus multas habet opes et nullas, quia inutiles sunt ei.\ft*\f* \v 14 Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis: [Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis.\f + \fr 13.14 \fr*\fk Auditu audietis. \fk*\ft Hæc de turbis prophetata sunt, quia stant in littore, et Domini non merentur audire sermonem.\ft*\f* \v 15 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.]\f + \fr 13.15 \fr*\fk Oculos suos. \fk*\ft Id est, ipsi sibi causa fuerunt ut Deus eis oculos clauderet. \ft*\fk Ne quando. \fk*\ft Id est, ideo, quia oculos et aures aperire noluerunt, non meruerunt aliquando converti: quod tamen misericorditer factum est eis.\ft*\f* \v 16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.\f + \fr 13.16 \fr*\fk Beati. \fk*\ft Vere beati, quia hoc etiam præsentialiter videre et audire meruerunt, quod nullus priorum quantivis meriti meruit, quamvis multum desideraverit.\ft*\f* \v 17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.\f + \fr 13.17 \fr*\fk Et justi. \fk*\ft Lucas justos reges dicit, quia motus suos bene regunt\ft*\f* \v 18 Vos ergo audite parabolam seminantis.\f + \fr 13.18 \fr*\fk Vos ergo audite. \fk*\ft Primam parabolam exponit, ut idem attendant in cæteris. Exponit non secundum singula verba, sed summam sententiæ. AUG. sup. Gen. Proinde quod narravit evangelista (etiam factum est) Dominum scilicet talia fuisse locutum. Ipsius autem, etc., usque ad illud quippe scripsit narrator rerum præteritarum, hoc prænuntiator tantummodo futurorum.\ft*\f* \v 19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est. \v 20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud:\f + \fr 13.20 \fr*\fk Super petrosa. \fk*\ft Super petram et in spinis seminantur, qui bene accipiunt: sed vel adversa terrendo, vel prospera blandiendo, retardant eos ne perficiant. Divitiis jungitur sollicitudo custodiæ, quæ affligit, et voluptas, quæ effluere facit.\ft*\f* \v 21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. \v 22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.\f + \fr 13.22 \fr*\fk Fallacia divitiarum. \fk*\ft CHRYSOST. Suffocantur spinis quæ audivimus, non quidem ipsarum spinarum culpa, sed ejus qui illas, etc., usque ad duo quippe vitia inter se opposita in divitiis sunt, unum quod incendit sollicitudinem, et offuscat curis: alterum quod molliores deliciis reddit.\ft*\f* \v 23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.\f + \fr 13.23 \fr*\fk Aliud quidem centesimum. \fk*\ft RAB. Tres differentiæ sunt in bona terra, sicut fuere in mala. Triginta enim refertur ad nuptias. Sexaginta ad, etc., usque ad tricesimum conjugatorum, quia hæc est ætas præliantium, et his est major conflictus ne libidine superentur.\ft*\f* \v 24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo:\f + \fr 13.24 \fr*\fk Aliam parabolam. \fk*\ft Quasi dives paterfamilias invitatos diversis reficit cibis, ut unusquisque secundum naturam stomachi sui varia alimenta susciperet. Unde et dixit aliam parabolam et non alteram, ut plures sequi intelligantur. Hæc parabola proponitur, dimissis turbis, domi rogantibus discipulis exponitur. Et docet hic bonam voluntatem, et cautelam, et patientiam, et discretionem, et longanimitatem, et justitiam.\ft*\f* \v 25 cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.\f + \fr 13.25 \fr*\fk Homines. \fk*\ft Qui aliis ad tutelam et custodiam deputati sunt prælati in Ecclesia: vel cum dormitionem mortis accipient apostoli.\ft*\f* \v 26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. \v 27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? \v 28 Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea?\f + \fr 13.28 \fr*\fk Vis, imus. \fk*\ft Cum spiritualis homo audit hoc esse a diabolo qui nihil valet contra voluntatem Dei, potest ei voluntas suboriri, ut tales auferat de mundo si facultatem habeat. Sed consulit justitiam Dei, an facere debeat, et an Deus velit esse hoc officium hominum. Sed Veritas respondet: Non nosse hominem in hac vita qualis futurus sit qui modo errat, et quid bonis conferat ejus error: et ideo eos non esse tollendos, ne forte interficiantur, qui forte futuri sunt: vel ne bonis obsit, quibus prosunt, etc. Tunc vero opportune fieri, cum jam non est commutandæ vitæ tempus et proficiendi aliis: et tunc non ab hominibus, sed ab angelis dicit fieri.\ft*\f* \v 29 Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.\f + \fr 13.29 \fr*\fk Et ait: Non, \fk*\ft etc. Ecce patientia. Non enim audito dolore exarsit in iram, nec mox ulcisci voluit, ita et nos læsi patienter feramus. \ft*\fk Ne forte. \fk*\ft Hic datur locus pœnitentiæ et monemur non cito amputare: quia qui errat hodie, cras forte defendet veritatem. Si ergo modo avelleretur, triticum quod futurum erat eradicaretur. Vel necesse est ut mali permisti sint bonis per quos exerceantur. Vel quorum comparatione nitantur ad melius, quibus sublatis altitudo charitatis marcescit quod est eradicari. Ibi patienter tolerandi sunt mali, ubi aliqui inveniuntur quibus adjuventur boni. AUG. Multitudo non est excommunicanda, nec princeps populi.\ft*\f* \v 30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum.\f + \fr 13.30 \fr*\fk Sinite. \fk*\ft Hoc videtur contrarium illi apostolico: \ft*\fk Auferte malum ex vobis\fk*\ft I Cor. 5.. Sed sicut inter lolium et triticum quamdiu herba est, parum distat: ita monet Dominus ne de ambiguo judicemus, quod Dominus in die judicii non suspiciose, sed manifeste damnabit. In patiendo justitiam meditemur: in judicando justitiam non negligamus. \ft*\fk Et in tempore. \fk*\ft Qui longanimiter tulit per justitiam, digna retribuit: discretæ enim sunt virtutes, sed non contrariæ. \ft*\fk Et alligate. \fk*\ft In hac vita non est alligatio, alioquin non tot ab errore resipiscerent.\ft*\f* \v 31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo:\f + \fr 13.31 \fr*\fk Simile est regnum, \fk*\ft etc. Regnum cœlorum, prædicatio est Evangelii, de qua alibi: \ft*\fk Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus\fk*\ft Matth. 21.. Vel notitia Scripturarum. \ft*\fk Grano sinapis. \fk*\ft Grano sinapis comparatur pro fervore fidei, quia dicitur venena expellere, id est, omnia dogmata pravitatis. Potest in grano sinapis humilitas Dominicæ incarnationis intelligi. Quo accepto homo misit in hortum suum, quia corpus crucifixi Salvatoris accipiens Joseph in horto sepelivit. Expandit ramos in quibus volucres cœli requiescent, quia prædicatores dispersit in mundum, in quorum dictis et consolationibus fideles ab hujus vitæ fatigatione respirarent.\ft*\f* \v 32 quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus.\f + \fr 13.32 \fr*\fk Cum autem creverit. \fk*\ft Toto mundo vel in animo singulorum: quia nemo repente perfectus. Crevit et factum est in arborem, quia surrexit et ascendit in cœlum. Vel creverit, id est, mentibus hominum quantæ sit virtutis innotuerit. Cætera apparent olera, quæ cito crescunt et corruunt: non vivida, sed marcida: illa non olus, sed arbor fit, ubi folia cum fructu, et in ejus diversis sententiis spirituales quiescunt. \ft*\fk Oleribus et fit arbor. \fk*\ft Id est, dogmatibus philosophorum, quæ cito crescunt et corruunt, nil vitale promittentia.\ft*\f* \v 33 Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.\f + \fr 13.33 \fr*\fk In farinæ satis. \fk*\ft Ut spiritus, anima, et corpus in unum redacta non discrepent inter se. Vel tres animæ virtutes in unum rediguntur, ut in ratione possideamus prudentiam, in ira odium vitiorum, in cupiditate desiderium virtutum. Vel, mulier, Ecclesia, fidem hominum farinæ tribus satis miscet, credulitati Patris et Filii et Spiritus sancti. Cumque in unum fuerit fermentatum, non nos ad triplicem Deum, sed unius deitatis notitiam perducit, quia non est diversa natura in singulis. \ft*\fk Donec fermentatum. \fk*\ft Tandiu charitas in mente recondita crescere debet, donec mentem totam in sui perfectionem commutet, ut nihil præter Deum diligat vel recolat, quod hic incipitur, in alia vita perficitur.\ft*\f* \v 34 Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis:\f + \fr 13.34 \fr*\fk In parabolis ad turbas. \fk*\ft Quia quidquid ibi dicitur de exercitu Isræl, et omnia signa occulta sunt sacramenta.\ft*\f* \v 35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi. \v 36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. \v 37 Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. \v 38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam. \v 39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt. \v 40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi. \v 41 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem: \v 42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. \v 43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. \v 44 Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.\f + \fr 13.44 \fr*\fk Thesauro abscondito in agro. \fk*\ft Thesaurus potest accipi verbum Dei, qui in carne Christi absconditur. Vel Scriptura, in qua reposita est notitia Salvatoris. Vel, duo Testamenta in Ecclesia, pro quorum intelligentia omnibus renuntiatur ut in otio discantur. Terrenis regnum cœlorum similatur, ut per cognita surgat ad incognita animus, et diligat. \ft*\fk Abscondit et præ gaudio illius. \fk*\ft Ut servetur a malignis spiritibus et laudibus hominum. Sic sit opus in publico, ut intentio maneat occulta.\ft*\f* \v 45 Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.\f + \fr 13.45 \fr*\fk Negotiatori. \fk*\ft Beatitudinem qua exuti sumus culpa primi hominis, debemus omnes, intelligendo recte et operando bene, negotiari. \ft*\fk Bonas margaritas. \fk*\ft Bonæ margaritæ, lex et prophetæ. Una pretiosa, scientia Salvatoris, pro qua homo, ut Paulus, omnibus mysteriis legis et observationibus renuntiavit.\ft*\f* \v 46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.\f + \fr 13.46 \fr*\fk Inventa autem. \fk*\ft Id est, Christo, qui præest omnibus hominibus, vel spirituali præcepto dilectionis. Vel intellecto verbo, quod erat apud Deum penetrata carnis testudine. Vel cœlestis vitæ dulcedine, pro qua omnia vilescunt.\ft*\f* \v 47 Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.\f + \fr 13.47 \fr*\fk Sagenæ missæ. \fk*\ft Impletur Jeremiæ vaticinium: \ft*\fk Ecce ego mitto ad vos piscatores multos\fk*\ft Jer. 16.. Postquam audierunt Petrus et Andreas, Jacobus et Joannes: \ft*\fk Sequimini me, faciam vos piscatores hominum: \fk*\ft contexuerunt sibi sagenam ex Veteri et Novo Testamento, et in mare sæculi miserunt, quæ usque hodie trahitur, et in fluctibus tenditur: capiens quidquid incidit, bonos et malos, quos ad littus trahit, id est, ad finem mundi, ut tunc fiat divisio. Unde sequitur: \ft*\fk Sic erit in consummatione sæculi, \fk*\ft etc. Sagenæ comparatur Ecclesia vel prædicatio evangelica, quæ a fluctibus sæculi ad, cœlum trahit.\ft*\f* \v 48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt.\f + \fr 13.48 \fr*\fk Et secus littus. \fk*\ft Littus, finis sæculi, in quo boni ad cœlum, mali ad tenebras mittentur: in præsenti enim erant permisti.\ft*\f* \v 49 Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, \v 50 et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium. \v 51 Intellexistis hæc omnia? Dicunt ei: Etiam. \v 52 Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.\f + \fr 13.52 \fr*\fk Ideo omnis Scriba doctus, \fk*\ft etc. Quia intelligitis mysteria quæ vobis revelo: ideo faciam vos prædicatores, et eritis mihi similes qui de thesauro scientiæ meæ, nova et vetera profero, ut vos similiter faciatis. Apostoli sunt scribæ et notarii Christi, verba ejus signantes in tabulis cordis, et pollent opibus patrisfamilias, ejicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera, quia quidquid in Evangelio prædicatur, legis et prophetarum vocibus comprobant.\ft*\f* \v 53 Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. \v 54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes?\f + \fr 13.54 \fr*\fk Ut mirarentur. \fk*\ft Magna cæcitas, quem verbis et factis Christum cognoscunt, ob generis notitiam contemnunt.\ft*\f* \v 55 Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas?\f + \fr 13.55 \fr*\fk Fabri filius. \fk*\ft Non sine re voluit dici fabri filius, non illius quem putant, sed fabricatoris omnium. Sed hujus sacramenti Judæi ignari divinæ virtutis opera carnalis prosapiæ contemplatione contemnunt. Non enim considerant præsentia ejus opera, sed fragilem recordantur infantiam.\ft*\f* \v 56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista? \v 57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.\f + \fr 13.57 \fr*\fk Propheta. \fk*\ft Christus dicitur propheta. Unde Moses dicit: \ft*\fk Prophetam suscitabit vobis Dominus de semine vestro\fk*\ft Deut. 18.. \ft*\fk In patria. \fk*\ft Id est, in populo Judæorum: majora autem facit in gentibus.\ft*\f* \v 58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.\f + \fr 13.58 \fr*\fk Et non fecit. \fk*\ft Fecit virtutes aliquas, sed non multas, ne incredulos condemnaret. Vel despectus pauca facit, ne penitus excusabiles sint, majora autem in gentibus facit.\ft*\f* \c 14 \p \v 1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu:\f + \fr 14.1 \fr*\fk In illo tempore audivit Herodes. \fk*\ft Lucas vero ita: \ft*\fk Audivit autem Herodes tetrarcha\fk*\ft Luc. 9., etc. Quod ergo ait; \ft*\fk Hic est Joannes\fk*\ft Joan. 4.. Vel confirmatus quorumdam sententia post hæsitationem dixit, vel adhuc dubius: hæc enim verba ad utrumque se habent.\ft*\f* \v 2 et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.\f + \fr 14.2 \fr*\fk Et ait. \fk*\ft Nota invidiam Judæorum. Hic alienigena dicit resurrexisse Joannem, qui nullum signum fecit. Illi Jesum tot virtutibus approbatum non resurrexisse contendunt. \ft*\fk Et ideo. \fk*\ft Senserunt enim quod majoris virtutis sunt futuri sancti a mortuis resurgentes, quam fragili carne gravati.\ft*\f* \v 3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.\f + \fr 14.3 \fr*\fk Herodes enim. \fk*\ft Quia dixit de opinione resurrectionis cum nihil de morte dixisset, revertitur et narrat qualiter et cur obierit. Herodes iste et Philippus fratres fuerunt filii Herodis, sub quo Dominus fugit in Ægyptum. \ft*\fk Herodiadem uxorem. \fk*\ft Herodias filia Arethæ regis, quam ipse pater tulit Philippo, et in dolorem ejus dedit Herodi inimico illius.\ft*\f* \v 4 Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam.\f + \fr 14.4 \fr*\fk Non licet. \fk*\ft Herodes forsitan legem Judæorum tenebat, et ideo Joannes eum ab adulterio prohibebat.\ft*\f* \v 5 Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant.\f + \fr 14.5 \fr*\fk Timuit populum. \fk*\ft Populum timebat, sed amor superabat, pro quo et Deum postponebat. Timor Dei corrigit, timor hominum differt, sed voluntatem non aufert: unde et avidiores reddit ad crimen quos aliquando suspendit a crimine.\ft*\f* \v 6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi: \v 7 unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.\f + \fr 14.7 \fr*\fk Cum juramento. \fk*\ft Ad hoc forte juravit ut occasionem pararet, qua videretur facere invitus quod faciebat spontaneus. Non enim hoc implesset de aliquo amato, quod implevit de propheta: quod et ante fecisset, si excusabiliter posset. BEDA. Si quid nos forte incaute jurasse contigerit, etc., usque ad nec aliquid culpæ se tali perjurio contraxisse doluit. ISID. Non est conservandum sacramentum quo malum incaute promittitur, velut si, etc., usque ad tolerabilius enim est non implere sacramentum, quam manere in stupro.\ft*\f* \v 8 At illa præmonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ. \v 9 Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.\f + \fr 14.9 \fr*\fk Constristatus. \fk*\ft Ut discumbentibus videbatur. Talis quippe erat tristitia Herodis, qualis pœnitentia videlicet Pharaonis.\ft*\f* \v 10 Misitque et decollavit Joannem in carcere.\f + \fr 14.10 \fr*\fk Et decollavit. \fk*\ft Minutus est Joannes capite, exaltatus est in cruce Christus: quia illius fama decrevit, istius crevit; unde: \ft*\fk Illum oportet crescere, me autem minui\fk*\ft Joan. 3.. In truncato capite Joannis, ostenduntur Judæi Christum (qui est caput omnium prophetarum) perdidisse. Moraliter. Mors Joannis finem significat legis, qua finita merito migratur ad Christum, qui est finis legis ad justitiam omni credenti.\ft*\f* \v 11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ. \v 12 Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Jesu. \v 13 Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.\f + \fr 14.13 \fr*\fk Quod cum audisset Jesus. \fk*\ft Postquam apud Judæos lex et propheta caput perdit et vocem: Jesus transit ad desertum Ecclesiæ locum, quæ ante non habebat virum. \ft*\fk Secessit. \fk*\ft Non fugit timore, sed secessit parcens inimicis ne homicidium homicidio jungerent, dans exemplum vitandæ temeritatis. Vel \ft*\fk secessit, \fk*\ft ut probaret fidem credentium; unde: \ft*\fk Et cum audissent turbæ, \fk*\ft etc. \ft*\fk Pedestres. \fk*\ft Proprio labore, ut ardorem mentis ostenderent. Relinquunt civitates, id est, pristinas conversationes. Habent voluntatem, sed non vires perveniendi. Ideo Jesus obviam exit, et misertus curat, ut plena fides statim præmium habeat. Ecce quantum delectatur devotione credentium.\ft*\f* \v 14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. \v 15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.\f + \fr 14.15 \fr*\fk Vespere autem facto, \fk*\ft etc. Recedit Jesus de Judæa, vadit in desertum, turbæ sequuntur, quibus obviat et curat. Hoc non mane vel meridie, sed vespere quando sol justitiæ occubuit et finis mundi appropinquavit. \ft*\fk Discipuli ejus. \fk*\ft Carnales, et de futuro miraculo refectionis ignari, quibus dictum erat: \ft*\fk In viam gentium ne abieritis\fk*\ft Matth. 10.. Mystice. Fastidiunt Judæi gentes recipi et murmurant: quorum voce utitur Isaias Isa. 40.: \ft*\fk Ecce gentes quasi stilla situlæ. \fk*\ft Iterum: \ft*\fk Omnes gentes quasi non sint, sed sunt coram eo. \fk*\ft Sed Dominus per apostolos reficere decrevit; unde subdit: \ft*\fk Jesus autem, \fk*\ft etc. \ft*\fk Dimitte turbas. \fk*\ft Diu est quod idola sequitur, ideoque non est a nobis pascenda pane verbi Dei.\ft*\f* \v 16 Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare.\f + \fr 14.16 \fr*\fk Date illis. \fk*\ft Provocat ad dandum, ut illis se non habere testantibus notior sit magnitudo signi, ubi etiam innuit, quod per eos sunt pascenda jejuna corda.\ft*\f* \v 17 Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.\f + \fr 14.17 \fr*\fk Quinque panes et duos pisces. \fk*\ft Per quinque panes et duos pisces, totum Vetus Testamentum significatur. Per quinque panes, quinque libri Moysi, qui bene hordeacei, qui cibus est jumentorum, rudibus enim aspera et grossa danda. \ft*\fk Animalis enim homo non percipit ea quæ sunt spiritus Dei\fk*\ft I Cor. 1.. Intus tamen latet medulla suavissimi sensus. Per duos pisces, prophetæ et psalmi: unde et post resurrectionem ait: \ft*\fk Quæ scripta sunt in lege et prophetis plurimis de me\fk*\ft Luc. 24..\ft*\f* \v 18 Qui ait eis: Afferte mihi illos huc. \v 19 Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.\f + \fr 14.19 \fr*\fk Acceptis quinque, \fk*\ft etc. Accepit quinque panes, non novos creavit, quia veniens in carne non alia quam prædicta erant prædicavit, et opere implevit. \ft*\fk Benedixit. \fk*\ft Cum aperiens sensum, ut intelligerent Scripturas, dono internæ suavitatis multiplicavit. Fregit cum mysteria legis in medium protulit.\ft*\f* \v 20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.\f + \fr 14.20 \fr*\fk Reliquias. \fk*\ft Secretiora quæ a rudibus capi nequeunt, non sunt negligenter habenda, sed a duodecim apostolis qui per cophinos duodecim significantur, et ab eorum successoribus diligenter inquirenda. Cophinis servilia opera geruntur. \ft*\fk Et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia\fk*\ft I Cor. 1..\ft*\f* \v 21 Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.\f + \fr 14.21 \fr*\fk Exceptis mulieribus et parvulis. \fk*\ft Sexus fragilis et minor ætas sunt numero indigni. Significat infirmos in fide nondum idoneos pugnæ.\ft*\f* \v 22 Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.\f + \fr 14.22 \fr*\fk Et statim compulit, \fk*\ft etc. RAB. Qui, ut ait Joannes, \ft*\fk venturi erant ut facerent eum regem\fk*\ft Joan. 6., qui miraculum panum viderant, etc., usque ad pro quibus ne nos emolliant, oremus.\ft*\f* \v 23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi:\f + \fr 14.23 \fr*\fk Ascendit. \fk*\ft Pavit turbam ut Deus, ascendit orare ut homo. Non quod omnia non habens in potestate, sed ut formam hominis impleret. In hoc officium pietatis est, sequitur insigne potestatis miraculum. \ft*\fk Vespere autem. \fk*\ft Merito dicitur hæc tempestas esse in vespere, quia dum Ecclesia in tribulatione est, dicitur esse quasi in nocte, et sol justitiæ se abscondisse videtur.\ft*\f* \v 24 navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus.\f + \fr 14.24 \fr*\fk Navicula autem. \fk*\ft Navis in medio mari, solus Jesus in terra: quia aliquando ita est Ecclesia non modo afflicta, sed et fœdata ut prorsus videatur derelicta a Deo: sed Deus eam non relinquit. Unde Marcus ait: \ft*\fk Vidit eos laborantes remigando\fk*\ft Marc. 6.. Etsi non præsens, et si differt, tamen videt et corroborat.\ft*\f* \v 25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.\f + \fr 14.25 \fr*\fk Quarta autem. \fk*\ft Tota nocte periclitantur, quia cum se homo considerat, nihil invenit nisi tenebras angustiarum et æstus hostium. \ft*\fk Venit ad eos. \fk*\ft Marcus ait: \ft*\fk Volens præterire eos, \fk*\ft pro quibus tamen liberandis venit. Quod fit ut ad horam turbati, sed mox liberati amplius stupeant, et gratias agant, quod idem sæpe fit in passionibus sanctorum.\ft*\f* \v 26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.\f + \fr 14.26 \fr*\fk Et videntes, \fk*\ft etc. Quia sæpe fit ut cum aliqua subito diutinæ tribulationis oritur sedatio, non statim credatur vera liberatio. Ideoque permanente priori formidine intensa, ad liberationem dirigitur oratio.\ft*\f* \v 27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.\f + \fr 14.27 \fr*\fk Ego sum, nolite timere. \fk*\ft Non supponit quis, quia ex voce sibi nota poterant eum cognoscere. Vel quia ipse est qui dixit: \ft*\fk Qui est misit me ad vos\fk*\ft Exod. 3..\ft*\f* \v 28 Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.\f + \fr 14.28 \fr*\fk Domine, si tu es. \fk*\ft Si tu es ille liberator, jube me venire ad tuam imitationem superando pressuras.\ft*\f* \v 29 At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.\f + \fr 14.29 \fr*\fk Et descendens. \fk*\ft De humano desperans adjutorio, mente calcat pressuras, ut Jesu sit conformis. \ft*\fk Ambulabat, \fk*\ft etc. Ecce homo super aquas ambulat. Ne ergo dubites Christum verum corpus esse, quia super aquas ambulavit. Super mare ambulare fecit, ut ostendat divinam potestatem. Mergi facit, ne infirmitatem obliviscatur, ne putet se æqualem Deo, et ne superbiat.\ft*\f* \v 30 Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac.\f + \fr 14.30 \fr*\fk Et cum cœpisset, \fk*\ft etc. Paululum relinquitur tentationi, ut augeatur fides; ut enim credidit se ejus imperio posse fluctibus sustentari, sic dum mergitur, posse ejus virtute salvari.\ft*\f* \v 31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti? \v 32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.\f + \fr 14.32 \fr*\fk Cessavit ventus. \fk*\ft In quocunque Deus per gratiam adest, mox universa bella quiescunt.\ft*\f* \v 33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es.\f + \fr 14.33 \fr*\fk Et adoraverunt, \fk*\ft etc. Viso signo Filium Dei confitentur: cur ergo Arius creaturam esse perducat?\ft*\f* \v 34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.\f + \fr 14.34 \fr*\fk In terram Genesar. \fk*\ft Allegorice. Genesar interpretatur \ft*\fk hortus principum. \fk*\ft Per typum ergo apostolorum et navis, intelligendum est Ecclesiam de persecutionibus liberatam a Domino duci ad littus, id est quietem, ubi paradisi restituetur hæreditas et primæ stolæ jucunditas.\ft*\f* \v 35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes: \v 36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.\f + \fr 14.36 \fr*\fk Fimbriam vestimenti, \fk*\ft etc. Id est, minimum mandatum, vel caro qua ad verbum Dei venimus, quem qui credendo tangit, ab omni morbo impietatis sanatur.\ft*\f* \c 15 \p \v 1 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes:\f + \fr 15.1 \fr*\fk Tunc accesserunt. \fk*\ft Homines Genesar, minus docti, credunt, sed qui sapientes videntur ad pugnam veniunt. CHRYSOST. Tunc, inquit, quando scilicet innumera signa operatus est, quando, etc., usque ad ut magnam eorum malitiam ostenderet.\ft*\f* \v 2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.\f + \fr 15.2 \fr*\fk Non enim lavant. \fk*\ft Intus nihil arguunt, qui intus livore polluti sunt. In vanum quidem sua baptismata servant, qui suorum cordium et corporum sordes abluere negligunt.\ft*\f* \v 3 Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:\f + \fr 15.3 \fr*\fk Quare et vos. \fk*\ft Si vos mandata Dei contemnitis propter traditiones hominum, quare arguitis discipulos, qui mandata hominum dimittunt, ut scita Dei custodiant?\ft*\f* \v 4 Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.\f + \fr 15.4 \fr*\fk Honora patrem. \fk*\ft HIER. Honor in Scripturis, non tantum in salutationibus et officiis deferendis, quantum, etc., usque ad ut filii honorarent etiam in vitæ necessariis ministrandis parentes suos.\ft*\f* \v 5 Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:\f + \fr 15.5 \fr*\fk Vos autem dicitis, \fk*\ft etc. Vestra autem traditio contraria est. Hoc filios dicere parentibus compellitis: quod Deo oblaturus eram in tuos consumo cibos, tibique prodest, o pater, ut timeat consecrata comedere. Vel quod Deo offero, tibi ipsi prodest. \ft*\fk Quicunque dixerit. \fk*\ft Scilicet, vita æterna dignus erit. Vel \ft*\fk dixerit, \fk*\ft id est, dicere proderit. \ft*\fk Proderit. \fk*\ft Quasi dicat: Non, imo sacrilegus esses, si acciperes, quia Deo devovi, \ft*\fk Vel tibi proderit: \fk*\ft si Deo dedero.\ft*\f* \v 6 et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. \v 7 Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:\f + \fr 15.7 \fr*\fk Bene prophetavit, \fk*\ft etc. In spiritu simulationem Judæorum, quod in dolo repugnarent Evangelio.\ft*\f* \v 8 [Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.\f + \fr 15.8 \fr*\fk Labiis me honorat. Magister, scimus quia verax es\fk*\ft Marc. 12.. Vel exteriorem munditiam commendando, interior et quæ vera est, in eis non est.\ft*\f* \v 9 Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.] \v 10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite. \v 11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.\f + \fr 15.11 \fr*\fk Non quod intrat. \fk*\ft Nihil est extra hominem quod interius inquinet, nec idolothitum in hoc quod Dei creatura est; uno sermone omnis superstitio observationum eliditur, cum in discernendis cibis religio putetur.\ft*\f* \v 12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt?\f + \fr 15.12 \fr*\fk Tunc accedentes. \fk*\ft Pharisæorum magna est religio in cibis, qui audito verbo hoc scandalizati sunt, id est, indignati sunt. \ft*\fk Scandalizati sunt. \fk*\ft Græce, nos offendiculum vel ruinam vel impactionem pedis possumus dicere. Unde: Qui scandalizaverit aliquem, id est, occasionem ruinæ dederit.\ft*\f* \v 13 At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. \v 14 Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.\f + \fr 15.14 \fr*\fk Sinite, \fk*\ft etc. Permittite suo arbitrio, quia irrevocabiles sunt. Unde Paulus: \ft*\fk Hæreticum hominem post primam et secundam correctionem devita\fk*\ft Tit. 3..\ft*\f* \v 15 Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam.\f + \fr 15.15 \fr*\fk Edissere. \fk*\ft Quod aperte est dictum, putant apostoli per parabolam dictum. Vitiosus est auditor, qui vel obscura manifeste, vel manifeste dicta obscure vult intelligere.\ft*\f* \v 16 At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? \v 17 Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? \v 18 Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem: \v 19 de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ:\f + \fr 15.19 \fr*\fk De corde, \fk*\ft etc. Non enim a diabolo immittuntur, sed ex propria voluntate nascuntur. Diabolus enim incentor est non auctor, quia nec interiora nisi per habitus et gestus novit.\ft*\f* \v 20 hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.\f + \fr 15.20 \fr*\fk Non lotis. \fk*\ft Spiritualia dicta prophetarum, de cordis et corporis castigatione, ut hæc: \ft*\fk Lavamini, mundi estote\fk*\ft Isa. 1.. Pharisæi carnaliter de solo corpore accipiebant, quod vanum est fieri.\ft*\f* \v 21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.\f + \fr 15.21 \fr*\fk Et egressus, \fk*\ft etc. Relictis calumniatoribus intra fines Tyri et Sidonis, ut filiam liberaret, et per fidem gentilis feminæ perfidiam Scribarum argueret. Relictis calumniatoribus significat quod post resurrectionem relicturus esset perfidiam Judæorum, per prædicationem iturus ad gentes.\ft*\f* \v 22 Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur.\f + \fr 15.22 \fr*\fk Clamavit, \fk*\ft etc. Per fidem clamat, unde, novit vocare filium David, Christi incarnationem confitens. Rogat pro filia, id est, pro populo suo nondum credente, ut ipsa fraude diaboli absolvantur. Vel, filia est anima vel conscientia cujuslibet intra Ecclesiam diabolo mancipata, pro qua mater Ecclesia rogat, vel ipse homo pro fœdata conscientia.\ft*\f* \v 23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos.\f + \fr 15.23 \fr*\fk Qui non respondit. \fk*\ft Non de superbia, sed ne sit contrarius sententiæ suæ: \ft*\fk In viam gentium \fk*\fk ne abieritis\fk*\ft Matth. 10.. Unde vitat calumniam Judæorum, gentium autem salus, passionis et resurrectionis tempori servatur.\ft*\f* \v 24 Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.\f + \fr 15.24 \fr*\fk Non sum missus. \fk*\ft Quasi dicat: Prius oportet me sacramentum mei adventus complere in Judæis, et sic adducere alias oves, et hoc de signo petitionem hujus differendo.\ft*\f* \v 25 At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. \v 26 Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.\f + \fr 15.26 \fr*\fk Panem filiorum. \fk*\ft Verbum salutis, quod prius debetur Judæis, non est bonum dare canibus vel gentibus, canina rabie latrantibus semper.\ft*\f* \v 27 At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.\f + \fr 15.27 \fr*\fk Etiam, Domine. \fk*\ft Sub persona mulieris, mira fides Ecclesiæ, et patientia, et humilitas prædicatur. Fides, quia credit posse sanari filiam. Patientia, quia toties despecta in precibus perstat. Humilitas, quia se non canibus, sed catellis comparat. \ft*\fk Nam et catelli. \fk*\ft Mensa, est sacra Scriptura; micæ puerorum, sunt interna mysteria quibus humiles reficiuntur sub mensa: quia Scripturæ humiliter subditi, catelli gentes humiles. Parvuli edunt non panes, non crustas, id est, non litteræ superficiem, sed medullam.\ft*\f* \v 28 Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.\f + \fr 15.28 \fr*\fk Magna est fides. \fk*\ft Sic superius de centurione: \ft*\fk Non inveni tantam fidem in Isræl\fk*\ft Matth. 8., qui similiter (ut hæc Chananæa) fidem gentium præsignabat. Magna est fides gentium, quæ in auditu auris obediunt: et in Deo salutem sibi suisque impetrat. Quod puerum centurionis et filiam Chananeæ non veniens ad eos sanat, significat gentes, ad quas non venit per præsentiam, salvandas per verbum suum. \ft*\fk Et sanata est. \fk*\ft Ubi datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, qui nec sapere, nec facere aliquid possunt, sed per fidem et confessionem parentum liberantur a diabolo.\ft*\f* \v 29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi.\f + \fr 15.29 \fr*\fk Et cum transisset. \fk*\ft Cum in filia Chananitidis salutem gentium præsignasset, revertitur in Judæam, quia cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Isræl salvus fiet. \ft*\fk In montem. \fk*\ft Dominus in monte, verbum in alto sedet: quia in sua majestate non posset intelligi.\ft*\f* \v 30 Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,\f + \fr 15.30 \fr*\fk Cæcos. \fk*\ft Cæci sunt qui non intelligunt, etiamsi obediant jubentibus. Surdi, qui non obediunt, etiamsi intelligant.\ft*\f* \v 31 ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes: et magnificabant Deum Israël. \v 32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.\f + \fr 15.32 \fr*\fk Jesus autem. \fk*\ft Convocat discipulos, ut doceat magistros cum minoribus communicare consilia sua. Vel ut ex locutione intelligant signi magnitudinem. \ft*\fk Misereor turbæ. \fk*\ft Turba triduo sustinet Dominum, quia fideles pœnitentes se ad Dominum in opere et sermone et cogitatione convertunt, qui in præsentis vitæ via deficerent, si in sua conscientia sine doctrinæ pabulo dimitterentur. In superiori signo propinqui memorantur, et vicini quinque sensuum et eorum non recordatur Dominus, sed discipuli in vespera jam inclinato sole. Hic Dominus se misereri dicit, et quare, quia triduo jam perseverant mecum. In toto sæculo tertium tempus est, quo gratia datur, primum ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, quartum est in futuro: ubi dies erit sine nocte, ad quod tendens reficitur in via.\ft*\f* \v 33 Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?\f + \fr 15.33 \fr*\fk In deserto panes. \fk*\ft Panes prædicatores, desertum sese, id est, infecundos dicunt. Quasi dicat: Unde nobis tanta facundia ut possimus tam avidis auditoribus sufficere?\ft*\f* \v 34 Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos. \v 35 Et præcepit turbæ ut discumberent super terram. \v 36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.\f + \fr 15.36 \fr*\fk Et accipiens. \fk*\ft Ut ostendat se congaudere de salute hominum et nos ad agendas gratias informat etiam de temporalibus. \ft*\fk Septem panes. \fk*\ft Septiformi Spiritu pascit, adjuncta apostolica auctoritate, quasi paucorum piscium sapore qui nos reficiunt exemplo suæ vitæ vel mortis. Septem panes, Scriptura Novi Testamenti in quo gratia Spiritus sancti et revelatur et datur. Nec sunt hordeacei, ut supra, quia hic non (ut in lege) vitale alimentum animæ figuris, quasi tenacissima palea tegitur. Hic non duos pisces (ut in lege duo ungebantur, rex et sacerdos), sed pauci, id est, sancti Novi Testamenti, qui de fluctibus sæculi sunt erepti, et sustinent turbulentum mare, et exemplo suo nos reficiunt, ne in via deficiamus. BEDA. Ibi supra fenum, ut desideria carnis comprimantur, hic super terram ubi et ipse mundus, etc., usque ad utraque refectio in monte celebrata est, quia utriusque Testamenti Scriptura altitudinem cœlestium præceptorum mandat et præmiorum: utraque altitudinem Christi prædicat. \ft*\fk Et quod superfuit. \fk*\ft Altiora mysteria quæ non capit communis turba, apostoli sustollunt et implent septem sportas, id est, perfectorum corda septiformi Spiritus gratia ad intelligendum illustrata. \ft*\fk Septem sportas. \fk*\ft Sportæ junco et palmarum foliis solent contexi, et significant sanctos, qui radicem cordis in ipso fonte vitæ collocant, ne arescant, ut juncus in aqua: et palmam æternæ retributionis in corde retinent.\ft*\f* \v 37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. \v 38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. \v 39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.\f + \fr 15.39 \fr*\fk Et dimissa turba. \fk*\ft Hic docet quod prædicatores ministrato turbæ verbo, ipsi intra cubiculum cordis virtutum debent refici pomis. \ft*\fk In fines. \fk*\ft Magedan quæ alio nomine dicitur Dalmanuta, quæ est regio circa Gerasam. Et interpretatur \ft*\fk poma\fk*\ft vel nuntia, et significat hortum de quo dicitur: \ft*\fk Hortus conclusus, fons signatus, \fk*\ft ubi crescunt poma virtutum. Et ibi nuntiatur nomen Domini.\ft*\f* \c 16 \p \v 1 Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.\f + \fr 16.1 \fr*\fk Et accesserunt, \fk*\ft etc. \ft*\fk Ut signum de cœlo, \fk*\ft etc. Ut qui pavit multos paucis: manna plueret quo omnes reficeret. Unde Joannes post edulium panum: \ft*\fk Quod signum facis, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Patres nostri manducarunt manna in deserto\fk*\ft Joan. 6.. Petebant tentando ut in morem Eliæ ignem de sublimi mitteret, vel in similitudinem Samuelis æstivo tempore mugire tonitrua faceret, quasi non possent et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis æris passionibus accidisse.\ft*\f* \v 2 At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum.\f + \fr 16.2 \fr*\fk Facto vespere. \fk*\ft Increpat eos, quod ex ordine elementorum discernant dies, sed signa temporum ignorant, cum omnis lex et prophetæ, adventus sui indicia ex operum quæ gereret admiratione significent.\ft*\f* \v 3 Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.\f + \fr 16.3 \fr*\fk Rutilat enim. \fk*\ft Patiuntur apostoli post resurrectionem, per quos me judicare in futuro scire potestis, quia cum non parco meis bonis quin patiantur, non parcam aliis in futuro.\ft*\f* \v 4 Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.\f + \fr 16.4 \fr*\fk Signa. \fk*\ft Ad tempus gratiæ pertinentia prophetis prædicta, non possunt vobis fidem facere de meo adventu. \ft*\fk Signa autem. \fk*\ft Signa temporum dixit de adventu suo vel passione cui simile est roseum cœlum vespere. Et item de tribulatione ante adventum futurum, cui simile est roseum cœlum cum tristitia. \ft*\fk Non dabitur ei. \fk*\ft Sed datur fidelibus de cœlo quando videntibus apostolis in cœlum ascendit, et Spiritum sanctum misit.\ft*\f* \v 5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.\f + \fr 16.5 \fr*\fk Obliti sunt panes accipere. \fk*\ft Quomodo panes non habent qui modo impletis sportis navem ascenderunt et navigantes audiunt ut caveant a fermento Pharisæorum. Sed tamen ait Scriptura quod obliti sunt tollere panes secum unius veri et interni panis (qui cum eis erat) dulcedine capti, parum se curare judicantes de cura corporis et necessariis, cum et ipsa naturalis refectio a mente excesserat.\ft*\f* \v 6 Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum.\f + \fr 16.6 \fr*\fk A fermento. \fk*\ft Fermentum est perversa doctrina, quæ vel modica totam massam corrumpit, et in suum saporem trahit.\ft*\f* \v 7 At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus. \v 8 Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis?\f + \fr 16.8 \fr*\fk Quid cogitatis. \fk*\ft Quid cogitatis me dixisse de terrenis panibus de quibus non est vobis dubitandum, cum de tam paucis tantas feci abundare reliquias?\ft*\f* \v 9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis? \v 10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis? \v 11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum?\f + \fr 16.11 \fr*\fk Cavete a fermento Pharisæorum. \fk*\ft A superstitiosa doctrina, quæ more fermenti veri panis simulat se substantiam habere. Per hoc innuit, quid significant quinque panes vel septem. Si enim fermentum dicit hæretica dogmata, panes sunt vera doctrina.\ft*\f* \v 12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum. \v 13 Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?\f + \fr 16.13 \fr*\fk In partes Cæsareæ Philippi. \fk*\ft Iste locus est, ubi Jordanus oritur ad radicem Libani, ex Jor et Dan duobus fontibus. \ft*\fk Homines esse. \fk*\ft Homines sunt qui de Filio hominis loquuntur: dii enim qui Deitatem intelligunt. \ft*\fk Filium hominis? \fk*\ft Dominus de se humilitatem humanitatis profitetur, discipuli Deitatem intelligunt.\ft*\f* \v 14 At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.\f + \fr 16.14 \fr*\fk Alii Joannem Baptistam. \fk*\ft Sic poterant errare in Elia vel in cæteris aliis, sicut Herodes erravit in Joanne cum ait: \ft*\fk Joannes quem ego decollavi surrexit a mortuis: et ideo virtutes operantur in eo\fk*\ft Marc. 6.. Ideo vult exponi errores eorum, ut eis repulsis discipuli veritatem proferant, non ex vulgi opinione, sed ex Domini revelatione.\ft*\f* \v 15 Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis? \v 16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. \v 17 Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.\f + \fr 16.17 \fr*\fk Respondens Simon Petrus. \fk*\ft Ideo unus respondens, et uni respondetur pro omnibus ut unitas in omnibus observetur. \ft*\fk Dei vivi. \fk*\ft Ad distinctionem falsorum deorum, quos gentes vel de mortuis hominibus, vel de sensibili materia sibi instituerunt. \ft*\fk Barjona. \fk*\ft Bene filius columbæ, quia Dominum pia simplicitate sequebatur, vel quia plenus spirituali gratia erat. Filius Spiritus sancti dicitur, qui ostensus est in columba ab eo quem Filium Dei vivi vocaverat, et filio columbæ pater revelat, quia una est operatio Patris et Filii cum sancto Spiritu. Revelat, inquam, mysterium fidei, quia caro et sanguis non revelare potuit, id est, homines carnali sapientia inflati, qui non columbæ filii, et ideo a sapientia Spiritus alieni; de quibus supra: \ft*\fk Alii Joannem Baptistam, alii autem Etiam, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.\f + \fr 16.18 \fr*\fk Tu es. \fk*\ft Non dico vocaberis, sed tu es Petrus ob fortitudinem fidei et confessionis constantiam. \ft*\fk Petrus. \fk*\ft A me petra, ita tamen ut mihi retineam dignitatem fundamenti: tu super me ordinabis lapides mundos, et abjicies leprosos. Sicut lumen et cætera nomina, ut: \ft*\fk Vos estis sal terræ, \fk*\ft a Domino sortiti sunt, apostoli, sic Simoni a se nomen Petri dedit. \ft*\fk Et portæ. \fk*\ft Portæ inferi sunt peccata, minæ, blandimenta, hæreses, quibus infirmi ruunt in mortem, qui non vere supra petram, sed super arenam domum professionis suæ credendi sunt ædificavisse, id est, non simplici et vera intentione Christum sequi, sed ob terrenam quamlibet causam habitum prætendisse. Qui enim in intimo cordis amore fidem Christi percipit, quidquid ingruit extra, facile vincit.\ft*\f* \v 19 Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.\f + \fr 16.19 \fr*\fk Et quodcunque ligaveris. \fk*\ft Id est, quem in peccatis persistentem æternis pœnis adjudicaveris: vel quem humilem et vere pœnitentem absolveris, sic erit et in cœlis. \ft*\fk Et quodcunque ligaveris super terram. \fk*\ft HIER. Habent quidem eamdem judiciariam potestatem alii apostoli, quibus post resurrectionem ait: \ft*\fk Accipite Spiritum sanctum\fk*\ft Joan. 20., etc., usque ad unde in Levitico ostendere se sacerdotibus jubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos, sed discernunt qui mundi vel immundi sunt, ita et hic.\ft*\f* \v 20 Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.\f + \fr 16.20 \fr*\fk Ut nemini, \fk*\ft etc. Supra adventum suum prædicare præcipit, hic ne dicant eum esse Jesum. Sed aliud est prædicare Christum, quod est commune nomen dignitatis: aliud Jesum, quod est proprium Salvatoris. Quasi dicat: Non prodest publice prædicari majestatem populis: qui visuri sunt me multa pati, quod tunc demum licebit, cum resurrectio potentiam Deitatis ostenderit. \ft*\fk Jesus Christus. \fk*\ft Salvator, ne scandalizarentur in eo quem paulo post visuri sunt conspui et crucifigi.\ft*\f* \v 21 Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.\f + \fr 16.21 \fr*\fk Exinde, \fk*\ft etc. Ecce causa prohibitæ prædicationis, quasi dicat: Tunc me prædicate cum ista passus fuero, quia non ante prodest.\ft*\f* \v 22 Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc.\f + \fr 16.22 \fr*\fk Absit. \fk*\ft Non vult Petrus destrui confessionem suam: nec putat Filium Dei posse occidi.\ft*\f* \v 23 Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum.\f + \fr 16.23 \fr*\fk Vade. \fk*\ft Supra: omnia illa gloriosa in futurum promissa sunt, non in præsenti data. \ft*\fk Ædificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves, \fk*\ft etc. Quæ si statim dedisset, nunquam postea locum error invenisset in eo. \ft*\fk Quia non. \fk*\ft Non placet tibi, ut per mortem meam mundum redimam, quæ est voluntas Patris: sed carnaliter hæc sapis.\ft*\f* \v 24 Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.\f + \fr 16.24 \fr*\fk Si quis vult. \fk*\ft Prædicta apostolis passione et resurrectione, hortatur ad sequendum tam eos quam turbas. \ft*\fk Abneget semetipsum. \fk*\ft Quod per vetustatem est, ut capiat quod ultra se est. Remotis vitiis, virtus sequatur: tollat crucem suam, et sequatur me. Quod erat per vetustatem, abnegaverat ille qui dicebat: \ft*\fk Vivo autem ego, jam non ego. \fk*\ft Quod vero ultra se erat, cœperat: \ft*\fk vivit vero in me Christus\fk*\ft Gal. 2.. \ft*\fk Tollat crucem. \fk*\ft Scilicet: Crux tollitur vel cum per abstinentiam corpus, vel cum per compassionem proximi animus affligitur. Crucem abstinentiæ habuit Paulus, dum dicebat II Cor. 11.: \ft*\fk Castigo corpus meum et in servitutem redigo. \fk*\ft Compassionis quoque cum ait: \ft*\fk Quis infirmatur, et ego non infirmor?\fk*\f* \v 25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. \v 26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?\f + \fr 16.26 \fr*\fk Quid enim prodest. \fk*\ft Ecclesia habet tempus persecutionis: habet et tempus pacis. Hæc tempora designat in præceptis. Nam tempore persecutionis ponenda est anima, et tempore pacis frangenda sunt terrena desideria. \ft*\fk Aut quam, \fk*\ft etc. Nec lucra, nec timor, nec aliquid aliud retrahat a salute: quia \ft*\fk quam commutationem dabit homo, \fk*\ft etc. \ft*\fk Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo\fk*\ft Psal. 115.. Vel nihil terrenum pro anima perdita poterit homo dare.\ft*\f* \v 27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.\f + \fr 16.27 \fr*\fk Filius enim. \fk*\ft Nec durum videatur hoc pati: \ft*\fk Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis\fk*\ft Rom. 8..\ft*\f* \v 28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.\f + \fr 16.28 \fr*\fk Sunt quidam. \fk*\ft Quia rudes erant apostoli, etiam in præsenti vita promittitur eis aliqua consolatio, ut certius credant de futuro. \ft*\fk In regno. \fk*\ft In regno beatitudinis æternæ, vel ostendendo suam potestatem in præsenti Ecclesia.\ft*\f* \c 17 \p \v 1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum:\f + \fr 17.1 \fr*\fk Et post dies, \fk*\ft etc. Idem Marcus dicit, sed Lucas octo. Hi ergo ponunt medios, Lucas addit, etc., usque ad et in futuro omni modo separabuntur, cum abscondet eos in abscondito faciei suæ a conturbatione hominum. \ft*\fk Petrum. \fk*\ft Nomina istorum conveniunt. Quisque debet esse Petrus, id est firmus in fide. Inde Jacobus, id est supplantator vitiorum. Inde Joannes, id est, omnia gratiæ divinæ ascribens contra superbiam vitæ, quæ solet oriri ex virtutibus.\ft*\f* \v 2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.\f + \fr 17.2 \fr*\fk Transfiguratus est. \fk*\ft Speciem quam habebat per naturam, ostendit non amittens carnem quam assumpserat voluntate. Illud autem corpus quod habuit per naturam, dedit discipulis suis in cœna, non mortale, non corruptibile. \ft*\fk Resplenduit facies. \fk*\ft In exemplum futuræ beatitudinis et claritatis, quam videbunt justi, prius sublatis impiis. \ft*\fk Vestimenta autem, \fk*\ft etc. Facta sunt alba quod non ante, quia nondum apparuit quod enimus, sed cum apparuerit, similes ei erimus. Marcus ait, qualia fullo super terram non potest facere. Id est, Deus in hac vita tam claras nequit facere, quia nullus sine peccato. Nullus mundator sui in terra faciet, quod Deus in cœlo, mundans vestem suam ab omni inquinamento. Fullo est doctor animarum, vel mundator sui corporis.\ft*\f* \v 3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.\f + \fr 17.3 \fr*\fk Et ecce. \fk*\ft Quales vel quid locuti, Lucas dicit: \ft*\fk Visi in majestate, et dicebant excessum ejus quem completurus erat in Jerusalem\fk*\ft Luc. 9., id est, passionem et resurrectionem. Significant oracula, etc., usque ad quod si Petrus, videns glorificatam humanitatem, tanto afficitur gaudio, ut nunquam velit ab ejus intuitu secerni, quid putandum est de his qui Divinitatem videre meruerunt.\ft*\f* \v 4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. \v 5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.\f + \fr 17.5 \fr*\fk Adhuc eo loquente. \fk*\ft Ut discat qui tabernaculum quæsivit, in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gratia protegendos esse. \ft*\fk Ecce nubes lucida, \fk*\ft etc. Sicut baptizato Domino, sic et clarificato mysterium sanctæ Trinitatis ostenditur: quia gloriam ejus quam in baptismo confitemur credendo, in resurrectione laudabimus videndo. Spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube lucida. Quia qui modo simplici corde fidem servat, tunc aperta visione quod crediderit contemplabitur, et ea gratia qua illustrabitur, protegetur. \ft*\fk Et ecce vox, \fk*\ft etc. Quia imprudenter quæsivit, responsionem Domini non meruit: sed vox Patris de Filio testatur, docetque Petrum, et in eo cæteros veritatem. \ft*\fk Hic est Filius. \fk*\ft Moyses et Elias sunt servi, et nobiscum debent in cordibus Domino præparare tabernaculum. \ft*\fk Ipsum audite. \fk*\ft Hoc jam Pater præcipit, quod Moyses incarnationi testimonium dans prædixit: \ft*\fk Prophetam suscitabit\fk*\ft Deut. 18., etc. Quasi diceret: Iste est quem Moyses promisit.\ft*\f* \v 6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.\f + \fr 17.6 \fr*\fk Et audientes discipuli ceciderunt in faciem. \fk*\ft Altiorem enim sensu unam utriusque intellexerunt Deitatem. Timuerunt, vel quia se errasse cognoverunt, vel quia nubes operuit eos, vel quia vocem Patris audierunt.\ft*\f* \v 7 Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.\f + \fr 17.7 \fr*\fk Surgite, \fk*\ft etc. Pulso metu, doctrina datur, quo manente non audiretur.\ft*\f* \v 8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.\f + \fr 17.8 \fr*\fk Levantes autem oculos, \fk*\ft etc. Ablata nube vident Jesum, et Moysen et Eliam evanuisse: quia postquam legis et prophetarum umbra discessit, quæ velamento suo apostolos texerat, verum lumen in Evangelio reperitur. \ft*\fk Nisi solum Jesum. \fk*\ft Si enim Moyses et Elias cum Jesu perseverassent, vox Patris videretur incerta, cui potius dedisset testimonium.\ft*\f* \v 9 Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.\f + \fr 17.9 \fr*\fk Nemini dixeritis nisi, \fk*\ft etc. Ne gloria futuri regni præostensa incredibilis esset, et apud rudes sequens crux scandalum faceret.\ft*\f* \v 10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire?\f + \fr 17.10 \fr*\fk Quod Eliam oporteat, \fk*\ft etc. Traditio Pharisæorum est juxta Malachiam prophetam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad filios et filiorum ad patres, et restituet omnia in antiquum statum. Æstimant ergo apostoli transformationem gloriæ ultimam hanc esse quam viderant et dicunt. Si jam venisti in gloria, quomodo præcursor tuus non apparet, maxime quia et Eliam viderant recessisse.\ft*\f* \v 11 At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. \v 12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. \v 13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.\f + \fr 17.13 \fr*\fk Tunc intellexerunt, \fk*\ft etc. Ex indicio passionis suæ quam sæpe dixerat, et præcursoris sui quam completam videbant.\ft*\f* \v 14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam.\f + \fr 17.14 \fr*\fk Et cum venisset. \fk*\ft Loca rebus congruunt, etc., usque ad infirmos confortat, docet, castigat. \ft*\fk Quia lunaticus est. \fk*\ft Hunc Marcus surdum et mutum dicit, etc., usque ad per creaturam infamet creatorem.\ft*\f* \v 15 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.\f + \fr 17.15 \fr*\fk Et obtuli, \fk*\ft etc. Latenter accusat discipulos, cum sæpe impossibilitas curandi non vitio curantium, sed eorum qui curandi sunt, proveniat.\ft*\f* \v 16 Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.\f + \fr 17.16 \fr*\fk Respondens. \fk*\ft Non tædio superatus, qui mitis est in verba erumpit, sed sicut medicus ægroto contra sua præcepta agenti.\ft*\f* \v 17 Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.\f + \fr 17.17 \fr*\fk Et increpavit. \fk*\ft Quia iratus est non homini, sed vitio: et per unum hominem Judæos arguit infidelitatis. Unde addit: \ft*\fk Afferte illum huc ad me. Et exiit ab eo dæmonium. \fk*\ft Marcus dicit, etc., usque ad quam prius quando possidebat quietus.\ft*\f* \v 18 Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum? \v 19 Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.\f + \fr 17.19 \fr*\fk Propter incredulitatem. \fk*\ft Ecce quando non exaudimur, non est impossibilitas præstantis, sed culpa deprecantis. Nam ex opposito si fides vestra tam fervens esset quam tribulata, magis et magis calesceret. \ft*\fk Sicut granum sinapis. \fk*\ft Fidem perfectam grano sinapis comparat, quæ sit in facie humilis, et in pectore fervens: vilis videntibus, et nullarum virium apparens, sed pressuris trita, quod intus habet ostendit.\ft*\f* \v 20 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.\f + \fr 17.20 \fr*\fk Hoc autem genus. \fk*\ft Quomodo protervitas diaboli superetur ostendit, ut graviora quæque sciamus jejuniis et orationibus superanda: et iram Dei in nos hoc remedio posse placari. \ft*\fk Nisi per orationem. \fk*\ft Ista carnalium voluptatum mutabilitas non mutatur, etc., usque ad unde dicitur: \ft*\fk Sine intermissione orate\fk*\ft I Thess. 5..\ft*\f* \v 21 Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum:\f + \fr 17.21 \fr*\fk Filius hominis. \fk*\ft Semper lætis miscet tristia, ut cum venerint quasi prævisa minus moleste ferantur.\ft*\f* \v 22 et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.\f + \fr 17.22 \fr*\fk Et contristati. \fk*\ft Hoc non de infidelitate provenit, sed de dilectione: quia nihil humile de eo patiuntur audire.\ft*\f* \v 23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?\f + \fr 17.23 \fr*\fk Et cum venissent Capharnaum. \fk*\ft Per Augustum Cæsarem Judæa facta est tributaria, etc., usque ad utrum reddat tributa, an contradicat Cæsari.\ft*\f* \v 24 Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?\f + \fr 17.24 \fr*\fk Quid tibi videtur. \fk*\ft Antequam Petrus suggerat, Dominus interrogat ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum videant eum nosse quæ eo absente gesta sunt. \ft*\fk Reges terræ. \fk*\ft Dominus noster, et secundum carnem filius regis erat ex David natus, et omnipotentis verbum: ergo ut filius regum tributa non debebat, sed pro humilitate carnis decet eum implere omnem justitiam.\ft*\f* \v 25 Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii.\f + \fr 17.25 \fr*\fk Ergo liberi, \fk*\ft etc. Liberi sunt filii regni in omni regno, tunc multo magis liberi sunt filii illius regni, sub quo sunt omnia regna in quolibet terreno regno.\ft*\f* \v 26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te. \c 18 \p \v 1 In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno cælorum?\f + \fr 18.1 \fr*\fk Quis putas, \fk*\ft etc. Ex æqualitate pretii qua in tributi redditione Domino fuerat comparatus, arbitrati sunt Petrum omnibus apostolis prælatum. \ft*\fk In regno cœlorum. \fk*\ft Vel regnum Dei, doctrina est Evangelii, cui obedire simpliciter et sine ulla retractatione debemus, sicut puer non contradicit doctoribus.\ft*\f* \v 2 Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum,\f + \fr 18.2 \fr*\fk Et advocans. \fk*\ft Secundum Marcum puerum Jesus complectitur, significans humiles dignos suo complexu et dilectione. \ft*\fk Parvulum, \fk*\ft etc. Parvulum ætate, ut similitudinem demonstraret. Vel se statuit in medio qui non venit ministrari, sed ministrare. Vel \ft*\fk parvulum, \fk*\ft id est, Spiritum sanctum posuit in cordibus eorum, ut humilitate superbiam vitarent.\ft*\f* \v 3 et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. \v 4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum.\f + \fr 18.4 \fr*\fk Quicunque ergo humiliaverit, \fk*\ft etc. Invitat discipulos suos, et omnes alios Dominus, ut quod puer habet per naturam, id est innocentiam et humilitatem, hoc habeant discipuli et omnes alii per virtutem. \ft*\fk Sicut parvulus iste. \fk*\ft Innocens erit sicut iste parvulus, qui non perseverat in ira: Jesus non meminit: visam mulierem non cupit.\ft*\f* \v 5 Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit: \v 6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.\f + \fr 18.6 \fr*\fk Qui autem scandalizaverit. \fk*\ft Etsi hoc generaliter dicitur contra omnes, etc., usque ad nos oportet consulere expedit, etc. \ft*\fk Expedit. \fk*\ft Quia multo melius est pro culpa brevem suscipere pœnam quam æternis servari cruciatibus. \ft*\fk Non enim judicabit Deus bis in idipsum.\fk*\f* \v 7 Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit.\f + \fr 18.7 \fr*\fk Væ homini. \fk*\ft Quia non judicatur secundum utilitatem quæ inde provenit, sed secundum exitum quem intendit.\ft*\f* \v 8 Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum.\f + \fr 18.8 \fr*\fk Si autem manus tua. \fk*\ft Docuit supra ne scandalizemus credentes, etc., usque ad per occasionem pietatis pateas scandalis. \ft*\fk Bonum tibi est, \fk*\ft etc. Melius est vitam solitariam ducere, quam ob vitæ præsentis necessaria vitam æternam perdere.\ft*\f* \v 9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. \v 10 Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.\f + \fr 18.10 \fr*\fk Videte ne contemnatis. \fk*\ft Sic præcipio vobis severitatem dimittendi omnes amicitias, etc., usque ad salutem infirmorum quantum potestis. \ft*\fk Quia angeli eorum. \fk*\ft Cur non sunt contemnendi? quia pro eis quotidie mittuntur angeli. HIER. Magna dignitas animarum, ut unaquæque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum. \ft*\fk Semper vident, \fk*\ft etc. Visione Dei manifesta perfruuntur, etc., usque ad intra ipsum currunt qui ubique est.\ft*\f* \v 11 Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. \v 12 Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit?\f + \fr 18.12 \fr*\fk Si fuerint alicui centum, \fk*\ft etc. Dominus centum oves habuit, etc., usque ad quibus ad perfectionem unitas deest. \ft*\fk Nonne relinquet, \fk*\ft etc. GREG. Quia \ft*\fk seipsum exinanivit formam servi accipiens, \fk*\ft etc., usque ad cum tantum sit si quod male gessit damnat injustus.\ft*\f* \v 13 Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt.\f + \fr 18.13 \fr*\fk Gaudebit, \fk*\ft etc. Magis Dominus gaudet de nostra reparatione (quia magis nos gaudere facit) quam de angelorum immutabilitate. Major enim Dei virtus et humilitas in nostra reparatione cognoscitur quam in nostra creatione.\ft*\f* \v 14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis. \v 15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.\f + \fr 18.15 \fr*\fk Si autem peccaverit in te, \fk*\ft etc. Si enim in Deum, non est nostri arbitrii. Hoc ordine scandala vitare debemus ne quem lædamus: et peccantem zelo justitiæ corripiamus, et pœnitenti misericordiæ viscera pandamus. \ft*\fk Corripe eum, \fk*\ft etc. Non passim jubet peccanti dimittere; sed pœnitenti. Ita peccat qui videns fratrem peccare tacet: sicut qui pœnitenti non indulget. Nam quod dixit: si pœnitet dimitte, præmisit, si peccaverit increpa. Nec difficilis sit venia nec remissa indulgentia.\ft*\f* \v 16 Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. \v 17 Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.\f + \fr 18.17 \fr*\fk Dic Ecclesiæ. \fk*\ft Ut detestationi eum habeat, etc., usque ad damnantur humanam sententiam divina sententia corroborari. \ft*\fk Sicut Ethnicus. \fk*\ft Detestabilior est qui sub nomine fidelis agit, etc., usque ad per furta et per perjuria.\ft*\f* \v 18 Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo.\f + \fr 18.18 \fr*\fk Amen dico, \fk*\ft etc. Adeo vestra sententia confirmatur divina vel ad recipiendum pœnitentem, vel ad abjiciendum contumacem.\ft*\f* \v 19 Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. \v 20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.\f + \fr 18.20 \fr*\fk Si duo. \fk*\ft Typice. Ubi spiritus anima et corpus consenserint, ut non sit inter eos bellum, carne cupiente contra spiritum et spiritu contra carnem, quidquid petunt fiet. Quia si corpus vult quæ spiritus vult, tantum bonarum rerum est petitio. \ft*\fk Ibi sum in me. \fk*\ft Omnis sermo scilicet ad concordiam provocat et pacem quam adeo commendat, ut dicat Deum in medio esse eorum, quia pax et charitas sedem sibi in pacificis constituit, et unitatis merito omnia petenda impetranda esse confirmat.\ft*\f* \v 21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? \v 22 Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies. \v 23 Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.\f + \fr 18.23 \fr*\fk Ideo assimilatum. \fk*\ft Ut sciatis dimittendum esse conservis, ostendam per similitudinem, quia si ille rex et dominus dimisit servo, multo magis homo conservis suis.\ft*\f* \v 24 Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. \v 25 Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.\f + \fr 18.25 \fr*\fk Et uxorem. \fk*\ft Eum non solum populum, sed etiam prælatos et subditos simul cum tota familia vel substantia eorum pro magnitudine delictorum tradidit exteris nationibus: ut quod noluerunt voto, solvant tormento. Jussit pro cupiditate et operibus quasi uxore et filiis pœnas solvere.\ft*\f* \v 26 Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. \v 27 Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.\f + \fr 18.27 \fr*\fk Misertus autem. \fk*\ft Misericors Dominus non solum captivitatem Judaicam absolvit, sed etiam peccatorum omnium veniam in adventu Christi se dare promisit, si persisterent in incepto. \ft*\fk Dimisit ei. \fk*\ft Id est, pondere carnalium observationum absolvit, et debitum dimisit, id est priores transgressiones.\ft*\f* \v 28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes.\f + \fr 18.28 \fr*\fk Invenit unum. \fk*\ft Gentilem populum, quasi sibi debitorem fatigabat: gratiam Christi non esse eis ad salutem dicens, carnales observantias ab eis non modo persuasionibus, sed etiam tormentis exspectabat.\ft*\f* \v 29 Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. \v 30 Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum. \v 31 Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant. \v 32 Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:\f + \fr 18.32 \fr*\fk Serve nequam. \fk*\ft Sæpe debita dimisi tibi, quando in angustiis rogasti; sed liberatus compassionem non habuisti, quin potius prophetas et apostolos persequeris, et ingratus et de justitia præsumens spernis gentes, indignas tua societate in Christo judicans.\ft*\f* \v 33 nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? \v 34 Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. \v 35 Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. \c 19 \p \v 1 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem, \v 2 et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi. \v 3 Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa?\f + \fr 19.3 \fr*\fk Et accesserunt. \fk*\ft Quasi complexione capiatur. Si diceret: Dimittenda est quacunque ex causa, et ducenda alia: pudicitiæ prædicator contra se facit. Si dicit non est dimittenda, contra doctrinam Moysi et Dei facit. Ideo responsum temperat naturalem legem, primamque Dei sententiam secundo opponens, quæ non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est.\ft*\f* \v 4 Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit:\f + \fr 19.4 \fr*\fk Et feminam. \fk*\ft Non ait feminas, ut unum conjugium sit non plura, quod ex repudio priorum quærebatur.\ft*\f* \v 5 Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.\f + \fr 19.5 \fr*\fk Adhærebit uxori. \fk*\ft Si malum moribus, si luxuriosa, seu quidlibet hujusmodi sit uxor, velimus nolimus sustinenda est. Cum enim liberi essemus, volentes nos subjecimus servituti. Si ancilla libero, vel servus liberæ supponitur, non reputatur conjugium postquam detectum fuerit: sic et de consanguineis. \ft*\fk Et erunt duo in carne. \fk*\ft Præmium nuptiarum est ex duobus una caro: Castitas conjuncta spiritui unus spiritus efficitur. Salubri consilio Dei factum est, ut portionem sui corporis vir amplecteretur in femina, ne a se putaretur diversum esse, quod de se cognosceret fabricatum.\ft*\f* \v 6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.\f + \fr 19.6 \fr*\fk Homo non separet. \fk*\ft Homo separat, quando pro desiderio secundæ primam dimittit: Deus separat (qui et conjungit) quando ex consensu propter cultum Dei, eo quod tempus in arcto sit, sic habemus uxores quasi non habentes.\ft*\f* \v 7 Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?\f + \fr 19.7 \fr*\fk Quid ergo Moyses, \fk*\ft etc. CHRYS. Displicet peccatoribus doctrina, etc., usque ad veritatis interpretatio taceatur.\ft*\f* \v 8 Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. \v 9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur.\f + \fr 19.9 \fr*\fk Et aliam duxerit mæchatur. Et qui dimissam. \fk*\ft Quia poterat accidere, ut aliquis calumniam faceret innocenti, et ob secundam crimen impingeret primæ uxori: sic priorem dimittere jubet, ut ea vivente secundam non habeat. Et ne uxor idem faciat viro eadem cautela præcipitur ne secundum habeat virum. Et quia adultera non timet opprobrium, viro dicitur, quod si talem ducit, sub adulterii crimine sit, dicit Scriptura: \ft*\fk Qui adulteram tenet stultus et impius est\fk*\ft Prov. 18..\ft*\f* \v 10 Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.\f + \fr 19.10 \fr*\fk Non expedit. \fk*\ft Videbant grave pondus uxorum, quod iracundæ, ebriosæ et hujusmodi, quæ quidem sunt sustinendæ, quia, cum essemus liberi, subjecimus nos servituti.\ft*\f* \v 11 Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. \v 12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.\f + \fr 19.12 \fr*\fk Sunt enim. \fk*\ft Tria sunt genera eunuchorum, duo carnalia, eorum qui sic nascuntur, et qui captivitate et deliciis dominarum abscissi sunt. Tertium spirituale, qui, eum possent esse viri, propter Christum continent. \ft*\fk Qui facti sunt. \fk*\ft Inter hos computantur etiam hi qui specie religionis simulant castitatem. \ft*\fk Qui potest. \fk*\ft Vox est hortantis non jubentis, quasi unusquisque vires suas consideret, an queat virginitatis et pudicitiæ implere præcepta.\ft*\f* \v 13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. \v 14 Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum.\f + \fr 19.14 \fr*\fk Sinite parvulos. \fk*\ft Si sancti sunt futuri, cur vetatis venire ad patrem? Si mali, cur sententiam profertis ante culpam. \ft*\fk Talium. \fk*\ft Nam quales sunt modo, meum quidem est, quod honorate: quales post futuri sunt, ipsorum est, quod miseremini. Non ait istorum sed talium: ut ostendant non ætatem regnare, sed mores: et his qui similem habent innocentiam et simplicitatem, præmium promittit.\ft*\f* \v 15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.\f + \fr 19.15 \fr*\fk Et cum imposuisset. \fk*\ft Imponit manus parvulis, quando humilibus auxilium gratiæ tribuit.\ft*\f* \v 16 Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam?\f + \fr 19.16 \fr*\fk Et ecce unus. \fk*\ft BED. Audierat ille similes parvulo condignos esse regno, vultque certius non per parabolas sed aperte exponi, quibus meritis vitam possit consequi. HIER. Iste adolescens et dives et superbus erat. Et secundum alium evangelistam eum non voto discentis sed tentantis interrogat.\ft*\f* \v 17 Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.\f + \fr 19.17 \fr*\fk Quid me interrogas de bono? \fk*\ft Quia bonum dixit magistrum, et non Deum, vel Dei Filium confessus est: dicit quemlibet sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit errorem. Non se magistrum bonum esse negat, sed magistrum absque Deo nullum bonum esse dicit. \ft*\fk Serva mandata. \fk*\ft Iste quæsierat, quid faciam? contra non ait, disce: quia Deus eum docuerat factor rationalis creaturæ: ostendens quia ille non est bonus qui quærit de bono, sed qui facit quod bonum est.\ft*\f* \v 18 Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices; \v 19 honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. \v 20 Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest?\f + \fr 19.20 \fr*\fk Dicit ei adolescens. \fk*\ft BED. Non putandus iste (ut quidam aiunt) vel Dominum tentasse, vel de sua vita mentitus esse, sed simpliciter ut vixit, confessus est: alioquin (ut alius Evangelista ait) non, intuitus arcana cordis ejus, diligere eum diceretur Jesus. Diligit enim eos qui mandata legis custodiunt, sed quod ibi minus est his qui perfecti volunt esse, adjungit; unde sequitur: \ft*\fk Si vis perfectus esse. Omnia hæc. \fk*\ft HIER. Mentitur. Si enim diligeret proximum suum sicut seipsum, opere complesset, non esset tristis cum sua pauperibus dare juberetur.\ft*\f* \v 21 Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. \v 22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. \v 23 Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum.\f + \fr 19.23 \fr*\fk Dives difficile. \fk*\ft Divites non manentes, sed qui esse desierunt intrabunt. De omnibus tutius est, nec habere nec amare divitias.\ft*\f* \v 24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.\f + \fr 19.24 \fr*\fk Quam divitem. \fk*\ft ISID. Nullus dives intrabit, id est, confidens in divitiis, ut Jesus secundum Marcum exponit.\ft*\f* \v 25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?\f + \fr 19.25 \fr*\fk Mirabantur. \fk*\ft Quia in numero divitum deputabant omnes qui amant divitias, etsi non habeant. Aliter enim cum sit major turba pauperum, non dicerent: \ft*\fk Quis poterit salvus esse?\fk*\f* \v 26 Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt.\f + \fr 19.26 \fr*\fk Deum. \fk*\ft Qui ab amore terrenorum ad charitatem æternorum convertit: non quod cupidi et superbi intrent.\ft*\f* \v 27 Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? \v 28 Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël.\f + \fr 19.28 \fr*\fk In regeneratione. \fk*\ft Duæ sunt regenerationes, prima ex aqua et Spiritu sancto, secunda in resurrectione. Ita duæ adoptiones et duæ resurrectiones. \ft*\fk Filius hominis. \fk*\ft Id est, cum servi forma quæ judicata est judiciariam exercuerit potestatem, eritis et vos mecum judices. \ft*\fk Super sedes duodecim. \fk*\ft Per duodecim sedes, universitas judicantium. Per duodecim tribus, universitas judicandorum intelligitur. Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Dominum, hi judices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, judicabuntur, quibus dicetur: \ft*\fk Venite, benedicti Patris mei: Esurivi enim et dedistis mihi manducare. \fk*\ft Duo enim sunt ordines bonorum.\ft*\f* \v 29 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.\f + \fr 19.29 \fr*\fk Centuplum. \fk*\ft Id est, qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet quæ comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius comparetur. Marcus ait: \ft*\fk Centies tantum nunc in tempore hoc cum persecutionibus fratres et \fk*\fk sorores, et in futuro vitam æternam\fk*\ft Marc. 10., id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur. Sed quia multi tepescunt vel retrocedunt, subdit: \ft*\fk Multi autem erunt primi\fk*\ft Luc. 15., etc.\ft*\f* \v 30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. \c 20 \p \v 1 Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.\f + \fr 20.1 \fr*\fk Simile est regnum. \fk*\ft Ostendit per parabolam, quia primi erunt novissimi, et novissimi primi. Pater iste familias conditor noster est, qui habet vineam, universalem Ecclesiam, quæ ab Abel usque ad ultimum electum qui in fine nasciturus est quotquot sanctos protulit, tot palmites misit. Hic pater exiit ad excolendam vineam mane hora tertia, sexta, nona, undecima operarios conduxit a mundi hujus initio usque ad finem: ad erudiendam fidelium plebem prædicatores mittere non desistit. \ft*\fk Simile est regnum. \fk*\ft Non homini solum, sed toti negotio ab homine gesto, et in similibus similiter. \ft*\fk Primo mane. \fk*\ft Manifeste cœpit a primo justo æterna mercede prædicatores ad plantandam Ecclesiam invitare.\ft*\f* \v 2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.\f + \fr 20.2 \fr*\fk Conventione. \fk*\ft Id est, confirmata promissione quod ad imaginem Dei reformandi essent, si Ecclesiam ædificando mandatis decalogi insisterent. \ft*\fk Ex denario. \fk*\ft HIER. Denarius habet imaginem regis, etc., usque ad vel in ultimis resipiscite. \ft*\fk A novissimis usque, \fk*\ft etc. Quia qui in adventu Domini vocati sunt ad regnum, sine aliqua tarditate perveniunt, æquales his qui ab initio mundi cœperunt, omnes quidem idem cœlum, sed stella differt a stella in claritate. A novissimis incœpit, dum prius latronem quam Petrum in paradisum introduxit. Quia prius aliquando remunerantur sero venientes, quia prius de corpore exeunt, quam qui in pueritia vocati sunt.\ft*\f* \v 3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, \v 4 et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. \v 5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter. \v 6 Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? \v 7 Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. \v 8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. \v 9 Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. \v 10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. \v 11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, \v 12 dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus. \v 13 At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum? \v 14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. \v 15 Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?\f + \fr 20.15 \fr*\fk Aut non licet. \fk*\ft Stulta quæstio contra bonitatem Dei. Quærendum esset, non si daret quod non deberet: sed si non quod deberet. \ft*\fk An oculus tuus, \fk*\ft etc. Vere Judæi pravam intentionem habuerunt qui prohibuerunt apostolos gentibus loqui, ut salvæ fierent.\ft*\f* \v 16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.\f + \fr 20.16 \fr*\fk Sic erunt novissimi primi. \fk*\ft AUG. Id est, Judæi de capite vertentur in caudam: et gentes de cauda in caput. Unde Moyses in Deuteronomii libro: \ft*\fk Advena qui tecum moratur, ascendet super te: ille erit in caput, et tu eris in caudam. \fk*\ft Sed tamen nec omnes primi nec omnes novissimi ad numerum electorum pertinent.\ft*\f* \v 17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: \v 18 Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,\f + \fr 20.18 \fr*\fk Ecce ascendimus, \fk*\ft etc. HIER. Hoc sæpe eis dixerat, etc., usque ad resurrecturum non dubitent.\ft*\f* \v 19 et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.\f + \fr 20.19 \fr*\fk Ad illudendum, \fk*\ft etc. Ideo Dominus in mundo noluit prosperari sed gravia pati, ut ostenderet nos qui per delectationem cecidimus cum qua amaritudine redire debeamus.\ft*\f* \v 20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.\f + \fr 20.20 \fr*\fk Tunc accessit ad eum. \fk*\ft Audita resurrectione putavit eum illico (immemor secundi adventus) regnaturum, et aviditate feminea præsentia cupit, immemor futurorum.\ft*\f* \v 21 Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.\f + \fr 20.21 \fr*\fk Dic ut, \fk*\ft etc. Bonum desiderium, sed inconsiderata petitio. Et ideo non voluntas, non propositum culpatur, sed ignorantia: et si impetrare non debet simplicitas, non meretur confundi.\ft*\f* \v 22 Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.\f + \fr 20.22 \fr*\fk Nescitis. \fk*\ft Qui sedem gloriæ petitis vel quæritis, quam nondum meruistis, delectat culmen honoris quos nondum exercuit via laboris. \ft*\fk Potestis. \fk*\ft Et hoc sciebat, quod ejus passionem poterant imitari; sed hoc dicit, ut eo interrogante, et illis respondentibus, omnes audiamus: quia nemo potest cum Christo regnare, nisi passionem ejus sit imitatus.\ft*\f* \v 23 Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.\f + \fr 20.23 \fr*\fk Calicem. \fk*\ft Ut Jacobus ab Herode truncatus, et Joannes in ferventis olei dolium missus, et in Pathmos relegatus, animo non defuit martyrium. \ft*\fk Non est meum dare. \fk*\ft Hoc est regnum cœlorum non est dantis sed accipientis. \ft*\fk Non enim personarum acceptio \fk*\fk est apud Deum: \fk*\ft sed quicunque dignus est accipit, quod non paratum personæ est, sed vitæ. Si itaque tales estis qui consequamini, quod victoribus pater paravit, accipietis. Vel, non est meum dare superbis, quod adhuc estis, sed aliis quibus paratum est. Ergo et vos nolite esse quod estis, sed estote alii, id est, humiliamini qui jam vultis exaltari, et est paratum vobis.\ft*\f* \v 24 Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.\f + \fr 20.24 \fr*\fk Et audientes decem. \fk*\ft Ut illi carnaliter petiverunt esse super omnes, sic et isti carnaliter contristati sunt esse aliquem ante se.\ft*\f* \v 25 Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos. \v 26 Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister: \v 27 et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. \v 28 Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. \v 29 Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa, \v 30 et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.\f + \fr 20.30 \fr*\fk Et ecce duo cæci. \fk*\ft De istis unum commemorat Marcus, quia fuerat in illa civitate famosissimus: qui ex magna felicitate ejectus notissimæ erat miseriæ. Cæcus nempe et mendicus, unde et nomen ejus memorat, et nomen patris ejus Barthimæus Thimæi filius, quod in aliis non facile occurrit, nisi in Jairo, qui et in illo loco nobilis fuit. Famositas autem illuminati, magnam famam miraculo comparavit. Veniens Jericho unum illuminat quod Lucas ait, quia morti propinquans lumen Evangelii prædicavit Judæis, exiens duos, quia post resurrectionem Judæis, et gentibus. De quibus Marcus unum ponit, qui gentibus scribit.\ft*\f* \v 31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. \v 32 Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis? \v 33 Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri. \v 34 Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum. \c 21 \p \v 1 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos,\f + \fr 21.1 \fr*\fk Et cum appropinquassent. \fk*\ft Hic prætermittit Matthæus ea quæ facta sunt antequam intraret Jerosolymam, quæ alii prolixius tractant. \ft*\fk Et cum appropinquassent. \fk*\ft Dominus spiritualiter Jerusalem appropinquavit quando incarnatus, Ecclesiam in qua est visio pacis visitavit, quam per confessionem sibi reconciliavit. Bethphage enim domus buccæ dicitur. \ft*\fk Bethphage. \fk*\ft Bethphage erat viculus sacerdotum in monte Oliveti, in cujus montis latere est civitas Bethania. Bethphage, domus buccæ. Bethania, domus obedientiæ. Has Dominus pergens, Jerusalem sua præsentia sublimat, quia multos ante passionem docendo donis piæ confessionis et obedientiæ implevit. Sitæ autem sunt illæ civitates in monte Olivarum, id est, in Christo Domino, a quo unctio et lux omnibus venit; unde: \ft*\fk Non potest civitas abscondi super montem posita\fk*\f* \v 2 dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:\f + \fr 21.2 \fr*\fk Et pullum. \fk*\ft Pullus est populus gentium cui nullus doctorum frenum correctionis imposuit, liber et lascivus, qui et ipse vinculis peccatorum irretitus erat. \ft*\fk Omnes enim peccaverunt et egent gratia Dei\fk*\ft Rom. 3.. Alii de solo pullo: Matthæus qui Hebræis scribit, et de asina dicit docens non desperari salutem Hebræis si pœniteant. Marcus dicit pullum ante januam in bivio inventum. Janua Christus, extra quam populus gentium stabat ligatus: non in una via fidei, sed in diversis erroribus.\ft*\f* \v 3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos. \v 4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: \v 5 [Dicite filiæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.]\f + \fr 21.5 \fr*\fk Dicite filiæ Sion. \fk*\ft Filia Sion, est Jerusalem sita in monte Sion. Mystice. Ecclesia pertinens ad supernam Jerusalem quæ est mater omnium nostrum, cujus non minima pars tunc erat in populo Isræl. \ft*\fk Rex. \fk*\ft Ne dicatis: \ft*\fk Non habemus regem, nisi Cæsarem\fk*\ft Joan. 19.. \ft*\fk Tibi. \fk*\ft Si credis; contra te si non credis. \ft*\fk Super asinam, \fk*\ft etc. Non ad litteram super utrumque sedit, sed in præcordiis utriusque populi. Potuit Dominus super utrumque ascendere, descendens de uno, et ascendens super alium.\ft*\f* \v 6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus. \v 7 Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.\f + \fr 21.7 \fr*\fk Et adduxerunt. \fk*\ft Sic et apostoli mundum virtute Christi a potestate diaboli solverunt, et imposuerunt vestimenta super eum. Sed cætera turba, id est, Judæi vestimenta, id est, legis mandata sternunt, quia a Christianis erant conculcanda, in via, id est, in Christo. \ft*\fk Super eos. \fk*\ft Vestes apostolorum sunt præcepta divina, et gratia spiritualis, quibus turpitudo carnis nostræ tegitur. His prius nudi populi, sed modo per apostolos ornati Christum habent sessorem. Minor turba non ponit vestes super asinam, sed in via nec ubi offendat: quia sancti martyres carnem exuentes, simplicioribus viam per exemplum suo sanguine parant.\ft*\f* \v 8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via:\f + \fr 21.8 \fr*\fk Ramos de arboribus, \fk*\ft etc. Ramos vel frondes cædunt, quia verba et sententias de libris Patrum excerperunt vel exempla.\ft*\f* \v 9 turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.\f + \fr 21.9 \fr*\fk Osanna. \fk*\ft HIER. Osi, id est, salva, salvifica. Anna interjectio deprecantis, quasi salva obsecro. Osanna totum Hebraicum est, et significat quod adventus Christi salus mundi sit: unde sequitur: \ft*\fk Benedictus. Osanna, \fk*\ft id est salva. \ft*\fk In excelsis. \fk*\ft Quia adventus Christi non tantum hominum sed totius mundi salus est, terrena conjungens cœlestibus, \ft*\fk ut in nomine Jesu omne genu flectatur cœlestium, terrestrium et infernorum\fk*\ft Phil. 2.. \ft*\fk In excelsis. \fk*\ft Quia et angelorum salus quorum numerum implet.\ft*\f* \v 10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?\f + \fr 21.10 \fr*\fk Cum intrasset. \fk*\ft Frequenter ingressus est civitatem Jerusalem, sed non cum his laudibus: non rex vocatur, quod semper fugerat, nisi modo cum ascendit passurus. Quod ideo factum est, ut amplius illorum adversum se excitaret invidiam, quia jam tempus passionis instabat.\ft*\f* \v 11 Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ. \v 12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:\f + \fr 21.12 \fr*\fk Et ejiciebat. \fk*\ft AUG. Ejecerat et ante alia vice, quod Joannes solus dicit: sed de hac ultima ejectione dicunt et alii. \ft*\fk Mensas numulariorum. \fk*\ft Quia de omnibus partibus ad templum veniebant, vendebant sacerdotes non habentibus omnia animalia, etiam columbas quas pauperes offerrent, ut vendita postea reciperent oblationes. Sed quia aliqui nihil habebant unde emerent, posuerunt numularios, qui mutuo darent: et quia lex vetat usuram, pro ea varias species, id est, poma, uvas et hujuscemodi accipiebant; hos ejicit. Sic et mystice quotidie de Ecclesia ejicit. Et habet unius oriminis reos vendentes et ementes ecclesiastica officia. \ft*\fk Et cathedras vendentium. \fk*\ft Quæ magistrorum sunt, id est, sacerdotium eorum destruit qui de impositione manus, per quam Spiritus sanctus datur, pretium accipiunt. Hinc est, quod hæresis Simonis damnatur. Ad litteram autem absurdum est dicere institores columbarum in cathedris sedere.\ft*\f* \v 13 et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.\f + \fr 21.13 \fr*\fk Latronum. \fk*\ft Latro est qui lucra sectatur, qui et non dantes corporaliter persequitur, et dantes necat spiritualiter, et dum læsionem proximi cogitat, quasi latro sedet in spelunca.\ft*\f* \v 14 Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos.\f + \fr 21.14 \fr*\fk Et accesserunt. \fk*\ft Mystice. Simplices peccatores ad se per pœnitentiam accedentes, prius cæcos in cognitione et claudos in operatione illuminando, et in vitam rectitudinis dirigendo quotidie sanat.\ft*\f* \v 15 Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt,\f + \fr 21.15 \fr*\fk Mirabilia quæ, \fk*\ft etc. Ut flagello unius et vilis tot ejici, mensas subverti, quo nihil mirabilius egit. Igneum et sidereum aliquid radiat ex ejus oculis, lucet in facie majestas deitatis.\ft*\f* \v 16 et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?\f + \fr 21.16 \fr*\fk Dixit eis. \fk*\ft Non patet calumniæ, non, ait, bene faciunt vel male, vel ætati parcite, sed temperat, et se tacente verba puerorum testimonio Scripturæ confirmat. \ft*\fk Infantium et lac. \fk*\ft Testes miraculorum. Christi infantes dicuntur, non ætate, sed simplicitate. Lactentes quasi lacte, id est, miraculorum suavitate delectati, quæ dicuntur lac, panis vero doctrina perfecta.\ft*\f* \v 17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit.\f + \fr 21.17 \fr*\fk Abiit foras. \fk*\ft Quia pauper, nullique adulatus, nullum in tanta urbe invenit hospitem, sed apud Lazarum receptus est.\ft*\f* \v 18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit. \v 19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.\f + \fr 21.19 \fr*\fk Fici arborem. \fk*\ft Sicut multa dixit in parabolis, ita et fecit. Cur enim in ficu fructum quæreret, cujus tempus nondum esse quilibet sciret, et ob id æternæ sterilitati damnaret, nisi quia plebem quam docebat verbo terruit hic facto; ne quis habens folia, id est verba justitiæ sine fructu operum, mereatur excidi. \ft*\fk Folia. \fk*\ft Traditiones Pharisæorum sine fructu veritatis, unde alius evangelista: nondum erat tempus salvationis Isræl, eo quod populus gentium nondum subintrasset, vel quia præteriit tempus fidei, cum spretus ad gentes transiit. \ft*\fk Nunquam ex te fructus. \fk*\ft Non facit injuriam creator possidenti, si creatura sua ad arbitrium suum utitur, et ad utilitatem aliorum.\ft*\f* \v 20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?\f + \fr 21.20 \fr*\fk Et videntes. \fk*\ft Passurus Dominus et scandalum crucis portaturus, discipulorum animos debuit signi anticipatione signare, unde et mirabantur, quod ficus aruit: potuit eadem virtute inimicos siccare nisi per patientiam eorum exspectasset salutem.\ft*\f* \v 21 Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet.\f + \fr 21.21 \fr*\fk Fidem. \fk*\ft Perfectam fidem habet, qui per dilectionem operatur: hic potest montes transferre. Alii de peccato veniam obtinent si ipsi aliis dimittunt.\ft*\f* \v 22 Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.\f + \fr 21.22 \fr*\fk Accipietis. \fk*\ft Et si differatur ad tempus opportunum, et si non his quibus petitur tamen qui digne petunt.\ft*\f* \v 23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem? \v 24 Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.\f + \fr 21.24 \fr*\fk Interrogabo, \fk*\ft etc. Poterat aperte confutare eos: sed ideo interrogat, ut suo vel silentio vel sententia damnentur, et in qua potestate hoc facit cognoscant per se, secundum illud: \ft*\fk Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum.\fk*\f* \v 25 Baptismus Joannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes: \v 26 Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. \v 27 Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.\f + \fr 21.27 \fr*\fk Nec ego dico vobis. \fk*\ft Duabus de causis occultatur veritas, vel quia non sunt capaces auditores, unde: \ft*\fk Habeo multa vobis dicere, sed non potestis portare modo; \fk*\ft vel quia sunt contemptores, unde \ft*\fk Nolite sanctum dare canibus.\fk*\f* \v 28 Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.\f + \fr 21.28 \fr*\fk Homo quidam habebat duos filios, et accedens, \fk*\ft etc. Facta sacerdotibus cauta responsione, statim infert parabolam, quæ et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei transferendum doceat.\ft*\f* \v 29 Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit. \v 30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit: \v 31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.\f + \fr 21.31 \fr*\fk Dicunt ei. \fk*\ft In quibusdam codicibus habetur, \ft*\fk pro\fk*\ft primus, novissimus. Intelligunt enim veritatem, sed tergiversando nolunt dicere quod sentiunt, ut de baptismo Joannis.\ft*\f* \v 32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.\f + \fr 21.32 \fr*\fk Joannes in via justitiæ. \fk*\ft Joannem Judæi contemnentes, nec viam justitiæ comprehenderunt, nec de operibus malis pœnitentiam egerunt. \ft*\fk Vos autem. \fk*\ft GREG. Quia aperte nolebant respondere sapientiæ, in parabolis capiuntur.\ft*\f* \v 33 Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.\f + \fr 21.33 \fr*\fk Vineam. \fk*\ft De qua Isaias cap. 4.. \ft*\fk Vinea Domini saba, \fk*\ft etc. \ft*\fk Fodit in ea torcular. \fk*\ft In fossione timor notatur, quia præcepta illa legalia non amore sed timore servabant.\ft*\f* \v 34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.\f + \fr 21.34 \fr*\fk Tempus fructuum appropinquasset, \fk*\ft etc. Bene tempus fructuum, non fructus: quia nullus fuit in illo contumaci populo.\ft*\f* \v 35 Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. \v 36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. \v 37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.\f + \fr 21.37 \fr*\fk Novissime, \fk*\ft etc. Vide patrisfamilias patientiam qui exspectat ad pœnitentiam. \ft*\fk Verebuntur. \fk*\ft Quasi faciam quod meum est, ipsi videant quod suum est.\ft*\f* \v 38 Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.\f + \fr 21.38 \fr*\fk Hic est hæres. \fk*\ft Patet principes sacerdotum non per ignorantiam, sed per invidiam occidisse Jesum, cum scirent eum esse, cui dicitur: \ft*\fk Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam\fk*\ft Psal. 2.; unde et consulentes sibi aiebant: \ft*\fk Si dimittimus eum sic\fk*\ft Joan. 2., etc. \ft*\fk Habebimus hæreditatem. \fk*\ft Hæreditas Christi quam resurgens possedit, Ecclesia est, quam moliebantur præripere Judæi: dum fide ejus exstincta justitiam quæ ex lege est, gentibus persuadere conabantur.\ft*\f* \v 39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.\f + \fr 21.39 \fr*\fk Ejecerunt extra vineam. \fk*\ft Marcus mutat hunc ordinem, dicens: \ft*\fk Occiderunt et ejecerunt extra vineam\fk*\ft Luc. 20., quasi vile cadaver. In quo notat pertinaciam, quia occiso Domino et resuscitato, a suis finibus eum excluserunt, et gentibus miserunt.\ft*\f* \v 40 Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis? \v 41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. \v 42 Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: [Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?]\f + \fr 21.42 \fr*\fk Ædificantes. \fk*\ft Qui de subdita plebe quasi Deo domum struere videbantur. \ft*\fk Et qui ceciderit, \fk*\ft etc. Qui credit, et tamen peccat: cadit super illum lapis et non conteritur: sed constringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur, sed cui lapis irruit, id est, qui negat, penitus conteritur, ut nec testa remaneat; vel cadit super eum qui modo contemnit et injuriis afficit, necdum penitus interiit, sed quassatur ut non ambulet rectus. Cadit super illum lapis, quando veniens in judicio opprimit, cum dicit: \ft*\fk Ite in ignem æternum.\fk*\f* \v 43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. \v 44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum. \v 45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. \v 46 Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant. \c 22 \p \v 1 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens: \v 2 Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.\f + \fr 22.2 \fr*\fk Simile factum. \fk*\ft Iterum arguit per parabolas: non tacet quia exasperati sunt, sed pejorem iram Dei per aliam parabolam dicit eis esse venturam. \ft*\fk Nuptias. \fk*\ft Nuptiarum thalamus est virginis uterus. De invitatis ad nuptias solus Matthæus narrat. Aliud simile ex parte Lucas dicit de cœna, id est, æterno convivio, de quo nemo ingressus repellitur, sicut de præsenti Ecclesia.\ft*\f* \v 3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. \v 4 Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.\f + \fr 22.4 \fr*\fk Tauri. \fk*\ft Quia prius prophetæ, et post apostoli ab infidelibus passi sunt: qui vobis modo sunt in exemplum quid sit vobis credendum. Venite, fide, cæteris concordando. Tauri sunt patres Veteris Testamenti, quibus indulta est licentia inimicos quasi cornu feriendi. Altilia ab alendo, id est pinguia interna charitate præcones Novi Testamenti, contemplationis penna superna petentes. Occisa, vel ab eo quod fuerant, vel per mortem carnis jam in requie positi.\ft*\f* \v 5 Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:\f + \fr 22.5 \fr*\fk Alius in villam. \fk*\ft In villam ire est terreno labori immoderate incumbere. Negotiari vero, terrenis lucris inhiare.\ft*\f* \v 6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. \v 7 Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.\f + \fr 22.7 \fr*\fk Rex autem. \fk*\ft Supra homo dum invitabat et opera clementiæ agebat, nunc in ultione rex tan tum. \ft*\fk Et missis, \fk*\ft etc. Missis exercitibus, id est, angelis per quos judicium exercebit, persequentes perdit: et civitatem, id est, carnem in qua habitaverunt cum anima in gehenna cremabit.\ft*\f* \v 8 Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni:\f + \fr 22.8 \fr*\fk Nuptiæ quidem paratæ. \fk*\ft Omne sacramentum incarnationis peractum est, nativitas et passio. \ft*\fk Ad exitus, \fk*\ft etc. Actiones sunt viæ: exitus, defectus actionum: quia plerumque facile convertuntur quos in terrenis actibus prospera nulla comitantur.\ft*\f* \v 9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. \v 10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. \v 11 Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.\f + \fr 22.11 \fr*\fk Ut videret discumbentes. \fk*\ft Id est, videri faciat judicandorum merita, et discernat. \ft*\fk Non restitum veste nuptiali. \fk*\ft Confutatis autem Pharisæis supponit non omnes qui sunt in Ecclesia, esse dignos regno, ne torpeant sui.\ft*\f* \v 12 Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.\f + \fr 22.12 \fr*\fk Amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? \fk*\ft Amicus, quia ad nuptias invitatus. \ft*\fk Quomodo, \fk*\ft impudentiæ arguit.\ft*\f* \v 13 Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.\f + \fr 22.13 \fr*\fk Ligatis manibus et pedibus. \fk*\ft Ligantur pœna qui hic a malo noluerunt ligari, id est, cohiberi. Manus quæ non extensæ ad eleemosynam. Pedes tardi ad bonum. Ibi singula membra pœnis subjicientur, quæ hic singulis vitiis servierunt. \ft*\fk Exteriores, \fk*\ft etc. Quia hic interiores habent tenebras cordis.\ft*\f* \v 14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.\f + \fr 22.14 \fr*\fk Multi autem sunt vocati, pauci vero electi. \fk*\ft Repulso uno, in quo omne corpus malorum exprimitur, generalis sententia infertur. \ft*\fk Multi autem \fk*\fk sunt vocati. \fk*\ft Quasi dicat: Et si de uno dixi, de multis est intelligendum.\ft*\f* \v 15 Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. \v 16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:\f + \fr 22.16 \fr*\fk Cum Herodianis dicentes. \fk*\ft Tanquam ignotis, ut facilius deciperent, quia timebant turbas. Quod per se non audent, præsidis manibus attentant. \ft*\fk Cum Herodianis. \fk*\ft Id est, militibus Herodis. Sub Cæsare Augusto quando descriptio facta est, Judæa facta est tributaria. His tributis præpositus est Herodes Antipatris filius alienigena et proselytus, rex Judæis ab Augusto constitutus. Erat ergo seditio in populo, aliis dicentibus debere dari tributa, pro securitate et quiete, cum Romani pro omnibus militent. Pharisæis contra nitentibus, non debere populum Dei qui decimas solvit, et cætera quæ lex dicit, humanis legibus subjacere. Mittunt igitur Pharisæi si possent decipere. \ft*\fk Non est tibi cura, \fk*\ft etc. Illuc provocant, ut Deum magis timeat quam Cæsarem: et ideo non debere solvi tributa dicat, ut Herodiani quasi auctorem seditionis teneant.\ft*\f* \v 17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non? \v 18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ?\f + \fr 22.18 \fr*\fk Hypocritæ. \fk*\ft Quia aliud sunt, et aliud simulant.\ft*\f* \v 19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. \v 20 Et ait illis Jesus: Cujus est imago hæc, et superscriptio? \v 21 Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.\f + \fr 22.21 \fr*\fk Reddite ergo. \fk*\ft Vel sicut Cæsar exigit impressionem suæ imaginis, sic et Deus animam lumine sui vultus signatam.\ft*\f* \v 22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt. \v 23 In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum,\f + \fr 22.23 \fr*\fk Sadducæi, \fk*\ft etc. Duæ erant hæreses in Judæis. Pharisæorum qui præferebant justitiam traditionum et observationum: et Sadducæorum, qui et ipsi vindicabant sibi, quod nondum erant, id est justi. Sadducæi namque \ft*\fk justi\fk*\ft interpretantur, qui resurrectionem corporum non credunt, et animas interire putant cum corpore, turpitudinem fabulæ fingunt, quæ deliramenti eos arguat qui resurrectionem asserunt. Potest autem fieri ut in gente eorum hoc aliquando acciderit.\ft*\f* \v 24 dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. \v 25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. \v 26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum. \v 27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est. \v 28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. \v 29 Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.\f + \fr 22.29 \fr*\fk Erratis. \fk*\ft Ideo quia nescitis Scripturas, Unde sequitur, ut nesciant virtutem Dei.\ft*\f* \v 30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo.\f + \fr 22.30 \fr*\fk In resurrectione. \fk*\ft Resurgent quidem corpora, quæ possent nubere et nubi: quod de his dicitur, qui habent membra genitalia: sed alia ratione non nubent.\ft*\f* \v 31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:\f + \fr 22.31 \fr*\fk Non legistis. \fk*\ft In Moyse quem recipitis, alioquin posset apertiora de resurrectione testimonia prophetarum dare: sed prophetas Sadducæi non recipiunt.\ft*\f* \v 32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.\f + \fr 22.32 \fr*\fk Deus Abraham, \fk*\ft etc. Qui jam mortui erant, quando hæc dicebat, ergo per hoc animas probat permanere post mortem: non enim diceretur Deus non exsistentium. Et sic introducitur et corporum resurrectio, quæ cum animabus bona vel mala gesserunt: \ft*\fk Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. \fk*\ft Per hoc probat æternitatem animarum, et statim infert: \ft*\fk Non est Deus mortuorum, \fk*\ft etc., ut cum probaverit animas permanere post mortem, consequenter introduceretur etiam corporum resurrectio, quæ cum animabus bona vel mala gesserunt.\ft*\f* \v 33 Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus. \v 34 Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum:\f + \fr 22.34 \fr*\fk Silentium. \fk*\ft Nota venena invidiæ superari posse, sed difficile conquiescere. \ft*\fk Convenerunt. \fk*\ft Ut multitudine vincerent quem non poterant ratione. In tentando conveniunt qui in doctrina contrarii sunt. Jam confutati erant in ostensione denarii, jam viderant etiam Sadducæos obmutescere, sed tamen malevolentia et livor nutrit impudentiam.\ft*\f* \v 35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:\f + \fr 22.35 \fr*\fk Tentans eum. \fk*\ft Marcus ait, quod ei sapienter respondenti Dominus dixerit: \ft*\fk Non longe es a regno Dei. \fk*\ft Potuit enim fieri, ut qui tentans venit, responso Dominico conversus sit. Vel tentatio non est mala quasi volentis decipere, sed causa volentis amplius experiri ignotum.\ft*\f* \v 36 Magister, quod est mandatum magnum in lege? \v 37 Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.\f + \fr 22.37 \fr*\fk Diliges Dominum Deum tuum. \fk*\ft Fictam conscientiam interrogantis Dominus primo responso percutit. \ft*\fk Deus tuus unus est. Non assumes nomen Dei tui in vanum. Observa diem sabbati. \fk*\ft Hæc tria ad dilectionem Dei pertinent: Cujus cogites unitatem, veritatem, voluntatem. \ft*\fk Ex toto corde. \fk*\ft Integritas fidei exprimitur. In tota anima, perfecta obedientia, exigitur. In tota mente, perseverantia ostenditur.\ft*\f* \v 38 Hoc est maximum, et primum mandatum. \v 39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. \v 40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ. \v 41 Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus, \v 42 dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David.\f + \fr 22.42 \fr*\fk De Christo. \fk*\ft Sive venit, sive futurum creditis, quem purum hominem asseritis.\ft*\f* \v 43 Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: \v 44 Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?\f + \fr 22.44 \fr*\fk Dixit. \fk*\ft Istud dicere est æqualem sibi filium generare. \ft*\fk Domino. \fk*\ft Non secundum quod de eo natus, sed quod de patre semper fuit.\ft*\f* \v 45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?\f + \fr 22.45 \fr*\fk Quomodo. \fk*\ft Repugnantia sunt hæc secundum vestrum intellectum.\ft*\f* \v 46 Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.\f + \fr 22.46 \fr*\fk Et nemo poterat, \fk*\ft etc. Nota venena invidiæ superari posse, sed difficile conquiescere.\ft*\f* \c 23 \p \v 1 Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,\f + \fr 23.1 \fr*\fk Tunc locutus est. \fk*\ft Illis confutatis qui dolosi sunt, instruit eos qui idonei sunt, nihilominus hortans eos subjici illis propter sacerdotium et nominis dignitatem: non opera, sed doctrinam considerantes.\ft*\f* \v 2 dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi. \v 3 Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. \v 4 Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere.\f + \fr 23.4 \fr*\fk Onera gravia. \fk*\ft Legis mandata permistis suis traditionibus, secundum ea suadentes vivere: et non venire ad facilem et delectabilem gratiam Christi; unde supra: \ft*\fk Venite ad me qui laboratis et onerati estis.\fk*\f* \v 5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.\f + \fr 23.5 \fr*\fk Omnia vero. \fk*\ft Dixit tales doctores audiendos esse, non imitandos: nunc ostendit causam propter quam non possunt credere Christo, id est quia omnia faciunt ut videantur ab hominibus. Non potest enim Christo cœlestia prædicanti credere, qui gloriam terrenam cupit.\ft*\f* \v 6 Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis, \v 7 et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. \v 8 Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.\f + \fr 23.8 \fr*\fk Vos autem. \fk*\ft Duplici ratione ab his attendere jubet, ne eorum simulatione seducamur, vel ne æmulatione inflammemur.\ft*\f* \v 9 Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est.\f + \fr 23.9 \fr*\fk Unus est. \fk*\ft Qui illuminat hominem, quod non alius homo, sed tantum exercet, docendo non intellectum præstat. \ft*\fk Pater vester. \fk*\ft Deus dicitur Pater et Magister natura, homo indulgentia. Pater, ut honor ætati deferatur, non ut auctor vitæ habeatur. Magister, ex consortio veri magistri tanquam ejus nuntius: et pro reverentia ejus a quo mittitur, honoratur.\ft*\f* \v 10 Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus. \v 11 Qui major est vestrum, erit minister vester. \v 12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur. \v 13 Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.\f + \fr 23.13 \fr*\fk Clauditis. \fk*\ft Vel malo exemplo, vel mysteria Scripturarum tollendo. Exemplo enim et doctrina eorum qui magistri sunt, alii quidem Christum non recipiunt.\ft*\f* \v 14 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium. \v 15 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.\f + \fr 23.15 \fr*\fk Circumitis. \fk*\ft In toto orbe Evangelio detrahitis: et si quis vobis adhæret, duplæ pœnæ filius est: quia neque remissionem peccatorum accipit, et in eorum societatem incidit qui Christum sunt persecuti. Quisquis ejus Filius dicitur cujus opera agit. \ft*\fk proselytum. \fk*\ft Proselyti sunt de gentibus in Synagogam recepti, quorum raritas per unum significatur, quia vix aliquis post Christum.\ft*\f* \v 16 Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet.\f + \fr 23.16 \fr*\fk Quicunque. \fk*\ft Pharisæi qui omnia fecerunt propter lucrum dicebant esse etiam sanctiora oblata quam templum vel altare: ut homines promptiores essent ad offerenda dona, quam ad preces fundendas in templo vel justitias faciendas. In quo non Dei timorem, sed suam cupiditatem attendebant. Ideo arguit eos Dominus stultitiæ et fraudulentiæ.\ft*\f* \v 17 Stulti et cæci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum? \v 18 Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet. \v 19 Cæci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum? \v 20 Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt. \v 21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso: \v 22 et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.\f + \fr 23.22 \fr*\fk In cœlo. \fk*\ft Per creaturam: ubi non putatis perjurium esse, jurat in cœlo, id est, per subjectam creaturam jurat, et per divinitatem præsidentem creaturæ.\ft*\f* \v 23 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere.\f + \fr 23.23 \fr*\fk Væ vobis. \fk*\ft Et hic arguit eos avaritiæ: quia nihil prætermittunt de his quæ ad commodum suum sunt. \ft*\fk Qui decimatis. \fk*\ft Quia Deus præceperat omnium rerum decimas offerri propter alimoniam sacerdotum. Nota quod per eleemosynam aliqua impunitas non emitur in iniquitate manentibus. \ft*\fk Hæc oportuit. \fk*\ft Ne eleemosynas fructum terræ videretur respuere, hæc addidit.\ft*\f* \v 24 Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.\f + \fr 23.24 \fr*\fk Duces cæci. \fk*\ft Opinione religionis in minimis quæ lucrum habent diligentiam ostenditis: sed magna præcepta de judicio, fide et misericordia devoratis et negligitis. \ft*\fk Excolantes. \fk*\ft Mystice. Culicis nomine seditiosus homicida Barabbas signatur: quia hoc animal strependo inquietat et sanguine delectatur. Cameli nomine propter humilitatem ad subeunda onera, Dominus intelligitur. Colunt ergo Judæi culicem, in est, minima observant, quia Barabbam qui non solverat sabbatum, dimiserunt, et camelum glutiunt, id est, majora contemnunt: quia Christum spiritualiter sabbatum insinuantem per judicium et misericordiam et fidem (quæ illi contemnunt) occiderunt.\ft*\f* \v 25 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia !\f + \fr 23.25 \fr*\fk Væ vobis. \fk*\ft Diversis similitudinibus simulationis et mendacii arguit pharisæos qui aliud hominibus ostendunt, aliud domi agunt. \ft*\fk Qui mundatis. \fk*\ft Frustra sanctitatem exterius prætenditis, sicut si quis calicem mundet exterius, intus autem relinquat sordes: cum ejus usus sit interior. Lucas ita. \ft*\fk Stulte, qui fecit quod deforis est etiam id quod intus est, fecit\fk*\ft Luc. 11., id est, qui utramque naturam hominis fecit, utramque mundari voluit. Nemo igitur putet fornicationem et hujusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et avaritiam, et superbiam, et iram, et cætera spiritualia levia esse.\ft*\f* \v 26 Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.\f + \fr 23.26 \fr*\fk Calicis. \fk*\ft Per similitudinem, non quod in calice et paropside sit eorum superstitio.\ft*\f* \v 27 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia ! \v 28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. \v 29 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,\f + \fr 23.29 \fr*\fk Qui ædificatis. \fk*\ft Extruitis memoriam occisorum propter favorem vulgi, ut justi videamini, arguitis etiam facinora patrum vestrorum.\ft*\f* \v 30 et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum ! \v 31 itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.\f + \fr 23.31 \fr*\fk Itaque. \fk*\ft Quia scelera patrum detestamini pro specie quidem sanctitatis; dum Christum persequendo et apostolos eadem facitis, facto probatis vos esse filios non solum carne, sed imitatione iniqua: et patet eos scientes peccare. Id est contra vos loquimini dum patres damnatis: similiter enim facitis.\ft*\f* \v 32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.\f + \fr 23.32 \fr*\fk Et vos. \fk*\ft Probato quod filii sunt homicidarum, ponit id ad quod tendebat: \ft*\fk Et vos implete, \fk*\ft quod illis defuit implete, illi prophetas, vos Dominum prophetarum occidite. Non jubet, sed quod facturi sunt ostendit.\ft*\f* \v 33 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ?\f + \fr 23.33 \fr*\fk Quomodo fugietis. \fk*\ft HIER. Sepulcra sanctorum ædificando, an potius corda a malitia mundando. Liberabunt vos sancti, quorum sepulcra ornatis? Non certe. Sancti non sunt amici inimicis Dei: frustra sanctos honorant, qui sanctitatem spernunt.\ft*\f* \v 34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:\f + \fr 23.34 \fr*\fk Sapientes. \fk*\ft Qui sciunt quem proferant sermonem. \ft*\fk Scribas. \fk*\ft In lege peritos.\ft*\f* \v 35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.\f + \fr 23.35 \fr*\fk Ut veniat super vos. \fk*\ft Non hos tantum præsentes dicit, sed omnem generationem malorum præcedentem et futuram: quia omnes una civitas sunt, unum corpus diaboli. \ft*\fk Abel justi. \fk*\ft Justitia Abel approbata est per munerum acceptionem. \ft*\fk Usque ad sanguinem. \fk*\ft Cur usque adhuc, cum multi post hunc occisi ante natalem Christi, et Christo nato mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit necatusque in agro: Zacharias sacerdos necatus est in atrio templi: utriusque gradus martyres et laicos et officio altaris mancipatos, sub eorum voluit intimare vocabulis. Zacharias qui occisus est a rege Joas inter templum et altare, ut historia Regum narrat, filius fuit Joiadæ, et in Evangelio quo utuntur Nazaræi, pro filio Barachiæ legitur filius Joiadæ. Sed ut justitia Joiadæ sacerdotis prædicetur, ipse Barachias vocatur, id est, benedictus Domini. Iste Zacharias de duodecim prophetis unus erat, sicut pater Joannis de prophetis unus erat.\ft*\f* \v 36 Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.\f + \fr 23.36 \fr*\fk Super generationem. \fk*\ft Quæ a primo parricida usque ad ultimum perditionis filium computatur: quasi, similes erunt in pœna sicut sunt et in culpa.\ft*\f* \v 37 Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?\f + \fr 23.37 \fr*\fk Jerusalem. \fk*\ft Quasi dicat: Rei estis sanguinis, et merito, quia multoties misi ad vos congregandos, et noluistis. \ft*\fk Quoties. \fk*\ft Ac si dicat: Ego volui, et tu noluisti, et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci te nolente feci, quia semper ingrata fuisti. \ft*\fk Gallina. \fk*\ft Hoc animal magnum affectum habet in filios, ita ut eorum infirmitate affecta infirmetur, et eos alis protegens contra milvum pugnet. Sic Dei sapientia per carnem infirmata, protegit nos et defendit a diabolo.\ft*\f* \v 38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.\f + \fr 23.38 \fr*\fk Relinquetur. \fk*\ft Civitas auxilio Dei nudata suæ ditioni relinquetur, quæ bene derelicta est, cum a Deo derelinquitur.\ft*\f* \v 39 Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.\f + \fr 23.39 \fr*\fk Benedictus qui venit. \fk*\ft Hoc turbæ dixerunt Domino venienti Jerusalem. Quod autem his transactis hic Dominus dicit, cogit mystice intelligi de adventu charitatis suæ, ubi confitebuntur Filium quem crucifixerunt.\ft*\f* \c 24 \p \v 1 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi. \v 2 Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.\f + \fr 24.2 \fr*\fk Non relinquetur hic lapis super lapidem. \fk*\ft Mystice. Recedente Domino de templo omnia legis ædificia et compositio mandatorum ista destructa est, ut nihil possit a Judæis impleri. Divinitus autem provisum est, ut crescente Evangelii gratia templum illud cum suis cæremoniis tolleretur, ne quis infirmus in fide illis stantibus Judaismi occasionem haberet. Idem qui comminatus est verbo, ostendit signo, dum egreditur ab illis facta comminatione.\ft*\f* \v 3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi?\f + \fr 24.3 \fr*\fk Sedente autem. \fk*\ft Ubi Marcus ait, \ft*\fk contra templum. \fk*\ft Sedet contra templum cum de ruina ejus et excidio gentis disputat ut et corporis situs verbis suis congruat. Mystice. Sedet in monte Oliveti, id est in Ecclesia quietus manens superborum detestatur arrogantiam. \ft*\fk Dic nobis. \fk*\ft Quia dixit omnia destruenda, tempus et signa destructionis quærunt. Tria quærunt: quo tempore destruenda Jerusalem sit? quo venturus Christus? quo consummatio sæculi ventura sit?\ft*\f* \v 4 Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat:\f + \fr 24.4 \fr*\fk Videte. \fk*\ft Cum hæc fient, ne putemus instare diem Domini, cujus signum perspicue ponitur in sequentibus. Præmunit ne turbentur vel deficiant per deceptionem, ut per Simonem Magum, vel per tribulationem et persecutionem, ut per Neronem. Nota hæc venientia ante excidium Jerusalem similia sunt et eadem fere cum his quæ fient in consummatione sæculi, et loquitur ita de uno quasi de alio.\ft*\f* \v 5 multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.\f + \fr 24.5 \fr*\fk multi. \fk*\ft Imminente Jerusalem excidio multi fuerunt principes qui se dicerent esse Christos, et tempus libertatis prope esse. Multi in Ecclesia temporibus apostolorum, qui præter alia falsa dicerent instare diem Domini.\ft*\f* \v 6 Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis:\f + \fr 24.6 \fr*\fk Audituri. \fk*\ft Hæc in Judæa a passione Domini abundaverunt: quibus ne territi apostoli Jerusalem et Judæam deserant admonentur, quia non statim finis, sed post quadraginta duos annos.\ft*\f* \v 7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca: \v 8 hæc autem omnia initia sunt dolorum.\f + \fr 24.8 \fr*\fk Hæc autem. \fk*\ft Hæc autem omnia sunt initia, non consummatio quasi præconia Antichristi, vel excidii urbis. Hæc partim ad eversionem Judæorum, partim ad diem judicii pertinent, quia ita apostoli interrogaverunt de utroque.\ft*\f* \v 9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.\f + \fr 24.9 \fr*\fk Tunc tradent. \fk*\ft Quo merito hæc Judæis eveniant subdit, qui post occisionem Christi, nominis et fidei ejus præcones persecuti sunt.\ft*\f* \v 10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. \v 11 Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.\f + \fr 24.11 \fr*\fk Et multi pseudoprophetæ. \fk*\ft Quidam hoc ad eversionem Judæorum referunt. Sed tunc inter eos, quia nullus erat fidelis, ad quem fieret exhortatio; melius hoc accipitur de hæreticis, quorum primus Simon Magus fuit. Extremus major omnibus, Antichristus est. Diligenter intuendum est, quod signorum ad excidium urbis, quod ad diem Domini referatur. Respondit enim Dominus, quæ ex illo tempore erant secutura sive de excidio Jerusalem sive de adventu suo.\ft*\f* \v 12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum: \v 13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. \v 14 Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.\f + \fr 24.14 \fr*\fk Et prædicabitur. \fk*\ft Quia noverat Dominus corda discipulorum de excidio et perditione suæ gentis contristanda, hæc solatio relevat ut scirent multo plures socios gaudii æterni de toto orbe colligendos. Adhuc tenete hoc signum, quod non instet dies Domini vel desolatio Jerusalem antequam apostoli toto orbe dispersi sint, præter duos Jacobos, qui primitus in Judæa interfecti sunt. Dispersi, inquam, ut si dolerent de perditione suæ gentis, solatium habeant plures socios de omni gente collectos.\ft*\f* \v 15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat:\f + \fr 24.15 \fr*\fk Abominationem, \fk*\ft etc. Vel si de excidio urbis, abominatio, id est idolum. Pilatus enim posuit imaginem Cæsaris in templo desolato. Vel hoc dicitur de statua Adriani equestri, quæ in ipso sanctorum loco longo tempore stetit.\ft*\f* \v 16 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes:\f + \fr 24.16 \fr*\fk Tunc qui in Judæa. \fk*\ft Hæc ad litteram facta sunt, cum, appropinquante exterminio Judæorum, oraculo moniti omnes Christiani fugerunt in regnum Agrippæ qui parebat Romanis.\ft*\f* \v 17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua: \v 18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. \v 19 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! \v 20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato: \v 21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. \v 22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.\f + \fr 24.22 \fr*\fk Et nisi. \fk*\ft Quæ ergo spes electis, nisi gratia Dei, quæ dat patientiam piis, ut citius demat potentiam impiis? Quanto enim erit hæc tribulatio gravior, tanto erit brevitate moderatior. Vel dierum nomine, ipsa mala significantur. \ft*\fk Breviati fuissent. \fk*\ft Non mensura, sed numero, ne mora temporum fides concutiatur credentium. Erunt enim hæc mala tribus annis, et dimidio tantum. \ft*\fk Ecce hic Christus. \fk*\ft Habet unaquæque hæresis, vel certas mundi partes, unde dicitur: \ft*\fk Ecce hic et ecce illic. \fk*\ft Vel in occultis aut in obscuris conventiculis curiositatem hominum decipit, unde dicitur: \ft*\fk Ecce in cubilibus, ecce in deserto. \fk*\ft Multi erunt qui non credent Christum esse communem salutem omnium, sed quorumdam, unde dicitur: \ft*\fk hic aut illic.\fk*\f* \v 23 Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere. \v 24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.\f + \fr 24.24 \fr*\fk Si fieri posset. \fk*\ft Id est, si aliquo modo fieri posset, ut Dei præfinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis. \ft*\fk Electi. \fk*\ft Non quod divina electio frustretur, sed qui judicio humano videntur electi.\ft*\f* \v 25 Ecce prædixi vobis. \v 26 Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere.\f + \fr 24.26 \fr*\fk Ecce in deserto. \fk*\ft Multi etiam credunt non venire in publicum, sed in deserto. Multi credunt Christum dedisse secretiora præcepta fidei aliis, non omnibus, unde dicitur, \ft*\fk in penetralibus. Nolite credere, \fk*\ft quod Christus in deserto vel in penetralibus, sed quod fides ejus ab Oriente in Occidentem in catholicis fulget clara et manifesta. Ne ergo credatur schismaticis. Nomine Orientis et Occidentis totum orbem designat.\ft*\f* \v 27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis. \v 28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ. \v 29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur: \v 30 et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate. \v 31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.\f + \fr 24.31 \fr*\fk A summis cœlorum. \fk*\ft Ne quis putaret a quatuor plagis terræ, et non a cunctis finibus ejus, simul et mediterraneis regionibus electos esse congregandos, subditur: \ft*\fk A summo terræ usque ad \fk*\fk summum cœli, \fk*\ft id est, ab extremis terræ finibus per directum usque ad ultimos terminos ejus: ubi longe aspicientibus circulus cœli terræ videtur insidere.\ft*\f* \v 32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas:\f + \fr 24.32 \fr*\fk Ab arbore. \fk*\ft Mystice. A populo Isræl, in quo cæcitas ex parte contigit: et fuit ficus damnata. Sed cum de arido ligno ramus fidei et charitatis in eo viruerit, et folia, id est, verba prædicationis exorta fuerint, prope est æstas, quæ exspectatur, id est, æterna serenitas et renascentium desiderata novitas. Cum enim tandem ablata perfidia Isræl omnis salvus fiet, prope esse diem judicii non dubitandum est.\ft*\f* \v 33 ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis. \v 34 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant. \v 35 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.\f + \fr 24.35 \fr*\fk Cœlum et terra. \fk*\ft Innovabuntur, deposita priori forma, permanente autem substantia, unde dicitur: \ft*\fk Terra in æternum stabit.\fk*\f* \v 36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.\f + \fr 24.36 \fr*\fk De die. \fk*\ft Ne forte auditis signis, quærerent etiam illius diei certum terminum, ait: De die novissima, post quot annos vel dies ventura sit, nolite esse solliciti, nulli diffinitum est, quod vel in die vel in nocte judicium futurum sit, sed pro manifestatione dicitur dies, vel pro occultatione nox. \ft*\fk Nemo scit, \fk*\ft etc. In quibusdam codicibus additur, \ft*\fk neque Filius. \fk*\ft Qui quidem omnia scit cum Patre, sed non facit homines scire, sicut Apostolus ait: \ft*\fk In eo esse absconditos thesauros sapientiæ et scientiæ\fk*\ft II Col. 2.. Non facit scire, quia inutiliter sciretur. Sed semper simus incerti de adventu judicis, ut sic quotidie vivamus quasi in alia die judicandi simus. Neque electi angeli quemquam scire fecerunt. Vel nulli sanctorum angelorum concessit Deus notitiam diei hujus, neque filio adoptivo, id est, neque ulli sanctorum hominum.\ft*\f* \v 37 Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis:\f + \fr 24.37 \fr*\fk Sicut autem. \fk*\ft Subitum adventus sui diem plurimis affirmat exemplis: nam et fulguri cito omnia transvolanti comparavit et diebus Nœ, vel Loth secundum alium evangelistam æquiparat.\ft*\f* \v 38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,\f + \fr 24.38 \fr*\fk Comedentes et bibentes, nubentes, \fk*\ft etc. Non alimenta et nuptiæ, sed immoderatus licitorum usus arguitur. Post bella, fames, terræmotus, etc., tunc brevis sequetur pax, ut fidelis probetur, an transactis malis speret judicem venturum, unde dicitur: \ft*\fk Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus\fk*\ft I Thess. 5..\ft*\f* \v 39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. \v 40 Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.\f + \fr 24.40 \fr*\fk Tunc, \fk*\ft etc. Lucas, \ft*\fk in illa nocte, \fk*\ft id est, in illa tribulatione qua probantur, in qua alii permanent, alii cadunt. \ft*\fk Duo erunt. \fk*\ft Duæ differentiæ prædictorum sunt in Ecclesia, quasi in agro laborantium, eorum qui sincere Christum annuntiant, et eorum qui verbum Dei adulterant.\ft*\f* \v 41 Duæ molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.\f + \fr 24.41 \fr*\fk Duæ molentes. \fk*\ft Duæ differentiæ sequentium orbem rerum mobilium, qui feminino genere designantur, quia majorum consilio reguntur feminæ a viris. \ft*\fk Duo in lecto. \fk*\ft Qui otium eligunt et quietem, quæ significantur nomine lecti, nec sæcularibus, nec ecclesiasticis negotiis occupati. \ft*\fk Unus assumetur. \fk*\ft Qui propter Deum continere studet, ut sine sollicitudine vivens cogitet quæ Dei sunt. Qui autem humana laude vel aliqua vitiorum corruptione monasticam vitam elegerit, relinquetur a Deo. Non sunt alia genera hominum, quam hæc tria in Ecclesia. Unde Ezechiel tres viros liberatos vidit, Nœ, Daniel et Job, id est rectores ut Nœ, continentes ut Daniel, conjugatos ut Job. Et secundum hæc tria genera hominum, tres supponit parabolas. In prima agit de laborantibus in agro, quod est ubi dicit: \ft*\fk Vigilate ergo. \fk*\ft In secunda agit de exsistentibus in lecto, quod est ubi dicit: \ft*\fk Simile est regnum cœlorum decem virginibus. \fk*\ft In tertia agit de molentibus in mola, quod est ubi dicit: \ft*\fk Sicut enim homo peregre proficiscens, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.\f + \fr 24.42 \fr*\fk Vigilate ergo. \fk*\ft HIER. Non dixit quia nescimus, sed quia nescitis, ut ostendat se diem judicii non ignorare.\ft*\f* \v 43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.\f + \fr 24.43 \fr*\fk Si sciret, \fk*\ft etc. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et ad supplicium trahit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum judicis occulte venientem præcavens occurreret pœnitendo.\ft*\f* \v 44 Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est. \v 45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?\f + \fr 24.45 \fr*\fk Quis putas est fidelis servus. \fk*\ft Tribus similitudinibus, fulguris, furis, et submersionis Pentapolis, terrorem judicii introduxit communiter ad omnes, ut vigilarent et parati essent. Nunc specialiter ad prælatos loquitur qui humiles, prudentes, non appetentes bonum propter lucrum temporale, sed verbo et exemplo et opere debent pascere oves. \ft*\fk Quis putas, \fk*\ft quasi dicat: Admonendi estis. Nam quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens. \ft*\fk Prudens. \fk*\ft In futuro sibi providens. \ft*\fk Quem constituit. \fk*\ft Quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves.\ft*\f* \v 46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.\f + \fr 24.46 \fr*\fk Beatus ille. \fk*\ft Æterna autem beatitudine glorificandus est qui Domino veniente ad judicium repertus fuerit fideliter annonam verbi ministrans et in cura gregis vigilans. Rarus invenitur fidelis vel prudens, sed qui talis invenitur beatus est.\ft*\f* \v 47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.\f + \fr 24.47 \fr*\fk Super. \fk*\ft Id est, super omnia cœlestis regni gaudia, cæteros, id est, bonos auditores faciet discumbere, et transiens ministrabit eis.\ft*\f* \v 48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire: \v 49 et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis:\f + \fr 24.49 \fr*\fk Percutere conservos. \fk*\ft Injuriis afficere vel infirmorum conscientias pravo verbo vel exemplo vitiare. Unde Lucas ait \ft*\fk servos vel ancillas\fk*\ft Luc. 12., quorum quanta infirmior est ætas vel sexus, tanto facilior est ruina.\ft*\f* \v 50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat: \v 51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.\f + \fr 24.51 \fr*\fk Cum hypocritis, \fk*\ft etc. Cum illis scilicet qui erant in agro et qui molebant, et nihilominus derelicti sunt. Qui dicuntur hypocritæ, et in agro, et in mola, id est, qui bona videbantur facere, sed exitus diversæ voluntatis apparuit. \ft*\fk Fletus\fk*\ft Per similitudinem membrorum magnitudo ostenditur tormentorum.\ft*\f* \c 25 \p \v 1 Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.\f + \fr 25.1 \fr*\fk Decem virginibus. \fk*\ft Virgines sunt omnes qui se a luxu sæculi continent. \ft*\fk Et sponsæ. \fk*\ft Omnes simul sunt sponsa quæ modo desponsata est virgo a corruptione sæculi. Nubet, cum mortalis immortali conjungetur.\ft*\f* \v 2 Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes:\f + \fr 25.2 \fr*\fk Quinque. \fk*\ft Quia quinquepertita est continentia in carnalibus illecebris, videlicet ut in quinque sensibus contineant se a voluptatibus.\ft*\f* \v 3 sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum: \v 4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. \v 5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.\f + \fr 25.5 \fr*\fk Moram autem faciente sponso. \fk*\ft Quia non est parum temporis inter priorem et secundum adventum Christi. \ft*\fk Dormitaverunt omnes et dormierunt. \fk*\ft Quia postea suscitandi.\ft*\f* \v 6 Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.\f + \fr 25.6 \fr*\fk Media autem nocte clamor factus est. \fk*\ft Id est, nullo sciente vel sperante. Unde \ft*\fk Dies Domini sicut fur in nocte veniet\fk*\ft I Thess. 3..\ft*\f* \v 7 Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas. \v 8 Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.\f + \fr 25.8 \fr*\fk Date nobis de oleo, \fk*\ft etc. Quorum facta aliena fulciuntur, laude eadem subtracta deficiunt, et de consuetudine id semper inquirunt, unde gaudere animus solet. Itaque hominum qui corda non vident, testimonium volunt habere apud Deum, qui cordis inspector est. \ft*\fk Exstinguuntur. \fk*\ft Id est, adventu judicis intus obscurantur, et a Deo non habent mercedem, quia receperunt laudem.\ft*\f* \v 9 Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.\f + \fr 25.9 \fr*\fk Ne forte. \fk*\ft Quia quisque pro se rationem reddet, nec alieno testimonio juvatur quis apud Deum, cui secreta patent, et vix sibi quisque sufficit ut ei perhibeat testimonium conscientia sua. \ft*\fk Ne forte\fk*\ft unusquisque pro suis operibus mercedem suscipiet, nec possunt in die judicii aliorum virtutes, aliorum vitia sublevare. \ft*\fk Ad vendentes. \fk*\ft Vendentes sunt adulatores, quia dant laudem et accipiunt aliquam mercedem.\ft*\f* \v 10 Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.\f + \fr 25.10 \fr*\fk Dum autem. \fk*\ft Inclinantibus se illis in ea quæ foris sunt, et solita gaudia requirentibus, cum interna non noverunt, venit ille qui judicat. \ft*\fk Clausa est. \fk*\ft Post judicium magna est ejus severitas, cujus est ante ineffabilis misericordia.\ft*\f* \v 11 Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis.\f + \fr 25.11 \fr*\fk Novissime vero. \fk*\ft Per veram pœnitentiam, per infructuosas lacrymas pulsant foris relictæ. Non dicitur quod emerunt oleum: quia nullo jam remanente gaudio de alienis laudibus, in angustiis redeunt ad implorationem Dei.\ft*\f* \v 12 At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. \v 13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.\f + \fr 25.13 \fr*\fk Vigilate. \fk*\ft Videlicet ut testimonium bonæ conscientiæ nobis præparemus, ne cum fatuis virginibus foris remaneamus. \ft*\fk Nescitis diem neque horam. \fk*\ft Non solum diem judicii, sed diem mortis cujusque, vel horam in qua qui paratus invenitur, et tunc paratus invenietur. Et quia paratos nos invenire desiderat, subjicit aliam de eadem re parabolam.\ft*\f* \v 14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.\f + \fr 25.14 \fr*\fk Peregre proficiscens vocavit servos suos, \fk*\ft etc. Locus carnis terra est, ergo Christi carnem nostram ad peregrina duxit, quando cœlum ascendit.\ft*\f* \v 15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim.\f + \fr 25.15 \fr*\fk Et profectus est statim. \fk*\ft Non locum mutans, sed liberam eis potestatem operandi permittens.\ft*\f* \v 16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.\f + \fr 25.16 \fr*\fk Operatus est in eis. \fk*\ft A visibilibus se custodiendo, alios pro posse exhortando, ut de visibilibus ad invisibilia transeant. Vel utrique sexui prædicando, et de bonis moribus informando geminavit accepta talenta.\ft*\f* \v 17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. \v 18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. \v 19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.\f + \fr 25.19 \fr*\fk Posuit autem. \fk*\ft Cœpit singulorum actus discutere accusante conscientia unumquemque vel excusante.\ft*\f* \v 20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.\f + \fr 25.20 \fr*\fk Ecce alia quinque. \fk*\ft Quotquot ab errore convertit, tot Domino obtulit, testimonium sibi dante conscientia, quod per gratiam sibi datam non tantum sibi profuit, sed etiam quos potuit lucrifecit.\ft*\f* \v 21 Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.\f + \fr 25.21 \fr*\fk Super pauca. \fk*\ft Pauca sunt bona præsentis vitæ quamvis multa videantur, quia non sine alicujus molestiæ admistione sunt. Multa autem bona æterna, quæ sunt sine omni corruptionis molestia. \ft*\fk Intra in gaudium Domini tui. \fk*\ft Admistus choris angelorum: sic intus lætare de munere, ut jam non sit quod exterius doleas de corruptione.\ft*\f* \v 22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.\f + \fr 25.22 \fr*\fk Qui duo talenta acceperat. \fk*\ft Iste viribus suis quidquid in lege Dei didicerat, in Evangelio duplicavit. Sive conscientiam et opera præsentis vitæ futuræ beatitudinis typos intellexit.\ft*\f* \v 23 Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. \v 24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti:\f + \fr 25.24 \fr*\fk Durus es. \fk*\ft Quia ardua est via quæ ducit ad vitam, et quia quanto gradus altior, tanto casus gravior.\ft*\f* \v 25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.\f + \fr 25.25 \fr*\fk Et timens abii, \fk*\ft etc. Et timens aggredi altioris vitæ gradum, ne alterius salutem quærens ipse periclitarer. \ft*\fk Abscondi talentum tuum. \fk*\ft Non prædicavi quod te donante intellexi.\ft*\f* \v 26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi:\f + \fr 25.26 \fr*\fk Sciebas quia, \fk*\ft etc. Quare ista cogitatio non incussit tibi timorem ut scires me mea diligentius quæsiturum? Quod dixit pro excusatione vertitur in culpam.\ft*\f* \v 27 oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.\f + \fr 25.27 \fr*\fk Nummulariis. \fk*\ft Vel cæteris doctoribus, ut apostolis et episcopis. Vel, cunctis credentibus qui possunt pecuniam duplicare.\ft*\f* \v 28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta:\f + \fr 25.28 \fr*\fk Et date ei, \fk*\ft etc. Hoc in Ecclesia fieri plerumque videmus, quia plerique dum bene ministrant exteriora quæ accipiunt per adjunctam gratiam ad intellectum quoque mysticum perducuntur.\ft*\f* \v 29 omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.\f + \fr 25.29 \fr*\fk Omni enim, \fk*\ft etc. Multi enim natura licet sapientes et acuti, si sint desides, perdunt bonum naturæ, et præmium quod erat eis promissum, videtur transire ad alios qui quod habent minus, per naturam acquirunt per industriam. Vel qui habet fidem et bonam voluntatem, etiam si minus habet in opere dabitur ei a bono judice. Sed qui in fide non habet etiam virtutes quas naturaliter habet, perdit sine qua non sunt virtutes. Vel qui habet amorem verbi, datur ei sensus intelligendi. Qui vero non habet, etiam si naturali studio callet, deficit. Vel qui non habet charitatem, amittit omne bonum quod habet. Nota quod hoc quod cuique datur in rebus mundanis vel spiritualibus, pro talento imputatur de quo est rationem redditurus.\ft*\f* \v 30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium. \v 31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ:\f + \fr 25.31 \fr*\fk Cum autem. \fk*\ft Tradendus in proximo cruci præmisit gloriam triumphantis, ut secutura scandala hac promissione compensaret. Post parabolas de fine mundi nunc exsequitur Dominus modum futuri judicii.\ft*\f* \v 32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis:\f + \fr 25.32 \fr*\fk Oves ab, \fk*\ft etc. Duo ordines erunt in judicio electorum scilicet et reproborum: sed electorum alii judicabunt, quibus dicitur: \ft*\fk Sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes tribus Isræl. \fk*\ft Alii judicabuntur quibus dicitur: \ft*\fk Esurivi et dedistis mihi manducare. \fk*\ft Item reproborum alii qui extra Ecclesiam sunt, non judicabuntur: alii qui judicabuntur, quibus dicitur: \ft*\fk Esurivi, et non dedistis mihi manducare, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 33 et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.\f + \fr 25.33 \fr*\fk Hædos. \fk*\ft Hædus est animal petulcum et olidum, qui pro peccatis offerebatur in lege, et significat peccatores: nec dicit capras quæ possunt habere fetus.\ft*\f* \v 34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi:\f + \fr 25.34 \fr*\fk Benedicti Patris. \fk*\ft Beneficio Patris mei promoti ad obtinendam gloriam, in qua sine corruptione regnetis, ad quam prædestinati estis a constitutione mundi.\ft*\f* \v 35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: \v 36 nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. \v 37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum?\f + \fr 25.37 \fr*\fk Tunc respondebunt. \fk*\ft Non diffidentes de verbis Domini, sed vel stupentes pro magnitudine majestatis regis; vel quia parum videtur illis omne bonum quod fecerunt, unde dicitur: \ft*\fk Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam\fk*\ft Rom. 8., etc.\ft*\f* \v 38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? \v 39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? \v 40 Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.\f + \fr 25.40 \fr*\fk De his fratribus. \fk*\ft Fratres mei et mater sunt qui faciunt voluntatem Patris mei.\ft*\f* \v 41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus: \v 42 esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum:\f + \fr 25.42 \fr*\fk Non dedistis, \fk*\ft etc. Quid meretur qui aliena rapuit, si æternaliter damnatur quid de suo non dedit?\ft*\f* \v 43 hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me. \v 44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?\f + \fr 25.44 \fr*\fk Domine, quando, \fk*\ft etc. Excusare se satagunt quasi Deum fallere possint qui homines fallebant. Sed non habent excusationem qui converti a malis et agere eleemosynas noluerunt; unde subdit: \ft*\fk Quandiu non fecistis uni, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 45 Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. \v 46 Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam.\f + \fr 25.46 \fr*\fk In supplicium æternum. \fk*\ft Frustra ergo Origenes spondet liberationem post multos annos malis hominibus et ipsis dæmonibus. \ft*\fk In supplicium æternum. \fk*\ft AUG. Qua in re misericordior profecto fuit Origenes qui et ipsum diabolum atque angelos ejus post graviora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos atque sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla, et maxime propter alternantes sine cessatione beatitudines et miserias et statutis sæculorum intervallis, ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non immerito reprobavit Ecclesia.\ft*\f* \c 26 \p \v 1 Et factum est: cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:\f + \fr 26.1 \fr*\fk Et factum est cum consummasset. \fk*\ft De consummatione sæculi et discretione judicii: vel ab initio Evangelii usque ad passionem omnia faciendo et prædicando compleverat. Post sermonem quo se venturum in claritate prædixit, passurum se ostendit, ut sacramentum crucis admistum esse gloriæ æternitatis admoneat.\ft*\f* \v 2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. \v 3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas: \v 4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. \v 5 Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. \v 6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,\f + \fr 26.6 \fr*\fk Cum autem. \fk*\ft Habito consilio ordo narrationis illuc transit, \ft*\fk tunc abiit unus de duodecim, \fk*\ft ut factum Judæ conjungatur ad consilium sacerdotum. Redit autem ad eum diem, qui erat ante sex dies paschæ dicens: \ft*\fk Cum autem, \fk*\ft etc. \ft*\fk Simonis. \fk*\ft Permanet pristinum nomen ut virtus curantis appareat. Per eam domum accipe illam partem populi quæ credidit Domino et curata est. \ft*\fk Simon, \fk*\ft id est obediens.\ft*\f* \v 7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.\f + \fr 26.7 \fr*\fk Accessit. \fk*\ft HIER. Diligenter observa, quæ de duabus super caput. Siquidem peccatrix, super pedes, et ea quæ dicitur non fuisse peccatrix, super caput. \ft*\fk Mulier habens. \fk*\ft Maria Magdalena soror Lazari modo justa et familiaris, quæ quondam peccatrix venit et pedes lacrymis lavit, nunc caput et pedes unxit, pedes nunc, ut Joannes dicit. \ft*\fk Unguenti pretiosi. \fk*\ft Marcus: nardi spicati, id est, de spicis et foliis confecti, quod pretiosius est. Joannes nardi pistici, id est, fidelis, non adulterati aliis herbis: Græce, fides Latine. \ft*\fk Mystice. \fk*\ft Hæc devotio Mariæ fidem significat Ecclesiæ, quæ dum deitatem Christi prædicat, caput ungit: dum humanitatem, pedes. De hoc unguento in domo Simonis leprosi in Bethania dicunt, et Matthæus et Marcus et Joannes. Lucas vero aliud dicit simile huic factum ante in domo alterius Simonis pharisæi non leprosi, neque in Bethania, sed de eadem muliere quæ tunc accessit peccatrix.\ft*\f* \v 8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio hæc?\f + \fr 26.8 \fr*\fk Discipuli indignati. \fk*\ft Joannes dicit hæc Judam locutum, et hoc gratia cupiditatis: alii potuerunt verbis ejus consentire, vel etiam idem dicere, sed propter curam pauperum.\ft*\f* \v 9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. \v 10 Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me. \v 11 Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis.\f + \fr 26.11 \fr*\fk Me autem, \fk*\ft etc. Corporali præsentia, alioquin dicit alibi: \ft*\fk Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi.\fk*\f* \v 12 Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.\f + \fr 26.12 \fr*\fk Mittens enim. \fk*\ft Officium est sepulturæ quod vos perditionem esse putatis. Nec mirum, si mihi dat fidei odorem, pro qua mox fusurus sum sanguinem.\ft*\f* \v 13 Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. \v 14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum: \v 15 et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.\f + \fr 26.15 \fr*\fk Quid vultis. \fk*\ft Quasi vile mancipium tradens, ponit in potestate ementium quantum velint dare.\ft*\f* \v 16 Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet. \v 17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?\f + \fr 26.17 \fr*\fk Ubi vis, \fk*\ft etc. Non erat eis certa domus: in quo improbatur ædificatio superfluorum.\ft*\f* \v 18 At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.\f + \fr 26.18 \fr*\fk Ad quemdam. \fk*\ft Eumdem significat, quem Marcus et Lucas dicunt patremfamilias. Qui ergo ait ad quemdam, tanquam ex persona sua (et non Domini) studio brevitatis illum compendio insinuavit. \ft*\fk Ad quemdam. \fk*\ft Non ad quemlibet, sed ad aliquem certum, quem ex persona sua loquens recte posuisset. Modo autem cum verba Domini posuit, \ft*\fk Ite in civitatem: \fk*\ft interponit ipse, \ft*\fk ad quemdam: \fk*\ft non quia Dominus hoc dixerit, sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine proprio fuisse ibi quemdam ad quem mittebantur.\ft*\f* \v 19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.\f + \fr 26.19 \fr*\fk Et fecerunt discipuli sicuti. \fk*\ft In alio Evangelio scribitur: \ft*\fk Invenerunt cœnaculum grande stratum. \fk*\ft Cœnaculum, lex spiritualis est, quæ de angustiis litteræ egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem. Nam qui litteram sequitur in imo pascha facit. Sed qui aquæ bajulum, id est præconem gratiæ, in domum Ecclesiæ sequitur, hic per spiritum litteram transcendens in alto mentis Christo refectionem parat.\ft*\f* \v 20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. \v 21 Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.\f + \fr 26.21 \fr*\fk Quia unus. \fk*\ft Qui prædixit de passione, prædicit de proditore, ut videns se non latere pœniteret facti. Mittit crimen in numero, ut agat conscius pœnitentiam, non tamen designat specialiter, ne impudentior fieret.\ft*\f* \v 22 Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine?\f + \fr 26.22 \fr*\fk Cœperunt singuli. \fk*\ft Quia plus credunt magistro quam sibi: et timentes etiam fragilitatem suam, quærunt de peccato cujus non habent conscientiam.\ft*\f* \v 23 At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.\f + \fr 26.23 \fr*\fk Qui intingit. \fk*\ft Aliis contristatis et a cibo manum retrahentibus, ea impudentia qua tradidit, manum cum magistro mittit, ut audacia bonam conscientiam mentiretur. Ecce humilitas et patientia, qua proditorem ad mensam admittit. \ft*\fk In paropside. \fk*\ft Marcus: \ft*\fk in catino. \fk*\ft Paropsis est vas escarum quadrangulum a paribus absidibus, id est, ab æquis lateribus dictum: catinum vas fictile aptum ad immittendum liquorem, et potuit fieri ut mensa fictile vas et quadrangulum contineret. Pœna prædicitur, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia.\ft*\f* \v 24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.\f + \fr 26.24 \fr*\fk Bonum erat ei. \fk*\ft Multo melius esset omnino non esse quam male esse, usitate et simpliciter hoc dicit. Non potest enim ei bene esse qui non est. An diabolo dicit non nasci ad peccatum: an etiam bonum illi erat ut Christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata per proditionem? Vel solemus dicere simpliciter, melius esset non esse quam male esse. \ft*\fk Rabbi. \fk*\ft Alii dicunt, Domine, iste, rabbi. Quasi minus peccatum habens prodere magistrum quam Dominum, vel blandiendo.\ft*\f* \v 25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.\f + \fr 26.25 \fr*\fk Tu dixisti. \fk*\ft Nec hic aperte dicitur an ipse esset: potest enim intelligi, quasi dicat, non ego dixi.\ft*\f* \v 26 Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.\f + \fr 26.26 \fr*\fk Cœnantibus autem, \fk*\ft etc. Finitis solemnibus gaudiis veteris paschæ quæ in memoriam liberationis populi Dei de Ægypto agebantur, transit ad novum quod in sui memoriam Ecclesiam frequentare volebat. Ut videlicet pro carne agni ac sanguine, sui corporis et sanguinis sacramentum substitueret, ipsumque esse monstraret, cui \ft*\fk juravit Dominus et non pœnitebit eum: tu es sacerdos\fk*\ft Psal. 109., etc. \ft*\fk Accepit. \fk*\ft HIER. Postquam typicum pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumit panem. \ft*\fk Et benedixit ac fregit. \fk*\ft Quia hominem assumptum ita morti subdidit, ut ei immortalitatis potentiam inesse, et ideo cito resurrecturum esse monstraret. \ft*\fk Fregit, \fk*\ft ut ostendat corporis sui fractionem non sine sua sponte fore. Benedixit prius, quia naturam quam assumpsit cum Patre et Spiritu sancto, gratia divinæ virtutis implevit. Ideo post cœnam corpus suum dedit, quia necesse erat pascha typicum prius consummari, et sic veteri paschæ sacramenta post substitui. Nos vero pro reverentia tanti sacramenti prius reficimur Dominicæ passionis sacramentis, quam corporalibus escis.\ft*\f* \v 27 Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.\f + \fr 26.27 \fr*\fk Gratias egit. \fk*\ft Ostendit quod quisque facere debet in flagello culpæ propriæ, cum ipse æquanimiter tulit alienæ: quia panis corpus confirmat, vinum sanguinem operatur.\ft*\f* \v 28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. \v 29 Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.\f + \fr 26.29 \fr*\fk Non bibam. \fk*\ft Non delectabor cæremoniis hujus populi, in quibus sacra paschalis agni præcipua sunt. Post passionem non assumam carnem, donec assumam eam novam quæ modo mortalis est. \ft*\fk Novum in regno Patris. \fk*\ft Dicens illud \ft*\fk novum, \fk*\ft hoc vetus, ostendit corpus: scilicet, de veteri Adam quod immortalitate immutabitur. \ft*\fk Vobiscum, \fk*\ft per hoc et suis immortalitas promittitur, etsi non eodem tempore. \ft*\fk De hoc genimine, \fk*\ft quia eadem corpora resurrectura. Erit autem dies meæ resurrectionis, cum in regno Dei, id est, immortalitatis gloria sublimatus, de salute ejusdem populi spirituali gratia regenerati, novo vobiscum gaudio perfundar.\ft*\f* \v 30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.\f + \fr 26.30 \fr*\fk Et hymno. \fk*\ft Hoc est quod psalmus dicit: \ft*\fk Edent pauperes et saturabuntur\fk*\ft Psal. 21., etc. Vel hymnum secundum Joannem Patri gratias agens cantabat, in quo pro se et discipulis et credituris precabatur. \ft*\fk Exierunt in montem, \fk*\ft etc. Ut per sacramentorum perceptionem et suam intercessionem ad altiora charismata quibus corde perungamur nos conscendere doceat: ubi laboris refectio, doloris solatium.\ft*\f* \v 31 Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.\f + \fr 26.31 \fr*\fk Omnes vos scandalum pati. \fk*\ft Prædicit illis quid passuri sunt, ut post eum tum non desperent, sed pœnitentia liberentur.\ft*\f* \v 32 Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.\f + \fr 26.32 \fr*\fk Postquam. \fk*\ft Sicut prædixit locum passionis, sic prædicit locum resurrectionis, ut sicut sunt tristes ex passione, sic lætentur glorificati resurrectione vel visione. \ft*\fk Præcedam vos, \fk*\ft etc. Ut infirmitatem eorum sponsione reditus sui consolaretur.\ft*\f* \v 33 Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.\f + \fr 26.33 \fr*\fk Etsi omnes. \fk*\ft Non est mendacium nec temeritas, sed fides et ardens dilectio, intantum ut imbecillitatem suam et fidem verborum Dei non contueretur.\ft*\f* \v 34 Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. \v 35 Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. \v 36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem.\f + \fr 26.36 \fr*\fk Et orem. \fk*\ft Proxima morte apte orat in valle pinguedinis, quia per humilitatem et charitatis pinguedinem pro nobis subiit mortem.\ft*\f* \v 37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.\f + \fr 26.37 \fr*\fk Cœpit contristari. \fk*\ft Non timore passionis, qui ad hoc venerat, sed pro scandalo apostolorum et perditione impiorum. HIER. \ft*\fk Cœpit contristari, \fk*\ft ut veritatem assumpti hominis probaret. Vere contristatus est, sed non passio ejus animo dominatur: verum propassio est, unde ait: \ft*\fk Cœpit \fk*\fk contristari. \fk*\ft Contristatur autem non timore patiendi, qui ad hoc venerat, sed propter infelicem Judam et scandalum apostolorum et ejectionem Judæorum et eversionem Jerusalem.\ft*\f* \v 38 Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.\f + \fr 26.38 \fr*\fk Tristis. \fk*\ft Anima est quæ timet et tristatur. Petrus inferior non timet, dicens: \ft*\fk Animam meam ponam pro te: \fk*\ft quia ut homo vim mortis ignorat. Christus timet, quia, ut Deus in corpore constitutus, fragilitatem carnis exponit: qui corpus suscepit omnia debuit subire quæ corporis sunt. \ft*\fk Usque ad mortem. \fk*\ft HIL. Non propter mortem, sed donec apostolos sua liberet passione. Non mors, sed tempus mortis in metu est, quia post virtutem resurrectionis, fides est firmanda credentium.\ft*\f* \v 39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.\f + \fr 26.39 \fr*\fk Si possibile est. \fk*\ft Hoc non pro timore, sed pro misericordia, ne Judæi, qui excusationem ignorantiæ non habent, non occidant; unde ait: \ft*\fk iste, \fk*\ft id est populi Judæorum non simpliciter calix: \ft*\fk Si possibile est, \fk*\ft ut sine interitu Judæorum credant gentiles, passionem recuso. Sin autem illi excæcandi sunt ut gentes intrent, fiat non mea, sed tua voluntas. \ft*\fk Non sicut ego volo. \fk*\ft AUG. Transfigurat in se suos, qui nihil aliud vult quam Pater, ut ibi: \ft*\fk Esurivi et dedistis mihi manducare. Et quid me persequeris? \fk*\ft Docet autem eos privatam voluntatem corrigere et dirigere juxta divinam. AMBR. Hominem quem veritate corporis demonstrabat, æquabat affectu, ut diceret: \ft*\fk Sed non sicut ego volo, sed sicut tu. \fk*\ft Suscepit voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino qui crucem prædico.\ft*\f* \v 40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? \v 41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.\f + \fr 26.41 \fr*\fk Caro autem. \fk*\ft Non de se utique hoc dicit, sed de his qui dixerunt se nunquam negaturos.\ft*\f* \v 42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.\f + \fr 26.42 \fr*\fk Iterum secundo. \fk*\ft Secundo orat, id est, si non potest Ninive salvari aliter, nisi aruerit cucurbita, id est populus Judæorum, qui prius fuit ejus tabernaculum, ut me occidat.\ft*\f* \v 43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. \v 44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.\f + \fr 26.44 \fr*\fk Oravit tertio. \fk*\ft Tribus vicibus oravit, ut et nos a præteritis peccatis veniam, et a pœnitentibus malis tutelam, et a futuris periculis cautelam oremus, et ut omnem orationem ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum dirigamus. Item sicut est trina tentatio cupiditatis, ita et timoris. Est enim concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et ambitio sæculi. Est et timor mortis, et timor utilitatis, et timor doloris, contra quæ omnia docet nos debere muniri oratione. Unde et propter trinam tentationem passionis potest intelligi Dominus ter orasse.\ft*\f* \v 45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. \v 46 Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet. \v 47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.\f + \fr 26.47 \fr*\fk Cum gladiis et fustibus. \fk*\ft Factum congruit mutatæ menti. Jam enim venit cum fustibus qui quandiu cum pace fuit tranquillius se egit.\ft*\f* \v 48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.\f + \fr 26.48 \fr*\fk Dedit eis signum. \fk*\ft Putabat signa quæ viderat non divinitus, sed magice facta: et quem in monte transformatum audierat, timebat ne tali modo nunc de manibus eorum laberetur: et ideo dabat signum. \ft*\fk Quemcunque osculatus. \fk*\ft Habebat adhuc aliquid de verecundia discipuli, cum non eum palam tradidit persecutionibus, sed per signum osculi.\ft*\f* \v 49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.\f + \fr 26.49 \fr*\fk Et osculatus est. \fk*\ft Suscepit Dominus osculum non quo simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur, unde: \ft*\fk Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus\fk*\ft Psal. 119..\ft*\f* \v 50 Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. \v 51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus. \v 52 Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.\f + \fr 26.52 \fr*\fk Gladio peribunt. \fk*\ft Gladio illo quo igneus vertitur ante paradisum, id est, divinæ vindictæ, et gladio spiritus, id est, verbi Dei.\ft*\f* \v 53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?\f + \fr 26.53 \fr*\fk An putas quia, \fk*\ft etc. Quasi dicat non indigeo auxilio apostolorum duodecim qui possum habere duodecim legiones angelorum, in quibus sunt septuaginta duo millia quibus omnium gentium lingua exprimitur. Innuit autem non esse verendum, si contra Jesum omnes nationes insurgant, cum multo fortiores ipse habeat exercitus angelorum. Aliter: Hic numerus significat omne genus hominum cum Romano imperio contra Judæos certaturum. Hi sunt angeli Dei, qui post resurrectionem anno quadragesimo secundo, cum Tito et Vespasiano perdiderunt, homicidas illos, et civitatem illorum succenderunt.\ft*\f* \v 54 Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri? \v 55 In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.\f + \fr 26.55 \fr*\fk Existis cum gladiis. \fk*\ft Stultum est cum gladiis et fustibus quærere eum qui ultro se tradit, et in nocte per proditorem investigare quasi latitantem, qui quotidie in templo docebat. Sed in tenebris congregamini, quia potestas vestra in tenebris.\ft*\f* \v 56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. \v 57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant.\f + \fr 26.57 \fr*\fk Ad Caipham. \fk*\ft Convenit nomen actioni. Caiphas, id est, investigator vel sagax ad implendam, scilicet doli sui nequitiam. Vel vomens ore, quia impudens ad proferendum mendacium et ad petendum homicidium.\ft*\f* \v 58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.\f + \fr 26.58 \fr*\fk A longe. \fk*\ft Merito a longe, qui in proximo fuerat negaturus, significat Ecclesiam imitaturam passionem Christi longe differenter, quia Ecclesia patitur pro se, sed Christus pro Ecclesia.\ft*\f* \v 59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: \v 60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, \v 61 et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. \v 62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur? \v 63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. \v 64 Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.\f + \fr 26.64 \fr*\fk Tu dixisti. \fk*\ft Marcus: \ft*\fk Ego sum: \fk*\ft quod idem est: Et est similis contra Pilatum et Caipham responsio, ut a propria sententia condemnentur. \ft*\fk Filium hominis. \fk*\ft Me in forma quam judicatis exaltatum et habentem nomen quod est super omne nomen.\ft*\f* \v 65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam:\f + \fr 26.65 \fr*\fk Scidit vestimenta. \fk*\ft Furor qui fecit de solio surgere, facit et vestem scindere. Magno mysterio: cum vestis Domini nec a militibus scindi potuit. Significat enim sacerdotium eorum pro sceleribus pontificatum esse penitus solvendum: sed soliditas Ecclesiæ (quæ vestis Dei dicitur) usque in finem sæculi indirupta manebit. Mos est Judæorum cum aliquid blasphemiæ audiunt, scindunt vestimenta. Quod Paulus et Barnabas fecerunt in Licaonia, cum dicti sunt Jupiter et Apollo.\ft*\f* \v 66 quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis. \v 67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,\f + \fr 26.67 \fr*\fk Tunc exspuerunt. \fk*\ft Sicut tunc consputus est salivis infidelium, ita nunc opprobriis exhonoratur falsorum fidelium, et colaphis, id est, blasphemiis eorumdem cæditur.\ft*\f* \v 68 dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit?\f + \fr 26.68 \fr*\fk Prophetiza. \fk*\ft Dicunt contumeliam ei qui se prophetam haberi voluit a populis. Velaverunt enim faciem ejus secundum Marcum, non ut eorum scelera non videat, sed ut a seipsis gratiam cognitionis ejus abscondant. Sicut velum fuit super faciem Moysi, quod usque hodie manet.\ft*\f* \v 69 Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras.\f + \fr 26.69 \fr*\fk Una ancilla. \fk*\ft Cur prima ancilla prodit cum viri magis poterant cognoscere, nisi ut iste sexus ostendatur in necem Domini peccasse: et per passionem redemptus. Et ideo, mulier prima rerurrectionis mysterium accepit: et mandata custodivit, ut veterem prævaricationis aboleret errorem. Sicut per feminam hostis antiquus primum parentem seduxit, ita per mulierem ad magistrum negandum quem Christum Filium Dei confessus fuerat, principem Ecclesiæ compellit.\ft*\f* \v 70 At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis. \v 71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. \v 72 Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem.\f + \fr 26.72 \fr*\fk Non novi hominem. \fk*\ft Quam noxia pravorum colloquia, quæ cogunt Petrum negare Christum, vel hominem se nosse, quem confessus est inter discipulos Dei Filium.\ft*\f* \v 73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.\f + \fr 26.73 \fr*\fk Qui stabant. \fk*\ft Joannes et Lucas unum dicunt cognatum Malchi. Sed vel est plurale pro singulari. Vel unus erat qui eum viderat, et præcipue dicebat, quem secuti cæteri similiter arguebant.\ft*\f* \v 74 Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.\f + \fr 26.74 \fr*\fk Et continuo gallus cantavit. \fk*\ft Post tertiam negationem sequitur galli cantus. Sacramenta rerum per statum temporum designantur. Media nocte negat, in galli cantu pœnitet, post resurrectionem sub luce quem ter negaverat ter se amare professus est: quia quod in tenebris oblivionis erravit, speratæ jam lucis rememoratione correxit: et ejusdem veræ lucis præsentia plene quidquid mutaverat, erexit.\ft*\f* \v 75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.\f + \fr 26.75 \fr*\fk Recordatus est. \fk*\ft In alio Evangelio dicitur, \ft*\fk Respexit Dominus Petrum\fk*\ft Luc. 22., et intuitu provocavit ad lacrymas, quasi in mentem ei reducens quoties negaverat, et quod ei prædixerat, nec potuit in tenebris permanere, quem lux mundi respexit. \ft*\fk Et egressus. \fk*\ft Ab impiorum consilio seclusus culpam lavat, quod non intus. Ob hoc hæsitare permissus est ut in Ecclesiæ principe remedium pœnitentiæ conderetur, et nemo auderet de sua virtute confidere.\ft*\f* \c 27 \p \v 1 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.\f + \fr 27.1 \fr*\fk Mane autem. \fk*\ft Matthæus et Marcus contexerunt narrationem de his quæ cum Domino acta sunt usque ad mane, sed postea redeunt usque ad negationem Petri narrandam: qua terminata redeunt iterum ad mane, ut inde cætera contexerent.\ft*\f* \v 2 Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi. \v 3 Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, \v 4 dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.\f + \fr 27.4 \fr*\fk Peccavi tradens, \fk*\ft etc. Quasi in potestate sua esset mutare persecutorum sententiam: licet autem mutaverit voluntatem, tamen primæ voluntatis exitum non mutavit. \ft*\fk Quid ad nos. \fk*\ft Quid ad nos pertinet de hoc? \ft*\fk tu videris, \fk*\ft tu scias quid fecisti. Vel quid videris pertinere ad nos. Quid ad nos pertinet pretium acceptum: tu istud probaveras, tu inde fac quod vis. Qui ad mortem peccant, tantam habent ignorantiam et cæcitatem, ut nec turbentur in sceleribus suis, nec pœnitentiæ dolore crucientur.\ft*\f* \v 5 Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.\f + \fr 27.5 \fr*\fk Et projectis. \fk*\ft Sicut pœnitentia ejus fuit infructuosa, sic et hæc oblatio in templo est exsecrabilis. \ft*\fk Et abiens. \fk*\ft HIER. Nihil profuit Judæ egisse pœnitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Sed quando frater sic peccat in fratrem, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei dimitti. Sin autem permanent opera, frustra voce assumitur pœnitentia. Hoc est quod de eo dicitur: \ft*\fk Et oratio ejus fiat in peccatum\fk*\ft Psal. 108.: ut non solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit, unde scelestior.\ft*\f* \v 6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.\f + \fr 27.6 \fr*\fk Non licet eos. \fk*\ft Vere colentes culicem et camelum glutientes: si enim ideo non mittunt pecuniam in corbonam, id est, in gazophylacium, id est, inter dona Dei, quia pretium sanguinis est, cur ergo ipse sanguis effunditur? Et quid præmii eis, si inde ager emitur in sepulturam pauperum?\ft*\f* \v 7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. \v 8 Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem. \v 9 Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël:\f + \fr 27.9 \fr*\fk Per Jeremiam. \fk*\ft HIER. Hoc non in Jeremia, sed in Zacharia legitur: tamen aliis verbis. Legi nuper Jeremiæ apocryphum, in quo hæc verba scripta reperi. Sed tamen magis mihi videtur hoc sumptum de Zacharia more apostolorum, qui verborum ordine prætermisso, sensus tantum de Veteri Testamento proferunt. \ft*\fk A filiis Isræl, \fk*\ft etc. A quibus minus oportuerat, qui magnificare debuerant.\ft*\f* \v 10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. \v 11 Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis.\f + \fr 27.11 \fr*\fk Tu es rex Judæorum. \fk*\ft Secundum Lucam duo objecerant, scilicet quod prohibebat dari censum Cæsari, et quod diceret se regem. De regno ergo Pilatus, quia nescit, interrogat. De tributis: quia audierat eum respondisse: \ft*\fk Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari\fk*\ft Zac. 2.: quasi apertum mendacium invidorum negligit. Unde Marcus: \ft*\fk Et non erant convenientia testimonia eorum\fk*\ft Marc. 24.. In hoc quod Pilatus nihil aliud criminis interrogat, nisi an sit rex Judæorum: arguuntur impietatis Judæi, qui nec falso invenire potuerunt quod objicerent Salvatori.\ft*\f* \v 12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. \v 13 Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? \v 14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer. \v 15 Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent: \v 16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas.\f + \fr 27.16 \fr*\fk Qui dicebatur Barabbas. \fk*\ft Barabbas in Evangelio secundum Hebræos \ft*\fk filius patris\fk*\ft vel \ft*\fk magister eorum\fk*\ft interpretatur. Ipse est Antichristus, quem illi Christo præferunt, quibus dicitur: \ft*\fk Vos ex patre diabolo estis\fk*\ft Joan. 8.. Pilatus qui \ft*\fk os malleatoris\fk*\ft interpretatur, diabolum significat, qui est malleus universæ terræ, per quem Dominus vasa sua permittit probari: et ad ultimum conterit, quando in extrema damnatione confringet.\ft*\f* \v 17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus?\f + \fr 27.17 \fr*\fk Quem vultis. \fk*\ft Populo volens satisfacere dat optionem quamvis non dubitet Christum eligendum sciens per invidiam traditum. \ft*\fk Qui dicitur Christus. \fk*\ft Idem quod Marcus ait: regem Judæorum, quorum rex Christus vocabatur.\ft*\f* \v 18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. \v 19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum.\f + \fr 27.19 \fr*\fk Pro tribunali. \fk*\ft Tribunal sedes judicum, ut solium regum, cathedra doctorum. \ft*\fk Uxor ejus. \fk*\ft Uxor viri gentilis hoc in visione intelligit, quod Judæi vigilantes intelligere noluerunt. \ft*\fk Nihil tibi. \fk*\ft Nunc demum diabolus intelligens per Christum se spolia amissurum, sicut primum per mulierem mortem intulit; ita modo per mulierem vult Christum de manibus Judæorum liberare, ne per mortem ejus mortis amittat imperium.\ft*\f* \v 20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. \v 21 Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.\f + \fr 27.21 \fr*\fk Barabbam, \fk*\ft etc. Filium diaboli elegerunt pro Filio Dei, ut Salvatorem cum sua salute perderent, et proditorem liberarent, quæ sua petitio hodie etiam hæret eis, amissa gente et loco et libertate: quia datorem libertatis perdere voluerunt.\ft*\f* \v 22 Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus?\f + \fr 27.22 \fr*\fk Quid igitur faciam de Jesu. \fk*\ft Multas quærebat occasiones, ut eum cum benevolentia populi liberaret. Primo, latronem justo conferens. Deinde: \ft*\fk Quid ergo faciam de Jesu, qui dicitur Christus? \fk*\ft Et cum dicerent: \ft*\fk crucifigatur, \fk*\ft non statim acquievit, sed juxta suggestionem uxoris ait: \ft*\fk Quid enim mali fecit? \fk*\ft Quo dicto Pilatus absolvit Christum.\ft*\f* \v 23 Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. \v 24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis.\f + \fr 27.24 \fr*\fk Lavit manus. \fk*\ft Gentilem populum ab impietate Judæorum alienum designans, qui clamaverunt: \ft*\fk Crucifige, crucifige eum.\fk*\f* \v 25 Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.\f + \fr 27.25 \fr*\fk Sanguis ejus. \fk*\ft Perseverat usque hodie imprecatio, et sanguis Christi non aufertur ab eis.\ft*\f* \v 26 Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.\f + \fr 27.26 \fr*\fk Tunc dimisit illis Barabbam. \fk*\ft Barabbas latro seditiosus et homicidiorum auctor, dimissus est populo Judæorum. ISID. Diabolus qui jam olim ob superbiam a patria lucis expulsus, et in tenebrarum carcerem fuerat missus. Et ideo Judæi pacem habere non possunt, quia seditionum principem eligere maluerunt. Vel Barabbas typum gerebat Antichristi. \ft*\fk Jesum vero flagellatum. \fk*\ft Ideo credendus est Pilatus Jesum flagellasse et militibus ad illudendum dedisse, ut satiati pœnis ejus et opprobriis, Judæi ejus mortem ultra non sitirent. \ft*\fk Jesum vero. \fk*\ft Serviens Romanis legibus, quæ crucifigendos prius jubent flagellari.\ft*\f* \v 27 Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem: \v 28 et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,\f + \fr 27.28 \fr*\fk Chlamydem coccineam. \fk*\ft HIER. In chlamyde coccinea opera gentium cruenta sustentat. In corona spinea, maledictum solvit antiquum. In calamo, venenata occidit animalia. Vel calamum tenet in manu, ut sacrilegium scriberet Judæorum. In suis vestibus non illuditur, sed in his quæ propter peccata nostra portavit. Cum crucifigeretur suum recepit ornamentum statim: quia elementa turbantur, et Creatori testimonium dat creatura.\ft*\f* \v 29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judæorum. \v 30 Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. \v 31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent. \v 32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.\f + \fr 27.32 \fr*\fk Cyrenæum. \fk*\ft Ecce non Hebræus, sed alienigena opprobrio Christi subditur, ut plenitudo sacramentorum transire a circumcisione ad præputium ostendatur.\ft*\f* \v 33 Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus.\f + \fr 27.33 \fr*\fk Golgotha. \fk*\ft Syrum est, et interpretatur \ft*\fk Calvariæ, \fk*\ft non ob calvitium Adæ quem mentiuntur ibi sepultum, sed ob decollationem damnatorum. Adam juxta Hebron in libro Jesu legitur sepultus.\ft*\f* \v 34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.\f + \fr 27.34 \fr*\fk Cum felle mistum. \fk*\ft Alius evangelista dicit \ft*\fk mirrhatum, \fk*\ft id est, amarissimum. Et potuit utraque esse commistio fellis et myrrhæ. \ft*\fk Et cum gustasset noluit. \fk*\ft Hoc Marcus tacet: \ft*\fk noluit bibere. \fk*\ft Hoc est quod Marcus ait: \ft*\fk non accepit, \fk*\ft scilicet ut biberet.\ft*\f* \v 35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.\f + \fr 27.35 \fr*\fk Diviserunt. \fk*\ft Hoc Joannes distinctius: vestimenta in quatuor partes ut Ecclesia in quatuor partibus mundi signetur. Tunica sortita significat omnium partium unitatem vinculo charitatis, quæ sorte, id est, gratia Dei provenit, non humano arbitrio.\ft*\f* \v 36 Et sedentes servabant eum. \v 37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum.\f + \fr 27.37 \fr*\fk Causam. \fk*\ft Pro quam eum Judæi Pilato tradiderunt. Rex per crucem non perdidit, sed confirmavit imperium, velint nolint Judæi.\ft*\f* \v 38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.\f + \fr 27.38 \fr*\fk Unus a dextris. \fk*\ft Unus a dextris per quem mortificatio significatur carnis pro cœlesti gloria: unus a sinistris, per quem iterum significatur mortificatio carnis pro aliqua mundi causa.\ft*\f* \v 39 Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,\f + \fr 27.39 \fr*\fk Blasphemabant. \fk*\ft Prædictum erat in libro Sapientiæ Cap. 2.: \ft*\fk Morte turpissima condemnemus eum. Erit enim respectus in sermonibus illius. Si enim vere Filius Dei est, suscipiet illum et liberabit illum de manu contrariorum. \fk*\ft Quia ergo crucifigebatur, et non liberabatur, credebant illum non esse Dei Filium: propterea pendenti in ligno insultant, et caput agitant:\ft*\f* \v 40 et dicentes: Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce.\f + \fr 27.40 \fr*\fk Si Filius Dei es. \fk*\ft Si insultantibus cedens descenderet de cruce, virtutem patientiæ non demonstraret.\ft*\f* \v 41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: \v 42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:\f + \fr 27.42 \fr*\fk Et credemus ei. \fk*\ft Fraudulenta promissio: majus facit surgens de sepulcro, et non creditis: si ergo de cruce descenderet, non crederetis. Sed hoc dæmones immiserunt; statim enim senserunt virtutem crucis, et suas vires fractas et hoc agunt ut de cruce descendat. Sed sciens hoc Dominus, permanet ut diabolum destruat.\ft*\f* \v 43 confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum. \v 44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.\f + \fr 27.44 \fr*\fk Idipsum autem et latrones. \fk*\ft Prius uterque blasphemavit, deinde visis signis unus credidit. Ita uterque populus Deum prius blasphemavit: sed alter signis territus pœnituit, et nunc Judæos arguit.\ft*\f* \v 45 A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.\f + \fr 27.45 \fr*\fk A sexta autem hora. \fk*\ft Nota, sole a centro mundi recessuro crucifigitur Dominus, quia propter peccata moritur, et Adam post meridiem cum peccasset vocem Domini audivit. Et ordo est rationis, ut quo tempore prævaricanti Adæ clausit, eo tempore pœnitenti latroni januam reseret paradisi. Quod Marcus ait hora tertia crucifixisse Dominum, ideo est, ut Judæos qui se excusant, magis crucifixisse ostendat linguis, quam milites quorum manibus factum est: qui hora tertia ut crucifigeretur inclamaverunt. Quando enim crucifixus est, hora erat quasi sexta, id est non adhuc plene sexta.\ft*\f* \v 46 Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?\f + \fr 27.46 \fr*\fk Et circa horam nonam. \fk*\ft Cum inclinata est dies ad vesperam et tepefactus est sol a fervore, passionem consummat, ostendens se mori propter peccata nostra quibus a divina luce et dilectione in hanc noctem cecidimus. Mane surrexit Dominus, docens resuscitatos in anima se esse producturum in lucem æternæ felicitatis. \ft*\fk Eli, Eli, lamma. \fk*\ft Quorum suscipit naturam, eorumdem plorat miseriam. In quo ostendit quantum ipsi flere debent qui peccant. Ne mireris verborum humilitatem et querimonias derelicti, cum formam servi sciens scandalum crucis videas.\ft*\f* \v 47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.\f + \fr 27.47 \fr*\fk Quidam autem. \fk*\ft Non omnes, forsitan Romani, Hebræi sermonis ignorantes proprietatem. Vel aliqui Judæi Christum minorem Elia reputantes, ut ejus auxilium deprecetur.\ft*\f* \v 48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. \v 49 Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.\f + \fr 27.49 \fr*\fk Sine videamus. \fk*\ft Quia vocem Domini male intelligebant, frustra Eliæ exspectabant adventum.\ft*\f* \v 50 Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. \v 51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt,\f + \fr 27.51 \fr*\fk Et ecce velum templi. \fk*\ft Ut arca testamenti et omnia sacramenta legis quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Josephus ait virtutes angelicas præsides quondam templi tunc pariter conclamasse: transeamus de his sedibus. Velum quod dicebatur exterius: quia nunc ex parte videmus; cum autem venerit quod perfectum est, tunc velum interius dirumpetur. \ft*\fk Terra mota est. \fk*\ft Omnia elementa suum Dominum crucifixum demonstrant. Terra movetur, Dominum suum pendentem ferre non sustinens. \ft*\fk Petræ. \fk*\ft Id est corda gentilium, vel vaticinia prophetarum, qui petræ dicuntur a petra Christo, ut quidquid in eis duro legis velamine clausum erat, scissum pateret gentibus.\ft*\f* \v 52 et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.\f + \fr 27.52 \fr*\fk Et monumenta. \fk*\ft Et tamen cum monumenta aperta sunt, non ante surrexerunt, quam Dominus resurgeret, ut esset primogenitus ex multis fratribus. \ft*\fk Corpora sanctorum. \fk*\ft Hi credendi sunt cum Domino ascendente similiter ascendisse cum corpore.\ft*\f* \v 53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.\f + \fr 27.53 \fr*\fk In sanctam civitatem. \fk*\ft Jerusalem quæ sancta dicitur propter templum, et Sancta sanctorum, quod nulla alia.\ft*\f* \v 54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.\f + \fr 27.54 \fr*\fk Centurio autem. \fk*\ft Hi in scandalo crucis confitentur Deum. Arius in Ecclesia prædicat creaturam, quem cæci Judæi nec tot miraculis credunt. In centurione fides Ecclesiæ designatur, quæ velo cœlestium mysteriorum per mortem Domini reserato, Jesum Filium Dei tacente Synagoga confirmat.\ft*\f* \v 55 Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei:\f + \fr 27.55 \fr*\fk Mulieres multæ. \fk*\ft Matthæus et Lucas dicunt Mariam Magdalenam a longe stetisse. Joannes vero juxta crucem, quia tanto intervallo aberat, ut juxta diceretur: quia præsto erat in conspectu ejus, et longe comparatione turbæ propioris. Possumus etiam dicere quod illæ quæ erant cum matre Domini postquam eam commendavit discipulo, abire cœperint jam, ut a densitate turbæ eruerent se et cætera quæ facta sunt longius intuerentur. \ft*\fk Ministrantes ei. \fk*\ft Consuetudinis Hebraicæ erat, ut mulieres de substantia sua præceptoribus suis ministrarent: quod Dominus accepit, ut exemplum daret apostolis.\ft*\f* \v 56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi.\f + \fr 27.56 \fr*\fk Jacobi. \fk*\ft Jacobus Alphæi minor dicitur ad differentiam Jacobi, qui inter primos apostolos vocatus est et electus a Domino.\ft*\f* \v 57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu:\f + \fr 27.57 \fr*\fk Homo dives. \fk*\ft Quia ad præsidem nisi dives accedere non poterat, non quod divitias commendet evangelista. Dictus est et decurio, quia fuit de ordine curiæ et officium curæ ministrabat, per hoc potuit habere facultatem, per hoc quod discipulus, hoc ministerio dignus fuit. \ft*\fk Discipulus erat Jesu. Hic accessit ad Pilatum. \fk*\ft Etsi occultus, vitans prius inimicitias Judæorum, in hoc extremo officio nihil curat de illis.\ft*\f* \v 58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. \v 59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,\f + \fr 27.59 \fr*\fk In syndone munda. \fk*\ft Mystice. Sindone munda Jesum involvit, qui pura mente eum suscepit. Hinc etiam mos Ecclesiæ habet, ut sacrificium altaris non serico, non panno tincto, sed puro lineo celebretur.\ft*\f* \v 60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.\f + \fr 27.60 \fr*\fk In monumento suo novo. \fk*\ft Quia si in monumento, ubi alius positus esset, poneretur, alius fortasse resurrexisse fingeretur. In petra, ne si ex multis lapidibus ædificatum esset, suffossis tumuli fundamentis ablatus furto diceretur.\ft*\f* \v 61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.\f + \fr 27.61 \fr*\fk Erant autem ibi. \fk*\ft Aliis notis Jesu ad sua redeuntibus, solæ mulieres quæ arctius amabant, obsequium funeris inspiciebant, exspectantes quod promiserat Jesus: et ideo primæ resurrectionem vident.\ft*\f* \v 62 Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum, \v 63 dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.\f + \fr 27.63 \fr*\fk Post tres. \fk*\ft A parte totum, sexti diei quo crucifixus est cum sua nocte pro uno die. Sabbatum integre. Tertius dies a parte prima, id est, nocte totius cum suo diurno, et sic est triduum.\ft*\f* \v 64 Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore. \v 65 Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. \v 66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.\f + \fr 27.66 \fr*\fk Munierunt sepulcrum. \fk*\ft Diligentia eorum nostræ profuit fidei. Nam quanto amplius servabatur, tanto magis virtus resurrectionis ostenditur.\ft*\f* \c 28 \p \v 1 Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.\f + \fr 28.1 \fr*\fk Vespere, \fk*\ft etc. HIER. Quod diversa tempora istarum mulierum, etc., usque ad adire non potuerunt, mane adeunt. \ft*\fk Maria Magdalene, et altera Maria. \fk*\ft Duæ unius nominis et devotionis mulieres, duas significant plebes pari devotione Christi passionem et resurrectionem amplectentes.\ft*\f* \v 2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:\f + \fr 28.2 \fr*\fk Terræ motus. \fk*\ft Sicut in passione et in resurrectione fit motus terræ: significat autem corda terrenorum per fidem passionis et resurrectionis ad pœnitentiam movenda. \ft*\fk Revolvit lapidem. \fk*\ft Clauso potuit exire sepulcro, qui clauso natus est virginis utero. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quæ velo litteræ tegebantur: quo ablato, resurrectio, mortis abolitio, vita æterna cœpit toto orbe prædicari.\ft*\f* \v 3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix.\f + \fr 28.3 \fr*\fk Sicut fulgur. \fk*\ft In candore vestis significabat blandum justis, in terrore fulguris, significat terribilem futurum reprobis.\ft*\f* \v 4 Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. \v 5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.\f + \fr 28.5 \fr*\fk Nolite timere. \fk*\ft Quæ vestros concives videtis. Illi timeant qui ad eorum societatem non pertinent.\ft*\f* \v 6 Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. \v 7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis.\f + \fr 28.7 \fr*\fk Et cito euntes. \fk*\ft Nec concessum est nobis hoc gaudium occulto cordis tenere, sed similiter amantibus pandere.\ft*\f* \v 8 Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.\f + \fr 28.8 \fr*\fk Cum timore et gaudio. \fk*\ft Duplex est affectus in eis, timoris et gaudii. Alter de magnitudine miraculi, alter ex desiderio resurgentis, et uterque gradum femineum concitabat.\ft*\f* \v 9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.\f + \fr 28.9 \fr*\fk Et ecce Jesus, \fk*\ft etc. Sic omnibus iter virtutum inchoantibus adjuvando occurrit Christus. \ft*\fk Et tenuerunt. \fk*\ft Superius dictum est clauso exisse monumento, ut immortale corpus intelligeres: hic tenentur pedes, ut veram carnem comprobes. Et quia tantam visionem tremebant, primum pellitur timor: \ft*\fk Nolite timere, \fk*\ft ut mente placida possint audire quæ dicuntur. Istæ tenent pedes quæ adorant resuscitatum: sed illa quæ nesciebat adhuc resurrexisse Filium Dei, audit merito: \ft*\fk Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum\fk*\ft Joan 20..\ft*\f* \v 10 Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt.\f + \fr 28.10 \fr*\fk Nuntiate. \fk*\ft Ut mulier mortifera serpentis verba narravit, ita modo verba vivificatoris, ut a qua tunc mors, modo ab ea vita. \ft*\fk Fratribus meis. \fk*\ft Ante etiam servos vocavit, modo fratres, ut post resurrectionem eamdem humanitatem resumpsisse, et illos idem sperare doceat.\ft*\f* \v 11 Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. \v 12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,\f + \fr 28.12 \fr*\fk Pecuniam copiosam. \fk*\ft HIER. Qui rebus Ecclesiæ abutuntur in aliis rebus quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et Pharisæorum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris.\ft*\f* \v 13 dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.\f + \fr 28.13 \fr*\fk Furati sunt eum nobis dormientibus. \fk*\ft AUG. Si dormierunt, quomodo viderunt? Si non viderunt, quomodo testes esse potuerunt? Avaritia quæ captivavit discipulum comitem Domini, decepit et milites custodes sepulcri: et sic Judæos seduxit, unde subdit: \ft*\fk Et divulgatum est.\fk*\f* \v 14 Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. \v 15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem. \v 16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.\f + \fr 28.16 \fr*\fk Abierunt. \fk*\ft A Jerusalem in Galilæam. \ft*\fk In montem: \fk*\ft quia corpus de communi terra susceptum super omnia terrena erat elevatum. Et monet nos, ut si eum videre volumus, ad superna de infimis elevemur. Præcessit Christus primitiæ dormientium, sequuntur alii in suo ordine, et videntes eum adorant, id est, sine fine laudant.\ft*\f* \v 17 Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.\f + \fr 28.17 \fr*\fk Quidam autem dubitaverunt, \fk*\ft ut Lucas ait: existimantes se spiritum videre, quem moriendo tradidit.\ft*\f* \v 18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra:\f + \fr 28.18 \fr*\fk Et accedens. \fk*\ft Et ideo pius magister et illos ad fidem confortat, et dubios ad fidem vocat intimans ad quantam pervenerit gloriam. \ft*\fk Data est. \fk*\ft Hoc non de coæterna Patris divinitate, sed de assumpta dicit humanitate, in qua minor angelis, in qua etiam gloria et honore coronatus est et omnibus superpositus.\ft*\f* \v 19 euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:\f + \fr 28.19 \fr*\fk Euntes. \fk*\ft Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat. \ft*\fk Docete. \fk*\ft Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus.\ft*\f* \v 20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.\f + \fr 28.20 \fr*\fk Et ecce ego vobiscum sum. \fk*\ft Quæ autem merces piæ conversationis, quodve pignus futuræ beatitudinis etiam in præsenti sit fidelibus, subdit: \ft*\fk Ecce ego vobiscum sum, \fk*\ft etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiæ promittit. Nota quod usque in finem sæculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni. AUG. Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: \ft*\fk Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum\fk*\ft Act. 1..\ft*\f*