\id JHN \ide UTF-8 \h IOHANNEM \toc1 INCIPIT SECUNDUM IOHANNEM \toc2 IOHANNEM \mt1 INCIPIT SECUNDUM IOHANNEM \c 1 \p \v 1 [In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.\f + \fr 1.1 \fr*\fk Prologus\fk*\ft Omnibus divinæ Scripturæ paginis, Evangelium excellit, quia quod lex et prophetæ futurum prædixerunt, hoc completum dicit Evangelium. Inter ipsos autem evangeliorum scriptores Joannes eminet in divinorum mysteriorum profunditate, qui a tempore Dominicæ Ascensionis per annos sexaginta quinque verbum Dei absque adminiculo scribendi usque ad ultima Domitiani prædicavit tempora. Sed occiso Domitiano, cum permittente Nerva de exsilio redisset Ephesum, compulsus ab episcopis Asiæ de coæterna Patri divinitate Christi scripsit adversus hæreticos, qui eo absente irruperant in ejus ecclesias, qui Christum ante Mariam fuisse negabant. Unde merito in figura quatuor animalium aquilæ volanti comparatur, quæ volat altius cæteris animalibus, et solis radios irreverberatis aspicit luminibus. Cæteri quippe evangelistæ, qui temporalem Christi nativitatem et temporalia ejus facta, quæ gessit in homine sufficienter exponunt, et de divinitate pauca dixerunt, quasi animalia gressibilia, cum Domino ambulant in terra. Hic autem pauca de temporalibus ejus gestis edisserens, sed divinitatis potentiam sublimius contemplans, cum Domino ad cœlum volat. Qui enim supra pectus Domini in cœna recubuit, cœlestis haustum sapientiæ cæteris excellentius de ipso Dominici pectoris fonte potavit. Legerat siquidem evangelia trium evangelistarum, et approbaverat fidem eorum et veritatem in quibus deesse vidit aliqua gestarum rerum historiæ, et ea maxime quæ Dominus gessit primo prædicationis suæ tempore, scilicet, antequam Joannes Baptista clauderetur in carcere. Hæc ergo quasi dimissa ab illis, scribit Joannes quæ fecit Jesus antequam Joannes traderetur, sed maxime divinitatem Christi et Trinitatis mysterium commendare curavit. Tres siquidem alii evangelistæ, dicta et facta Domini temporalia, quæ ad informandos mores vitæ præsentis maxime valent, copiosius consecuti, circa activam vitam sunt versati. In qua laboratur, ut cor mundetur ad videndum Deum. Joannes vero pauca Domini facta dicit, verba vero Domini quæ Trinitatis unitatem, et vitæ æternæ felicitatem insinuant, diligentius conscribit, et sic in contemplativa vita virtute commendanda, intentionem suam et prædicationem tenuit. In qua contemplativa vacatur, ut Deus videatur. Iste siquidem est Joannes quem Dominus de fluctivaga nuptiarum tempestate vocavit, et cui matrem virginem virgini commendavit. \ft*\fk In principio erat Verbum. \fk*\ft Contra eos qui propter temporalem Christi nativitatem dicebant Christum non semper fuisse, incipit de æternitate Verbi dicens: \ft*\fk In principio erat Verbum.\fk*\f* \v 2 Hoc erat in principio apud Deum. \v 3 Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est.\f + \fr 1.3 \fr*\fk Omnia per ipsum facta sunt. \fk*\ft AUG. Non est creatura per quem omnis creatura facta est, etc., usque ad quæ concordant cuncti potentiæ Divinitatis. \ft*\fk Et sine ipso factum est nihil. \fk*\ft ORIG. Ita distinguit: \ft*\fk Et sine ipso factum est nihil. \fk*\ft Ordo: \ft*\fk Nihil est quod factum est sine ipso.\fk*\f* \v 4 In ipso vita erat, et vita erat lux hominum:\f + \fr 1.4 \fr*\fk Quod factum est, erat vita in ipso. \fk*\ft AUG. Joannes Chrysostomus: \ft*\fk Et sine ipso factum est nihil. Quod factum est. \fk*\ft Hilarius: \ft*\fk Sine ipso factum est nihil, quod factum est in ipso.\fk*\f* \v 5 et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. \v 6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.\f + \fr 1.6 \fr*\fk Fuit homo missus. \fk*\ft Postquam sublimi volatu ultra omnem naturam in altitudinem theologiæ ascendit, quia Verbum apud Patrem semper fuisse contemplatus est, mox ad humilitatem humanæ naturæ, et specialiter præcursoris Verbi descendit contra illos qui dicebant humanam naturam in primo parente ex toto perditam et ad nihilum redactam. \ft*\fk Homo missus. \fk*\ft Homo, non angelus, ut hæretici volunt, missus a Deo. Ideo potuit dicere de Deo.\ft*\f* \v 7 Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. \v 8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. \v 9 Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.\f + \fr 1.9 \fr*\fk Erat lux vera. \fk*\ft Omnis homo dicitur illa natura in homine, quæ ad imaginem et ad similitudinem Dei facta est. Alia omnia quæ sunt in homine inferiores partes hominis sunt, et quodammodo extra hominem sunt. In illa scilicet, anima velut in quodam mundo superiori vera lux lucet, et in illum mundum venientes, et per gratiam renascentes illuminat, quia quorum vita et conversatio in cœlis est, quasi in alio mundo sunt.\ft*\f* \v 10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. \v 11 In propria venit, et sui eum non receperunt.\f + \fr 1.11 \fr*\fk Et sui eum non receperunt. \fk*\ft Ab initio mundi nullum tempus erat in quo receptores divini verbi non essent, unde addit: \ft*\fk Quotquot autem receperunt.\fk*\f* \v 12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus:\f + \fr 1.12 \fr*\fk Filios Dei fieri. \fk*\ft Mirabilis potestas ut qui filii diaboli erant, et filii Dei et fratres Christi per eum liberati dicantur, quo autem ordine filii Dei fiant, et quomodo hæc generatio distat a carnali, subditur: \ft*\fk Qui non ex sanguinibus.\fk*\f* \v 13 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. \v 14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis.\f + \fr 1.14 \fr*\fk Et Verbum caro factum est. \fk*\ft Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine, ex hac susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus filii Dei fieri. Et hoc est: \ft*\fk Et Verbum caro factum est. \fk*\ft Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum: si quod erat inferius, in id quod superius est ascendit? Nec mirum, si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus. \ft*\fk Plenum gratiæ et veritatis. \fk*\ft Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis præcedentibus meritis ex quo conceptus est, fuit Deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante, in omnes sanctos, unde et mater ejus non tantum dicitur mater hominis, sed et mater Dei. Nec mirum, si dicitur, homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo, hæc autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est, et modo exhibitum, scilicet, ut Deus sit in homine implens eum omni bono, et per eum suos.\ft*\f* \v 15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.\f + \fr 1.15 \fr*\fk Hic erat quem dixi. \fk*\ft Per demonstrativum pronomen innuitur Christum affuisse in illo loco. Sæpe enim ipse Dominus adhuc ignotus antequam baptizaretur et prædicaret, ad Joannem solitus erat venire. \ft*\fk Qui post me venturus est. \fk*\ft Qui post me natus, post me prædicaturus, baptizaturus, moriturus. Non quod jam non esset natus, quando hæc dixit, quia etiam baptizatus: sed venturus in prædicatione, in morte, sed non in resurrectione. \ft*\fk Ante me factus est, quia prior me erat. \fk*\ft Ex Græco, coram me factus est, id est, apparuit mihi quidem, scilicet, quia prior me erat.\ft*\f* \v 16 Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia:\f + \fr 1.16 \fr*\fk Et de plenitudine. \fk*\ft Exposito testimonio præcursoris, redit evangelista ad testimonium suæ assertionis. Quasi dicat: \ft*\fk Verbum caro factum est: vidimus gloriam ejus plenam gratiæ et veritatis, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus. \fk*\ft Gratiam, ut ipsum credamus, et veritatem qua illum intelligemus. \ft*\fk Accepimus. \fk*\ft AUG. Non solum gratiam, quæ plane gratis datur, non pro merito ut fidem quæ per dilectionem operatur, ex qua justus vivit, sed pro ista, gratiam, id est beatitudinem æternam, quæ et merces justitiæ dicitur, et etiam gratiam, quia meritum ex gratia. \ft*\fk Gratiam pro gratia. \fk*\ft Gratia in conceptione boni per gratiam datur. Gratia simpliciter quæ non est meriti, si postea cum illa operamur, in bonis consuescimus, et tunc datur gratia pro gratia priori.\ft*\f* \v 17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.\f + \fr 1.17 \fr*\fk Per Moysen. \fk*\ft Per Moysen servum prænuntiatio, per Dominum Jesum salutis impletio.\ft*\f* \v 18 Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.]\f + \fr 1.18 \fr*\fk Deum nemo vidit unquam. \fk*\ft Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: \ft*\fk Non videbit me homo et vivet\fk*\ft Exod. 33., id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: \ft*\fk Sta in foramine petræ, et cum pertransiero videbis posteriora mea\fk*\ft Ibid.. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quæ credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factæ sunt, quibus Deum vidisse perhibentur. \ft*\fk Unigenitus Filius, \fk*\ft etc. Quæ sit summa gratiæ et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: \ft*\fk Hæc est vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. \fk*\ft Quæ in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: \ft*\fk Ostende mihi teipsum\fk*\ft Exod. 33., sed Filius qui est in secreto Patris narravit, \ft*\fk quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius \fk*\fk revelare\fk*\ft Luc. 10.. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.\ft*\f* \v 19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es?\f + \fr 1.19 \fr*\fk Et hoc. \fk*\ft Et hæc et cætera sequentia testimonia Joannis, exhibita sunt post baptizatum Christum, cum jam Jesus veniret invitare discipulos, quos Joannes suis testimoniis mittit ad eum. Testimonium contra hoc, quod occultus Christus: occultus quia humilis: humilis ut possit sperni et occidi, ut redimeret mundum. \ft*\fk Tu quis es. \fk*\ft Putabant Judæi Joannem esse Christum, qui in lege promittebatur. Alii putabant eum esse Eliam, propter nimiam abstinentiam et castitatem, et solitariam vitam, et asperrimam delictorum reprehensionem, et durissimum futuræ vindictæ terrorem. Alii dicebant eum esse unum de prophetis resuscitatum, propter prophetiæ gratiam.\ft*\f* \v 20 Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus.\f + \fr 1.20 \fr*\fk Confessus est. \fk*\ft Confessus est, ut postea dicit, non quod erat Christus. Non negavit quod erat, id est, quod esset præcursor, ut post interrogatus dicit: \ft*\fk Ego vox clamantis. \fk*\ft Ordo verborum, et confessus est et non negavit quando miserunt.\ft*\f* \v 21 Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non.\f + \fr 1.21 \fr*\fk Elias es tu? \fk*\ft Cum omnes scirent nomen Christi, sciebant etiam quod Elias præcessurus sit eum. Sed ipse Elias præcessurus, in potestate judicaturum, Joannes figuraliter Elias eumdem judicandum, ut sint duo præcones sicut duo adventus ejusdem, unde: \ft*\fk Non sum Elias, \fk*\ft id est, non præco: potentiam indicans; sed in quam offenditis ostendo humilitatem: quasi dicat: Servite humili antequam excelsus judicet. Ecce nec ego Christus, nec a parte potentiæ judex.\ft*\f* \v 22 Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso? \v 23 Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.\f + \fr 1.23 \fr*\fk Ego vox clamantis in deserto. \fk*\ft Non dicit, Ego sum homo, vel Joannes, vel filius Zachariæ. Non considerat humanam subsistentiam vel generationem, sed ultra hæc omnia exaltatus præcursor Verbi, deserit omnia quæ intra mundum continentur. Ascendit in altum factus vox Verbi, nullam in se substantiam fatetur præter abundantiam gratiæ, qua excedit omnem creaturam, ut sit vox Verbi. Vox est interpres animi, animus autem, id est intellectus omnium est Filius Dei. Joannes ergo vox est et interpres hujus animi, quia primo mundo eum demonstravit: \ft*\fk Ecce agnus Dei. Isaias, \fk*\ft Hoc de Joanne prophetavit: \ft*\fk Ego vox clamantis in deserto, \fk*\ft in qua verbum sonat, id est prophetia, et ostensio et lucerna verbi præsentis.\ft*\f* \v 24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.\f + \fr 1.24 \fr*\fk Ex Pharisæis. \fk*\ft Id est, ex principibus Judæorum, qui doctrinam non quærunt, sed invident. Qui tamen ad Joannem ideo veniunt, quia audiunt eum prædicasse communem omnium resurrectionem, quam et ipsi credebant, unde et ipsi in multis Christo consentiunt. Paulum quoque apostolum in multis audierunt.\ft*\f* \v 25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta?\f + \fr 1.25 \fr*\fk Quid ergo baptizas. \fk*\ft Audiebant Pharisæi in prophetis Christum venturum et baptizaturum, scientes Jordanem figuram baptismi gessisse, eumque Eliam et Elisæum siccis pedibus transisse, figuramque baptismi in Elia et Elisæo non dubitabant præcessisse, unde et nunc eos surrexisse putabant et baptizasse, unde nec interrogant, Es tu unus prophetarum? sed solummodo: Es tu propheta? ille videlicet qui præfiguravit baptismum.\ft*\f* \v 26 Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.\f + \fr 1.26 \fr*\fk Ego baptizo in aqua. \fk*\ft Non imputetur audaciæ quod ago, quia corpora abluo aqua, non aufero peccata, ut sicut nascendo et prædicando præcursor sum, sic et baptizando, sed iste medius inter vos est qui peccata tollit.\ft*\f* \v 27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.\f + \fr 1.27 \fr*\fk Cujus ego non sum dignus, \fk*\ft etc. Non ait non solvam. Solvit enim, quoniam ipsum manifestavit et de divinitate et humanitate ipsius multa aperuit; sed, Non sum dignus, quia indignum ad hoc agendum se reputat, in quo simpliciter indicatur humilitas.\ft*\f* \v 28 Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.\f + \fr 1.28 \fr*\fk Hæc in Bethania. \fk*\ft Duæ sunt Bethaniæ. Una trans Jordanem, altera circa non longe ab Hierusalem, ubi Lazarus suscitatus est. Illa quæ trans Jordanem est significat humanam naturam sub lege naturali ante fluenta gratiæ, quæ gratia post incarnationem Christi abundans fuit, quæ natura ad hoc creata erat; ut legi naturæ obediret in qua Joannes baptizat, quia a peccato non liberat. Baptizat ultra fluenta divinorum donorum, quæ nondum in Christo inchoaverant in humanam naturam descendere. Illa quæ est citra Jordanem significat eamdem humanam naturam obedientem sub lege gratiæ, quæ est proxima Hierusalem, id est visioni pacis, per charitatem, in qua Christus mortuum suscitat quia a peccato liberat.\ft*\f* \v 29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.\f + \fr 1.29 \fr*\fk Altera die vidit Joannes Jesum. \fk*\ft Typice. Joannes, id est populus gratiæ, altera die, id est post legem, cognoscit agnum quo redimitur. \ft*\fk Venientem ad se, et ait. \fk*\ft Non solum gressibus corporis, sed etiam interioris suæ contemplationis accessibus, quia dignatus est a Joanne cognosci secundum divinitatem et humanitatem. \ft*\fk Ecce agnus Dei, \fk*\ft etc. Tria ministrat agnus possidentibus se, lac simplicis doctrinæ quo parvuli nutriuntur, lanam, id est incrementa virtutum, esum carnis suæ. \ft*\fk Peccata mundi. \fk*\ft Peccatum mundi dicitur originale peccatum quod est commune totius mundi quo tota humana natura simul et semel condita leges divinas per inobedientiam transgressa est in paradiso, quod originale, singulaque superaddita gratia relaxat.\ft*\f* \v 30 Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat:\f + \fr 1.30 \fr*\fk Post me venit vir. \fk*\ft Christus est vir in quo nobis congruit et pro nobis solvit, et Filius Dei in quo Patri congruit et peccata dimittendo reconciliat nos ei.\ft*\f* \v 31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.\f + \fr 1.31 \fr*\fk Ut manifestetur. \fk*\ft Hic est agnus qui tollit peccata, quod non ego quem etiam melius modo novi, sed propterea baptizo ut manifestetur Isræli. Ne enim propter insolentiam minus baptizarentur a Christo in spiritu, usu baptizandi ei viam paravit, unde postquam ad ipsum, qui via est, ventum est, baptismus ejus cessat. In baptismo etiam Joannis manifestatur humilitas Christi, quæ est impletio totius justitiæ; sicut enim opus est Christum nasci et mori, sic et baptizari. Si enim ipse qui non eget a servo baptizatur, non dedignentur quantumcunque sapientes et sancti a Domino baptizari, sine quo permanent in peccatis. \ft*\fk Baptizans. \fk*\ft Christus a Joanne baptizatur, ut indicetur omnis humilitas quæ est omnis justitia. Sed non solus, ne baptisma Joannis sanctius et majus, in quo Deus homo baptizatus est, videretur baptismo Christi, in quo homines baptizantur. Baptizantur autem alii a Joanne, ut usus baptizandi præparet viam baptismo Christi.\ft*\f* \v 32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.\f + \fr 1.32 \fr*\fk Et testimonium. \fk*\ft Sicut dixit se venisse ut manifestaret Christum, ita perhibuit testimonium, scilicet \ft*\fk vidit spiritum. \fk*\ft In quo didicit, quod prius nescivit: venerat etiam prædicare pœnitentiam, id est, facere præparationem prædicationis Christi, sed tantum de præparatione baptismi ponit singulariter, quia baptismus Christi est summum sacramentum inter alia. \ft*\fk Spiritum descendentem. \fk*\ft Non quod modo primum descenderit, sed ut per hoc descendere ostendatur, et manere in baptizatis aqua et non aliter, et ut Joannes per eum de Christo excellentius intelligeret.\ft*\f* \v 33 Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.\f + \fr 1.33 \fr*\fk Et ego nesciebam. \fk*\ft AUG. Visa columba, dicit se per eam didicisse, quod prius nesciebat, etc., usque ad unde Apostolus: \ft*\fk In labore et mente sunt differentes, in operatione indifferentes. \fk*\ft HIER. Ostendit Joannem non scire per baptismum Christi, id est mundum esse redemptum, nam sciebat bat eum Filium Dei esse, et natum in carne. Aug. dicit Joannem ignorasse hoc tantum utrum sibi retineat vim baptizandi, an alicui suorum tribuat. \ft*\fk Et manentem. \fk*\ft AUG. Spiritualiter dicitur spiritum manere in Christo, a quo nunquam per peccatum recessit, in quo semper mirabiliter vixit et mirabiliter operatus est; in sanctos venit, et per peccata recedit. Manet tamen semper in eis ad aliquid, ut Christus eis promisit, scilicet ut bonis semper insistant. Ad aliquid non manet, scilicet ut ex eo prophetent, vel miracula faciant, et ideo hoc quod dicit est primum signum agnoscendi Christum. \ft*\fk Qui baptizat. \fk*\ft Baptizat Christus in spiritu, non solum remittendo peccata in aqua, sed et post purgando, et amorem accendendo, et donis implendo. \ft*\fk Hic est Filius Dei. \fk*\ft Hic testatur Filium Dei quem superius virum vocabat: ut ab eo habeatur testimonium utriusque naturæ.\ft*\f* \v 34 Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. \v 35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.\f + \fr 1.35 \fr*\fk Altera die iterum stabat Joannes. \fk*\ft Typice. Stat Joannes, cessat lex, tamen testimonium perhibens Christo. Ambulat Jesus, id est gratia hinc inde colligens.\ft*\f* \v 36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei. \v 37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.\f + \fr 1.37 \fr*\fk Secuti sunt Jesum. \fk*\ft Secuti sunt, ut eum jam potius quam Joannem audirent, non tamen adhuc ei penitus adhærentes, sed ut videant ubi habitat, ut assidue ad eum veniant, et ab eo erudiantur, et postea perfecte sunt secuti, quando eos de navi vocavit. Duo sequuntur, quia qui sequuntur gemina charitate debent accendi.\ft*\f* \v 38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?\f + \fr 1.38 \fr*\fk Conversus. \fk*\ft Quasi a tergo viderant, sed quasi faciem præbuit illis dum de majestate descendit, ut posset videri, dum pro umbra legis Evangelii lucem exhibuit. \ft*\fk Quid quæritis? \fk*\ft Interrogat non ignorans, sed ut mercedem habeant respondentes, qui rem, non personam, quid, non quem, ne se videatur ostendere, illi personam respondent. \ft*\fk Ubi habitas? \fk*\ft Mystice. Volunt ostendi sibi in quibus Christus habitet, ut se illis assimilent. Vel, qui incarnationem vident, pie quærunt ostendi sibi æternam mansionem quomodo sit apud Patrem.\ft*\f* \v 39 Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima.\f + \fr 1.39 \fr*\fk Venite. \fk*\ft Quasi sermone non potest explicari, sed opere demonstratur, venite credendo et operando, et intelligetis; venite testimonio Joannis et a lege recedite, et gratiam recipietis. \ft*\fk Die illo. \fk*\ft Ostendit Novum Testamentum, sive præsentem vitam. \ft*\fk Hora \fk*\fk autem erat quasi decima. \fk*\ft Quia ex lege venerant, decalogus ad Christum misit, hora decima quærunt ab eo doceri, quia non alius docet legem, nisi qui dedit eam. Docet autem cum misericordia et implentur quæ implere non poterant, vel hora decima vesperam mundi indicat.\ft*\f* \v 40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.\f + \fr 1.40 \fr*\fk Frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant. \fk*\ft Frater junior natu prior credit, non enim est ordo fidei inanis. Forte ad dignitatem Andreas dicitur esse frater Petri, super quem, id est super cujus fidem fundanda erat Ecclesia.\ft*\f* \v 41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).\f + \fr 1.41 \fr*\fk Invenit hic primum. \fk*\ft Vera pietas statim inventum thesaurum nuntiat fratri, ut sicut est sanguine, sit et germanus in fide. \ft*\fk Invenimus Messiam, \fk*\ft etc. Christus Græce, Messias Hebraice, unctus Latine, vere enim unctus est a Spiritu sancto specialiter, a qua unctione Christiani appellantur. Quod Jacob erexit lapidem post visionem in titulum quem olei superfusio unxit, jam divinitus per illam petram, futuram petram, scilicet Christum Spiritu sancto ungendum figuraliter intellexit, in qua petra sic fundari Ecclesiam præfigurabat, etc.\ft*\f* \v 42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.\f + \fr 1.42 \fr*\fk Tu es Simon filius. \fk*\ft Prius dicit nomen ut habet a parentibus, ut significetur mutatio, dum de Simone Petrum dicit. In mutatione autem notatur vivacitas mysterii, sed nec prius nomen caret virtute. Est enim Simon obediens filius gratiæ vel columbæ, dum venit ad Jesum, sequens fratrem, unde a petra Christo dicitur Petrus, infirmus in illo, in figura Ecclesiæ quæ in petra fundatur. \ft*\fk Tu es Simon. \fk*\ft CHRYS. Ideo nomen mutavit ut ostendat quia ipse est qui Vetus Testamentum dedit, et nomina transmutavit, quia Abram Abraham vocavit, et Sarai Saram, et Jacob Isrælem. Igitur multis quidem et a nativitate nomina imposuit, ut Isaac et Samson, aliis autem post eam quæ a progenitoribus est nuncupationem, ut Petro et filiis Zebedæi. Nam quibus quidam a prima ætate debebat virtus clarescere, ex tunc nomina susceperunt: quibus autem postea debebat augeri, postea nuncupatio posita est. \ft*\fk Filius Joanna, \fk*\ft etc. Jona dicitur et Joanna indifferenter. Jona \ft*\fk columba, \fk*\ft Joanna \ft*\fk gratia\fk*\ft interpretatur.\ft*\f* \v 43 In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me.\f + \fr 1.43 \fr*\fk In Galilæam et invenit Philippum. \fk*\ft Galilæa dicitur transmigratio, vel revelatio. Transmigrat enim homo de vitiis ad virtutes, et post de virtute in virtutem, et sic fit ei revelatio, ut videatur Deus deorum in Sion. Vocaturus ergo discipulum ad sequendum, id est ad imitandum exit in Galilæam, ipso loco innuens, ut sicut ipse proficiebat sapientia, et sicut per passiones intravit in gloriam, sic et sequaces.\ft*\f* \v 44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.\f + \fr 1.44 \fr*\fk A Bethsaida civitate. \fk*\ft Non frustra nominatur civitas, nec frustra dicitur Philippi, Petri et Andreæ. Sonat enim domus venatorum, in quo notatur animus et officium istorum: sunt enim venatores in capiendis animabus, unde Philippus, antequam fiat apostolus, sponte vocat Nathanælem.\ft*\f* \v 45 Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.\f + \fr 1.45 \fr*\fk Invenit Philippus, \fk*\ft etc. Nathanæl peritissimus Scripturarum intelligit quod non alii, scilicet a Nazareth exire singularem Nazarenum: quia autem doctissimus, non est in apostolum electus: omnes enim apostoli primum de idiotis, ut confundantur sapientes. \ft*\fk Quem scripsit Moyses. \fk*\ft Ut cautus venator multis rationibus veritatem fratri astruit, scilicet quod Jesus est qui prænuntiatur in lege et prophetis. Filius Joseph, qui est de domo David, ut per eum (non quod de eo natus) cum Maria matre ejus (quam sciebat ex prophetis virginem peperisse) notetur esse ex David.\ft*\f* \v 46 Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide.\f + \fr 1.46 \fr*\fk Et dixit ei Nathanæl. \fk*\ft Vel dubitando interrogat vel affirmat ut legisperitus, a civitate tanti nominis posse esse aliquem bonum vel eximium doctorem, vel summum Salvatorem. Dicitur enim Nazareth, flos vel germen munditiæ, vel sanctitas. Utrique autem pronuntiationi congrue subditur: \ft*\fk Veni et vide, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 47 Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est.\f + \fr 1.47 \fr*\fk Ecce vere Isrælita. \fk*\ft Dolus, id est simulatio. Si enim habet peccata, confitetur. Non ergo negat peccatorem, sed in eo laudat confessionem. Pharisæi autem sunt dolosi qui se bonos prædicant cum sint mali.\ft*\f* \v 48 Dicit ei Nathanaël: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.\f + \fr 1.48 \fr*\fk Unde me nosti? \fk*\ft Cognoscens Dominum loqui de sua conscientia, non ex indignatione quærit, sed admirando, unde et ex qua virtute. \ft*\fk Sub ficu vidi te. \fk*\ft AUG. Nathanæl, id est donum Dei, est verus populus Isræl donum Dei, qui erat sub ficu abditus, id est subditus sub consuetudine peccandi et umbra mortis, ut primi parentes sub fici foliis se texerunt, ubi prius visus esset a Domino et quæsitus, quam Dominum videret et quæreret, et ante etiam quam per apostolos vocaret.\ft*\f* \v 49 Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.\f + \fr 1.49 \fr*\fk Rabbi, tu es Filius Dei. \fk*\ft Quia cognovit Nathanæl Christum absentem vidisse quæ ipse in alio loco gesserat, id est, quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, quod est indicium Deitatis, fatetur non solum magistrum, sed et Dei Filium, et regem Isræl, id est Christum in quo probatur esse Isrælita, ut dicitur, id est videns Deum.\ft*\f* \v 50 Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis. \v 51 Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.\f + \fr 1.51 \fr*\fk Videbitis cœlum apertum. \fk*\ft Nathanæl Isrælita, dicitur visurus apertum cœlum, et angelos Dei descendentes et ascendentes, ut olim patriarcha Jacob vidit scalam, et angelos ascendentes et descendentes, qui per benedictionem vocatus est Isræl. \ft*\fk Angelos Dei. \fk*\ft Sæpe hoc miraculum apparuit quod angeli ascendebant et descendebant super Christum. \ft*\fk Super Filium hominis. \fk*\ft Christus dicit se Filium hominis, affirmans quod minus est, scilicet humanitatem, Nathanæl et Petrus Filium Dei, quod majus est, affirmantes divinitatem. Ecce confirmatio utriusque naturæ in Christo. Isti confitentes deitatem, merentur ascendere, ille asserens humanitatem, testatur se ad redimendum venisse. \ft*\fk Super Filium hominis. \fk*\ft Confirmat se esse hominem ne aliqui errarent, credentes ipsum tantum esse Deum ut etiam Petrus cum dixit: \ft*\fk Absit a te, Domine.\fk*\f* \c 2 \p \v 1 Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi.\f + \fr 2.1 \fr*\fk Et die tertia. \fk*\ft AUG. Post ostensionem Christi per testimonia Joannis ipse se miraculo ostendit. \ft*\fk Et die. \fk*\ft Significat tertia die, id est tempore gratiæ, post tempus, id est ante legem et sub lege Christum ad nuptias Ecclesiæ per carnem venisse.\ft*\f* \v 2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.\f + \fr 2.2 \fr*\fk Vocatus est autem. \fk*\ft In quo ostendit non despiciendas nuptias quas fecit, et sacramentum nuptiarum insinuat.\ft*\f* \v 3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent.\f + \fr 2.3 \fr*\fk Deficiente. \fk*\ft Vinum deficit, ut mirabiliter vino de aqua facto, virtus latentis Deitatis appareat. AUG. Major virtus est in creatione et gubernatione cœli et terræ, etc., usque ad per quæ virtus quæ in majoribus etiam operatur, ad memoriam reducitur.\ft*\f* \v 4 Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.\f + \fr 2.4 \fr*\fk Quid mihi. \fk*\ft ID. In his non negat matrem, ut hæretici dicunt, etc., usque ad intrationem ad Deum intelligit, vinum bibit.\ft*\f* \v 5 Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. \v 6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.\f + \fr 2.6 \fr*\fk Binas vel. \fk*\ft ID. Æstimantis est hoc dicere, ut ipsas diceret binas quas et ternas, etc., usque ad tribus filiis Nœ disseminatæ.\ft*\f* \v 7 Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.\f + \fr 2.7 \fr*\fk Et impleverunt. \fk*\ft Quod jussu ejus impletæ sunt hydriæ, significat quod etiam illa Scriptura a Domino est, sed dum in ea sub velamine, id est adopertione litteræ, latet Christus, sapit aquam insipidam. Cum autem aufertur velamen, est vinum inebrians. Potuit quidem vacuas implere vino, qui cuncta creat ex nihilo, sed maluit de aqua vinum facere, ut doceret se non solvere legem, sed implere, nec in Evangelio alia facere vel docere quam quæ prophetia prædixit.\ft*\f* \v 8 Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. \v 9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus,\f + \fr 2.9 \fr*\fk Ut autem gustavit. \fk*\ft Triclinium, id est tres ordines discumbentium, altitudine distantes inter se, id est doctores, continentes, conjugati. Architriclinus aliquis legisperitus, qui bibit spiritualem sensum legis. Unde spiritualem sensum in Scripturis aperire discipulis est aquam in vinum convertere, ut quando post resurrectionem aperuit illis sensum, intelligerent Scripturas. \ft*\fk Aquam vinum factam. \fk*\ft Per aquam baptismus Joannis, per vinum passio Christi, unde et vinum prius fertur architriclino, id est Joanni qui ante bibit passionem quam Christus.\ft*\f* \v 10 et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. \v 11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.\f + \fr 2.11 \fr*\fk Hoc fecit. \fk*\ft HIER. In initio signorum quæ mortalis mortalibus erat daturus, aquam vertit in vinum, sicut jam immortalis discipulis aperuit sensum, ut in lege et prophetis intelligerent Christum, ita carnales mentes prius sapore sapientiæ imbuit, postea resuscitatos majori gloria completurus.\ft*\f* \v 12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus.\f + \fr 2.12 \fr*\fk Post hæc, \fk*\ft etc. Post initium signorum de vino, subdit aliud indicium divinæ majestatis in ejectione vendentium de templo. Typice. Filius Dei ut humilis, descendit Capharnaum, id est in mundum, secundum quod habet matrem et fratres.\ft*\f* \v 13 Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam:\f + \fr 2.13 \fr*\fk Et prope erat Pascha. \fk*\ft Pascha agimus, dum a vitiis ad virtutes transimus. Ad hoc Jesus venit dum Ecclesiam quotidie visitat, et actus cujusque considerat, et eos ejicit qui inter sanctos, vel ficte bona, vel aperte mala faciunt. Per boves qui arant, prædicatores doctrinæ cœlestis significantur, hos vendunt qui non amore Dei, sed pro quæstu temporali prædicant. Oves innocentes sua vellera vestiendis præbent, per has signantur opera munditiæ et pietatis, quæ venduntur, dum pro humana laude geruntur. Spiritus ut columba apparuit, unde per columbam spiritus accipitur, quam vendunt Simoniaci. Nummos dant mutuo in Ecclesia, qui non simulate cœlestibus, sed aperte terrenis serviunt. Hi omnes ejiciuntur de parte sortis sanctorum, qui vel ficte bona, vel aperte mala faciunt, et funiculis peccatorum modo flagellantur ad correctionem; qui, si incorrecti permanserint, in fine ligabuntur. Oves quoque et boves ejicit, quia talium vitam et doctrinam ostendit reprobam. Et mensas subvertit, quia in fine ipsæ res quas dilexerunt, destruuntur. \ft*\fk Et ascendit. \fk*\ft Si ipse qui dedit decreta Dei, custodit, docet quanta cura hominibus debet esse vacare orationibus et Dei solemnitatibus. Bis legitur ad Pascha ascendisse. Semel primo anno prædicationis, nondum incarcerato Joanne, unde hic agitur. Secundo cum ad passionem iret, et in utroque vendentes ejecit de templo.\ft*\f* \v 14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.\f + \fr 2.14 \fr*\fk Et invenit in templo. \fk*\ft Si in figurali templo quod est domus orationis, prohibet negotiationem quæ honesta putatur, cum sit de his quæ in templo offeruntur, quanto magis prohibet potationes et cætera graviora?\ft*\f* \v 15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.\f + \fr 2.15 \fr*\fk De funiculis. \fk*\ft Funiculi quibus ejiciuntur sunt incrementa actionum malarum, unde Isaias: \ft*\fk Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis\fk*\ft Isa. 5.. Et Salomon: \ft*\fk Funiculis peccatorum suorum quisque constringitur\fk*\ft Prov. 5..\ft*\f* \v 16 Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.\f + \fr 2.16 \fr*\fk Qui columbas. \fk*\ft Non solum vendentes columbas, sed etiam alii domum Dei faciunt domum negotiationis, id est omnes qui quærunt quæ sua sunt, non quæ Jesu Christi.\ft*\f* \v 17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me.\f + \fr 2.17 \fr*\fk Zelus domus tuæ. \fk*\ft AUG. Bonus zelus est fervor animi, quo mens, abjecto humano timore, pro defensione veritatis accenditur. Ab eo comeditur, qui quælibet prava quæ viderit, corrigere satagit; si nequit, tolerat et gemit.\ft*\f* \v 18 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis?\f + \fr 2.18 \fr*\fk Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? Respondit. \fk*\ft Quia signum quærunt quare solita commercia de templo ejicit? et ait: \ft*\fk Solvite. \fk*\ft Quasi dicat: Quia hoc templum significat templum corporis in quo nulla est macula et merito hoc figurale purgo, qui illud ab hominibus morte solutum divina potentia suscitare queo.\ft*\f* \v 19 Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. \v 20 Dixerunt ergo Judæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?\f + \fr 2.20 \fr*\fk Dixerunt ergo. \fk*\ft Carnales carnaliter sapiebant, ille spiritualiter loquebatur. Quod Evangelista nobis aperit: \ft*\fk Ille autem dicebat de templo corporis sui. \fk*\fk Quadraginta et sex. \fk*\ft AUG. Anatole Græce oriens, dysme occidens, arctos septentrio, etc., usque ad qui senarium numerum quadragies sexies habent. \ft*\fk Ædificatum. \fk*\ft AUG. Ædificatio Salomonis septem annis perfecta est, etc., usque ad unde dicitur electos esse congregandos a quatuor ventis.\ft*\f* \v 21 Ille autem dicebat de templo corporis sui. \v 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus. \v 23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.\f + \fr 2.23 \fr*\fk Cum autem. \fk*\ft Conventus adibat, ut verbis et signis plures converteret. Et quia aliqui solis signis moti credebant in eum, vere quidem, sed tamen ita, ut possent postea in passione ejus scandalizari, et quia nondum erant renati ex aqua et spiritu, non erant digni quibus se crederet Jesus, et familiariter cohabitaret. Sciebat enim quid esset in illis, melius quam ipse homo de se. Hæc fides convenit catechumenis, qui credunt in eum, sed quia non sunt renati, non creditur eis communio corporis et sanguinis Christi. De talibus erat Nicodemus, qui credens dicit eum a Deo venisse, propter signa quæ viderat, sed nondum renatus erat, et ideo nocte venit, non die, quia nondum illuminatus cœlesti lumine.\ft*\f* \v 24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, \v 25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine. \c 3 \p \v 1 Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum.\f + \fr 3.1 \fr*\fk Erat autem homo, \fk*\ft etc. Hic erat unus ex his, qui per signa crediderant. \ft*\fk Nicodemus nomine. \fk*\ft Nicodemus, victoria populi, vel victor populi gestans figuram omnium qui ex Judaico populo in Christum credentes per fidem vincunt mundum.\ft*\f* \v 2 Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.\f + \fr 3.2 \fr*\fk Hic venit, \fk*\ft etc. Nox significat litteram legis, vel ignorantiam cordis, vel timorem. Et nocte ideo forsitan venit, quia magister in Isræl palam dicere erubesceret, vel pro metu Judæorum. Hic quia prudenter aperta signa notavit, plenius mysteria fidei requirit, et ideo meruit doceri de deitate Christi et ipsius utraque nativitate, de passione, de resurrectione et ascensione, de secunda generatione, et ingressu regni cœlorum, et de aliis pluribus.\ft*\f* \v 3 Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.\f + \fr 3.3 \fr*\fk Amen, amen dico. \fk*\ft Non interroganti secundam nativitatem exponit, ne credat Nicodemus solam fidem, quapropter visa signa crediderat in Jesum sufficere ad salutem absque spiritualis regenerationis virtute, et absque sacramentis. Etiam quia hominem purum intelligebat eum Nicodemus ut Joannem Baptistam, vel quemlibet ex prophetis, ideo incœpit eum instruere Jesus de secunda regeneratione, qua intelligit eum Filium Dei, et se posse Filium Dei fieri. AUG. Secunda nativitas de qua docet Jesus spiritualis est, quæ est ex Deo et Ecclesia ad vitam, sed ille solam carnalem sapit quæ est ex Adam et Eva ad mortem. Sed sicut carnalem dicit iste non posse iterari, sic et spiritualis a quocunque facta non potest iterari. Ex semine enim veri Abrahæ sunt nati, sive per liberam sive per ancillam. \ft*\fk Nisi quis. \fk*\ft Necessarium est visibile sacramentum aquæ ad ablutionem visibilis corporis, sicut est necessaria doctrina invisibilis fidei, et ad sanctificationem animæ invisibilis. \ft*\fk Renatus fuerit. \fk*\ft CHRYS. Hoc est, si tu non natus fueris desuper, et dogmatum susceperis certitudinem alicubi, extra erras et longe es a regno cœlorum, seipsum hic ostendens et indicans, quoniam non est hoc tantum quod videtur, sed aliis oculis opus est ad videndum Deum.\ft*\f* \v 4 Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci? \v 5 Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.\f + \fr 3.5 \fr*\fk Ex aqua. \fk*\ft Ex aqua visibili sacramento, et spiritu, invisibili intellectu, ut symbolum baptismi visibiliter accipiat, et spiritualem intellectum ipsius symboli perficiat. Vel ex aqua visibili et Spiritu sancto.\ft*\f* \v 6 Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est.\f + \fr 3.6 \fr*\fk Quod natum. \fk*\ft Hanc spiritualem nativitatem distinguit a carnali, dicens: \ft*\fk Quod natum est. Ex carne. \fk*\ft Id est, ex primo homine per carnis successionem carnale est. Nomine carnis, non solum carnem, sed totum carnalem hominem significat. Sic econtra totus homo spiritualis anima et corpore spiritus dicitur. \ft*\fk Et quod, \fk*\ft etc. Verbo et sacramento spiritus invisibiliter adest quo natus ex Adam ad mortem nascitur, Filius Dei ad vitam, qui non tantum spiritualis dicitur, sed spiritus, quia sicut substantia spiritus est invisibilis, ita invisibiliter per visibile sacramentum efficitur Dei Filius. \ft*\fk Spiritus est. \fk*\ft Non autem mireris, si sic natum dico spiritum, quia sicut spiritus ubi vult spirat, et nescis unde venit, aut quo vadat, sic est omnis qui natus est ex spiritu.\ft*\f* \v 7 Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. \v 8 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu.\f + \fr 3.8 \fr*\fk Spiritus ubi vult. \fk*\ft Qua in potestate habet cujus cor illustret. Vocem ejus audis in Scripturis, vel dum loquitur aliquis plenus Spiritu sancto, quæ et si audis, nescis unde venit, id est, quomodo cor illius intravit, vel quomodo redierit, quia natura ejus est invisibilis. Sic est omnis qui natus est ex Spiritu sancto, quia ipse invisibiliter agente Spiritu incipit esse quod non erat, ita ut infidelis nesciat unde veniat, et quo vadat, id est, qua gratia venit in adoptionem Filii, et vadit in regnum Dei. Quæ quia incognita sunt carnali, iterum quærit? Quomodo possunt hæc fieri, non habens spiritualem intellectum in littera legis; impossibile putat quod dicitur de nativitate per spiritum, unde redarguitur a Domino: \ft*\fk Tu es magister, \fk*\ft etc. \ft*\fk Et vocem ejus, \fk*\ft etc. Vox spiritus est vox Christi, quam audivit Nicodemus, sed quia nondum est natus de spiritu, nescit unde veniat, aut quo vadat, id est, qua occasione velit nasci hominem in spiritu, aut quo vadat, id est, ad quam perfectionem dicat ipsum nascentem ex se. Nam qui ex eo nascitur, unus cum ipso spiritus per gratiam efficitur, sicut etiam ipse spiritus unus est per naturam.\ft*\f* \v 9 Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri? \v 10 Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et hæc ignoras?\f + \fr 3.10 \fr*\fk Tu es magister, \fk*\ft etc. Non insultat ei, ut superior eo habeatur qui omnibus præest, sed quia vult eum nasci ex spiritu, quod nequit nisi humilis, tumidum ex magisterio humiliat. Quasi dicat: Superbus princeps, nil nosti, humiliare ut ille qui seipsum exinanivit, et natus est ex spiritu, scies quod modo nescis.\ft*\f* \v 11 amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.\f + \fr 3.11 \fr*\fk Quod scimus loquimur. \fk*\ft Id est quia ipse est scientia, locutio et sermo Patris. \ft*\fk Et quod vidimus testamur. \fk*\ft Quia ipse visio, et verum testimonium et veritas Patris. Quod pluraliter mysterium Trinitatis innuit.\ft*\f* \v 12 Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis?\f + \fr 3.12 \fr*\fk Si terrena dixi vobis. \fk*\ft AUG. Et quia non accipitis terrena, quomodo potestis capere cœlestia, id est cœlestem spiritus nativitatem? cum non solum non credatis, sed nec intelligatis terrena, quod de templo corporis mei (quod de terra accepi) dixi a vobis solvendo, a me suscitando.\ft*\f* \v 13 Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.\f + \fr 3.13 \fr*\fk Nisi qui descendit. \fk*\ft Hoc pertinet ad secundam nativitatem in spiritu, quia nemo in Christo ad Patrem ascendit, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo salvatur per mortem Christi, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo nascitur ex spiritu, nisi in morte Christi. Et cum dicit Filius hominis, dat nobis certitudinem ascendendi, cum filii hominum simus.\ft*\f* \v 14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis:\f + \fr 3.14 \fr*\fk Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto. \fk*\ft Supponit de morte sua quæ est origo et causa habendi prædicta, in cujus fide eum instruit. Et quia carnalis erat, et notus in lege, ideo quamdam legis partem adducit, quam ostendit esse figuram et mortis suæ significativam, ut etiam sic pateat de aliis partibus legis, quod sint in figura. Et quia mors intelligitur per serpentem, et Christus mortuus serpens dicitur, quem qui fide intuetur, liberatur, sicut intuitu illius in figura ab ignitis serpentibus liberantur qui significant incentiva vitiorum. \ft*\fk Ita exaltari oportet Filium hominis, \fk*\ft etc. Magistrum legis ad significationem legis invitat. Et quia dixerat de Filio hominis, ne hoc solum putet Nicodemus, subdit eumdem etiam esse Filium Dei. \ft*\fk Sic enim dilexit Deus. \fk*\ft Aperit causam humanæ salutis, scilicet dilectionem Dei Patris, ex quo omnis restauratio est per Filium suum in Spiritu sancto.\ft*\f* \v 15 ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. \v 16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.\f + \fr 3.16 \fr*\fk Mundum. \fk*\ft Cosmos Græce, quod Latine \ft*\fk mundus\fk*\ft interpretatur, ornatus dicitur. Per mundum igitur humana natura significatur, non quod secundum corpus ex quatuor elementis constet, sed quia secundum animam a Deo est ornata, et ad imaginem Dei est facta, qua ad hoc diligit Deus ut eam æternam faciat. \ft*\fk Ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit, \fk*\ft etc. Ecce idem dicit de Filio Dei quod supra de Filio hominis, ut per quem in deitate conditi sumus, per eumdem in homine restauremur.\ft*\f* \v 17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. \v 18 Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. \v 19 Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera.\f + \fr 3.19 \fr*\fk Hoc est autem judicium. \fk*\ft Cur qui non credit judicatur? quia lux venit quæ excitat homines et admonet cognoscere sua mala, in quibus omnes sunt, sed alii oderunt admonentem lucem, et fugiunt, ne arguantur eorum mala quæ diligunt. Alii admoniti per lucem accusant sua mala, quod est facere veritatem et sic illuminantur. \ft*\fk Erant enim eorum. \fk*\ft Qui est in tenebris, et diligit lucem, non est malus, sed ille dicitur malus, et opera ejus mala, qui postquam lux venit, odit lucem et diligit mala Et hoc est quod dicit: \ft*\fk Erant enim opera eorum mala. \fk*\ft Opera, id est impietas, et incredulitas, et odium æternæ lucis, et nolle eam aspicere, sed velle in tenebris peccatorum remanere.\ft*\f* \v 20 Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus: \v 21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.\f + \fr 3.21 \fr*\fk Qui autem facit. \fk*\ft Ostenso qua justitia damnetur qui non credit, ostendit qua justitia salvetur qui credit. \ft*\fk Qui autem facit. \fk*\ft Id est, cui displicent mala sua et accusat, non sibi ignoscit, non sibi parcit, sed venit ad lucem. Et incipit agere cum Deo qui mala accusat, quia initium boni est accusatio mali, ergo opera ejus, hæc scilicet, quod se accusat sicut Deus accusat, manifestat, quia in Deo sunt facta, nisi enim Dei lux sibi luceret, sibi non displiceret.\ft*\f* \v 22 Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.\f + \fr 3.22 \fr*\fk Post hæc. \fk*\ft Non continuo post disputationem cum Nicodemo quæ facta est in Hierosolymis, sed peracto spatio temporis de Galilæa in Judæam rediit. \ft*\fk In terram Judam, et illic demorabatur, \fk*\ft etc. Moraliter. Ubi est confessio peccatorum vel divinarum laudum, illuc venit Jesus, et discipuli ejus, id est doctrina et illuminatio ejus, ubi moratur purgando a delictis, unde sequitur, \ft*\fk et ibi morabatur et baptizabat. \fk*\fk Erat autem. \fk*\ft Christo jam baptizante adhuc baptizat Joannes, quia adhuc permanet umbra. Nec debet præcursor cessare donec manifestetur veritas.\ft*\f* \v 23 Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur. \v 24 Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.\f + \fr 3.24 \fr*\fk Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. \fk*\ft Ecce aperte notat facta Christi ante Joannem incarceratum quæ alii præterierunt, incipientes ab his quæ facta sunt post Joannem missum in carcerem, quando, cessante baptismo præcursoris, aperte incœpit baptismus Christi.\ft*\f* \v 25 Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.\f + \fr 3.25 \fr*\fk Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis, \fk*\ft etc. Dum Joannes prædicat, et schola ejus durat, Christus latenter prædicat et operatur, sed palam baptizat, ut oriatur quæstio de baptismo Joannis, et de baptismo Christi, et illa solvatur testimoniis Joannis.\ft*\f* \v 26 Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.\f + \fr 3.26 \fr*\fk Et venerunt ad Joannem et dixerunt ei: Rabbi, \fk*\ft etc. Volentes accusare Christum quem paulo ante viderant a Joanne baptizatum.\ft*\f* \v 27 Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.\f + \fr 3.27 \fr*\fk Respondit Joannes, et dixit, \fk*\ft etc. Quia ultra consuetudinem humanæ naturæ sum natus ex parentibus provectæ ætatis, putatis me esse ultra homines. Sed scitote quia purus sum homo, ille Deus, a quo habeo quidquid habeo. Ex me infirmitas, ex illo gratiæ sublimitas. Putatis ut aliquid dicam contra meum testimonium? Ego non baptizo in remissionem peccatorum, sed ille. \ft*\fk Non potest. \fk*\ft Quasi dicat: Ego purus homo, nil habeo nisi quod datum est a Deo, id est baptizare in pœnitentiam non in remissionem, quia non ego Christus, sed ille ut scitis me testatum fuisse vobis, ideo ad illum currite.\ft*\f* \v 28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum.\f + \fr 3.28 \fr*\fk Non sum ego Christus. \fk*\ft Non sum unctus a Patre plenitudine spiritus, sed de plenitudine illius accepi, ut illum præcurrerem.\ft*\f* \v 29 Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.\f + \fr 3.29 \fr*\fk Hoc ergo gaudium. \fk*\ft In hoc gaudium meum est plenum, quod factus sum amicus sponsi, et quia sto et gaudeo.\ft*\f* \v 30 Illum oportet crescere, me autem minui.\f + \fr 3.30 \fr*\fk Illum oportet crescere. \fk*\ft Gaudeo ad vocem sponsi. Ille sponsus crescet, id est invenietur esse Christus, qui putabatur propheta. Ego minuar, quia ejus propheta inveniar, qui Christus putabar. \ft*\fk Illum oportet crescere. \fk*\ft Id est exaltari, id est dum peccata dimittit, gratiam dat, in quo gloria ejus quæ in se semper est perfecta, crescit in hominem, dum eam homo plus videt et habet. Homo minuitur qui ante in se gloriabatur, dummodo peccata confitetur, et accipit quod ille dat. Cui rei attestatur passio utriusque: Christus in cruce exaltatur, Joannes capite minuitur. Attestatur et creatura. Joannes natus est decrescentibus diebus, Christus vero crescentibus.\ft*\f* \v 31 Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.\f + \fr 3.31 \fr*\fk Me autem minui. \fk*\ft Joannes figura legis est, Christus, veritas, lex minuitur, apparente veritate. \ft*\fk Qui desursum venit, super omnes est, \fk*\ft etc. ALC. Id est, de altitudine humanæ naturæ ante peccatum primi parentis, etc., usque ad secundo juxta altitudinem Patris, cui est æqualis. \ft*\fk De terra. \fk*\ft Id est, qui est de terrenis parentibus natus, a quibus peccatum et pœnam peccati contraxit, ex se nihil est nisi terra. \ft*\fk Et quod vidit. \fk*\ft Cum ipse Filius Dei sit verbum Patris, non aliud verbum Patris audit vel hominibus testatur, sed se verbum quod Pater locutus est, id est, edidit et genuit ex se, scit et indicat hominibus esse ex Patre. Hoc Evangelista dicit, ut potuit, quod plene dici vel intelligi nequit.\ft*\f* \v 32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit. \v 33 Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.\f + \fr 3.33 \fr*\fk Signavit quia Deus. \fk*\ft Hoc est, signum posuit in corde suo quasi speciale aliquid, scilicet hunc esse verum Deum, qui missus est ad salutem hominum. \ft*\fk Verax est. Quem enim misit Deus. \fk*\ft Omnis homo ex se mendax; non enim vera dicere potest, nisi illuminatus a Deo. Quem enim misit Deus Pater, verba Dei loquitur, quod est? Quem misit Deus, Deus est: ideo verba Dei loquitur, ergo verba Filii de se testimonium perhibentis quod Deus sit, verba Dei sunt. \ft*\fk Verba Dei loquitur. \fk*\ft In hoc se distinguit a Christo, sed quia missus et verba Dei loquitur, apertius addit: \ft*\fk Non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. \fk*\ft Hominibus dat ad mensuram, filio non dat ad mensuram, sed sicut totum ex seipso toto genuit Filium suum, ita incarnato Filio suo totum spiritum suum dedit, non particulatim, non per subdivisiones, sed generaliter et universaliter, et non ob aliud dat nisi quia Pater diligit Filium.\ft*\f* \v 34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum. \v 35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. \v 36 Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.\f + \fr 3.36 \fr*\fk Qui credit in Filium habet vitam æternam: qui autem, \fk*\ft etc. Ac si diceret, qui credit in Filium habet ipsum Filium, et per hoc habet vitam. \ft*\fk Sed ira Dei manet super eum. \fk*\ft Ira cum qua natus est, permanet, et ideo non ait, venit, sed manet, quia per Filium missum, qui est vita, non tollitur effectus illius iræ, scilicet mors, corruptio, etc., quæ omnia manent.\ft*\f* \c 4 \p \v 1 Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes\f + \fr 4.1 \fr*\fk Ut ergo cognovit. \fk*\ft Sciebat Jesus scientiam eorum et invidiam, quod non ideo didicerant de eo ut eum sequerentur, sed persequerentur, et ideo fugit, docens suos cedere malis, non timens, vel evadere eos impotens. \ft*\fk Et baptizat. \fk*\ft Quod vere dicitur, ipse enim semper mundat in spiritu invisibiliter et dono, sed ejus baptismus fit etiam in corpore, qui est in duobus, scilicet in aqua et verbo vitæ; unde Paulus: \ft*\fk Mundas eam lavacro aquæ et verbo vitæ\fk*\ft Ephes. 5..\ft*\f* \v 2 (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),\f + \fr 4.2 \fr*\fk Sed discipuli. \fk*\ft In quorum baptismo dabatur spiritus, licet non ita manifeste, ut post Ascensionem datus est ineffabili et inexcogitabili modo.\ft*\f* \v 3 reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam.\f + \fr 4.3 \fr*\fk Reliquit Judæam. \fk*\ft Id est Pharisæos incredulos, qui cogitabant eum persequi, propter baptisma ipsius quod crescebat, et quia per doctrinam ejus, legem evacuari intelligebant. \ft*\fk Et abiit. \fk*\ft Postquam paucos de Judaico populo suscepit, reliquit incredulos legis litteram sequentes, quæ neminem ad perfectum ducit. \ft*\fk Et abiit in Galilæam, \fk*\ft id est in spiritualem ipsius litteræ intelligentiam. \ft*\fk In Galilæam. \fk*\ft In Galilæa transformatio Domini creditur facta, per quam significatur transmutatio humanæ naturæ in pristinam gloriam. In Galilæa dedit discipulis in monte doctrinam per quam ad vitam transituri sunt credentes.\ft*\f* \v 4 Oportebat autem eum transire per Samariam.\f + \fr 4.4 \fr*\fk Oportebat. \fk*\ft Inter Judæam et Galilæam Samaria est, id est, inter legem litteræ, quæ per Judæam et divinas leges circa Deum revolutas, quarum figura est Galilæa, est lex naturalis in medio constituta, quia ergo ex lege sumpsit fundamenta Ecclesiæ, oportebat eum ad gentes transire constitutas sub lege naturæ, ut cum utrisque in Galilæam æternæ beatitudinis rediret.\ft*\f* \v 5 Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo.\f + \fr 4.5 \fr*\fk Venit ergo. \fk*\ft Ut agnoscerent et converterentur ad eum Samaritani, vindicantes sibi hæreditatem patriarchæ Isræl. \ft*\fk Quæ dicitur Sichar. \fk*\ft Sichar, id est conclusio, vel ramus, id est gentilis populus conclusus sub peccato, qui est ramus de oleastro excisus et olivæ insertus.\ft*\f* \v 6 Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.\f + \fr 4.6 \fr*\fk Erat autem, \fk*\ft etc. Quia naturalis ratio non aliunde surgit nisi a causa omnium bonorum, ideo pulchre dicitur fons esse Jacob, id est ratio infinita Patris altitudine procedens. \ft*\fk Jesus ergo fatigatus, \fk*\ft etc. Allegorice. Iter Jesu carnis est assumptio in qua est fatigatio, id est infirmitas, relevans hominem quem creavit potentia: sessio est humilitas. Sexta hora, sexta ætas qua venit, puteus profunditas hujus sæculi. Samaritana Ecclesia venit non jam justa, sed justificanda. Aqua putei voluntas hujus sæculi, quæ quasi de profundo extrahitur submissis et inclinatis ad eam hominibus, præmissa cupiditate quasi hydria. \ft*\fk Sedebat. \fk*\ft Quasi lassitudinem relevans in quo indicatur magister docturus accedentes et possessurus. \ft*\fk Supra. \fk*\ft Fons dicitur ubicunque manat aqua de terra, sed si in superficie fons tantum, si in profundo etiam dicitur puteus.\ft*\f* \v 7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere.\f + \fr 4.7 \fr*\fk Venit. \fk*\ft In figura Ecclesiæ de gentibus, quæ prius hauriebat aquam, id est voluptatem de profundo sæculi cujus fidem sitit Jesus et petit ab ea potari. GREG. Vel mulier, id est Synagoga, quæ venit haurire aquam, etc., usque ad primitivam Ecclesiam. \ft*\fk Da mihi. \fk*\ft Jesus sedens supra fontem petit a primitiva Ecclesia quam de gentibus elegerat potum fidei, qua in eum credatur, petit a natura potum rationis, qua conditor et redemptor investigetur. Apostoli missi in civitatem, id est in mundum, emere spirituales escas, id est fidem, et actionem, et cognitionem, quibus magistri satiantur Ecclesiæ. \ft*\fk Da mihi. \fk*\ft Licet Jesus post fatigationem sitire posset, tamen hunc potum non exigit, sed ut cor Ecclesiæ gentium pro laboris ejus cognitione potus ei efficiatur, desiderat.\ft*\f* \v 8 (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)\f + \fr 4.8 \fr*\fk Discipuli enim. \fk*\ft In civitatem discipuli abierunt, scilicet ad Judæos, qui legis valle muniti, et prophetiæ sunt telis armati, ut cibos emerent ipsorum, scilicet corda prædicatione fidei Deo præparantes.\ft*\f* \v 9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis.\f + \fr 4.9 \fr*\fk Dicit ergo. \fk*\ft Nesciens quem potum petit ab ea, putans quod de aqua opponit se esse de alienigenis vasculis, quorum etiam conversatione non utuntur Judæi, sed Jesus qui fidem petebat, ei spiritum dare cupiebat, et eam admonet ut petat, spiritus est autem et donum Dei et viva aqua. \ft*\fk Non enim, \fk*\ft etc. Samaritanos Judæi exsecrantur et supplantatores vocant, quia eos hæreditate patris sui Jacob privaverunt abstinendo a cibis et vasis eorum.\ft*\f* \v 10 Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.\f + \fr 4.10 \fr*\fk Respondit Jesus. \fk*\ft Pedetentim et simplicibus verbis instruit, ut tandem donum Dei, id est spiritum possit accipere.\ft*\f* \v 11 Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?\f + \fr 4.11 \fr*\fk Dixit ei mulier. \fk*\ft Aqua viva dicitur non alia, nisi quæ ubi oritur, excipitur, de qua mulier carnaliter sapiens dixit: Cum hauritorium non habeas, et puteus altus sit, quomodo habes aquam vivam? Sed ne forte alium fontem promittere videretur, subdit: Nunquid tu melior es, id est potes melior esse Jacob qui cum suis usus est isto? Contra quod ergo aperte Christus ostendit se non carnaliter, sed spiritualiter loqui, dicens non sitire eum qui suam aquam biberit.\ft*\f* \v 12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus?\f + \fr 4.12 \fr*\fk Nunquid tu. \fk*\ft Alienigena Jacob patrem suum vocat, quia ipsa sub lege Moysi vixerat, et prædium quod Jacob filio suo dederat, possidebat. AUG. Vasculum cupiditas, aqua voluptas, reficitur, non exstinguitur. \ft*\fk Et ipse ex eo. \fk*\ft De puteo bibunt homines et pecora, et similiter de ratione, quasi depravata et obscurata magno labore foditur et exercetur: bibunt autem quidam ut homines qui ea ratione ad bonum utuntur, ut sancti. Quidam ut pecora, qui utuntur ea ad malum ut philosophi.\ft*\f* \v 13 Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum:\f + \fr 4.13 \fr*\fk Qui autem. \fk*\ft Quicunque meæ prædicationi cor accommodaverit et gratiæ donum cognoverit, fides quæ per dilectionem operatur in eo nascitur, et sic tandem in vitam transibit æternam.\ft*\f* \v 14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.\f + \fr 4.14 \fr*\fk Aqua. \fk*\ft Aqua corporalis deorsum fluit, aqua spiritualis sursum salit et secum eos qui eam bibunt in æternam gloriam subvehit.\ft*\f* \v 15 Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. \v 16 Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.\f + \fr 4.16 \fr*\fk Vade, voca virum tuum, \fk*\ft etc. Ut eo duce ad contemplationem spiritualis intelligentiæ ascendas: \ft*\fk vade, voca virum tuum. \fk*\ft Tu sensualis voca rationalem intellectum, quo ut viro regaris, tu quæ modo carnaliter sapis, hunc ego lux et caput viri illuminabo. Quasi dicat: Hæc quæ dico non carnaliter, ut tu animalis facis, sed spiritualiter sunt intelligenda et ductu rationis accipienda, et ideo tu para intellectum mihi et veni, intelligendo hæc spiritualia quæ dico.\ft*\f* \v 17 Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum;\f + \fr 4.17 \fr*\fk Respondit mulier. \fk*\ft Revera hæc mulier tunc non habebat virum, sed utebatur quodum non legitimo, de quo respondet adhuc carnaliter sapiens, qui nondum vocaverat virum, id est intellectum. \ft*\fk Dicit ei Jesus. \fk*\ft Paulatim ea attollens adhuc mysteria loquitur, ut paulatim perduceret eam ad cognoscendum quis cum ea loqueretur. Et non opus bonum, non prudentem mulieris laudat responsionem, sed veritatis laudat confessionem.\ft*\f* \v 18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti.\f + \fr 4.18 \fr*\fk Quinque enim viros. \fk*\ft Quinque viri sunt quinque leges humanæ naturæ datæ. Prima, in paradiso ante peccatum in prohibitione ligni. Secunda, post prævaricationem et expulsionem de paradiso, de multiplicatione humanæ propaginis. Tertia, Nœ ante diluvium de fabricanda arca. Quarta, post diluvium de divisionibus gentium. Quinta, Abraham de circumcisione et immolatione filii. His quinque legibus quasi quinque viris humana anima ab initio mundi usque ad Moysen subjecta fuit: postea data est lex litteræ, quæ nullam salutem contulit, unde dicitur: \ft*\fk Quem nunc habes, non est tuus vir. \fk*\ft Dimitte litteram, vade ad spiritum litteræ ad Novum Testamentum, a quo spiritualem virtutum prolem concipias. AUG. Quinque viri, id est quinque sensus corporis te rexerunt, nunc in tempore discretionis non te regit vir, id est intellectus sapientiæ, sed adulter, id est error corrumpit, dum carnaliter quæ dico accipis, et ideo voca virum, ut (sicut dico) spiritualiter intelligas. Ideo quinque sensus in minori ætate dicuntur viri, quia sunt legitimi. Post lapsum enim hominis et decreto Dei naturaliter regitur illa ætas, non ad æterna, sed ad ista temporalia appetenda si mulcent, vitanda si offendunt.\ft*\f* \v 19 Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.\f + \fr 4.19 \fr*\fk Quia propheta tu es. \fk*\ft Mulier ex auditis proficiens, jam cœperat aliquatenus habere intellectum, unde et prophetam vocat, sed non plenum, quia non credit venisse Christum.\ft*\f* \v 20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.\f + \fr 4.20 \fr*\fk Panes nostri, \fk*\ft etc. Propheta es tu, et ideo judica de hac contentione, quæ me movet. Judæi se præferebant Samaritanis pro templo quod ædificavit Salomon, in quo adorabant. Econtra Samaritani adversum Judæos pro monte, in quo et non in templo patres adoraverunt, qui Deo placuerunt. Et sic patriarchæ in montibus, Judæi in templo adoraverunt, præfigurantes modum bene orandi.\ft*\f* \v 21 Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.\f + \fr 4.21 \fr*\fk Mulier. \fk*\ft In hoc loco Dominus jactantiam Samaritanorum reprimit, qui putabant se non minoris religionis fuisse quam Judæos. Loquitur ergo in persona prophetarum et omnium qui in Christum credunt; unde ait: \ft*\fk Vos adoratis Patrem quem nescitis, \fk*\ft quia nullus adorat Patrem nisi Filium adoret, per quem ad notitiam Patris venitur, sed nos scimus Filium, et per Filium Patrem, unde sequitur: \ft*\fk Quia salus ex Judæis est, \fk*\ft etc., id est. quia Christus, qui est salus, ex Judæis est, non solum origine carnis, sed etiam ex eis orta est fides et primitiva Ecclesia. \ft*\fk Crede mihi. \fk*\ft Quia jam est in te vir qui potest credere et ideo crede: \ft*\fk Quia nisi credideris non intelliges\fk*\ft Isa. 7.. \ft*\fk Quando neque in monte. \fk*\ft Ecce pariter mons vester et templum Judæorum reprobabitur, sed in hoc estis impares, quod vos Samaritani adoratis quod nescitis, sed nos Judæi non omnes, sed electi adoramus quod scimus, quia nobis cognitio Dei testamentum; prophetia promissa: de nobis Christus, et hoc est, \ft*\fk quia salus ex Judæis est, \fk*\ft sed quamvis ita simus differentes, tamen non præfero locum Judæorum loco Samaritanorum, et hoc est.\ft*\f* \v 22 Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est. \v 23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.\f + \fr 4.23 \fr*\fk Sed venit hora, et nunc est, quando. \fk*\ft Priusquam venirem in carne, nemo potuit adorare Patrem in spiritu et veritate, præter patriarchas et prophetas, quibus mea incarnatio revelata fuit, sed per meam præsentiam in carne fient veri adoratores. \ft*\fk In spiritu et veritate. \fk*\ft Non in templo, non in hoc monte, sed interius in intimo templo cordis et in veritate cognitionis Patrem esse adorandum.\ft*\f* \v 24 Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.\f + \fr 4.24 \fr*\fk Spiritus est Deus. \fk*\ft Cum Deus sit spiritus et non corpus, non quærit corporeum locum, montem vel templum in quo oretur, sed spiritus purus est ejus templum, in quo oretur, non de visibilibus quæ transeunt, sed de æternis quæ veritas sunt.\ft*\f* \v 25 Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.\f + \fr 4.25 \fr*\fk Scio quia Messias venit, qui dicitur, \fk*\ft etc. Jam per verba docentis amplius provecta, scit a quo perfecte debeat instrui, id est a Messia. \ft*\fk Ille nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Jesus. \fk*\ft Qualiter spreto templo vel monte in spiritu et veritate adoremus ostendet, et abjectis umbris veritate illustremur. \ft*\fk Ego sum qui loquor. \fk*\ft Quem venturum exspectas, venisse cognosce: et adducto tecum viro qui te regat, quæ fidei sunt necessaria discere labora. Et quia sciebat jam quis eam posset docere cum eum jam docentem non agnosceret, digna erat cui ipse se manifestaret, unde dicit: \ft*\fk Ego sum Messias, \fk*\ft qua manifestatione accepta non habet quid ultra quærat, unde sequitur: \ft*\fk Reliquit ergo hydriam, \fk*\ft etc. Sed Evangelista interserit de discipulis.\ft*\f* \v 26 Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. \v 27 Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loqueris cum ea?\f + \fr 4.27 \fr*\fk Et mirabantur quia. \fk*\ft Non mirabantur quod cum muliere loquitur, cum quibus loqui consueverat, sed quia cum alienigena, ignorantes mysterium Ecclesiæ de gentibus futuræ. Et non malum suspicantur, sed clementiam mirantur, quia gentilem erroneam docet sicut \ft*\fk qui venit quærere quod perierat.\fk*\f* \v 28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus:\f + \fr 4.28 \fr*\fk Reliquit ergo. \fk*\ft Audito \ft*\fk ego sum, \fk*\ft jam habens in intellectu mulier Christum caput viri, reliquit hydriam, id est cupiditatem, et cucurrit evangelizare. Hic discant evangelizaturi prius deponere curam, et onus hujus sæculi.\ft*\f* \v 29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci: numquid ipse est Christus?\f + \fr 4.29 \fr*\fk Venite et videte. \fk*\ft Pedetentim inducit ad veritatem illos rudes; nec statim affirmat Christum, ne irascerentur et indignarentur.\ft*\f* \v 30 Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum. \v 31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca. \v 32 Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. \v 33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?\f + \fr 4.33 \fr*\fk Nunquid aliquis attulit. \fk*\ft Non ausi sunt interrogare Dominum timentes ne ab eo reprehendantur, si incaute interrogaverint.\ft*\f* \v 34 Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.\f + \fr 4.34 \fr*\fk Meus cibus est. \fk*\ft Non intellexerunt escam, sicut mulier supra non intellexit aquam, unde magister eos instruit non per circuitum ut illam, sed jam aperte dicens: \ft*\fk Meus cibus est ut faciam, \fk*\ft etc. \ft*\fk Voluntatem ejus. \fk*\ft Patris. Voluntas Patris est ut credatur in eum, id est in Filium quem ipse misit. Opus Patris est nostra salus. Christi ergo cibus, nostra fides et nostra salus. Facit ergo voluntatem docendo credere in se, facit opus maturando mysterium redemptionis.\ft*\f* \v 35 Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.\f + \fr 4.35 \fr*\fk Nonne vos dicitis. \fk*\ft Cum quærat fidem et salutem populorum, fervet in opus, et operarios mittere disponit. \ft*\fk Levate oculos vestros. \fk*\ft Intellectu mentis considerate quod, transacta hieme, id est infidelitate, adest calor fidei et parata sunt corda, ut opera justitiæ ex eis colligatis, quasi dicat: Juvate ad implendum voluntatem Patris. Et bene potestis, quia parata est messis, id est, videte gentes facile credentes.\ft*\f* \v 36 Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.\f + \fr 4.36 \fr*\fk Ut et qui seminat. \fk*\ft Utroque opus erat, seminatore et messore, quia in hoc apparet probabile verbum, quia alius seminat, alius metit; nisi enim parati essent per prophetas, non audirent apostolos.\ft*\f* \v 37 In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. \v 38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.\f + \fr 4.38 \fr*\fk Ego misi vos. \fk*\ft Vos facio messores ibi ubi alii seminaverunt, id est in Judæa, ubi prima seges collecta est, unde aliqui exeuntes in toto mundo seminaverunt, unde alia messis quasi de granis surgit colligenda in fine sæculi messoribus angelis. \ft*\fk Laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. \fk*\ft Multi enim labores fuerunt patriarchis et prophetis, in quibus omnibus erat prophetia Christi, et multa passi sunt quasi in frigore seminationis.\ft*\f* \v 39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. \v 40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.\f + \fr 4.40 \fr*\fk Cum venissent. \fk*\ft Prius audierunt famam, post conspexerunt præsentem, nec satis est eis, sed apud se manere faciunt, ut ipsius verbis instruerentur, quæ præferunt verbis mulieris. In quibus omnibus econtrario arguitur duritia Judæorum, qui nec miraculis credunt. \ft*\fk Et mansit ibi duos. \fk*\ft Moraliter. Sic quotidie apud illos qui foris sunt, nuntiatur Christus per mulierem, id est Ecclesiam, et credunt per istam famam. Inde apud eos manet per duos dies sine mentione noctis, ut lux eorum duobus præceptis charitatis instruatur.\ft*\f* \v 41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus. \v 42 Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.\f + \fr 4.42 \fr*\fk Et mulieri dicebant. \fk*\ft Postquam Dominus carnis præsentia Judæis spiritualiter edoctis gratiam suæ cognitionis infudit mulieri, id est legi, dicebant, jam non propter tuam loquelam credimus.\ft*\f* \v 43 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.\f + \fr 4.43 \fr*\fk Ipsi enim audivimus. \fk*\ft Quia sibi primum moratus miracula fecerat, nec nisi pauci in eum crediderunt, unde super viso signo crediderunt in eum discipuli ejus, non alii: et ideo a Samaritanis qui facile nullo signo viso crediderunt, revertitur ad istos, ut qui per priora non crediderunt, modo credant. Significat quod a gentibus facile conversis, in fine sæculi revertetur ad Judæos qui sunt sua patria, quia prius in eis honorem non habuerat.\ft*\f* \v 44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.\f + \fr 4.44 \fr*\fk Quia propheta. \fk*\ft Allegorice. Patria Christi est populus Judæorum, ubi sine honore est, quia pauci de his credunt quod de Galilæis civibus Christi dicitur. Ecclesia gentium facile credens similis est Samaritanis, et hi multi solo verbo prædicationis, illi per miracula et pauci. Ecce cur venit, ideo revertitur, quia testatus est quod propheta non habet honorem in patria; alioquin videtur non debuisse ad hos reverti, ubi honorem non habet, sed manere apud illos ubi bene receptus est.\ft*\f* \v 45 Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum. \v 46 Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.\f + \fr 4.46 \fr*\fk Et erat quidam regulus cujus filius. \fk*\ft Iste regulus potest figurare aliquem gentis Judaicæ doctorem, qui tandem post plenam Ecclesiæ gentium conversionem ad quam Dominus a Judæis expulsus per discipulos transmigravit, pro filio, Judaico populo, quem non nisi in fine sæculi fidem accepturum cognoscit, orat, ut de longa perfidiæ infirmitate sanetur.\ft*\f* \v 47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori.\f + \fr 4.47 \fr*\fk Et rogabat. \fk*\ft Jam credens quod posset sanare filium ejus, sed quia per deitatem, quæ ubique est, non credit filio adesse, rogat ut descenderet et præsens corpore sanaret, unde infidelitatis arguitur: \ft*\fk Nisi signa et prodigia, \fk*\ft etc. Econtrario centurio laudatur, qui dicit: \ft*\fk Dic verbo et sanabitur puer \fk*\fk meus\fk*\ft Matth. 8.; unde: \ft*\fk Non inveni tantam fidem in Isræl. \fk*\ft Vel forsitan cupiebat tentare qualis esset Christus, unde arguitur: \ft*\fk Nisi signa et prodigia. \fk*\ft Propter salutem filii credidit ipse et domus ejus tota.\ft*\f* \v 48 Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.\f + \fr 4.48 \fr*\fk Nisi signa. \fk*\ft In hoc redarguitur de incredulitate, quod non ubique credebat eum esse, et per hujus duritiam significatur duritia Judæorum, qui nec visis miraculis credunt. Vere econtra per Samariam signatur fides gentium, quæ solo verbo credidit, hoc autem, quantum ad allegoriam, a primo Christi adventu usque post regnum Antichristi in perfidis Judæis durabit. \ft*\fk Et prodigia. \fk*\ft Prodigium quasi porro dictum, quasi quod aliquid significat. Vel, prodigium quasi procul a digito, quia præfigurat aliquod remotum et futurum.\ft*\f* \v 49 Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus.\f + \fr 4.49 \fr*\fk Descende. \fk*\ft Quasi aliter non posset sanare, nisi præsens esset. Unde Dominus indicans se non deesse ubi invitatur, solo jussu sanat, unde: \ft*\fk Vade, filius tuus. \fk*\ft Ad filium reguli non vadit, ne divitias honorare videatur, ad servum centurionis ire promittit qui naturam hominis non despicit: in quo superbiam destruit quæ in hominibus non pensat naturam, sed quæ extra patent. \ft*\fk Credidit ipse. \fk*\ft Non alii cives, in quo paucitas fidei Judæorum signatur, quamvis signa viderint, unde infert: \ft*\fk Hoc iterum secundum signum fecit Jesus. \fk*\ft Sicut supra multitudo gentium solo verbo convertendarum in Samaritanis signabatur.\ft*\f* \v 50 Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. \v 51 Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret. \v 52 Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris. \v 53 Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit; et credidit ipse et domus ejus tota. \v 54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.\f + \fr 4.54 \fr*\fk Hoc iterum secundum signum fecit \fk*\fk Jesus cum venisset a Judæa in Galilæam. \fk*\ft De omnibus miraculis quæ fecit Jesus in anno ante mortem Joannis, non facit Joannes mentionem nisi de istis, et de disputatione Christi cum Judæis, quæ supra ponitur. Cæteri enim Evangelistæ quæ hic reticet, dixerunt plane.\ft*\f* \c 5 \p \v 1 Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam. \v 2 Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. \v 3 In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum. \v 4 Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.\f + \fr 5.4 \fr*\fk Angelus autem. \fk*\ft Ecce duo miracula: unum invisibiliter per angelum in piscina, alterum visibiliter a Domino. In utroque unus sanatus, ut unitas commendetur. Alioquin nec in potestate ideo magnum et in benignitate parum fuit, unum de tot sanari ab eo qui omnes uno poterat erigere verbo. Sed in his corporalibus plus intendit æternam salutem animarum.\ft*\f* \v 5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.\f + \fr 5.5 \fr*\fk Triginta et octo. \fk*\ft Id est duobus minus quadraginta, qui numerus constat ex quater decem, et significat perfectionem operum, in decem præceptis legis et quatuor Evangeliis, a quo duo minus habet qui charitate Dei et proximi caret.\ft*\f* \v 6 Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri?\f + \fr 5.6 \fr*\fk Vis sanus fieri. \fk*\ft Non nescit quid velit, sed accendit ad amorem sanitatis, de qua jam desperabat, unde jam conquerebatur, quod non haberet qui eum mitteret in aquam.\ft*\f* \v 7 Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit. \v 8 Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabatum tuum et ambula.\f + \fr 5.8 \fr*\fk Tolle grabatum tuum. \fk*\ft Dilige proximum infirma ejus tolerando, qui te infirmum patienter tulit, et non solum ætate de tua erectione, sed etiam de proximorum sollicitus esto salute. Ecce angelus magni consilii latens in carne, turbata aqua Judæorum sanum fecit unum.\ft*\f* \v 9 Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.\f + \fr 5.9 \fr*\fk Et ambulabat. \fk*\ft Diligendo Deum festina usque ad visionem ejus, nec fratrem propter amorem ejus ad quem pergis deserens, nec propter fratrem ab illo quærendo cessans.\ft*\f* \v 10 Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.\f + \fr 5.10 \fr*\fk Dicebant ergo. \fk*\ft Judæi observatores litteræ nescientes gratiam qua lex impletur, quæ ab omni servili opere, id est a peccato cessare jubet, unde hic dicitur: \ft*\fk Tolle grabatum, \fk*\ft etc. \ft*\fk Non licet. \fk*\ft Non calumniantur de salute qui in sabbato curant animalia, sed de lecti portatione.\ft*\f* \v 11 Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum et ambula.\f + \fr 5.11 \fr*\fk Respondit eis. \fk*\ft Non cedit objicientibus, sed sanatoris mandatis obediens, auctoritatem sanationis suæ objicit calumniantibus.\ft*\f* \v 12 Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum et ambula? \v 13 Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.\f + \fr 5.13 \fr*\fk Nesciebat quis esset. \fk*\ft In turba positus non agnovit Jesum, sed post in templo. In quo docemur, ut quisquis vult ad visionem Dei pervenire, fugiat turbam suorum affectuum et nequitiam hominum, et adeat templum internæ orationis.\ft*\f* \v 14 Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.\f + \fr 5.14 \fr*\fk In templo. \fk*\ft Non in turba, sed in templo, quia si gratiam conditoris cognoscere volumus, oportet ut conventicula fugiamus, et templum efficiamur. \ft*\fk Noli peccare. \fk*\ft Innuit quod propter peccata languebat, sed ipse Jesus illum sicut exterius, ita intus sanavit, unde præmonet ne iterum peccando gravius judicetur.\ft*\f* \v 15 Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum. \v 16 Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato.\f + \fr 5.16 \fr*\fk Quia hæc faciebat in sabbato. \fk*\ft Quasi solutor legis agens contra Deum qui requievit in sabbato, sex diebus primo operatus. Contra quod ait Jesus: Non sex diebus tantum ut putatis operatus est Deus, sed usque modo operatur, quia qui sex diebus condidit nova, a quibus requievit die septimo, postea operatur usque in finem gubernando, sustentando, renovando, propagando, ut permaneant condita. Et cum semper operatur Deus, constat sacramentum esse quod de requie sabbati legitur.\ft*\f* \v 17 Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.\f + \fr 5.17 \fr*\fk Jesus autem respondit. \fk*\ft Quasi dicat cæci in lege cur mihi invidetis, si hominem in sabbato sano, qui Deus cum Patre semper operor.\ft*\f* \v 18 Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis:\f + \fr 5.18 \fr*\fk Respondit itaque Jesus. \fk*\ft Quia commoti sunt de audita æqualitate ejus quem putant hominem purum cum Deo Patre, subdit se esse Filium æqualem Patri, ejusdem voluntatis, ejusdem potestatis, ejusdem operationis. In his autem disserendis hoc genere loquendi utitur, quo mentes parvulorum possit excitare, et si non implere, et quo mentes adultorum exerceantur et pascantur. Dicit enim de deitate Filii. Non potest a se facere, nisi quod videt Patrem facere, et demonstrat ei Pater, quæ omnia non secundum litteram ut in hominibus fieret accipienda sunt, sed mystice. Ille autem hæc secreta dicit, ut conturbentur, vel ut forte turbati medicum quærant. Propter nos etiam ut nobis scriberentur, quæ non bene intellecta in errorem, bene intellecta in veritatem ducerent.\ft*\f* \v 19 Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.\f + \fr 5.19 \fr*\fk Amen, amen dico vobis. \fk*\ft Agit hic de identitate sua cum Patre, et minoritate sua secundum hominem, et quid in his faciat, scilicet utramque resurrectionem, corporis scilicet et animæ. \ft*\fk Non potest filius. \fk*\ft Ita sum æqualis Patri, ut non ipse a me, sed ego sim ab eo. Non facit a se, nec potest a se, qui non est a se, sed ab eo facit et potest a quo est. \ft*\fk Hæc et Filius. \fk*\ft Videtur corpus omne facere quod animus, sed non similiter, cum animus imperet corpori; Pater vero et Filius eadem et similiter operantur, quia una natura, una substantia Patris et Filii, et una voluntas, et una potestas, et una operatio.\ft*\f* \v 20 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.\f + \fr 5.20 \fr*\fk Omnia demonstrat. \fk*\ft Demonstrare Patrem Filio est cuncta operari per Filium, ut æque habeantur in fide nostra, Pater et Filius. Et ne aliquo modo minus sentiatur de Filio, addit: \ft*\fk Et majora his demonstrabit ei, \fk*\ft hoc est, per eum majora faciet. Quæ? \ft*\fk Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat. \fk*\ft Majus est suscitare mortuos quam languidum sanare, unde agebatur. \ft*\fk Majora his. \fk*\ft Suscitat Pater animas per Filium, ut animæ vivant ex substantia Patris et Filii, et ei Filio homini facto in tempore demonstrabit majora, id est resurrectionem corporum, ut miremini eam fieri per Filium.\ft*\f* \v 21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.\f + \fr 5.21 \fr*\fk Sicut enim Pater suscitat. \fk*\ft Incipit ostendere quod Filius secundum quod æqualis est Patri, faciat, scilicet animas a morte resuscitat. Et est prima resurrectio a vitiis. In sequenti vero ostendit etiam resurrectionem mortuorum corporum secundum quod Filius hominis est et potestatem dedit ei, id est Filio. \ft*\fk Sic et Filius. \fk*\ft AUG. Quia Pater et Filius sunt eadem vita. Judicat autem et suscitat corpora, etc., usque ad hæc causa redditur, \ft*\fk quia Filius hominis est.\fk*\f* \v 22 Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio, \v 23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.\f + \fr 5.23 \fr*\fk Ut omnes honorificent. \fk*\ft Honorat Deum qui commendat Creatorem, omnipotentem, æternum. Honorat Patrem, qui credit eum habere Filium æqualem sibi. Honorat Filium, qui credit eum esse æqualem Patri. \ft*\fk Qui non honorificat. \fk*\ft AUG. Si enim minor crederetur Filius, Pater inhonoraretur, quod vel invidus nollet eum genuisse æqualem, vel infirmus non posset, et sic non esse Deus convinceretur, quia impotens.\ft*\f* \v 24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.\f + \fr 5.24 \fr*\fk Quia qui, \fk*\ft etc. Quia æqualis sum Patri et uno honore cum eo honorandus, ergo qui audit verbum meum, id est, qui credit me Filium, et credit eum Patrem, habet vitam æternam, quia hæc est vita æterna, ut post dicet, ut cognoscant te quem misi Jesum Christum esse unum verum Deum. \ft*\fk Audit et credit. \fk*\ft Cur ait: Audit verbum meum et credit, non mihi, sed ei qui me misit: quia verbum ejus est in me, imo ego sum verbum ejus. Qui ergo ei credit, credit verbo ejus, id est mihi. \ft*\fk Sed transiit. \fk*\ft Hic a morte infidelitatis ad vitam fidei et justitiæ, post a corruptione ad æternitatem. De prima autem resurrectione apertius subdit: \ft*\fk Amen, amen dico vobis, quia venit hora et nunc est, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.\f + \fr 5.25 \fr*\fk Quia venit. \fk*\ft Dixi quia Filius suscitat et vivificat, quod verum est, quia venit hora, etc., et ostensio Patris sui, hic enim de suscitatione animæ a peccatis agitur. \ft*\fk Vocem Filii. \fk*\ft Hoc solum justis convenit, qui sic audiunt de incarnatione ejus, ut credant quia Filius Dei est. \ft*\fk Sicut enim Pater. \fk*\ft AUG. Vita quæ est ipse Pater et Filius pertinet ad animam, non ad corpus, etc., usque ad vita et ipsa est vita corporis. \ft*\fk In semetipso. \fk*\ft Non aliunde, sed ipse est vita, sic et Filius in semetipso est vita. Sed differunt, quia Pater est vita non nascendo, Filius est vita ex Patre nascendo, unde ait: Dedit, non quod aliquando Filius fuerit sine vita, sed nascitur ex eo vita, dedit ergo, id est, vita genuit vitam.\ft*\f* \v 26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: \v 27 et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.\f + \fr 5.27 \fr*\fk Et potestatem. \fk*\ft Postquam dixit de resurrectione animæ, subdit de resurrectione carnis. Et potestatem quam habet Filius cum Patre in occulto, dedit Pater ei, quia Filius hominis est, in qua forma judicans bonis et malis videbitur. Visio enim formæ Dei solis mundis corde promittitur, unde: \ft*\fk Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt\fk*\ft Matth. 5.. AUG. Christus in eo quod est Filius Dei, etc., usque ad per verbum factum in carne Filium hominis fit corporum resurrectio.\ft*\f* \v 28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei:\f + \fr 5.28 \fr*\fk Quia veniet hora. \fk*\ft Sicut supra auctor de resurrectione mentis in vitam æternam, ita etiam hic est auctor de resurrectione carnis, aliter nemo crederet.\ft*\f* \v 29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. \v 30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.\f + \fr 5.30 \fr*\fk Non possum ego a meipso facere. \fk*\ft Dedit mihi potestatem judicii, non tamen possum a me, id est, qui non est a se, non facit a se, et ita qui culpat eum de opere sabbati, culpat Patrem. \ft*\fk Sicut autem. \fk*\ft Audio per unitatem substantiæ, id est, scio quia non est aliud audire, quam scire vel esse. Vel, ego Filius hominis nihil a me possum, sed sicut audio a Deo judico, et hoc judicium meum de quibuscunque est justum, ideo quia non quæro voluntatem meam, id est hominis, sed Patris, quæ est de salute hominum, qui ad hoc me misit, id est, incarnari fecit. \ft*\fk Non quæro. \fk*\ft Loquitur nunc secundum quod æqualis est Patri, ut probetur in eo vera deitas, nunc secundum quod minor, ut probetur vera humanitas.\ft*\f* \v 31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.\f + \fr 5.31 \fr*\fk Si ego testimonium. \fk*\ft Dico de identitate essentiæ suæ cum Patre, ex qua vivunt non corpora quæ non sentiunt, sed animæ rationales mediæ inter Deum et corpora: dicto etiam de minoritate humanitatis, in qua scilicet moritur, resurgit, suscitat corpora et judicat: supponit de testimoniis suis quæ non indiget habere ab homine, quia habet ab operibus quæ Pater dedit et ab ipso Patre. Habet tamen et ab hominibus, sed ut a lucernis, id est a Joanne et a Moyse, qui si non possunt conjungere animas Deo, possunt tamen confutare inimicos.\ft*\f* \v 32 Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. \v 33 Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati. \v 34 Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis.\f + \fr 5.34 \fr*\fk Sed hæc. \fk*\ft Sed tamen testimonium Joannis induco, ut per Joannem vos homines ad veritatem ipsam ducamini, et credentes salvi sitis.\ft*\f* \v 35 Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.\f + \fr 5.35 \fr*\fk Ille erat, \fk*\ft etc. Qui me exterius oculis hominum visibilem exhibuit, interius corda hominum ad me cognoscendum accendit. Etiam omnes prophetæ et apostoli sunt lucernæ: Christus verum lumen, \ft*\fk quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.\fk*\f* \v 36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me: \v 37 et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis:\f + \fr 5.37 \fr*\fk Neque vocem. \fk*\ft Et si in Sina vocem ejus audisse et speciem vidisse putetis.\ft*\f* \v 38 et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis. \v 39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me: \v 40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. \v 41 Claritatem ab hominibus non accipio.\f + \fr 5.41 \fr*\fk Claritatem. \fk*\ft Nec ideo hoc loquor, ut quæram gloriam meam, sed vobis errantibus condoleo, qui non habetis dilectionem Dei, et ad viam veritatis reducere volo.\ft*\f* \v 42 Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.\f + \fr 5.42 \fr*\fk Quia dilectionem. \fk*\ft Dilectio Dei non est in vobis, quia me non accipitis, id est non creditis, quia veni ut per me Pater glorificetur.\ft*\f* \v 43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.\f + \fr 5.43 \fr*\fk Si alius. \fk*\ft Antichristus, qui propriam gloriam quærit non Dei, id est in nomine suo veniet, hoc est quod Apostolus ait, ut credant mendacio, qui non crediderunt veritati.\ft*\f* \v 44 Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis? \v 45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. \v 46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. \v 47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis? \c 6 \p \v 1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis:\f + \fr 6.1 \fr*\fk Trans mare. \fk*\ft Tiberiadis et Capharnaum in eodem littore ex parte nostra, ultra in alio littore opposito, locus est ubi miraculum istud factum est. Nec proprie vocatur mare, sed quædam magna Jordanis refluxio.\ft*\f* \v 2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.\f + \fr 6.2 \fr*\fk Et sequebatur. \fk*\ft Viso hoc miraculo, gentium magna turba sequitur, quia sicut eos quos a corporis infirmitate sanabat, intus spiritus reintegrabat, sic ipsos a morbo incredulitatis sanabat.\ft*\f* \v 3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis. \v 4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum. \v 5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi?\f + \fr 6.5 \fr*\fk Cum sublevasset. \fk*\ft Exemplo suo nos admonet levare oculos cordis nostri, ut si forte eo ducente ad altitudinem actionis et scientiæ ascendere permittamur, turba sequentium carnalium cogitationum nos non perturbet, nec ab altitudine contemplationis dejiciat, sed eam spiritualibus escis, quantum capere possit, pascere curemus.\ft*\f* \v 6 Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus. \v 7 Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.\f + \fr 6.7 \fr*\fk Ducentorum. \fk*\ft Centenarius duplicatus significat perfectionem bonæ actionis et rationalis scientiæ, quæ erudiendis in fide non sufficiunt, nisi eis altitudo theologiæ addatur, quæ animas per bonam operationem purgatas, et per scientiam rerum creatarum illuminatas, ad consummatam spiritualium refectionum plenitudinem perducit.\ft*\f* \v 8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri: \v 9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos?\f + \fr 6.9 \fr*\fk Est puer unus. \fk*\ft Hic puer est Moyses legislator, cujus lex neminem ad perfectum perduxit. Unus, quia vanitatem Ecclesiæ futuram præfigurabat. Hic, id est, in Veteri Testamento quod quamvis Novo clarescente jam vilescit, adhuc tamen omnino non recessit. \ft*\fk Sed hæc, \fk*\ft etc. Quasi dicat: Legis littera, vel corporei sensus quid prosunt ad multitudinem in te creditorum, qui spiritualia alimenta sunt petituri, quæ omnem litteram omnemque corporeum sensum superant?\ft*\f* \v 10 Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.\f + \fr 6.10 \fr*\fk Facite homines. \fk*\ft Magister veritatis prius in simplicitate litteræ quasi in infimis locis, et in simplicitate visibilis creaturæ auditores erudivit, ut sic in altitudinem contemplationis erigantur.\ft*\f* \v 11 Accepit ergo Jesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant. \v 12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant. \v 13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant. \v 14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.\f + \fr 6.14 \fr*\fk Illi ergo homines cum vidissent quod, \fk*\ft etc. Illi nondum plena fide proficiebant, quare hunc Deum dicere nesciebant. Nos certiores illis dicimus: Hic est Verbum, sine quo non est propheta vel angelus.\ft*\f* \v 15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.\f + \fr 6.15 \fr*\fk Jesus ergo. \fk*\ft Qui volunt rapere et regem facere significant discipulos et alios credentes, qui volunt prævenire tempus regni ejus, putantes eum sic venisse, ut jam regnaret. Sed hoc tempore colligitur regnum, quod in fine erit manifestum, cum dicet: \ft*\fk Percipite regnum quod vobis paratum est. \fk*\ft Fugit ergo non timens teneri, qui postea eisdem colloquitur, sed signare volens quod altitudo ejus non potest intelligi. Fugit in montem, id est ascendit cœlos, solus sacerdos interpellans pro populo foris constituto, qui interim jactatur fluctibus, unde subdit: \ft*\fk Ut autem sero factum est. \fk*\ft Sero mundi est post ascensionem Christi in quo discipuli descendunt ad labores mundi, et regunt navem, id est Ecclesiam.\ft*\f* \v 16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare. \v 17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus. \v 18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. \v 19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.\f + \fr 6.19 \fr*\fk Timuerunt. \fk*\ft Quod discipuli qui omnium in Ecclesia futurorum figuram gerebant, viso Domino super fluctum maris ad se venientem timuerunt, et ut alius evangelista apertius dicit, phantasma crediderunt eum, mysterio non vacat, quia adhuc hodie multi in Ecclesia, cum audiunt sibi persuaderi ut præsentia bona et caduca pro æternis quæcunque habendis dimittant, timent et se deceptos credunt, quibus Dominus ait: \ft*\fk Nolite timere, ego sum.\fk*\f* \v 20 Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere. \v 21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant. \v 22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent:\f + \fr 6.22 \fr*\fk Altera die. \fk*\ft Insinuatum est turbæ hoc miraculum, quod super aquas Jesus ambulasset, quia non fuerit ibi nisi navis una, et in eam non intravit Jesus cum discipulis, unde ergo factus esset transitus, nisi super aquas ambulasset?\ft*\f* \v 23 aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino. \v 24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum. \v 25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti?\f + \fr 6.25 \fr*\fk Et cum invenissent. \fk*\ft Ecce præsens est eis quos fugerat, ne eum regem facerent. Cur ergo fugerat, nisi pro prædicto sacramento? Iterum præsens loquitur eis, ut quorum satiavit ventres, eorum satiet et mentes, dicens: \ft*\fk Amen, amen dico vobis, \fk*\ft docens eos quos doctores instituit, fugere laudem et terrenum imperium, sed tamen insistere prædicationi.\ft*\f* \v 26 Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.\f + \fr 6.26 \fr*\fk Amen, amen dico vobis. \fk*\ft Postquam de divinitate sua qua idem est cum Patre tractavit, et eodem honore honorandus, et de humanitate sua qua de morte liberat et suscitat grandi honore dignus, vult tractare de cibo vitæ, id est verbo Dei. Et hæc continuatio quantum ad sententiam. Ad litteram vero sic: Vos quæritis me, non propter me, sed propter panes qui pereunt. Ergo operamini, id est, quærite me propter me, non propter aliud. Ipse est enim cibus ille qui permanet in vitam æternam, ut post aperte dicet. Similiter quotidie quærunt multi Jesum, non propter Jesum, sed ut bene sit eis in tempore.\ft*\f* \v 27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.\f + \fr 6.27 \fr*\fk Signavit Deus. \fk*\ft Quasi proprio signo a cæteris discrevit, quia qui est Filius hominis, est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis, sed petite a me cibum spiritualem.\ft*\f* \v 28 Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei? \v 29 Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.\f + \fr 6.29 \fr*\fk Hoc est opus Dei. \fk*\ft Fides per dilectionem operans, est opus, quia si desit facultas, non quæritur nisi voluntas. Merito etiam fides quæ per dilectionem operatur, opus dicitur, quæ est initium et finis totius boni.\ft*\f* \v 30 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris? \v 31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare. \v 32 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.\f + \fr 6.32 \fr*\fk Dixit ergo. \fk*\ft Quod præferebant opus Moysi suo operi, ostendit illud esse minus, quia non fuit panis de cœlo, sed tantum figura illius et suum majus, qui est panis de cœlo qui dat vitam, et hic est cibus quem supra dixit permanere in vitam æternam.\ft*\f* \v 33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.\f + \fr 6.33 \fr*\fk Panis enim verus. \fk*\ft Angeli purum verbum solidum cibum comedunt: nos vero verbum, sed in lac versum, quia si non possumus comedere, possumus sugere. Nisi enim incarnaretur, a nobis non cognosceretur, a nobis non gustaretur.\ft*\f* \v 34 Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc.\f + \fr 6.34 \fr*\fk Domine, semper, \fk*\ft etc. Sicut mulier Samaritana audiens: \ft*\fk Qui biberit de hac aqua, non sitiet in æternum, \fk*\ft secundum corpus accepit, et tamen labore et indigentia carere volens, dixit: \ft*\fk Da mihi \fk*\fk hanc aquam, \fk*\ft sic isti quærunt panem qui eos reficiat, et nunquam deficiat, propter quod eum regem facere voluerunt. Sed Jesus ad se revocat, et quem panem dixit evidentius aperit, \ft*\fk Ego sum panis vitæ. \fk*\ft Potero dare vitam, quia sum panis vivificans, igne Spiritus sancti in clibano uteri virginalis coctus et formatus, et mundo ad pellendum famem ignorantiæ Dei donatus.\ft*\f* \v 35 Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam. \v 36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.\f + \fr 6.36 \fr*\fk Sed dixi vobis. \fk*\ft Quasi dicat: Non dixi de hoc pane, qui sciam vos esse satiandos, sed ad improperium vestræ infidelitatis, quia videtis et non creditis.\ft*\f* \v 37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras:\f + \fr 6.37 \fr*\fk Omne quod dat mihi Pater, \fk*\ft etc. Id est, quæcunque Pater trahit ad me, Pater dat Filio. Pater trahit ad Filium illos qui ideo credunt in Filium, quia credunt eum Patrem habere Deum. \ft*\fk Veniet. \fk*\ft Mihi unitur humilis humili, et ideo non foras ejicitur, quod est tantum superbi, qui nihil habet in bono interiori, neque hic neque in futuro.\ft*\f* \v 38 quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. \v 39 Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.\f + \fr 6.39 \fr*\fk Hæc est enim voluntas ejus qui misit me Patris, \fk*\ft etc. Non est voluntas Dei ut pereat unus de pusillis, de tumentibus perit, de pusillis nihil. \ft*\fk Non perdam, \fk*\ft etc. Id est, quia videt me et credit in me, qui sum vita sicut et Pater, et ideo modo habet vitam quæ non est ei sola, sed et resuscitabo eum.\ft*\f* \v 40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.\f + \fr 6.40 \fr*\fk Ut omnis, \fk*\ft etc. Supra dicebat: \ft*\fk Qui audit verbum meum et credit ei qui me misit; \fk*\ft hic dicitur: \ft*\fk Qui videt Filium et credit in eum. \fk*\ft Non dicit: Qui credit in Patrem, quia hoc est credere in Filium quod et in Patrem, quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic et Filius habet vitam in semetipso.\ft*\f* \v 41 Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,\f + \fr 6.41 \fr*\fk Murmurabant. \fk*\ft Nescientes hunc panem, nec Patrem ejus cœlestem, quia inflati de sua justitia in qua de viribus suis præsumunt, justitiam Dei quæ de cœlo venit, non esuriunt.\ft*\f* \v 42 et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi? \v 43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem:\f + \fr 6.43 \fr*\fk Nolite murmurare. \fk*\ft Quasi non sim panis qui de cœlo descendi, quia vere sum, sed nemo potest venire ad me nisi a Patre tractus, et ideo vos non creditis me esse Patrem, quia non estis tracti a Patre.\ft*\f* \v 44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.\f + \fr 6.44 \fr*\fk Nisi Pater. \fk*\ft AUG. Illum Pater trahit ad Filium, qui ideo credit in Filium, quia cogitat, etc., usque ad in quo commendatur magna gratia. \ft*\fk Et ego resuscitabo, \fk*\ft etc. Ego æqualis Patri faciam eum videre quod credit, manducare quod esurit, habere quod amavit et desideravit, quod non potest esse in præsenti, ubi tantum trahitur.\ft*\f* \v 45 Est scriptum in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.\f + \fr 6.45 \fr*\fk Est scriptum. \fk*\ft Vere nemo venit ad me nisi Pater docuerit, quia ita testantur prophetiæ. Omnes homines regni illius, id est Christianæ fidei, \ft*\fk erunt docibiles Dei, \fk*\ft quia etsi homines foris loquuntur, tamen Deus solus intus sensum aperit, intus instruit veritatis cognitione et amore, ita quicunque audit et discit a Patre, venit ad me. \ft*\fk In prophetis. \fk*\ft Prophetis, dicit pluraliter, quia omnes prophetæ uno et eodem spiritu repleti, licet diversa prophetarant, tamen ad idem tendebant.\ft*\f* \v 46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.\f + \fr 6.46 \fr*\fk Non quia Patrem, \fk*\ft etc. Id est ego novi Patrem, quia ab illo sum, et ideo credite, quia qui credit in me habet vitam æternam. Potuit dicere, habet me, sed revelat quod ipse sit vita æterna, quia verbum est vita hominum quod et carni suæ quam susceperat, cui intervenit mors ut mortem tolleret, dat vitam in resurrectione, et aliis credentibus in se.\ft*\f* \v 47 Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam æternam. \v 48 Ego sum panis vitæ.\f + \fr 6.48 \fr*\fk Ego sum panis vitæ. Patres vestri, \fk*\ft etc. Manna de quo superbitis, patribus murmuratoribus quorum estis filii, murmurando non fuit panis vitæ, quia non intellexerunt in eo spiritualem cibum, sic et vos qui me auditis, non spiritualiter intelligitis. Vixit autem Moyses et alii electi de manna, quia spiritualiter manducaverunt. Sic et qui modo verba mea spiritualiter accipiunt. \ft*\fk Ego sum panis vitæ. \fk*\ft Ecce sacramentum verbis tegit, ut Judæi et etiam aliqui discipuli non credentes verbis illius magis scandalizentur, et humiles apostoli humiliter credentes probentur; unde Petrus: \ft*\fk Verba vitæ æternæ habes.\fk*\f* \v 49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. \v 50 Hic est panis de cælo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. \v 51 Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. \v 52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.\f + \fr 6.52 \fr*\fk Et panis, \fk*\ft etc. Quomodo sit panis determinat non solum secundum verbum quo vivunt omnia, sed etiam secundum carnem assumptam pro mundi vita. Humana enim caro quæ erat peccato obnoxia, et ideo mortua, carni ejus mundæ unita, incorporata, unum cum illo effecta, vivit de spiritu ejus, sicut vivit corpus de suo spiritu: qui vero non est de corpore Christi, non vivit de spiritu Christi. Quia autem Judæi non erant hujus unitatis, litigabant, nec talibus exponitur quomodo Dominus carnem suam det ad manducandum, sed audivit, unde magis moveantur.\ft*\f* \v 53 Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? \v 54 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.\f + \fr 6.54 \fr*\fk Nisi manducaveritis carnem, \fk*\ft etc. AUG. Hunc cibum et potum societatem vult intelligere, etc., usque ad ut ex multis granis unus panis sit, et ex multis acinis vinum confluit.\ft*\f* \v 55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.\f + \fr 6.55 \fr*\fk Qui manducat. \fk*\ft Exponunt quidam sancti de comestione altaris, et bene dicunt, sed quærunt quomodo fiat in vitam æternam, cum quidam ad mortem, ut dicit Apostolus. Si quis comedit in altari cum hac comestione de qua agit hic, scilicet cum fide operante et dilectione, hic comedit in vitam æternam. Si quis vero aliter, in mortem.\ft*\f* \v 56 Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus;\f + \fr 6.56 \fr*\fk Caro enim. \fk*\ft Vere vivet anima et corpus ex hoc cibo, quia \ft*\fk caro mea vere est cibus. \fk*\ft Qui solus facit immortales, ut neque esurient neque sitient, alius cibus hoc non præstat, etiam si in eo hoc appetatur.\ft*\f* \v 57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.\f + \fr 6.57 \fr*\fk Qui manducat. \fk*\ft Jam exponit quomodo fiat quod dixit, et quid sit manducare carnem, et bibere sanguinem, hoc est manere in Christo, et Christum habere in se manentem. Qui vero non manet in Christo, et in quo non manet Christus, non manducat spiritualiter, et sic sacramentum sibi sumit in judicium corporaliter.\ft*\f* \v 58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.\f + \fr 6.58 \fr*\fk Sicut misit me. \fk*\ft Me æqualem sibi misit, id est, hominem fecit, et inde est ut ad eum referam vitam meam quasi ad majorem. \ft*\fk Et ipse vivet. \fk*\ft Ut vivam ex Patre, mea exinanitio facit: ut homo vivat ex me, participatio facit quæ me manducat.\ft*\f* \v 59 Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.\f + \fr 6.59 \fr*\fk Hic est panis. \fk*\ft Et ita constat quod hic est vere panis de cœlo, non manna, quia illud manducantes patres vobis similes mortui sunt in æternum: hunc panem homo qui vitam non habebat manducans, vivet in æternum. Supra dixerat, \ft*\fk Ego sum panis qui de cœlo descendi. \fk*\ft Hic dicit: Hic, id est Filius hominis, ad esum cujus carnis invito, est ille \ft*\fk panis qui de cœlo descendit: \fk*\ft ergo idem est Filius hominis et Filius Dei.\ft*\f* \v 60 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum. \v 61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?\f + \fr 6.61 \fr*\fk Multi ergo. \fk*\ft Multi carnaliter sapientes, quasi particulatim carnem qua indutus erat se eis distributurum promitteret, contra naturam esse putant, ut cibum hominum humanam carnem daret. \ft*\fk Durus est, \fk*\ft etc. AUG. Sic oportebat dici ut ab hominibus non intelligeretur, sed secretum Dei verbis tegeretur: secretum Dei intentos debet facere, non adversos.\ft*\f* \v 62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat? \v 63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?\f + \fr 6.63 \fr*\fk Si ergo, \fk*\ft etc. Suspenditur oratio, Quasi dicat: Tunc intelligetis quod non eodem modo quo putatis erogo corpus, et quod hæc gratia morsibus non consumitur, sed spirituali gratia me illis dando, ipsos in corpus meum converto; hinc plane solvit quod ipsos moverat; putabant enim quod corpus distribueret, ille dicit in cœlum se ascensurum utique integrum. Quid ergo tenendum sit, aperte subdit:\ft*\f* \v 64 Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.\f + \fr 6.64 \fr*\fk Spiritus est qui vivificat. \fk*\ft Caro, sicut intelligitis; sicut quæ in macello emitur, sicut alius cibus non prodest, ipsa tamen vas spiritus, qui in ea salutem operatur multum prodest, sicut sola scientia inflat, ipsa tamen non est mala, sed per charitatem ædificat. \ft*\fk Verba quæ ego, \fk*\ft etc. Quibus dixi manducandum me esse, manere in me et me in ipso. Ut autem aliquis maneat in Christo ut membrum, et Christus in ipso ut in templo, unitas facit. Unitas autem ex charitate est, charitas autem ex spiritu, ergo spiritus qui vivificat compaginata membra non separat.\ft*\f* \v 65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.\f + \fr 6.65 \fr*\fk Sed sunt quidam, \fk*\ft etc. Propheta. Nisi credideritis, non intelligetis: per fidem copulamur, per intellectum vivificamur. \ft*\fk Et quis traditurus. \fk*\ft Quia Judas inter scandalizatos recedit, sed manet ad insidiandum, quem nec silet, nec aperte ostendit, ut omnes timeant dum unus perit.\ft*\f* \v 66 Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.\f + \fr 6.66 \fr*\fk Quia nemo potest, \fk*\ft etc. Causam quare quidam non credant subdit: Quia non est a Deo datum; fides enim non est hominibus a se, quasi propria, sed a Deo quasi gratia.\ft*\f* \v 67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant.\f + \fr 6.67 \fr*\fk Ex hoc, \fk*\ft etc. Nota esse caute loquendum, sed si tamen ex verbis tuis aliquis scandalizabitur, habet consolationem in eo, ex cujus dicto multi scandalizati sunt, qui hoc fecit ut tibi esset exemplum.\ft*\f* \v 68 Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire? \v 69 Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes: \v 70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei. \v 71 Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?\f + \fr 6.71 \fr*\fk Nonne ego vos, \fk*\ft etc. Duodecim numerus sacratus est qui permanet, etsi Judas inde perit. Elegit undecim ad permanendum, elegit Judam ut per eum divinæ dispensatio misericordiæ in salutem mundi impleretur, utens malo ad bonum, ut mali utuntur bonis Dei ad malum.\ft*\f* \v 72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim. \c 7 \p \v 1 Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam: non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.\f + \fr 7.1 \fr*\fk Post hæc autem. \fk*\ft Dominus in carne manens frequenter in Galilæam ambulabat, ut eum imitari volentes, de vitiis ad virtutes transmigrare discant: quod illa figurabat. Vel ut illius temporis sancti de Judæa ad gentes verbi Dei transitum exspectarent.\ft*\f* \v 2 Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia.\f + \fr 7.2 \fr*\fk Dies festus. \fk*\ft Non quod unus, sunt enim septem, sed more eorum quotquot sunt, quasi unus dicuntur propter unam festivitatem scenopegia festivitas tabernaculorum, quia mense septimo Judæi habitabant in tabernaculis: in memoriam illorum in quibus patres eorum habitaverunt in deserto.\ft*\f* \v 3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.\f + \fr 7.3 \fr*\fk Ut et discipuli. \fk*\ft Opera quæ veri discipuli sciebant, laudibus divinis et non populari favore efferenda.\ft*\f* \v 4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo.\f + \fr 7.4 \fr*\fk Nemo. \fk*\ft Gloriæ ejus consulunt. Quasi: Mira facis, scilicet in abscondito, sed innotescere, ut ab omnibus lauderis.\ft*\f* \v 5 Neque enim fratres ejus credebant in eum. \v 6 Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum.\f + \fr 7.6 \fr*\fk Tempus. \fk*\ft Ideo non est nunc tempus meum, sed vestrum, quia non sum amator mundi ut vos, sed accusator, et ideo non audit vos mundus suos falsos testes, qui dicitis bona mala et mala bona.\ft*\f* \v 7 Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. \v 8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est.\f + \fr 7.8 \fr*\fk Ego enim non ascendo. \fk*\ft AUG. Quidam dicunt hoc ad passionem pertinere, quia non in festivitate scenopegiæ, sed in paschali qua agnus occidi solet, crucem ascendit.\ft*\f* \v 9 Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa. \v 10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.\f + \fr 7.10 \fr*\fk Non manifeste, \fk*\ft etc. Typice: Christus occultus ascendit in festivitatem, quia in omnibus illis figuralibus latuit qui modo est manifestus nobis. Et quod latuit, exemplum est vitandi malos: quod palam loquitur et non tenetur ab his qui quærebant, potestatis est.\ft*\f* \v 11 Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille? \v 12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas. \v 13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum. \v 14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat. \v 15 Et mirabantur Judæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? \v 16 Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.\f + \fr 7.16 \fr*\fk Respondit eis: Mea doctrina, \fk*\ft hominis, \ft*\fk non est mea, \fk*\ft sed Dei. Vel quia non est verbum nullius, sed alicujus doctrina ejus, id est ipse verbum, doctrina ejus non est sua, sed ejus a quo est: quod est - Ego non sum a meipso. Et quia hoc profundum vidit non omnes intellecturos, dedit consilium: Si vis intelligere, crede. Hoc est: Si quis credit me Filium Dei, cognoscet de doctrina, id est, intelliget quod doctrina mea non est mea.\ft*\f* \v 17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. \v 18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.\f + \fr 7.18 \fr*\fk Qui a semetipso. \fk*\ft Antichristus non est verax, et injustitia in illo est, quia quærit gloriam suam, non Dei, a quo non est missus, sed venire permissus. \ft*\fk Qui autem, \fk*\ft etc. Id est, ego qui licet æqualis Patri, tamen in servi forma quæro gloriam Patris, non meam, in hoc exemplum humilitatis tribuit, ut omnia bona Deo tribuamus.\ft*\f* \v 19 Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?\f + \fr 7.19 \fr*\fk Nonne Moyses, \fk*\ft etc. Ego ex Deo loquor et gloriam ejus quæro, verax, justus: sed vos qui gloriamini in lege, contra legem quæ vetat occidere, quæritis me interficere.\ft*\f* \v 20 Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quæret interficere?\f + \fr 7.20 \fr*\fk Dæmonium. \fk*\ft Quærunt occidere et, quod pejus est, dicunt eum dæmonium habere, qui dæmonia pellit.\ft*\f* \v 21 Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini:\f + \fr 7.21 \fr*\fk Unum opus feci. \fk*\ft De uno miramini, quid si omnia videretis? Unum opus fuit, quod totum hominem sanavit in sabbato, unde turbati sunt stulti observatores sabbati, sed convincit eos Moyses, jubens circumcidere octava die, quod aliquando occurrit in sabbato fieri. Et hoc est: Propterea ne quis turbetur, si salus semper fit etiam in sabbato. Et sciant omnes semper debere fieri quæ salutis sunt.\ft*\f* \v 22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.\f + \fr 7.22 \fr*\fk Circumcisionem. \fk*\ft ALC. Propter tres causas data fuit circumcisio. Primo, etc., usque ad et cor a cupiditatibus spoliatur.\ft*\f* \v 23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?\f + \fr 7.23 \fr*\fk Si circumcisionem, \fk*\ft etc. Quasi vos qui in lege gloriamini contra legem quæ me nuntiat, de morte mea tractatis, sed non est contra legem, quod totum hominem sanum feci in sabbato ego Dominus sabbati. Custodia enim sabbati sicut cætera omnia propter salutem hominis sunt, sicut vos ipsi circumcidentes in sabbato, (quia ad salutem pertinet) non solvere vos sabbatum creditis.\ft*\f* \v 24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.\f + \fr 7.24 \fr*\fk Nolite judicare, \fk*\ft etc. Non debetis mihi irasci de salvatione hominis in sabbato, sicut non irascemini de circumcisione in sabbato, quia non est judicandum secundum faciem, id est actionem personarum, ut quod licuit Moysi, mihi non liceat, sed justum judicium, id est, secundum veritatem rerum: qua cognita, nec me nec Moysen damnabitis, nec me contrarium illi dicetis. In quo illos arguit, nos instruit, ne in judicandis causis personas accipiamus, non quod pro diversitate graduum diversimode personas non honoremus.\ft*\f* \v 25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere?\f + \fr 7.25 \fr*\fk Dicebant ergo. \fk*\ft Quia etsi occultus ad festum ascendit, palam loquitur, et apparet potestas quæ putabatur timiditas. Mirantur aliqui, quia potentia non tenetur cujus mors tantopere quærebatur, et nondum plene intelligentes ejus esse potentiam, putant esse scientiam principum, quia cognoverunt eum esse Christum, unde sibi ipsis objiciunt non esse hunc Christum, cum nemo sciat unde sit Christus, quia etsi per prophetas dicitur locus nativitatis et hujusmodi, tamen æterna nativitas ejus ex Patre nascitur, unde Propheta: \ft*\fk Generationem ejus quis enarrabit\fk*\ft Isa. 53. Unde Christus ad utrumque respondet, et de infirmitate, et de majestate.\ft*\f* \v 26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? \v 27 Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. \v 28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.\f + \fr 7.28 \fr*\fk Et me scitis. \fk*\ft Id est, effigiem vultus mei, \ft*\fk et unde sim\fk*\ft nativitatem et parentes, quod est: secundum carnem me noscitis, sed non secundum Divinitatem, quia \ft*\fk a me ipso non veni. \fk*\ft Nesciebant eum Dei Filium esse, nec a Patre missum: nesciebant etiam Deum Patrem qui verus est genitor ipsius veritatis. Sed unde possunt scire, subdit: \ft*\fk Ego scio. \fk*\ft Ergo a me quærite, in me credite, quia \ft*\fk nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare\fk*\ft Marc. 11..\ft*\f* \v 29 Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit.\f + \fr 7.29 \fr*\fk Sed scio eum. \fk*\ft Ideo scio eum, \ft*\fk quia ab ipso sum ipse, \fk*\ft etc. Breviter utrumque complectatur, \ft*\fk ab ipso sum, \fk*\ft quia Filius de Patre, Pater non de alio, et in carne me videtis, quia ipse me misit. In quo ei magna generantis auctoritas et sibi communis cum hominibus natura.\ft*\f* \v 30 Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.\f + \fr 7.30 \fr*\fk Hora ejus. \fk*\ft Non quod necessitas sit facti, sed opportunitas voluntatis. Voluit enim opportuno tempore nasci, præmissa longa serie præconum. Similiter prædicator Evangelii voluit opportuno tempore mori.\ft*\f* \v 31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit? \v 32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.\f + \fr 7.32 \fr*\fk Audierunt Pharisæi. \fk*\ft Principes insani, audito murmure quo Christus a turba glorificabatur, quærunt occidere, quem tamen nondum volentem apprehendere non potuerunt, sed docentem audierunt.\ft*\f* \v 33 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit.\f + \fr 7.33 \fr*\fk Adhuc modicum tempus. \fk*\ft Quasi dicat: Quod modo vultis, post facturi estis, sed non modo, quia adhuc modicum tempus vobiscum sum, quo dispensationem meam implere debeo, et tunc vado ad eum qui me misit, tunc pati debeo. Et qui modo non vultis audire præsentem et miracula facientem, quæretis me post resurrectionem et assensionem cum tanta miracula fient per apostolos mea virtute, et cum tanta credet multitudo. Tunc enim compuncti de tanto scelere mortis Christi dixerunt Petro: \ft*\fk Quid faciemus? Vobiscum sum et vado. \fk*\ft Non ait ero, sed sum, quia et si secundum quod homo mutat loca, secundum quod Deus non mutat, cum ubique sit. Unde alibi: \ft*\fk Filius \fk*\fk hominis qui est in cœlo, \fk*\ft quasi dicit, loquens in terra.\ft*\f* \v 34 Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire.\f + \fr 7.34 \fr*\fk Non potestis venire. \fk*\ft Non ait poteritis, sed potestis. Tales enim tunc erant qui non possent, sicut et alibi dicit Petro: \ft*\fk Non potes me sequi modo, sequeris autem postea\fk*\ft Joan. 13., sic nec de istis datur desperatio.\ft*\f* \v 35 Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?\f + \fr 7.35 \fr*\fk Ad semetipsos, \fk*\ft etc. Unde Domino dicere nescierunt, et tamen illud quod futurum erat nescientes pronuntiaverunt. Quod etsi non præsentia per apostolos, tamen iturus est ad gentes credituras.\ft*\f* \v 36 quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?\f + \fr 7.36 \fr*\fk Quis est hic? \fk*\ft Cum ignorantes prophetassent veritatem, replicantes eamdem quæstionem, ostendunt se prophetasse ex ignorantia, ut potius ignorasse videantur quam prophetasse.\ft*\f* \v 37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.\f + \fr 7.37 \fr*\fk In novissimo autem. \fk*\ft Post dissensiones Judæorum de Jesu, et post verba quæ dixit, quibus alii conderentur, alii docerentur, in ultimo die scenopegiæ vocat non solum loquendo, sed et clamando, ut qui sitit veniat ad eum. \ft*\fk Si quis sitit. \fk*\ft Bibat spiritum, ut post exponit, \ft*\fk et cum biberit, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. \fk*\ft Venter est conscientia cordis, quæ bibito spiritu purgata vivit, et habet fontem. Et ipsa est fons vel fluvius, qui manat benevolentia, dum proximo vult consulere, qui bona sua putat sibi soli sufficere, non fuit ille fons. HIER. Audacter et tota libertate pronuntio, ex eo tempore, etc., usque ad quamobrem cum duceretur Jesus ad passionem negant, et Christum se nescire jurant.\ft*\f* \v 38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. \v 39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.\f + \fr 7.39 \fr*\fk Nondum enim, \fk*\ft etc. Et si prophetæ acceperunt eumdem spiritum: et Joannes et alii ante resurrectionem Christi; tamen erat alius modus donationis futurus apertior et plenior: post resurrectionem enim, quando primum apparuit apostolis, insufflavit in faciem eorum, qui flatu primo homini animam indidit, et de limo erexit. Significans ergo se esse eumdem, insufflavit spiritum apostolis, ut de luto exsurgerent. Deinde post ascensionem plenius Spiritum misit in igneis linguis, ut omnes gentes docerent, sicut illi tunc omnibus linguis: sic nunc unitas Ecclesiæ loquitur omnibus linguis, a qua unitate præcisus non habet spiritum. \ft*\fk Quia Jesus nondum erat glorificatus, \fk*\ft etc. \ft*\fk Ex illa ergo turba, \fk*\ft etc. Postquam autem baptizantur Spiritu sancto, et effunditur gratia Spiritus sancti in eis; tunc libere loquuntur ad principes Judæorum: \ft*\fk Oportet obedire magis Deo quam hominibus\fk*\ft Act. 5.: mortuos suscitant, inter flagella lætantur, sanguinem fundunt, et aliis suppliciis coronantur. Nondum ergo erat Spiritus in apostolis, nec de ventre eorum fluebant gratiæ spirituales: quia nondum fuerat Dominus glorificatus.\ft*\f* \v 40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta. \v 41 Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus? \v 42 nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? \v 43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum. \v 44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus. \v 45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum?\f + \fr 7.45 \fr*\fk Venerunt ergo. \fk*\ft Missi ad capiendum eum redierunt immunes a crimine, pleni admiratione divinæ doctrinæ testes.\ft*\f* \v 46 Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. \v 47 Responderunt ergo eis pharisæi: Numquid et vos seducti estis?\f + \fr 7.47 \fr*\fk Nunquid et vos, \fk*\ft etc. Laudabiliter seducti erant qui dimisso malo infidelitatis transierant ad fidem.\ft*\f* \v 48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis?\f + \fr 7.48 \fr*\fk Nunquid ex principibus aliquis, \fk*\ft etc. Qui docent legem contemnunt eum qui misit legem, sed qui non noverant legem, credunt in eum qui dedit legem, ut impleatur quod dicitur: \ft*\fk Ut non videntes videant, et videntes cæci fiant\fk*\ft Joan. 9..\ft*\f* \v 49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt. \v 50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis: \v 51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?\f + \fr 7.51 \fr*\fk Nunquid lex. \fk*\ft Quia illi perversi volebant prius esse damnatores quam cognitores, iste vero putabat quod si patienter eum præsentem audirent, forsan essent similes ministris qui maluerunt credere quam tenere. Auctoritate ergo legis vult eos inducere, ut eum prius velint audire.\ft*\f* \v 52 Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.\f + \fr 7.52 \fr*\fk Et tu Galilæus es, \fk*\ft etc. \ft*\fk Et reversi sunt, \fk*\ft etc. Galilæus dicebatur Jesus, quoniam de Nazareth erant parentes ejus.\ft*\f* \v 53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam. \c 8 \p \v 1 Jesus autem perrexit in montem Oliveti:\f + \fr 8.1 \fr*\fk Jesus autem. \fk*\ft Quia mos ei erat die docere in templo, vespere reverti in Bethaniam, quæ est in monte Oliveti. Mystice: Signat altitudinem misericordiæ, unde nobis chrisma, id est unctio. Mane redit ad templum. Mane est ortus novæ lucis post tenebras legis, quo fidelibus, id est, in templo ejus misericordiam venit pandere et dare. Sessio est humilitas Incarnationis, qua miseretur et docet, unde libentius populus venit ad eum, sed inimici Pharisæi de justitia tentant, an contra eam dicat. Sciebant mansuetum et misericordiæ prædicatorem, unde placebat populo, unde putabant dicturum dimittendam esse adulteram, et in hoc diceretur hostis legis contrarius Moysi et Deo auctori et cum adultera reus mortis. Quod si secundum legem diceret lapidandam, deriderent, quasi non haberet mansuetudinem quam prædicabat pro qua amabatur. Ipse autem neutra capitur calumnia, sed servata mansuetudine respondet quod est veræ justitiæ: \ft*\fk Qui sine peccato est, primus in illam lapidem mittat. \fk*\ft Non autem statim judicat, sed inclinans se digito scribit in terram.\ft*\f* \v 2 et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. \v 3 Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio,\f + \fr 8.3 \fr*\fk Adducunt. \fk*\ft Mystice: Mulier in adulterio deprehensa signat Synagogam, quæ adulteravit legem Moysi, sequendo traditiones patrum. Vel quæ dimissa lege Moysi, jam sequitur fidem Christi, unde Judæus jam quasi adulteram accusat. Vel signat Ecclesiam, quæ relinquens Deum, fornicata erat cum dæmonibus, quam Judæus accusat, quod ad Christum accedat, et quasi novum idololatriæ genus reputata est.\ft*\f* \v 4 et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio. \v 5 In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? \v 6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.\f + \fr 8.6 \fr*\fk Jesus autem inclinans se deorsum. \fk*\ft Quid scriberet in terra, sive verba illorum, sive quid aliud, non est diffinitum, secundum quod se inclinat, et digito scribit. Docet tamen ut antequam judicium fiat, nos debere inclinare, id est, condescendere in judicio aut faciendo uti discretione.\ft*\f* \v 7 Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. \v 8 Et iterum se inclinans, scribebat in terra.\f + \fr 8.8 \fr*\fk Et iterum se inclinans. \fk*\ft Data sententia justitiæ qua illi conscii malorum, percussi sunt, iterum scribit in terram ex more, vultum alio vertens: ut illis sit liberum exire, quos prævidebat citius exituros quam plura interrogaturos. Docet autem nos sicut et ante correctionem alterius, ita et post nos ipsos humiliter investigare, ne idem vel aliud simile in nobis sit.\ft*\f* \v 9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. \v 10 Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit? \v 11 Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare.\f + \fr 8.11 \fr*\fk Nec ego te condemnabo. \fk*\ft Sed quia poterat timere ne iste qui sine peccato est eam puniret, dicit ei, ut misericors præterita peccata dimittens: \ft*\fk Nec ego te condemnabo, \fk*\ft ut justus ne amplius peccet interdicens.\ft*\f* \v 12 Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.\f + \fr 8.12 \fr*\fk Iterum ergo. \fk*\ft Repulsis tentatoribus, sanata culpa mulieris, apertius subdit quid possit ex Divinitate, ne ambigant de eo homine an possit peccata dimittere. \ft*\fk Ego sum lux mundi. \fk*\ft Quæ nube carnis tegitur, et sic toleranda hominibus efficitur, unde et peccata possum dimittere et etiam hominem illuminare.\ft*\f* \v 13 Dixerunt ergo ei pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum.\f + \fr 8.13 \fr*\fk Testimonium. \fk*\ft Putant non credendum ei. Quasi: Solus de se testatur obliti præmissarum lucernarum, et ipsius Joannis Baptistæ, qui de eo evidenter ostendit.\ft*\f* \v 14 Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.\f + \fr 8.14 \fr*\fk Verum est testimonium. \fk*\ft Meum testimonium ideo verum est habendum, quia scio unde venio, hoc est, quia testimonio Patris confirmatur. veni missus a Patre, non tamen eum deserens, et impleto ministerio ad Patrem redeo, nec tamen mundum relinquo.\ft*\f* \v 15 Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam;\f + \fr 8.15 \fr*\fk Vos secundum carnem judicatis. \fk*\ft Quia illud nescitis, ideo vos secundum carnem judicatis, hoc est, hominem putatis, cui in laude sua credendum non sit, et etiam damnatis. \ft*\fk Ego non judico quemquam. \fk*\ft Ego non judico, quasi, secundum carnem, ut nos, vel penitus non judico hoc primo adventu, sed salvo, sed quia secundo adventu judicabit, subdit hoc: \ft*\fk Et si judico ego, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 16 et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater.\f + \fr 8.16 \fr*\fk Quia solus\fk*\ft AUG. Ideo verum, quia non solus, sed ego et Pater. Ecce ergo duo in personis, licet unum in substantia; quod est: Ideo verum est judicium meum, quia verus Dei Filius sum, unde probatur quod Filius, quia non solus, sed Pater mecum.\ft*\f* \v 17 Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.\f + \fr 8.17 \fr*\fk Et in lege vestra scriptum est. \fk*\ft ID. Dicto de judicio quod suum et Patris testimonium verum sit, probat ab auctoritate legis. Dicitur enim, etc., usque ad ut accusata Susanna habuit.\ft*\f* \v 18 Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater. \v 19 Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.\f + \fr 8.19 \fr*\fk Dicebant ergo ei. \fk*\ft Secundum carnem judicantes, Patrem Christi carnaliter acceperunt; sed erat homo in aperto, Verbum Patris in occulto. \ft*\fk Ubi est Pater tuus. \fk*\ft Quasi dicant: Te videmus sed non Patrem tecum. Quibus econtra dicitur: Sed nec me scitis, quia si hominem quem videtis, non quod in occulto sum scitis, et ideo nec Patrem scitis. Sed si me sciretis, quod est prius, me cognoscite, et sic Patrem sciretis, quia unum sumus. \ft*\fk Forsitan et Patrem, \fk*\ft etc. Non dubitat, sed dubitantes quasi irridet et increpat; ut et dominus servo, forsitan Dominus tuus sum.\ft*\f* \v 20 Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.\f + \fr 8.20 \fr*\fk Hæc verba, \fk*\ft etc. Gazæ divitiæ, Phylaxe servare. Typice: Gazophylacium est mysteria Scripturarum, quæ sunt in templo, id est in Christo. Hæc secreta post resurrectionem aperuit apostolis, sed in his modo loquitur per parabolas non intelligentibus Judæis. \ft*\fk Et nemo apprehendit eum. \fk*\ft Id est, loquentem de Deitate.\ft*\f* \v 21 Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.\f + \fr 8.21 \fr*\fk Ego vado. \fk*\ft Quasi sponte, et ideo frustra laboratis. Vadit illo unde venerat, et unde non discesserat. \ft*\fk Quæretis, \fk*\ft ideo persequentes assumptum in cœlis non ut amici habere cupientes. Unde eis pœnam prædicit: \ft*\fk In peccato vestro moriemini.\fk*\f* \v 22 Dicebant ergo Judæi: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire?\f + \fr 8.22 \fr*\fk Nunquid interficiet semetipsum? \fk*\ft Stulta verba quasi si de morte diceret, non possent eum sequi ad mortem. Dicebat ergo non de morte, sed de gloria ad quam ibat per mortem, unde illis carnalibus subdit:\ft*\f* \v 23 Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.\f + \fr 8.23 \fr*\fk Vos deorsum estis. \fk*\ft Et ideo terram sapitis, sicut serpens terram comeditis.\ft*\f* \v 24 Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.\f + \fr 8.24 \fr*\fk Dixi ergo vobis. \fk*\ft Hic exponit quid sit esse de mundo, id est, esse peccatores infideles terrena sapientes, unde hoc eis exponit. \ft*\fk Si enim. \fk*\ft Sed econtrario spem dat credituris. \ft*\fk Credideritis. \fk*\ft Credideritis dicit, non perceperitis, quia nemo nunc capit immutabilem essentiam. \ft*\fk Ego sum, moriemini, \fk*\ft etc. Non dicit quid, vel Christus, vel Filius Dei, vel aliud hujusmodi, sed ad istos utitur verbo æternæ essentiæ, sicut olim ad Moysen quem mittebat ad liberandum Isræl. Quasi dicat: Qui misi Moysen ad liberandum filios Isræl, ego per meipsum veni liberare perditos. Cætera vero omnia quæ mittuntur, non vere sunt.\ft*\f* \v 25 Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus: Principium, qui et loquor vobis.\f + \fr 8.25 \fr*\fk Principium. \fk*\ft AUG. Credite me principium, etc., usque ad ipse manus dextera, fortitudo, sapientia, et Verbum est Patris. ID. Ecce quid est esse, quia principium in se manet, innovat omnia, et mutari non potest. \ft*\fk Loquor vobis. \fk*\ft Et habeo vobis multa loqui, docendo, si credideritis, accusando si non credideritis, et qui modo non judico, sed salvo, habeo post judicare. Habeo dico, sed totum ex Patre qui verax est ex se, ex quo ego sum veritas quam genuit ex se, et ideo vera dico, et judico. Ecce quomodo dat gloriam Patri cui æqualis est, ut doceat nos minores dare gloriam Deo.\ft*\f* \v 26 Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo. \v 27 Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum.\f + \fr 8.27 \fr*\fk Et non cognoverunt. \fk*\ft Cum dicit, \ft*\fk qui misit me, verax est, \fk*\ft non intellexerunt quod de Patre diceret, quia adhuc habebant clausos oculos, et ideo subdit eis: \ft*\fk Cum exaltaveritis Filium, \fk*\ft etc., ubi ostendit aliquos ibi esse, qui post passionem suam essent credituri et cognituri quis ipse esset.\ft*\f* \v 28 Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor: \v 29 et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.\f + \fr 8.29 \fr*\fk Quia ego sum. \fk*\ft Esse est immutabile divinæ substantiæ. Sed ne ipse qui loquitur, intelligeretur esse Pater, subdit: \ft*\fk Et a meipso facio nihil; \fk*\ft quia a meipso non sum, sed a Patre. \ft*\fk Quia ego, \fk*\ft etc. Semper ipsa æqualitas est. Semper non ex quodam initio et deinceps, sed sine initio et fine. Dei enim generatio non habet initium temporis, quia per Unigenitum facta sunt tempora.\ft*\f* \v 30 Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.\f + \fr 8.30 \fr*\fk Multi crediderunt in eum. \fk*\ft Fides est credere quod non vides, veritas est videre quod credidisti. Non cognoscimus ut credamus, sed credimus ut cognoscamus: ideo Christus homo in terra fidem jacit, post se videndum dabit, quod est merces fidei.\ft*\f* \v 31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,\f + \fr 8.31 \fr*\fk Vere discipuli. \fk*\ft Ad hanc altitudinem pervenietis ex fide quæ est humilis, et contemnitur, et est granum sinapis.\ft*\f* \v 32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. \v 33 Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis?\f + \fr 8.33 \fr*\fk Liberi. \fk*\ft Hoc verbum Dominus posuit a libertate, non ut plerumque Latine dici solet, liberari aliquis ab infirmitate. Et non dixerat Dominus: liberi eritis, sed: \ft*\fk Veritas liberabit vos, \fk*\ft in quo tamen verbo non intellexerunt nisi libertatem carnalem. \ft*\fk Respondit eis, \fk*\ft etc. Non illi qui crediderunt, sed alii in turba qui non crediderunt, qui audito \ft*\fk liberabit vos, \fk*\ft indignati sunt se vocari servos, putantes dixisse de carnali libertate. \ft*\fk Et nemini servivimus. \fk*\ft Mentiuntur. Joseph servivit in Ægypto, patres in Ægypto servierunt in luto, isti eidem tributis Cæsaris. \ft*\fk Amen, amen dico, \fk*\ft etc. Amen Hebraice, verum dicitur Latine, quod nullus interpres mutavit, ne vilesceret nudatum, sed honorem habeat secretum, et est quasi juramentum, unde Hieronymus super Isaiam: Jurat Dominus per semetipsum, quoniam sententiam oris sui et verbum quod semel protulit, nequaquam irritum facit, hoc est, per semetipsum juravit.\ft*\f* \v 34 Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. \v 35 Servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum.\f + \fr 8.35 \fr*\fk Servus autem, \fk*\ft etc. In hoc terruit nos. Quæ ergo spes est libertatis his qui non sunt sine peccato?\ft*\f* \v 36 Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis. \v 37 Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.\f + \fr 8.37 \fr*\fk Scio, \fk*\ft etc. Exposito a Domino contra gloriantes de vana libertate carnis, et vera servitute peccati, et vera libertate per se filium, concedens istis, scilicet quod filii Abrahæ sunt per carnem, tales liberos ostendit non esse filios Abrahæ, per imitationem fidei et justitiæ, sed esse filios homicidæ diaboli, quærentes se occidere, et ita esse vere servos.\ft*\f* \v 38 Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis. \v 39 Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.\f + \fr 8.39 \fr*\fk Responderunt et dixerunt ei. \fk*\ft Quia arguit eos facere mala patris, fatentes patrem suum esse Abraham, provocant aliqua maledicere contra Abraham, ut sit eis occasio faciendi quod volebant, sed Dominus Abraham laudat et istos degeneres damnat, dicens: \ft*\fk Si filii Abrahæ, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 40 Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit.\f + \fr 8.40 \fr*\fk Nunc autem quæritis, \fk*\ft etc. Non dicit (quod poterat) se esse dominum Abrahæ, ne sit occasio calumniæ, nec filium Dei, sed quod invident, et quod possunt occidere.\ft*\f* \v 41 Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum.\f + \fr 8.41 \fr*\fk Vos facitis opera. \fk*\ft Jam innuit alium patrem quam Abraham, cujus filii sunt, non natura, sed imitatione. \ft*\fk Dixerunt, \fk*\ft etc. \ft*\fk Nos, \fk*\ft etc. Jam intelligentes non de origine carnis, sed de vita Dominum loqui, et ex usu Scripturarum scientes fornicationem spiritualiter dici, cum anima falsis diis subjicitur, mutant responsionem et tacent jam de patre Abraham, ne eis dicatur: Cur de eo gloriamini, cujus vitam non imitamini? et dicunt patrem Deum, volentes videre quid ad hoc posset eis dicere.\ft*\f* \v 42 Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit.\f + \fr 8.42 \fr*\fk Dixit ergo. \fk*\ft Sicut præostendit de Abraham, ita nunc ostendit Deum non patrem eis esse eorum, quia non cognoscunt Filium quem misit nec eum diligunt. \ft*\fk Ego enim. \fk*\ft Processio ex Patre æterna est, in qua est Filius unigenitus Patri æqualis; venit homo factus, in quo frater hominibus.\ft*\f* \v 43 Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.\f + \fr 8.43 \fr*\fk Quare loquelam. \fk*\ft Ita res est ut dico, sed non potestis quod dico cognoscere, quia non potestis audire, cum non velitis credendo corrigi. Et hoc quare? Quia ex diabolo estis: filii diaboli perseverare elegistis.\ft*\f* \v 44 Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.\f + \fr 8.44 \fr*\fk Vos ex patre, \fk*\ft etc. Ecce jam determinat quis sit pater eorum, cujus filii sunt non nascendo, ut Manichæi dicunt, sed imitando; unde et Judæis dicitur: \ft*\fk Pater tuus Amorrhæus est, mater tua Cethæa\fk*\ft Ezech. 16.. \ft*\fk Et desideria. \fk*\ft Ideo filii diaboli quia \ft*\fk desideria patris \fk*\fk vestri vultis facere, \fk*\ft et occidere me in carne, quia non potestis in mente. \ft*\fk Ille homicida. \fk*\ft Nota homicidam non solum qui ferro, sed etiam qui verbo occidit, ut diabolus primos parentes, unde in psalmo: \ft*\fk Lingua eorum gladius acutus\fk*\ft Psal. 56.. \ft*\fk Et in veritate non stetit. \fk*\ft Quare non stetit? \ft*\fk Quia non est in eo veritas. \fk*\ft Id est, Verbum et sapientia Patris. Cum dicitur, in Christo est veritas, ita dicitur, ut ipse sit veritas. Si ergo diabolus stetisset in veritate, in Christo stetisset, sed non stetit in ea, quia non est ipsa in eo. \ft*\fk Ex propriis loquitur, quia mendax est. \fk*\ft Et hoc non sufficit, quia et homo mendax est qui non habet de proprio, sed ab alieno cœpit, id est a diabolo, ideo addidit: \ft*\fk Et pater ipsius. \fk*\ft Scilicet mendacii quod invenit. \ft*\fk Ex propriis. \fk*\ft Quia non aliunde habet, sed a se postquam cecidit a veritate; unde subditur esse pater mendacii quod ex se genuit, ut Deus ex se veritatem.\ft*\f* \v 45 Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi. \v 46 Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?\f + \fr 8.46 \fr*\fk Quis ex vobis, \fk*\ft etc. Non dedignatur ex ratione ostendere se non esse peccatorem, etc.\ft*\f* \v 47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. \v 48 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes?\f + \fr 8.48 \fr*\fk Nonne, \fk*\ft etc. Quia convicti sunt non esse filii Abrahæ vel Dei, sed diaboli, ingerunt convicia, quia non poterant resistere.\ft*\f* \v 49 Respondit Jesus: Ego dæmonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.\f + \fr 8.49 \fr*\fk Honorifico. \fk*\ft Non me (ne arrogans vobis videar) facio quod debeo, sed vos non facitis quod debetis, quia non honorastis me, quem si cognosceretis, sicut ego honorifico Patrem, sic vos me honoraretis\ft*\f* \v 50 Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat, et judicet.\f + \fr 8.50 \fr*\fk Ego autem. \fk*\ft Audito convicio, \ft*\fk Dæmonium habes, \fk*\ft econtra de gloria sua hoc solum dicit: \ft*\fk Honorifico Patrem, \fk*\ft omnia tribuendo ei, et ego non quæro gloriam meam ut homines, qui illatis contumeliis aliquid reddunt, sed Patri reservo, et \ft*\fk est qui quærat et judicet. \fk*\ft Duæ sunt tentationes. Una probationis, de qua: \ft*\fk Tentat vos Deus\fk*\ft Deut. 13.. Alia deceptionis, de qua: \ft*\fk Deus intentator malorum est\fk*\ft Jac. 2.. Sic et duo timores: unus quem charitas foras mittit, alter qui permanet in sæculum sæculi. Sic et duo judicia: unum damnationis, quo non judicat Pater, sed omne judicium dedit Filio: alterum discretionis; unde: \ft*\fk Judica me, Deus, et discerne causam meam\fk*\ft Psal. 42.. Secundum hoc dicitur: Est Pater qui quærat gloriam meam, et discernat a gloria vestra, quia vos secundum sæculum gloriamini, ego non, sed ea gloria quam habui apud Patrem antequam mundus esset, quæ est ab humana inflatione discreta.\ft*\f* \v 51 Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.\f + \fr 8.51 \fr*\fk Amen, amen dico vobis. \fk*\ft Non ego, sed Pater quærit gloriam meam; ego autem dico, Si vos dicitis, Dæmonium habes, ego vos ad vitam voco. Hinc discat homo Jesus, non malum, sed bonum reddere. \ft*\fk Non videbit. \fk*\ft Quod dicitur, videbit vel gustabit, nihil aliud est quam experietur.\ft*\f* \v 52 Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.\f + \fr 8.52 \fr*\fk Nunc cognoscimus. \fk*\ft Sicut accepta contumelia bonus fit melior, ita malus de beneficio pejor.\ft*\f* \v 53 Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis?\f + \fr 8.53 \fr*\fk Quem teipsum facis? \fk*\ft Secundum illos se faciebat Filium Dei, æqualem sibi, quasi non esset, sed non faciebat, imo vere erat; unde Apostolus: \ft*\fk Non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo\fk*\ft Philip. 2.. Ideo non qui es, sed quem teipsum facis?\ft*\f* \v 54 Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,\f + \fr 8.54 \fr*\fk Respondit Jesus. \fk*\ft Contra hoc quod dicunt: \ft*\fk Quem te facis? \fk*\ft refert gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est.\ft*\f* \v 55 et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.\f + \fr 8.55 \fr*\fk Est Pater meus. \fk*\ft Aperte dicit Patrem suum esse Deum qui annuntiatus est Judæis: non recentem Deum vobis annuntio, sed illum de cujus cognitione soletis gloriari. \ft*\fk Qui glorificat. \fk*\ft Vox Patris glorificat Filium in baptismo, in monte, et in aliis hujusmodi. \ft*\fk Et non cognovistis. \fk*\ft Non cognovistis spiritualiter, dum pro terrenis servistis. Ecce videt aperte eos sibi resistere, sed tamen non desinit se eis prædicare. \ft*\fk Et si dixero, \fk*\ft etc. Ne in hoc arrogans videatur gloriari, addit, \ft*\fk et si dixero. \fk*\ft Arrogantia sic caveatur, ut veritas non relinquatur.\ft*\f* \v 56 Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.\f + \fr 8.56 \fr*\fk Abraham. \fk*\ft Credens exsultavit sperando, ut videret intelligendo tantum mysterium. \ft*\fk Diem meum. \fk*\ft AUG. Incertum est in diem temporalem, etc., usque ad et quod ipsum caro factum est?\ft*\f* \v 57 Dixerunt ergo Judæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? \v 58 Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. \v 59 Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.\f + \fr 8.59 \fr*\fk Et exivit. \fk*\ft Exiens de templo, id est, de figuris Judæorum, videamus quid fecerit in templo gentium.\ft*\f* \c 9 \p \v 1 Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate:\f + \fr 9.1 \fr*\fk Et præteriens. \fk*\ft Non stans in via peccatorum, sed secus viam nostræ mortalitatis. \ft*\fk Cæcum. \fk*\ft Cæcus significat humanum genus, in quo cæcitas naturalis, quia peccante primo homine, vitium propter naturam inolevit, unde secundum mentem omnis homo cæcus natus est.\ft*\f* \v 2 et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur? \v 3 Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo.\f + \fr 9.3 \fr*\fk Neque hic peccavit. \fk*\ft Peccaverunt quidem, sed non illo peccato factum est, ut cæcus nasceretur, sed hæc est causa, \ft*\fk ut manifestentur opera Dei in illo. \fk*\ft Ut eum illuminando et per eum quid in cæcitate humani generis facturus sit significando, Filius Dei manifestetur; unde subdit: \ft*\fk Me oportet operari.\fk*\f* \v 4 Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari: \v 5 quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.\f + \fr 9.5 \fr*\fk Quandiu sum in mundo. \fk*\ft Non solum tunc Christus lumen erat in mundo, sed et semper usque ad consummationem sæculi per fidem est cum electis, et est tempus operandi. Nox illa est infernalis, in qua nulli licet operari, ut nec ardenti diviti licuit, sed tantum est tempus recipiendi.\ft*\f* \v 6 Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,\f + \fr 9.6 \fr*\fk Et fecit lutum. \fk*\ft Sicut primum hominem de limo terræ formavit, ita per idem genus luti genus humanum reformavit. De saliva lutum fecit, quia Verbum caro factum est. Saliva est sapientia quæ ex ore Altissimi prodiit. Terra est caro Christi. \ft*\fk Unxit oculos. \fk*\ft Id est, catechumenum fecit, qui credit Verbum carnem factum. Unctus nondum videt, sed mittitur ut lavet, id est, baptizetur in Misso, id est in Christo, propter quod nomen piscinæ interpretatur. Baptizatus a peccatis lumen recepit.\ft*\f* \v 7 et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.\f + \fr 9.7 \fr*\fk Et venit videns, \fk*\ft etc. Quæritur quomodo istum sine fide sanaverit, cum legatur neminem sine sanatione interiore, exterius sanasse? Sed hoc dicitur de illis qui propter peccata infirmabantur: iste non propter peccatum, sed propter gloriam Dei languebat.\ft*\f* \v 8 Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est. \v 9 Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum. \v 10 Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi? \v 11 Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video. \v 12 Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio. \v 13 Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat. \v 14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. \v 15 Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. \v 16 Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos.\f + \fr 9.16 \fr*\fk Non est hic homo a Deo, \fk*\ft etc. Ille spiritualiter custodit sabbatum, qui est sine peccato; illi non, qui servi sunt peccati.\ft*\f* \v 17 Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est.\f + \fr 9.17 \fr*\fk Tu quid dicis, \fk*\ft etc. Quærunt calumniam, ut ille de synagoga pelleretur, sed a Christo inveniretur. \ft*\fk Ille autem dixit, \fk*\ft etc. Adhuc inunctus in corde, qui confitetur, non tamen mentitur.\ft*\f* \v 18 Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat:\f + \fr 9.18 \fr*\fk Donec vocaverunt, \fk*\ft etc. Mystice: Parentes, id est diabolus vel vitia, qui dicunt. Ætatem habet, ipse de se loquatur, qui nolunt hominem confiteri Christum. \ft*\fk Da gloriam Deo: Nos scimus, \fk*\ft etc. Dare gloriam Deo, est veritatem de aliquo quasi præsente Deo dicere, hoc est: Confiteri istum non esse Deum sicut nos, sed peccatorem.\ft*\f* \v 19 et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? quomodo ergo nunc videt? \v 20 Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est: \v 21 quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur. \v 22 Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos: jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. \v 23 Propterea parentes ejus dixerunt: Quia ætatem habet, ipsum interrogate. \v 24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est. \v 25 Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video. \v 26 Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? \v 27 Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri?\f + \fr 9.27 \fr*\fk Quid iterum, \fk*\ft etc. AUG. Stomachatur contra duritiam eorum, de cæco factus videns, et cæcos jam non ferens.\ft*\f* \v 28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus.\f + \fr 9.28 \fr*\fk Maledixerunt ergo ei. \fk*\ft Secundum cor eorum maledictio est. Sed quod dicitur optabile est omnibus, ut discipuli Christi sint.\ft*\f* \v 29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit.\f + \fr 9.29 \fr*\fk Hunc autem nescimus. \fk*\ft Superius dixerant: \ft*\fk Hunc scimus: \fk*\ft unde hinc dicunt se nescire, sed nescire nos dicimus quæ abjicimus. Ille nescitur, latet humilitate, proditur signorum virtute: nescitur unde sit, et ut Deus cæcos illuminat.\ft*\f* \v 30 Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: \v 31 scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. \v 32 A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. \v 33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.\f + \fr 9.33 \fr*\fk Nisi esset hic a Deo, \fk*\ft etc. Spreta eorum ira, libere veritatem confitetur. Hæc enim non nisi a Domino, nec a discipulis fierent, nisi Deus in eis.\ft*\f* \v 34 Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras.\f + \fr 9.34 \fr*\fk In peccatis natus est totus. \fk*\ft Id est, cum clausis oculis, quod dicunt esse pro peccatis parentum, sed Christus totum sanat, extra oculos, intus cor aperit. \ft*\fk Et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. \fk*\ft Toties interrogando ut discerent, magistrum fecerant, sed ingrati docentem projecerunt. Sed quia expulsus, magis factus est Christianus.\ft*\f* \v 35 Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? \v 36 Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum?\f + \fr 9.36 \fr*\fk Quis est, \fk*\ft etc. Adhuc inunctus his verbis ostendit se jamdudum cor ad credendum habuisse paratum, sed in quem credere debeat, ignorasse.\ft*\f* \v 37 Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.\f + \fr 9.37 \fr*\fk Et vidisti. \fk*\ft Jam Dominus lavat faciem inuncti, jam cordis oculos illuminat et ille non tantum Filium hominis, sed etiam confitetur Filium Dei.\ft*\f* \v 38 At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. \v 39 Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.\f + \fr 9.39 \fr*\fk Ut qui non vident. \fk*\ft Id est, qui se videre putant, quærunt ut videant, et qui vident, id est, qui se videre putant, et medicum non quærunt, et hoc est judicium, id est discretio quod discernit causam credentium a superbis. Judicium enim damnationis non modo, sed in fine faciet; unde: \ft*\fk Ego non judico quemquam.\fk*\f* \v 40 Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus? \v 41 Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. \c 10 \p \v 1 Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.\f + \fr 10.1 \fr*\fk Amen, amen dico vobis. \fk*\ft Quia Pharisæi jactabant se videre, quod possent, si oves Christi essent, Dominus contra eorum arrogantiam de grege suo, et de ostio quo intratur in ovile similitudinem proponit, ostendens quod nec sapientia, nec observatio legis, nec bona vita quidquam valet nisi per eum: sine eo nihil sunt in quocunque Judæo, vel gentili et philosopho vel Pharisæo qui docent beate vivere: vel hæretico sub nomine Christi: nec tamen in Christo prædicante, sed omnes sine eo rapiunt et occidunt. \ft*\fk Per ostium. \fk*\ft Id est per me, ut post exponit. Hæc janua est humilis: qui per hanc vult intrare, oportet ut se humiliet, ne, si erectus est, offendat in humilem januam. \ft*\fk Fur. \fk*\ft Quia quod alienum est suum dicit, id est, oves Dei suas facit. Latro, quia quod furatus est occidit. Sed omnes qui veritatem tenent et docent in Christo pastore, sunt unus pastor.\ft*\f* \v 2 Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.\f + \fr 10.2 \fr*\fk Pastor est ovium. \fk*\ft Christus proprie pastor est secundum officium pascendi oves, ut ipse post exponit, qui per se ostium intrat in ovile ovium. Sed quia alii comparticipes sunt ei pastoralis officii, quæ de eo proprie dicuntur, etiam eis suo modo congruunt. Ostium est quo intratur, Christus ergo pastor per se ostium, et quicunque sub eo pastor, per ipsum ostium intrat in corda ovium; quia si aliud, prædicat, non audiunt oves, si Christum, oves Christi hanc vocem agnoscunt.\ft*\f* \v 3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas.\f + \fr 10.3 \fr*\fk Huic ostiarius aperit. \fk*\ft Ostiarius, id est Christus qui se aperit, vel Scriptura quæ ducit ad Christum, vel Spiritus sanctus qui docet omnem veritatem. \ft*\fk Et oves, \fk*\ft etc. AUG. Aliqui sunt veræ oves, quia novit Dominus, etc., usque ad hanc nullus proprius contemnit, nullus alienus audit.\ft*\f* \v 4 Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. \v 5 Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum. \v 6 Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.\f + \fr 10.6 \fr*\fk Illi autem non cognoverunt. \fk*\ft Prædestinatæ oves ad tempus se nesciunt, nec vocem pastoris audiunt, sed in fine perseverant, e contra lupi ad tempus audiunt, sed in fine perseverant.\ft*\f* \v 7 Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. \v 8 Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.\f + \fr 10.8 \fr*\fk Omnes, \fk*\ft etc. Fur est qui per simoniam vel aliquo alio modo contra Christum intrat, et postquam intraverit malo exemplo occidit et sic aperte latro. Nec talis dicendus est mercenarius, ideo lupo veniente non resistit, sed pro mercede cedit. Si lupo violenter distrahente non resistit, mercedem hanc recipit, quod non distrahitur cum ovibus, sed postea male vivendo oves corrumpit, et jam in aliam partem relapsus fit fur vel latro, nomen mercenarii amittens.\ft*\f* \v 9 Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.\f + \fr 10.9 \fr*\fk Si quis. \fk*\ft Hic evidenter ostendit, non solum pastorem, sed et oves intrare per ostium. \ft*\fk Et ingredietur. \fk*\ft Intus bene cogitando, egredietur extra exemplo aliorum bene operando. Vel ingredietur in Ecclesiam, ut hic vivat per fidem. Unde post dicit: \ft*\fk Ut vitam habeant. \fk*\ft Et egredietur de ista vita, ut in æternum vivat. Unde post et abundantius habeat vitam et pascua inveniet ingrediens et egrediens.\ft*\f* \v 10 Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.\f + \fr 10.10 \fr*\fk Nisi ut furetur, \fk*\ft etc. Furetur alienam rem sibi usurpando, mactet, a fide retrahendo, perdat in æternam damnationem.\ft*\f* \v 11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. \v 12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves;\f + \fr 10.12 \fr*\fk Mercenarius autem, \fk*\ft etc. Mercenarius est qui quærit quæ sua sunt, non quæ Christi, qui servit Deo non propter Deum, sed pro aliqua mercede; qui culpabilis est, et non est filius, sed tamen necessarius et tolerandus. Fur vero semper est cavendus. Præpositi vero qui filii sunt, sunt et pastores, et tamen unus est pastor, quia illi omnes sunt membra illius cujus sunt oves propriæ. \ft*\fk Et lupus rapit. \fk*\ft Lupus est vel violentus qui corporaliter vastat, vel diabolus qui spiritualiter dissipat, cui qui non animas ovium, sed sua quærit, non occurrit resistendo vel mala arguendo, quod est fugere, quia timor est fuga animi: fugit ne perdat quod diligit, unde reddens causam fugæ subdit: \ft*\fk Quia mercenarius est, \fk*\ft et non amat oves, sed sua: pastores autem non dicuntur fugere si cedunt persecutioni, et servant se ovium utilitati, quibus etiam corpore absentes, sunt spiritu præsentes.\ft*\f* \v 13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. \v 14 Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.\f + \fr 10.14 \fr*\fk Ego sum pastor. \fk*\ft Post culpam ficti, iterum formam veri pastoris opponit. \ft*\fk Ego sum pastor bonus et animam pono pro ovibus. \fk*\ft Quod non ipse unus fecit, nisi quod omnes sui et ipse unus sunt, quia ipse sine illis hoc potuit, illi non sine eo sine quo nihil possunt.\ft*\f* \v 15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.\f + \fr 10.15 \fr*\fk Et ego. \fk*\ft Filius per se agnoscit Patrem, nos per illum, sicut alibi, \ft*\fk Deum nemo vidit unquam, nisi Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarraverit\fk*\ft Matth. 11.. Item \ft*\fk nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare\fk*\ft Matth. XI; Luc. 10.. \ft*\fk Et animam meam pono. \fk*\ft Hoc est probatio dilectionis ad Patrem, et ad oves. Sic et Petrus tertio confitens amorem, jubetur pascere oves, et pro eis mori. \ft*\fk Pro ovibus. \fk*\ft Pro ovibus domus Isræl quæ perierant, ad quas corporaliter missus, a quibus non sunt dissimiles illæ quæ sunt de gentibus, unde dicit:\ft*\f* \v 16 Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.\f + \fr 10.16 \fr*\fk Oportet me. \fk*\ft Quamvis per suos, quia in illis ipse. \ft*\fk Et vocem meam. \fk*\ft Non dicit meorum, quia in ipsis ille loquitur.\ft*\f* \v 17 Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.\f + \fr 10.17 \fr*\fk Quia ego, \fk*\ft etc. AUG. Verbum ex quo suscepit hominem, id est carnem et animam, etc., usque ad non potestate sua, sed potestate inhabitantis carnem Deitatis, scilicet.\ft*\f* \v 18 Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo. \v 19 Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos. \v 20 Dicebant autem multi ex ipsis: Dæmonium habet, et insanit: quid eum auditis? \v 21 Alii dicebant: Hæc verba non sunt dæmonium habentis: numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire? \v 22 Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat.\f + \fr 10.22 \fr*\fk Facta sunt autem encænia, \fk*\ft etc. Cænon, id est novum. Inde encænia, id est initiare. Encænia festa dedicationis templi, quæ facta est a Juda Machabæo tempore hiemis. Hiems autem hic commemoratur, ut significet Judæos frigidos, qui non accedunt ad ignem, id est, non credunt in Christum. Salomon autem facto templo in autumno illud dedicavit III Reg. 8.. Zorobabel, et Jesus sacerdos post captivitatem reædificatum templum, in vere dedicaverunt II Esdr. 6.. Judas Machabæus pro profanatione Antiochi in hieme I Machab. 4..\ft*\f* \v 23 Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.\f + \fr 10.23 \fr*\fk In porticu. \fk*\ft Porticus quibus templum cingebatur, solent significari nomine templi.\ft*\f* \v 24 Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam.\f + \fr 10.24 \fr*\fk Circumdederunt ergo eum Judæi. \fk*\ft Domino patienter inter opprobria veritatem prædicante excæcati non obsequuntur, sed tentant, \ft*\fk Quousque animam nostram tollis? \fk*\ft Calumniantur illum tollere animas qui salvat, quem purum hominem putabant, sed præ omnibus regnaturum. \ft*\fk Si tu es Christus, dic nobis palam. \fk*\ft Non veritatem desiderant, sed parant calumniam, ut si dixerit se regem, contra Augustum facientem potestati tradant. Sed Dominus sic temperat responsum, ut nec illis sit locus calumniæ, et fidelibus propter quos hæc referuntur manifeste appareat quod ipse sit Christus, non homo tantum, ut illi putant, sed Filius Dei.\ft*\f* \v 25 Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me: \v 26 sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. \v 27 Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me: \v 28 et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. \v 29 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei.\f + \fr 10.29 \fr*\fk Et nemo potest rapere de manu Patris mei. \fk*\ft Quia ex hoc quod sum ex Patre, major sum ad protegendum, quam illi ad impugnandum.\ft*\f* \v 30 Ego et Pater unum sumus.\f + \fr 10.30 \fr*\fk Ego et Pater unum sumus. \fk*\ft His verbis non solum Judæorum solvit quæstionem, qui ut tentarent accesserunt, sed etiam futurorum hæreticorum damnat insaniam.\ft*\f* \v 31 Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.\f + \fr 10.31 \fr*\fk Sustulerunt ergo lapides. \fk*\ft Hoc jam non ferunt qui cætera tulerunt, sed duri ad lapides currunt. Sed quia Jesus non patitur nisi quod vult, adhuc loquitur.\ft*\f* \v 32 Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis? \v 33 Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.\f + \fr 10.33 \fr*\fk Facis teipsum. \fk*\ft Intellexerunt non posse dici. \ft*\fk Ego et Pater unum sumus, \fk*\ft nisi ubi est æqualitas Patris et Filii, quod Arius non intellexit; Christus autem, quia vidit illos tardos non ferre splendorem veritatis, temperavit eum in his verbis: \ft*\fk Nonne scriptum est, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 34 Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis?\f + \fr 10.34 \fr*\fk Quia ego. \fk*\ft Tribus modis dicitur Deus, natura, adoptione, ut \ft*\fk Ego dixi: Dii\fk*\ft falso, ut dæmones et idola.\ft*\f* \v 35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura:\f + \fr 10.35 \fr*\fk Si illos dixit deos. \fk*\ft Si per sermonem Dei participando fiunt homines dii, quomodo ille qui per naturam est Filius quo participant, non est Deus?\ft*\f* \v 36 quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum? \v 37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. \v 38 Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.\f + \fr 10.38 \fr*\fk Operibus credite. \fk*\ft Fidem adhibete operibus, ut merito fidei amplius cognoscendo opera, veniatis ad fidem deitatis.\ft*\f* \v 39 Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum.\f + \fr 10.39 \fr*\fk Quia in me est Pater. \fk*\ft Pater est in Filio, Filius in Patre, ut æqualis in eo cui æqualis est; unde et potest dicere: \ft*\fk Ego et Pater unum sumus. \fk*\ft Et \ft*\fk qui videt me, videt et Patrem; \fk*\ft et hoc est ei proprium. Munus autem est homini per participationem quod dicitur esse in Deo continente et Deus in eo, ut in vase.\ft*\f* \v 40 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic; \v 41 et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum.\f + \fr 10.41 \fr*\fk Et multi venerunt. \fk*\ft Isti apprehendunt permanentem, non quomodo iniqui apprehendere volebant discedentem. \ft*\fk Quia Joannes, \fk*\ft etc. Nullum in Hierusalem fecit ut iste, et quidquid dicebat testimonium huic perhibebat, quasi per lucernam veniamus ad diem.\ft*\f* \v 42 Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum. \c 11 \p \v 1 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.\f + \fr 11.1 \fr*\fk Erat autem. \fk*\ft Dum moratur trans Jordanem, infirmatur Lazarus, et mittunt ad eum sorores illuc. Istæ sorores Lazari figura sunt Judæorum in æterna beatitudine jam receptorum, qui pro fratre sanando, id est pro reliquis in tenebris ignorantiæ adhuc errantibus, Domino supplicant ex notissima actione. \ft*\fk Languens Lazarus. \fk*\ft Lazarus figura est Judæorum qui infirmi erant in fide Christi: Martha et Maria significant doctrinam bonorum Judæorum.\ft*\f* \v 2 (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.) \v 3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur.\f + \fr 11.3 \fr*\fk Ecce quem amas, \fk*\ft etc. Lazarus, per quem peccator significatur, qui a Domino amatur, quia non venit vocare justos, sed peccatores. Sorores, peccatoris sunt bonæ cogitationes, quæ pro peccatis dissolvendis orant.\ft*\f* \v 4 Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.\f + \fr 11.4 \fr*\fk Pro gloria Dei, \fk*\ft etc. Id est, ut glorificetur Filius Dei. Ecce se Deum dicit, contra illos qui dicunt Filium Dei non esse Deum.\ft*\f* \v 5 Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.\f + \fr 11.5 \fr*\fk Diligebat. \fk*\ft Diligebat languentium Salvator et mortuorum suscitator Lazarum, quia languens et mortuus.\ft*\f* \v 6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus;\f + \fr 11.6 \fr*\fk Duobus diebus. \fk*\ft Ut quatriduum impieretur. Prima enim die quo nuntiatum est ei, mortuus est languidus trans Jordanem; per duos dies mansit, ecce tres: quarto autem die venit.\ft*\f* \v 7 deinde post hæc dixit discipulis suis: Eamus in Judæam iterum.\f + \fr 11.7 \fr*\fk Eamus in Judæam. \fk*\ft Mystice: Significat fidem redituram ad Judæos in fine per Eliam et Enoch.\ft*\f* \v 8 Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc?\f + \fr 11.8 \fr*\fk Dicunt ei discipuli. \fk*\ft Territi, volentes consilium dare magistro ne moreretur, sicut et alibi Petrus: \ft*\fk Absit a te, Domine, \fk*\ft non fiet tibi istud. Sed sicut Petrus laudatur de alieno: \ft*\fk Beatus es, Simon Barjona, quia Pater revelavit tibi, \fk*\ft culpatur de suo. \ft*\fk Redi post me, Satana, quia sapis non quæ Dei, sed quæ hominis sunt. \fk*\ft Ita et hos corripuit dicens se diem in quo debent ambulare ne offendant, et sine eo ambulantes offendant, ut modo nolentes eum mori qui pro hominibus venit mori. Illos autem dicit esse horas quæ diem sequuntur, non dies eas, sed dies eas illuminat. Duodecim est sacratus numerus qui permanet plenus: dejecto enim Juda, qui non lucebat inter horas, alius subrogatur.\ft*\f* \v 9 Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt:\f + \fr 11.9 \fr*\fk Nonne duodecim sunt horæ. \fk*\ft HIER. Dies Christus, et aliter dies apostoli, quomodo Christus, etc., usque ad ipsi intelliguntur duodecim apostoli.\ft*\f* \v 10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. \v 11 Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum. \v 12 Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit. \v 13 Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. \v 14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est: \v 15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.\f + \fr 11.15 \fr*\fk Ut credatis. \fk*\ft Non quod modo inciperent credere, sed ut robustius crederent. Semper enim fides eorum miraculis augebatur.\ft*\f* \v 16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo. \v 17 Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.\f + \fr 11.17 \fr*\fk Et invenit. \fk*\ft AUG. Mystice: Quatuor sunt dies mortis. Nascitur homo, etc., usque ad sed nec tales relinquit misericordia.\ft*\f* \v 18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.) \v 19 Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. \v 20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. \v 21 Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: \v 22 sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.\f + \fr 11.22 \fr*\fk Sed et nunc scio. \fk*\ft Hoc scio, quia potes suscitare si vis, quod tuo relinquo arbitrio, non autem præsumo, neque rogo ut suscites, quæ nescio an sit utilis fieri resurrectio.\ft*\f* \v 23 Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. \v 24 Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. \v 25 Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:\f + \fr 11.25 \fr*\fk Etiam si mortuus fuerit. \fk*\ft Tres mortuos suscitavit Jesus, unum in domo, id est in corde; secundum in porta, id est in ore; tertium in monumento, id est in opere et consuetudine peccandi. \ft*\fk Vivet. \fk*\ft Ut vivit Abraham, Isaac et Jacob, quorum Deus dicitur sicut vivorum. Credens etiam mortuus vivit, sicut non credens etiam vivens mortuus est.\ft*\f* \v 26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc? \v 27 Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. \v 28 Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te.\f + \fr 11.28 \fr*\fk Silentio. \fk*\ft Quia si audissent Judæi eam vocatam fuisse a Jesu, non sequeretur, et ita non viderent miraculum. Sed quia putaverunt eas ad sepulcrum fratris ituras, secuti sunt. \ft*\fk Et vocat te. \fk*\ft Causa brevitatis in verbis Marthæ ostendit non prius dictum, id est quod Dominus Mariam vocaverit.\ft*\f* \v 29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum; \v 30 nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. \v 31 Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.\f + \fr 11.31 \fr*\fk Secuti sunt. \fk*\ft Hæc ideo evangelista narrare curavit, ut videamus quæ occasio fecerit ut plures haberet testes resurrectio quatriduani.\ft*\f* \v 32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. \v 33 Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,\f + \fr 11.33 \fr*\fk Infremuit spiritu. \fk*\ft Nota potestatem: Ipse fremuit et turbavit se, quem alius turbare non potuit, sicut omnia hujusmodi suscepit, quia voluit. Significat autem quantum homo turbari debeat, pressus tanta mole peccati. Quando autem peccator computans quæ bona Dei accepit, quæ mala reddidit, fremit in spiritu et turbatur: Christus fremit in eo et turbatur, quia fides de Christo, Christus est in corde. Fremit vero fides in homine dum de peccatis increpat se.\ft*\f* \v 34 et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide.\f + \fr 11.34 \fr*\fk Ubi posuistis eum? \fk*\ft Qui absens scivit mortuum, scit et ubi sit sepultus, sed sic dicens, se quasi nescire perditum hominem significat; unde dicitur: \ft*\fk Non novi vos\fk*\ft Matth. 7.. Et: \ft*\fk Ubi est Adam? \fk*\ft Gen. 3.\ft*\f* \v 35 Et lacrimatus est Jesus. \v 36 Dixerunt ergo Judæi: Ecce quomodo amabat eum. \v 37 Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur? \v 38 Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.\f + \fr 11.38 \fr*\fk Jesus ergo, \fk*\ft etc. Difficultatem ostendit vivificationis talis peccatoris. \ft*\fk Erat autem spelunca. \fk*\ft Moraliter: Unusquisque peccator mole peccatorum pressus et sua lege gravatus, et consuetudine sua mala jam fetens, alios exemplo suo malo aperte corrumpit: sorores, cogitationes aliquæ, quia quandoque cogitans se male fecisse, dolet.\ft*\f* \v 39 Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.\f + \fr 11.39 \fr*\fk Domine, jam fetet. \fk*\ft Timebat remoto lapide potius fetorem excitari, quam fratrem resuscitari.\ft*\f* \v 40 Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? \v 41 Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. \v 42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti.\f + \fr 11.42 \fr*\fk Sea propter populum, \fk*\ft etc. His verbis se gloriam Patris quærere, sicut in aliis operibus ostendit. Nam quia secundum hominem minor erat Patre, ab eo petit suscitationem Lazari, et ideo se exauditum dicit, et hoc propter circumstantes, ut sic crederent Dei Filium.\ft*\f* \v 43 Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras.\f + \fr 11.43 \fr*\fk Voce magna. \fk*\ft Fremuit, lacrymavit, clamavit, quia difficile surgit quem moles malæ consuetudinis premit, sed tamen post magnam vocem surgit, id est, per magnam Dei gratiam vivificatur dum pœnitet.\ft*\f* \v 44 Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire.\f + \fr 11.44 \fr*\fk Et statim prodiit. \fk*\ft Dum peccator contemnit, sepultus jacet; quando pœnitet, surgit; quando confitetur, prodit, quasi de occultis exeundo manifestus. \ft*\fk Solvite eum. \fk*\ft Christus per se vivificat intus, ministris tribuit potestatem solvendi.\ft*\f* \v 45 Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum. \v 46 Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus. \v 47 Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit? \v 48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.\f + \fr 11.48 \fr*\fk Credent in eum. Et venient Romani. \fk*\ft Et quia sentiebant doctrinam ejus esse contra templum et paternas leges, timebant ne si omnes crederent in Christum, nemo remaneret qui contra Romanos civitatem Dei et templum defenderet. \ft*\fk Et venient Romam. \fk*\ft De temporalibus timent, non de æternis, et utraque perdiderunt. Locus est Hierusalem quem perdiderunt, gentem suam perdiderunt ubique dispersi.\ft*\f* \v 49 Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, \v 50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. \v 51 Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,\f + \fr 11.51 \fr*\fk Hoc a semetipso. \fk*\ft AUG. Nota etiam malos per spiritum prophetiæ prædicere futura, etc., usque ad quod non licet nisi summo sacerdoti, ut de Zacharia legitur.\ft*\f* \v 52 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.\f + \fr 11.52 \fr*\fk Pro gente. \fk*\ft Judæorum, scilicet in qua erant oves, hoc tantum Caiphas. Sed quia noverat evangelista esse alias oves, addidit: \ft*\fk Sed ut filios Dei qui erant dispersi congregare. \fk*\ft Filii prædestinatione, sicut et oves in Isræl, nondum enim erant, quia nondum crediderant.\ft*\f* \v 53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. \v 54 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. \v 55 Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.\f + \fr 11.55 \fr*\fk Proximum autem. \fk*\ft Imminente Pascha figurali in quo jam verus agnus immolandus est, consilium erat inter Judæos de eo occidendo, et ipse appropinquat passionis loco.\ft*\f* \v 56 Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. \c 12 \p \v 1 Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.\f + \fr 12.1 \fr*\fk Venit in Bethaniam. \fk*\ft Ideo prius Bethaniam venit, ut resuscitatio Lazari altius memoriæ omnium traderetur, et inexcusabiles Judæi confunderentur, tractantes de morte tanti suscitatoris.\ft*\f* \v 2 Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. \v 3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.\f + \fr 12.3 \fr*\fk Maria ergo. \fk*\ft Pretiosum unguentum fit de nardo maxime de spicis, hic autem dicitur pistici a loco unde erat. Et interpretatur fidelis, non alia admixtione corrupti. \ft*\fk Dixit ergo unus. \fk*\ft Judas etsi malus tamen inter apostolos numeratur, ut doceamur malos tolerare, ne corpus Christi dividamus, et malos bonis non obesse.\ft*\f* \v 4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus: \v 5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? \v 6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.\f + \fr 12.6 \fr*\fk Non quia, \fk*\ft etc. Quantum ad suam intentionem ad eum non pertinebat de egenis, quia non curabat de ipsis, non quia commissum esset ei dispensare pauperibus. \ft*\fk Loculos habens, \fk*\ft etc. Cui ministrant angeli, loculos habet in sumptus pauperum, condescendens infirmis.\ft*\f* \v 7 Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.\f + \fr 12.7 \fr*\fk Sinite illam. \fk*\ft Novit furem, sed non prodit, docens tolerare malos. Tantum obsequium Mariæ commendat, ostendens quod esset moriturus, et ad sepeliendum aromatibus ungendus. Ideo Mariæ cui non licuit mortuum ungere, datum est viventem officio funeris donare, unde secundum Marcum dicitur, quod habuit, id est potuit, hoc fecit, \ft*\fk prævenit ungere corpus meum in sepulturam.\fk*\f* \v 8 Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis.\f + \fr 12.8 \fr*\fk Me autem non semper habetis. \fk*\ft Corporali præsentia. Vel non habebitis, tu Juda et qui sunt hujusmodi, quia si mali jam communicant sacramentis, postea tamen non habent Dominum ut boni.\ft*\f* \v 9 Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.\f + \fr 12.9 \fr*\fk Et venerunt. \fk*\ft Curiositas hos, non charitas adduxit. Nos econtra, si cognoscimus Jesum obedientis animæ domum in qua habitet invenisse, veniamus illuc contemplatione, non propter hominem tantum quem in anima suscitatum videmus, sed ut bonam vitam imitemur, et per hoc ad visionem Jesu perveniamus.\ft*\f* \v 10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent:\f + \fr 12.10 \fr*\fk Cogitaverunt. \fk*\ft Quia non poterant occultare vel negare miraculum, stulte volunt occidere, quasi non possit suscitare occisum qui suscitavit defunctum.\ft*\f* \v 11 quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum. \v 12 In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,\f + \fr 12.12 \fr*\fk In crastinum. \fk*\ft Ecce oves ex Isræl veniunt ad pastorem. Rami sunt laudes significantes victoriam superaturi diabolum et mortem.\ft*\f* \v 13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.\f + \fr 12.13 \fr*\fk Clamabant. \fk*\ft AUG. Osanna vox obsecrantis magis indicans affectum quam rem aliquam significans, sicut interjectiones. \ft*\fk Rex Isræl. \fk*\ft Rex non terreno more, quod parum est, sed quia regit, et ad mentes, et ad regna cœlorum ducit, et est miserationis non indignationis.\ft*\f* \v 14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est: \v 15 Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.\f + \fr 12.15 \fr*\fk Noli timere, filia. \fk*\ft In reprobo populo erat filia Sion, id est, Jerusalem, scilicet oves quæ devote occurrunt venienti, quibus divinitus dicitur: Agnoscite quem laudatis, et ne timeatis cum patitur qui est vestra redemptio. Pullus in quo nemo sederat, populus est gentium qui legem Dei non acceperat.\ft*\f* \v 16 Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei. \v 17 Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. \v 18 Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum. \v 19 Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.\f + \fr 12.19 \fr*\fk Ecce totus. \fk*\ft Per passionem et resurrectionem totum mundum redemit, et secutus est eum. Et quid mirum si mundus post eum vadit per quem factus est mundus?\ft*\f* \v 20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. \v 21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre.\f + \fr 12.21 \fr*\fk Hi ergo accesserunt. \fk*\ft Ostendit gentes per prædicationem apostolorum conversas.\ft*\f* \v 22 Venit Philippus, et dicit Andreæ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. \v 23 Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.\f + \fr 12.23 \fr*\fk Jesus autem. \fk*\ft De Judæis erant, qui clamabant: \ft*\fk Benedictus qui venit in nomine Domini; \fk*\ft modo gentiles quærunt videre, ecce duo parietes concurrentes. Dicit itaque angularis lapis. \ft*\fk Venit hora ut clarificetur. \fk*\ft Hæc non est clarificatio de istis volentibus videre, sed occasione horum annuntiat venturam plenitudinem gentium eo in cœlis glorificato. Sed hanc altitudinem glorificationis præcedit humilitas passionis, unde: \ft*\fk Amen, amen dico vobis, \fk*\ft etc. Ubi se dicit granum mortificandum et multiplicandum, ad quam passionem jam exhortatus subdit: \ft*\fk Qui amat animam suam, \fk*\ft etc. \ft*\fk Nisi granum frumenti. \fk*\ft AUG. Ipse est frumentum quo vivere debet fidelis anima. Granum, de quo spiritualis seges debet surgere. Cum sint multa grana seminum, nulli se comparat nisi frumento, unde mos cœpit Ecclesiæ de hoc solo grano confici corpus Domini.\ft*\f* \v 24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, \v 25 ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.\f + \fr 12.25 \fr*\fk Qui amat. \fk*\ft AUG. Qui amat in hac vita, perdit in futuro quod magis congruit, unde subdit: \ft*\fk Qui odit animam, \fk*\ft etc. Non amat, sed odit animam in hoc mundo, qui diligendo Deum, potius quam in eum peccet eligit occidi.\ft*\f* \v 26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.\f + \fr 12.26 \fr*\fk Si quis mihi ministrat. \fk*\ft Pretium operis quo illi ministratur est esse cum illo, sine quo nusquam bene est esse, et cum quo nusquam male est esse, unde et apertius subdit, \ft*\fk si quis mihi ministrat.\fk*\f* \v 27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc:\f + \fr 12.27 \fr*\fk Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? \fk*\ft Prædicta passione et ad eam supposita exhortatione quasi data voce fortitudinis suæ subdit affectum infirmitatis nostræ quam vere suscepit, sed ex voluntate pro nobis ne de hac infirmitate desperemus: in qua etiam docet quid dicere debeamus, et quo confugere. Quasi dicat: Conturbatur anima mea, quid dicam? quo confugiam? quem invocem? in quem sperem? in Patrem qui salvat, cui voluntatem meam propono, quia propterea ut hæc patiar veni in hanc horam, unde et clarificatio mihi sic fit et in membris meis.\ft*\f* \v 28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo.\f + \fr 12.28 \fr*\fk Pater, clarifica. \fk*\ft Salvationem quæro, sed passionem non recuso, propter quam passionem clarifica me quod est gloria tui nominis.\ft*\f* \v 29 Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est. \v 30 Respondit Jesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.\f + \fr 12.30 \fr*\fk Non propter me vox. \fk*\ft Ostendit hanc vocem non sibi indicasse quod sciebat, sed eis quibus indicari oportebat.\ft*\f* \v 31 Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.\f + \fr 12.31 \fr*\fk Nunc judicium est. \fk*\ft Discretionis scilicet, quod est ante ultimum damnationis, quia nunc per passionem jure diaboli destructo multi liberabuntur, unde exponendo subjungit: Patior, turbor, et per hæc, etc. \ft*\fk Ejicietur. \fk*\ft A redemptis expelletur, prædicantibus apostolis plene expelletur qui olim a paucis etsi extra tentetur, non lædit intus.\ft*\f* \v 32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. \v 33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.) \v 34 Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?\f + \fr 12.34 \fr*\fk Et quomodo tu, \fk*\ft etc. Quomodo in cruce morietur? Hoc enim eum dixisse putabant quod facere cogitabant. Filium hominis. Quia hoc memoriter tenebant, quod sæpe dixerat se Filium hominis, non quod hic dixisset, \ft*\fk si exaltatus fuerit Filius hominis. Quis est iste Filius hominis? \fk*\ft Si enim Christus est, manet in æternum. Si manet in æternum, quomodo exaltabitur a terra, id est, morietur in cruce?\ft*\f* \v 35 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.\f + \fr 12.35 \fr*\fk Ambulate. \fk*\ft Id est, totum intelligite, et moriturum Christum ut redimat victurum in æternum in cœlo quo perducat. Vel dum Christum vobiscum habetis ne tenebræ ignorantiæ et mortis perpetuæ vos comprehendant. \ft*\fk Nescit quo vadat. \fk*\ft Qui non credit mortem Christi, nescit quo vadit, sed offendit in petram scandali, quod est Christus, Judæis contemnentibus et irridentibus mortuum.\ft*\f* \v 36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.\f + \fr 12.36 \fr*\fk Dum lucem habetis. \fk*\ft Id est, dum aliquid veri intelligitis de æternitate Christi, credite in veritatem addendo de humilitate, ut renascamini in veritate. \ft*\fk Ab eis. \fk*\ft Non ab his qui credere incœperant, sed ab his qui invidebant. Quod abscondit se, nostræ infirmitati consuluit, non suæ potestati derogavit.\ft*\f* \v 37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; \v 38 ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: [Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?]\f + \fr 12.38 \fr*\fk Ut sermo Isaiæ impleretur. \fk*\ft Quem omnibus modis impleri necesse est, non tamen necessitate faciendum, sed voluntate, præscivit enim Deus et prædixit, non credituros et peccaturos, non tamen cœgit ad hoc, sed ut fit sic præscivit et prædixit.\ft*\f* \v 39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:\f + \fr 12.39 \fr*\fk Non poterant. \fk*\ft AUG. Non quod non possunt homines mutari in melius, sed quandiu tales non possunt credere.\ft*\f* \v 40 [Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.] \v 41 Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo. \v 42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur. \v 43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.\f + \fr 12.43 \fr*\fk Gloriam Dei. \fk*\ft Ideo crux in fronte credentium, ubi est sedes verecundiæ, figitur, ut de nomine Christi nullus erubescat, et magis gloriam Dei quam hominum quærat.\ft*\f* \v 44 Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.\f + \fr 12.44 \fr*\fk Jesus. \fk*\ft Aliis non credentibus, aliis vero credentibus, vel palam cum palmis et laudibus, vel in occulto jam appropinquante sua passione, clamat Jesus qui latebat quandiu passio non erat complenda. \ft*\fk Qui credit in me. \fk*\ft Quia homo apparebat, et Deus in homine latebat, ne putarent eum hoc tantum esse quod videbant, vult se credi talem et tantum qualis et quantus pater est.\ft*\f* \v 45 Et qui videt me, videt eum qui misit me.\f + \fr 12.45 \fr*\fk Et qui me videt, videt et eum qui, \fk*\ft etc. Usque adeo nihil distat inter me et eum, ut qui videt me videat eum. Hæc visio non carnalis, sed intellectualis est mundo corde. \ft*\fk Qui videt me. \fk*\ft Non ait non videt me, sed eum qui me misit, sicut dixit, \ft*\fk qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me, \fk*\ft quia illud dixit, ne sicut videbatur crederetur tantum Filius hominis; hoc autem dixit, ut crederetur æqualis Patri. Neutrum horum diceret alius missus, id est apostolus, quia tantum servus. Potest autem dicere alia Filio communia, ut qui audit vel recipit me audit eum et recipit qui me misit, quia Dominus honoratur in servo et Pater in Filio.\ft*\f* \v 46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.\f + \fr 12.46 \fr*\fk Ego lux. \fk*\ft De alio non dicitur: Lux venit in mundum, nisi de eo qui illuminat, cæteri ut illuminati sunt lux, quia vita eorum lucet hominibus. \ft*\fk Sermo quem locutus sum. \fk*\ft Manifeste dicit se judicaturum in novissimo die, quia ipse est sermo Patris qui seipsum locutus est, seipsum annuntiavit.\ft*\f* \v 47 Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum. \v 48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. \v 49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.\f + \fr 12.49 \fr*\fk Mandatum. \fk*\ft Non dedit Pater Filio mandatum per angelum vel aliam creaturam. Nec mandatum quod aliquando nescisset: sed dum verbum et sapientiam in qua sunt omnia mandata, genuit, dedit: sicut Filio qui est vita, eo dedit vitam quo genuit vitam, quia gignendo vitam, dedit esse vitam, quæ sine vitio fuit.\ft*\f* \v 50 Et scio quia mandatum ejus vita æterna est: quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.\f + \fr 12.50 \fr*\fk Et scio. \fk*\ft Cum dicat mandatum esse vitam æternam, et ipse sit vita æterna, aperte dicit se mandatum Dei. \ft*\fk Quæ ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater, sic loquor. \fk*\ft Intelligentibus mentibus, ut est nata veritas ex Pater, sed sic loquitur veritas intus sine sono, sicut dixit ei Pater ut crederent homines quod nondum possunt intelligere, ex ore carnis verba sonuerunt, quæ prolata et litteris signata, nos ad ipsam veritatem aliquatenus erigunt.\ft*\f* \c 13 \p \v 1 Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.\f + \fr 13.1 \fr*\fk Ut transeat. \fk*\ft Interpretatur nobis evangelista nomen paschæ, id est transitus et significationem, quia sicut illi de Ægypto, sic Christus de mundo. Sic et nos, sanguine Agni insigniti, de vitiis ad virtutes, de mundo ad cœlum. \ft*\fk In finem dilexit. \fk*\ft In finem, id est in Christum qui est finis consummans, id est, ut ejus dilectione transeant quo ipse transit. Vel in finem, id est in mortem, non quod morte terminetur ejus dilectio, sed in tantum dilexit quod usque ad mortem dilectio eum perduxit, in quo exemplum dedit ut omnes in Dei veritate permaneant usque in finem.\ft*\f* \v 2 Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ:\f + \fr 13.2 \fr*\fk Et cœna facta. \fk*\ft Cœna significat passionem. Sicut enim post cœnam non fit prandium, sic et Christus postquam semel passus est, non iterum patitur. Surgit a cœna, post passionem ponit vestimenta, secundum priorem infirmitatem linteo præcinxit se, eadem carne jam immortali, mittit aquam in pelvim, id est gratiam baptismi, lavat pedes et tergit a peccatis in baptismo, \ft*\fk accepit vestimenta, \fk*\ft id est Judæos in fine sæculi, quos prius excæcatos deposuit.\ft*\f* \v 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: \v 4 surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se.\f + \fr 13.4 \fr*\fk Surgit a cœna. \fk*\ft Ab illa cœlesti refectione, qua cum angelis reficiebatur, deponit vestimenta, gloriam æternæ beatitudinis. \ft*\fk Et ponit vestimenta. \fk*\ft Prætermisit altitudinem, suppositurus ejus humilitatem, ut perfecte commendetur humilitas homini cum tam altus sic se humiliaverit, ut et pedes traditoris lavaret.\ft*\f* \v 5 Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus.\f + \fr 13.5 \fr*\fk Deinde mittit. \fk*\ft Sanguinem in terram fudit, ut vestigia credentium mundaret, quæ terrenis peccatis erant sordida.\ft*\f* \v 6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? \v 7 Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea. \v 8 Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum.\f + \fr 13.8 \fr*\fk Dicit ei Petrus, \fk*\ft etc. Pro altitudine promissi mysterii nondum permittit fieri, nondum potest sustinere Deum ad pedes humiliari, pavore perterritus. \ft*\fk Respondit. \fk*\ft Qui non lavatur per baptismum et confessionem pœnitentiæ, non habet partem cum Jesu.\ft*\f* \v 9 Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.\f + \fr 13.9 \fr*\fk Dicit ei Simon. \fk*\ft Error Petri hic nobis profuit. Erravit enim ne nos erraremus. Erravit, cum se totum lavandum Deo obtulit, quem Deus correxit, ostendens semel baptizatum non esse baptizandum.\ft*\f* \v 10 Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.\f + \fr 13.10 \fr*\fk Qui lotus. \fk*\ft Ex his verbis intelligimus baptizatos apostolos, etsi non legimus ubi vel quando. \ft*\fk Qui lotus. \fk*\ft Baptismo lotus est mundus. Sed quia iterum pulvere terrenæ habitationis inquinatur, iterum opus est pedes lavare, quos lavat Dominus interpellans pro nobis, et nos ipsi orando. Ille etiam qui in otio studet veritati, dum in aliis pulsanti sponso aperire pergit, pedes inquinat, quia veritas humiliter auditur, sed sine periculo non potest prædicari, sed hos pedes Dominus discipulis lavat.\ft*\f* \v 11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes. \v 12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?\f + \fr 13.12 \fr*\fk Et cum recubuisset, iterum dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? Vos vocatis me, \fk*\ft etc. Sicut prius exemplo, sic etiam nunc verbo instruit eos magister veritatis. Et quod dicit magna de se non est arrogantia, sed veritas quæ prodest auditoribus, sicut facit et Paulus. GREG. Incauti sunt humiles qui se mendacio illaqueant dum arrogantiam vitant, quia contra veritatem se erigunt quam relinquunt. Qui enim necessitate cogente vera de se et bona loquitur, tanto magis humilitati jungitur, quanto veritati sociatur.\ft*\f* \v 13 Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim. \v 14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. \v 15 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. \v 16 Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo: neque apostolus major est eo qui misit illum. \v 17 Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea. \v 18 Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.\f + \fr 13.18 \fr*\fk Non de omnibus. \fk*\ft Non omnes facietis hoc unde beati sitis, sed qui manducat meum panem, non ut proficiat, sed ut lateat, \ft*\fk levabit contra me calcaneum suum, \fk*\ft id est me calcabit, ut impleatur Scriptura quæ hoc prædixit, non quod cogat, sed quia quod futurum erat non tacuit.\ft*\f* \v 19 Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.\f + \fr 13.19 \fr*\fk Amodo dico vobis. \fk*\ft Quasi dicat: Hucusque toleravi et tacui, sed jam noto proditorem antequam fiat quod mox faciendum est, uti cum factum fuerit credatis quia ego sum ille de quo Scriptura illa prædixit.\ft*\f* \v 20 Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.\f + \fr 13.20 \fr*\fk Amen, amen dico vobis. \fk*\ft Postquam exemplo suo eos docuit humiliationem et calcanei passionem, supponit quo consoletur eos honore, quod ipse et Pater in eis recipitur.\ft*\f* \v 21 Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.\f + \fr 13.21 \fr*\fk Cum hæc dixisset Jesus\fk*\ft Nostra infirmitas in eo vere turbata est, non sua potestas, sicut et vere passa. Voluntarie autem accepit turbationem, ne desperet servus turbatus necessitate. Quod autem turbatur significat turbandos spirituales ex charitate, cum urgens causa et zizania a tritico ante messem cogitur separare.\ft*\f* \v 22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret. \v 23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. \v 24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit? \v 25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est? \v 26 Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ.\f + \fr 13.26 \fr*\fk Et cum intinxisset panem. \fk*\ft Panis intinctio significat fictionem Judæ, qui fictus amicus venit ad cœnam. Quæ enim tinguntur, non mundantur, sed inficiuntur. Si autem bonum aliquid significat intinctio, eidem bono ingratum, non immerito secuta est damnatio. \ft*\fk Dedit Judæ Simonis Scariothis, \fk*\ft etc. Non, ut quidam putant, nunc Judas corpus Christi accepit. Sciendum est enim, quod jam omnibus Dominus distribuerat sacramentum corporis et sanguinis, inter quos et Judas fuit, deinde per buccellam intinctam, exprimitur ipse traditor, etc.\ft*\f* \v 27 Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius.\f + \fr 13.27 \fr*\fk Quod facis. \fk*\ft Non præcepit, sed prædicit Judæ malum, nobis bonum, quia hoc vult cito fieri, non tam festinando in illius pœnam quam in salutem fidelium.\ft*\f* \v 28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. \v 29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret.\f + \fr 13.29 \fr*\fk Quia loculos habebat. \fk*\ft In quibus oblata scrutabantur suorum necessitatibus et aliis indigentibus. In quo datur forma Ecclesiæ servandi necessaria, quæ jubetur non cogitare de crastino, ne pro terrenis serviat, vel timore inopiæ justitiam deserat.\ft*\f* \v 30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.\f + \fr 13.30 \fr*\fk Erat autem. \fk*\ft Nox congruit sacramento. Erat enim qui exivit filius tenebrarum faciens opera tenebrarum. \ft*\fk Nunc clarificatus est Filius hominis. \fk*\ft AUG. Exeunte Juda pro quo dicebatur: \ft*\fk Non estis mundi omnes, \fk*\ft etc., usque ad quasi sit factum quod mox est futurum.\ft*\f* \v 31 Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. \v 32 Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum. \v 33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo.\f + \fr 13.33 \fr*\fk Filioli. \fk*\ft ID. Quia dixerat quod Deus est cito clarificaturus eum, etc., usque ad non potest hoc accipi; quia non conveniret quod sequitur. \ft*\fk Quo ego vado vos non potestis venire. \fk*\ft Nunc non poterant apostoli nondum spiritu confirmati sequi Dominum, id est mori pro Domino et justitia, vel venire ad vitam immortalem ad quam ipse ibat, secuturi autem erant postea. Quomodo autem idonei possint esse et pergere quo ille antecedit, docet. \ft*\fk Mandatum novum do. \fk*\ft AUG. Non quod hoc non sit in antiqua lege, \ft*\fk Diliges proximum tuum sicut teipsum, \fk*\ft etc., usque ad quæ dilectio facit mori sæculo.\ft*\f* \v 34 Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.\f + \fr 13.34 \fr*\fk Ut diligatis invicem sicut dilexi vos. \fk*\ft Non putetur hæc prætermissa dilectio Dei quæ est in dilectione proximi, in proximo enim non nisi Deus diligitur, sicut et Christus in nobis diligit Deum, et non quod hoc habeamus, sed ut haberemus sicut medicus in ægro, non morbum, sed salutem quam venit dare.\ft*\f* \v 35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. \v 36 Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea.\f + \fr 13.36 \fr*\fk Domine, quo, \fk*\ft etc. Audito, quo ego vado, et intellecta via qua sequi potest, id est dilectione, dicit Petrus ut sequi paratus. Et quia hunc ejus animum novit Dominus, dixit non modo eum posse, in quo non abstulit spem futuri, sed confirmavit. \ft*\fk Sequeris autem postea.\fk*\f* \v 37 Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam.\f + \fr 13.37 \fr*\fk Animam meam. \fk*\ft Multum præsumit qui animam pro eo ponere promittit, qui nondum pro Petro animam dedit, quasi præire possit. AUG. Voluntatem suam, sed non vires suas cognoscens, ut infirmus voluntatem suam jactat, sed inspiciebat invalitudinem medicus. Ille promittebat, ille prænoscebat, et qui nesciebat audiebat, qui præsciebat docebat.\ft*\f* \v 38 Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges.\f + \fr 13.38 \fr*\fk Non cantabit gallus, \fk*\ft etc. Petrus ante primum galli cantum trinam negationem incipit, totam autem perficit ante secundum galli cantum.\ft*\f* \c 14 \p \v 1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.\f + \fr 14.1 \fr*\fk Non turbetur cor vestrum, \fk*\ft etc. AUG. Ne autem mortem tanquam hominis timerent, et ideo turbarentur, etc., usque ad alia claritas lunæ, alia claritas stellarum.\ft*\f* \v 2 In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum.\f + \fr 14.2 \fr*\fk In domo, \fk*\ft etc. Domus Dei, templum Dei, regnum Dei. Regnum cœlorum, sunt homines justi, in quibus sunt multæ differentiæ inter se. Et hæ sunt mansiones ipsius domus. AUG. Modo justi sunt regnum Dei et regnum cœlorum, etc., usque ad quod eratis in spe, sitis in re. \ft*\fk Si quo minus, \fk*\ft etc. Id est, si non prædestinassem mansionem, quod est inconveniens quantum ad Deum qui omnia bona ante omnia tempora prædestinavit, tunc modo præpararem, id est, prædestinarem, quod iterum est inconveniens, quantum ad Deum præsentialiter aliquid prædestinare. ID. Confirmat esse, quia si non essent dixisset, ibo et parabo, etc., usque ad et hæc multitudo mansionum est.\ft*\f* \v 3 Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis.\f + \fr 14.3 \fr*\fk Et si abiero. \fk*\ft ID. Abiit latendo, venit apparendo, sed manet regendo, ut proficiamus bene vivendo, et sic paratur locus. ID. Fides quæ non videt credit, nam si videret, etc., usque ad desiderium dilectionis, præparatio est mansionis.\ft*\f* \v 4 Et quo ego vado scitis, et viam scitis.\f + \fr 14.4 \fr*\fk Et quo ego vado. \fk*\ft Hoc dictum est secundum quosdam qui sciebant et Filium et Patrem. Thomas vero etsi putaret se nescire, convincitur per hoc quod ipsum novit, et viam scire et vitam, id est, Filium et Patrem. De istis scientibus subditur: Amodo cognoscetis eum per me cognitum, et vidistis eum in corde, dum me per omnia similem ei vidistis.\ft*\f* \v 5 Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire?\f + \fr 14.5 \fr*\fk Dicit ei Thomas, \fk*\ft etc. Quo et qua itur, dixit eos scire qui non mentitur, sed Thomas dicit eos utrumque nescire, nesciens eos scire, sed Christus convincit eos scire, quia si eum sciebant, et ipse est via, viam sciebant, et si ipsum sciebant, et ipse est veritas et vita, tunc sciebant veritatem et vitam ad quam vadit: ipse ergo per se viam, ad se veritatem et vitam et ad Patrem, quia cum Patre unum est, vadit.\ft*\f* \v 6 Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. \v 7 Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.\f + \fr 14.7 \fr*\fk Si cognovissetis me. \fk*\ft Quia dixerat, nullum venire ad Patrem, nisi per se, qui est inseparabiliter idem cum Patre, ne quærerent quis est Pater, ostendit ex se noto nosci Patrem, quod nondum quidam cognoverant, quos arguit dicens: \ft*\fk Si cognovissetis, \fk*\ft etc. \ft*\fk Et vidistis eum. \fk*\ft Ut de duobus omnino similibus dicitur: Si istum vidisti, illum vidisti; viderant ergo quam simillimum Filium, sed monendi erant, ut talem etiam Patrem intelligerent, et non dissimilem.\ft*\f* \v 8 Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. \v 9 Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?\f + \fr 14.9 \fr*\fk Quomodo tu dicis. \fk*\ft Et cum omnino similis. \ft*\fk Quomodo tu dicis, \fk*\ft etc. Quasi diceret: Video quo animo dicas, non quæris alterum similem, sed putas meliorem. \ft*\fk A meipso. \fk*\ft Quia non sum a meipso qui loquor: ei tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit.\ft*\f* \v 10 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera. \v 11 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? \v 12 alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado.\f + \fr 14.12 \fr*\fk Qui credit in me. \fk*\ft Ego et Pater indifferenter operamur. Et quicunque credit in me (ne de solis apostolis hoc acciperetur) opera quæ ego facio per me, ipse faciet, id est, ego facio in eo vel per eum, et etiam majora. \ft*\fk Opera quæ ego facio. \fk*\ft Non tamen ex se, sed ex me. \ft*\fk Non est servus major domino. \fk*\ft Ipse enim sine eis multa, illi sine eo nihil, nisi peccatum. \ft*\fk Majora horum. \fk*\ft AUG. Quia si ipse fimbria, Petrus umbra sanavit. Vel opus ejus, etc., usque ad quia si utrumque æqualis potentiæ, hoc est majoris misericordiæ.\ft*\f* \v 13 Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio. \v 14 Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam. \v 15 Si diligitis me, mandata mea servate:\f + \fr 14.15 \fr*\fk Si diligitis me. \fk*\ft Quomodo monet diligere et servare mandata, ut accipiant spiritum, quem nisi habeant non possunt diligere et servare? Sed quod habebant minus occulte, accepturi erant amplius manifeste, ut eis innotesceret quod habebant.\ft*\f* \v 16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,\f + \fr 14.16 \fr*\fk Et ego rogabo Patrem. \fk*\ft THEOPH. Rogabo, hoc est, obsecrabo Patrem et alium Paracletum mittet vobis, etc., usque ad quod omnino superveniat eis Spiritus paracletus ejusque gratia condescendens, illis dicit: \ft*\fk Rogabo Patrem.\fk*\f* \v 17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.\f + \fr 14.17 \fr*\fk Quia non videt, \fk*\ft etc. Non habent spirituales oculos mundi amatores quibus Spiritum sanctum videant. Nec vero carnalibus oculis possunt videre, quia Spiritus sanctus non apparuit indutus humanitate. \ft*\fk Et in vobis. \fk*\ft Erit in vobis, non manebit ut sit, quia prius est esse alicubi quam manere. Ne quis ergo putet sic manere, ut hospes apud alium visibiliter, sed in eis cognosci potest, non ab aliis.\ft*\f* \v 18 Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos.\f + \fr 14.18 \fr*\fk Non relinquam. \fk*\ft Non ita dabitur Spiritus pro me, ut ego etiam non sim vobiscum. Orphani Græce, pupilli Latine est.\ft*\f* \v 19 Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis.\f + \fr 14.19 \fr*\fk Adhuc modicum et mundus. \fk*\ft Sed mundus qui modo videt oculis carnis, post modicum non videbit, quia resuscitatus se eis non ostendit, sed totum tempus modicum est, quo finito auferetur impius ne videat gloriam Dei, quam justi videbunt. \ft*\fk Quia ego vivo, et vos vivetis. \fk*\ft Præsenti utitur quia mox futura est ejus resurrectio. Ad illos utitur futuro quorum in fine futura resurrectio.\ft*\f* \v 20 In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.\f + \fr 14.20 \fr*\fk Et vos in me et ego in vobis. \fk*\ft Hoc modo est, et cognoscitur quodammodo per fidem; sed tunc cognoscetur per speciem, quando hæc conjunctio perficietur quæ modo inchoatur.\ft*\f* \v 21 Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.\f + \fr 14.21 \fr*\fk Qui habet, \fk*\ft etc. Non solum vos apostoli vivetis et cognoscetis, sed et quicunque habet in memoria et servat in vita. Vel, habet faciendo, servat perseverando. Vel qui habet in sermonibus servat in moribus. Vel, habet audiendo, servat faciendo. \ft*\fk Et ego diligam eum. \fk*\ft Ad hoc diligam, ut manifestem, quia et nunc diligit, sed non ad hoc, sed potius ut credamus et mandata servemus, ut mereamur quod post capiamus. \ft*\fk Et manifestabo ei. \fk*\ft Qui habet meum mandatum, ille me cognoscit, et hoc est ibi: \ft*\fk Manifestabo ei meipsum. \fk*\ft Sed præmittit causam mandati, quia diligit me, et qui me diligit, Pater meus diliget eum, et quia Pater, tunc ego diligam eum, et inde est manifestatio.\ft*\f* \v 22 Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo?\f + \fr 14.22 \fr*\fk Dicit ei Judas, \fk*\ft etc. Audito quod mundus modo videbit eum, sed ipsi videbunt, pro omnibus quæsiturus quærit Judas causam hujus discretionis. Hæc autem causa est secundum responsionem Domini, dilectio, per quam solam et non per aliam discernitur gens sancta a non sancta.\ft*\f* \v 23 Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;\f + \fr 14.23 \fr*\fk Ad eum veniemus. \fk*\ft Venit Deus ad hominem, dum homo venit ad Deum. Venit homo credendo, obediendo, intuendo, capiendo; Deus venit subveniendo, illuminando, implendo. \ft*\fk Et mansionem, \fk*\ft etc. Charitas facit habitare in domo in qua Pater et Filius facit mansionem, unde et dabit manifestationem de qua ille quæsierat.\ft*\f* \v 24 qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed ejus qui misit me, Patris. \v 25 Hæc locutus sum vobis apud vos manens.\f + \fr 14.25 \fr*\fk Hæc locutus sum vobis. \fk*\ft Hæc de mansione in dilectoribus suis in quo significatur Ecclesia futura spiritualis, in qua beati, a quibus non recedit. \ft*\fk Apud vos manens. \fk*\ft Hic Ecclesia præsens corporalis in qua visitat liberando, et redit.\ft*\f* \v 26 Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.\f + \fr 14.26 \fr*\fk Paracletus. \fk*\ft Consolari cum sit opus Trinitatis, ad personam tamen maxime Spiritus sancti pertinet, quia in Scriptura nomine bonitatis Spiritus sanctus designatur: per bonitatem ergo Deus nos consolatur, per eam omnia bona sua nobis tribuit. \ft*\fk Ille vos. \fk*\ft Quia etsi Filius doceat nos et revelet Patrem, hoc totum facit per suam bonitatem. \ft*\fk Ille vos docebit omnia. \fk*\ft Docebit quæ dixero, non quod dicat Filius et Spiritus doceat, quia quod dicit et docet, et ipsa Trinitas dicit et docet. Sed quia Trinitas est, oportet singulas personas insinuari, quos nos distincte audire, inseparabiliter intelligere debemus. Cum ergo dicimus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, non eos simul dicimus, cum non possint esse non simul.\ft*\f* \v 27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.\f + \fr 14.27 \fr*\fk Pacem relinquo vobis. \fk*\ft Iturus ad Patrem. \ft*\fk Pacem, \fk*\ft etc. Et repetens de eodem. \ft*\fk Pacem meam do. \fk*\ft Et hoc est quod Propheta dicit: \ft*\fk Pacem super pacem\fk*\ft Isa. 27.. Pax est in hoc sæculo, in qua manentes hostem vincimus, invicem diligimus, et de occultis invicem non judicamus. Pax erit in futuro cum sine hoste regnabimus, ubi alter ab altero non poterit dissentire, ubi \ft*\fk omnia aperta et laus unicuique\fk*\ft I Cor. 4.. In illo autem et ab illo est utraque pax. \ft*\fk Ipse enim est pax nostra\fk*\ft Ephes. 2., et eum credimus, quia est, et eum videbimus sicuti est. Unde quod dicit meam, a posteriori, etiam ad prius subaudiendum est. Vel pax in hoc sæculo est nostra, quæ est aliqua et non plena, et ab illo in futuro sua est pax ubi nihil repugnat qualiter ipse habet. \ft*\fk Non turbetur. \fk*\ft Quia in pace vos relinquo, non turbetur cor vestrum de eo quod dixi, Vado, quasi pastoris absentia lupus invadit, quia sicuti homo vado, ut Deus præsens sum.\ft*\f* \v 28 Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est.\f + \fr 14.28 \fr*\fk Si diligeretis. \fk*\ft AUG. Hoc erat ire ad eum, et recedere a nobis, etc., usque ad ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris. \ft*\fk Gauderetis, \fk*\ft etc. Quia humanæ naturæ congratulandum est, quæ levatur ad dexteram Patris, in quo idem sibi sperant cæteri. \ft*\fk Credatis. \fk*\ft Non quod factum videritis quia non est laus vel meritum fidei, imo nec fides est de eo quod, videtur, sed de eo quod non videtur. Sed credatis me Filium Dei, non nova fide, quia etiam prius crediderant, sed aucta fide et refecta, quia et modo cum hæc diceret parva erat, et cum moreretur, nulla.\ft*\f* \v 29 Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis. \v 30 Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.\f + \fr 14.30 \fr*\fk Et in me, \fk*\ft etc. Noluit Dominus habere quod perderet; pauper venit ne haberet diabolus quod auferret.\ft*\f* \v 31 Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. \c 15 \p \v 1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.\f + \fr 15.1 \fr*\fk Ego sum vitis vera. \fk*\ft Et me præcedentem ad passionem debetis sequi, quia ego sum vitis, id est caput vestrum ejusdem naturæ vobiscum, ut in me possit fructificare humana natura. \ft*\fk Et Pater, \fk*\ft etc. Ego etiam agricola cum Patre, quia sum mundator palmitum, quod est agricolæ, non vitis officium, qui etiam palmites operarios facit, licet non de suo, nec per ipsos, sed per meipsum.\ft*\f* \v 2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. \v 3 Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.\f + \fr 15.3 \fr*\fk Propter sermonem, \fk*\ft etc. Non ait: propter aquam baptismi, quia et ipsa sine verbo est solum aqua, per verbum fit sacramentum.\ft*\f* \v 4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. \v 5 Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.\f + \fr 15.5 \fr*\fk Ego sum, \fk*\ft etc. Qui se a se ferre fructum existimat, non est in vite. Unde cum repetitione et superiorum explanatione supponit: \ft*\fk Ego sum vitis, vos palmites. \fk*\ft Mihi quasi viti adhærentes. \ft*\fk Qui manet in me. \fk*\ft Et ideo quicunque (non solum vos) manet in me credendo, obediendo, perseverando. \ft*\fk Et ego in eo. \fk*\ft Illuminando, subveniendo, perseverantiam dando. \ft*\fk Hic fert. \fk*\ft Et si secundum hominem Christus est vitis. tamen hanc gratiam palmitibus non daret, nisi etiam Deus esset.\ft*\f* \v 6 Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.\f + \fr 15.6 \fr*\fk Si quis. \fk*\ft Sarmenta præcisa cæteris liguis sunt viliora, quia nullis usibus deputantur, sed igni, vel in vite sunt vel in igne.\ft*\f* \v 7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.\f + \fr 15.7 \fr*\fk Et verba. \fk*\ft Verba Dei tunc dicuntur manere in nobis, quando facimus quæ præcipit et diligimus quæ promittit. Qui autem hoc non facit, tangit, non cohæret, et ideo non sunt ei in beneficium sed in testimonium damnationis. \ft*\fk Petetis. \fk*\ft Si quid petit fidelis et non fit, non petit hoc quod habet mansio in eo, nec quod habet verba ejus quæ sunt in eo, sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis.\ft*\f* \v 8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.\f + \fr 15.8 \fr*\fk In hoc clarificatus, \fk*\ft etc. Qui manet in me fructum multum fert, quod est ex gratia Dei, et ita est gloria ejus non hominis, et hoc est: \ft*\fk In hoc, \fk*\ft etc. \ft*\fk Ut fructum plurimum. \fk*\ft Sicut non æqualitatem ostendit nostræ naturæ et suæ, sed gratiam qua Mediator est, nam Pater diligit nos, sed in Filio. \ft*\fk Efficiamini. \fk*\ft Quomodo? Si me dilexeritis. Ex qua dilectione? ex præceptorum observatione. Si me dilexeritis sicut dilexit me Pater, non quantum. Non enim notatur æqualitas, sed similitudo dans eis æternam æternitatem.\ft*\f* \v 9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. \v 10 Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione. \v 11 Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.\f + \fr 15.11 \fr*\fk Ut gaudium. \fk*\ft Gaudium Dei de nobis qui præscivit et prædestinavit semper est plenum, in nobis incipit ex fide, crescit imo et perficietur in resurrectione.\ft*\f* \v 12 Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.\f + \fr 15.12 \fr*\fk Hoc est præceptum, \fk*\ft etc. Et supra de dilectione proximo, sed repetitio est confirmatio: ibi tamen dicit: Mandatum do, quasi non ante fuerit; hic autem, hoc est quasi non aliud sit. Ibi Novum, ne in vetustate remaneamus, hic, Meum, ne contemnatur.\ft*\f* \v 13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.\f + \fr 15.13 \fr*\fk Majorem hac. \fk*\ft Diffinit plenitudinem mutuæ dilectionis quam habere præcipit.\ft*\f* \v 14 Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis. \v 15 Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.\f + \fr 15.15 \fr*\fk Jam non dicam. \fk*\ft Commendata dilectione addit quod dignationis est, ut bonos servos (qui sciunt faciendo quæ præcipit) dicat amicos, et eis tollit nomen servi, qui est ex timore foras mittendo, qui nescit quid faciat Dominus. Quia cum aliquid facit, sic extollitur quasi ipse faciat, non dominus.\ft*\f* \v 16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. \v 17 Hæc mando vobis: ut diligatis invicem.\f + \fr 15.17 \fr*\fk Hæc manao, \fk*\ft etc. Hic ostendit quis sit fructus quem dixerat, pro quo et dabit Pater quod petimus, qui et hoc dedit, ut diligamus. \ft*\fk Ut diligatis. \fk*\ft AUG. Merito sæpe dilectionem commendat, quasi sola præcipienda sit sine qua non possunt cætera, quæ sine cæteris non potest haberi. Pro hac autem patienter debemus sustinere etiam omnia adversa mundi. Unde subdit:\ft*\f* \v 18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.\f + \fr 15.18 \fr*\fk Si mundus. \fk*\ft Nomine mundi aliquando boni, aliquando mali designantur, quia una massa est quæ tota in Adam periit, de qua sunt alia vasa in honorem, alia in contumeliam.\ft*\f* \v 19 Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.\f + \fr 15.19 \fr*\fk Mundus quod suum. \fk*\ft Si malus punit scelus mali, ex parte odit mundus quod suum est; dum punit ex parte amat, quia malus favet malis.\ft*\f* \v 20 Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.\f + \fr 15.20 \fr*\fk Sermonis mei. \fk*\ft Hoc scilicet: \ft*\fk Non est. \fk*\ft Et illius superioris: \ft*\fk Scitote, quia me priorem vobis odio habuit. \fk*\ft Et subdit causam: \ft*\fk Non est servus major, \fk*\ft etc. Quia exemplo sui (quo aliud melius non est) monuit ad ferenda odia mundi, subdit quare debeant, eum in hoc imitari, quia ipse Dominus, illi servi.\ft*\f* \v 21 Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me. \v 22 Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo.\f + \fr 15.22 \fr*\fk Si non venissem. \fk*\ft Hic expressius Judæos ostendit, ad quos venit, de quibus sub nomine mundi superiora dixerat. Et quia ad eos venit, hic inexcusabiles de omnibus malis ostendit. \ft*\fk Excusationem, \fk*\ft etc. Illi quibus non venit nec locutus est, habent excusationem non de omni peccato, sed de hoc quod in Christum non crediderint. Hi vero quibus in apostolis venit et locutus est, non excusantur. Priores vero \ft*\fk qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt\fk*\ft Rom. 2.. \ft*\fk De peccato. \fk*\ft Quod non credunt me sed oderunt, et persequentur in meipso et in meis, sed hoc peccatum in me, etiam redundat in Patrem, quia qui me odit et Patrem meum odit. Et quod est gravissimum, non solum veni et locutus sum, sed opera feci, quæ videntes oderunt et me et Patrem.\ft*\f* \v 23 Qui me odit, et Patrem meum odit. \v 24 Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.\f + \fr 15.24 \fr*\fk Quæ nemo, \fk*\ft etc. AUG. Quod pavit tot millia de paucis, quod super aquas ivit, etc., usque ad et quia ipse per seipsum fecit, nemo sine eo. \ft*\fk Oderunt, \fk*\ft etc. Judæi dicunt se diligere Deum et tamen nescientes oderunt, quia qui volunt esse mali nolunt esse veritatem qua damnantur. Et sicut oderunt suam pœnam, oderunt veritatem quæ irrogat pœnam, nescientes eum esse veritatem. Et si oderunt veritatem, oderunt eum de quo nata est veritas, et ita Patrem nescientes de eo natam veritatem oderunt.\ft*\f* \v 25 Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis.\f + \fr 15.25 \fr*\fk Quia odio. \fk*\ft Gratis odit, qui nullum ex odio commodum quærit vel incommodum fugit. Sic impii oderunt Christum. Sic justi diligunt gratis, non propter aliud sed propter ipsum.\ft*\f* \v 26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;\f + \fr 15.26 \fr*\fk Cum autem. \fk*\ft Nunc videntes opera oderunt gratis et me et Patrem. Sed cum venerit Paracletus, manifestiore testimonio convincet eos qui viderunt et oderunt, sed et quosdam eorum compunctos de tanto scelere convertet. \ft*\fk Quem ego mittam. \fk*\ft Die Pentecostes venit Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, cum quibus erant omnes apostoli in domo ubi cœna fuerat. \ft*\fk Qui a Patre. \fk*\ft Spiritus procedit a Patre et Filio, sed Filius dicitur a Patre procedere, quia ad Patrem solet referre, et quod ipsius est de quo ipse est. A quo ergo habet ut sit, ab illo habet ut de illo procedat Spiritus.\ft*\f* \v 27 et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. \c 16 \p \v 1 Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini.\f + \fr 16.1 \fr*\fk Hæc locutus sum, \fk*\ft etc. Postquam exemplo suo docuit ferre odia in quo sciunt quid debeant facere, sed non possunt postquam etiam promisit Spiritum quo poterunt resistere, etiam addit: \ft*\fk Hæc locutus sum, \fk*\ft etc. Quod est exemplum de Spiritu qui confirmabit, ut, ita charitate diffusa in cordibus vestris, sit vobis multa pax et non scandalum.\ft*\f* \v 2 Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo.\f + \fr 16.2 \fr*\fk Sed venit hora. \fk*\ft Quasi dicat: Si pulsi ab eis tot acquiretis mihi (unde vobis gaudendum) ut non satis sit eis vos pellere. Sed non sinant vivere, ne omnes acquiratis, ut a Judaismo avertatis, in quo Deum Isræl credunt deseri et sancta sua.\ft*\f* \v 3 Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me. \v 4 Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.\f + \fr 16.4 \fr*\fk Hæc autem. \fk*\ft Postquam dixit futuras eorum passiones et consolatorem Spiritum eis esse dandum, subdit: \ft*\fk Hæc non dixi, \fk*\ft etc. Quod si de passionibus accipimus, non solummodo post cœnam sed et ante proximum Pascha, et ab initio missionis duodecim apostolorum prædixerat; sed de consolatione Spiritus eis ventura non prædixerat, quia ipse cum eis corporali præsentia advocatus vel consolator erat; sed quia jam iturus est, opus erat ut illum diceret venturum qui confirmaret eos contra abjicientes et interficientes.\ft*\f* \v 5 Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis?\f + \fr 16.5 \fr*\fk Vado ad eum. \fk*\ft Ita palam ut nemo interroget quod visu corporali cernat, viderunt eum in nube ascendentem certi de gloria qui prius prædicta passione quæsierant: \ft*\fk Domine, quo vadis?\fk*\f* \v 6 sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. \v 7 Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.\f + \fr 16.7 \fr*\fk Si enim, \fk*\ft etc. Non quod positus in terra non posset dare, sed quia illi non sunt idonei accipere, nisi eum secundum carnem desistant nosse. \ft*\fk Si autem. \fk*\ft Mentibus vestris sic raptis ad cœlestia aderit Spiritus simul Pater et Filius. Spirituales enim ex carnalibus facti, capacius fuerant Trinitatem habituri, sicut promissum erat.\ft*\f* \v 8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.\f + \fr 16.8 \fr*\fk Ille arguet. \fk*\ft Non quod Filius non arguat, sed quia Spiritus dabit eis charitatem et pellet timorem, ut sit eis libertas arguendi. AUG. Arguitur de peccato qui in Christum non credit. Arguitur, etc., usque ad ne cum mundi principe judicentur quem judicatum imitantur. \ft*\fk Et de justitia. \fk*\ft Non de sua, sed de credentium justitia mundus arguitur, quorum comparatione damnatur. Unde non ait: Non videbit me mundus, sed \ft*\fk Non videbitis me, \fk*\ft vos apostoli. Contra infideles qui dicunt, Quomodo credemus quod non videmus? Est vera justitia credere quod non videtur, ut qui viderunt hominem crediderunt Deum. Et cum per ascensionem forma hominis subtracta est visibus, tunc ex omni parte impletum est: \ft*\fk Justus ex fide vivit.\fk*\f* \v 9 De peccato quidem, quia non crediderunt in me. \v 10 De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.\f + \fr 16.10 \fr*\fk Et jam, \fk*\ft etc. Id est, nunquam videbitis me talem ut modo, id est mortalem judicandum, sed glorificatum judicem. Et hoc est justitia fidei, de qua Apostolus: \ft*\fk Et si novimus Christum secundum carnem, sed jam non novimus\fk*\ft II Cor. 5., quam quia mundus ab istis non vult accipere arguitur.\ft*\f* \v 11 De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.\f + \fr 16.11 \fr*\fk De judicio. \fk*\ft Quia si damnatum illum sequuntur cum eo damnantur, et ne sibi credant parci terrentur supplicio illius superbi.\ft*\f* \v 12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. \v 13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.\f + \fr 16.13 \fr*\fk Omnem veritatem, \fk*\ft etc. Promittit quod totum facturus est Spiritus, non quod in hac vita totum compleatur. \ft*\fk A semetipso, \fk*\ft etc. AUG. Quia non est a seipso, quia solus Pater, etc., usque ad semper scivit, scit et sciet.\ft*\f* \v 14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.\f + \fr 16.14 \fr*\fk Ille me clarificabit. \fk*\ft Quia spirituales faciendo vos declarabit quomodo Patri Filius est æqualis quem secundum carnem ut hominem noverant, vel timorem tollendo faciet vos gloriam meam annuntiare toti mundo, quæ non mihi, sed hominibus prosit. \ft*\fk De meo. \fk*\ft Non quod Spiritus sit minor Filio. Cur autem hoc dixit, explanat: \ft*\fk Omnia quæcunque habet Pater mea sunt. \fk*\ft Propterea dixi quia de meo accipiet. Ergo de Patre accipit Spiritus, unde accipit Filius, quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus. Qui autem de nullo natus est de nullo procedit, Pater est solus.\ft*\f* \v 15 Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.\f + \fr 16.15 \fr*\fk Omnia, \fk*\ft etc. AUG. De Spiritu dicit Christus. \ft*\fk Spiritus Patris, \fk*\ft etc., usque ad ita aperte ostenditur Patris et Filii esse Spiritus.\ft*\f* \v 16 Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem.\f + \fr 16.16 \fr*\fk Modicum. \fk*\ft Id est, parvum tempus restat usque ad hoc quod patiar et claudar sepulcro, et iterum parvum tempus usquequo me videatis resuscitatum. Vel parvum tempus est, id est triduum quo clausus non videbo. Et iterum parvum, id est quadraginta dies, quo resuscitatus videbor. \ft*\fk Quia vado. \fk*\ft Hoc est quia tempus est ut, deposita mortalitate, humanam naturam cœlis inferam.\ft*\f* \v 17 Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem? \v 18 Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur. \v 19 Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me. \v 20 Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.\f + \fr 16.20 \fr*\fk Quia plorabitis. \fk*\ft Me occiso, de quo inimici gaudebunt. Similiter plorant omnes boni in ærumnis hujus sæculi; sed mundi amatores gaudent. Boni autem comparantur parienti quæ genuit in partu; sed lætatur de fructu, et plus gaudet de adventu futuræ prolis quam tristis est de præsenti dolore.\ft*\f* \v 21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum. \v 22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. \v 23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.\f + \fr 16.23 \fr*\fk Si quid petieritis. \fk*\ft AUG. Ita sane intelligendum est, quod ait, dabit vobis, ut ea beneficia significata sciantur quæ ad eos qui petunt proprie pertinent. Exaudiuntur enim sancti pro seipsis, non autem pro omnibus aliis amicis vel inimicis. \ft*\fk Dabit vobis. \fk*\ft In futuro non rogabitis, sed modo petite et dabitur vobis quod ad vos pertinet, et si non omnibus illis quibus petitis, et ideo dicitur vobis.\ft*\f* \v 24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. \v 25 Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis:\f + \fr 16.25 \fr*\fk Hæc in proverbiis. \fk*\ft Quæ hucusque dixi quasi in proverbiis (quæ solent homines audire sed non intelligere) dixi, quia animales estis. \ft*\fk Animalis \fk*\fk autem qui non percipit quæ sunt Spiritus Dei\fk*\ft I Joan. 1.. Quæcunque dicuntur de incorporea et immutabili substantia, habet quasi proverbia. \ft*\fk Sed venit hora. \fk*\ft Qua dato Spiritu faciam vos spirituales, ut certissima intelligentia mentis (etsi non ut in futuro) Deum videatis, et tunc palam de Patre nuntiabo, ut ipsum et me ejusdem substantiæ intelligatis, et tunc, \ft*\fk In nomine meo petite. \fk*\ft Quia tunc vere cognoscetis et scietis quod si ut homo rogo Patrem, ut Deus exaudio cum Patre; unde dicit: \ft*\fk Et non dico vobis, quoniam ego rogabo Patrem.\fk*\f* \v 26 in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis: \v 27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.\f + \fr 16.27 \fr*\fk Ipse enim. \fk*\ft Amat nos Pater quia amamus Filium, cum a Patre et Filio accepimus ut amemus Patrem et Filium: data charitate per Spiritum, quem et ipsum amamus cum Patre et Filio, prior amans facit in nobis quod ametur.\ft*\f* \v 28 Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.\f + \fr 16.28 \fr*\fk Iterum relinquo mundum. \fk*\ft Reliquit mundum corporali præsentia. Vadit ad Patrem, quia humanitatem ad invisibilia paternæ majestatis induxit. Reliquit mundum, quia ab aspectu amatorum mundi quod viderant abstulit. Redit ad patriam, quia amatoribus suis se æqualem credendum docuit Patri.\ft*\f* \v 29 Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis:\f + \fr 16.29 \fr*\fk Dicunt ei discipuli ejus. \fk*\ft Cum nondum venisset hora quam promisit: \ft*\fk Ecce nunc palam loquitur. \fk*\ft Illa quæ Dominus scit non intelligentibus esse proverbia: illi usque adeo nobis intelligunt, ut nec saltem se non intelligere intelligant. De qua eorum infirmitate admonens respondit: \ft*\fk Modo creditis, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.\f + \fr 16.30 \fr*\fk Nunc scimus quia scis omnia. \fk*\ft Aperte ostendunt, quia loquens de eis, ad eos maxime agebat quæ illos delectabant audire: et quæ ipsi interrogate volebant, hæc ipse præveniens ultro proferebat, et ideo illum, quia cogitationes noverat, confitentur scire omnia quasi Deum et Dei Filium. \ft*\fk Et non opus est tibi, \fk*\ft etc. Cum scias omnia, non est opus ut interroges aliquem a quo aliquid scias. Vel etiam interrogeris ab aliquo præsciens quid ille velit. Si autem aliquando interrogavit vel interrogatus est, non eis, sed aliis opus fuit.\ft*\f* \v 31 Respondit eis Jesus: Modo creditis?\f + \fr 16.31 \fr*\fk Modo creditis. \fk*\ft Ut parvuli, quibus quæcunque alta adhuc proverbia sunt, creditis, sed venit hora passionis, et jam prope est, in qua ita perturbemini, ut quod modo creditis, relinquatis, non modo corpore, sed etiam mentis fide; unde: \ft*\fk Sperabamus quod redempturus esset Isræl.\fk*\f* \v 32 ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est.\f + \fr 16.32 \fr*\fk Et non sum, \fk*\ft etc. Ecce profecerunt, sed ad majus vult eos extendi, ut cum dixerint: \ft*\fk A Deo existi, \fk*\ft dicat: \ft*\fk Pater mecum est, \fk*\ft nec sic putent a Deo exisse, ut putent etiam recessisse. \ft*\fk Quia Pater mecum est. \fk*\ft Dixerat \ft*\fk Relinquo mundum et vado ad Patrem, \fk*\ft nunc dicit: \ft*\fk Pater mecum est, \fk*\ft quod intelligenti est verbum, non intelligenti proverbium. Cui si non est cibus, tamen lactis est alimentum. Ex quo est, quod sciebant eum nosse omnia.\ft*\f* \v 33 Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum. \c 17 \p \v 1 Hæc locutus est Jesus: et sublevatis oculis in cælum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te:\f + \fr 17.1 \fr*\fk Hæc locutus est. \fk*\ft Non solum quæ in cœna, sed etiam quæ ab initio. Sed maxime quæ in cœna hac de causa dicit dicta, ut in illo pacem haberent. Hæc pax est pro qua Christiani sumus, pro qua sacramentis imbuimur, pro qua omnimodis erudimur, pro qua Spiritum in pignus accepimus, pro qua in eum credimus et speramus et amore ejus accendimur. Hæc est pressuris consolatio et liberatio. \ft*\fk Pater, venit hora. \fk*\ft Potuit orare silentio, sed in orando est etiam doctor, et notam facit orationem quæ et præsentium et futurorum ædificatio. \ft*\fk Venit hora. \fk*\ft Non urgente fato, sed disponente Deo, qui sine tempore ordinavit omnia quæ fiant per tempora ordine congruo. \ft*\fk Clarifica Filium. \fk*\ft Humilitas in passione, claritas in resurrectione cœpit. Venit hora passionis, seminandæ humilitatis, non differas gloriam resurrectionis, \ft*\fk ut Filius tuus clarificet te. \fk*\ft Et sic claritas Patris nec augeri nec minui potest in se. Apud homines minor erat dum in Judæa sola notus, sed per resurrectionem Filii ubique innotuit. \ft*\fk Ut Filius tuus clarificet te. \fk*\ft In cognitione hominum, sicut dedisti, usque \ft*\fk ut cognoscant te, et quem misisti. \fk*\ft Non enim potest cognitione hominem clarificari Pater, nisi ille cognoscatur per quem clarificatur, id est populus innotescat, et hæc est clarificatio Patris, quæ non circa solos apostolos sed etiam circa omnes credentes sit.\ft*\f* \v 2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam. \v 3 Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.\f + \fr 17.3 \fr*\fk Hæc est autem, \fk*\ft etc. Ordo, \ft*\fk Ut cognoscant te, et quem misisti, \fk*\ft id est Christum cum Spiritu, qui est amborum, esse unum et solum verum Deum. Si ergo eo modo te clarificat Filius sicut dedisti ei potestatem omnis creaturæ, et sic dedisti, \ft*\fk ut omne quod dedisti ei det eis vitam æternam: \fk*\ft Et \ft*\fk hæc est vita æterna, ut cognoscant te. \fk*\ft Sic te ergo Filius clarificat, ut omnibus quos dedisti ei te cognitum faciat. \ft*\fk Ut cognoscant te. \fk*\ft Quod hic est ex Patre, in futuro erit plene. Qui ergo proficit in cognitione, magis vivere tendit. Quando autem erit plena cognitio, erit sine fine laudatio. Et hæc est illa clarificatio, sed prius hic clarificatur dum innotescit fidelibus; unde: \ft*\fk Ego te clarificavi super terram.\fk*\f* \v 4 Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam:\f + \fr 17.4 \fr*\fk Opus consummavi. \fk*\ft Id est, si aperte futurum diceret, clarificabo, gentibus prædicando. Opus consummabo, quia jam factum prædestinatione; et pro jam facto est habendum, quod certissime est futurum. Hanc prædestinationem in sua clarificatione manifestius aperit, dicens: \ft*\fk Quam habui apud te priusquam mundus esset; \fk*\ft id est, sicut tunc in prædestinatione habui apud te ante tempora, ita nunc in re fac in mundo in tempore. \ft*\fk Dedisti mihi, \fk*\ft etc. In quo notatur gratia. Nihil enim habet in homine quod non accepit.\ft*\f* \v 5 et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.\f + \fr 17.5 \fr*\fk Hominibus. \fk*\ft Possunt hæc omnia dici de omnibus fidelibus futuris. Et est hæc clarificatio qua clarificatus Filius clarificat Patrem super terram, secundum quod est præteritum pro futuro.\ft*\f* \v 6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt.\f + \fr 17.6 \fr*\fk Tui erant. \fk*\ft AUG. Patris erant hi sicut omnia, etc., usque ad quia nondum erat homo.\ft*\f* \v 7 Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt:\f + \fr 17.7 \fr*\fk Cognoverunt. \fk*\ft Ne putaretur cognitio jam facta per speciem, addit: Crediderunt vere; non eo modo quo cum dixit: Modo creditis, venit hora ut dispergamini. Sed nec adhuc tales erant, sed prænuntiat quales sint futuri accepto Spiritu, sine quo nec servaverunt sermonem quem dixerat.\ft*\f* \v 8 quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. \v 9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt:\f + \fr 17.9 \fr*\fk Ego pro eis rogo. \fk*\ft Prima oratio fuit: \ft*\fk Clarifica Filium, ut Filius clarificet te, \fk*\ft et de his exsecutus est et conclusit in fide credentium. Jam pro eis rogat ut Pater servet eos quos ipse corpore reliquit.\ft*\f* \v 10 et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis.\f + \fr 17.10 \fr*\fk Et mea omnia. \fk*\ft Non enim quia Filio dedit Pater amisit, cum Filius adhuc addat: \ft*\fk Mea omnia tua et tua mea sunt. \fk*\ft Unigeniti Filii sunt omnia quæ Patris, per hoc quod etiam Deus est ipse, etiam de Patre natus, Patri est æqualis.\ft*\f* \v 11 Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos.\f + \fr 17.11 \fr*\fk Serva eos. \fk*\ft Ut sint unum in natura sua, sicut et nos in nostra sumus unum; et ideo non ait, ut sint unum nobiscum, aut ut simus unum ipsi et nos sicut nos unum sumus, quia non sunt ejusdem naturæ cum Deo, sicut Filius, secundum quod Deus, unum est cum Patre.\ft*\f* \v 12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.\f + \fr 17.12 \fr*\fk Cum essem. \fk*\ft Non debemus intelligere, quod Pater et Filius alternatim servent quasi alter post alterum. Simul enim servant Pater et Filius et Spiritus sanctus qui est unus Deus. Sed Scriptura nos non levat, nisi ad nos descendat. Cum ita loquitur, intelligamus distinguere personas, non separare naturam. Gaudium quod supra expressit, ut sint unum sicut et [.....] hæc est pax illa et beatitudo in futuro sæculo, propter quam omnia fiunt, propter quam se esse locutum dicit in mundo.\ft*\f* \v 13 Nunc autem ad te venio: et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. \v 14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. \v 15 Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. \v 16 De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. \v 17 Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.\f + \fr 17.17 \fr*\fk Sanctifica. \fk*\ft Sicut ex gratia tua incæpta est sanctificatio per quam jam non sunt de mundo, eadem gratia fac sanctiores, ut perseverent in veritate, cujus umbra fuerunt veteres sanctificationes; id est, in me qui sum veritas, quod subdendo aperit: \ft*\fk Sermo tuus veritas est, \fk*\ft quod est, ego sum veritas. Græce, Latine verbum vel sermo, qui est unigenitus Patris.\ft*\f* \v 18 Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum: \v 19 et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.\f + \fr 17.19 \fr*\fk Et pro eis ego sanctifico. \fk*\ft Id est, ut pro eis prosit, ego me hominem sanctificabo in me Verbo quod est ab initio Incarnationis suæ quando Verbum factum est caro. Ita autem illis prodest, quia et ipsos, qui sunt ego, quia caput et corpus sunt unus Christus, sanctifico in meipso, unde addit: \ft*\fk ut sint et ipsi\fk*\ft sicut ego, \ft*\fk sanctificati in veritate\fk*\ft et in me.\ft*\f* \v 20 Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me:\f + \fr 17.20 \fr*\fk Non pro eis. \fk*\ft Jam non de solis apostolis, vel de cæteris membris incipit: Non autem orat pro his qui jam sunt in fide ejus defuncti, sed pro his qui sunt in tentationibus. \ft*\fk Sed et pro eis qui. \fk*\ft Usque in finem mundi, vel jam credunt ubicunque sunt, non tamen tam perfecte, ut post credituri sunt post resurrectionem. \ft*\fk Per verbum. \fk*\ft Per verbum Evangelii, quod est eorum, non quod per eos tantum sit prædicatum, sed et per Paulum et alios quoslibet, sed quia eis primo et principaliter commissum sit ad prædicandum. Hoc est verbum fidei, verbum Dei, per quod credidit latro, credidit Paulus, et quicunque credit.\ft*\f* \v 21 ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.\f + \fr 17.21 \fr*\fk Ut omnes unum sint. \fk*\ft Non ait, Omnes unum sumus, sed ut illi omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, subaudi unum sumus: Ita et Pater in Filio et Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiæ. Nos vero possumus esse in Patre et Filio et Spiritu sancto. Vel Pater et Filius et Spiritus sanctus in nobis esse possunt, unum tamen cum Deo esse non possumus, quia non unius substantiæ. Deus vero in nobis est ut in templo, nos in illo ut creatura in Creatore. \ft*\fk Ut et ipsi. \fk*\ft In nobis dicit, ut quod unum sunt fide et charitate, gratiæ Dei tribuant, ut nunc autem lux in Domino. \ft*\fk Ut mundus. \fk*\ft Mundus hic accipitur pro omnibus illis qui unum sunt. Nec hoc quod sunt facit causam ut credant, quia potius credendo unum sunt quamvis unum essent natura, dissentiendo tamen ab uno non erant unum, sed orando dixit ut mundus credat, sicut orando dixit ut omnes unum sint, acsi tertio subaudiatur, rogo ut mundus credat.\ft*\f* \v 22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. \v 23 Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. \v 24 Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.\f + \fr 17.24 \fr*\fk Quos dedisti. \fk*\ft Id est, traxisti ad me, sic et ego elegi eos de mundo: alii non sunt dati ei, non sunt sui, etsi potestas sit ei omnium. \ft*\fk Volo. \fk*\ft Non potest non fieri quod vult Omnipotens, sed illa voluntas est hominis, de qua dicit: \ft*\fk Non sicut ego volo\fk*\ft Matth. 26.. \ft*\fk Videant. \fk*\ft Cum in forma servi clarificata viderint judicantem bonum et malum, tolletur impius ne videat claritatem Dei qua Deus est, quam soli mundi corde videbunt quod erit eis vita æterna.\ft*\f* \v 25 Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti. \v 26 Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.\f + \fr 17.26 \fr*\fk Ut dilectio. \fk*\ft Dilectio qua Pater diligit Filium est in omnibus justis, quia membra ejus sunt et diliguntur in illo qui totus diligitur, ideo subdit: \ft*\fk Et ego in ipsis sum. \fk*\ft Quasi dicat: Quia ego sum in ipsis, aliter est in nobis ut in templo, nos in illo aliter; quia nos sumus ille, cum secundum hominem ejus capitis sumus corpus.\ft*\f* \c 18 \p \v 1 Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.\f + \fr 18.1 \fr*\fk Ubi erat. \fk*\ft In horto capitur ut deleret peccatum commissum in horto deliciarum, in quem hujus sæculi torrentem transiens discipulos introduxit.\ft*\f* \v 2 Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. \v 3 Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis.\f + \fr 18.3 \fr*\fk Cohortem. \fk*\ft Non Judæorum, sed militum a præside servato ordine legitimæ potestatis, ut illis tenentibus nullus auderet resistere; vel etiam si quis auderet, contra tot non posset. \ft*\fk Venit illuc. \fk*\ft Nocte traditur, ut sine turbis, quæ in die frequentes aderant, inveniretur.\ft*\f* \v 4 Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis? \v 5 Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.\f + \fr 18.5 \fr*\fk Ego sum. \fk*\ft Hac una voce tot feroces et fortes moriturus prostravit virtute latentis Deitatis: quia volebat quidem comprehendi, sed non nisi quando voluit.\ft*\f* \v 6 Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.\f + \fr 18.6 \fr*\fk Abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. \fk*\ft Sic modo, per Evangelium ubique dicit Christus, Ego sum, et Judæi exspectantes Antichristum retro abeunt et in terrena, quæ amant, cadunt.\ft*\f* \v 7 Iterum ergo interrogavit eos: Quem quæritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. \v 8 Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quæritis, sinite hos abire.\f + \fr 18.8 \fr*\fk Sinite hos abire. \fk*\ft AUG. Faciunt quod jubet, sinunt eos abire quos non vult perire, non quin post sint morituri, sed quia sic nondum credebant quomodo credunt qui non pereunt.\ft*\f* \v 9 Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. \v 10 Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. \v 11 Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?\f + \fr 18.11 \fr*\fk Mitte. \fk*\ft Acsi diceret: Quiescat vindicta. Aliter: Converte gladium in locum suum, id est verbum prædicationis converte ad gentes, ubi secundum Paulum ostium apertum et ingens inveniatur. Aliter, postquam plenitudo subintraverit, dicit Petro, per quem totus ordo prædicatorum designatur: Mitte verbum prædicationis ad Isræl. \ft*\fk Omnes enim qui gladium acceperint gladio peribunt\fk*\ft Matth. 26.. Quo gladio? Illo qui igneus vertitur ante paradisum: et gladio spiritus, qui in Dei scribitur armatura.\ft*\f* \v 12 Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum.\f + \fr 18.12 \fr*\fk Cohors autem. \fk*\ft Mos erat Judæis, ut quem morte dignum judicarent vinctum præsidi traderent.\ft*\f* \v 13 Et adduxerunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius.\f + \fr 18.13 \fr*\fk Et adduxerunt eum. \fk*\ft Erant eo tempore duo sacerdotum principes (ut Lucas ait), Annas et Caiphas, qui vicissim annos suos agebant. Sed tunc erat annus Caiphæ, et voluntate ejus primum ductus est Jesus ad Annam, non quia collega sed quia socer ejus erat. Vel domus sic erant positæ, ut non deberet Annas a transeuntibus præteriri.\ft*\f* \v 14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis: Quia expedit unum hominem mori pro populo. \v 15 Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.\f + \fr 18.15 \fr*\fk Et alius discipulus. \fk*\ft Quis sit iste, quia hic tacetur, non temere definiatur. Solet tamen iste Joannes sic se significare.\ft*\f* \v 16 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ: et introduxit Petrum. \v 17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum.\f + \fr 18.17 \fr*\fk Dicit ille: Non sum. \fk*\ft AUG. Non solum negat Christum qui dicit eum non esse Christum, sed qui etiam negat se esse Christianum, et ita hoc impletur quod Dominus dixit: \ft*\fk Ter me negabis\fk*\ft Matth. 26..\ft*\f* \v 18 Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. \v 19 Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus. \v 20 Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. \v 21 Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quæ dixerim ego.\f + \fr 18.21 \fr*\fk Quid me interrogas? \fk*\ft Id est, a quo veritatem audire non desideras. Interroga magis eos de quorum dictis non habeas invidiam. Ita temperat responsionem, ut nec veritatem taceret, nec defendere se videretur.\ft*\f* \v 22 Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici?\f + \fr 18.22 \fr*\fk Hæc autem. \fk*\ft Objicitur, cur non fecerit quod docuit. Debuit non sic respondere, sed alteram maxillam præbere. Sed veraciter et mansuete et juste respondit, et non modo maxillam, sed totum corpus ferienti paravit. Et hinc potius ostendit præcepta patientiæ, non ostentatione corporis, sed cordis præparatione facienda, potest enim quis maxillam visibiliter præbere iratus. Melius ergo respondet vere placatus, et ad ferenda graviora tranquillo animo paratus.\ft*\f* \v 23 Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me cædis?\f + \fr 18.23 \fr*\fk Si male locutus. \fk*\ft Male loquitur qui contra veritatem loquitur. Si male locutus sum, da testimonium quo probes mendacem.\ft*\f* \v 24 Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. \v 25 Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum.\f + \fr 18.25 \fr*\fk Erat autem. \fk*\ft AUG. Dicto, quod Annas misit Jesum ad Caipham, redit ad locum narrationis ubi reliquerat Petrum, ut explicet quid in domo Annæ de trina Petri negatione contigerat.\ft*\f* \v 26 Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? \v 27 Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit. \v 28 Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha.\f + \fr 18.28 \fr*\fk In prætorium. \fk*\ft Id est, ubi præses Pilatus habitabat. Sed si ad Caipham, quomodo in prætorium? forsitan, aliqua causa urgente, de domo Annæ ad audiendum Jesum ambo convenerant. Caiphas perrexit ad prætorium præsidis, et socero suo Jesum reliquit ad audiendum; vel in domo Caiphæ Pilatus acceperat prætorium, et tanta erat domus, ut seorsum habitaret dominus, seorsum Pilatus. \ft*\fk Ut non contaminarentur. \fk*\ft Quia diebus azymorum, contaminatio erat illis in alienigenæ habitaculum intrare.\ft*\f* \v 29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? \v 30 Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. \v 31 Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi: Nobis non licet interficere quemquam.\f + \fr 18.31 \fr*\fk Nobis non, \fk*\ft etc. Hoc dicunt propter diei festi sanctitatem. Lex enim præcipit, ne parcant malefactoribus, præsertim seducentibus a Deo suo, qualem istum dicebant esse; et contra seipsos dicunt, quia interficiebant quem interficiendum offerebant, sicut et Pilatus interfecit, non tamen manibus suis. Cum Pilatus vellet Jesum tradere Judæis, ut secundum legem suam judicarent eum, noluerunt recipere, dicentes: \ft*\fk Nobis non licet interficere quemquam; \fk*\ft et sic impletur sermo Jesu quem de sua morte prædixit, ut eum a Judæis traditum gentes interficerent, quasi sic essent alieni a scelere qui magis peccant, in quo non eorum innocentia, sed dementia monstratur.\ft*\f* \v 32 Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus. \v 33 Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus: et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judæorum? \v 34 Respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me?\f + \fr 18.34 \fr*\fk A temetipso hoc dicis, \fk*\ft etc. Scit Jesus quid ipse interrogat et quid ille responsurus est, sed tamen dici voluit non ut sciret, sed ut scriberetur quod scire voluit.\ft*\f* \v 35 Respondit Pilatus: Numquid ego Judæus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti?\f + \fr 18.35 \fr*\fk Quid fecisti. \fk*\ft Quasi: Si hæc culpa non est, quod te regem dixeris, quid aliud fecisti? Quasi non est mirum si judici traderis puniendus qui te regem dicis. Sed si hæc causa non esset, tunc forte alia quærenda esset; quasi: confirma si hæc causa est quæ objicitur, an alia.\ft*\f* \v 36 Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc.\f + \fr 18.36 \fr*\fk Regnum. \fk*\ft Hoc est quod nos scire voluit, sed prius vicissim interrogando voluit ostendere quæ esset de regno suo hominum opinio, Judæorum vel gentilium, qua ostensa utrisque aptius respondet: \ft*\fk Regnum meum non est de hoc mundo. \fk*\ft Quasi, decepti estis; non enim impedio dominationem vestram in hoc mundo, ne vane timeatis et serviatis, sed ad regnum cœleste credendo venire.\ft*\f* \v 37 Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.\f + \fr 18.37 \fr*\fk Tu dicis. \fk*\ft Non se regem timet confiteri, sed ita liberatum est, ut neque se regem neget, nec de mundo se fateatur esse, ut ille sentiebat qui dixit: \ft*\fk Ergo rex es tu? \fk*\ft Cui respondit: \ft*\fk Tu dicis, quia rex sum ego. \fk*\ft Quasi dicat, carnalis carnaliter dicis.\ft*\f* \v 38 Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam.\f + \fr 18.38 \fr*\fk Iterum. \fk*\ft Non exspectat responsum, ne cum vellet dimittere mora fieret, subito enim venit in mentem consuetudo qua posset per Pascha dimitti.\ft*\f* \v 39 Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum?\f + \fr 18.39 \fr*\fk Est autem. \fk*\ft Quia in Pascha a servitute liberati sunt, in Pascha hæc consuetudo dimittendi eis fuit.\ft*\f* \v 40 Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.\f + \fr 18.40 \fr*\fk Erat autem Barabbas latro. \fk*\ft Id est filius magistri, id est diaboli, qui latroni in suo scelere Judæis in perfidia magister fuit. Vel Barabbas, id est filius patris, id est diaboli.\ft*\f* \c 19 \p \v 1 Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit.\f + \fr 19.1 \fr*\fk Tunc ergo. \fk*\ft Hoc fecit Pilatus, id est, milites facere permisit, vel etiam jussit ut Judæi satiati de pœnis a morte desisterent.\ft*\f* \v 2 Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus: et veste purpurea circumdederunt eum.\f + \fr 19.2 \fr*\fk Coronam de spinis imposuerunt. \fk*\ft In spinea corona nostrorum notatur susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri voluit. Unde præcursor: \ft*\fk Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. \fk*\ft Spinæ namque in peccatorum significatione ponuntur. Unde Dominus: \ft*\fk Terra tua spinas et tribulos germinabit\fk*\ft Gen. 3.. Id est, conscientia tua punctiones, et aculeos vitiorum procreare non desistet.\ft*\f* \v 3 Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Judæorum: et dabant ei alapas. \v 4 Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.\f + \fr 19.4 \fr*\fk Exivit ergo. \fk*\ft Ecce implentur quæ de se prædixerat Jesus occulta potentia, commendatur patientia qua informantur martyres.\ft*\f* \v 5 (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis: Ecce homo.\f + \fr 19.5 \fr*\fk Et dicit eis. \fk*\ft Hic apparet non ignorante Pilato hæc a militibus esse facta, sive jusserit, sive permiserit, ut satiatis Judæis hæc sufficerent, sed magis inardescunt et clamant: \ft*\fk Crucifige, crucifige.\fk*\f* \v 6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam. \v 7 Responderunt ei Judæi: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.\f + \fr 19.7 \fr*\fk Filium Dei. \fk*\ft Ecce altera major invidia, quia parva videbatur illicita affectatio regni, et tamen utrumque vere erat Christus, et rex et Filius Dei.\ft*\f* \v 8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. \v 9 Et ingressus est prætorium iterum: et dixit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei.\f + \fr 19.9 \fr*\fk Jesus autem. \fk*\ft Hic et in aliis locis legitur siluisse Christus ut prophetia impleatur: \ft*\fk Sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum\fk*\ft Isa. 53.. Quæ similitudo de agno data est, ut in suo silentio non reus sed innocens habeatur. Non enim ut conscius convincitur, sed ut mansuetus pro aliis immolatur.\ft*\f* \v 10 Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? \v 11 Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. \v 12 Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari.\f + \fr 19.12 \fr*\fk Et exinde. \fk*\ft Id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendi innocentem (et si minus illis invidis) quærebat dimittere, non quod tunc primum quæreret, sed si prius volebat modo quærebat. \ft*\fk Si hunc dimittis, non es amicus. \fk*\ft Supra legem proposuerunt, secundum quam deberet mori, quia Filium Dei se fecit: sed quia ille legem gentis alienæ non timet, sed magis timet occidere Filium Dei, terrent eum a Cæsare, quem non potest ut auctorem potestatis suæ contemnere.\ft*\f* \v 13 Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum: et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. \v 14 Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis: Ecce rex vester.\f + \fr 19.14 \fr*\fk Erat autem parasceve. \fk*\ft AUG. Parasceve quod interpretatur \ft*\fk præparatio, \fk*\ft etc., \ft*\fk usque \fk*\fk ad\fk*\ft et eadem est sexta præparationis.\ft*\f* \v 15 Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Cæsarem.\f + \fr 19.15 \fr*\fk Regem vestrum crucifigam? \fk*\ft Adhuc terror quem de Cæsare ingerunt superare conatur, dicens: \ft*\fk Regem vestrum crucifigam? \fk*\ft De ignominia eorum volens eos frangere, quos de ignominia Christi non poterat mitigare.\ft*\f* \v 16 Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.\f + \fr 19.16 \fr*\fk Tunc ergo. \fk*\ft Quia profitentur Cæsarem aperte contra eum esse si alium regem velit eis ingerere, dimittendo impunitum quem propter hos ausus tradiderant occidendum. Victus ergo timore, tradidit eis Jesum ut crucifigatur. \ft*\fk Tradidit eis Jesum ut crucifigeretur. \fk*\ft Eis, non quod ipsi manibus eum acciperent, qui supra hoc excusaverant, sed ut crimine impliciti videantur a quo alieni esse conantur, cum non nisi pro eis hoc faceret Pilatus, unde nec ait ut crucifigerent, sed ut crucifigeretur judicio et potestate Pilati.\ft*\f* \v 17 Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha:\f + \fr 19.17 \fr*\fk Bajulans. \fk*\ft Portabat crucem suam Jesus. Grande ludibrium impiis, grande mysterium piis gloriantibus, quasi in sceptro regni, et est crux candelabrum lucernæ quæ non erat sub modio ponenda. Primo Dominus crucem portat, quia prior passus est; postea imposita est Simoni Cyrenæo, quia debemus sequi vestigia.\ft*\f* \v 18 ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum.\f + \fr 19.18 \fr*\fk Et cum eo. \fk*\ft Latro qui permansit in perfidia significat Judæos; qui confitetur, gentes significat.\ft*\f* \v 19 Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Judæorum.\f + \fr 19.19 \fr*\fk Et erat scriptum. \fk*\ft Hæ tres linguæ cæteris eminebant: Hebræa propter Judæos in lege Dei gloriantes; Græca propter gentium sapientes; Latina propter Romanos tunc pene omnibus gentibus imperantes.\ft*\f* \v 20 Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt: quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, græce, et latine. \v 21 Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum: Noli scribere: Rex Judæorum: sed quia ipse dixit: Rex sum Judæorum. \v 22 Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. \v 23 Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.\f + \fr 19.23 \fr*\fk Milites ergo cum crucifixissent eum. \fk*\ft Ecce quæ gesta sunt juxta crucem, cum jam crucifixus esset. \ft*\fk Quatuor. \fk*\ft Quadripertita vestis signat Ecclesiam toto orbe, qui quatuor partibus constat diffusam omnibus partibus æqualiter, id est concorditer distributam. Tunica sortita omnium partium significat unitatem, quæ charitatis vinculo continetur. \ft*\fk Desuper. \fk*\ft Quia charitas supereminet omnibus per totum, quia nemo est ejus expers qui pertinere videatur ad totum, a quo toto, sicut Græca indicat lingua, catholica vocatur Ecclesia, quæ in sorte Dei gratia commendatur.\ft*\f* \v 24 Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt. \v 25 Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene. \v 26 Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus.\f + \fr 19.26 \fr*\fk Cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem quem diligebat. \fk*\ft Qui divina facturus, quasi repulit ignotam matrem; jam ostendit venisse horam, quam tunc prædixit, in qua agnoscit de qua fuerat mortaliter natus. Et docet ut a piis filiis impendatur cura parentibus, unde et Apostolus: \ft*\fk Si quis suorum curam non habet, fidem negat\fk*\ft I Tim. 5., etc.\ft*\f* \v 27 Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.\f + \fr 19.27 \fr*\fk Et ex illa hora accepit eam discipulus. \fk*\ft Qui etsi jam non haberet propria, in illa societate centupliciter acceperat, ubi erant omnia communia, nihil habens et omnia possidens.\ft*\f* \v 28 Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. \v 29 Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. \v 30 Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. \v 31 Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. \v 32 Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. \v 33 Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, \v 34 sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. \v 35 Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis. \v 36 Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. \v 37 Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt. \v 38 Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu. \v 39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloës, quasi libras centum. \v 40 Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judæis sepelire. \v 41 Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. \v 42 Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum. \c 20 \p \v 1 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento. \v 2 Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. \v 3 Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. \v 4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.\f + \fr 20.4 \fr*\fk Currebant autem. \fk*\ft Joannes significat Synagogam, quæ prior venit ad monumentum sed non intravit, quia prophetias de incarnatione et passione audivit, sed et mortuum credere noluit. Petrus Ecclesiam, quæ cognovit carne mortuum, viventem credidit Deum, post quem et in Judæa in fine intrabit.\ft*\f* \v 5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina: non tamen introivit. \v 6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, \v 7 et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.\f + \fr 20.7 \fr*\fk Separatur. \fk*\ft Quia sacramenta Divinitatis incomprehensibilia a nostræ infirmitatis cognitione remota sunt. In involuto, nec finis nec initium aspicitur. Sic celsitudo Divinitatis nec cœpit esse, nec desinit. \ft*\fk In unum locum. \fk*\ft Quia in scissura mentium Deus non est, sed in unitate. Vel, sudarium capitis passio Christi, cujus sacramenta infidelibus sunt occultata seorsum, quia longe a nostra, quia ille sponte et sine culpa passus, nos inviti cum culpa.\ft*\f* \v 8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit: \v 9 nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.\f + \fr 20.9 \fr*\fk Nondum enim. \fk*\ft Scilicet, usque adeo, ut cum ab ipso Domino aperte diceretur propter consuetudinem ab eo audiendi parabolas, non intelligerent.\ft*\f* \v 10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. \v 11 Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum:\f + \fr 20.11 \fr*\fk Plorans. \fk*\ft Jam plus de sublato quam de occiso plorat, quia tanti magistri cujus vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat et iste dolor ibi eam tenebat. \ft*\fk Dum ergo, \fk*\ft etc. Cum eum sciret ibi non esse, sed quia nimis dolet, nec suis oculis, nec oculis illorum duorum credentium putavit. Vel potius divino instinctu hoc factum est.\ft*\f* \v 12 et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.\f + \fr 20.12 \fr*\fk Vidit duos. \fk*\ft Angeli, id est nuntii, significant Evangelium Christi a capite usque ad pedes, id est ab initio usque ad finem esse nuntiandum. Et ille ex passione sua erat nuntiandus, quia Deus est ante sæcula, et homo in fine sæculi. Sedet ergo angelus ad caput, cum dicit: \ft*\fk In principio erat Verbum. \fk*\ft Ad pedes, cum dicit: \ft*\fk Verbum caro factum est. \fk*\ft Vel duo angeli duo Testamenta, unum prius, aliud sequens. Conjuncta dum pari sensu incarnatum, mortuum, resuscitatum nuntiant.\ft*\f* \v 13 Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum.\f + \fr 20.13 \fr*\fk Quid ploras? \fk*\ft Quasi dicat: \ft*\fk Noli peccare. \fk*\ft Prohibent lacrymas quodammodo nuntiantes gaudium. At illa putans eos interrogare nescientes, prodit causam lacrymarum: \ft*\fk Quia tulerunt Dominum meum, \fk*\ft id est corpus Domini mei.\ft*\f* \v 14 Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est.\f + \fr 20.14 \fr*\fk Et non sciebat quia Jesus, \fk*\ft etc. Quia tergum ad eum habebat quem non resurrexisse credebat; quia amabat et dubitabat, videbat et non cognoscebat.\ft*\f* \v 15 Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.\f + \fr 20.15 \fr*\fk Quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei. \fk*\ft Non quod dubitet quem requireret, sed quia illa quem quærit ignoret, non enim quærit Christum, sed quem putat raptum. \ft*\fk Domine. \fk*\ft Quem putat hortulanum dicit Dominum, ut honorificaret hominem a quo rogabat beneficium. Nec sic dicit eum Dominum, sicut illum quem quærit sublatum. Jesum vero agnoscens vocat magistrum, quia recolit eum a quo discernere humana et divina discebat. \ft*\fk Si tu sustulisti eum. \fk*\ft Non dicit quem, quia hoc in animo agit vis amoris, ut quem semper cogitat nullum alium ignorare credat.\ft*\f* \v 16 Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister).\f + \fr 20.16 \fr*\fk Maria. Conversa illa dicit ei: Rabboni, quod dicitur magister. Dicit ei Jesus. \fk*\ft Postquam communi nomine vocavit, et non est agnitus, vocat ex nomine, ac si dicat, Recognosce eum a quo recognosceris.\ft*\f* \v 17 Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. \v 18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.\f + \fr 20.18 \fr*\fk Venit Maria Magdalenæ annuntians discipulis, quia vidit Dominum, \fk*\ft etc. Ibi culpa abscinditur undet processit. Mulier mortem viro propinavit, modo mulier vitam nuntiat viris, et quæ tunc verba serpentis modo narrat verba vivificatoris, ac si ipsis rebus dicat Deus: De qua manu illatus est potus mortis, de ipsa suscipite potum vitæ.\ft*\f* \v 19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.\f + \fr 20.19 \fr*\fk Cum ergo, \fk*\ft etc. Hoc ipso in die resurrectionis factum est, in quo quinquies Jesus apparuit. Primo Mariæ Magdalenæ, secundo eidem cum aliis currenti nuntiare discipulis volentibus, tertio Petro, quarto Cleophæ et socio ejus, quinto discipulis januis clausis prædictis duobus jam reversis.\ft*\f* \v 20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.\f + \fr 20.20 \fr*\fk Ostendit eis manus et latus. \fk*\ft Post resurrectionem in corpore suo Dominus duo contraria ostendit, et palpabile ejusdem naturæ ut formet ad fidem, et incorruptibile alterius gloriæ ut invitet ad præmium.\ft*\f* \v 21 Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.\f + \fr 20.21 \fr*\fk Dixit ergo eis iterum. Pax vobis, \fk*\ft etc. Pacem offert, qui propter pacem venit, iterat, ut monstret per suum sanguinem esse pacificata quæ in cœlis sunt, et quæ in terra.\ft*\f* \v 22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum:\f + \fr 20.22 \fr*\fk Accipite Spiritum sanctum. \fk*\ft AUG. In terra datur spiritus ut diligatur proximus, e cœlo datur Spiritus, ut diligatur Deus.\ft*\f* \v 23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.\f + \fr 20.23 \fr*\fk Quorum remiseritis peccata. \fk*\ft Ecce charitas, quæ per Spiritum sanctum infunditur cordibus eorum. Qui participes sui sunt, peccata dimittit; eorum qui non sunt, tenet. Et ideo postquam dixit: \ft*\fk Accipite Spiritum sanctum, \fk*\ft continuo subjecit: \ft*\fk Quorum remiseritis peccata.\fk*\f* \v 24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.\f + \fr 20.24 \fr*\fk Thomas autem unus. \fk*\ft Non casu, sed divina dispositione defuit Thomas et audita non credidit; unde palpandum se ei Dominus præbuit, quia ejus dubitatione et facta sibi probatione nulli relinquitur jam dubitare. \ft*\fk Qui dicitur Didymus. \fk*\ft Didymus, id est geminus, quia dubius Thomas, id est abyssus: quia dubitando profundius novit.\ft*\f* \v 25 Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. \v 26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. \v 27 Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. \v 28 Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus.\f + \fr 20.28 \fr*\fk Respondit. \fk*\ft Videbat et tangebat hominem, et super hoc Deum credebat jam remota dubitatione, et confitebatur quem non videbat.\ft*\f* \v 29 Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt.\f + \fr 20.29 \fr*\fk Quia vidisti me, Thoma, credidisti. \fk*\ft Non ait tetigisti, sed vidisti: quia visus quodam modo generalis sensus est qui de aliis quatuor dici solet. Forsitan non fuit ausus tangere; sed aspiciendo tantum, seu etiam tangendo credit. \ft*\fk Beati. \fk*\ft Commendat fidem gentium, sed præterito utitur, ut qui quod erat futurum, in sua prædestinatione noverat jam factum.\ft*\f* \v 30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. \v 31 Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. \c 21 \p \v 1 Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic:\f + \fr 21.1 \fr*\fk Postea manifestavit. \fk*\ft Relictis omnibus secuti fuerunt Jesum. Quod si post mortem Jesu antequam redderetur eis vivus, repetissent priorem artem, possent videri ex desperatione hoc fecisse; sed post redditum vivum, post acceptum ejus insufflationis spiritum, post verba ejus: \ft*\fk Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, \fk*\ft subito fiunt quod fuerunt, piscatores, non hominum sed piscium. Sed sciendum est non prohibitos fuisse sua arte licita victum quærere, apostolatus integritate servata, cum unde viverent non haberent, et sic illis laborantibus adjecit Deus necessaria quæ promisit, hic autem penuria eorum disposita est, ut in piscatione tanta exhiberentur sacramenta.\ft*\f* \v 2 erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo. \v 3 Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt. \v 4 Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. \v 5 Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. \v 6 Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium. \v 7 Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. \v 8 Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. \v 9 Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. \v 10 Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc. \v 11 Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. \v 12 Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est. \v 13 Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter. \v 14 Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.\f + \fr 21.14 \fr*\fk Hoc jam. \fk*\ft Non quod ter tantum manifestatus sit, sed ad dies, refert, primo die quo resurrexit, post octo dies, hoc die quando hoc fecit de piscibus. Secundum dies ergo manifestationes numerantur. Prima, quotiescunque sit facta, uno die resurrectionis. Secunda, post octo dies, et hæc est tertia. In hac tertia manifestatione hoc Evangelium terminatur.\ft*\f* \v 15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.\f + \fr 21.15 \fr*\fk Cum ergo prandissent. \fk*\ft Jesus scit quod interrogat an plus diligat, Petrus quod de se novit, dicit, id est quod amat. Et quia de aliis quantum diligant, nescit, ideo utrum plus illis diligat, tacet. Ecce docet, non temere definire de occultis, et priori periculo negationis cautius de se respondit. \ft*\fk Pasce agnos meos. \fk*\ft Si me diligis, \ft*\fk pasce agnos meos. \fk*\ft Non ut tuos gloriam meam in eis quære, non tuam; mea lucra, non tua, quia dilectio Dei probatur in dilectione proximi. Qui vero opus pietatis negat proximis, minus Deum diligit. Hæc autem charitas ex divina datur gratia. Quod tacite innuit Joannes dum interrogans de amore dicit hic quod non alibi: \ft*\fk Simon Joannis, \fk*\ft id est obediens Dei gratia, quia quod ardentius cæteris diligit et obedit, non est nisi Dei gratia.\ft*\f* \v 16 Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. \v 17 Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.\f + \fr 21.17 \fr*\fk Dicit ei tertio. \fk*\ft Interrogat quod sciebat non semel, sed iterum et tertio; et tertio audit a Petro se diligi, et tertio jubet pascere oves. Trinæ negationi redditur trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori. Et sicut fuit judicium timoris negare pastorem, sic officium amoris pascere Domini gregem. \ft*\fk Contristatus est Petrus. \fk*\ft AUG. Etiam remissis peccatis tolerat homo miseriam, in quam tamen ex peccato venit. Productior enim pœna est quam culpa, nec parva videretur culpa, si cum illa auferretur pœna. Est ideo vel ad demonstrationem debitæ miseriæ, vel ad emendationem labilis vitæ, vel ad exercitationem necessariæ patientiæ temporaliter tenet hominem pœna, etiam quem jam reum non tenet culpa, et hæc est horum dierum flenda, sed non reprehendenda conditio. \ft*\fk Pasce. \fk*\ft Pascere oves est credentes ne deficiant confortare, terrena subsidia, si necesse est, subditis providere, exempla virtutum præbere, adversariis obsistere, peccantes corrigere.\ft*\f* \v 18 Amen, amen dico tibi: cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.\f + \fr 21.18 \fr*\fk Cum autem senueris. \fk*\ft Passurum prædicit qui negaturum prædixerat, hoc jam poterat resurrectione firmatus, quod immature pollicebatur infirmus. Jam non metuit hujus vitæ interitum, quia resurgente Domino vitæ alterius præcessit exemplum.\ft*\f* \v 19 Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me.\f + \fr 21.19 \fr*\fk Et cum hoc dixisset. \fk*\ft His dictis, cœpit Jesus abire, et nondum intellecto quod audivit, \ft*\fk Sequere me, \fk*\ft cœpit Petrus incessu pedum sequi, secutus est et Joannes qui sciebat se diligi.\ft*\f* \v 20 Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te?\f + \fr 21.20 \fr*\fk Quem diligebat Jesus. \fk*\ft Diligebat et alios, sed familiarius istum donavit potiore dulcedine sui amoris, quia virgo electus ab ipso virgo permansit, unde et matrem ei commendavit. AUG. Tacito nomine discernitur Joannes a cæteris, etc., usque ad qui virgo est Joannes convenit futuræ vitæ, ubi neque nubent neque nubentur. \ft*\fk Super pectus. \fk*\ft In pectore Jesu sunt \ft*\fk omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi, \fk*\ft super quod recubuit quem majori cæteris sapientiæ et scientiæ singularis munere donat, in quo figurabatur quanta arcana divinitate præ cæteris esset scripturus.\ft*\f* \v 21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu: Domine, hic autem quid?\f + \fr 21.21 \fr*\fk Domine, hic autem quid? \fk*\ft Quia audierat Petrus se crucifigendum, voluit etiam fratris cognoscere exitum.\ft*\f* \v 22 Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere.\f + \fr 21.22 \fr*\fk Sic eum volo manere, donec veniam. \fk*\ft Nolo eum per martyrium consummare, sed exspectare eum placidam carnis suæ absolutionem, quando ego veniens recipiam eum in æternam beatitudinem.\ft*\f* \v 23 Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te?\f + \fr 21.23 \fr*\fk Et non dixit ei. \fk*\ft Non est intelligendum quod Joannes non sit mortuus in carne, sed quidquid ante passus, quod ultimum in pace senium finiret. Non enim magnum erat dare dilecto non mori, cum dissolvi et esse cum Christo sit multo melius.\ft*\f* \v 24 Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc: et scimus quia verum est testimonium ejus.\f + \fr 21.24 \fr*\fk Hic est, \fk*\ft etc. Hic aperte suam designat personam ex officio, quod noluit designare ex vocabulo.\ft*\f* \v 25 Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus: quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.\f + \fr 21.25 \fr*\fk Nec ipsum arbitror mundum. \fk*\ft AUG. Non spatio locorum, credendum est mundum capere non posse, etc., usque ad sicut alii tropi, hoc est locutionum modi. \ft*\fk Nec ipsum. \fk*\ft Non dicit spatio non posse capi, sed capacitate legentium, quamvis salva fide rerum plerumque verba videantur excedere fidem per hyperbolen.\ft*\f*