\id HEB \ide UTF-8 \h HEBRÆOS \toc1 INCIPIT AD HEBRÆOS \toc2 HEBRÆOS \mt1 INCIPIT AD HEBRÆOS \c 1 \p \v 1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis:\f + \fr 1.1 \fr*\fk Argumentum\fk*\ft In primis videndum est cur apostolus Paulus in hac epistola scribenda non servaverit morem suum, ut vel vocabulum nominis sui, vel ordinis describeret dignitatem. Hæc causa est: quod ad eos scribens qui ex circumcisione crediderant, quasi gentium apostolus et non Hebræorum, sciens quoque eorum superbiam, suamque humilitatem ipse demonstrans, meritum officii sui noluit anteferre. Simili etiam modo Joannes apostolus propter humilitatem, in epistola sua nomen suum eadem ratione non prætulit. Hanc autem epistolam ad Hebræos conscriptam, Hebraica lingua fertur Apostolus misisse: cujus sensum et ordinem retinens Lucas evangelista, post excessum beati apostoli Pauli Græco sermone composuit. \ft*\fk Olim. \fk*\ft Non est novum. \ft*\fk Deus, \fk*\ft qui est invariabilis tunc et nunc. \ft*\fk Loquens. \fk*\ft Dicit: \ft*\fk loquens, \fk*\ft in præsenti, quia quod tunc etiam nunc. \ft*\fk Patribus. \fk*\ft Id est iis qui carne et cultu Dei patres nobis sunt. \ft*\fk In prophetis. \fk*\ft Non enim ipsi, sed Deus in eis. \ft*\fk Multifarie. \fk*\ft Id est multotiens Abrahæ, Isaac, Jacob et cæteris, ac eisdem sæpe. \ft*\fk Multisque modis. \fk*\ft Quia modo per somnia, ut Danieli: modo aperta voce, ut Moysi: modo interiori inspiratione, ut David.\ft*\f* \v 2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula:\f + \fr 1.2 \fr*\fk In Filio, \fk*\ft qui prophetis est major. Est enim Dominus prophetarum impletor et sanctificator. Sic ergo propheta est, quod et Dominus prophetarum. Sic et angelus Christus est, ut et Dominus angelorum. \ft*\fk Constituit\fk*\ft immutabiliter. \ft*\fk Hæredem universorum, \fk*\ft id est possessorem omnis creaturæ. Non enim jam portio Domini est Jacob, et pars ejus Isræl: sed omnes prorsus nationes mundi.\ft*\f* \v 3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis:\f + \fr 1.3 \fr*\fk Qui cum sit splendor gloriæ, \fk*\ft etc. Hic secundum divinam naturam commendat Christum, ostendens eum coæternum et coæqualem Patri, ejusdemque cum eo substantiæ, sed alterum in persona. \ft*\fk Figura substantiæ. \fk*\ft Ecce aliter personaliter, ut figura ab eo cujus est figura. Sed æqualis, quia non dissimilis, sicut ipse ait: \ft*\fk Pater in me est; \fk*\ft et: \ft*\fk Qui videt me, videt et Patrem meum\fk*\ft Joan. 14.. Attende quod hæc nomina, scilicet lumen, gloria, quandoque ad naturam divinam referuntur, quandoque ad personam. Et quando ad personam referuntur; modo ad Patrem, modo ad Filium referuntur. Dicimus enim: Pater est lumen, et Filius est lumen. Similiter Pater est gloria, Filius gloria, et hi duo una gloria et unum lumen, non duo. Et dicitur Filius gloria de gloria, sicut lumen de lumine, et principium de principio, et Deus de Deo, non tamen duo dii, sed unus, non duo principia, sed unum. Splendor autem et figura, sicut et imago proprie ad personam Filii referuntur et relative dicuntur. \ft*\fk Portansque omnia, \fk*\ft etc. Supra dictum est, quia per ipsum fecit omnia. Hic ei nunc summam auctoritatis attribuit, ex eo quod cum auctoritate cuncta gubernat et continet. Sicut enim ab eo creata sunt omnia, ita per eum immutabilem conservantur. Creatoris enim omnipotentia causa est subsistendi omni creaturæ, quæ virtus si ab eis quæ condidit regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum species et natura concideret. \ft*\fk Purgationem. \fk*\ft Postquam ostendit ejus excellentiam quo cuncta creavit et gubernat, hic humilitatis ejus benignitatem commendat. Commonet enim nos crucis et resurrectionis et ascensionis, ubi ait: \ft*\fk Sedet, \fk*\ft etc. \ft*\fk In excelsis. \fk*\ft Dicens hoc, non loco concludit Deum: sed ostendit hominem Christum omnibus altiorem, et omnibus eminentiorem. Sic et per dexteram, non Deum deformavit, sed similitudinem honoris demonstravit. Confessus enim nihil demonstrat aliud nisi honoris æqualitatem.\ft*\f* \v 4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.\f + \fr 1.4 \fr*\fk Tanto melior. \fk*\ft In psalmo tamen ait: \ft*\fk Paulo minus minoratus est ab angelis\fk*\ft Psal. 8.. Hic eisdem melior dicitur. Et sicut illud secundum humanam naturam, ita et hoc secundum divinam dictum esse posset intelligi, nisi adderetur \ft*\fk effectus, \fk*\ft per quod aperitur, quod hic loquitur de eo secundum carnem. Nam secundum hoc quod Patris substantiæ consubstantialis agnoscitur, non est factus, sed natus: de eo ergo sermo versatur secundum humanam naturam, secundum quam et minor fuit angelis passione, et major et melior etiam gratiæ plenitudine, de qua et ipsi angeli ad mensuram accipiunt. \ft*\fk Differentius nomen. \fk*\ft Dum fuit mortalis, differens nomen habuit, quia angeli ministrabant ei. Postquam immortalis, magis differens. Et quia hoc habere posset, et non pro illis, addit \ft*\fk præ illis, \fk*\ft id est, valde differens a nomine angelorum, hoc est nomen quod est super omne nomen, scilicet Deus, sive Filius, quod revera dignius est illo quo illi dicuntur angeli, id est nuntii. Filii enim nomen proprietatem ostendit, non adoptionem, quia nisi esset proprius Filius, non posset ex hoc Apostolus amplitudinem honoris asserere. Proprius autem Filius est de ipso Patre genitus. Si autem adoptionis gratia esset Filius, non solum Patre, sed etiam angelis minor esset.\ft*\f* \v 5 Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium?\f + \fr 1.5 \fr*\fk Hodie. \fk*\ft Ne præterita generatio videretur, dixit hodie. Quanquam enim possit etiam ille dies intelligi, quo Christus secundum hominem natus est, tamen quia \ft*\fk hodie\fk*\ft præsentiam significat, atque in æternitate nec præteritum est quidquam quasi esse desierit, nec futurum quasi nondum sit, sed præsens tantum: quia quidquid æternum est, semper est: divinius accipitur de sempiterna generatione sapientiæ Dei, quam fides sincerissima et catholica prædicat. \ft*\fk Ego ero illi. \fk*\ft Id est, honorem illius, vel illi homini de virgine nascituro. Potest tamen et secundum carnem hoc accipi dictum, etenim caro communicat altioribus, sicut et divinitas humilibus.\ft*\f* \v 6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei.\f + \fr 1.6 \fr*\fk Iterum introducit, \fk*\ft visibilem carne assumpta qui ante invisibilis in mundo erat, quæ assumptio dicitur exitus a Patre: introductio ad hæreditatem, ubi jubetur adorari. \ft*\fk Et adorent. \fk*\ft Et iterum dicit Pater de eodem Filio: \ft*\fk Cum introducit. \fk*\ft Id est, cum ostendit \ft*\fk intro, \fk*\ft usque ad corda hominum, \ft*\fk ducendum, \fk*\ft per fidem; quid dicit? \ft*\fk Et adorent. \fk*\ft Adorant angeli, quia jussioni ejus obtemperant et reverentur.\ft*\f* \v 7 Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.\f + \fr 1.7 \fr*\fk Angelos. \fk*\ft Spiritus, naturæ nomen est; angelus, officii. Quos enim Deus spiritus condidit, mittendo nuntios, angelos facit. Et omnibus utitur ad incommutabile arbitrium sententiæ suæ, sive bonis per gratiam ejus, sive malis per propriam voluntatem. Ac per hoc voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium specierum atque motionum. Nihil enim visibiliter fit, quod non de interiori invisibili atque intelligibili aula summi imperatoris, aut jubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam. Vel illi spiritus dicuntur angeli quando levia nuntiare mittuntur: quando autem ad vindictam, ut in Sodoma, dicuntur ignis ardens. Sic et ministri Ecclesiæ, ignis sunt dum vitia nostra uruntur, angeli autem, dum verbum Dei nuntiant.\ft*\f* \v 8 Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui.\f + \fr 1.8 \fr*\fk Ad Filium. \fk*\ft Hic per dignitatem simul et potestatem commendat Christum. \ft*\fk In sæculum. \fk*\ft Quia semper regnabit, et novissimum judicium semper stabit; unde: \ft*\fk Ibunt hi in ignem æternum, et illi in vitam æternam\fk*\ft Matth. 25..\ft*\f* \v 9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.\f + \fr 1.9 \fr*\fk Unxit te. \fk*\ft Secundum hominem, quia Deitas nullo indiguit. Unctus significat regem vel sacerdotem. \ft*\fk Deus\fk*\ft repetitur ex magna dilectione. Vel secundum Augustinum: Alter casus est vocativus, alter nominativus, ut sic: O tu Deus Fili, unxit te Deus tuus, scilicet, Pater. In Latino putatur idem casus, sed in Græco evidentissima distinctio est: qua aliter nominativus, aliter vocativus intelligitur.\ft*\f* \v 10 Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.\f + \fr 1.10 \fr*\fk Et tu. \fk*\ft Post humanitatis excellentiam, iterum redit ad æternitatem Filii. \ft*\fk In principio. \fk*\ft Quia Creator ante creata exsistit sine ullo initio. \ft*\fk Manuum. \fk*\ft Virtus jussionis, id est, potentia voluntatis vocatur manus, quia ut voluit facta sunt omnia.\ft*\f* \v 11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent:\f + \fr 1.11 \fr*\fk Peribunt. \fk*\ft Ab eo quod sunt, dum immutabuntur in melius creaturæ. \ft*\fk Tu autem permanebis. \fk*\ft Ut sicut æternus ante omnia, sic quia permanet, idem erit post mutata omnia. \ft*\fk Veterascent. \fk*\ft Veterascere dicitur quod more vestis consumitur, sicut caro humana, quæ tamen in melius mutabitur.\ft*\f* \v 12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.\f + \fr 1.12 \fr*\fk Et velut amictum. \fk*\ft Significat mutationem cœli. Unde: \ft*\fk Vidi cœlum novum et terram novam\fk*\ft Apoc. 21.. \ft*\fk Mutabis eos, \fk*\ft etc. Quia facta Dei sub æternitate stabunt, ne ad corruptionem revertantur. \ft*\fk Tu autem, \fk*\ft ex toto immutabilis.\ft*\f* \v 13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?\f + \fr 1.13 \fr*\fk Ad quem angelorum. \fk*\ft Agere instituit de gloria humanitatis. \ft*\fk Sede. \fk*\ft Victori Filio confessus offertur a Patre. \ft*\fk Pedum. \fk*\ft Per pedes stabilitas æterna signatur, id est, in æternitatem, ubi vestigiis quasi positis virtute omnipotentiæ consistit.\ft*\f* \v 14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis?\f + \fr 1.14 \fr*\fk Nonne sunt omnes, \fk*\ft etc. Quasi dicat: Utique. Intellige igitur quantus honor nobis exsistit, ut ad nos sicut ad amicos ministros angelos suos destinet Deus. Quamvis enim multum intersit inter angelos et homines, propinquos tamen eos nobiscum fecit, quia nostræ saluti student, propter nos discurrunt, pro nobis suo funguntur officio, hoc est opus angelicum, angelicæ functionis officium, ut omnia fiant pro salute proximorum. Magis autem hoc est opus Christi, quia angelis nobis superioribus præcepit ad nostram salutem suum exhibere ministerium.\ft*\f* \c 2 \p \v 1 Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus.\f + \fr 2.1 \fr*\fk Propterea. \fk*\ft Postquam locutus est de Filio Dei multa quæ ad ejus commendationem valent, hortatur eos quibus scribit, ut diligenter animadvertant et custodiant ea quæ per illum annuntiata sunt eis. Et ad hoc tendunt omnia præmissa quibus probavit quod esset Christus major prophetis et angelis. \ft*\fk Abundantius, \fk*\ft quam quæ de lege, vel prophetis, vel angelis dicta sunt. Nomen legis obticuit Apostolus, quia in astructione sua quam in posterioribus facit etiam hoc manifestum facit. \ft*\fk Pereffluamus. \fk*\ft Fluimus per pœnas mortalis naturæ, effluimus, peccata addendo, pereffluimus in æterna damnatione. Hinc suadet audienda esse verba Christi per pœnam quæ erit negligentibus.\ft*\f* \v 2 Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem:\f + \fr 2.2 \fr*\fk Et omnis prævaricatio. \fk*\ft Dicit \ft*\fk omnis, \fk*\ft ut pro singulis peccatis sit pœna; non enim solum omnis prævaricator qui multorum reus est, pœnam luet. \ft*\fk Justam mercedem. \fk*\ft Ita loquitur ne putetur perire justitia per misericordiam. Quod vero ait, \ft*\fk retributionem, \fk*\ft hoc ad pœnæ quantitatem refertur, quæ æqualis peccato erit: quia secundum quod majus vel minus est peccatum, major vel minor erit pœna. Quod vero ait: \ft*\fk mercedis, \fk*\ft hoc ad qualitatem pœnæ refertur, ut qui libidinis igne perierit, igne æterni incendii crucietur.\ft*\f* \v 3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est, \v 4 contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.\f + \fr 2.4 \fr*\fk Et Spiritus distributionibus. \fk*\ft Per hoc affluentiam designat gratiarum, quæ non erat apud antiquos, neque tanta signa, neque tam diversa prodigia per quod ostendit, quia non simpliciter est eis creditum, sed per ligna et prodigia. Ideoque cum credimus, non illis, sed Deo nos credere declaratur.\ft*\f* \v 5 Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur. \v 6 Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum?\f + \fr 2.6 \fr*\fk Quid est homo. \fk*\ft Potest hoc legi admirative, ut per hominem et Filium hominis intelligatur Christus homo. Cujus fuit memor Deus in conceptione, dando immunitatem a peccato. Et visitavit in resurrectione, dando gloriam immortalitatis. Potest etiam hoc legi, cum despectu, pro terreno: Adam enim homo fuit, sed non filius hominis, sicut homines dicuntur qui portant ejus imaginem. Qui autem portavit imaginem Christi dicuntur filii hominum potius. Et ille, vetus homo dicitur; iste, novus. Homo igitur hoc loco terrenus est; Filius autem hominis, cœlestis. Et ille longe sejunctus est Deo, hic autem præsens est. Et ideo illius est memor tanquam in longinquo positi. Hunc visitat quem vultu suo, id est, gratiæ suæ præsentia illustrat. \ft*\fk Visitas eum: \fk*\ft hominem per Filium hominis, quasi per medicum infirmum, visitavit Pater.\ft*\f* \v 7 Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum.\f + \fr 2.7 \fr*\fk Gloria. \fk*\ft Claritate immortalitatis \ft*\fk honore, \fk*\ft eo quod sic flectitur omne genu. \ft*\fk Super opera manuum, \fk*\ft digniora, scilicet, angelos et homines, quæ per excellentiam dicuntur opera manuum.\ft*\f* \v 8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.\f + \fr 2.8 \fr*\fk In eo autem. \fk*\ft Exponit sensum David. Ait David Psal. 8.: \ft*\fk Omnia subjecisti: In eo autem quod\fk*\ft Scriptura \ft*\fk subjecit, \fk*\ft id est, subjecta ostendit \ft*\fk omnia, nihil dimisit, \fk*\ft id est, nihil excepit de omnibus.\ft*\f* \v 9 Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.\f + \fr 2.9 \fr*\fk Eum autem, \fk*\ft etc. Majores angeli homine dici possunt, quia majores sunt hominis corpore. Majores sunt et animo, sed in eo tantum quod peccati originalis merito corpus aggravat ipsum animum, sed hoc non in Christo. Quod autem tibi videtur nihil magnum de Deo Patre dici, si forma servi major est, qua majores videntur et angeli; non recte cogitas, nec attendis quem habeat locum in rebus humana natura, quæ condita est ad imaginem Dei: cui tamen injuria facta non est, cum Christus dicebat: \ft*\fk Pater major me est\fk*\ft Joan. 14.; qui non carni suæ solum, sed etiam menti quam gerebat humanæ Deum patrem præferebat, quæ sine dubio forma agnoscitur servi, quoniam servit tota creatura Creatori. \ft*\fk Propter passionem. \fk*\ft Hic jam incipit ostendere non pro potentia tantum, vel ultione verba Christi audienda esse, sed pro dilectione qua dilexit nos, ut pro nobis moreretur.\ft*\f* \v 10 Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.\f + \fr 2.10 \fr*\fk Auctorem. \fk*\ft Christum. \ft*\fk Salutis eorum, \fk*\ft id est filiorum. Ipse enim est filius per naturam, cujus hæredes erimus qui sumus adoptione filii. Vide quantus est in medio nostrum: Et ille filius, et nos filii sumus. Sed distat, quod ille salvat, nos salvamur. Ille sanctificat, nos sanctificamur. Modo conjungit nos Scriptura, modo disjungit. \ft*\fk Multos, \fk*\ft inquit, \ft*\fk filios, \fk*\ft hic conjunxit: \ft*\fk auctorem salutis eorum, \fk*\ft hic discrevit. \ft*\fk Per passionem. \fk*\ft Quia nisi Christus moreretur, homo non redimeretur, et non redemptus periret. Quod si esset, frustra omnia facta essent. Cætera enim homini serviunt, homo Deo. Nec in aliquibus Deus glorificaretur cum ad hoc omnia facta sint. Falsa quoque esset prædestinatio de adducendis filiis. \ft*\fk Consummare. \fk*\ft Hoc in resurrectione incœpit, quando immortalitatis gloria sublimatus est. Et auctum in ascensione, quando ascendit ad dexteram Patris. Et perficietur in judicio, \ft*\fk quando ei omnia subjicientur, et erit omnia in omnibus\fk*\ft I Cor. 15.. \ft*\fk Qui enim, \fk*\ft etc. AUG. Probat, quod pro nostra liberatione Christum pati decuerit, etc., usque ad cum et utramque naturam per se constat scivisse. \ft*\fk Ex uno omnes. \fk*\ft Sed ille ut proprius Filius, nos adoptivi. Cum dicit: \ft*\fk non erubescit fratres vocare, \fk*\ft ostendit quod non ei naturæ est fraternitas nostra, sed misericordiæ. Quod probat per prophetam, ne putetur novum.\ft*\f* \v 11 Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: \v 12 Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiæ laudabo te. \v 13 Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus. \v 14 Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum:\f + \fr 2.14 \fr*\fk Quia ergo. \fk*\ft Quasi: Cum essent ex uno omnes, et, quia pueri qui sanctificandi erant communicaverant carni, id est erant homines ex anima et corpore, quæ per sanguinem accipitur, corruptibiles; ideo \ft*\fk et ipse, \fk*\ft Christus. \ft*\fk Participavit eisdem\fk*\ft pueris, vel \ft*\fk eisdem, \fk*\ft id est carne et sanguine, et hoc similiter, id est, passibilis et mortalis, ut posset mori, et sic destrueret diabolum, et per mortem, legem evacuaret, et Judæos liberos faceret per gratiam qui timore pœnarum servi erant legis. \ft*\fk Per mortem. \fk*\ft Mirum quid? Mors erat arma per quæ vincebat diabolus, et per eam victus est a Christo diabolus.\ft*\f* \v 15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. \v 16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit.\f + \fr 2.16 \fr*\fk Nusquam. \fk*\ft Participavit eisdem ut homines sanctificaret. Et recte hæc causa apponitur, quia si non esset eos liberaturus, non eis participaret. Quod in angelis apparet, quia nusquam, id est, nulla scriptura legitur apprehendisse angelos. \ft*\fk Apprehendit. \fk*\ft Apostolus dixit: \ft*\fk apprehendit, \fk*\ft non autem \ft*\fk assumpsit, \fk*\ft quasi: Longe fugientem assecutus est. In quo humanæ naturæ dignitas intelligi potest, et misericordia et gratia qua hoc fecit, et cura quam de nobis habuit. Fugientem quippe ante humanam naturam, et longe fugientem (longe enim eramus); insecutus apprehendit, non angelicæ, sed humanæ naturæ data est hæc dignitas, ut Deus ei in unam personam jungeretur.\ft*\f* \v 17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.\f + \fr 2.17 \fr*\fk Per omnia. \fk*\ft Quia natus, educatus, crevit; passus, mortuus. Qui supra dictus est figura paternæ substantiæ.\ft*\f* \v 18 In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.\f + \fr 2.18 \fr*\fk In eo enim. \fk*\ft Id est, in carne quam suscepit multa sæva passus est. Novitque quid est ista tribulatio patientium per experimentum. \ft*\fk Qui tentantur. \fk*\ft Tentat Deus ut probet, diabolus ut decipiat, homo ut sciat quod nescit.\ft*\f* \c 3 \p \v 1 Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum:\f + \fr 3.1 \fr*\fk Unde fratres. \fk*\ft Ex omnibus superioribus infert; quasi: Quia potens, quia passus pro nobis, et potest auxiliari.\ft*\f* \v 2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.\f + \fr 3.2 \fr*\fk Qui fidelis. \fk*\ft Incipit Christum comparare Moysi, sicut supra prophetis et angelis, ita ut sit præ Moyse fidelis, quia non suam, sed Patris gloriam quæsivit, nec ejus mandata abscondit. Qui Christus fidelis est Patri (sicut Moyses) in omni domo Judæorum et gentium.\ft*\f* \v 3 Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.\f + \fr 3.3 \fr*\fk Amplioris. \fk*\ft Quasi: Quod fidelis fuerit, ipse effectus indicat: quia dignus est gloria, ut Moyses: et quidem ampliore præ Moyse, id est, quam Moyses, vel præ Moyse exsistens in merendo.\ft*\f* \v 4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est.\f + \fr 3.4 \fr*\fk Omnis namque domus, \fk*\ft etc. Fabricavit dico, per se enim non potest fieri, sed ab aliquo. An ideo a Christo? Vere, quia Deus est qui facit domum, et omnia. \ft*\fk Qui autem omnia creavit, \fk*\ft et domum. \ft*\fk Deus est. \fk*\ft Utriusque enim domus tam ejus quam rexit Moyses, quam ejus quam erexit Christus, factor est Deus.\ft*\f* \v 5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant:\f + \fr 3.5 \fr*\fk Et Moyses. \fk*\ft Ostendit Christum dignum ampliori gloria quam Moysen, quia Christus fabricator est domus, non autem Moyses. Hic aliam rationem etiam ostendit, quia scilicet Christus filius, Moyses famulus est, qui et carnalia carnalibus tradebat, Christus vero spiritualia.\ft*\f* \v 6 Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. \v 7 Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis,\f + \fr 3.7 \fr*\fk Quapropter. \fk*\ft Cum supra præ angelis et prophetis Christum commendasset in multis, subintulit nos oportere observare quæ ab illo audivimus; ita et nunc commendato ipso præ Moyse, incipit eos terrere, ne sint increduli Christo, per patrum similitudinem; et ne amittant requiem, blanditur, per opportunitatem temporis. \ft*\fk Hodie. \fk*\ft Modo, per se loquitur, qui prius per præcones: si tunc duri modo estote molles.\ft*\f* \v 8 nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,\f + \fr 3.8 \fr*\fk Nolite obdurare corda vestra; \fk*\ft id est, nolite Deo rebelles et contumaces esse, sed obsequentes.\ft*\f* \v 9 ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea\f + \fr 3.9 \fr*\fk Probaverunt; \fk*\ft id est, curiositatis causa exquisierunt.\ft*\f* \v 10 quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,\f + \fr 3.10 \fr*\fk Offensus. \fk*\ft Valde et implacabiliter iratus. \ft*\fk Infensus. \fk*\ft Vel \ft*\fk proximus\fk*\ft adhibendo correctionis flagella.\ft*\f* \v 11 sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.\f + \fr 3.11 \fr*\fk In ira mea. \fk*\ft Irasci dicitur Deus per figuram anthropopathos. \ft*\fk Si introibunt in requiem meam. \fk*\ft Aposiopesis est, id est non introibunt.\ft*\f* \v 12 Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo:\f + \fr 3.12 \fr*\fk Cor malum incredulitatis. \fk*\ft Ut putetis Christum non sufficere sine lege, quod est malum, quia sic ruit homo in multa peccata. Nec hoc leve, quia hoc est cor discedendi a Deo vivo.\ft*\f* \v 13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.\f + \fr 3.13 \fr*\fk Donec hodie; \fk*\ft id est, tempus gratiæ, et de quo aiebat propheta superius in psalmis, quia non minus modo præstatur credentibus gratia ad salutem, quam ipso Christo præsente corporaliter. \ft*\fk Fallacia peccati, \fk*\ft id est diaboli, qui est causa peccati.\ft*\f* \v 14 Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.\f + \fr 3.14 \fr*\fk Participes enim Christi. \fk*\ft Debetis hortari, et non esse duri, quia quod non eramus, facti sumus per gratiam, habentes partem cum Christo in hæreditate: hac tamen conditione, \ft*\fk si initium substantiæ, \fk*\ft id est fidei, quæ est initium bonorum, per quam Deus existit, in nobis, et per quam deificamur, et divinæ substantiæ participamus, \ft*\fk usque ad finem, firmum retineamus.\fk*\f* \v 15 Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. \v 16 Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.\f + \fr 3.16 \fr*\fk Quidam enim audientes. \fk*\ft Hoc ideo dicit, ne quis putet satis esse audire de requie, quia et illi omnes audierunt, sed non omnes audierunt, sed non omnes pervenerunt.\ft*\f* \v 17 Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? \v 18 Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? \v 19 Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem. \c 4 \p \v 1 Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse. \v 2 Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt.\f + \fr 4.2 \fr*\fk Non profuit, \fk*\ft etc. Egressi enim de Ægypto, cum multam viam perambulassent, et multa indicia virtutis Dei accepissent in Ægypto, in mari Rubro, in eremo, consilium fecerunt mittere speculatores qui deberent inspicere naturam terræ. \ft*\fk Quæ audierunt. \fk*\ft Exploratoribus; qui mala retulerunt, non crediderunt; vel ita distingue, \ft*\fk fidei\fk*\ft sumptæ \ft*\fk ex his quæ audierunt.\fk*\f* \v 3 Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.\f + \fr 4.3 \fr*\fk Et quidem. \fk*\ft De prima requie quod significet, hic agit. \ft*\fk Operibus. \fk*\ft Quia dixerat nuntiatum esse de requie, dicit quando: videlicet, ante legem, post perfectionem operum septem dierum per requiem sabbati; et sub lege, quando per terram promissionis designabatur; et tempore, gratiæ Spiritu sancto dicente in David: \ft*\fk hodie, \fk*\ft etc., quasi, nuntiatum est de requie illa et sic \ft*\fk quidem\fk*\ft quando nondum completio istius veræ requiei erat significata, quia requie nullus adhuc potitus fuerat. \ft*\fk Perfectis. \fk*\ft Quod fuit facto homine, pro quo facta sunt omnia, et ipse ad Deum glorificandum factus est.\ft*\f* \v 4 Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.\f + \fr 4.4 \fr*\fk Et requievit die septima. \fk*\ft Sex diebus fecit omnia, ut post nihil fieret nisi de materia tunc facta, et ad similitudinem factorum. Septima die quievit, quæ ideo significat requiem. Sic et sexta ætate homo Christus natus est mundo ad laborem, sexta die et sexta diei hora passus, septima quievit. Sic et nos dum sub operibus sex dierum vivimus, operamur; inde exeuntes, quiescimus: si tamen opera nostra valde bona inveniantur.\ft*\f* \v 5 Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam.\f + \fr 4.5 \fr*\fk Et in isto. \fk*\ft De secunda requie, quæ significatur per figuram requiei terræ promissionis.\ft*\f* \v 6 Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem: \v 7 iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.\f + \fr 4.7 \fr*\fk Diem quemdam hodie. \fk*\ft De tertia significata, et quando datur, quamvis obscure, quæ per Christum credentibus promissa est. \ft*\fk Post tantum temporis. \fk*\ft In hoc autem patet quod hæc est alia requies de qua David dicit \ft*\fk hodie, \fk*\ft quam illa ad quam Josue duxit. Nam si illa esset, non loqueretur de alia David; ergo certum est esse aliam ad quam Christus ducit, quæ per illam Palæstina signabatur.\ft*\f* \v 8 Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die.\f + \fr 4.8 \fr*\fk Eis, \fk*\ft filiis Isræl, quibus prius nuntiatum est de requie per signum, id est terram promissionis; \ft*\fk requiem præstitisset nunquam, \fk*\ft id est nullo tempore; \ft*\fk posthac, \fk*\ft id est in sequenti tempore; \ft*\fk loqueretur de alia die, \fk*\ft id est tempore gratiæ, quo deberet dari. Vel, nunquam post loqueretur de alia, scilicet requie, præter terram promissionis. Dicendo, hac die idem vult esse, quod dixerat supra, \ft*\fk hodie, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 9 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei.\f + \fr 4.9 \fr*\fk Sabbatismus; \fk*\ft id est, vera requies significata per sabbatum (id est, plenæ quietis feriata jucunditas) quo Dominus requievit et in lege observabatur. Tunc enim perfecte vacabimus, gratia majore refecti, et Deo pleni. Et sciemus perfecte, quia ipse est Deus. Ibi vacabimus, videbimus, et amabimus. Amabimus et laudabimus: ecce quid erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis, nisi pervenire ad regnum, cujus non est finis?\ft*\f* \v 10 Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. \v 11 Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.\f + \fr 4.11 \fr*\fk In idipsum exemplum. \fk*\ft Vel, in pœnam qualem illi per incredulitatem habuerunt; \ft*\fk exemplum\fk*\ft dicit ut mentem nostram habeamus illic, ne similiter excidamus.\ft*\f* \v 12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.\f + \fr 4.12 \fr*\fk Sermo Dei. \fk*\ft Qui a regalibus sedibus venit. \ft*\fk Vivus. \fk*\ft Quem infideles mortuum putant. \ft*\fk Pertingens. \fk*\ft Tota consideratione perveniens ad separationem animæ, id est sensualitatis, et spiritus, id est rationis. \ft*\fk Divisionem animæ. \fk*\ft Anima vivimus cum bestiis, spiritu intelligimus cum angelis. Ideoque per animam intelliguntur carnalia peccata, id est quæ actu corporis fiunt, ut luxuria. Per spiritum vero spiritualia, id est quæ sunt mentis, ut superbia. Discernit autem sermo Dei inter carnalia peccata et spiritualia: quis, quid, quo animo agat. \ft*\fk Ac spiritus. \fk*\ft Pertingit sermo Dei cognitione inseparabili, quia cognoscit quomodo dividatur sensualitas a ratione, et ipsa a se, dum plus dedita infimis rebus, inferior est, vel ab his revocata dignior. Sic etiam videt quomodo spiritus a seipso dividatur, vel dum in Deum inhiat de divina visione cogitans, vel dum inferius cœlestia considerat, vel inferius in terra de mundanis recte agendis pertractat, vel quomodo spiritus, id est ratio, a sensualitate secernitur, dum quod in se inferius est, superat quod in illa altius est. \ft*\fk Compagum quoque. \fk*\ft Compages dicitur junctura ipsius sensualitatis et rationis, quam videt Filius Dei; scilicet quomodo et inter se cohæreant in aliquo, vel hoc et illa, id est ratio et sensualitas, quomodo in suis differentiis inter se conveniant, dum superior differentia sensualitatis consentiendo convenit cum differentiis rationis. Vel inferior differentia rationis, pressa et captiva, aliquando consentit inferiori differentiæ sensualitatis. \ft*\fk Medullarum. \fk*\ft Medulla quæ interior est, dicitur hic quidquid interius et subtilius est in anima vel spiritu, quod etiam videt Filius Dei. Discernit enim cogitationes, id est quæ diversa diversi cogitent. Discernit et intentiones earum cogitationum, quo singulæ tendant ad bonum vel malum. Et, ut plus dicam, nulla creatura terrena vel cœlestis est ei invisibilis, sed omnia sunt nuda et discooperta, quia ex omni parte plene visa. Item compages dicit conjunctiones cogitationum: medullas intentiones earum.\ft*\f* \v 13 Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. \v 14 Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem.\f + \fr 4.14 \fr*\fk Habentes ergo. \fk*\ft Hic incipit dicere de pontifice Christo, quomodo sufficiens, et quomodo dignior veteri sacerdote. Quem etiam immutat, et legem, quæ sub illo est, per meliorem legem suam, et quomodo necessarius nobis ad justitiam et salutem.\ft*\f* \v 15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.\f + \fr 4.15 \fr*\fk Non enim habemus, \fk*\ft etc. Quasi: Teneamus et tenere debemus, quia, cum sit potens, est etiam misericors, nostram utpote expertus infirmitatem. \ft*\fk Qui non possit, \fk*\ft etc. Impossibile est scire afflictiones afflictorum, homini qui experimentum afflictionis non habuit et sensibiliter omnia non sustinuit. Christus vero scit non solum per hoc quod Deus, secundum quod omnia novit, sed per hoc quod homo et similia sustinuit.\ft*\f* \v 16 Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.\f + \fr 4.16 \fr*\fk In auxilio opportuno. \fk*\ft Nunc tempus est auxilii, nunc est tempus donorum, cum post baptismum peccantes per gratiam invenire pœnitentiam possunt. Cum autem thalamus fuerit clausus, cum intraverit rex videre discumbentes, ut ad sinum patriarchæ venerint qui eo fuerint digni, tunc malis erit desperationis tempus. Nunc autem cum adhuc agon permanet et palma pendet, non est desperandum, sed cum fiducia, id est sine dubitatione accedendum, ut per gratiam accedatur, inveniatur auxilium opportunum. Est enim tempus quod non congruit.\ft*\f* \c 5 \p \v 1 Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis:\f + \fr 5.1 \fr*\fk Omnis namque pontifex. \fk*\ft Quia spiritualia non sic introducunt infirmos: ut corporalia; de his incipit, volens ostendere Novum Testamentum esse melius Veteri. Quædam autem Christo communia cum sacerdotibus ponit, quædam altiora pertinentia ad solum Christum. Quædam porro humiliora, illis tantum sacerdotibus convenientia.\ft*\f* \v 2 qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate:\f + \fr 5.2 \fr*\fk Quoniam et ipse. \fk*\ft Aufer hic occasionem extollendi se supra alios.\ft*\f* \v 3 et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. \v 4 Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.\f + \fr 5.4 \fr*\fk Nec quisquam, \fk*\ft etc. Percutit cupidos, qui non vocantur, sed ingerunt se.\ft*\f* \v 5 Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te.\f + \fr 5.5 \fr*\fk Non seipsum clarificavit. \fk*\ft Clarificatus est Filius a Patre, cum dixit: \ft*\fk Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui\fk*\ft Matth. 3.. Quæ clarificatio longe ante per Prophetam prædicta est: \ft*\fk Filius meus es tu, ego hodie genui te\fk*\ft Psal. 2..\ft*\f* \v 6 Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.\f + \fr 5.6 \fr*\fk Tu es sacerdos. \fk*\ft Sacerdos autem Christus est, non secundum id quod natus est de Patre Deus apud Deum coæternus gignenti: sed propter carnem absumptam, propter victimam, quam obtulit pro nobis. \ft*\fk Secundum ordinem Melchisedech, \fk*\ft qui non temporalis fuit, Scriptura subticente initium et finem ejus vitæ, in figura Christi qui caret initio et fine. Et sicut ille obtulit in pane et vino et semel, sic et Christus sub specie panis et vini corpus et sanguinem suum discipulis dedit.\ft*\f* \v 7 Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.\f + \fr 5.7 \fr*\fk Preces supplicationesque. \fk*\ft Christi dicit actionem et vitam cujus omnis actio fidelium est institutio, et ad Deum oratio. Quidquid egit Christus, preces et supplicationes fuerant pro omnibus. Sanguinis effusio fuit clamor validus, in quo auditus, pro reverentia ejusdem passionis. Reverentia est, quod sine peccato passus pro sola charitate. \ft*\fk Exauditus est. \fk*\ft Per hoc patet, quod per eum possumus consequi misericordiam cum jam ad dexteram sit Patris.\ft*\f* \v 8 Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam:\f + \fr 5.8 \fr*\fk Didicit, \fk*\ft etc. Id est voluntarie suscepit obedientiam usque ad mortem.\ft*\f* \v 9 et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ,\f + \fr 5.9 \fr*\fk Omnibus obtemperantibus. \fk*\ft Tantum valet passio, ut omnibus sufficiat ad salutem, quæ salus bene potest esse per eum, quia ipse \ft*\fk est appellatus, \fk*\ft etc. \ft*\fk Factus est causa salutis, \fk*\ft non cujuslibet, sed æternæ; nec paucis, sed omnibus; hac tamen conditione, ut obtemperent ei. Non enim aliter salutem consequi poterunt. Et bene potest ipse causa salutis esse cæteris, quoniam \ft*\fk appellatus est a Deo pontifex, \fk*\ft sicut et ipse suis operibus realiter ostendit se talem esse. Nam quia pontificis officium implevit, atque Patri fuit in omnibus obediens, et in seipso pervenit ad tantum bonorum omnium consummationem, ut sufficeret etiam ad aliorum salutem, idcirco \ft*\fk appellatus a Deo est pontifex, \fk*\ft et hoc, \ft*\fk juxta ordinem Melchisedech, \fk*\ft scilicet, ut omnis ordo divinitatis in eo consideretur, qui considerari potuit in Melchisedech.\ft*\f* \v 10 appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech. \v 11 De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.\f + \fr 5.11 \fr*\fk Ininterpretabilis. \fk*\ft Sermo de incarnato Filio difficilis est ad interpretandum, quia debiles sensu estis ad intelligendum profunda mysteria.\ft*\f* \v 12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.\f + \fr 5.12 \fr*\fk Etenim cum deberetis. \fk*\ft Interserit increpationem de infirmitate, ut alta de Christo laborent intelligere. \ft*\fk Quæ sunt elementa exordii. \fk*\ft Exordium sermonum est simplex doctrina. Elementa ejus, materia de qua agit, ut nativitas, passio.\ft*\f* \v 13 Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ: parvulus enim est.\f + \fr 5.13 \fr*\fk Omnis enim, \fk*\ft etc. Qui non capit hoc: \ft*\fk Verbum caro factum est, \fk*\ft quomodo capiet: \ft*\fk In principio erat Verbum? \fk*\ft Omnis de hac re sermo, quo agitur, ut non solum credatur, verum etiam intelligatur, sciaturque quod dicitur, onerosus est: facilius illos premit quam pascit. Ex quo fit, ut spirituales, ista carnalibus non omnino taceant, propter catholicam fidem, quæ omnibus prædicanda est. Nec tamen sic deserant, ut volentes ea perducere ad intelligentiam non capacem, facilius fastidiri faciant in veritate sermonem quam in sermone percipi veritatem.\ft*\f* \v 14 Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. \c 6 \p \v 1 Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,\f + \fr 6.1 \fr*\fk Quapropter. \fk*\ft Duriter eis increpatis et culpatis, eo quod velint semper eadem ipsa discere, iterum blanditur illis se eis connumerando, hortans eos ad perfectionem. \ft*\fk Inchoationis Christi sermonem, \fk*\ft quo rudes sunt catechizandi, ut est Symbolum fidei et Dominica oratio. \ft*\fk Non rursus, \fk*\ft id est non olim, ut sicut prius ceciderunt, iterum cadant. Vel, \ft*\fk non rursus jacientes, \fk*\ft ita modo jaciamus, ut amplius jacere non sit opus. \ft*\fk Fundamentum. \fk*\ft Quod prius dixit sermonem inchoationis, hic appellat fundamentum, eo quod ad Christianam religionem venientibus prius proponitur, ut super hoc, quod perfectionis est ædificetur. Hoc fundamentum dividitur in sex, quæ sunt: inchoatio seu pœnitentia, fides, baptismatum doctrina, impositio manuum, resurrectio, atque judicium. Quicunque aliquos ad fidem convertit, prius facit pœnitere, in Deum credere, baptizari in remissionem, confirmari per impositionem, resurrectionem et diem judicii præstolari.\ft*\f* \v 2 baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni. \v 3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. \v 4 Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,\f + \fr 6.4 \fr*\fk Impossibile. \fk*\ft Ne quis vero existimet secundum vel tertium baptisma post peccata posse fieri, subdit: \ft*\fk Impossibile, \fk*\ft non tantum difficile, ne quis in hoc confideret. \ft*\fk Eos qui, \fk*\ft id est, etiam eos qui hæc bona habuerunt. Nedum penitus malos.\ft*\f* \v 5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi, \v 6 et prolapsi sunt; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.\f + \fr 6.6 \fr*\fk Renovari, \fk*\ft per baptismum, cujus virtus in cruce Christi constat, unde subditur: \ft*\fk Rursum crucifigentes. \fk*\ft Quia in baptismo sumus conformes morti ejus et sepulturæ. Qui putat secundo baptizari, secundo Christum (quantum ad se est) crucifigit, quod est eum habere ostentui et derisioni ut semel mortuus est; ita nos in baptismo semel morimur peccatis, non secundo vel tertio.\ft*\f* \v 7 Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo:\f + \fr 6.7 \fr*\fk Sæpe venientem. \fk*\ft Dicit \ft*\fk sæpe venientem, \fk*\ft quia si rara, non sufficit: si assidua, vilescit. \ft*\fk Imbrem. \fk*\ft Doctrinam sanctam, rorem cœlorum, quem sitienti terræ pluunt cœli, id est prædicatores verbi veritatis. \ft*\fk Generans herbam. \fk*\ft Significat eos sæpe bibisse per legem et prophetas verbum cœlestis doctrinæ, qui nec sic prompti fuerunt germina fidei proferre. \ft*\fk A quibus colitur. \fk*\ft Cultores terræ sunt qui vomere spirituali arbusta conscindunt, et falce verbi Dei noxia præcidunt. Vel illi a quibus colitur. sunt illi iidem qui se colunt in bonis operibus, imitati scilicet majores, secundum illud: \ft*\fk Et fecerunt fructum nativitatis, \fk*\ft quia patres suos, qui eos in fide genu erunt, imitantur.\ft*\f* \v 8 proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem. \v 9 Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur.\f + \fr 6.9 \fr*\fk Confidimus. \fk*\ft Quia de præsenti non habet Apostolus unde eos laudet; de spe futurorum attollit, ad quæ per præterita allicit, et recreat animos eorum et confortat, antiqua eis in mentem revocans, et facit eos existimare Deum non oblitum bonorum quæ fecerunt. Sicut enim priora bona per sequentia mala mortua fuerant et irrita facta, ita ipsa eadem per pœnitentiam et alia bona sequentia reviviscent.\ft*\f* \v 10 Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.\f + \fr 6.10 \fr*\fk Operis. \fk*\ft Magna illis testificatus est. Tria autem bona commendat in eis, scilicet quod omnia sua fecerunt communia sanctis. Ecce opus, et hoc ex dilectione, quæ informat actiones; ecce alacritas, et hoc ad gloriam Dei; ecce pura et recta intentio.\ft*\f* \v 11 Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem:\f + \fr 6.11 \fr*\fk Cupimus. \fk*\ft Multam dilectionem erga illos ostendit, et eamdem circa singulos curam demonstrat, et tum majorum, tum minorum similiter curam gerit, et omnes diligit.\ft*\f* \v 12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones. \v 13 Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum,\f + \fr 6.13 \fr*\fk Abrahæ namque, \fk*\ft etc. Tria dicit: quod promissio facta; et per juramentum firmata; et in Abraham jam impleta.\ft*\f* \v 14 dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.\f + \fr 6.14 \fr*\fk Nisi benedicens, \fk*\ft etc. Aposiopesis est hic, id est defectio. Quasi: Si hoc non fecero, non mihi credatur de aliquo.\ft*\f* \v 15 Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. \v 16 Homines enim per majorem sui jurant: et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. \v 17 In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum:\f + \fr 6.17 \fr*\fk In quo abundantius volens. \fk*\ft Quasi diceret: Si autem homini, qui mendax est, per juramentum creditur, quanto magis Deo credendum est, qui mentiri non potest?\ft*\f* \v 18 ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,\f + \fr 6.18 \fr*\fk Confugimus. \fk*\ft Fugit ad spem qui spe beatitudinis tribulationes spernit.\ft*\f* \v 19 quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,\f + \fr 6.19 \fr*\fk Quam sicut. \fk*\ft Sicut anchora navem, sic spes animam tenet, ne mergatur in salo hujus mundi, consentiendo iniquitati; \ft*\fk ac firmam, \fk*\ft ne saltem titubet. AUG. \ft*\fk Jacta in Deum curam tuam, \fk*\ft etc., usque ad si ad tempus fluctuat, anchora spes ejus est.\ft*\f* \v 20 ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum.\f + \fr 6.20 \fr*\fk Præcursor. \fk*\ft Ad hoc Christus præcucurrit, ut nos sequamur. Qui bene dicitur cursor, quia nulla culpa eum impedivit, secundum illud: \ft*\fk Exsultavit ut gigas ad currendam viam\fk*\ft Psal. 18.. Et alibi: \ft*\fk In via peccatorum non stetit\fk*\ft Ibid. 1.. Et præcursor, quia ante nos, et pro nobis cucurrit.\ft*\f* \c 7 \p \v 1 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei:\f + \fr 7.1 \fr*\fk Sacerdos Dei summi. \fk*\ft CHRYS., hom. 35, in Gen. Sacerdos autem erat forte a semetipso ordinatus, sic enim tunc erant sacerdotes. Vel quia ætate provectior erat, a suis colebatur. Vel quod et ipse sacrificare studuit, sicut et Nœ, Abel Abraham, quando sacrificia obtulerunt.\ft*\f* \v 2 cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, \v 3 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.\f + \fr 7.3 \fr*\fk Neque initium, \fk*\ft etc., \ft*\fk neque finem vitæ habens. \fk*\ft Christus omnino non habuit initium neque finem. \ft*\fk In perpetuum. \fk*\ft Hoc ita dicit quia Scriptura obticet, quod aliquis ei successisset. Vel mystice loquitur de sacerdotio Christi.\ft*\f* \v 4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha.\f + \fr 7.4 \fr*\fk Intuemini autem, \fk*\ft etc. Immoratur in commendanda dignitate. Melchisedech et excellentia sacerdotii ejus; præferens eum ipsi Abrahæ patri omnium et omnibus Levitis.\ft*\f* \v 5 Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ.\f + \fr 7.5 \fr*\fk Et quidem de filiis Levi, \fk*\ft etc. Quasi: Et ex hoc intuemini quantus sit, quia aliqui quidem de filiis Levi per hoc quod accipiunt sacrificium, (aliter enim non auderent) habent mandatum in lege, sine cujus auctoritate nunquam præsumerent sumere decimas.\ft*\f* \v 6 Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. \v 7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. \v 8 Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit.\f + \fr 7.8 \fr*\fk Contestatur. \fk*\ft Ut ego, vel, idem in multis locis. \ft*\fk Vivit. \fk*\ft Gerebat enim typum pontificis nostri, cujus excellentia potestatis per illius similitudinem ostenditur. Per Melchisedech enim, in quo figura præcessit, discernitur sacerdotium Christi a sacerdotio Levi; in Christi autem figura dicitur quod Melchisedech vivit. Unde dicitur sacerdos in æternum, qui seipsum obtulit, non ex aliqua necessitate, sed ex voluntate propriæ potestatis.\ft*\f* \v 9 Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est: \v 10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. \v 11 Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici?\f + \fr 7.11 \fr*\fk Sub ipso. \fk*\ft Quia in manu sacerdotis lex, et per eum impletur lex quæ dicitur consummare. Hæc translatio præfigurata fuit in Samuele, qui de tribu Ephraim electus est sacerdos a Domino, reprobatis filiis Eli, Domino dicente: Qui honoraverit me, honorabo eum; et qui inhonoraverit, etc.\ft*\f* \v 12 Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.\f + \fr 7.12 \fr*\fk Translato enim, \fk*\ft etc. Quod alius surgat, subsequenter probat et per tribum et per ritum. Per tribum ibi: \ft*\fk In quo enim hæc, \fk*\ft etc. Per ritum ibi: \ft*\fk Et amplius, \fk*\ft etc. \ft*\fk Translato enim sacerdotio. \fk*\ft Quia ergo similiter et ab eodem et sub eadem sponsione data sunt lex et sacerdotium, quod de uno dicitur, necesse est ut et de altero intelligatur.\ft*\f* \v 13 In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit. \v 14 Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.\f + \fr 7.14 \fr*\fk Manifestum est enim, \fk*\ft etc. De tribu ad tribum translatum est sacerdotium, de sacerdotali ad regalem, ut eadem sit sacerdotalis et regalis. Et intuere mysterium: primum fuit regalis, postea facta est sacerdotalis. Sic Christus rex erat semper; sacerdos autem factus est quando carnem suscepit, quando sacrificium obtulit.\ft*\f* \v 15 Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos, \v 16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis.\f + \fr 7.16 \fr*\fk Non secundum legem. \fk*\ft Id est secundum carnalem intellectum legis, ut faceret secundum carnales observantias; sed secundum virtutem ipsius legis, id est spiritualem intellectum, quem exsequentes, vitam habent æternam. Distat inter sacerdotium, et sacerdotium. Illud carnale, hoc spirituale. Illud temporale, hoc æternum.\ft*\f* \v 17 Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. \v 18 Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem: \v 19 nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. \v 20 Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt, \v 21 hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum): \v 22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.\f + \fr 7.22 \fr*\fk In tantum. \fk*\ft Ex laude sacerdotis infert commendationem legis. \ft*\fk Melioris. \fk*\ft Quia meliora, id est æterna promittit; Vetus autem Testamentum, temporalia.\ft*\f* \v 23 Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere: \v 24 hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.\f + \fr 7.24 \fr*\fk Hic autem, \fk*\ft etc. Sicut Christus per manet, ita et lex quam attulit, in qua vera remissio peccatorum, et perpetua gratia, quod quia vetus lex non potuit, exclusa est. Quod autem permaneat in æternum ostendit ex pontifice, qui unus est, quod non esset, nisi esset immortalis, sicut in lege fuerunt multi, quia mortales.\ft*\f* \v 25 Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis.\f + \fr 7.25 \fr*\fk Unde et salvare. \fk*\ft Ostenso quod per sacerdotium Christi vetus sacerdotium et lex destruatur, commendat actum ipsius deprimendo, per contrarium, operationem veteris sacerdotii.\ft*\f* \v 26 Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus:\f + \fr 7.26 \fr*\fk Sanctus, \fk*\ft interius. \ft*\fk Innocens, \fk*\ft manibus. \ft*\fk Impollutus, \fk*\ft corpore. \ft*\fk Segregatus a peccatoribus, \fk*\ft id est ab omni peccato immunis.\ft*\f* \v 27 qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.\f + \fr 7.27 \fr*\fk Qui non habet, \fk*\ft etc. Cum sit talis, non habet necessitatem quotidie offerre. Non hoc dixit Apostolus quasi Christus eo aliquando egeat, sed ut ab eo removeat quod aliis convenit. \ft*\fk Hoc enim fecit semel seipsum offerendo. \fk*\ft Adeo magnum est sacrificium, quod licet unum et semel oblatum sit, sufficit tamen ad æternitatem.\ft*\f* \v 28 Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.\f + \fr 7.28 \fr*\fk Lex enim homines constituit, \fk*\ft etc. Illi habent necessitatem quotidie offerre, quia infirmi; hic semel seipsum offerens, omnibus sufficit, quia perfectus est.\ft*\f* \c 8 \p \v 1 Capitulum autem super ea quæ dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis,\f + \fr 8.1 \fr*\fk Capitulum. \fk*\ft CHRYS. Commiscet humilia cum excelsis apostolus Paulus, semper Magistrum suum sequens, etc., usque ad cui oportet fungi munere sacerdotis. \ft*\fk Talem habemus. \fk*\ft Hic incipit capitulum; et finit ibi: \ft*\fk Deus et non homo. In cœlis. \fk*\ft Vel super materiales cœlos. Vel, super thronos et dominationes.\ft*\f* \v 2 sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.\f + \fr 8.2 \fr*\fk Sanctorum minister. \fk*\ft Quia sanctis augmentum virtutum, et vitam æternam ministrat. Vel, in cœlis ministrat gloriam per sancta sanctorum significatam. \ft*\fk Minister tabernaculi veri. \fk*\ft Id est veritatis, quam tabernaculum vetus præfigurabat; scilicet justitiam in præsenti Ecclesia, gloriam in futura. \ft*\fk Quod, \fk*\ft verum tabernaculum, \ft*\fk fixit Deus, \fk*\ft ut in æternum permaneat; umbratile vero erat non fixum, sed portatile; \ft*\fk et non homo: \fk*\ft hoc addit quia et vetus posuit Deus, sed per ministrum hominem.\ft*\f* \v 3 Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.\f + \fr 8.3 \fr*\fk Quod offerat. \fk*\ft Et cum necesse sit eum habere aliquid ad offerendum; vel illud erit super terram, vel cœleste: sed non super terram, quia si hoc esset jam non esset sacerdos; ergo cœleste est quod offert.\ft*\f* \v 4 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerent secundum legem munera,\f + \fr 8.4 \fr*\fk Cum esset, \fk*\ft etc. \ft*\fk Si ergo esset, \fk*\ft etc. Quia omnis qui offert, si esset terrenus aliquis qui posset mundare genus humanum, non esset sacerdos secundum ordinem Melchisedech, quia satis essent qui offerrent legalia; sed quia illi erant mortales et peccatores, et ideo humanum genus mundare non valentes, venit Christus qui sufficeret. Nunc autem, id est in novissima ætate, melius ministerium sacerdotii sortitus est Christus tanto quanto melior est lex ejus. Jam a sacerdotio et sacrificio transit ad differentiam Testamentorum.\ft*\f* \v 5 qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.\f + \fr 8.5 \fr*\fk Responsum est, \fk*\ft etc. Non cum inciperet, quia jam multa figuris expresserat, sed cum per se non posset consummare, consulit Dominum, qui de figuris, sicut et de veritate eum docuit.\ft*\f* \v 6 Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.\f + \fr 8.6 \fr*\fk Et melioris Testamenti, \fk*\ft etc. Jam a sacrificio et sacerdotio transit ad differentiam Testamentorum, Veteri præferens Novum; eo quod Novum in melioribus repromissionibus sancitum.\ft*\f* \v 7 Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.\f + \fr 8.7 \fr*\fk Nam si illud prius. \fk*\ft Probat quod Testamentum Christi melius est Veteri: nam illud non vacat culpa, hoc vacat. Si enim vacasset culpa, non daretur secundum, sed datur. Et ita apparet illud fuisse imperfectum, hoc perfectum. \ft*\fk Culpa vacasset, non utique. \fk*\ft Ita hoc dicit, quasi ipsum culpam habeat. Quod videtur, dum præcipit sine gratia, et prævaricatores facit. \ft*\fk Inquireretur, \fk*\ft a Domino, qui prius paulatim instruxit et educavit, ut post perfectum daret.\ft*\f* \v 8 Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum, \v 9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus.\f + \fr 8.9 \fr*\fk Quod feci patribus eorum. \fk*\ft Et quia quibusdam speciale fecerat, determinat. \ft*\fk Quod feci in die, \fk*\ft id est tempore legis, quæ post exitum de Ægypto data est. Quod ergo ante legem Abrahæ dixit: \ft*\fk In semine tuo benedicentur omnes gentes\fk*\ft Gen. 22., postmodum complevit in Evangelio. Illa enim promissio fuit spiritualis et specialiter pertinens ad gratiam. \ft*\fk Non permanserunt in Testamento. \fk*\ft Vitio eorum deputat quod non permanserunt in Testamento, ne lex quam tunc acceperunt culpanda videatur. Ipsa enim est quam non venit Christus solvere, sed implere. Non tamen justificat sine gratia, pro veteris hominis noxa, quæ quia per litteram jubentem et minantem non sanatur, dicitur illud, Vetus; hoc, Novum: propter novitatem spiritus qui sanat a vitio vetustatis, quod evidenter aperit dicens: \ft*\fk Hoc est Testamentum, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 10 Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:\f + \fr 8.10 \fr*\fk Dando leges meas in mentes. \fk*\ft Non in tabulis lapideis, non atramento, sed Spiritu, quo præsente (qui est digitus Dei) diffunditur charitas in cordibus, quæ est plenitudo legis. Siquidem justi non extra terrentur, sed intus diligunt justitiam. \ft*\fk Dando leges: \fk*\ft Ecce Testamentum. \ft*\fk Superscribam. \fk*\ft Quasi: Quæ debent superesse eisque dominari. \ft*\fk Et ero illis in Deum. \fk*\ft Id est vivent ex me et mihi, et in futuro me videbunt, quod est perfectio, ut alter alterum non doceat. Hæc est distantia Veteris et Novi, quod illud in lapide, hoc in corde; ibi merces, terra; hic visio Dei.\ft*\f* \v 11 et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum:\f + \fr 8.11 \fr*\fk Non docebit. \fk*\ft Quod latebat in littera, et discebat populus per traditiones magistrorum, hoc Spiritus adveniens docuit apostolos, et hoc est quod Propheta dicit: \ft*\fk Non docebit unusquisque proximum, quia omnes scient\fk*\ft Jer. 31.; sicut in Evangelio dicitur: \ft*\fk Tunc aperuit eis sensum\fk*\ft Luc. 24., etc. \ft*\fk Majorem. \fk*\ft Majores intellige vel tempore: ut priores qui nos posteriores exspectaverunt in denario accipiendo; vel scientia, vel virtute digniores, qui scilicet intelligere valuerunt lumen incorporeum atque incommutabile, quantum in hac vita potest: quod minores tamen credere potuerunt. Cum ergo venerit quod perfectum est, et evacuatum fuerit quod ex parte est, tunc qui assumpta carne carni apparuit, ostendet seipsum dilectoribus suis. Tunc omnes scient eum a minore usque ad majorem, quia etiam minimus tunc perfecte sciet, cum per se, non a majore instructus erit.\ft*\f* \v 12 quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor. \v 13 Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est. \c 9 \p \v 1 Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare.\f + \fr 9.1 \fr*\fk Habuit. \fk*\ft Hucusque differentiam Testamentorum ostendit, et quod Veteri Novum supereminet, et illud immutat. Nunc idem ostendit ex ipsius tabernaculi schemate. \ft*\fk Sanctum, \fk*\ft non spiritale, sed: \ft*\fk Sæculare. \fk*\ft Quia putabatur ab hominibus sanctum. Et vere habuit sanctum sæculare, quia tabernaculum primum et secundum.\ft*\f* \v 2 Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.\f + \fr 9.2 \fr*\fk Tabernaculum enim sanctum. \fk*\ft Primum tabernaculum intus habuit altare incensi; ante fores sub dio, altare holocaustorum: vel quod foris est significat Vetus Testamentum, et est figura figuræ; intus significat Novum\ft*\f* \v 3 Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: \v 4 aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, \v 5 superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula.\f + \fr 9.5 \fr*\fk Cherubim. \fk*\ft Per Cherubim significatur plenitudo scientiæ; per propitiatorium super arcam, Christus, quia ipsi Christo a Deo Patre specialiter datum est, ut esset propitiatio pro peccatis nostris.\ft*\f* \v 6 His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: \v 7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia:\f + \fr 9.7 \fr*\fk In anno. \fk*\ft Quod singulis annis intrabatur, significabatur non venisse adhuc perfectionem. \ft*\fk Pro sua et populi ignorantia. \fk*\ft Christus pro populo suo obtulit, pro se vero non, nisi in membris suis. Unde ipse ait: \ft*\fk Verba delictorum meorum\fk*\ft Psal. 21.. Delicta enim nostra sua dicit, quia ea suscepit, non ad habendum, sed ad delendum.\ft*\f* \v 8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum:\f + \fr 9.8 \fr*\fk Nondum propalatam. \fk*\ft Cœlum adhuc inaccessibile est mortalibus secundum corporis conditionem, ante vero etiam secundum animas. Sed patienter exspectanda est resurrectio, in qua et corporibus per Christum patebit in cœlum accessus. \ft*\fk Sanctorum viam. \fk*\ft Via sanctorum est Christus, vel spiritualis intelligentia legis per quam ascenditur in interiora cœli.\ft*\f* \v 9 quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,\f + \fr 9.9 \fr*\fk Quæ parabola. \fk*\ft Quod autem hæc de sacrificiis consummandis vel in primo vel in secundo tabernaculo secundum significationem dicta sint, aperit, subdens: \ft*\fk quæ parabola est, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 10 et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.\f + \fr 9.10 \fr*\fk Usque ad tempus correctionis; \fk*\ft id est usque ad tempus gratiæ, quo in melius corrigendi erant ii qui hucusque sub pædagogo erant, quos lex non poterat perfectos facere, non tamen eo tempore debebat cessare.\ft*\f* \v 11 Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis:\f + \fr 9.11 \fr*\fk Per amplius. \fk*\ft Christus introivit tabernaculum, id est, cœlum. Nomine signi, id est tabernaculi, designat Apostolus signatum, id est cœlum, quod bene dicitur, \ft*\fk per amplius, \fk*\ft quia plures capit quam terrenum illud, et \ft*\fk perfectius, \fk*\ft quia ibi perfecta beatitudo.\ft*\f* \v 12 neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.\f + \fr 9.12 \fr*\fk In sancta. \fk*\ft Exponit quod dixerat: \ft*\fk Tabernaculum non manufactum, sancta sanctorum, \fk*\ft id est cœlestia.\ft*\f* \v 13 Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis:\f + \fr 9.13 \fr*\fk Si enim sanguis. \fk*\ft Quod per Christum potuerit esse redemptio, a minori probat, quia per illa legalia fiebat mundatio corporalis. \ft*\fk Hircorum. \fk*\ft Hircus Christum significat, per similitudinem carnis peccati. Taurus dicitur Christus, quia duorum Testamentorum cornibus ventilat inimicos. \ft*\fk Ad emundationem carnis, \fk*\ft id est, ut caro emundata sit propter legis præceptum; sed in Christo est perfectio.\ft*\f* \v 14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?\f + \fr 9.14 \fr*\fk Obtulit semetipsum. \fk*\ft Christus, medius inter Deum et homines, dator est Novi Testamenti: quasi pontifex nobis est dator legis novæ. \ft*\fk Immaculatum. \fk*\ft Illius sanguis est immaculatus. \ft*\fk Ac operibus mortuis; \fk*\ft id est peccatis, quæ qui tangit inquinatur, sicut qui tangebat mortuum coinquinabatur; nec intrat in cœlum, sicut nec ille in templum. \ft*\fk Viventi. \fk*\ft Christi tamen mors erat necessaria in redemptione non modo gentilium, sed et earum prævaricationum quas lex ostendebat, non solvebat. Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus nisi Unigenitus Dei pro nobis moreretur, debitoribus mortis; sed sic fecit nos dignos Testamenti et promissæ hæreditatis, et ita Testamentum factum est firmum.\ft*\f* \v 15 Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.\f + \fr 9.15 \fr*\fk Intercedente. \fk*\ft Inter Vetus Testamentum et Novum (in quibus non solum sacramenta divisa sunt, sed et promissa) distinctio est passio Christi, in cujus morte constat terrena non promitti, sed æterna. In morte enim Unigeniti necesse est magna sperari.\ft*\f* \v 16 Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.\f + \fr 9.16 \fr*\fk Ubi enim. \fk*\ft Christus est dator Novi Testamenti, morte intercedente, nunc vero in confirmationem Testamenti, poterat Christus mori ut probat consuetudine humanæ legis.\ft*\f* \v 17 Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. \v 18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. \v 19 Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,\f + \fr 9.19 \fr*\fk Lana. \fk*\ft Charitas Christi est nobis lana, de qua vestem faciamus.\ft*\f* \v 20 dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. \v 21 Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. \v 22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio.\f + \fr 9.22 \fr*\fk Et sine sanguinis effusione, \fk*\ft etc. Hæc determinatio ideo apponitur, quia per aquam aspersionis quæ fiebat de cinere vitulæ rufæ, fiebat remissio peccatorum aliquando, quando non effundebatur sanguis, sed tamen effusus erat in immolatione vitulæ. In illis autem sacrificiis quamvis magis ea perverso populo fuerint congruenter imposita, quam Deo desideranti oblata, figura tamen veritatis fuerunt quæ Christus est, cujus sanguine redempti et mundati sumus, quia nostra emundatio et Dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est.\ft*\f* \v 23 Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis.\f + \fr 9.23 \fr*\fk Ipsa autem cœlestia. \fk*\ft Christus, qui in quibusdam significatus est, non indiguit mundari, sed omnes sui indigent; attamen signa ejus quæ in tabernaculo usum ministrationis præstabant, sanguine mundata sunt.\ft*\f* \v 24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: \v 25 neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno:\f + \fr 9.25 \fr*\fk Neque ut sæpe, \fk*\ft etc. Probavit, quod Christus per hostiam suam cœlestia mundavit; modo probat quod melioribus hostiis, id est, quod ejus hostia fuit dignior et efficacior omnibus aliis: quia illæ sæpe iteratæ sine consummatione, hæc semel oblata ad patriam reducit.\ft*\f* \v 26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.\f + \fr 9.26 \fr*\fk Alioquin, \fk*\ft etc. Si semel oblatus non sufficeret omnium in se credentium peccata exhaurire, oportuisset eum pati sæpius ab origine mundi; quod, ne fieret, semel passus est in consummatione sæculorum. \ft*\fk In consummatione. \fk*\ft Id est, in ultima ætate in qua sunt omnia adimpleta quæ ante imperfecta, et ideo non opus fuit, ut inciperet pati ab origine mundi.\ft*\f* \v 27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium:\f + \fr 9.27 \fr*\fk Et quemadmodum. \fk*\ft Lex naturalis id ostendit, quod per inconveniens probatum est. \ft*\fk Semel mori. \fk*\ft Non est intelligendum quod aliqua peccati sui, necessitate Christus oblatus sit, etiam semel, imo sola voluntate. Verum ut homo semel mortuus necessitate et jure naturæ amplius non moritur, sic et Christus eodem jure semel oblatus non potest amplius mori. \ft*\fk Post hoc autem. \fk*\ft Post semel mori, restat judicium, in quo omnes accipiant secundum quod meruerunt; non restat autem ut iterum surgant, et denuo moriantur.\ft*\f* \v 28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.\f + \fr 9.28 \fr*\fk Sine peccato apparebit. \fk*\ft Ita quod tunc non erit hostia pro peccato, sed justitia in remunerando, vel damnando. Quod si nec in die iræ hostia erit, multo minus in aliis temporibus. Vel \ft*\fk sine peccato, \fk*\ft id est similitudine carnis peccati, sed potius in carne gloriosa.\ft*\f* \c 10 \p \v 1 Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere:\f + \fr 10.1 \fr*\fk Umbram enim. \fk*\ft Probavit quod Christus fuerit semel mortuus; sed quare? vel semel? Quia lex non poterat perfectos facere, ideo agnus sine macula erat offerendus. \ft*\fk Non ipsam imaginem. \fk*\ft Id est veritatem, ut in pictura usquequo ponat quis colores, quædam est substratio. Vel substratio est umbra quædam, et non imago; cum vero flores ipsos quis colorum intinxerit, tunc imago efficitur. \ft*\fk Accedentes. \fk*\ft Licet pontifices per singulos annos in sancta sanctorum cum eisdem hostiis indesinenter offerrent, nunquam tamen suis hostiis potuerunt perfici.\ft*\f* \v 2 alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati:\f + \fr 10.2 \fr*\fk Cultores semel, \fk*\ft etc. Una hostia Christi perfectos facit; et si millia peccant non indigent alia, quia sufficit ad omnia, et omnem conscientiam a peccatis lavat; quod non vetus, si enim hoc faceret, non esset opus iterari. Sicut medicamentum si fuerit forte, et salutis efficax, et valens cunctam valetudinem repellere, semel impositum, totum operatur; si vero semper imponitur, manifestum indicium est non contulisse salutem; ideoque quia illis sacrificiis nemo curabatur, frequenter offerebantur.\ft*\f* \v 3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.\f + \fr 10.3 \fr*\fk Commemoratio, \fk*\ft non absolutio; infirmitatis accusatio, non virtutis ostensio; propter infirmitatem ergo ostendendam, et ut memoria peccatorum fieret, imperavit Deus illa semper offerri.\ft*\f* \v 4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. \v 5 Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi:\f + \fr 10.5 \fr*\fk Noluisti. \fk*\ft A tempore passionis, in quo est consummatio omnium hostiarum, cœperunt illa displicere. Nunquam ea ante destruxit, sed illis subditus fuit, dum in templo cum hostiis præsentatus fuit. \ft*\fk Corpus autem aptasti mihi. \fk*\ft Ablata sunt signa, quia exhibita est veritas, tunc tempus fuit ut illa auferrentur, et veritas veniret. Nec unquam in odoribus illis delectatus est Dominus, nisi in fide, et desiderio offerentis. Præcepit tamen hæc sibi offerri, potius quam offerrentur idolis; imposuitque in servitutem, non in justificationem, et ut figura essent futuri.\ft*\f* \v 6 holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.\f + \fr 10.6 \fr*\fk Non placuerunt. \fk*\ft In figuris illis veritas prænuntiabatur. Celebrant figuras, figuræ rem multi scientes, sed plures ignorantes quæ cessare debent re exhibita.\ft*\f* \v 7 Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.\f + \fr 10.7 \fr*\fk Tunc. \fk*\ft Quando vidi omnia illa displicere, et corpus idoneum ad hoc mihi datum. \ft*\fk Dixi: Ecce venio, \fk*\ft ad me offerendum, ut faciam et compleam voluntatem tuam, quia tu es meus Deus. Ideo venio ad implendam tuam voluntatem tuam, quia ita scriptum est, et præfiguratum de me in consilio Deitatis, quæ est caput mei, qui sum liber humani generis secundum quod homo, in quo legant homines omnia sibi necessaria, et ideo non est opus lege.\ft*\f* \v 8 Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,\f + \fr 10.8 \fr*\fk Superius dicens. \fk*\ft Quasi diceret: Non solum notat hæc auctoritas veteres hostias non fecisse perfectos, sed solam hostiam Christi; verum etiam ablationem Veteris Testamenti, et constitutionem Novi, si diligenter notentur verba; quia superius dicens, \ft*\fk illa noluisti, \fk*\ft addit: \ft*\fk Tunc dixi. \fk*\ft Ecce enim aufert primum sacrificium et cum eo Vetus Testamentum, et statuit ut stabile novum sacrificium et cum eo Novum Testamentum.\ft*\f* \v 9 tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. \v 10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.\f + \fr 10.10 \fr*\fk Sanctificati, \fk*\ft etc. Facta peccatorum purgatione, reconciliati sumus Deo.\ft*\f* \v 11 Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata:\f + \fr 10.11 \fr*\fk Et omnis, \fk*\ft etc. Ne videretur sanguis per pontifices semel in anno oblatus minus profuisse et sacrificia quotidie per sacerdotes facta perfectos facere, hoc addit, quasi dicat: Pontifex per singulos annos offerens, non pervenit ad consummationem, sic etiam omnis sacerdos semper offert, et tamen per ea nunquam consummatur.\ft*\f* \v 12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,\f + \fr 10.12 \fr*\fk Sedet in dextera. \fk*\ft Bene potest consummare qui sic meruit exaltari.\ft*\f* \v 13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.\f + \fr 10.13 \fr*\fk De cætero. \fk*\ft Id est de eo quod restat, scilicet gloria bonorum et pœna malorum. \ft*\fk Scabellum. \fk*\ft Quia etiam si modo repugnent ei, et non videantur subjici, tunc omnibus apparebunt ei subditi per cujus imperium suberunt pœnis.\ft*\f* \v 14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. \v 15 Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit:\f + \fr 10.15 \fr*\fk Contestatur autem nos, \fk*\ft etc. Spiritus sanctus testificatur quod consummavit in æternum sanctificatos, et quod in Novo Testamento non recordabitur Deus peccatorum. \ft*\fk Postquam. \fk*\ft Quasi dicat: Postquam illud dixit quod non valet ad probationem nostram, adjecit alia quæ corroborant utrumque quod dicimus: scilicet \ft*\fk dando leges, \fk*\ft quod pertinet ad consummationem; \ft*\fk et peccatorum et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius, \fk*\ft quod pertinet ad sanctificationem.\ft*\f* \v 16 Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas:\f + \fr 10.16 \fr*\fk Superscribam. \fk*\ft Non dicit \ft*\fk scribam, \fk*\ft sed \ft*\fk superscribam, \fk*\ft quia leges illæ super vires hominum sunt, in quarum completione nullus sufficiet, nisi ope gratiæ. In his verbis dicitur quod consummat virtutibus, deinde subdit de sanctificatione.\ft*\f* \v 17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. \v 18 Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato.\f + \fr 10.18 \fr*\fk Ubi autem, \fk*\ft etc. Non solum ex hac auctoritate videri potest quod Jesus sanctificat et consummat, sed quod oblatio jam post tempus gratiæ non est facienda pro peccatis, quando facta est remissio.\ft*\f* \v 19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, \v 20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,\f + \fr 10.20 \fr*\fk Per velamen. \fk*\ft Fides nostra est vetata, quia fides non habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum.\ft*\f* \v 21 et sacerdotem magnum super domum Dei: \v 22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,\f + \fr 10.22 \fr*\fk In plenitudine fidei. \fk*\ft Perfecta est nostra fides, quoniam nihil horum jam est visibile, nec sacerdos, nec hostia. \ft*\fk Aspersi corde. \fk*\ft Per hoc ostenditur, quod non fides sola, sed vita cum virtute quæritur. \ft*\fk Abluti aqua, \fk*\ft id est baptismo.\ft*\f* \v 23 teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),\f + \fr 10.23 \fr*\fk Fidelis enim. \fk*\ft Sicut Deus fidelis in promissis, ita nos sibi fideles vult esse in promissis nostris. Fidem ergo et confessionem habeamus quantum ad nos.\ft*\f* \v 24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum:\f + \fr 10.24 \fr*\fk Et consideremus, \fk*\ft etc. Perfectus alios hortando, minor perfectum imitando. Inde hortatur Apostolus ad ea quæ conveniunt fidei.\ft*\f* \v 25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.\f + \fr 10.25 \fr*\fk Sicut consuetudinis. \fk*\ft Culpat scindentes unitatem charitatis, quasi inter alios non possent habitare causa sanctitatis suæ; qui potius suo exemplo debuerunt consolari eos. \ft*\fk Sed consolantes. \fk*\ft Consolatur laborantem, qui pariter in labore persistit, quia sublevatio laboris est nisus seu nisio collaborantis, ut in itinere fit.\ft*\f* \v 26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,\f + \fr 10.26 \fr*\fk Voluntarie enim peccantibus. \fk*\ft Id est, nobis in voluntate peccandi manentibus non prodest Christus, qui est hostia pro peccatis, jam in hoc præsenti. Per quod constat quod nec in futuro. \ft*\fk Post acceptam notitiam veritatis, \fk*\ft id est, quanquam venissemus ad fidem, pro qua quidam securi sunt, quasi nunquam perituri. Non ait, volentibus, sed \ft*\fk voluntarie, \fk*\ft quia voluntarius est qui in aliquo assiduus est; volens, qui ad tempus. Vel etiam, si voluntate, nedum actu peccemus. \ft*\fk Jam non relinquitur pro peccatis hostia; \fk*\ft sicut in veteri lege datum est sæpius offerri hostias pro peccato. Non enim Christus iterum immolandus est pro peccatis, quod semel factum est, et secundo non est opus. Sed magis opus est manere in fide et veritate. Quod si non facit judicium, te exspectat, nisi per pœnitentiam renoveris.\ft*\f* \v 27 terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. \v 28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:\f + \fr 10.28 \fr*\fk Duobus vel tribus testibus. \fk*\ft Convictus. Quid ergo illi contra quos perhibent testimonium angeli, et sancti, et propria conscientia?\ft*\f* \v 29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit?\f + \fr 10.29 \fr*\fk Conculcaverit, \fk*\ft etc. Conculcat Christum qui libere peccat absque timore, et pœnitentia; et qui indigne participat, sanguinem pollutum ducit, si ab eo mundatus ad vomitum redit et pœnitere negligit. Spiritui injurius est, qui ejus beneficium grate non suscipit. \ft*\fk Pollutum duxerit. \fk*\ft Talis est qui per carnales observantias credit peccata dimitti, a quibus retrahit nos sanguis Christi, et ita pollutus est et nos polluit, si ab eo, unde est remissio, nos retrahit. \ft*\fk Et spiritui gratiæ. \fk*\ft Id est Spiritui sancto gratis dato; vel, qui dat gratiam, contumeliam facit; qui remissionem, quam ipse Spiritus facit, ascribit carnalibus observantiis, vel, qui eum male vivendo a se abjicit.\ft*\f* \v 30 Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum.\f + \fr 10.30 \fr*\fk Mihi vindicta, \fk*\ft etc. De inimicis hoc dictum est, qui male faciunt, non autem de his qui male patiuntur. Hic autem et consolatur eos, dicens quod permanet in sempiternum Deus, et vivit. Proinde etiamsi nunc tyranni non recipiunt quod eis promissum est; tamen postea recepturi sunt, itaque illos oportet congemiscere, non vero nos. Nos enim in illorum incidimus manus, illi autem in manus Dei. Neque enim qui patitur, aliquid malum patitur, sed qui facit; neque beneficium percipit qui juvatur, sed qui beneficium præstat. Hæc igitur scientes, patientes efficiamur ad sufferenda mala, et prompti ad bene faciendum.\ft*\f* \v 31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.\f + \fr 10.31 \fr*\fk Rememoramini. \fk*\ft Invitat eos per antefacta CHRYS. Sicut optimi medicorum cum alios securint, etc., usque ad ut autem nos incidatis in manus Dei, \ft*\fk rememoramini, \fk*\ft etc. \ft*\fk Pristinos, \fk*\ft etc. Si rudes sustinuerunt, turpe est si modo deficiunt. \ft*\fk Magnum certamen, \fk*\ft etc. Passiones erant eis, tum ex propriis doloribus, tum ex doloribus aliorum, quibus compatiebantur.\ft*\f* \v 32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: \v 33 et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti.\f + \fr 10.33 \fr*\fk Et in altero quidem, \fk*\ft etc. Quasi: Certamen passionum sustinetis, et in propriis passionibus, et in compassionibus aliorum, et hæ sunt duæ partes certantium contra nos passionum. \ft*\fk Spectaculum. \fk*\ft Grave est opprobrium, gravius est cum spectaculum hominibus fit et non secreto exprobratur.\ft*\f* \v 34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. \v 35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. \v 36 Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. \v 37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. \v 38 Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.\f + \fr 10.38 \fr*\fk Vivit. \fk*\ft AUG. Justi, recti, exsultate in Domino, quia vos decet, etc., usque ad et deficientem sublevat, et vincentem coronat.\ft*\f* \v 39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.\f + \fr 10.39 \fr*\fk Nos autem, \fk*\ft etc. Id est, non sumus filii paganorum, sed prophetarum fidelium.\ft*\f* \c 11 \p \v 1 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.\f + \fr 11.1 \fr*\fk Est autem fides. \fk*\ft Hic est laus et commendatio fidei, cujus descriptionem ponit. In qua tria notat, scilicet: quid efficiat in nobis, quod fundamentum est omnium bonorum, et quod et de non apparentibus est. De qua in Epistola ad Romanos plenius dictum est: \ft*\fk Fides est substantia sperandarum rerum, \fk*\ft id est, causa quæ res sperandas faciet quandoque subsistere in nobis; quod est dicere: faciet nos consequi futura bona. Et proprie dicitur fides \ft*\fk substantia, \fk*\ft quia sperandis substat, et facit ea esse in credentibus in alia vita. Et est fundamentum omnium bonorum quod nemo mutare potest, et sine quo non est bona ædificatio; vel, speranda jam facit esse in corde credentis. \ft*\fk Argumentum, \fk*\ft id est certitudo rerum quæ non apparent, et si quis de ea dubitet, probatio, ubi adhuc probatur futura resurrectio; quia ita crediderunt patriarchæ, apostoli, alii sancti. Fides est causa sperandorum, quia causa justitiæ per quam sunt speranda. Et hoc est: \ft*\fk In hac testimonium, \fk*\ft justitiæ, quod propter fidem Deus testatus est justos eos esse. \ft*\fk Senes: \fk*\ft Hoc dicit, non quod ætate senes, sed antecessores horum, et sic constat fidem non esse novam, sed tenendam, cum antiqui eam tenuerint.\ft*\f* \v 2 In hac enim testimonium consecuti sunt senes. \v 3 Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent.\f + \fr 11.3 \fr*\fk Fide intelligimus. \fk*\ft Exemplis utitur ad commendationem fidei, ad ostendendum quod de non apparentibus sit fides.\ft*\f* \v 4 Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.\f + \fr 11.4 \fr*\fk Fide plurimam. \fk*\ft Quod patres antiqui per fidem sint consecuti testimonium justitiæ ostendit, ponens aliud exemplum ad commendationem justitiæ. \ft*\fk Defunctus adhuc loquitur. \fk*\ft Id est, materia est nobis loquendi, ut de ejus fide exemplum demus. Non enim mors exstinxit famam fidei. Ex fide et patientia præcedentium consolatur istos. Abel adhuc loquitur, quia alios suo exemplo admonet ut justi sint. Interemit eum quidem mors, sed non cum eo interemit gloriam ejus et memoriam. AUG. Neque Henoch et Elias per tam longam ætatem senectute marcuerunt, nec tamen, etc., usque ad priusquam propter peccatum inde exire meruisset.\ft*\f* \v 5 Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. \v 6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.\f + \fr 11.6 \fr*\fk Quia est. \fk*\ft Esse proprie Deo convenit: quia immutabiliter est.\ft*\f* \v 7 Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.\f + \fr 11.7 \fr*\fk Fide Nœ, \fk*\ft etc. \ft*\fk Et justitiæ, \fk*\ft etc. Id est, fuit justus ex fide, sicut patres sui, nisi enim justus esset, hoc ei Deus non præcepisset.\ft*\f* \v 8 Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret.\f + \fr 11.8 \fr*\fk Fide qui vivit. \fk*\ft Hic ad patres Judæorum descendit et ostendit in eis, sicut in prioribus, omnem justitiam ex fide habuisse originem. Et ponit exemplum de Abraham. \ft*\fk Obedivit, \fk*\ft Deo dicenti sibi: «Exi de terra tua, et de cognatione tua.» Hoc jam fecerat. Hoc enim dictum est jam egresso de terra Chaldæorum, et jam constituto in Mesopotamia. Non ergo Dominus corpus, sed animum a terra sua avertit, ne velit reverti. Non enim exierat inde animo, sed redeundi tenebatur desiderio; quod desiderium Deo jubente ac juvante, et illo obediente fuerat amputandum.\ft*\f* \v 9 Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem. \v 10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus. \v 11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.\f + \fr 11.11 \fr*\fk Quoniam fidelem. \fk*\ft Prius risit, etsi ex gaudio, non tamen plena fide: sed post, verbis angeli, in fide solidata est. Riserat etiam Abraham, quando ei promissus est filius, sed risus ille admirationis fuit et gaudii, non dubitationis.\ft*\f* \v 12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.\f + \fr 11.12 \fr*\fk Ab uno. \fk*\ft Utero, vel Abraham emortuo. Emortuum dicit ad opus concipiendi Saræ uterum, quantum ad virum seniorem; vel dicit ipsum Abraham ad opus generandi emortuum, quantum scilicet ad seniorem feminam. \ft*\fk Tanquam sidera. \fk*\ft Hoc dicit quantum ad bonos, id est qui luce virtutum et multitudine comparantur sideribus. \ft*\fk Et sicut arena. \fk*\ft Hoc dicit quantum ad malos, id est qui instabilitate et numero comparantur arenæ. Mare est ipsa gentilitas: ora, ritus ejus; cui propinqui facti sunt aliqui Judæi, non tamen in gentilitate.\ft*\f* \v 13 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.\f + \fr 11.13 \fr*\fk Et salutantes. \fk*\ft Utitur verbo translato a navigantibus, qui longe prospiciunt desideratas civitates, quas antequam ingrediantur, salutatione præveniunt. Ex metaphora ergo navigantium dicit, \ft*\fk Et salutantes; \fk*\ft id est gaudentes et desiderantes eas, sicut faciunt nautæ longe visis civitatibus. Et ideo confitebantur quod essent ipsi peregrini, qui in aliena patria nihil habent. \ft*\fk Hospites. \fk*\ft Hi de patria non sunt, et isti confitebantur se non esse de mundo, neque aliquid se habere in mundo, ideoque hoc confitebantur. Qui autem hoc dicunt, dant intelligi quod aliam patriam quærunt, quod ipsi significare volebant. Et ne putaret quis quod illam appeterent de qua exierant, subditur: \ft*\fk Et si quidem, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 14 Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. \v 15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi: \v 16 nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. \v 17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones:\f + \fr 11.17 \fr*\fk Cum tentaretur. \fk*\ft Non tentavit Deus Abraham quasi qui fidem ejus ignoraret, sed ut ipse Abraham et mundus fidei ejus veritatem et firmitatem cognosceret.\ft*\f* \v 18 ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen: \v 19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit.\f + \fr 11.19 \fr*\fk Et in parabolam. \fk*\ft Fide obtulit Abraham non solum in re, sed etiam in significatione. Intellexit enim Christum significari, cujus deitas non moritur; sed aries hærens cornibus inter vepres, id est caro laborans inter Judæos in cornibus crucis, potuit Deo offerri spinis Judaicis ante coronata.\ft*\f* \v 20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.\f + \fr 11.20 \fr*\fk Isaac. \fk*\ft Fidem hic habuit, non solum quod benedictus esset melior, sed etiam credidit quod Christianus populus supplantaret benedictionem Judæis factam et promissam.\ft*\f* \v 21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ ejus.\f + \fr 11.21 \fr*\fk Adoravit fastigium, \fk*\ft etc. Forte tulerat a filio virgam, quando ei fidem filius jurabat et dum eum teneret, post verba jurantis, mox adoravit Deum. Non enim padebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnæ rei futuræ præsignabatur, et regni Christi futuri in gentibus.\ft*\f* \v 22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.\f + \fr 11.22 \fr*\fk De ossibus suis mandavit. \fk*\ft Adjurans filios Isræl, ut asportarent ea in terram promissionis, et reconderent ea in sepulcro patrum suorum, scilicet in spelunca duplici, in qua sepulti sunt Abraham, et Isaac, et Jacob, et cæteri et patres, ubi et Adam et Eva quiescebant. Quod ideo voluerunt, quia in ea terra præviderunt nasciturum Christum, ut cum eo resurgerent.\ft*\f* \v 23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. \v 24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, \v 25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, \v 26 majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem.\f + \fr 11.26 \fr*\fk Improperium Christi. \fk*\ft Hoc dixit, vel quod Moyses pateretur pro Christo, vel quod significabat improperia Christi futura: vel, quod Moyses sustinuit a fratribus suis quos liberare volebat, sicut Christus a suis quos redimere venerat. Illi dixerunt Christo: \ft*\fk Dæmonium habes\fk*\ft Joan 7.. Et isti Moysi: \ft*\fk Vis nos interficere, sicut interfecisti Ægyptium\fk*\ft Exod. 2. Quod tamen patienter sustinuit, sicut et Christus.\ft*\f* \v 27 Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit.\f + \fr 11.27 \fr*\fk Non veritus. \fk*\ft Quod prius fugerat in terram Madian, non fuit metus, sed fides; eo quod credebat a Deo liberari. Noluit ibi manere, ne esset causa jactantiæ, si in apertum periculum se præcipitaret, et tentaret Deum, quod diabolicum est. Sancti enim, quandiu habent quid faciant, non debent tentare Deum, ut et Dominus locum dedit Judæis, qui et suis præcepit: \ft*\fk Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam\fk*\ft Matth. 10..\ft*\f* \v 28 Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.\f + \fr 11.28 \fr*\fk Fide celebravit Pascha. \fk*\ft Hac utique quia sic credidit populum salvandum: illos quidem a Pharaone, nos a diabolo.\ft*\f* \v 29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt.\f + \fr 11.29 \fr*\fk Transierunt mare Rubrum, \fk*\ft etc. Sic per baptismum fideles transeunt, remissis peccatis; tanquam Ægyptiis cum diabolo principe tenebrarum submersis.\ft*\f* \v 30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.\f + \fr 11.30 \fr*\fk Circuitu dierum septem\fk*\ft completo a Levitis arcam Dei portantibus, et æneis tubis clangentibus.\ft*\f* \v 31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.\f + \fr 11.31 \fr*\fk Excipiens exploratores cum pace, \fk*\ft etc. Quasi: Ita et vos debetis duo Testamenta per apostolos tanquam exploratores a Christo missos credendo excipere, et ita cum infidelibus non peribitis.\ft*\f* \v 32 Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis:\f + \fr 11.32 \fr*\fk De Gedeon. \fk*\ft Ipse, accepto signo velleris a Domino, ivit contra Madianitas cum trecentis viris, eosque noctu expugnavit. \ft*\fk Samson. \fk*\ft Hic, ut legitur in libro Judicum, afflixit vehementer Philisthæos. \ft*\fk Jephte. \fk*\ft Hic, cum iret ad pugnam contra hostes, vovit Domino quod, si triumphum de hostibus assequeretur, rediens, quod primo occurreret, offerret Deo: occurritque ei filia, quam immolavit.\ft*\f* \v 33 qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,\f + \fr 11.33 \fr*\fk Qui per fidem. \fk*\ft Etsi recusat dicere quæ fecerint singuli, dicit tamen quæ quidam operati sunt fide. \ft*\fk Repromissiones. \fk*\ft Dicit Apostolus \ft*\fk repromissiones\fk*\ft et non promissiones, quia promissiones multæ sunt factæ David, ut Abrahæ. Sapienter historiarum commemorationem vitat, ne sermonem suum protelet, breviter quædam tangens. Nec enim omnino tacuit, nec dicens molestus effectus est, fugit densitatem et longitudinem, ne fatiget auditorem.\ft*\f* \v 34 extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: \v 35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.\f + \fr 11.35 \fr*\fk Alii autem distenti, \fk*\ft etc. In illis Patribus Veteris Testamenti, quamvis rara, fuerunt tamen exempla patientiæ, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariæ, quorum sanguinem dicit Dominus ab eis exigendum, qui in patrum suorum (a quibus illi occisi sunt) iniquitate persisterent. Et in Novo Testamento, non defuerunt temporali felicitate pollentes, in quo misericordiam Dei experimur.\ft*\f* \v 36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres: \v 37 lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: \v 38 quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ.\f + \fr 11.38 \fr*\fk Quibus dignus non erat mundus. \fk*\ft Id est, quorum conversatione \ft*\fk non erat mundus dignus, \fk*\ft ideoque ne viles habeantur pro toleratis tribulationibus: vel, adeo viles erant hominibus, ut putarentur non esse digni stare vel habitare inter eos. Et tam illi quam priores, non acceperunt statim promissam vitam usque ad Christum. Cur non subditur:\ft*\f* \v 39 Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, \v 40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.\f + \fr 11.40 \fr*\fk Deo pro nobis melius aliquid providente. \fk*\ft Prout naturam nostram assumeret, et gloriosius nobiscum exsultaret. Si illi tenuerunt fidem, qui nos tandiu exspectaverunt requiem, multo magis teneamus, qui statim a morte accipimus.\ft*\f* \c 12 \p \v 1 Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen:\f + \fr 12.1 \fr*\fk Ideoque et nos. \fk*\ft Post fidei commendationem, ad illud quod incœperat redit, exhortans ad patientiam pluribus modis, et præcipue ipsius Christi exemplo. \ft*\fk Nubem. \fk*\ft Id est multitudinem sanctorum, qui testes sunt fidei, qui ut nubes exemplo sui in æstu tribulationum nos refrigerant, et doctrinis compluunt.\ft*\f* \v 2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.\f + \fr 12.2 \fr*\fk Qui proposito sibi gaudio, \fk*\ft etc. Sic nos proposito nobis æterno gaudio, posthabita confusione, debemus currere; vel, proposito sibi gaudio temporalis regni, quando voluerunt eum turbæ rapere ut facerent regem, et noluit, quia erat via humilitatis.\ft*\f* \v 3 Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.\f + \fr 12.3 \fr*\fk Deficientes. \fk*\ft Deficere est timore tribulationis fidem negare. Itaque non debetis deficere, neque enim estis obliti vos consolationis, nec debetis oblivisci.\ft*\f* \v 4 Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes: \v 5 et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris. \v 6 Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit.\f + \fr 12.6 \fr*\fk Omnem filium. \fk*\ft Etiam unicum qui fuit sine peccato. Si ergo exceptus es a passione flagellorum, exceptus es a numero filiorum. Unicus ille de Patris substantia natus æqualis Patri in forma Dei, Verbum quo facta sunt omnia, non habebat ubi flagellaretur. Ad hoc autem carne indutus est, ut sine flagello non esset. Qui flagellat unicum sine peccato, relinquit adoptatum qui est cum peccato? Unicus sine peccato, non tamen sine flagello, exemplum nobis proposuit in passionibus suis. Non ergo turbari debemus, cum aliquis sanctus gravia et indigna perpetitur, si obliti non sumus quæ pertulerit Justus justorum, Sanctusque sanctorum. Et attende hic justitiam et misericordiam Dei. Justitia est in eo quod flagellat. Misericordia vero in eo quod recipit.\ft*\f* \v 7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? \v 8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis.\f + \fr 12.8 \fr*\fk Ergo adulteri. \fk*\ft Nota non jure vocari patrem, qui ex adulterio genuerit, quia ab eo geniti, non dicuntur filii legitimi.\ft*\f* \v 9 Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?\f + \fr 12.9 \fr*\fk Reverebamur. \fk*\ft Revereri est cum timore honorem impendere.\ft*\f* \v 10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.\f + \fr 12.10 \fr*\fk Et illi quidem. \fk*\ft Hic alia ratio ostenditur, quare obtemperandum sit Deo. \ft*\fk Ad id quod utile est, \fk*\ft scilicet, \ft*\fk in recipiendo sanctificationem ejus.\fk*\f* \v 11 Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.\f + \fr 12.11 \fr*\fk Disciplina. \fk*\ft Hæc græce dicitur, id est, eruditio per molestias, quando pro peccatis suis mala quis patitur, ut corrigatur prout hic intelligitur. Est et disciplina quæ scientia dicitur, et a discendo nomen accepit, et Græce dicitur.\ft*\f* \v 12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,\f + \fr 12.12 \fr*\fk Manus. \fk*\ft Id est affectum charitatis, quo Deum complectebamini olim, iterum erigite sursum ad Deum; et \ft*\fk genua, \fk*\ft id est fortitudinem, quæ soluta est refrigerata charitate.\ft*\f* \v 13 et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.\f + \fr 12.13 \fr*\fk Gressus. \fk*\ft Ut vestra fides recte incedat, confitendo quod credit, etsi opus est patiendo. Fides recte dicitur pes, quia totum portat. Ita gressus rectos, ut non aliquis deviet a vera via fidei, sicut ille qui carnales observantias recipit, nam hoc est errare. Et non claudicet, sicut qui timore passionis titubat, \ft*\fk sed sanctur, \fk*\ft si erravit vel timuit; vel recti gressus, sunt recta intentio in operibus.\ft*\f* \v 14 Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum:\f + \fr 12.14 \fr*\fk Sanctimoniam. \fk*\ft Id est castitatem mentis et corporis; unde: \ft*\fk Beati mundo corde, quoniam\fk*\ft Matth. 5., etc. \ft*\fk Sine qua nemo videbit Deum. \fk*\ft Ecce quomodo exterruit amatorem boni, id est, visionis Dei. Non dixit, in ignem mittetur; vel, infatigabilibus tortoribus dabitur (quæ tamen vera sunt); sed volens te amatorem boni esse, id est, visionis Dei, non formidatorem mali, ait: \ft*\fk sine qua nemo, \fk*\ft etc. Ex eo ipso quod desideras, te terret.\ft*\f* \v 15 contemplantes nequis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.\f + \fr 12.15 \fr*\fk Contemplantes, \fk*\ft etc. Ne dubitetis posse esse tam patientes, quia gratia Dei præsto est; sed ne desitis ei, hoc modo potestis retinere gratiam. \ft*\fk Ne qua radix, \fk*\ft etc. Delectatio peccati vere dicitur amaritudo, et ideo vitanda. \ft*\fk Radix amaritudinis, \fk*\ft mala cogitatio, quæ non dulces fructus, id est opera, sed amaros generat, quibus impeditur iter ad cœlum.\ft*\f* \v 16 Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua:\f + \fr 12.16 \fr*\fk Ne quis fornicator, \fk*\ft etc. Hic quomodo contemplari debeant, ne qua radix amaritudinis germinet, ostendit per partes in quibus aliquos de illis notat. \ft*\fk Primitiva. \fk*\ft Vel primogenita sua. Primitiva hic appellat honorem et dignitatem sacerdotii, quia ante sacerdotium Aaron, omnes primogeniti erant sacerdotes, sicut fuit Sem: et hæc erat magna dignitas, quia et de substantia et de hæreditate paterna majorem portionem sumebat. Vestiumque ornatu locupletior resplendebat, eique benedictio dabatur. Ecce quam procul a religione fuit Esau, qui pro ventre dedit benedictionem. Cujus factum ideo commemorat, ut dehortetur ab illius similitudine.\ft*\f* \v 17 scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. \v 18 Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,\f + \fr 12.18 \fr*\fk Non enim accessistis. \fk*\ft Dixerat, ne quis desit gratiæ his modis quos subdidit, parata enim est gratia, et hoc est: \ft*\fk Non enim accessistis\fk*\ft ad asperitatem legis, quam describit, ut econtra intelligatur suavitas gratiæ, non ad ignem, sed ad Spiritum sanctum, qui est ignis consumens peccata, ad quem non motu corporis, sed spiritu itur. \ft*\fk Turbinem. \fk*\ft Turbo est vis ventorum cum grandine et pluvia, et significat impetum vitiorum quæ per legem magis damnata sunt. Sed modo venitur ad serenitatem per gratiam Spiritus. \ft*\fk Caliginem. \fk*\ft Hoc ponit quia obscura lex fuit, modo clara intelligentia. \ft*\fk Procellam, \fk*\ft quæ est major quam turbo, et est tempestas quæ quocunque impellit. Hæc est servitus peccati secundum operationem quæ per legem trahebat homines: modo autem est requies a vitiis imperfectis.\ft*\f* \v 19 et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.\f + \fr 12.19 \fr*\fk Tubæ sonum. \fk*\ft Tuba est signum motionis ad bellum, et est motus delectationis qui non per legem, sed per gratiam exstinguitur. \ft*\fk Vocem verborum. \fk*\ft Hujusmodi vox est legis præceptio et comminatio, quam populus gravem putavit et intolerabilem, quia sola præceptio erat, sine gratia adjuvante.\ft*\f* \v 20 Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.\f + \fr 12.20 \fr*\fk Non enim portabant. \fk*\ft Quia sine gratia insufficientes erant ad observanda præcepta. \ft*\fk Et si bestia, \fk*\ft etc. Mons est divinitas; bestia, defectus rationis, quod est quando verbum blasphemiæ profertur in Deum. Tangere est offendere. Tangit ergo montem bestia, qui offendit Deum blasphemia, quem præcipit lex sine misericordia lapidari; sed in Ecclesia, si vult reverti, misericorditer suscipitur.\ft*\f* \v 21 Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus. \v 22 Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam,\f + \fr 12.22 \fr*\fk Sed accessistis. \fk*\ft Ex superioribus ista pendent, ubi dicit ad quæ accesserint post remotionem illorum, et non ponit contraria eorum quæ ex opposito intelliguntur, sicut supra assignatum est, sed primum quod ex eis sequitur, ut per hoc magis suadeat tenendam esse gratiam. \ft*\fk Ad Sion. \fk*\ft Id est, ad eos qui in alto speculantur Deum, quod speculari est magnum præmium. \ft*\fk Et civitatem Dei. \fk*\ft Hoc dicit, quia Deus in eis habitat quando eos justificat.\ft*\f* \v 23 et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,\f + \fr 12.23 \fr*\fk Qui conscripti sunt. \fk*\ft Quasi dicat: Ne dubitetis ad angelos pervenire, quia vestri antecessores pervenerunt, et hoc est: \ft*\fk Qui conscripti sunt, \fk*\ft id est, cum eis qui in cœlis sunt, scripti sunt, id est in eorum ordine sunt.\ft*\f* \v 24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. \v 25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus. \v 26 Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum.\f + \fr 12.26 \fr*\fk Adhuc semel, \fk*\ft etc. Quasi dicat: Jam fuerunt mota, sed adhuc movebo: per \ft*\fk semel\fk*\ft notat quod ulterius non sunt movenda. \ft*\fk Sed etiam cœlum, \fk*\ft quod inferius est, scilicet æreum: unde dicuntur aves cœli. Totus autem pene ær iste ventosus, quem cœlum vel cœlos Scriptura vocat: istos utique imos, non illos supremos (ubi sol et luna et sidera constituta sunt) dicit hic Scriptura movendos, et alibi, perituros, propter magnam sui quamdam commutationem.\ft*\f* \v 27 Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia.\f + \fr 12.27 \fr*\fk Quæ sunt immobilia. \fk*\ft Quasi dicat: Id profecto sunt, quia quidquid erunt vel in principalibus essentiis, vel in formis extrinsecus sumptis, secundum id immobilia erunt.\ft*\f* \v 28 Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.\f + \fr 12.28 \fr*\fk Itaque regnum immobile. \fk*\ft Quia Deus cœlum et terram immobilem promittit, patet quod habemus gratiam, sine qua non possemus ad illud promissum pervenire, sed per eam suscipimus illud regnum immobile, ut ideo nullus desit gratiæ. \ft*\fk Habeamus gratiam. \fk*\ft Id est, fidem, spem et charitatem in sancta operatione; vel: \ft*\fk Habeamus gratiam, \fk*\ft id est, gratias agamus de omnibus, non murmurantes in aliquo, quia sic bene servitur Deo.\ft*\f* \v 29 Etenim Deus noster ignis consumens est.\f + \fr 12.29 \fr*\fk Deus noster ignis. \fk*\ft Id est Spiritus sanctus, qui est donum et gratia illa, quia nobis gratis datus.\ft*\f* \c 13 \p \v 1 Caritas fraternitatis maneat in vobis,\f + \fr 13.1 \fr*\fk Charitas. \fk*\ft Ab hoc loco moraliter instruit Apostolus, quasi diceret: Quia charitas est habenda, ipsa maneat in vobis, et \ft*\fk hospitalitatem nolite \fk*\fk oblivisci. Per hanc enim quidam latuerunt, \fk*\ft ut Loth nesciens esse angelos, sciens tamen quis in eis esset.\ft*\f* \v 2 et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. \v 3 Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.\f + \fr 13.3 \fr*\fk Tanquam simul vincti, \fk*\ft id est, sicut vobis vinctis velletis subveniri, vel laborantibus.\ft*\f* \v 4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus. \v 5 Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam:\f + \fr 13.5 \fr*\fk Sint mores. \fk*\ft Postquam sua Hebræi perdiderant, volebant iterum congregare: quod Apostolus prohibet. Sed ne dicerent: Quid si necessaria defecerint? subdit consolationem. \ft*\fk Sine avaritia. \fk*\ft Avarus est qui tenax est in largiendo, cupidus in accipiendo. \ft*\fk Non te deseram. \fk*\ft Hoc Deus dicit omni speranti in se, sicut Josue, ita est nobiscum, \ft*\fk ut confidenter dicamus, \fk*\ft etc. \ft*\fk Neque derelinquam. \fk*\ft Derelinqueretur qui fame periret: sed quia hoc non est, ne sit homo cupidus.\ft*\f* \v 6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo.\f + \fr 13.6 \fr*\fk Non timebo, \fk*\ft etc. Homo omnis adversarius, etiam diabolus, qui homo ab officio, eo scilicet quod hominem decipiat.\ft*\f* \v 7 Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.\f + \fr 13.7 \fr*\fk Mementote, \fk*\ft etc. Quia longum est de singulis dicere, monet sequi magistros.\ft*\f* \v 8 Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in sæcula.\f + \fr 13.8 \fr*\fk Jesus Christus, \fk*\ft etc. Hoc pertinet ad superiorem sententiam, ubi testatus est Deum dixisse: \ft*\fk Non te deseram, neque derelinquam. \fk*\ft Poterat enim illis videri, quod hæc promissio ad Josue tantum pertineret, ad quod respondet, quod et nos juvabit sicut juvit illum. Quasi: Non est dubitandum, quia qui heri, id est in præterito, adjuvit Josue, hodie, id est in præsenti, adjuvat, et adjuvabit futuros per omnia sæcula.\ft*\f* \v 9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quæ non profuerunt ambulantibus in eis. \v 10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.\f + \fr 13.10 \fr*\fk Habemus altare, \fk*\ft etc. Non studendum escis, quia habemus altare, id est corpus Christi, in fide cujus oblatæ preces et operationes sunt acceptæ Deo, \ft*\fk de quo edere non habent, \fk*\ft etc. \ft*\fk Tabernaculo, \fk*\ft etc. Id est, observantiis legis, ut qui cibos discernunt et alia hujusmodi legalia servant, quæ nomine tabernaculi signat, quia ad tempus sunt imposita; vel, nostrum corpus recte dicitur tabernaculum, quia ad tempus in eo manendum est, et ideo non est ei serviendium in desideriis.\ft*\f* \v 11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.\f + \fr 13.11 \fr*\fk Quorum enim, \fk*\ft etc. Per duplicem allegoriam, quarum una est Veteris, et altera Novi Testamenti, probat corpus Christi non esse edendum ab his qui tabernaculo deserviunt. Ad hoc enim corpora animalium extra castra cremantur, et propterea Christus extra portam passus est, ut nos, qui corpore et sanguine ejus a peccatis mundari volumus, improperia et angustias passuri, tabernaculi delicias deseramus. \ft*\fk Animalium. \fk*\ft Christus per illa animalia significabatur.\ft*\f* \v 12 Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.\f + \fr 13.12 \fr*\fk Portam. \fk*\ft Porta civitatis est sensus corporis, in quorum nullo Christus peccavit: et ideo extra passus. Et nos ostio sensuum vitiis clauso, extra patiamur.\ft*\f* \v 13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. \v 14 Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. \v 15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.\f + \fr 13.15 \fr*\fk Per ipsum ergo. \fk*\ft Qui est nobis via, a quo sumimus exemplum, ad martyrium curramus. \ft*\fk Confidentium. \fk*\ft AUG. Ergo qui timetis Dominum, laudate eum, etc., usque ad cujus invisibilis sacrificii illud visibile sacrum signum erat.\ft*\f* \v 16 Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.\f + \fr 13.16 \fr*\fk Beneficentiæ. \fk*\ft Evacuata sententia pravorum de gula, redit ad mores. \ft*\fk Beneficentiæ, \fk*\ft id est, largitatis in alios. Et si vestra substantia sit ablata, tamen ex his quæ habetis eleemosynas date. Hoc supra dixerat: \ft*\fk Non deserentes collectionem.\fk*\f* \v 17 Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis.\f + \fr 13.17 \fr*\fk Ut cum gaudio. \fk*\ft Faciamus utique ista cum gaudio, quando videmus homines proficere in verbis Dei. Tunc enim cum gaudio laborat operarius in agris, quando attendit arbores, et fructum videt; quando attendit segetem, et videt ubertatem. Tunc intelligit quod non sine causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa manus attrivit, non sine causa frigus æstusque toleravit. \ft*\fk Non expedit vobis. \fk*\ft Non dico: non expedit illis, quia etiam illis prodest tristari de vobis. Nam illi præpositi, quando contristantur de malis vestris, expedit illis ipsa tristitia, sed non vobis. Similiter ergo in Dominico agro bonum operemur prælati et subditi, ut similiter de mercede gaudeamus.\ft*\f* \v 18 Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.\f + \fr 13.18 \fr*\fk Orate pro nobis. \fk*\ft Superbiam elationemque mentis quorumdam pontificum percutit, qui dedignantur precari subjectos, quatenus pro eis orationes fundant. \ft*\fk Bonam conscientiam habemus, \fk*\ft id est, conscientia nos non accusat, nec nobis conscii sumus quod vobis insidias fecerimus, nihil cum fictione protulimus, nihil negotiationis gratia fecimus. Ne ergo sinistre quid arbitremini. \ft*\fk In omnibus. \fk*\ft Accusabatur Apostolus quod suam gentem negligeret, sed ostendit se habere affectum ad omnes Judæos et gentiles, de quorum præteritis bonis gaudet, eisque in futuro meliora optat.\ft*\f* \v 19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. \v 20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum, \v 21 aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.\f + \fr 13.21 \fr*\fk Faciens, in vobis, \fk*\ft etc. Nihil enim boni habere potestis, nisi illo præveniente et subsequente.\ft*\f* \v 22 Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.\f + \fr 13.22 \fr*\fk Etenim perpaucis, \fk*\ft etc. Quasi: Non potest quisquam longitudinem sermonis abnuere, hoc quippe erat quod adversarii faciebant, et ideo latenter hoc tangit. \ft*\fk Salutate omnes propositos vestros. \fk*\ft Sicut generaliter omnibus scribit, ita generaliter omnibus prælatis et subditis salutem optat. Salutare enim est salutem optare.\ft*\f* \v 23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos. \v 24 Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. \v 25 Gratia cum omnibus vobis. Amen.