\id GAL \ide UTF-8 \h GALATAS \toc1 INCIPIT AD GALATAS \toc2 GALATAS \mt1 INCIPIT AD GALATAS \c 1 \p \v 1 Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis:\f + \fr 1.1 \fr*\fk Argumentum\fk*\ft Galatæ sunt Græci. Hi verbum veritatis primum ab Apostolo acceperunt. Sed post discessum ejus tentati sunt a falsis apostolis, ut in legem et circumcisionem verterentur. Hos Apostolus revocat ad fidem veritatis, scribens eis ab Epheso. \ft*\fk Paulus, apostolus. \fk*\ft Nomine officii terrorem incutit. \ft*\fk Non ab hominibus. \fk*\ft Subaudi apostolis, ut quidam electi et missi a Judæis pseudoapostoli. \ft*\fk Neque per hominem. \fk*\ft Sed per Jesum jam suscitatum. Qui non ut homo homines paulatim, sed totum simul per spiritum docuit: ut per hoc sit major, per quod videbatur minor. Cæteri enim apostoli videbantur esse majores: quia priores. Iste minimus, quia novissimus. Sed inde apparet dignior: quia priores constituti sunt per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem. Novissimus vero Paulus per Christum jam totum Deum, id est ex omni parte immortalem.\ft*\f* \v 2 et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ.\f + \fr 1.2 \fr*\fk Qui mecum. \fk*\ft Dolentes fratres Christiani sunt de vestra seductione, testes veritatis meæ, quibus vos oportet credere, et non paucos, sed omnes.\ft*\f* \v 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,\f + \fr 1.3 \fr*\fk Et Domino Jesu Christo. \fk*\ft Quem injuriose æquatis legi, dum ipsum non sine lege ad salutem sufficere asseritis: sicut legem sine eo: sed ab ipso sine lege gratia est et pax.\ft*\f* \v 4 qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,\f + \fr 1.4 \fr*\fk Qui dedit. \fk*\ft Id est, sponte obtulit: quia non est alius qui potuit aperire librum, nisi leo de tribu Juda. \ft*\fk Semetipsum. \fk*\ft Quia non erat hostia alia digna pro peccatis nostris delendis, quod est initium salvationis. Quem ergo locum habet lex? Quasi: Nullum penitus. \ft*\fk De sæculo. \fk*\ft Id est de conformitate mundi, qui nos allicit. \ft*\fk Præsenti sæculo nequam. \fk*\ft Tanto plus capit, cum æterna non videantur. \ft*\fk Sæculo nequam. \fk*\ft Hoc dicit non quod mundus iste creatus a Deo sit malus, sed quia in eo fiunt mala. Et hoc sensu dicitur: \ft*\fk Dies mali sunt. Mundus in maligno positus. Tempora periculosa. \fk*\ft Saltus, qui pleni sunt latronibus, et gladius, quo cruor effunditur, et calix, in quo venenum temperatur, mala dicuntur: quia non solum tempora, sed etiam loca et instrumenta malorum traxerunt infamiam quæ in eis fiunt.\ft*\f* \v 5 cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.\f + \fr 1.5 \fr*\fk Cui est gloria. \fk*\ft Quasi: Hæc testantur præsentes boni, et futuri testabuntur. In hac \ft*\fk salvatione\fk*\ft prælibavit et commendationem sui, et quid possit gratia Dei, et quod lex nihil confert.\ft*\f* \v 6 Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium:\f + \fr 1.6 \fr*\fk Miror. \fk*\ft De destructione legis consequenter agit Apostolus. Et de levitate eos reprehendit, quod ab Evangelio indiscrete transierunt ad legem. Et quia Galata, \ft*\fk translatio\fk*\ft dicitur, congrue ex ipso nomine reprehensionis occasionem sumit. Et cum hæc prædicta bona sunt ex Christo, miror quod bene instructi prius, sic, tam vehementer et tam brevi tempore, transferimini, etc.\ft*\f* \v 7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. \v 8 Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.\f + \fr 1.8 \fr*\fk Sed licet nos, \fk*\ft etc. Bonus angelus potest intelligi, non quod hoc contingat, sed adeo certus est de veritate Evangelii sui, quod si etiam angelus aliud nuntiaret, non crederet, sed anathematizaret. \ft*\fk Præterquam quod. \fk*\ft AUG. Attende. Non ait: Plus quam accepistis. Nam si illud diceret, sibi ipsi præjudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam, quibus ipse scribebat: sicut ad Thessalonicenses, ut suppleret quæ illorum fidei deerant. Sed qui supplet, quod minus erat addit; non quod inerat, tollit. Qui autem prætergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit a via. \ft*\fk Anathema sit. \fk*\ft Quare hoc? Quia aliud evangelizans, de privato vult fluere, non de medio. Et cum hoc homo carnali nebula præpeditus, et a fonte communi ad propriam suam falsitatem reductus possit facere, nunquid et angelus? Vere si angelus de proprio fluens in paradiso non esset auditus, non præcipitaremur in mortem. Media aqua posita erat omnibus præceptum Dei. Aqua quodammodo publica erat, et sine fraude, sine labe, sine cœno fluebat. Sed venit angelus de cœlo lapsus serpens factus, quia insidiose jam venenum spargere cupiebat, et emisit venenum. De proprio locutus est, de suo: \ft*\fk Gustate, et eritis sicut dii\fk*\ft Gen. 3.. Et illi appetentes quod non erant, amiserunt quod acceperunt. \ft*\fk Anathema. \fk*\ft Hoc verbum pro maledicto ponitur, et vulgo dicitur devotio. Nam devotare se quemque nemo fere dicit, nisi se maledicens. Unde illud: \ft*\fk Et anathematizavit eum et civitates ejus, et vocatum est nomen loci illius Anathema\fk*\ft Num. 21.. Hinc tractum est ut anathema detestabile aliquid et abominabile videatur, ut nihil inde victor in usus suos auferret, sed totum in pœnam luendam votavit: hoc erat anathematizare, quod vulgo dicitur devotare. Origo autem hujus verbi est in Græca lingua ab his rebus quæ votæ et persolutæ, id est promissæ et redditæ sursum ponebantur in templis: et est dictum: id est sursum ponere.\ft*\f* \v 9 Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit.\f + \fr 1.9 \fr*\fk Sicut prædiximus. \fk*\ft A majore infert. Quandoquidem nos vel angelum excommunicarem magis pseudo excommunicandi sunt.\ft*\f* \v 10 Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.\f + \fr 1.10 \fr*\fk Modo. \fk*\ft Dicit modo quia olim dum dixit hominem ex lege justificari, hominis gloriam inutilem, gratiam Dei prædicavit. Innuit hic etiam hoc facere illos seductores, ut laudarentur a Judæis, quos non timet offendere Paulus pro gloria Christi, qua veniente cessat lex. \ft*\fk Si adhuc. \fk*\ft Hinc quidam putant sufficere conscientiam, ut parum quid de eis existimet alius, curent; sed conscientia coram Deo est necessaria conversatio coram proximo; quæ si negligentius agitur, lædit exemplo. Unde alibi: \ft*\fk Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus placeo\fk*\ft II Cor. 10.. Item: \ft*\fk Sine offensione estote Judæis et Græcis Ecclesiæ Dei\fk*\ft II Cor. 8.. Item: \ft*\fk Providemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus\fk*\ft Matth. 5.. Item: \ft*\fk Luceant opera vestra coram hominibus, \fk*\ft etc. Ergo contra temerarios judices, detractores, susurrones, murmuratores, quærentes suspicari quod non vident, quærentes etiam jactare quod non suspicantur, sufficit conscientia. Nec in aliis quibus placere volumus quæramus nostram gloriam, sed eorum salutem, ut non nos, sed Deum laudent, qui tales fecit; unde: \ft*\fk Nolite facere justitiam vestram coram hominibus, \fk*\ft ubi illos arguit qui ita ventilant opera sua, ut finem operum suorum laudem hominum ponant, eamdemque laudem quasi pro mercede operum suorum computent.\ft*\f* \v 11 Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: \v 12 neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. \v 13 Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, \v 14 et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum.\f + \fr 1.14 \fr*\fk Et proficiebam in Judaismo. \fk*\ft Quasi dicat: Qui prius in illis legalibus tantum valui, jam illa reliqui, ideoque vos meo exemplo ab his recedite.\ft*\f* \v 15 Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,\f + \fr 1.15 \fr*\fk Cum autem placuit. \fk*\ft Quasi dicat: Tunc apparet me non didicisse, sed nec post. \ft*\fk Segregavit ex utero matris. \fk*\ft Unde de Jeremia legitur: \ft*\fk Priusquam te formarem in utero, novi te\fk*\ft Jerem. 1.. Qui ergo præscit futuros antequam sint, quoscunque vult nasci, facit ut sint, et jam natos quos vult per gratiam vocat ut justi sint, sicut Paulum vocavit per gratiam, ut annuntiaret Christum. \ft*\fk Ex utero. \fk*\ft Mater, Synagoga; uterus ejus et secretarii ejus sunt Pharisæi, de numero quorum separatus est.\ft*\f* \v 16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini, \v 17 neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum: \v 18 deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: \v 19 alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. \v 20 Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. \v 21 Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ. \v 22 Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo: \v 23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat: \v 24 et in me clarificabant Deum. \c 2 \p \v 1 Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.\f + \fr 2.1 \fr*\fk Deinde post annos quatuordecim. \fk*\ft A passione Domini, quando conversus fuerat ad fidem, venit, sicut Beda super Actus apostolorum scribens demonstrat.\ft*\f* \v 2 Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.\f + \fr 2.2 \fr*\fk Et contuli cum illis. \fk*\ft Ostendit se non habuisse securitatem Evangelii, nisi esset auctoritate Petri et aliorum roboratum. \ft*\fk Seorsum, \fk*\ft etc. Separatim contuli cum his non publice, ne fidelibus ex Judæa (qui putabant legem esse servandam) fidei scandalum nasceretur. Eo tempore cum venisset Petrus Antiochiam (licet hoc in Actibus apostolorum non legatur) in faciem ei restitit Paulus.\ft*\f* \v 3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi: \v 4 sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.\f + \fr 2.4 \fr*\fk Subintroductos. \fk*\ft A Judæis. Quod enim infideles per se non poterant, per falsos fratres moliebantur, quos sub specie religionis immiserant, ut explorarent quæ libertas est nobis in fide Christi, non ut eam tenerent, sed ut aliqua contentione ab ea in servitutem legis redigerent. Quod si esset veritas Evangelii apud gentes, non remanerent, sed omnes judaizarent. Et ideo hic iis quibus assertionem prædicationis suæ conferebat, nullatenus voluit cedere. Alibi vero ubi non obfuit, pro scandalo Judæorum, circumcidit Timotheum. In his omnibus et se commendat, et legem non tenendam comprobat.\ft*\f* \v 5 Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos:\f + \fr 2.5 \fr*\fk Neque ad horam. \fk*\ft Nec ad horam cessit, qui nunquam cessit. Quod si aliquando cessit, quomodo nec ad horam? Cur etiam propter falsos fratres, si per se facturus erat? Cessit ergo propter illos: quod per se non faceret: humilians se legi, circumciso Timotheo ut dolus et scandalum Judæorum cessaret, qui parati erant commovere tumultum et seditionem, si illum filium Judææ incircumcisum susciperet, et episcopum ordinaret.\ft*\f* \v 6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.\f + \fr 2.6 \fr*\fk Quales aliquando. \fk*\ft Ad priora non recurro, quia ea quæ modo sunt, sufficiunt; sed qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. In quo apparet quod non inferior sit illis. Deus autem probatur non accipere personam, quia si ita esset, ego Paulus ante impius cui tales nihil conferrent non fuissem. Vel illud, \ft*\fk nihil interest, \fk*\ft sed nihil mihi tulerunt. \ft*\fk Qui videbantur aliquid esse. \fk*\ft Id est, alicujus auctoritatis: quia cum Domino ambulaverant, et transfigurationi ejus interfuerant. Videbantur dico \ft*\fk ab his, \fk*\ft id est, falsis fratribus. Quia qui videbantur esse aliquid, carnalibus duntaxat hominibus videbantur esse; nam ipsi non sunt aliquid. Etsi aliqui boni ministri Dei sunt, Christus in illis est aliquid, non ipsi per se. Nam si ipsi essent aliquid per se, semper fuissent aliquid.\ft*\f* \v 7 Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis \v 8 (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes): \v 9 et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem:\f + \fr 2.9 \fr*\fk Columnæ. \fk*\ft Ecclesia firmamentum dicitur veritatis: quam etiam sapientia ædificavit, id est, constituit in septem columnis, quo numero vel universitas prædicatorum (quia solet poni pro universo) vel septenaria operatio Spiritus sancti insinuatur. \ft*\fk Dextras dederunt. \fk*\ft Unde contulit cum illis, et dextras accepit? Quia idem cum eis verbum habuit. Ipsa collatio unitatem doctrinæ monstravit, aliter non crederet Ecclesia ei qui non fuerat cum Domino. \ft*\fk Ut nos ingentes. \fk*\ft Ut essem primus in prædicatione gentium, sicut Petrus in circumcisione. Et sicut apostoli Petro, ita Barnabas sibi sociaretur.\ft*\f* \v 10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. \v 11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.\f + \fr 2.11 \fr*\fk Restiti. \fk*\ft Hoc Paulus non auderet, nisi se non imparem sentiret.\ft*\f* \v 12 Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.\f + \fr 2.12 \fr*\fk Prius enim quam venirent, \fk*\ft etc. Qui dam æmulatores legis, qui æquo jure Christum et legem venerabantur, quos timens non miscebatur gentibus. Quod si solum esset, non esset reprehensibile. Sicut et ipse Paulus pro scandalo aliquando cessit. Sed in hoc erratum est, quod gentes cogebat judaizare.\ft*\f* \v 13 Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. \v 14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare?\f + \fr 2.14 \fr*\fk Quomodo gentes cogis. \fk*\ft Non docentis imperio, sed conversationis exemplo.\ft*\f* \v 15 Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores.\f + \fr 2.15 \fr*\fk Nos. \fk*\ft Commendata auctoritate sua, jam rationibus incipit agere quod carnales observantiæ post Christum non sunt observandæ. Quasi: Gentes non debent judaizare, quia nos, qui valuimus in lege, scimus eam non justificare: et ideo, ea dimissa, ad Christum confugimus.\ft*\f* \v 16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.\f + \fr 2.16 \fr*\fk Nisi per fidem, \fk*\ft etc. Non ideo dicit ex fide, quod opera bona frustrentur, cum Deus reddat unicuique secundum opera sua: sed quia bona opera sunt ex gratia, non autem ex operibus gratia: quia fides per dilectionem operans nihil operaretur, nisi ipsa dilectio Dei diffunderetur in nobis per Spiritum sanctum; nec ipsa fides esset in nobis, nisi Deus eam daret.\ft*\f* \v 17 Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.\f + \fr 2.17 \fr*\fk Quod si quærentes. \fk*\ft Si nos revera cognovimus non posse justificari nos, nisi transeuntes ad Christum, nunquid patitur Christus relabi nos ad id quod eramus? Quod si pateretur, profecto minister nobis esset peccati, id est, prioris status nostri, sicut fuisset transeuntibus ad se minister justitiæ.\ft*\f* \v 18 Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico: prævaricatorem me constituo. \v 19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci.\f + \fr 2.19 \fr*\fk Ego enim per legem. \fk*\ft Spiritualiter intellectam. \ft*\fk Mortuus sum. \fk*\ft Ne carnaliter vivam. \ft*\fk Ut Deo vivam. \fk*\ft Non mihi, sed quod Deo jam possum? quia cum Christo sum. \ft*\fk Confixus. \fk*\ft Id est, crux Christi exstinxit in me ardorem peccati ut jam ultra ad id non extendar, quasi: clavis habens manus affixas.\ft*\f* \v 20 Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.\f + \fr 2.20 \fr*\fk Vivo. \fk*\ft In virtutibus vigorem bene operandi habeo. \ft*\fk Jam non ego. \fk*\ft Ille peccator, qui prius eram. \ft*\fk Vivit vero in me Christus. \fk*\ft Id est, novitas Christi apparet in me. Ad quid ergo lex?\ft*\f* \v 21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est. \c 3 \p \v 1 O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus?\f + \fr 3.1 \fr*\fk O insensati. \fk*\ft AMBR. Verba irascentis. Erant autem insensati Galatæ qui nec se circumventos a pseudo agnoscebant. \ft*\fk Fascinavit. \fk*\ft Fascinus est quando magicis delusionibus aliter quædam oculis hominum ostenduntur quam sunt. Dicitur etiam fascinus vulgo qui nocet infantibus. Dicuntur enim quorum dam oculi visu urentes, dum et hic eorum actus fascinatio dicitur: et potest fieri ut huic peccato inserviant dæmones. Similiter invidia tanquam fascinus urit. Invidus enim non modo sibi nocet, sed et his in quibus aliqua bona esse incipiunt; unde Salomon, \ft*\fk Fascinatio malignitatis obscurat bona\fk*\ft Sap. 4.. Sic factum est, ut invidi tanquam fascinantes nocerent Galatis, nuper in Christo renatis, ut iidem Galatæ fidei stomacho nauseante cibum spiritus evomerent. \ft*\fk Ante quorum oculos. \fk*\ft Vere fascinati, quia ante oculos, id est, in vestra præsentia ille tantus qui est. \ft*\fk Jesus Christus proscriptus est. \fk*\ft Id est, exhæredatus: et hoc \ft*\fk in vobis, \fk*\ft in aliis non deberetis pati ut regnum et hæreditatem suam amitteret, nedum in vobis.\ft*\f* \v 2 Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei?\f + \fr 3.2 \fr*\fk Hoc solum a vobis. \fk*\ft Commonitis per increpationem, probat quod lex non est observanda, quia non ex ea, sed ex fide veniunt omnia necessaria, spiritus, justitia, benedictio. Quasi: Quamvis fascinati et stulti, tamen \ft*\fk hoc volo a vobis discere, \fk*\ft quia hoc adeo evidens est, ut et stulti docere queant. Si nihil aliud esset, hoc solum ad probandum sufficeret, cum constet quia spiritum accepistis; sed an ex operibus in quibus laborem nunquam accepistis, an ex fide quæ auditus facilitate venit?\ft*\f* \v 3 sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini? \v 4 tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa.\f + \fr 3.4 \fr*\fk Sine causa. \fk*\ft Ideo dicit: Quia multa jam pro fide toleraverant, et in ipsis passionibus, charitate timorem vicerant. Sine causa ergo tanta passi erant, qui a charitate, quæ in eis tanta sustinuerat, ad legem labi volebant.\ft*\f* \v 5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei?\f + \fr 3.5 \fr*\fk Qui ergo tribuit. \fk*\ft Quia vos non ex operibus quæ nunquam habuistis accepistis spiritum, sed ex fide; ergo potestis videre quod ego qui habui opera legis, non per ea, sed per fidem accepi potestatem dandi spiritum et operandi miracula. De eo quod sub lege fuerat, poterat dubitari: sed per similitudinem istorum totum liquet.\ft*\f* \v 6 Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam:\f + \fr 3.6 \fr*\fk Ad justitiam. \fk*\ft Justitiam vocat hic peccatorum remissionem et bonæ vitæ observantiam.\ft*\f* \v 7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. \v 8 Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes.\f + \fr 3.8 \fr*\fk Providens. \fk*\ft Non solum justitia ex fide, sed et benedictio, quia Scriptura dicit: \ft*\fk In te benedicentur, \fk*\ft id est, in tuæ fidei conformitate. \ft*\fk Quia ex fide. \fk*\ft Non ex operibus, etc. \ft*\fk Prænuntiavit, \fk*\ft id est, ostendit. Vel, \ft*\fk prænuntiavit, \fk*\ft id est, ostendit prænuntiatum esse, quod \ft*\fk benedicentur\fk*\ft in æterna beatitudine. \ft*\fk In te. \fk*\ft In tuæ fidei imitatione, etc.\ft*\f* \v 9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. \v 10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.\f + \fr 3.10 \fr*\fk Quicunque enim, \fk*\ft etc. Hoc intelligendum est, non de operibus quæ ad mores pertinent, sed quæ in observationibus illis fiebant. Prodest lex in tabulis scripta: cætera onus sunt, quod probat auctoritate Scripturæ, dicens: \ft*\fk Scriptum est. \fk*\ft Qui ex operibus legis sunt, maledicti sunt, quia sicut scriptum est a Moyse in Deuteronomio Deut. 21.: \ft*\fk Maledictus omnis homo, \fk*\ft etc. Quasi: Multa præcepi quæ omnia nullus implere poterit: sed in onus data sunt, et ideo omnes maledicti. In quo innuit desiderandum esse Salvatorem, qui finem ponat his, et liberet non solum ab aliis peccatis, sed a maledicto legis. Cur ergo Galatæ transeunt a gratia ad maledictum?\ft*\f* \v 11 Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit.\f + \fr 3.11 \fr*\fk Justificatur apud Deum. \fk*\ft Qui eum gratis colit, scilicet, non cupiditate appetendi aliquid ab ipso præter ipsum, vel timore amittendi. In ipso enim solo vera nostra beatitudo est, et perfecta est.\ft*\f* \v 12 Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis.\f + \fr 3.12 \fr*\fk Lex autem, \fk*\ft etc. Ex fide est justitia et vita: sed lex non est ex fide. Posset quidem videri, quia opera legis ex fide fierent, ut pro eis sperarentur æterna: sed id non est, quoniam Judæi ex timore pœnæ illa servabant. \ft*\fk Vivet in illis. \fk*\ft Non ait: Qui fecerit eam, vivet in ea, cum præmisisset: \ft*\fk lex non est ex fide; \fk*\ft ut intelligas legem in hoc loco positam pro ipsis operibus quæ in illis observationibus fiebant. Qui autem vivebant in his operibus, timebant utique (si non ea fecissent) lapidationem, vel crucem, vel aliud hujusmodi pati. \ft*\fk Qui ergo fecerit ea, vivet in illis: \fk*\ft non apud Deum, id est, habebit præmium, ne ista morte puniatur. Qui autem ex fide vivit, cum hinc exierit, tunc magis habebit præsentissimum præmium. Non igitur ex fide vivit, quisquis præsentia quæ videntur, vel cupit vel timet: quia fides Dei ad invisibilia pertinet.\ft*\f* \v 13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno:\f + \fr 3.13 \fr*\fk Factus pro nobis, \fk*\ft id est, reputatus non solum maledictus, sed etiam maledictum. Vel, Factus est rei veritate \ft*\fk maledictus, \fk*\ft id est, mortalis. \ft*\fk Maledictus qui pendet. \fk*\ft Quasi: Satis ad pœnam sit quod suspensus moritur reus: et quod illic est usque ad vesperam, ut tunc deponatur et sepeliatur, ne si ibi sit diutius, majus sit opprobrium: et macula generi ejus. \ft*\fk Omnis homo. \fk*\ft Etiam Christus, ne futuri hæretici negent ejus veram mortem.\ft*\f* \v 14 ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. \v 15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. \v 16 Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus. \v 17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.\f + \fr 3.17 \fr*\fk Hoc autem dico. \fk*\ft Hoc promisit Deus Abrahæ, \ft*\fk hoc autem testamentum confirmatum\fk*\ft per juramenta \ft*\fk dico\fk*\ft et affirmo, quod \ft*\fk lex non facit irritum, \fk*\ft de qua non esset hoc putandum: quia data est tantum ad tempus: quia post multum tempus a promissione facta Abrahæ, lex data est: de qua si esset benedictio, homines illius temporis Abraham, Isaac et Jacob non eam habuissent. \ft*\fk Lex non facit irritum. \fk*\ft Id est, falsum: quod faceret, si per eam daretur benedictio. Promissio enim illa non dixit, quod per legem, sed per semen. Quod si per legem benedictio, ergo frustra semini promisit, et frustra semen ipsum venit. Lex non facit irritum quasi jam valeret ad evacuandam promissionem: quia esset falsa, et Deus mendax.\ft*\f* \v 18 Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus. \v 19 Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.\f + \fr 3.19 \fr*\fk Propter transgressiones. \fk*\ft Posita est in medio, inter promissionem et semen: cui facta est promissio, id est, inter Abraham et Christum, ut populum Dei erudiret sub timore Dei: ut dignus fieret excipere promissionem quæ est Christus. \ft*\fk Ordinata per angelos. \fk*\ft Lex dico ordinata per angelos, id est Moysen, et alios ministros Dei, vel ministerio angelorum hominibus data, in quibus angelis erat utique Pater et Filius et Spiritus sanctus. Aliquando sine ulla distinctione personæ, Deus per illos figurabatur. Et nota quod non ait data, sed, \ft*\fk ordinata: \fk*\ft quasi ordinabiliter data inter tempus naturalis legis (de qua convicti sunt quod juvare non potuit) et tempus gratiæ antequam de lege convincendi erant: qui ergo nunc eam reducit, contra ordinem angelorum facit. \ft*\fk In manu. \fk*\ft Id est, in potestate Christi, ut staret lex dum vellet, cessaret cum vellet. Ergo contra eum facitis qui eam destruxit. Mediator est inter duo extrema, et ob hoc videretur vel quod Christus non esset Deus, vel quod duo dii essent. Ad quod respondet, etsi mediator non est unius sed duarum extremitatum, tamen est Deus unus cum Deo Patre per divinam naturam, cui mediat per humanam.\ft*\f* \v 20 Mediator autem unius non est: Deus autem unus est.\f + \fr 3.20 \fr*\fk Mediator. \fk*\ft Lex quam habet mediator, unius populi tantum est: sed tamen ipse mediator, non est tantum unius populi, id est, Judæorum qui legem habuerunt sed et gentilium, et ideo non quæratis legem, ut habeatis mediatorem. Mediator non est unius, sed tamen est unus: sufficiens ad omnes reconciliandos Deo, quia Deus, et ideo aliud non adjungatis ei.\ft*\f* \v 21 Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.\f + \fr 3.21 \fr*\fk Lex ergo, \fk*\ft etc. Quandoquidem lex est propter transgressionem, ergo est ita contra promissa, ut per eam impleatur aliter quam promissum est: non quia ex lege non est vita, id est, æterna beatitudo: quia si inde esset vita, tunc et justitia: sed non est ex ea justitia, sed potius condemnat, et sub peccato concludit. Et hoc est quod dicitur: \ft*\fk Sed concludit Scriptura. \fk*\ft Judæos omnino clausit sub peccati dominio lex ipsa, et ostendit omnes homines clausos sub peccato, ut dicitur etiam ad Romanos: \ft*\fk Conclusit Deus omnia in justitia, ut omnium misereatur. \fk*\ft Notis peccatis per legem conclusi sunt, ut se excusare non possint, sed quærant misericordiam.\ft*\f* \v 22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. \v 23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat.\f + \fr 3.23 \fr*\fk Priusquam. \fk*\ft Ante fidei adventum utilis erat lex Judæis. \ft*\fk Veniret fides. \fk*\ft Spontanea est fides quam nullum meritum advocavit. \ft*\fk Custodiebamur. \fk*\ft Non liberi, sed servi. \ft*\fk Conclusi. \fk*\ft Ut sic assueti duceremur. \ft*\fk In eam. \fk*\ft Id est, tam bonam fidem. \ft*\fk Quæ. \fk*\ft Tempore Christi erat. \ft*\fk Revelanda. \fk*\ft Tempore Christi multa aperta sunt, quæ prius obscura. Ecce honor legis: quia custodivit ut pædagogus: sed hoc non magnum est, quia hoc puerorum est, non adultorum.\ft*\f* \v 24 Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.\f + \fr 3.24 \fr*\fk Pædagogus noster fuit in Christo Jesu. \fk*\ft Institutione Christi: qui ideo instituit, ut sic venientes ad fidem, quasi pueri ad perfectionem justificemur. Vel \ft*\fk in Christo, \fk*\ft id est, in exsequendis præceptis Christi.\ft*\f* \v 25 At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo. \v 26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.\f + \fr 3.26 \fr*\fk Omnes filii Dei estis per fidem. \fk*\ft Nos Judæi tempore fidei pædagogum deseruimus: quia omnes vos gentiles, qui non habuistis legem, estis filii. Quod ergo vestro exemplo deseruimus, vos accipitis? Quasi diceret: Non debetis hoc facere. \ft*\fk In Christo Jesu. \fk*\ft In institutione Christi, et ad similitudinem mortis ejus.\ft*\f* \v 27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.\f + \fr 3.27 \fr*\fk Induistis. \fk*\ft Id est conformes ei facti estis, quod est vobis honor et contra æstus protectio. Quod autem Christus indumentum sit, alibi Apostolus aperit dicens: \ft*\fk Induite vos Dominum nostrum Jesum Christum. \fk*\ft Induunt autem homines Christum: aliquando usque ad perceptionem sacramenti: aliquando etiam usque ad vitæ sanctificationem. Et illud primum bonis et malis est commune. Hoc alterum vero proprium est bonorum.\ft*\f* \v 28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. \v 29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.\f + \fr 3.29 \fr*\fk Ergo Abrahæ semen estis. \fk*\ft Semen Abrahæ dictus est Christus: ubi legitur quod promissiones dictæ sunt Abrahæ, et semini ejus. Hic autem semen Abrahæ dicti sunt filii Christi, id est, omnes credentes. Verum quoties Christus nominatur semen Abrahæ, corporaliter sentiendum est: quod scilicet ex ejus stirpe generetur. Quoties autem nos qui credimus in eum dicimur semen Abrahæ, tunc spiritualiter semen fidei accipere debemus.\ft*\f* \c 4 \p \v 1 Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium:\f + \fr 4.1 \fr*\fk Dico autem, \fk*\ft etc. Modo vos gentiles et nos Judæi sumus Christi, et semen Abrahæ et hæredes. Sed olim nos Judæi sub lege eramus dum parvuli fuimus sicut hæres futurus, et a patre substitutus.\ft*\f* \v 2 sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre: \v 3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.\f + \fr 4.3 \fr*\fk Sub elementis. \fk*\ft In elementis neomenias, id est lunares dies, et sabbatum significat, non quod in elementis sperarent ut pagani, sed quod in his Deum venerarentur. \ft*\fk Mundi. \fk*\ft Quia lex non cœlestia sed terrena promittebat: vel transitoria, ut est mundus.\ft*\f* \v 4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,\f + \fr 4.4 \fr*\fk Venit plenitudo temporis. \fk*\ft Id est postquam totum spatium illud fuit adimpletum, quo lex durare debuit, tunc misit Deus, etc. \ft*\fk Plenitudo temporis. \fk*\ft Sciebat quando venire deberet, vel etiam pati, etc. Non est enim hora ejus vel nostra, nisi voluntas ejus. Ante tamen longa series præconum præmittenda erat. \ft*\fk Misit Deus Filium. \fk*\ft Unde, \ft*\fk Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum\fk*\ft Joan. 16.. Et tamen de illo dicit Evangelista Joannes: \ft*\fk In mundo erat, et mundus per \fk*\fk ipsum factus est, et mundus eum non cognovit\fk*\ft Ibid. 1.. Deinde conjungit: \ft*\fk In propria venit. \fk*\ft Illuc ergo missus est, ubi erat. Unde et illud Propheta dicit: \ft*\fk Cœlum et terram ego impleo\fk*\ft Jer. 23.. Quærendum est ergo quomodo intelligatur ista missio. Si ergo sobrie de Dei Filio quæ digna sunt opinemur, ideo missum intelligere debemus, quia ex illo incomprehensibili inenarrabilique secreto majestatis profundæ dedit se comprehendendum mentibus nostris Dei Verbum, non solum cum se exinaniret, sed etiam cum habitaret in nobis. \ft*\fk Ex muliere. \fk*\ft Usus Hebrææ locutionis mulieres dicit non corruptas, sed feminas. \ft*\fk Factum sub lege. \fk*\ft Ut appareat circumcisus quasi filius Abrahæ signum habens ejus cui promissus fuerat; in quo impleta est circumcisio: itaque signum jam cesset. Credidit enim Abraham se habiturum filium, in quo benedicerentur omnes gentes: quod jam factum credimus. \ft*\fk Ut adoptionem. \fk*\ft Id est, ut participes essemus divinæ gloriæ. Sicut enim ipse natura participat, ita ad ipsam videndam nos adoptat. Hinc enim adoptionem recipimus, quod ille unicus Dei Filius non dedignatus est participationem nostræ naturæ, factus ex muliere, ut non solum unigenitus esset, sed etiam primogenitus in multis fratribus fieret. Adoptionem autem dicit, ut distincte intelligamus unicum Dei Filium.\ft*\f* \v 5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. \v 6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater.\f + \fr 4.6 \fr*\fk Misit Deus. \fk*\ft Ut enim probaremur adoptati esse a Deo in filios, Spiritum suum dedit nobis qui signum Patris ostendat in filios, ut quia nos hoc non auderemus dicere infirmitate et indignitate nostra, suggerat ut audeamus dicere. \ft*\fk Spiritum Filii. \fk*\ft Nota Spiritum etiam esse Filii. Et nota etiam hic trinitatem. AUG. Si forsitan aliquis quærat utrum a Filio procedat Spiritus, etc., usque ad ab illo habet, ut et de illo procedat Spiritus sanctus. \ft*\fk Clamantem. \fk*\ft Notandum quod clamor in Scripturis non magnæ vocis emissio, sed scientiæ intelligatur, et dogmatum magnitudo. \ft*\fk Abba pater. \fk*\ft Eleganter duo verba idem significantia posuit, propter universum populum qui de Judæis et gentibus in unitatem fidei vocatus est, ut Hebræorum verbum ad Hebræos, Græcum ad gentes pertineat. Utriusque autem verbi eadem significatio ad ejusdem fidei Spiritusque unitatem pertinet. \ft*\fk Qui natura non sunt, \fk*\ft etc. Unam Dei veri esse naturam ostendit, scilicet Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quid autem est natura Deum esse, nisi verum Deum esse? Unde alibi Apostolus: \ft*\fk Conversi estis servire Deo vivo et vero\fk*\ft I Petr. 2..\ft*\f* \v 7 Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum. \v 8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. \v 9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis?\f + \fr 4.9 \fr*\fk Imo cogniti estis. \fk*\ft Hoc genere locutionis frequenter utitur Scriptura; unde: \ft*\fk Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam\fk*\ft Psal. 62., id est, vidisti me, ut viderem te. Cognoscit nos Deus, id est, cognitionem sui nobis præstat. Non enim a nobis est, quod novimus eum, ab æterno quidem novit: sed tunc cognoscere dicitur, quando ut ea cognoscantur, facit. \ft*\fk Infirma. \fk*\ft Vere lex est egenum elementum: quia perfecte non justificat. \ft*\fk Egena. \fk*\ft Quia quantum juvat, non per se, sed respectu gratiæ facit. \ft*\fk Egena elementa\fk*\ft dicuntur quæ sui invicem egent ad regendum mundum.\ft*\f* \v 10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.\f + \fr 4.10 \fr*\fk Dies. \fk*\ft Dies observant qui dicunt: Hodie non est aliquid incipiendum. \ft*\fk Menses. \fk*\ft Qui cursus lunæ perscrutantes dicunt: Tali luna non est aliquid inchoandum: ii menses observant et colunt. \ft*\fk Tempora. \fk*\ft Ut cum dicunt: Modo est initium veris. \ft*\fk Et annos. \fk*\ft Cum dicunt: Novus annus est. Sed nulla debet suspicio esse harum rerum, quia prospere potest cedere quidquid simpliciter sub Dei devotione fit.\ft*\f* \v 11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.\f + \fr 4.11 \fr*\fk Timeo vos, ne forte, \fk*\ft etc. Hoc observant qui certis diebus, mensibus vel annis volunt vel nolunt inchoare: quasi fausta, vel infausta sint tempora.\ft*\f* \v 12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.\f + \fr 4.12 \fr*\fk Estote sicut ego. \fk*\ft Et ego qui legem habui, sum modo sine lege sicut vos debetis esse sine illa. Ego, inquam, qui cum Judæus natus sim, jam ista carnalia spirituali dijudicatione contemno. \ft*\fk Quia, \fk*\ft etc., \ft*\fk sicut vos, \fk*\ft etc. Homo sum qui de errore correctus sum et ita vos potestis corrigi. \ft*\fk Fratres, obsecro. \fk*\ft Aspere correctos recreat per bene gesta. \ft*\fk Nihil me. \fk*\ft Excusat se, quia pseudo dixerant Paulum Galatis inimicum nec voluisse eos docere, quæ in aliis ecclesiis prædicabat.\ft*\f* \v 13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea\f + \fr 4.13 \fr*\fk Tentationem vestram. \fk*\ft Tentati enim sunt (cum tribulationem secundum carnem pateretur Apostolus), utrum timore desererent eum, an charitate amplecterentur.\ft*\f* \v 14 non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.\f + \fr 4.14 \fr*\fk Sed sicut angelum Dei, \fk*\ft etc. Hoc dicit quia Deus loquitur in sanctis suis, et Paulus non seipsum, sed Deum in seipso diligi volebat; ideoque perhibet testimonium quibusdam, quod sicut angelum Dei et sicut Christum Jesum eum exceperant. In omnibus ergo sanctis suis ipse est amandus qui ait: \ft*\fk Esurivi, et dedistis mihi manducare\fk*\ft Matth. 25.. Tanta est charitas capitis erga corpus suum.\ft*\f* \v 15 Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.\f + \fr 4.15 \fr*\fk Ubi est ergo, \fk*\ft etc. Admirans opus eorum spirituale, commendat ut, hoc intuentes, in timorem carnalem non decidant. Et quia mutati erant in deterius, increpat eos. Etsi enim receperint eum sicut angelum, non ideo tamen parcit secare et urere, quia non quærit sua, sed quæ Christi. Non quærit lac et lanam de ovibus, idem commodum supplendæ necessitatis et favorem honoris, sed salutem omnium. Si \ft*\fk fieri posset. \fk*\ft Nonne illud fieri potuisset, quod ait Apostolus? Non potest fieri quod juste non fit. Non posse se dixit, quod sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per justitiam.\ft*\f* \v 16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?\f + \fr 4.16 \fr*\fk Verum dicens vobis. \fk*\ft Quia nemo vult se argui errantem, et omnis reprehendens videtur inimicus.\ft*\f* \v 17 Æmulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.\f + \fr 4.17 \fr*\fk Æmulantur. \fk*\ft Ego non sum inimicus, sed illi æmulantur, etc. Æmulantur autem non bene ii qui non tam cupiunt eos esse meliores, quam ipsos volunt facere pejores et retrorsum trahere æmulatione perversa.\ft*\f* \v 18 Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos. \v 19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis:\f + \fr 4.19 \fr*\fk Donec Christus. \fk*\ft Quem deformatis formosus sit in vobis. Vel, ut formosus aliis per vos appareat. Gravius dictum, quam si diceret eos formari in Christo.\ft*\f* \v 20 vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis.\f + \fr 4.20 \fr*\fk Vellem autem. \fk*\ft Sciens Apostolus habere majorem vim sermonem qui ad præsentes fit, cupit apostolicam vocem litteris comprehensam in præsentiam commutare. Scriptura enim divina ædificat lecta, sed multo plus prodest si de litteris mutatur in vocem. Magnam si quidem vim habet vox viva, vox de auctoris sui ore resonans, quæ ea pronuntiatione profertur, et distinguitur, quia in hominis corde generata est.\ft*\f* \v 21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis?\f + \fr 4.21 \fr*\fk Dicite, \fk*\ft etc. Respondete. Usque huc enim pendet sententia. Et interponitur illud: \ft*\fk quos \fk*\fk iterum parturis, \fk*\ft etc. \ft*\fk Legem non legistis. \fk*\ft Quidquid eligant, probantur stulti. Si non legerunt, non debent recipere quod ignorant. Si legerunt, ipsa probat se dimittendam. Quod si non intelligunt, stulti sunt.\ft*\f* \v 22 Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera.\f + \fr 4.22 \fr*\fk Scriptum est, \fk*\ft etc. Complures habuit, sed de duobus tantum Scriptura specialiter singula exsequitur, innuens aliquid egregium in his præfigurari. \ft*\fk Unum de ancilla et unum, \fk*\ft etc. Nec hoc frustra distinxit: uterque quidem natus est de Abraham, sed de diversa operatione. Quia qui de ancilla secundum carnis naturam, qua juvencula de sene solet concipere. Qui de libera, non secundum vim carnis, ut vetula sterilis de vetulo, sed per operationem Dei, qui promisit. Illum ergo genuit, demonstrans consuetudo naturam. Illum vero dedit promissio, significans gratiam. Ibi humanus usus ostenditur, hic divinum beneficium commendatur.\ft*\f* \v 23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: \v 24 quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar:\f + \fr 4.24 \fr*\fk Per allegoriam. \fk*\ft Dicitur id per allegoriam, quando aliquid aliud videtur sonare in verbis, et aliud intellectu significare, sicut hic per Abraham, Deus Pater: ipse est enim pater multarum gentium. \ft*\fk Abba\fk*\ft enim, pater; \ft*\fk am, \fk*\ft multarum. Et subauditur, \ft*\fk gentium. In monte Sina. \fk*\ft Talis loci mentione Apostolus significat quod Judæi contra gentes essent superbi de mandato, vel ipsi essent superbi et tumidi contra ipsum mandatum, quod est Agar, id est, significatur per Agar. Agar enim alienatio, quia alienat ab hæreditate.\ft*\f* \v 25 Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.\f + \fr 4.25 \fr*\fk Mons. \fk*\ft Per omnia est \ft*\fk conjunctus, \fk*\ft et similis ei Hierusalem, id est Judaico populo, qui nunc est, id est qui temporaliter servit. Totus populus mater, singuli sunt filii, vel proselyti, qui omnes timore pœnæ serviunt. Per hæc omnia patet quod vetus lex non est tenenda, sed nova quæ sursum, quæ libera. \ft*\fk Arabia, \fk*\ft etc. Humilitas, vel afflictio, quia affligebantur sub carnalibus observantiis.\ft*\f* \v 26 Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.\f + \fr 4.26 \fr*\fk Quæ sursum est. \fk*\ft Superna est sanctorum civitas, licet in quisbusdam quos hic parit, adhuc peregrinetur. Sara sterilis significat quod natura humani generis peccato vitiata, et ideo damnata nihil veræ felicitatis in posterum merebatur. Isaac per repromissionem natus signat filios gratiæ: et quia hoc non per regenerationem, sed per generationem futurum erat, ideo tunc imperata est circumcisio, quando Saræ promissus est filius. Circumcisio enim significat naturam exuta vetustate novatam. Quod omnes filios et servos circumcidi jubet; ad omnes istam gratiam pertinere testatur. \ft*\fk Quæ est mater. \fk*\ft Quia singuli verbo et exemplo ejus instructi ex charitate serviunt.\ft*\f* \v 27 Scriptum est enim: [Lætare, sterilis, quæ non paris; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.]\f + \fr 4.27 \fr*\fk Scriptum est. \fk*\ft Quod libera sit et mater auctoritate Isaiæ probat subdens: \ft*\fk Lætare. \fk*\ft Lætari, erumpere, clamare, pertinent ad libertatem. \ft*\fk Non paris. \fk*\ft Hoc dicit quia illo tempore quasi nullos genuit. \ft*\fk Non parturis, \fk*\ft quia necdum conatum habuit. \ft*\fk Lætare, \fk*\ft in corde. \ft*\fk Erumpe. \fk*\ft Lætitiam mentis extra ostende. \ft*\fk Clama. \fk*\ft Gaudium tuum aliis prædica. \ft*\fk Quia multi filii. \fk*\ft Hoc pertinet ad matrem. Isaias aspiciens tempore Christi Ecclesiam gentium ante sterilem, tunc fetosam eam alloquitur, dicens: O Ecclesia sterilis, quæ tempore legis nec virtute miraculi paris, etc. \ft*\fk Desertæ. \fk*\ft Plures filii sunt Ecclesiæ olim desertæ, quam Synagogæ generantis interim. Hoc superflue de antiqua Sara diceret Isaias, de Ecclesia ergo dicere intelligendus est. Sterilis autem erat in omnibus gentilibus Ecclesia, antequam iste fetus, quem cernimus oriretur. Synagoga ergo est quæ habet virum, id est legem. Deserta vero, et vaga et sine ulla potestate viri vivens, gentium multitudo est, quæ et sterilis erat, nullius legitimi verbi proferens germen. Parit quidem cives terrenæ civitatis peccato vitiata natura, cœlestis vero civitatis cives parit a peccato naturam liberans gratia. \ft*\fk Quæ habet virum. \fk*\ft Synagoga quippe virum habuit, id est legem, et fetosa quondam fuit in liberis. Sterilis vero Ecclesia sine viro Christo, sine ullo sponsi alloquio diu jacuit in deserto. Sed postquam illa librum repudii accepit, et omne ornamentum viri ad idoli convertit ornamentum, tunc maritus, priore putrescente cingulo, alium lumbis suis balteum, aliud de gentibus lumbare contexuit, quæ statim ut viro conjuncta est concepit et peperit. Unde Isaias exclamat: \ft*\fk Dilata locum tabernaculi tui, et protende funiculos tuos\fk*\ft Isa. 54..\ft*\f* \v 28 Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.\f + \fr 4.28 \fr*\fk Isaac. \fk*\ft Risus, id est qui in lætitia serviunt, non ex tristitia, vel necessitate.\ft*\f* \v 29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc.\f + \fr 4.29 \fr*\fk Persequebatur. \fk*\ft Non puto nos de facili invenire posse ubi Ismæl persecutus fuerit Isaac, sed tantum illud, quod cum filius Ægyptiæ luderet cum Isaac, indignata sit Sara.\ft*\f* \v 30 Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. \v 31 Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit.\f + \fr 4.31 \fr*\fk Qua libertate. \fk*\ft Libertas qua liberati sumus a Christo, est peccatorum remissio, et fidei per dilectionem operantis justificatio.\ft*\f* \c 5 \p \v 1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. \v 2 Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.\f + \fr 5.2 \fr*\fk Si circumcidamini. \fk*\ft Circumcisio et cætera legalia ita natis et institutis non sunt noxia, licet non necessaria, magis noxium erat prohibere quasi noxia. Gentiles vero ad talia non sunt cogendi. Sed si nolunt eis congruere, ut Timotheus, non sunt prohibendi, sed si in his confidunt, sunt perditi; licet his ergo illa tenere ne videantur improbata potius quam terminata. Gentibus vero non sunt imponenda, ne videantur aut non causa promittenti Christi, instituta, aut adhuc promittere, sed cessando jam patent signa futuri fuisse, quæ cum honore paulatim deserendo erant sepelienda, non ut sacrilegia gentium fugienda.\ft*\f* \v 3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.\f + \fr 5.3 \fr*\fk Debitor est. \fk*\ft Hoc ideo ait, ut terrore tam innumerabilium observationum quæ in lege scriptæ sunt, ne omnes implere cogerentur, quod nec ipsi Judæi, nec patres eorum implere potuerunt, sicut Petrus ait, abstinerent ab his quibus eos aliqui subjicere cupiebant.\ft*\f* \v 4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis.\f + \fr 5.4 \fr*\fk A gratia excidistis. \fk*\ft Quæ ad hoc venit, ut cessante onere justificet; quod qui reducit, hanc perdit.\ft*\f* \v 5 Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.\f + \fr 5.5 \fr*\fk Nos enim. \fk*\ft Qui in lege confidit, amittit gratiam, quod ex contrario potest videri, quia ex fide justitia, et spes, id est, externa beatitudo: et hoc facimus per spiritum, qui non potest falli aut fallere. \ft*\fk Spem justitiæ. \fk*\ft Id est, quam sperat justitia, scilicet vitam æternam, vel, quæ speratur ipsa justitia. Fides enim esuriens et sitiens justitiam sperat in ea renovari et proficere. Vel, spes justitiæ est Christus, ex quo speratur justitia ipsa.\ft*\f* \v 6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur.\f + \fr 5.6 \fr*\fk Nam in Christo. \fk*\ft His vero qui in Christo Jesu volunt pie vivere, virtutes appetendæ sunt, et vitia fugienda. Media vero quæ inter virtutes et vitia sunt, nec appetenda sunt, nec fugienda, ut circumcisio et præputium, quæ nihil valent in Christo \ft*\fk Sed fides. \fk*\ft Sine dilectione fides inanis est. Fides cum dilectione Christiani est. Alia est dæmonis. \ft*\fk Nam et dæmones credunt et contremiscunt\fk*\ft Jac. 2.. Qui qui autem non credunt, tardiores sunt et pejores quam dæmones. Sed multum interest, utrum quis credat ipsum esse Christum, an credat in Christum. Nam ipsum Christum esse dæmones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui sperat in Christum, et diligit Christum.\ft*\f* \v 7 Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire?\f + \fr 5.7 \fr*\fk Currebatis. \fk*\ft Hic laudat Galatas, et eos per quos inducti sunt ut judaizare vellent, vituperat; et ne illis consentiant, monet.\ft*\f* \v 8 persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos. \v 9 Modicum fermentum totam massam corrumpit. \v 10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.\f + \fr 5.10 \fr*\fk Confido. \fk*\ft Ideo confidere de his se dicit, quia non sponte sed circumventi errabant. Et ideo ostensa modo vera via facile credit eos reversuros. \ft*\fk Conturbat. \fk*\ft Ut scilicet mutato ordine de spiritualibus sitis carnales. \ft*\fk Quicunque. \fk*\ft Occulte, inquiunt, Petrum lacerat, cui supra in faciem se restitisse scripsit quod non recto pede incesserit ad Evangelii veritatem: sed nec Paulus tam procaci maledicto de Ecclesiæ principe loqueretur, nec Petrus dignus, ut portaret judicium Ecclesiæ. Quocirca arbitrandum est hæc de alio quodam dici, qui vel cum apostolis fuerat, vel de Judæa venerat, vel ex Pharisæis crediderat, vel aliquis magnus sic apud Galatas æstimatus, ut portet judicium Ecclesiæ perturbatæ.\ft*\f* \v 11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis.\f + \fr 5.11 \fr*\fk Ego autem. \fk*\ft Imponebatur a pseudo, quod Paulus alibi circumcisionem prædicaret, sed non eis facile sententiam suam aperire vellet. \ft*\fk Quid adhuc persecutionem. \fk*\ft HIER. Persecutiones enim creberrimas sustinuit a Judæis, eo quod doceret eos, qui de gentibus crediderant in Christo, non debere circumcidi. \ft*\fk Scandalum crucis. \fk*\ft Scandalum erat Judæis prædicatio crucis, quia sabbatum et circumcisionem evacuabat. Si vero admitteret circumcisionem, non esset eis scandalum, et pacifici essent.\ft*\f* \v 12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.\f + \fr 5.12 \fr*\fk Utinam abscindantur. \fk*\ft Ipsi vos conturbant, sed utinam abscindantur, non carnaliter, sed vim generandi perdant in vobis, vel in aliis nihil proficiant non solum circumcisi sed abscissi, ut nullam omnino generandi potentiam habeant, et merito hoc opto ne vos redigant in servitutem legis: \ft*\fk Vos enim \fk*\fk vocati estis a Deo in libertatem.\fk*\f* \v 13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.\f + \fr 5.13 \fr*\fk Ne libertatem. \fk*\ft Sensus est: Cavete ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. \ft*\fk Sed per charitatem Spiritus. \fk*\ft Non per affectum carnis charitas habenda est, sed per spiritum.\ft*\f* \v 14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.\f + \fr 5.14 \fr*\fk Omnis enim lex. \fk*\ft Nam et illa quæ ad bonos mores pertinent, et illa quæ in sacramentis sunt (cum bene a liberis intelligantur, nec carnaliter observantur a servis) ad charitatem referantur necesse est. \ft*\fk Diliges proximum. \fk*\ft Hoc scriptum est in Levitico Levit. 19., in quo recte dicit impleri legem universam, cum tamen duo sint præcepta charitatis in quibus tota lex pendet et prophetæ, quia dilectio Dei in dilectione proximi continetur; et ideo in hoc præcepto perfectio salutis est, quia sine proximo non diligitur Deus: \ft*\fk Qui enim non diligit proximum suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? \fk*\ft I Joan. 4. Cum igitur utrumque præceptum ita sit, ut neutrum sine altero possit teneri, unum eorum sufficit commemorare. \ft*\fk Sicut teipsum. \fk*\ft Non potest proximum diligere, qui non diligit se. Se autem non diligit qui digit iniquitatem. \ft*\fk Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam\fk*\ft Psal. 10..\ft*\f* \v 15 Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.\f + \fr 5.15 \fr*\fk Comeditis. \fk*\ft Vel \ft*\fk criminamini, \fk*\ft id est, crimina vobis invicem imponentes. \ft*\fk Ne abinvicem consumamini. \fk*\ft Per schisma Christianæ religionis, per vanam gloriam vanamque victoriam mutata occasione charitatis hoc eorum vitium tetigit, quia dissensio inimica est dilectionis. Hoc enim maxime vitio contentionis et invidiæ et perniciosa inter eos jurgia nutriebantur, quibus consumitur societas et vita.\ft*\f* \v 16 Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.\f + \fr 5.16 \fr*\fk Dico autem in Christo, \fk*\ft etc. Ostendit quam sufficiens sit fides Christi sine lege, quia per eam carnem vincunt et ejus opera, et sequuntur spiritum; quasi dicat: Ne detis libertatem in occasionem carnis, sed per charitatem spiritus servite. Hoc autem dico posse esse vobis in Christo, et nunquam aliter. \ft*\fk Non perficietis, \fk*\ft etc. Non ait non feceritis vel non habueritis quia ea non habere non poterant, sed non perficietis, id est non opera eorum consensu voluntatis implebitis.\ft*\f* \v 17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.\f + \fr 5.17 \fr*\fk Caro enim concupiscit, \fk*\ft etc. Caro dicta est concupiscere, quia hoc secundum ipsam agit anima, sicut auris dicitur audire, et oculus videre, cum potius anima et per aurem audiat, et per oculum videat. Caro enim nihil, nisi per animam concupiscit, sed concupiscere dicitur, cum anima car nali concupiscentia spiritui reluctatur. Ipsius enim carnalis concupiscentiæ causa non est in anima, ex utroque enim fit, quia sine utroque delectatio nulla sentitur.\ft*\f* \v 18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.\f + \fr 5.18 \fr*\fk Quod si Spiritu ducimini, \fk*\ft etc. Ex quo apparet eum Spiritum sanctum non habere qui sub lege est, non dispensative, sed vere. \ft*\fk Non estis sub lege. \fk*\ft Hoc commodum jam habetis, ideo hæc pars eligenda. Hos damnabiliter dicit esse sub lege, quos reos facit lex, non implentes legem dum nescientes gratiam de se præsumunt. Porro sub lege est, qui timore, non amore, abstinet a malo, reus in voluntate. Hæc lex timorem incutit, non amorem.\ft*\f* \v 19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, \v 20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, \v 21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.\f + \fr 5.21 \fr*\fk Regnum non Dei consequentur. \fk*\ft Nullus medius locus est, ut non sit in supplicio, qui non erit in regno.\ft*\f* \v 22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,\f + \fr 5.22 \fr*\fk Charitas. \fk*\ft Caput præmisit, unde membra sequuntur. Non enim bene aliquis gaudet, qui non diligit bonum unde gaudet. Non habet pacem veram cum aliquo, nisi eum diligat. Non est longanimis perseveranter exspectando nisi ferveat diligendo. Non est benignus, nisi diligat cui opitulatur. Non est bonus, nisi diligendo. Non fidelis salubriter, nisi ea fide quæ per dilectionem operatur. Non est mansuetus qui dilectione non moderatur. Non continet se quis ab eo unde turpatur, nisi diligat unde honestatur. Merito ergo charitatem sic sæpe commendat, quasi sola sit præcipienda, quæ non potest haberi sine cæteris, quibus homo efficitur bonus. \ft*\fk Gaudium. \fk*\ft Puritas conscientiæ. Unde: \ft*\fk Non est impiis gaudere, dicit Dominus\fk*\ft Isa. 48..\ft*\f* \v 23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. \v 24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.\f + \fr 5.24 \fr*\fk Qui autem. \fk*\ft Quasi dicat: Contra malos posita est lex; bonis autem posita est crux. Quod ita ait: \ft*\fk Qui autem, \fk*\ft etc., \ft*\fk carnem suam crucifixerunt, \fk*\ft etc. Congruit nostræ devotioni ut qui Domini crucifixi passionem celebramus, reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis faciamus. In hac quidem cruce semper in hac vita debet pendere Christianus, ut sit fixus clavis et præceptis justitiæ, ut Christus in cruce clavis confixus fuit.\ft*\f* \v 25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.\f + \fr 5.25 \fr*\fk Si spiritu vivimus. \fk*\ft Quod communiter supra dixit, ad istos quibus scribit retorquet, et se eis connumerat, per hoc ostendens, se non dicere eis quod ipse non velit servare. Quasi dicat: Non dico vobis aliquid quod et facere ipse nolim.\ft*\f* \v 26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.\f + \fr 5.26 \fr*\fk Inanis gloriæ. \fk*\ft Inanis gloriatio est velle vincere ubi præmium non est. \ft*\fk Invidentes. \fk*\ft Sciendum quia, cum per omne vitium antiqui hostis virus humano cordi infundatur, in zelo invidiæ tota sua viscera serpens concutit, et in hac imprimenda malitia quasi postem movit. Zelus iste modum non habet permanens jugiter sine fine, cum alia scelera finiantur. Quantoque ille cui invidetur successu meliore profecerit, tanto invidus in majus incendium livoris ignibus inardescit. Hinc vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie, tremor in labiis, stridor in dentibus, verba rabida, et effrenata convicia, et manus ad violentiam prompta; et si gladio interim vacua, odio tamen furiatæ mentis est armata.\ft*\f* \c 6 \p \v 1 Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.\f + \fr 6.1 \fr*\fk Fratres, et si. \fk*\ft Hactenus toti Ecclesiæ locutus est improbando legem, et commendando gratiam, modo se convertit ad prælatos qualiter tractent subditos, scilicet leniter, quia etiam fratres sunt, etsi superiores. \ft*\fk In aliquo delicto. \fk*\ft Delictum est declinare a bono, peccatum est facere malum; vel delictum quod ignoranter fit, peccatum quod a sciente. Tamen indifferenter ponuntur. Præoccupatio est, dum vel ad horam non videtur quid faciendum sit, vel qui viderit vincitur ut malum fiat cum latet veritas, vel compellit infirmitas. \ft*\fk Lenitatis. \fk*\ft Ne si aliter feceritis, non patiatur se argui, sed defendere se incipiat, ne turpis videatur. \ft*\fk Considerans teipsum. \fk*\ft Nihil ad misericordiam sic inclinat quam proprii periculi cogitatio.\ft*\f* \v 2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.\f + \fr 6.2 \fr*\fk Et sic adimplebitis legem Christi. \fk*\ft Id est charitatem; ex charitate enim Christus peccata nostra tulit, qui etiam præcepit ut nos invicem diligamus.\ft*\f* \v 3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.\f + \fr 6.3 \fr*\fk Nihil. \fk*\ft Comparatione spiritualis, qui totum dat gratiæ.\ft*\f* \v 4 Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.\f + \fr 6.4 \fr*\fk Probet. \fk*\ft Diligenter inspiciat. \ft*\fk Opus autem \fk*\fk suum. \fk*\ft Non peccatum alterius, ut pharisæus qui dixit: \ft*\fk Non sum sicut cæteri hominum\fk*\ft Luc. 18., qui non re, sed fallaciter erat justus. \ft*\fk In semetipso\fk*\ft Id est intus in conscientia sua pura. \ft*\fk Gloriam habebit. \fk*\ft Id est gloriabitur et gaudebit. \ft*\fk Et non in altero. \fk*\ft Id est in alterius laude, scilicet cum alter eum laudat. Qui enim conscientiam boni operis habet, non debet de hoc apud alium gloriari, et laudem suam foras fundere, sed in semetipso humiliter gloriari. Vel ita: \ft*\fk Et sic, \fk*\ft id est si actus suos consideret, sciens neminem debere gloriari se habere mundum cor, \ft*\fk in semetipso, \fk*\ft etc. \ft*\fk Et sic in se. \fk*\ft Id est, si actus nostros consideremus, nulli nos anteponemus, nec quemquam judicabimus. Vere justus alterum sibi præponit, quia plus sua mala scit quam alterius, quorum cognitio sibi gloria est. Gaudet enim, dum cognoscit morbum suum, quem sanare desiderat.\ft*\f* \v 5 Unusquisque enim onus suum portabit.\f + \fr 6.5 \fr*\fk Unusquisque enim. \fk*\ft Non inquinatur quis alieno peccato. \ft*\fk Onus. \fk*\ft Alia sunt opera participandæ infirmitatis, de quibus supra: \ft*\fk Alter alterius onera portate; \fk*\ft alia reddendæ Deo rationis, de quibus hic. Contra eos qui putant hominem alienis inquinari peccatis, dicit: \ft*\fk Unusquisque enim, \fk*\ft etc. Contra negligentes qui nullum curant corrigere, securi quod alienis non contaminentur peccatis, dicit: \ft*\fk Invicem onera portate. \fk*\ft Onera infirmitatis invicem portamus, dum lenitate iram alterius sustinemus, et dum ei qui læsit, si petit, indulgemus. Vel per onus, intelligitur bonum et malum opus. In Scripturis enim onus et in bonam et in malam partem accipitur; et sic: \ft*\fk Unusquisque, \fk*\ft bonus vel malus, \ft*\fk portabit onus suum, \fk*\ft id est mercedem operum suorum referet.\ft*\f* \v 6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.\f + \fr 6.6 \fr*\fk Communicet. \fk*\ft Bona sua faciat ei communia, et ne excuset, quia Deus non potest falli. Usitatum præceptum est, ut prædicatori verbi Dei præbeat necessaria ille cui prædicatur, quæ boni appellatione recte signavit. Sicut et Dominus in Evangelio cum discipulis loquens ait: \ft*\fk Cum mali sitis, nostis bona dare filiis vestris; \fk*\ft prævidens autem quosdam obtendere paupertatem, et præceptum velle eludere, addidit:\ft*\f* \v 7 Nolite errare: Deus non irridetur.\f + \fr 6.7 \fr*\fk Nolite errare. \fk*\ft Quasi dicat: Nemo se vane excuset, quia Deus non potest falli. Scit enim corda vestra, non ignorat facultates. Excusatio verisimilis hominem potest placare, Deum non potest fallere.\ft*\f* \v 8 Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.\f + \fr 6.8 \fr*\fk Qui seminat in carne\fk*\ft addit \ft*\fk sua. \fk*\ft Cum vero dicit, \ft*\fk in spiritu, \fk*\ft non addit \ft*\fk suo, \fk*\ft quia semen carnale ex homine est, semen vero spirituale ex Spiritu Dei est. Messis vero hic in fine promittitur. Ideoque in seminando perseverantia opus est. \ft*\fk In carne, in spiritu. \fk*\ft AMBROS. Homo Christianus spiritu constat et carne. Homo enim ad comparationem sancti Spiritus caro est. \ft*\fk Qui autem seminat. \fk*\ft Id est, qui spiritui dat offensum ex fide, cum charitate serviendo justitiæ, et legem spiritualiter intelligendo, de spiritu metet, etc.\ft*\f* \v 9 Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.\f + \fr 6.9 \fr*\fk Non deficiamus. \fk*\ft Si homo non imposuerit finem operi, nec Deus imponit remunerationi. Quantum seminaverimus in operibus, tantum metemus in fructibus. Et quantum aviditas inquirentis se dilataverit, tantum se aperiet ad præmium manus retribuentis, quia sic recipiet quisque quomodo facit; quia qui fortis erit ad seminandum, fortis erit ad metendum. \ft*\fk Tempore enim. \fk*\ft Non statim Deus facit quidquid ad salutem oratur; nec ideo negat, quia differt, sed tempore suo, id est congruo præstat.\ft*\f* \v 10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.\f + \fr 6.10 \fr*\fk Dum tempus. \fk*\ft Tempus seminandi est præsens vita qua currimus. In hac licet nobis quod volumus seminare. Cum vero transierit, tempus operandi aufertur; unde: \ft*\fk Operamini dum dies est: veniet nox quando jam nullus poterit operari\fk*\ft Joan. 9.. \ft*\fk Ad omnes. \fk*\ft Omnibus impendenda est misericordia. In quo præponendi sunt justi qui sunt ex fide. Quod et omnibus inimicis nostris qui scelerati sunt, persequentes Ecclesiam, testis est Dominus: \ft*\fk Benefacite his qui oderunt vos. Diligite inimicos vestros\fk*\ft Luc. 6.; quia et ipsi sunt homines: quibus in hoc Dominus pluit, et solem dat.\ft*\f* \v 11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.\f + \fr 6.11 \fr*\fk Videte autem. \fk*\ft Postquam ad moralia opera exhortatus est, redit ad illud unde prius agebatur: ne scilicet legales observantiæ teneantur. Ne quis autem sub nomine ejus fallat incautos, cavet finem epistolæ manus suæ annotatione complens. Ab hoc enim loco sua usque ad finem descripsit.\ft*\f* \v 12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.\f + \fr 6.12 \fr*\fk Hi cogunt. \fk*\ft Isti erant pseudo, qui sic Christum prædicabant ut et legem servandam docerent. Crucem prædicabant, ut a fidelibus quæstum haberent; legem, ut Judæis placerent. \ft*\fk Ut crucis \fk*\fk Christi persecutionem, \fk*\ft etc. Forte hoc ideo dicit, quia Romani imperatores Caius Cæsar, et Octavianus, et Augustus, leges promulgaverunt ut Judæi, ubicunque essent, proprio ritu viverent, et patriis cæremoniis deservirent. Quicunque enim circumcisus erat, licet in Christum crederet, quasi Judæus habebatur in gentibus; qui vero incircumcisus se non esse Judæum præputio præferebat, persecutionibus tam gentilium quam Judæorum fiebat obnoxius. Has igitur persecutiones, qui Galatas depravaverant, declinare cupientes, circumcisionem pro defensione discipulis persuadebant. Nam nec Judæi persequi eos poterant, nec gentiles quos videbant, et proselytos circumcidere, et ipsos legalia servare.\ft*\f* \v 13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. \v 14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.\f + \fr 6.14 \fr*\fk Mihi mundus crucifixus est. \fk*\ft Contigit plerumque, ut homo mundum mente non teneat, sed tamen mundus eum in suis occupationibus astringit et mortuus est homo mundo, et mundus quasi vivus eum conspicit, dum alio intentum in suis actibus rapere contendit; sed nec Paulus mundum cupit, nec mundus eum: ut in duobus mortui neuter neutrum videt. Quia igitur nec Paulus mundi gloriam quærebat, nec a mundi gloria ipse quærebatur, ideo et se mundo et mundum sibi crucifixum gloriatur. \ft*\fk Et ego mundo. \fk*\ft Nec ego in mundo aliquid cupio, nec ipse suum aliquid in me cognoscit. Sicut Dominus ait: \ft*\fk Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam\fk*\ft Joan. 14..\ft*\f* \v 15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura. \v 16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei. \v 17 De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.\f + \fr 6.17 \fr*\fk De cætero. \fk*\ft Non vult per turbulentas contentiones tædium sibi fieri de re quantum satis erat exposita. Vel sicut in Græco legitur: De cætero nemo mihi laborem exhibeat vel præstet, scilicet ut rursum in vobis necessitatem habeam laborandi. Laborem enim præstat magistro, qui aliter sentit quam docuit. \ft*\fk Stigmata. \fk*\ft Stigma est punctum vel nota aliquo ferro acta. Stigmata ergo appellat quasi notas pœnarum de persecutionibus quas patiebatur. Et est sensus: Ideo non debet mihi fieri molestia, quia ego habeo alios conflictus et certamina, quæ in persecutionibus quas patior mecum decertant.\ft*\f* \v 18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.\f + \fr 6.18 \fr*\fk Gratia Domini nostri Jesu Christi. \fk*\ft Conclusio epistolæ et quasi subscriptio, qua et in nonnullis aliis epistolis utitur: quasi diceret: Ut prædicta teneatis: gratia non dissensio, non legis servitus, non rixa, non jurgium, etc.\ft*\f*