\id EZR \ide UTF-8 \h ESDRÆ \toc1 INCIPIT LIBER ESDRÆ \toc2 ESDRÆ \mt1 INCIPIT LIBER ESDRÆ \c 1 \p \v 1 In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens:\f + \fr 1.1 \fr*\ft BEDA in Esdram, tom. 2. Sicut Cyrus destructo Chaldæorum imperio populum Dei liberavit, etc., usque ad quibus fidem sui nominis et spem salutis cunctis qui ad regnum suum pertinent, id est, electis, prædicat.\ft*\f* \v 2 Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem, quæ est in Judæa.\f + \fr 1.2 \fr*\fk Et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum, \fk*\ft etc. BEDA ubi supra. Domus vel templum Dei in Scripturis sanctis, etc., usque ad et pariter in futuro dedicationis illius solemnia exspectent.\ft*\f* \v 3 Quis est in vobis de universo populo ejus? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, quæ est in Judæa, et ædificet domum Domini Dei Israël: ipse est Deus qui est in Jerusalem.\f + \fr 1.3 \fr*\fk Quis est in vobis. \fk*\ft ID., ibid. Magna in his verbis fides regis, etc., usque ad eorumque animos et manus ad salutaria dirigeret opera. \ft*\fk Ascendat in Jerusalem. \fk*\ft ID., ibid. Qui peccant vel sæcularia curant in imo sunt: qui Deo placere desiderant, ad cœlestia suspirent, omnes pompas mundi et illecebras æternorum amore transcendant, et ædificent domum Deo in Judæa, in confessione scilicet suæ iniquitatis et divinæ miserationis, præparent corda sua quæ Deus habitare et illustrare dignetur, et proximos ad idem invitare verbis et exemplis nitantur.\ft*\f* \v 4 Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem.\f + \fr 1.4 \fr*\fk Et omnes. \fk*\ft BEDA., ibid. Notanda distinctio verborum, etc., usque ad unde Joannes: \ft*\fk Nos ergo debemus hujusmodi suscipere, ut cooperatores simus veritatis, \fk*\ft etc. III Joan. 8. \ft*\fk Adjuvent, \fk*\ft etc. Qui temporalibus abundant, non solum pauperibus Christi necessaria debent ministrare, sed et bona quæ possunt pro se libenter operari, ut utroque commodo in templo Dei quod est Ecclesia, partem mereantur habere.\ft*\f* \v 5 Et surrexerunt principes patrum de Juda et Benjamin, et sacerdotes, et Levitæ, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad ædificandum templum Domini, quod erat in Jerusalem.\f + \fr 1.5 \fr*\fk Et surrexerunt. \fk*\ft BEDA, ibid. Cyrus omnia præcepit, imo permisit in Jerusalem ascendere et ædificare domum Domini, etc., usque ad et ideo collatæ misericordiæ particeps esse meruit. \ft*\fk Principes. \fk*\ft ID., ibid. Principum enim patrum, id est magistrorum, est opere et doctrina errantium mentes, in studio boni operis ædificare. Scribæ docti in regno cœlorum, qui merita sensusque auditorum solerter examinantes, dijudicare norunt quem in quo grado ministerii ecclesiastici promoveant. \ft*\fk Ut ascenderent. \fk*\ft ID., ibid. Quotidianis profectibus velut quibusdam gradibus ascendit ad summam virtutum quæ sunt in æternæ pacis visione. Primi gradus sunt propriam vitam corrigere. Secundi de proximorum erratibus laborare. Supremi post opera bona et doctrinam gaudia perpetuæ remunerationis exspectare.\ft*\f* \v 6 Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis, in supellectili, exceptis his quæ sponte obtulerant.\f + \fr 1.6 \fr*\fk Adjuverunt manus eorum in vasis. \fk*\ft Manus ædificantium socii, qui ædificare nequeunt datis pecuniis adjuvant cum sæculares prædicatoribus liberos suos vel familiam Domino educandam committunt, ut quod per se nequeunt, per eos qui possunt, Domino suæ devotionis munus offerant. \ft*\fk Et jumentis. \fk*\ft BED., ibid. Id est, tardioribus, etc., usque ad et quasi suppellex varia ad ædificandam domum Domini principibus patrum tribuantur. \ft*\fk Protulit autem. \fk*\ft ID., ibid. Diversa vasorum species, etc., usque ad in libro æternæ memoriæ scriptam continet in quorum figura apte subditur: \ft*\fk Et annumeravit, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 7 Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quæ tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, et posuerat ea in templo dei sui. \v 8 Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii Gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Juda. \v 9 Et hic est numerus eorum: phialæ aureæ triginta, phialæ argenteæ mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,\f + \fr 1.9 \fr*\fk Et hic est. \fk*\ft ID., ibid. Quia novit Dominus numerum electorum, etc., usque ad ut priusquam pœniteant, perennem rapiantur ad pœnam.\ft*\f* \v 10 scyphi argentei secundi quadringenti decem, vasa alia mille. \v 11 Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta: universa tulit Sassabasar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Jerusalem. \c 2 \p \v 1 Hi sunt autem provinciæ filii, qui ascenderunt de captivitate, quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Jerusalem et Judam, unusquisque in civitatem suam.\f + \fr 2.1 \fr*\fk Hi sunt, \fk*\ft etc. Judææ scilicet non Babyloniæ. Ad hanc enim pertinebant etiam de captivorum stirpe in Babylonia lati. Toto enim animo Judæam et Jerusalem suspirabant, quorum figuram gerit dux eorum Zorobabel, qui nomine ipso se ortum in Babylone demonstrat, sed intentione et opere civem Jerusalem. Altiori sensu filii Ecclesiæ, filii sunt patriæ cœlestis, non solum qui Ecclesiæ sacramentis jam sunt imbuti, sed etiam qui foris, id est inter impios aliquando aberrantes divina electione ante sæcula præordinati ad vitam divinæ gratiæ ministeriis sunt consecrandi. \ft*\fk Et reversi sunt in Jerusalem. \fk*\ft BEDA in Esdram, tom. 2. Cum enim liberati de potestate Satanæ, etc., usque ad visio autem pacis et confessio in præsenti inchoatur, et in futuro perficitur. \ft*\fk Unusquisque in civitatem. \fk*\ft ID., ibid. Ideo vigilanter Scriptura distinxit de qua generatione captivorum soluti in patriam redierint, etc., usque ad pro quibus certa mercede remuneret.\ft*\f* \v 2 Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israël:\f + \fr 2.2 \fr*\fk Numerus, \fk*\ft etc. ID., ibid. Populum Isræl tribum Juda et Benjamin dicit, etc., usque ad una cum sacerdotibus et Levitis qui inter eos sortem habuerant, debere intelligi.\ft*\f* \v 3 filii Pharos duo millia centum septuaginta duo. \v 4 Filii Sephatia, trecenti septuaginta duo. \v 5 Filii Area, septingenti septuaginta quinque. \v 6 Filii Phahath Moab, filiorum Josue: Joab, duo millia octingenti duodecim. \v 7 Filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor. \v 8 Filii Zethua, nongenti quadraginta quinque. \v 9 Filii Zachai, septingenti sexaginta. \v 10 Filii Bani, sexcenti quadraginta duo. \v 11 Filii Bebai, sexcenti viginti tres. \v 12 Filii Azgad, mille ducenti viginti duo. \v 13 Filii Adonicam, sexcenti sexaginta sex. \v 14 Filii Beguai, duo millia quinquaginta sex. \v 15 Filii Adin, quadringenti quinquaginta quatuor. \v 16 Filii Ather, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo. \v 17 Filii Besai, trecenti viginti tres. \v 18 Filii Jora, centum duodecim. \v 19 Filii Hasum, ducenti viginti tres. \v 20 Filii Gebbar, nonaginta quinque. \v 21 Filii Bethlehem, centum viginti tres. \v 22 Viri Netupha, quinquaginta sex. \v 23 Viri Anathoth, centum viginti octo. \v 24 Filii Azmaveth, quadraginta duo. \v 25 Filii Cariathiarim, Cephira et Beroth, septingenti quadraginta tres. \v 26 Filii Rama et Gabaa, sexcenti viginti unus. \v 27 Viri Machmas, centum viginti duo. \v 28 Viri Bethel et Hai, ducenti viginti tres. \v 29 Filii Nebo, quinquaginta duo. \v 30 Filii Megbis, centum quinquaginta sex. \v 31 Filii Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor. \v 32 Filii Harim, trecenti viginti. \v 33 Filii Lod Hadid, et Ono, septingenti viginti quinque. \v 34 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque. \v 35 Filii Senaa, tria millia sexcenti triginta. \v 36 Sacerdotes: filii Jadaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres. \v 37 Filii Emmer, mille quinquaginta duo. \v 38 Filii Pheshur, mille ducenti quadraginta septem. \v 39 Filii Harim, mille decem et septem. \v 40 Levitæ: filii Josue et Cedmihel filiorum Odoviæ, septuaginta quatuor. \v 41 Cantores: filii Asaph, centum viginti octo. \v 42 Filii janitorum: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatitha, filii Sobai: universi centum triginta novem. \v 43 Nathinæi: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth, \v 44 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, \v 45 filii Lebana, filii Hagaba, filii Accub, \v 46 filii Hagab, filii Semlai, filii Hanan, \v 47 filii Gaddel, filii Gaher, filii Raaia, \v 48 filii Rasin, filii Necoda, filii Gazam, \v 49 filii Aza, filii Phasea, filii Besee, \v 50 filii Asena, filii Munim, filii Nephusim, \v 51 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, \v 52 filii Besluth, filii Mahida, filii Harsa, \v 53 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, \v 54 filii Nasia, filii Hatipha, \v 55 filii servorum Salomonis, filii Sotai, filii Sophereth, filii Pharuda, \v 56 filii Jala, filii Dercon, filii Geddel, \v 57 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erant de Asebaim, filii Ami: \v 58 omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.\f + \fr 2.58 \fr*\fk Nathinæi filii, \fk*\ft etc. ID., ibid. Nathinæi qui post sacerdotes, Levitas, cantores, et janitores in ordine describuntur, ipsi tunc fuere qui nunc in Ecclesia subdiaconi vocantur, obedientes officiis Levitarum, et oblationes in templo suscipientes a populo. \ft*\fk Omnes Nathinæi. \fk*\ft ID., ibid. Hoc loco etiam secundum litteram gratia Dei ostenditur, qua etiam in Veteri Testamento gentiles ad salutem recipiebantur, dum exposito catalogo eorum quos veraciter ad populum Dei pertinere constabat adjuncti sunt, qui utrum ex Isræl, an ex proselytis essent, ignorabatur: eorumque simul inter filios Isræl numerus exponitur: etsi enim longa separatione patrum suorum a templo vel populo Dei quomodo ad eum pertinerent indicare nequierant: qui tamen data generali licentia de captivitate ascenderant, ut socii recipiebantur; gaudebant etenim cæteri Isrælitæ eos ob amorem communis fidei et religionis habere quasi fratres et notos, etsi in origine carnis minus cognoscebant eos. Allegorice autem inter pœnitentes qui liberati a captivitate vitiorum ad ædificandam vel in se, vel in aliis domum Domini ascendunt, sunt nonnulli qui plurimis gravioribus peccatis astricti, qui a Deo ab omni actu pietatis et castitatis videntur alienati, ut nihili prorsus bonitatis et religionis quam a doctoribus acceperant, in eis remansisse videatur, nec possunt indicare utrum ex Isræl, id est ex sancta Ecclesia fuerint generati, quia tales peccando facti sunt, quasi nunquam pertinuerint ad Spiritum sanctum, pœnitendo tamen corriguntur et convertuntur, ut numerus eorum inter veros Isrælitas in quibus dolus non est, conscribatur in cœlis.\ft*\f* \v 59 Et hi qui ascenderunt de Thelmala, Thelharsa, Cherub, et Adon, et Emer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israël essent. \v 60 Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quinquaginta duo. \v 61 Et de filiis sacerdotum: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis, uxorem, et vocatus est nomine eorum:\f + \fr 2.61 \fr*\fk Et de filiis sacerdotum. \fk*\ft BED., ibid. Eadem cautela filii transmigrationis erga sacerdotes agunt, qua erga populum. Curabant enim, ut distincte patesceret qui vere ad populum Isræl vel ad genus sacerdotale pertinerent, qui aut suspecti aut certa proselytorum, id est, advenarum essent stirpe procreati. Sacerdotes ergo suspectos ab altaris moverunt officio, usque dum certius eorum origo claresceret, sed nihilominus in societate transmigrantium, unanimi secum pace servaverunt. Mystice autem quærunt filii sacerdotum de captivitate Babylonica ascendentes scripturam genealogiæ suæ, nec invenientes, de sacerdotio ejiciuntur cum ministri altaris in tanta flagitia vel nefanda dogmata decidunt, ut etsi pœnitendo ad salutem animæ redeant, non tamen digni sunt qui ad sacrum gradum restituantur. Etsi enim inter fideles vitam exspectent æternam, non tamen scripturam gradus sui, quem repetere nequeunt inter perfectos sacerdotes inveniunt. \ft*\fk Omnis multitudo quasi vir unus, \fk*\ft etc. BED., ibid. Hi eos significant qui profectu emendatioris vitæ vitia superare, et virtutum culmen ascendere satagunt, nondum tamen sibi ad providendam viam regularis vitæ sufficiunt, sed eorum qui in Christo præcesserunt industria cœrcentur et diriguntur. \ft*\fk Et in ipsis. \fk*\ft BED., ibid. Mystice, in templo vel populo Dei sunt cantores, etc., usque ad et quasi suavitate suæ vocis adjuvant ædificantes templum.\ft*\f* \v 62 hi quæsierunt scripturam genealogiæ suæ, et non invenerunt, et ejecti sunt de sacerdotio. \v 63 Et dixit Athersatha eis ut non comederent de Sancto sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus. \v 64 Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta: \v 65 exceptis servis eorum, et ancillis, qui erant septem millia trecenti triginta septem: et in ipsis cantores atque cantatrices ducenti. \v 66 Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum, ducenti quadraginta quinque,\f + \fr 2.66 \fr*\fk Muli eorum. \fk*\ft ID., ibid. Mulus ex asino et equa gignitur, mala ex equo et asina. Inter homines qui de captivitate ascenderant etiam animalia quibus adjuvabantur, describuntur. Et eorum sicut hominum numerus designatur, quia sunt multi in Ecclesia vel sensu tardiores, vel etiam carnales, qui tamen magistris spiritualibus devote obtemperant, et ad portanda onera fraternæ necessitatis, dorsum mentis inclinant, et cum cæteris electis de confusione diabolicæ captivitatis erepti, ad supernæ civitatis mœnia tendunt, quorum etiam numerus memoria Dei integer conservatur; unde: \ft*\fk Imperfectum meum viderunt oculi tui\fk*\ft Psal. 138.. Et alibi: \ft*\fk Homines et jumenta salvabis Domino\fk*\ft Ibid. 35..\ft*\f* \v 67 cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti. \v 68 Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo.\f + \fr 2.68 \fr*\fk Sponte obtulerunt in domum Dei ad, \fk*\ft etc. ID., ibid. Magnæ devotionis indicium est, etc., usque ad quanto eos nec licitis uti considerant.\ft*\f* \v 69 Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum.\f + \fr 2.69 \fr*\fk Secundum vires. \fk*\ft Hæc est enim mensura perfectionis, pro posse suo quemque pro Domino laborare, et statum Ecclesiæ primo in se, deinde in proximis confirmare. Qui taliter conversantur, recte principes patrum vocantur, quia perfectionem vitæ et doctrinæ illis qui in Ecclesia per sollicitudinis studium patres vocantur altius vivendo principantur. \ft*\fk Auri solidos. \fk*\ft BED., ibid. Aurum et argentum et vestes sacerdotales, etc., usque ad Quo enim gravius se errasse meminerunt, eo ardentius bonis operibus insistunt.\ft*\f* \v 70 Habitaverunt ergo sacerdotes, et Levitæ, et de populo, et cantores, et janitores, et Nathinæi, in urbibus suis, universusque Israël in civitatibus suis.\f + \fr 2.70 \fr*\fk Habitaverunt ergo sacerdotes et Levitæ. \fk*\ft Levita a Chaldæis captivatus civitatem recipit, cum diaconus virtutem perfectionis quam a diabolo seductus perdiderat Domino donante reintegrat. In Babylone vero natus civitatem in Judæam veniens ingreditur, cum regeneratus in Christo et bene institutus in Ecclesia acceptum semel diaconatum regulariter custodit. Sicut enim ille per Christi gratiam quasi de Chaldæa servitute liberatus est, ita hic per exsecutionem bonorum, in quibus prædecessores ejusdem gradus conversati sunt, velut ad mœnia propriæ virtutis vel civitatis ascendunt. \ft*\fk Universusque Isræl. \fk*\ft BEDA ubi supra. Universum Isræl, non decem tribus tantum dicit, quæ quondam vocabantur Isræl ad distinctionem duarum quæ vocabantur Juda, etc., usque ad de quibus sibi promittunt Judæi, quod regnante Christo suo, cum cæteris suæ gentis hominibus sint in Judæam reversuri, et in toto orbe regnaturi. Allegorice sacerdotes, Levitæ, cantores, janitores, et Nathinæi, omnisque Isræl in civitatibus suis habitant, cum ministri altaris et doctores et plebs Christiana in suis gradibus Deo fideliter serviunt, sive qui eodem gradu aliquando vitiis sordidato vel perdito, per pœnitentiam correpti sunt, sive qui nuper de regno diaboli ad Ecclesiam venientes bonum sibi gradum acquisierunt. Suas enim civitates introierunt Levitæ vel filii Isræl, non solum qui eas captivati amiserant, sed etiam qui de captivis geniti ad ipsas se paterna successione pertinere didicerant. Quicunque vero ita captivati sunt, ut nunquam reversi aliis fundos suos possidendos reliquerunt, illos significant, qui sic peccando ab Ecclesia discedunt, ut nunquam resipiscant, et aliis promissa sibi præmia relinquant; unde: \ft*\fk Memor esto unde excideris, et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem venio tibi, et movebo candelabrum tuum, \fk*\ft etc. Apoc. 2.; et alibi: \ft*\fk Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam\fk*\ft Ibid. 3..\ft*\f* \c 3 \p \v 1 Jamque venerat mensis septimus, et erant filii Israël in civitatibus suis: congregatus est ergo populus quasi vir unus in Jerusalem.\f + \fr 3.1 \fr*\fk Jamque venerat mensis septimus. \fk*\ft BEDA in Esdram, tom. 2. Qui apud nos October præ cæteris legali observatione solemnis, in quo etiam celebrata est dedicatio templi. Congrue ergo cum primo civitates suas intrassent et mansiones sibi providissent, mox in Jerusalem confluxerunt, et altare construxerunt, et eo tempore quo templum cum altari et omnibus vasis olim consecratum est, et quo ad diem consecrationis annuatim venire solebant. Mystice. Septimus mensis gratiam Spiritus sancti significat. In hoc mense post captivitatem de civitatibus nostris in Jerusalem convenimus, cum ablatas sordes vitiorum post inchoationem bonorum operum majore ejusdem Spiritus gratia illuminamur, et in amore supernæ pacis, quæ in vera unitate est, accendimur. Jerusalem enim visio pacis dicitur.\ft*\f* \v 2 Et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et ædificaverunt altare Dei Israël ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei.\f + \fr 3.2 \fr*\fk Et surrexit Josue. \fk*\ft De tribu sacerdotali, quæ significat Christum verum sacerdotem, qui in sanguine suo nos a peccatis lavit, et assistit nunc vultui Dei pro nobis. \ft*\fk Et fratres ejus sacerdotes. \fk*\ft De quibus dicitur: \ft*\fk Ite, nuntiate fratribus meis\fk*\ft Matth. 28.. Hi sunt in Ecclesia altiores, et Christo familiarius inhærentes, Ecclesiam ædificant. Toti etiam dicitur Ecclesiæ: \ft*\fk Vos autem genus electum, regale sacerdotium\fk*\ft I Petr. 2.. Sunt enim electi membra summi sacerdotis, corpora sua offerentes hostiam vivam. \ft*\fk Et ædificaverunt. \fk*\ft BED., ubi supra. Magna provisione primo altare ædificaverunt, etc., usque ad sed Christum apud Patrem advocatum non habuerunt.\ft*\f* \v 3 Collocaverunt autem altare Dei super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum: et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere.\f + \fr 3.3 \fr*\fk Bases suas. \fk*\ft ID., ibid. Corda scilicet electorum ad suscipienda fidei sacramenta præceptis magistorum quasi ferramentis fabrorum præparata, etc., usque ad cum fideles corda et corpora ad exercendum operando quod credunt, humili intentione submittunt. \ft*\fk Et obtulerunt. \fk*\ft BEDA., ibid. Mane et vespere offerimus holocaustum Domino super altare ejus, etc., usque ad juxta illud: \ft*\fk Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum tuarum sacrificium vespertinum\fk*\ft Psal. 140..\ft*\f* \v 4 Feceruntque solemnitatem tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum præceptum opus diei in die suo.\f + \fr 3.4 \fr*\fk Feceruntque. \fk*\ft ID., ibid. Qui de Babylone in Jerusalem ascenderant, etc., usque ad et alibi: \ft*\fk Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus\fk*\ft Hebr. 13.. \ft*\fk Solemnitatem tabernaculorum. \fk*\ft Quæ Græce scenophegia, id est fixio tabernaculorum dicitur, quæ incipit quinto decimo die mensis septimi, et durat septem diebus: in quibus præcepit Dominus populum in tabernaculis habitare, et quotidie legem scrutantes holocausta Domino offerre: quia quondam in tabernaculis scilicet morabantur in solitudine prædicante legem Mosi, et crebro sibi Deo apparente, diu exspectantes promissam requiem, ne unquam scilicet tanti beneficii gratia in oblivionem veniret. \ft*\fk Per ordinem. \fk*\ft Quia quidquid inordinate geritur, meritum perfectionis amittit: quia honor regis judicium diligit. Quæ enim in honorem summi regis agimus certi, necesse est discretione judicii, quando vel quantum sint agenda, distinguamus.\ft*\f* \v 5 Et post hæc holocaustum juge, tam in calendis quam in universis solemnitatibus Domini quæ erant consecratæ, et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino.\f + \fr 3.5 \fr*\fk In Kalendis, quam in universis, \fk*\ft etc. Scilicet initiis mensium in ortu lunæ, a quo semper Hebræi menses incipiebant, nullos menses exceptis lunaribus habentes: unde pro Kalendis Græci melius neomenias, id est novilunia vocant. Si autem menses propter dies triginta quibus implentur, significant plenitudinem operum lucis, quando in fide sanctæ Trinitatis Decalogi præcepta perficimus, quid exordia mensium, in quibus luna, ut denuo luceat, nuper a sole dicitur accendi, nisi initia designant bonæ operationis, quæ donante conditoris gratia, quasi solis justitiæ præsentia percipimus? Ob cujus significantiam divinæ illustrationis sine qua nihil boni inchoare vel perficere valeamus. Deus omnes Kalendas, id est exordia mensium celebrari præcepit; unde: \ft*\fk Canite initio mensis tuba in insigni die solemnitatis vestræ\fk*\ft Psal. 80.. Bene autem dicitur, quia peracta festivitate tabernaculorum filii transmigrationis faciebant holocaustum juge, etc. Quia postquam animus semel huic mundo perfecte abrenuntiaverit, oportet ut totum se impendat obsequio divinæ voluntatis.\ft*\f* \v 6 A primo die mensis septimi cœperunt offerre holocaustum Domino: porro templum Dei nondum fundatum erat.\f + \fr 3.6 \fr*\fk A primo die. \fk*\ft Ab exordio divinæ scilicet inspirationis, qua humana conscientia immutatur, et voluptatibus neglectis, in ea sola quæ Domini sunt, inardescit, sicut apostoli qui Spiritu sancto inflammati, quasi holocaustum facti, omnibus linguis prædicabant magnalia Dei. Hinc apud Hebræos septimus mensis novus annus vocatur: quia per Spiritum sanctum fidelibus datur, ut novum charitatis impleant mandatum, et canticum novum in ædificatione domus Dei reddant. Notandum autem quod mense septimo congregatus est populus in Jerusalem, et congregatis omnibus Josue Zorobabel cum fratribus suis altare ædificasse, et a primo die septimi mensis holocaustum obtulisse referuntur: unde colligitur hoc altare ex lapidibus impolitis citissime compositum: non sicut olim de ligno fabrefactum, et æreis laminis coopertum. Non enim aliter etiam plurima fabricantium turba instante potuit una die incipi et perfici, et ad offerendum holocaustum præparari. In libro enim Machabæorum de lapidibus factum dicitur: \ft*\fk Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod prius fuit\fk*\ft I Mach. 4.. Notandum quod initium quintæ ætatis sicut quatuor præcedentium oblatis Domino holocaustis consecratur. In prima enim protomartyr Abel primus omnium electorum de primogenitis ovium Deo holocaustum obtulit et ingressum nascentis sæculi primo hostiis pecorum, tandem proprio cruore dedicavit. Secundæ ætatis ortum Nœ oblatis Deo holocaustis de his quæ fuerant in arca consecravit. Tertiam ætatem Melchisedech et Abraham hic in pane et vino, ille proprio filio oblato sacrarunt. Quartam ætatem David Domino consecravit, ædificato altari in area Hornæ Jebusæi, et oblatis Deo holocaustis, quibus eum quem populum numerando offenderat placaret; ubi Abraham perhibetur filium obtulisse, et post ædificato a Salomone templo altare holocaustorum constat esse locatum. Quintæ nunc ætatis exordium Josue et Zorobabel ædificato ibidem altari, et oblatis Deo holocaustis, mox excusso captivitatis jugo obtulerunt, et postea jugi holocausto Dominum sibi placaverunt. Hæc omnia in figura præcesserunt ejus qui in sexta ætate hostia suæ carnis totum mundum redemit.\ft*\f* \v 7 Dederunt autem pecunias latomis et cæmentariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis.\f + \fr 3.7 \fr*\fk Dederunt autem. \fk*\ft BEDA ubi supra. Qui de captivitate liberati Jerosolymam venerant, etc., usque ad Fundatio templi illos significat, qui nuper conversi locum præparant Domino in se; unde: \ft*\fk Membra vestra templum sunt Spiritus sancti, \fk*\ft etc. I Cor. 6. \ft*\fk Latomis. \fk*\ft ID., ibid. Latomi sunt in constructione domus Dei, qui corda proximorum docendo vel increpando instruunt, etc., usque ad et tabernaculum de cortinis et tabulis compositum. \ft*\fk Cæmentariis. \fk*\ft ID., ibid. Cæmentarii sunt prædicatores, qui dum eos quos bonis operibus instituunt, copula charitatis ad invicem nectunt, quasi quadratos politosque lapides, ne ordinem compositionis reserant cæmenti infusione conjungunt, dicentes: \ft*\fk Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis continuam charitatem habentes, \fk*\ft etc. I Petr. 4.. Inde Paulus: \ft*\fk Super omnia autem habete charitatem, quod est vinculum perfectionis\fk*\ft Col. 3.. \ft*\fk Sidoniis Tyriisque. \fk*\ft ID., ibid. Sidonii quoque et Tyrii prædicatores repræsentant, qui homines in gloria quondam sæculi sublimes et candidos securi sermonis Dei, de statu primæ conversationis dejiciunt, ut salubriter prostratos, et quasi ab humore corruptivo ingeniti sensus excoctos, ab omni vitiorum fortitudine corrigant, et in ornatum vel in munimentum Ecclesiæ exigunt. Unde in psalmo qui inscribitur in consummatione tabernaculi: \ft*\fk Vox Domini confringentis cedros\fk*\ft Psal. 2.. \ft*\fk Sidoniis Tyriisque. \fk*\ft BEDA., ibid. Dant principes patrum, etc., usque ad quia pressuram in mundo habent, quamvis confidentes, quia Dominus vicit mundum. \ft*\fk Ut deferrent ligna. \fk*\ft ID., ibid. Deferunt ligna excisa in mare, etc., usque ad et per reconciliationem sacerdotum Ecclesiæ aggregamur. \ft*\fk Joppe. \fk*\ft Unde scilicet per terram ad opus templi deferrentur, sicut in prima templi structura factum est, sed Salomon regali potentia a rege Hiram quæ voluit, facile obtinuit: hi autem de captivitate redeuntes et regni potentiam non habentes cuncta emebant. \ft*\fk Anno autem. \fk*\ft BEDA ubi supra. Cum supra dicatur quod septimo mense venerunt in Jerusalem, etc., usque ad aut resurrectionem corporum quam bene operantes speramus, denuntiat.\ft*\f* \v 8 Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, cœperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levitæ, et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini.\f + \fr 3.8 \fr*\fk In Jerusalem. \fk*\ft Locum scilicet templi quo templum ædificare cupiebant. Falluntur enim Judæi qui dicunt nunquam parietes templi, sed solum tectum a Chaldæis fuisse subversum, cum pateat Esdram filium transmigrationis templum fecisse a fundamentis. \ft*\fk Et omnis qui. \fk*\ft Magna devotio totius populi. Gaudebant enim se de captivitate rediisse, et quantum superbæ civitatis flagitia horrebant, tantum Jerusalem videre cupiebant decorem: quantum fana abominabantur, tantum templum Dei restaurari conabantur. Sic non solum episcopi et presbyteri plebem fidelium, id est Dei domum debent ædificare, sed etiam populus de captivitate vitiorum ad visionem veræ pacis vocatus, ministerium verbi ab his qui docere noverunt, debet eligere, qui scilicet ministri verbi, id est Levitæ a viginti annis et supra constituuntur: quia tales sunt ad prædicandum constituti et præferendi, qui Decalogum non solum faciendo auditoribus ostendant, sed etiam puritatem et integritatem cordis in conspectu Dei intemeratam custodiant. \ft*\fk A viginti annis. \fk*\ft BEDA ubi supra. Non est dubitandum ibi statum Ecclesiæ per spiritum sumere projectum, etc., usque ad Zorobabel vero de tribu regia orti sunt.\ft*\f* \v 9 Stetitque Josue et filii ejus et fratres ejus, Cedmihel et filii ejus, et filii Juda, quasi vir unus, ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei: filii Henadad, et filii eorum, et fratres eorum Levitæ.\f + \fr 3.9 \fr*\fk Stetitque. \fk*\ft ID., ibid. Non filius Josedec, etc., usque ad Laudant etiam per manum David regis, cum opera Christi quæ per carnem gessit, diligenter attendunt et imitantur, quantum possunt.\ft*\f* \v 10 Fundato igitur a cæmentariis templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et Levitæ filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Israël.\f + \fr 3.10 \fr*\fk Steterunt sacerdotes in ornatu suo. \fk*\ft ID., ibid. Magna omnium personarum devotio ostenditur, cum fundato templo omnes juxta gradum suum misericordiam Domini laudant. Sacerdotes quidem sanctis vestibus ornati, sicut adhuc stante templo consueverant, tubis personantes et cor populi ad suavitatem supernæ laudis accendentes; Levitæ in cymbalis bene sonantibus hymnos Domino concinentes; populus communi clamore Deum laudando affectum cordis ostendens.\ft*\f* \v 11 Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus super Israël. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.\f + \fr 3.11 \fr*\fk Et concinebant in hymnis. \fk*\ft In organis, scilicet quæ ipse fecit, vel psalmis quos instituit, vel quia David in collocatione arcæ principem fecit ad confitendum Domino, Asaph et fratres ejus, ut Verba Dierum testantur, de quo rursum dicitur: quia filii ejus sub manu ipsius erant prophetantes juxta regem I Paral. 15, 16.. Merito hic cum filii Asaph laudarent et confiterentur Domino per manum David, juxta dispositionem ejus hoc fecisse intelligendi sunt.\ft*\f* \v 12 Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis, et principes patrum, et seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum, in oculis eorum, flebant voce magna: et multi vociferantes in lætitia, elevabant vocem.\f + \fr 3.12 \fr*\fk Flebant\fk*\ft BEDA ubi supra, scilicet cernentes quantum pauperies illius temporis a magnifica quondam Salomonis potentia, qua prius templum fundatum est, distaret, etc., usque ad In secunda Christus et apostoli gratiam Novi Testamenti et regni cœlestis introitum nuntiant. ID., ibid. Flebant in ædificatione templi spiritualis, etc., usque ad nec inter augmenta piorum desunt tentamenta pravorum, qui vel bonum ficte ostendendo, vel aperte malum ingerendo, sanctos lædere conentur.\ft*\f* \v 13 Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium, et vocem fletus populi: commistim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul. \c 4 \p \v 1 Audierunt autem hostes Judæ et Benjamin, quia filii captivitatis ædificarent templum Domino Deo Israël:\f + \fr 4.1 \fr*\fk Audierunt autem hostes Judæ et Benjamin, \fk*\ft etc. BED. in Esdr. Hostes Judæ et Benjamin Samaritas dicit, etc., usque ad qui ad dexteram judicis benedictionem et regnum æternum percepturi sunt. Dicunt ergo:\ft*\f* \v 2 et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis: Ædificemus vobiscum, quia ita ut vos, quærimus Deum vestrum: ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc.\f + \fr 4.2 \fr*\fk Ædificemus vobis. \fk*\ft ID., ibid. Cum affectant hæretici auctoritatem sibi prædicandi inter catholicos tribui, etc., usque ad in aperti persona hostis accerrime impugnavit. \ft*\fk Non est nobis. \fk*\ft Non est hæreticorum ædificare Ecclesiam a qua sunt alieni, sed tantum eorum qui Christo vero regi et sacerdoti adhærentes, principes patrum vocari meruerunt, et pro pia cura quam habent erga eos qui Christum videre desiderant.\ft*\f* \v 3 Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et reliqui principes patrum Israël: Non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis Cyrus rex Persarum.\f + \fr 4.3 \fr*\fk Factum est autem. \fk*\ft ID., ibid. Quoties hæretici non solum in civitatibus, sed etiam in provinciis perverse docendo vel etiam sæviendo dogma confessionis veræ impediebant, etc., usque ad sapientibus architectis reædificandæ post captivitatem ejusdem domus copia suppeteret.\ft*\f* \v 4 Factum est igitur ut populus terræ impediret manus populi Judæ, et turbaret eos in ædificando.\f + \fr 4.4 \fr*\fk Populi Judæ. \fk*\ft Populum Juda, id est confidentem et glorificantem, dicit eum qui integramente Domino ædificare, id est ad voluntatem ejus faciendam et gloriam quærendam omnium quos potest animos et ora convertere quærit.\ft*\f* \v 5 Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum.\f + \fr 4.5 \fr*\fk Conduxerunt. \fk*\ft ID., ibid. Notanda distinctio verborum, etc., usque ad cum principum terrenorum contra Ecclesiam præsidia acquirunt, quod quantum noceat fidei, tempore Arianæ perfidiæ luce clarius innotuit. \ft*\fk In regno autem Assueri. \fk*\ft ID., ibid. Hunc Artaxerxem, etc., usque ad sed quasi minoris potentiæ illum hæc tractare et decernere permisit. BEDA., ibid. Artaxerxes cui suadetur et suasus præcepit ne Jerusalem ædificetur, etc., usque ad denuo superatis hostibus qui proxima tenebant loca, possederunt.\ft*\f* \v 6 In regno autem Assueri, in principio regni ejus, scripserunt accusationem adversus habitatores Judæ et Jerusalem. \v 7 Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates, et Thabeel, et reliqui qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum: epistola autem accusationis scripta erat syriace, et legebatur sermone syro. \v 8 Reum Beelteem, et Samsai scriba, scripserunt epistolam unam de Jerusalem Artaxerxi regi, hujuscemodi: \v 9 Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinæi, et Apharsathachæi, Terphalæi, Apharsæi, Erchuæi, Babylonii, Susanechæi, Dievi, et Ælamitæ, \v 10 et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus, et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ, et in reliquis regionibus trans flumen in pace \v 11 (hoc est exemplar epistolæ, quam miserunt ad eum), Artaxerxi regi, servi tui, viri qui sunt trans fluvium, salutem dicunt. \v 12 Notum sit regi quia Judæi, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Jerusalem civitatem rebellem et pessimam, quam ædificant exstruentes muros ejus, et parietes componentes. \v 13 Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa ædificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges hæc noxa perveniet. \v 14 Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia læsiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi,\f + \fr 4.14 \fr*\fk Læsiones. \fk*\ft Quia nequeunt sufferre, qui regnum diaboli conantur impugnare, timent bella concitari in Ecclesia, ne hæreses et fallaciæ eorum cum dogmate gentilium debellentur, duce illo qui ait: \ft*\fk Non veni pacem mittere, sed gladium\fk*\ft Matth. 16.. Et iterum: \ft*\fk Ignem veni mittere in terram\fk*\ft Luc. 12., etc., gladium, scilicet verbi Dei quo adversarios sternat, ignem charitatis, quo suorum corda accendens omnia contrariæ sectæ arma et scuta comburat. \ft*\fk Quoniam urbs. \fk*\ft BEDA ubi supra. Ipsi hostes iterum de civitate Domini confitentur, etc., usque ad id est inchoationem et perfectionem honorum Deo a quo acceperant bene vivendo et gratias agendo referunt.\ft*\f* \v 15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa destructa est. \v 16 Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa ædificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis.\f + \fr 4.16 \fr*\fk Trans fluvium. \fk*\ft Euphratem scilicet, intra quem Syria est, qui baptismum significat, quia unus est de quatuor fluminibus paradisi, qui totum orbem irrigant, sicut quatuor evangelistæ ab uno fonte vitæ, id est Christo inspirati, consona voce cunctis gentibus lavacrum salutis prædicant, vel quia Euphrates \ft*\fk frugifer\fk*\ft interpretatur: quod congruit sacramento quo orbis ablutus et sanctificatus fructum animarum, tricesimum, sexagesimum et centesimum Deo gignit.\ft*\f* \v 17 Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos, qui erant in consilio eorum habitatores Samariæ, et ceteris trans fluvium, salutem dicens et pacem.\f + \fr 4.17 \fr*\fk Verbum misit rex ad Reum Beelteem. \fk*\ft BEDA ubi supra. Quærit rex Persarum, etc., usque ad qui Ecclesiam persequuntur et prohibent ædificari. \ft*\fk Habitatores Samariæ. \fk*\ft Habitant hostes Jerosolymorum in Samaria, quæ interpretatur custodia, non quod præcepta fidei et veritatis custodiant, qui visioni veræ pacis obstinate repugnant, sed quia custodiam virtutum penes se manere jactant, cum adversus mœnia pacis per hæresim pugnant.\ft*\f* \v 18 Accusatio, quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me, \v 19 et a me præceptum est: et recensuerunt, inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et prælia concitantur in ea: \v 20 nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni quæ trans fluvium est: tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant. \v 21 Nunc ergo audite sententiam: prohibeatis viros illos, ut urbs illa non ædificetur donec si forte a me jussum fuerit. \v 22 Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges. \v 23 Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum Beelteem, et Samsai scriba, et consiliariis eorum: et abierunt festini in Jerusalem ad Judæos, et prohibuerunt eos in brachio et robore.\f + \fr 4.23 \fr*\fk Itaque exemplum. \fk*\ft BEDA, ibid. Patet ordo historiæ, etc., usque ad et rex tantum prohibuisset construi civitatem.\ft*\f* \v 24 Tunc intermissum est opus domus Domini in Jerusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum. \c 5 \p \v 1 Prophetaverunt autem Aggæus propheta, et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Judæos qui erant in Judæa et Jerusalem, in nomine Dei Israël.\f + \fr 5.1 \fr*\fk Prophetaverunt. \fk*\ft BEDA, lib. II in Esdram, tom. 2. In libris eorum plenius scriptum est, etc., usque ad Zorobabel quoque et Jesus, et populus qui cum eis erat, non minoris fuisse fidei probantur, qui prophetas jubentes magis audierunt quam prohibentis imperium.\ft*\f* \v 2 Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et cœperunt ædificare templum Dei in Jerusalem, et cum eis prophetæ Dei adjuvantes eos.\f + \fr 5.2 \fr*\fk Zorobabel. \fk*\ft ID., ibid. Ortus in Babylone, etc., usque ad Unusquisque etiam cum Deum invocans non aliud quærit quam ipsum, potest eum Salathiel vocare. \ft*\fk Et Josue. \fk*\ft ID., ibid. Josue vel Jesus interpretatur \ft*\fk Salvator. \fk*\ft Josedec Dominus justus. Hic quidem, sicut filius Nun, Christum significat; uterque enim populum in terram promissionis, ille de longo incolatu eremi, hic de longiore captivitatis servitio introduxit. Sic verus Jesus electos suos ab omnibus malis eruens, ad superni regni promissa gaudia inducit, qui est filius Josedec, id est Domini justi, de quo dicitur: \ft*\fk Dominus justus concidet cervices peccatorum, \fk*\ft etc. Psal. 12.\ft*\f* \v 3 In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum: sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis consilium ut domum hanc ædificaretis, et muros ejus instauraretis?\f + \fr 5.3 \fr*\fk In ipso. \fk*\ft ID., ibid. Patet littera textus, quia confortati verbis prophetarum, optimates Judæo rum non potuerunt hostium infestationibus a sancto opere præpediri, a quo quiescentibus adhuc prophetis, timore hostium cessaverant, sicut nunc in Ecclesia geritur, dum hi qui malignorum spirituum, vel hominum insidiis retardati, tardiores aliquando ad opus bonum fuerunt, repente verbis doctorum vel divinarum Scripturarum correpti, nullis tentationum machinis possunt vinci, vel a proposito intentionis revocari.\ft*\f* \v 4 Ad quod respondimus eis, quæ essent nomina hominum auctorum ædificationis illius.\f + \fr 5.4 \fr*\fk Ad quod respondimus. \fk*\ft ID., ibid. Videtur qui hoc scripsit præsens affuisse, cum Esdras dicatur scripsisse, qui non tunc Jerosolymis fuisse, sed multo post, regnante Artaxerxe, illuc venisse reperitur. Aut ergo tunc vere ibi fuit, et facto templo Babyloniam rediit, ut plures de filiis Isræl in Jerusalem reduceret, aut se ædificantibus jungit, quasi suum sit quod erga fratres agitur, vel quod ipsi agunt, sicut Apostolus ait: \ft*\fk Nos qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini, non præveniemus, \fk*\ft etc. I Thes. 4..\ft*\f* \v 5 Oculus autem Dei eorum factus est super senes Judæorum, et non potuerunt inhibere eos. Placuitque ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam. \v 6 Exemplar epistolæ, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliatores ejus Arphasachæi, qui erant trans flumen, ad Darium regem.\f + \fr 5.6 \fr*\fk Exemplar epistolæ. \fk*\ft ID., ibid. Multum dissimilis est hæc epistola illi, etc., usque ad et tandem cognoscentes quod hoc a Deo cœli et terræ, qui solus vere est Deus, originem sumpsit, sacrificiis ejus communicant, et ædificium juvare lætantur.\ft*\f* \v 7 Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat: Dario regi pax omnis. \v 8 Notum sit regi, isse nos ad Judæam provinciam, ad domum Dei magni, quæ ædificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus: opusque illud diligenter exstruitur, et crescit in manibus eorum.\f + \fr 5.8 \fr*\fk Lapide impolito. \fk*\ft ID., ibid. Novo scilicet, quem impolitum repererunt, sed poliendo ædificio aptaverunt, etc., usque ad alter idololatriæ mancipatus nulla spiritualium architectorum industria, nullo pietatis cultu deformitatem agrestis et terrenæ mentis exuerat. \ft*\fk Et ligna ponuntur in parietibus, opusque, \fk*\ft etc. ID., ibid. Ligna quæ ad ornamentum vel munimentum templi ponuntur, eamdem sanctorum vitam in ornatu Ecclesiæ quam et lapides designant: de quibus dicitur: \ft*\fk Exsultabunt omnia ligna silvarum, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 9 Interrogavimus ergo senes illos, et ita diximus eis: Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc ædificaretis, et muros hos instauraretis? \v 10 Sed et nomina eorum quæsivimus ab eis, ut nuntiaremus tibi: scripsimusque nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis. \v 11 Hujuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: Nos sumus servi Dei cæli et terræ, et ædificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israël magnus ædificaverat, et exstruxerat. \v 12 Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldæi, domum quoque hanc destruxit, et populum ejus transtulit in Babylonem. \v 13 Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei hæc ædificaretur. \v 14 Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quæ Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Jerusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt Sassabasar vocabulo, quem et principem constituit, \v 15 dixitque ei: Hæc vasa tolle, et vade, et pone ea in templo, quod est in Jerusalem, et domus Dei ædificetur in loco suo. \v 16 Tunc itaque Sassabasar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Jerusalem, et ex eo tempore usque nunc ædificatur, et necdum completum est. \v 17 Nunc ergo si videtur regi bonum, recenseat in bibliotheca regis, quæ est in Babylone, utrumnam a Cyro rege jussum fuerit ut ædificaretur domus Dei in Jerusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos. \c 6 \p \v 1 Tunc Darius rex præcepit: et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babylone.\f + \fr 6.1 \fr*\fk Tunc Darius. \fk*\ft BEDA in Esdram, lib. 2, tom. 2. Josephus nomen loci in quo hæ Cyri litteræ sint inventæ, ita posuit; et inventus est in Egbathanis constructa urbe in regione Mediæ codex. Porro alia translatio sic habet: In Egbathana in ædificio tutissimo regionis Medorum: unde videtur quod nomen Medena non aliud quam Mediam significat.\ft*\f* \v 2 Et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia, volumen unum: talisque scriptus erat in eo commentarius: \v 3 Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit ut domus Dei ædificaretur, quæ est in Jerusalem, in loco ubi immolent hostias, et ut ponant fundamenta supportantia altitudinem cubitorum sexaginta, et latitudinem cubitorum sexaginta,\f + \fr 6.3 \fr*\fk Ut ponant fundamenta. \fk*\ft ID., ibid. Non est nobis exponendum, etc., usque ad aut de porticu domus Domini quæ erant ante faciem templi. De qua Scriptura cum palatium Salomonis fabricaretur, ita memorat: \ft*\fk Fecit atrium, \fk*\ft etc. III Reg. 7..\ft*\f* \v 4 ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis: sumptus autem de domo regis dabuntur. \v 5 Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quæ Nabuchodonosor tulerat de templo Jerusalem, et attulerat ea in Babylonem, reddantur, et referantur in templum in Jerusalem in locum suum, quæ et posita sunt in templo Dei.\f + \fr 6.5 \fr*\fk Reddantur. \fk*\ft ID., ibid. Darius perfectas litteras auctoritate sua confirmat compescens omnes Judæorum adversarios, et templum in loco suo ædificari jubet, etc.\ft*\f* \v 6 Nunc ergo Thathanai dux regionis, quæ est trans flumen, Stharbuzanai, et consiliarii vestri Apharsachæi, qui estis trans flumen, procul recedite ab illis,\f + \fr 6.6 \fr*\fk Nunc ergo. \fk*\ft Significat Artaxerxes, qui domum Dei et civitatem ædificari vetat, eos qui constructioni Ecclesiæ sanctæ motis persecutionibus contradicunt, inter quas Ecclesia maxime martyrum victoria floruit. Darius autem piam illorum regum devotionem, qui agnita fidei Christianæ pietate non resistere, sed suis decretis eam adjuvare curabant, e quibus multi interdictis persecutionibus priorum, seipsos cum subjectis populis ejusdem fidei sacramentis consecrari voluerunt: quibus bene convenit quod Darius adjungit: \ft*\fk Sed a me præceptum est quod, \fk*\ft etc. Quis enim explicare valeat quantum Ecclesia liberalitate regum adjuta sit et locupletata?\ft*\f* \v 7 et dimittite fieri templum Dei illud a duce Judæorum, et a senioribus eorum, ut domum Dei illam ædificent in loco suo. \v 8 Sed et a me præceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judæorum illis ut ædificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est, de tributis quæ dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus.\f + \fr 6.8 \fr*\fk Ut de arca. \fk*\ft BEDA, ibid. De arca regis ad opus Dei sumptus tribuuntur, etc., usque ad quid Cyrillus, quid Joannes, quid cæteri sancti dixerunt: edoctum se a senioribus Judæorum, id est, confitentium et laudantium Deum probavit. \ft*\fk Vitulos et agnos. \fk*\ft ID., ibid. Hæc animalia quæ munda sunt, etc., usque ad quidquid a viris Ecclesiæ salubre didicerit, totum in divinum cultum impendit.\ft*\f* \v 9 Quod si necesse fuerit, et vitulos, et agnos, et hædos in holocaustum Deo cæli, frumentum, sal, vinum, et oleum, secundum ritum sacerdotum, qui sunt in Jerusalem, detur eis per singulos dies, ne sit in aliquo querimonia.\f + \fr 6.9 \fr*\fk Secundum ritum. \fk*\ft Quia tunc tantum vota offerentium accepta erunt, cum secundum catholicæ pacis ritum offeruntur; quæ autem gentili superstitione vel hæretica permista sunt, bona non sunt.\ft*\f* \v 10 Et offerant oblationes Deo cæli, orentque pro vita regis, et filiorum ejus.\f + \fr 6.10 \fr*\fk Orentque. \fk*\ft Secundum illud Apostoli: \ft*\fk Obsecro ergo primo omnium fieri obsecrationes et orationes, postulationes gratiarumque actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt\fk*\ft I Tim. 2..\ft*\f* \v 11 A me ergo positum est decretum: ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur.\f + \fr 6.11 \fr*\fk A me ergo. \fk*\ft Gravissima pœna voluit eum punire qui decretum mutaret, damno scilicet omnium quæ haberet et animæ suæ, quam etiam ligno confixus longo cruciatu amitteret. Mystice autem opera nostra lignis comparantur, bona fructiferis, prava autem salicibus et incendio dignis, tolliturque lignum de domo ejus, qui holocaustis Domini contradicit, et erigitur, et ipse in eo configitur, cum opera eorum qui paci Ecclesiæ repugnant omnibus manifeste, quam sint inutilia et perversa patescunt: et ipsi in eis non vitæ gaudium, sed mortis laqueum acquisisse probantur. Domus quoque talium publicatur, id est, publico censu proscribitur: cum corpora eorum qum quibus in hac vita remanserunt, in resurrectione perpetuo punienda tormento sævis exactoribus, immundis spiritibus in potestate traduntur.\ft*\f* \v 12 Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, quæ est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo.\f + \fr 6.12 \fr*\fk Deus autem. \fk*\ft Decretum suum divinæ potentiæ confirmari desiderat, et ipse ut homo temporali regno præditus pro pace domus Dei publica lege omnia quæ potest facit. Quod nunc quoque in Ecclesia geritur, cum terrenæ potestates ad fidem conversæ pro statu Ecclesiæ publica edicta proponunt, et hanc Domino juvante et inimicos debellante placidam pacem semper habere capiunt.\ft*\f* \v 13 Igitur Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii ejus, secundum quod præceperat Darius rex, sic diligenter executi sunt. \v 14 Seniores autem Judæorum ædificabant, et prosperabantur juxta prophetiam Aggæi prophetæ, et Zachariæ filii Addo: et ædificaverunt et construxerunt, jubente Deo Israël, et jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe regibus Persarum:\f + \fr 6.14 \fr*\fk Juxta prophetiam. \fk*\ft Prædixerant enim, quia si ædificando templo insisterent, mox donante Domino et opus ipsum complerent, et bonis omnibus abundarent. BEDA ubi supra. Nemo quod Aggæus dicit sub Dario rege jacta esse templi fundamenta, etc., usque ad aliquando separatim sub nomine gazophylaciorum, vel exedrarum, vel porticuum, vel atriorum; unde: \ft*\fk Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri\fk*\ft Psal. 133.. \ft*\fk Et Artaxerxe. \fk*\ft Quæritur quomodo, jubente Artaxerxe, dicatur domus constructa, cum statim subjungitur eam, regnante adhuc Dario, fuisse completam et dedicatam, nisi forte credendum est etiam Artaxerxem, misso auro et argento, jussisse: ubi si quid minus in ædificio vel ornatu templi vel vasorum esset completum, perficeretur. Nam Esdra illuc properante, scriptum est quod idem rex cum principibus vel consiliariis suis plurimum auri et argenti et vasorum miserit ad templum.\ft*\f* \v 15 et compleverunt domum Dei istam, usque ad diem tertium mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis.\f + \fr 6.15 \fr*\fk Mensis Adar. \fk*\ft BEDA, ibid. Cujus tertia die domus completa est, usque ad in quibus eminentiora cuncta fuere completa. ID., ibid. Templum vero quanquam electam animam significat propter inhabitantem in se Spiritum Christi, etc., usque ad a superiore quoque in tertium penetramus, cum beatitudinem animarum etiam corporum immortalium perceptione cumulamus.\ft*\f* \v 16 Fecerunt autem filii Israël sacerdotes et Levitæ, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem domus Dei in gaudio.\f + \fr 6.16 \fr*\fk Fecerunt autem. \fk*\ft Merito gaudent filii transmigrationis, etc., usque ad quia omnes ordines Ecclesiæ reconciliatis per pœnitentiam peccatoribus gaudent.\ft*\f* \v 17 Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israël duodecim, juxta numerum tribuum Israël.\f + \fr 6.17 \fr*\fk Et obtulerunt. \fk*\ft Offerunt in dedicatione hostias, cum pro errantium conversione Deo gratias agunt, cum multi conspecta devotione eorum ad majora se virtutum opera accingunt, ne sint segniores eis in operando, quibus innocentiores fuerunt minus peccando. Multi etiam qui in fide præcesserunt, ferventiora novitiorum studia æmulantur. \ft*\fk Hircos caprarum. \fk*\ft Hirci in hac vita offeruntur pro peccato, cum electi Deo supplicant, ut liberentur a peccatis: offeruntur in futuro, cum gratias agunt qui liberati sunt, ideoque \ft*\fk misericordias Domini in æternum cantabunt\fk*\ft Psal. 88.; quia semper miseros se fuisse et dono ejus liberatos esse memorabunt. \ft*\fk Pro peccato. \fk*\ft Pro peccato etiam totius Isræl offerunt, quia oportet sic eos qui nobiscum sunt, bonis favere; sic illorum bona imitando, nostra facere, ut etiam pro statu totius Ecclesiæ Dominum deprecemur. Unde in oratione Dominica nemo sibi specialiter aliquid petit, sed omnibus qui eumdem Patrem habent in cœlis. Item, ædificato templo, dedicatio sequitur, cum completa in fine sæculi summa electorum perveniet ad gratiam cœlestium præmiorum, in qua hostiæ offeruntur: de quibus eadem domus, id est Ecclesia, post captivitatem mortalis ærumnæ reædificata per gloriam immortalitatis dicit: \ft*\fk Dirupisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis\fk*\ft Psal. 115.. Et quia offeruntur non solum pro donis virtutum, sed et pro mundanis sordibus vitiorum: bene post vitulos, arietes et agnos hirci pro peccato totius Isræl offeruntur: gratia enim de qua virtutum beneficia confert, etiam scelera aufert. Nec in domo Dei habet Pelagius locum, qui se suosque persuadebat libertate arbitrii vel liberari a malis, vel confirmari posse in bonis.\ft*\f* \v 18 Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis, super opera Dei in Jerusalem, sicut scriptum est in libro Moysi.\f + \fr 6.18 \fr*\fk Et statuerunt. \fk*\ft Ordo poscebat ut, domo Dei ædificata, mox sacerdotes et Levitæ qui in ea ministrarent, ordinarentur. Quod observandum est his qui magnifice monasteria construunt, ut in his doctores instituant, qui ad opera Dei populum hortentur, non ibi suis voluptatibus serviant. \ft*\fk Sacerdotes. \fk*\ft BEDA ubi supra. Quod dicit sacerdotes in ordinibus suis, etc., usque ad si ad præmia Domini una cum eis pervenire curamus.\ft*\f* \v 19 Fecerunt autem filii Israël transmigrationis Pascha, quartadecima die mensis primi.\f + \fr 6.19 \fr*\fk Fecerunt autem filii. \fk*\ft Ideo specialiter ædificata et dedicata domo Domini celebratio paschæ memoratur, cum nulli dubium esset tum religiosos pascha suo tempore celebrare, ut mystice insinuaretur hanc esse summam perfectionis, cum præteritis omnibus mundi illecebris tota semper intentione mentis alterius vitæ meditamur ingressum. Pascha enim transitus interpretatur, quia filii Isræl in eo per immolationem agni de Ægyptiaca servitute ad libertatem transierunt, vel ipse agnus, id est Christus, pro nobis immolatus transivit ex hoc mundo ad Patrem, quod imitamur cum ab infimis voluptatibus ad cœlestia quærenda transimus, et vere perficimus, cum a carnis ergastulo soluti cœleste regnum intramus. BEDA, ibid. Quare de pascha post ædificatam domum refertur, etc., usque ad quanto diutius terram cordis virtute vacuam possedit.\ft*\f* \v 20 Purificati enim fuerant sacerdotes et Levitæ quasi unus: omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibi. \v 21 Et comederunt filii Israël, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes qui se separaverant a coinquinatione gentium terræ ad eos, ut quærerent Dominum Deum Israël. \v 22 Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia, quoniam lætificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël.\f + \fr 6.22 \fr*\fk Et fecerunt solemnitatem. \fk*\ft ID., ibid. Potest hoc in loco celebratio paschæ ad tempus nostræ resurrectionis typice referri, etc., usque ad cujus nobis septilormem Propheta gratiam commendat. \ft*\fk Septem diebus. \fk*\ft Quia per omne sæculi tempus in sinceritate et veritate, imo in omnibus bonorum victimis et holocaustis vita ducenda est: quia Christus paschali tempore transitorie mortem gustavit, sed æterna resurrectionis virtute devicit. \ft*\fk In lætitia. \fk*\ft Hæc est enim maxima nunc et in futuro justorum lætitia, perfectum esse opus justitiæ vel Ecclesiæ, conversis etiam gentilibus, qui olim resistebant et ad adjuvandum ejus statum, confirmandam Christianæ religionis pacem per mundum.\ft*\f* \c 7 \p \v 1 Post hæc autem verba in regno Artaxerxis regis Persarum, Esdras filius Saraiæ, filii Azariæ, filii Helciæ,\f + \fr 7.1 \fr*\fk Post hæc autem. \fk*\ft Beda in Esdram, tom. 2. Hucusque reditus populi de Babylone in Jerusalem, etc., usque ad haberent unde ipsi moniti intus discerent restaurari, unde sequitur: \ft*\fk Post hæc. \fk*\ft BEDA, ibid. Hunc Artaxerxem sub quo Esdras de Babylonia Jerosolymam ascendit, Josephus putat esse Xerxem filium Darii, qui post illum regnavit: sed chronicorum libri successorem ejusdem Xerxis. Regnavit autem Darius, sub quo ædificatum est templum, annos sex et trigenta, post quem Xerxes annos viginti, post quem Archabanus menses septem quos chronographi pro anno posuere: post hunc Artaxerxes annis quadraginta. ID., ibid. Scriba velox in lege Moysi appellatur Esdras, etc., usque ad priores autem litteræ remanserunt apud Samaritas, quibus illos quinque libros Mosi quos solos de Scriptura sancta receperant, scribere solebant.\ft*\f* \v 2 filii Sellum, filii Sadoc, filii Achitob, \v 3 filii Amariæ, filii Azariæ, filii Maraioth, \v 4 filii Zarahiæ, filii Ozi, filii Bocci, \v 5 filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis ab initio. \v 6 Ipse Esdras ascendit de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi, quam Dominus Deus dedit Israël: et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus super eum, omnem petitionem ejus. \v 7 Et ascenderunt de filiis Israël, et de filiis sacerdotum, et de filiis Levitarum, et de cantoribus, et de janitoribus, et de Nathinæis, in Jerusalem, anno septimo Artaxerxis regis.\f + \fr 7.7 \fr*\fk Et ascenderunt. \fk*\ft ID., ibid. Notandum quod in capite hujus libri scriptum est quod ad permissionem Cyri ascenderunt de Babylone Zorobabel et Josue, etc., usque ad perpetuam ad cœlestem patriam pervenientibus do.\ft*\f* \v 8 Et venerunt in Jerusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis. \v 9 Quia in primo die mensis primi cœpit ascendere de Babylone, et in primo die mensis quinti venit in Jerusalem, juxta manum Dei sui bonam super se.\f + \fr 7.9 \fr*\fk Quia in primo. \fk*\ft ID., ibid. Prima die mensis cœpit ascendere de Babylone, etc., usque ad velut post quatuor menses lucidæ actionis, quos in via pergimus, quintum mensem perpetuæ remunerationis in luce patriæ cœlestis agimus. ID., ibid. Primo mense cœpit Esdras ascendere de Babylone, etc., usque ad superna promissa veniamus. \ft*\fk Juxta manum Dei. \fk*\ft Confirmatus scilicet gratia et protectione divina, qua prospere cœpta perficeret. Sic et Christus, quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, manus quoque Dei super ejus humanitatem fuit, qua in passione exaltatus, et ad mœnia supernæ civitatis ascendit, et fidelibus suis iter patefecit.\ft*\f* \v 10 Esdras enim paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, et faceret et doceret in Israël præceptum et judicium.\f + \fr 7.10 \fr*\fk Esdras autem paravit. \fk*\ft Magna virtus hominis parare cor suum ad obsequium divinæ voluntatis, et dicere posse: \ft*\fk Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum\fk*\ft Psal. 56.. BEDA, ibid. Christus quoque paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, quia talem sibi hominem suscipere divinitus prævidit, qui non solum sine peccato, sed etiam plenus esset gratia et veritate: qui nulla sibi repugnante lege peccati, legem Dei absque ulla mentis vel carnis contradictione servet; unde: \ft*\fk In capite libri scriptum est de me, \fk*\ft etc. Psal. 39. Item Dominus investigavit legem Dei, quia abjectis Pharisæorum traditionibus Scripturam sanctam mystice intelligere docuit, et decreta Evangelii quæ attulit magis perfecta et Deo accepta quam ea quæ per Moysen præmiserat, ostendit. Unde: \ft*\fk Audistis quia dictum est antiquis: Diliges amicum tuum, et odio habetis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 11 Hoc est autem exemplar epistolæ edicti, quod dedit rex Artaxerxes Esdræ sacerdoti, scribæ erudito in sermonibus et præceptis Domini, et cæremoniis ejus in Israël. \v 12 Artaxerxes rex regum Esdræ sacerdoti scribæ legis Dei cæli doctissimo, salutem.\f + \fr 7.12 \fr*\fk Artaxerxes rex. \fk*\ft Artaxerxes qui devota mente templum et sacerdotes Domini venerabatur, eique famulabatur, Christianos principes, sicut Darius significat. Nec mirum si successores Cyri qui templum et civitatem fecerunt ædificari, qui servos ejus ac legem dilexerunt atque juverunt, Christianos reges figurant; cum ipse Dominus per prophetam Cyrum significare Filium suum dixit: et ejus nomine illum honorificaverit, dicens: \ft*\fk Hæc dicit Dominus Christo meo Cyro\fk*\ft Isa. 45..\ft*\f* \v 13 A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israël, et de sacerdotibus ejus, et de Levitis, ire in Jerusalem, tecum vadat.\f + \fr 7.13 \fr*\fk A me decretum. \fk*\ft Quia ad regem pervenerat fama divinæ virtutis, per quam ille incensam a Chaldæis legem eisdem quibus prius propriis sermonibus, quamvis alio litterarum caractere novaverit.\ft*\f* \v 14 A facie enim regis, et septem consiliatorum ejus, missus es, ut visites Judæam et Jerusalem in lege Dei tui, quæ est in manu tua:\f + \fr 7.14 \fr*\fk Ut cuicunque. \fk*\ft Omnibus licentiam eundi tribuit, nullum ire compellit. Christiani principes nullum cogentes, ne sit incerta voluntas fidei, omnibus quibus placuerit in regno suo Christum colere permittunt. \ft*\fk Et septem consiliatorum. \fk*\ft In libro Esther legitur moris fuisse Persarum regibus, ut in cunctis agendis vel discernendis septem consilio uterentur. Septem consiliariis utuntur fideles cum in omnibus quæ faciunt præcepta divinæ Scripturæ sequuntur. De qua dicitur: \ft*\fk Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum\fk*\ft Psal. 11., id est sancta illustratione septiformis spiritus perfectum. \ft*\fk Missus es. \fk*\ft Mittitur Esdras a facie regis et septem consiliatorum ejus, ut visitet Indiam et Jerusalem et conversi ad fidem principes sæculi et Scripturarum persuasionibus roborati, Christum ad salvandam Ecclesiam et congregandam de gentibus quotidiano auxilio, quod Esdræ nomen significat, venire desiderant, dicentes: \ft*\fk Domine Deus virtutum, convertere, respice de cœlo, \fk*\ft etc. Psal. 79. \ft*\fk Quæ est in manu. \fk*\ft Mirum quod invenitur verbum in epistola Artaxerxis quo prophetæ solent uti: cum dicit legem Dei esse in manu servi illius, scriptum est enim: Factum est verbum in manu Aggæi prophetæ. Et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliæ; et testificatus est Dominus in Isræl et in Juda per manus omnium prophetarum: quia scilicet prophetæ non minus operando quam loquendo quæ Dei sunt, prædicabant. Christus legem in manu habuit: quia eam quondam per Moysen prout voluit, statuit; et nunc eamdem per semetipsum immutans ad perfectiora transtulit.\ft*\f* \v 15 et ut feras argentum et aurum quod rex, et consiliatores ejus, sponte obtulerunt Deo Israël, cujus in Jerusalem tabernaculum est.\f + \fr 7.15 \fr*\fk Et ut feras. \fk*\ft Notanda fides et sapientia regis et consiliatorum ejus qui dona sua magis per illum qui legem Dei in manu habebat, id est opere complebat, offerenda esse intellexerunt. \ft*\fk Cujus in Jerusalem. \fk*\ft BEDA ubi supra. Fideliter et docte eum in Jerusalem habere tabernaculum dicit, etc., usque ad et de illo Joannes ait: \ft*\fk Ipse est propitiatio pro peccatis nostris\fk*\ft I Joan. 2..\ft*\f* \v 16 Et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis, et populus offerre voluerit, et de sacerdotibus quæ sponte obtulerint domui Dei sui, quæ est in Jerusalem,\f + \fr 7.16 \fr*\fk Et omne argentum. \fk*\ft De hac pecunia fideles in Ecclesia sua bona opera clarere cupiunt: ut per hoc patrem cum sanctis habeant: et alii ipsorum exemplis proficiant. Nam quasi de argento et auro nostro sacrificia, libamina, et hostiæ ad offerendum Domino comparantur: cum visa operum nostrorum claritate proximi convertuntur ad officium pietatis: quo et ipsi bene vivendo Domino consecrantur; sunt autem quædam sanctorum clarissimæ virtutes: quæ non omnibus in exempla operis possunt ostendi: sed tantum ad glorificandam Dei gratiam recitari, ut est illud quod Daniel et Jeremias pueri prophetaverunt: quod Joannes nondum natus: quod Cornelius cum domo sua nondum baptizatus Spiritum sanctum accepit, et innumera miracula instar argenti in domo Domini. Nec tantum ex hoc argento vel auro oblationes quæ super altare ponuntur, emi possunt, quia talia cum audimus, mirari quidem velut divina debemus: sed quasi possibilia imitari non valemus.\ft*\f* \v 17 libere accipe, et studiose eme de hac pecunia vitulos, arietes, agnos, et sacrificia, et libamina eorum, et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Jerusalem. \v 18 Sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis, juxta voluntatem Dei vestri facite. \v 19 Vasa quoque, quæ dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Jerusalem.\f + \fr 7.19 \fr*\fk Vasa quoque. \fk*\ft Verus Esdras vasa misericordiæ quæ sibi traduntur ab hominibus in conspectu Patris in supernam Jerusalem tradidit. De quibus dicitur: \ft*\fk Quomodo poterit quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? \fk*\ft Marc. 3. Fortis enim erat rex Babylonis, id est diabolus: sed vinctus et ligatus a Domino, ea quæ injuste possidebat vasa, id est delectorum corda amisit: neque auferenti et ad supernam civitatem cujus erant propria reducenti contradicere potuit.\ft*\f* \v 20 Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur de thesauro, et de fisco regis, \v 21 et a me. Ego Artaxerxes rex, statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei cæli, absque mora detis,\f + \fr 7.21 \fr*\fk Et a me. \fk*\ft Principes Christiani subjectis suis imperant, ut quidquid petierit Christus pontifex noster, absque mora tribuant: nihil omnino retractantes, dent aurum in confessione veræ fidei, frumentum in ostensione bonæ operationis; vinum in fervore dilectionis; oleum in hilaritate misericordiæ: et hæc omnia sub centenario numero sacerdoti magno et scribæ legis Dei cœli dari jubentur, id est Christo, qui cœlestia nobis mandata a Patre deferens, cœlestia obedientibus in domo Patris præmia promisit. Centenarius enim, qui in computo digitorum a læva transit in dexteram: ea quæ in dextra indicis id est vita æterna sunt gaudia, designat. Talentum autem triplicis mensuræ traditur. Minimum, librarum quinquaginta medium, librarum sexaginta duo summum, librarum centum et viginti. Corus triginta modii: batos, qui et ephi decima pars cori, id est tres modii.\ft*\f* \v 22 usque ad argenti talenta centum, et usque ad frumenti coros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura.\f + \fr 7.22 \fr*\fk Sal vero. \fk*\ft BEDA ubi supra. Sal sapientiam significat, etc., usque ad dum per adversarios expugnant.\ft*\f* \v 23 Omne quod ad ritum Dei cæli pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei cæli: ne forte irascatur contra regnum regis, et filiorum ejus. \v 24 Vobis quoque notum facimus de universis sacerdotibus, et Levitis, et cantoribus, et janitoribus, Nathinæis, et ministris domus Dei hujus, ut vectigal, et tributum, et annonas non habeatis potestatem imponendi super eos.\f + \fr 7.24 \fr*\fk Vobis quoque. \fk*\ft Hoc privilegio ostenditur, quod cætera plebs filiorum Isræl ad patriam perveniens tributa regis pendebat, quod discreta provisione rex fecisse cognoscitur ut qui divino servitio supererant occupati, a suo famulatu essent liberi, et qui in terra nihil proprium possidebant, sed ex decimis populi vivebant, nemo ex eis tributum exigeret. His omnibus probatur, non solum dilexisse, sed etiam optime didicisse quæ divinæ servitutis posceret cultus.\ft*\f* \v 25 Tu autem Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quæ est in manu tua, constitue judices et præsides, ut judicent omni populo qui est trans flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui: sed et imperitos docete libere.\f + \fr 7.25 \fr*\fk Tu autem. \fk*\ft BED., ibid. Repetit rex quæ supra dixerat, etc., usque ad quibus sæpe reges et principes litteras pro statu fidelium miserunt.\ft*\f* \v 26 Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis, diligenter, judicium erit de eo sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substantiæ ejus, vel certe in carcerem. \v 27 Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini quæ est in Jerusalem, \v 28 et in me inclinavit misericordiam suam coram rege et consiliatoribus ejus, et universis principibus regis potentibus: et ego confortatus manu Domini Dei mei, quæ erat in me, congregavi de Israël principes qui ascenderent mecum.\f + \fr 7.28 \fr*\fk Et ego confortatus. \fk*\ft Sic quisque ad alios congregandos idoneus per doctrinam suam efficitur: ebrius per gratiam Dei contra omnia quæ sanctorum opus impediunt, mente roboratur.\ft*\f* \c 8 \p \v 1 Hi sunt ergo principes familiarum, et genealogia eorum, qui ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone.\f + \fr 8.1 \fr*\fk Hi sunt ergo principes, \fk*\ft etc. BEDA, in Esdram. Diligenter principes qui secum de Babylone ascenderunt, enumerat, etc., usque ad id est, ex eorum vita quos docuisti, gloriostor eris in regno Dei.\ft*\f* \v 2 De filiis Phinees, Gersom. De filiis Ithamar, Daniel. De filiis David, Hattus. \v 3 De filiis Secheniæ, filiis Pharos, Zacharias: et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta. \v 4 De filiis Phahath Moab, Elioënai filius Zarehe, et cum eo ducenti viri. \v 5 De filiis Secheniæ, filius Ezechiel, et cum eo trecenti viri. \v 6 De filiis Adan, Abed filius Jonathan, et cum eo quinquaginta viri. \v 7 De filiis Alam, Isaias filius Athaliæ, et cum eo septuaginta viri. \v 8 De filiis Saphatiæ, Zebedia filius Michaël, et cum eo octoginta viri. \v 9 De filiis Joab, Obedia filius Jahiel, et cum eo ducenti decem et octo viri. \v 10 De filiis Selomith, filius Josphiæ, et cum eo centum sexaginta viri. \v 11 De filiis Bebai, Zacharias filius Bebai, et cum eo viginti octo viri. \v 12 De filiis Azgad, Johanan filius Eccetan, et cum eo centum et decem viri. \v 13 De filiis Adonicam, qui erant novissimi: et hæc nomina eorum: Elipheleth, et Jehiel, et Samaias, et cum eis sexaginta viri. \v 14 De filii Begui, Uthai et Zachur, et cum eis septuaginta viri. \v 15 Congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahava, et mansimus ibi tribus diebus: quæsivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi, et non inveni ibi.\f + \fr 8.15 \fr*\fk Congregavi autem. \fk*\ft BEDA., ibid. Nomen hoc loci non alibi me legisse memini, etc., usque ad copiam sibi ministrorum domus Dei providit per quos Jerosolymam veniens quæ in templi usus necessaria sunt perficeret.\ft*\f* \v 16 Itaque misi Eliezer, et Ariel, et Semeiam, et Elnathan, et Jarib, et alterum Elnathan, et Nathan, et Zachariam, et Mosollam principes: et Jojarib, et Elnathan sapientes. \v 17 Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiæ loco, et posui in ore eorum verba, quæ loquerentur ad Eddo, et fratres ejus Nathinæos in loco Chasphiæ, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri.\f + \fr 8.17 \fr*\fk Et misi eos ad Eddo. \fk*\ft ID., ibid. Mare Caspium secundum Orosium, etc., usque ad quibus adjunctis Esdras in exercitu suo mille septingentorum prope virorum summam habuisse reperitur.\ft*\f* \v 18 Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos, virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi, filii Israël, et Sarabiam et filios ejus et fratres ejus decem et octo, \v 19 et Hasabiam, et cum eo Isaiam de filiis Merari, fratresque ejus, et filios ejus viginti: \v 20 et de Nathinæis, quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum, Nathinæos ducentos viginti: omnes hi suis nominibus vocabantur. \v 21 Et prædicavi ibi jejunium juxta fluvium Ahava, ut affligeremur coram Domino Deo nostro, et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris, universæque substantiæ nostræ.\f + \fr 8.21 \fr*\fk Et prædicavi ibi jejunium. \fk*\ft BEDA, homil. 8. Datur nobis exemplum jejunandi et orandi, etc., usque ad et sic oret, nec prospere eventura quæ postulat, dubitet.\ft*\f* \v 22 Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via: quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes qui quærunt eum in bonitate: et imperium ejus, et fortitudo ejus, et furor, super omnes qui derelinquunt eum. \v 23 Jejunavimus autem, et rogavimus Deum nostrum per hoc: et evenit nobis prospere. \v 24 Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, Sarabiam, et Hasabiam, et cum eis de fratribus eorum decem: \v 25 appendique eis argentum et aurum, et vasa consecrata domus Dei nostri, quæ obtulerat rex et consiliatores ejus, et principes ejus, universusque Israël eorum qui inventi fuerant:\f + \fr 8.25 \fr*\fk Appendique eis argentum, et aurum, et vasa consecrata. \fk*\ft ID. in Esdram, tom. 2. Per argentum, et aurum, et vasa quæ de Babylone Jerosolymam mittuntur, etc., usque ad et per successores eorum usque ad finem ædificanda est. ID., ibid. Distat inter hæc vasa quæ Esdras cum sacerdotibus Jerosolymam offert, et ea quæ Zorobabel et Jesus obtulisse referuntur: quia illa de templo Domini translata sunt in Babylonem, et translata sunt in Jerusalem: hæc in Babylonia facta, sed devotionis gratia Jerosolymam missa a rege vel principibus Persarum, vel etiam a populo Isræl, qui in illis partibus morabatur. Illa ergo vasa significant eos qui post acceptam notitiam et sacramenta fidei, post inchoata virtutum opera, decepti a diabolo rapiuntur in confusionem eorum, sed Christi gratia revocantur ad salutem: hæc autem illos qui cum peccato primæ transgressionis nati, per lavacrum regenerationis sacerdotum ministerio expiati, Ecclesiæ filiis aggregantur.\ft*\f* \v 26 et appendi in manibus eorum argenti talenta sexcenta quinquaginta, et vasa argentea centum, auri centum talenta: \v 27 et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa æris fulgentis optimi duo, pulchra ut aurum. \v 28 Et dixi eis: Vos sancti Domini, et vasa sancta, et argentum et aurum, quod sponte oblatum est Domino Deo patrum nostrorum:\f + \fr 8.28 \fr*\fk Vos sancti Domini estis. \fk*\ft Oportet doctores Ecclesiæ nunquam oblivisci sanctimoniæ, quia a Domino sunt consecrati per Spiritum sanctum in die redemptionis, ad quam suscipiendam etiam auditores instituant, ut qui jam Domino oblati sunt per rudimenta fidei, etiam per eorum qui in fide præcesserunt exempla et monita magis confirmentur, et supernæ civitatis introitu digni efficiantur.\ft*\f* \v 29 vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum, et Levitarum, et ducibus familiarum Israël in Jerusalem, in thesaurum domus Domini.\f + \fr 8.29 \fr*\fk Vigilate et custodite. \fk*\ft Vigilandum est sacerdotibus, ne qua de sibi creditis animabus, id est, vasis Domini pereat: sed integro numero ad sanctæ virtutis ædificia perducantur. \ft*\fk Donec appendatis. \fk*\ft Eos scilicet, quos superna dispositio vobis commisit, tales instruendo et docendo exhibeatis, qui irreprehensibiles inveniantur, et apti thesauro aulæ cœlestis, id est, sedibus æternæ pacis et lucis, et hoc non judicio quorumlibet qui falli possunt, sed apostolorum et eorum qui cum Domino sunt judicaturi. Hi enim merito sunt principes sacerdotum et Levitarum et duces familiarum Isræl, id est, virorum vel animarum Deum videntium intelliguntur, de quibus dicitur: \ft*\fk Constitues eos principes super omnem terram\fk*\ft Psal. 44.; et alibi: \ft*\fk Nobilis in portis vir ejus. \fk*\fk Promovimus. \fk*\ft BEDA, ibid. Omnia sunt plena mysteriis, etc., usque ad qua adjuti animas fidelium ad societatem electorum et arcem vitæ perfectionis quasi vasa sancta ad templum Domini efficacius transferamus.\ft*\f* \v 30 Susceperunt autem sacerdotes et Levitæ pondus argenti, et auri, et vasorum, ut deferrent Jerusalem in domum Dei nostri. \v 31 Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi ut pergeremus Jerusalem: et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via. \v 32 Et venimus Jerusalem, et mansimus ibi tribus diebus.\f + \fr 8.32 \fr*\fk Et mansimus. \fk*\ft ID., ibid. Tres dies manetur in Jerusalem, etc., usque ad quasi post gaudium triduanæ mansionis in Jerusalem ob donaria et vasa pretiosa quæ obtulerunt, amplius honorantur.\ft*\f* \v 33 Die autem quarta appensum est argentum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ sacerdotis, et cum eo Eleazar filius Phinees, cumque eis Jozabed filius Josue, et Noadaia filius Bennoi Levitæ, \v 34 juxta numerum et pondus omnium: descriptumque est omne pondus in tempore illo.\f + \fr 8.34 \fr*\fk Descriptumque. \fk*\ft ID., ibid. Hoc fit cum doctores studiose vitam examinant subditorum, etc., usque ad ut digna in cœlis donetur retributione.\ft*\f* \v 35 Sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israël, vitulos duodecim pro omni populo Israël, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim: omnia in holocaustum Domino.\f + \fr 8.35 \fr*\fk Sed et qui venerant. \fk*\ft ID. Magna devotio et religio ostenditur, cum pervenientes ad templum primo omnium holocausta offerunt, non tantum pro seipsis, sed etiam pro omni Isræl, id est, pro eis qui jam domum reversi fuerant, et pro eis qui adhuc exsulabant. Mystice autem illi veraciter et perfecte captivitatem diaboli, qua peccando tenebantur, pœnitendo evaserunt, qui se fixa intentione divino servitio subdunt, qui totos se ab infimis abstractos, flamma cœlestis desiderii accendunt. Hoc est enim holocausta, id est, tota incensa sacrificia Domino offerre, nihil nisi ejus voluntatem in omnibus cogitare vel facere. \ft*\fk Obtulerunt holocaustomata Deo, \fk*\ft etc. Non tantum pro se. Perfectæ mentis indicium est, cum quis pro omni Isræl immolat, id est, pro generali fidelium sospitate, quasi unitatis et fraternitatis memor supernæ pietati supplicat.\ft*\f* \v 36 Dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis, et ducibus trans flumen, et elevaverunt populum et domum Dei.\f + \fr 8.36 \fr*\fk Et elevaverunt populum. \fk*\ft AUG. Ornando variis donariis, quæ rex et consiliarii et principes ejus miserant, ministros quoque et sacerdotes illius ab omnibus angustiis liberando. Mystice. Populus et templum Dei unam et camdem Ecclesiæ figuram tenent, quam levat Esdras et filii transmigrationis ablatis de Babylone sacris vasis, cum prædicatores aggregantes ei juvante Domino novos credentium populos, honorabilem eam omnibus et terribilem exhibent. Item cum eos quos exemplis in bona conversatione instituere vel verbis usque ad cœlestium perceptionem præmiorum promovent, vel provehunt: levant populum in domum Dei, quia magnum et manentibus in superna patria, et peregrinantibus adhuc in terra electis gaudium faciunt. BEDA in Esdram, lib. 2, tom. 2. Hæc autem transgressio in Malachia propheta manifeste descripta, etc., usque ad referunt causam ad principem, id est, archiepiscopum, cujus auctoritate expietur flagitium. Mystice autem uxores alienigenæ, hæreses et superstitiosas philosophorum sectas significant, quæ cum in Ecclesiam incaute admittuntur, semen sanctum catholicæ veritatis et puræ actionis errore contaminant. Peccata quoque omnia quibus ethnici polluuntur, dum Christiani non erubescunt imitari, quasi per uxores alienigenas degenerant a semine verbi Dei, quo fuerant generati, secundum illud: \ft*\fk Voluntarie genuit nos verbo, \fk*\ft etc. Jac. 1., et quasi profanam de filiabus exterorum sobolem procreant, dum illecebras errantium secuti, perversos ex eis actus ad cuncto rum notitiam proferunt. \ft*\fk Non est separatus. \fk*\ft BEDA., ibid. Notandum est quod abducto Isræl in captivitatem, etc., usque ad principes qui corrigere debuerant primos errasse fatentur.\ft*\f* \c 9 \p \v 1 Postquam autem hæc completa sunt, accesserunt ad me principes, dicentes: Non est separatus populus Israël, sacerdotes et Levitæ, a populis terrarum et abominationibus eorum: Chananæi videlicet, et Hethæi, et Pherezæi, et Jebusæi, et Ammonitarum, et Moabitarum, et Ægyptiorum, et Amorrhæorum: \v 2 tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum: manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. \v 3 Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbæ, et sedi mœrens.\f + \fr 9.3 \fr*\fk Scidi pallium. \fk*\ft ID., ibid. Per vestimenta solent opera designari, etc., usque ad Sedit mœrens, ut per lamenta pœnitentiæ veniam promerendam esse doceret.\ft*\f* \v 4 Convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israël, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum:\f + \fr 9.4 \fr*\fk Convenerunt. \fk*\ft Nota quantum exempla doctorum juvant. Nihil scribitur Esdras locutus esse, sed tantum audito scelere lacrymasse et turbam ad se fidelium non vociferando sed lacrymando traxisse. \ft*\fk Convenerunt. \fk*\ft Magna mutatio rerum perfidia principum, multi luxuriam secuti, reducti sunt, magno principe mœrente, et quid peccatoribus agendum esset innuente: conveniunt ad eum omnes qui timent verbum Dei, quo transgressores puniendos esse minatur. \ft*\fk Scisso pallio. \fk*\ft BEDA, ibid. Typice, quod scisso indumento, etc., usque ad etiam ea quæ illorum fragilitati veraciter conveniebant, misericorditer in se transferre dignatus est.\ft*\f* \v 5 et in sacrificio vespertino, surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum.\f + \fr 9.5 \fr*\fk Curvavi genua, \fk*\ft etc. Paravit se per compunctionem cordis, et affectionem corporis, ut dignus efficeretur auditu supernæ pietatis: et in hæc verba orationis prorumpit. Curvat autem genua, expandit manus, et fundit preces in tempore sacrificii vespertini, sciens esse gratius quod fit in spiritu humilitatis et in animo contrito, quam quod carnibus et sanguine pecudum offertur.\ft*\f* \v 6 Et dixi: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te: quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cælum, \v 7 a diebus patrum nostrorum: sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac. \v 8 Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquiæ, et daretur nobis paxillus in loco sancto ejus, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra: \v 9 quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum, ut daret nobis vitam, et sublimaret domum Dei nostri, et exstrueret solitudines ejus, et daret nobis sepem in Juda et Jerusalem. \v 10 Et nunc quid dicemus, Deus noster, post hæc? Quia dereliquimus mandata tua, \v 11 quæ præcepisti in manu servorum tuorum prophetarum, dicens: Terra, ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est juxta immunditiam populorum, ceterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua. \v 12 Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne accipiatis filiis vestris, et non quæratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in æternum: ut confortemini, et comedatis quæ bona sunt terræ, et hæredes habeatis filios vestros usque in sæculum. \v 13 Et post omnia quæ venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, liberasti nos de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie, \v 14 ut non converteremur, et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia jungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid iratus es nobis usque ad consummationem, ne dimitteres nobis reliquias ad salutem? \v 15 Domine Deus Israël, justus es tu: quoniam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delicto nostro: non enim stari potest coram te super hoc. \c 10 \p \v 1 Sic ergo orante Esdra, et implorante eo et flente, et jacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo.\f + \fr 10.1 \fr*\fk Sic ergo orante Esdra, et implorante Deum et flente... Flevit populus. \fk*\ft BEDA \ft*\fk in Esdram, \fk*\ft tom. 2. Qui scilicet peccaverunt, pœnitentiam agentes, vel qui in castitate permanserant, de casu fratrum dolentes, etc., usque ad Nunc vero etiam ipsi qui peccaverunt cum uxoribus suis et liberis, pœnitentiam acturi convenerunt. \ft*\fk De filiis Ælam. \fk*\ft Hunc dicit Josephus primum fuisse Jerosolymitarum, qui ut principem decet, maxima auctoritate mox intentionem Esdræ juvabat, populum secum peccasse confitendo, et pœnitentiam suadendo abjectis uxoribus alienigenis, cum liberis suis. \ft*\fk Et nunc si est pœnitentia in Isræl. \fk*\ft Quia si populum hujus peccati perfecte pœnitet, primo conversi ad Dominum, correctionem promittamus, et veniam postulemus; deinde ad nos reversi, omnem peccati radicem exstirpemus et fruticem, ejectis, scilicet, uxoribus cum omni sobole: hoc est enim veraciter pœnitentiam agere toto corde, et intus ad Dominum converti, et omnem foris peccandi materiam ab ipsa origine resecari. \ft*\fk Surge. \fk*\ft Decenter docet quomodo sit apud majores consilio agendum, ut scilicet, quisque pro suo sensu quod optimum intellexerit, vel intellexisse sibi videtur, dicat: et tamen ei qui præest, locum discernendi relinquat, paratus obtemperare omnibus quæ ille secundum voluntatem et legem Dei agenda decreverit.\ft*\f* \v 2 Et respondit Sechenias filius Jehiel de filiis Ælam, et dixit Esdræ: Nos prævaricati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terræ: et nunc, si est pœnitentia in Israël super hoc, \v 3 percutiamus fœdus cum Domino Deo nostro, ut projiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt, juxta voluntatem Domini, et eorum qui timent præceptum Domini Dei nostri: secundum legem fiat. \v 4 Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum: confortare, et fac. \v 5 Surrexit ergo Esdras, et adjuravit principes sacerdotum et Levitarum, et omnem Israël, ut facerent secundum verbum hoc: et juraverunt. \v 6 Et surrexit Esdras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib, et ingressus est illuc: panem non comedit, et aquam non bibit: lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate.\f + \fr 10.6 \fr*\fk Filii Eliasib. \fk*\ft Qui tunc summus sacerdos erat, post Jesum filium Josedec Joacim filius ejus, et post eum Eliasib filius ejus summo sacerdotio functus est. \ft*\fk Panem non comedit. \fk*\ft BEDA ubi supra. Exemplum hinc habent sacerdotes, etc., \ft*\fk usque ad: Si enim refugientes coinquinationes mundi, \fk*\ft etc. II Petr. 2..\ft*\f* \v 7 Et missa est vox in Juda et in Jerusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Jerusalem: \v 8 et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia ejus, et ipse abjicietur de cœtu transmigrationis. \v 9 Convenerunt igitur omnes viri Juda et Benjamin in Jerusalem tribus diebus: ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis: et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato, et pluviis.\f + \fr 10.9 \fr*\fk Ipse est. \fk*\ft BEDA ubi supra. Qui ab Hebræis Casleu, a Romanis vocatur December, etc., usque ad qua arte adversa quæ exterius propter peccata desæviunt, aut evitent, aut separent. \ft*\fk Et sedit omnis populus. \fk*\ft ID., ibid. Id est, circa atrium sacerdotum quo ipsa domus undique cingebatur, habens circa se ex omni parte per quadrum ædes atriorum amplissimas, in quibus etiam populus quando pro pluvia opus erat, stare poterat, et videre ea quæ in templi januis gerebantur, vel circa templum: habebant enim interiores parietes juxta terram in columnis factos exteriores solidos.\ft*\f* \v 10 Et surrexit Esdras sacerdos, et dixit ad eos: Vos transgressi estis, et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israël.\f + \fr 10.10 \fr*\fk Et surrexit Esdras. \fk*\ft ID., ibid. Hic locus respondet, etc., usque ad et facta merito in memoria teneretur, ac posteris noscenda traderentur.\ft*\f* \v 11 Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum ejus, et separamini a populis terræ, et ab uxoribus alienigenis. \v 12 Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna: Juxta verbum tuum ad nos, sic fiat. \v 13 Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluviæ, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum (vehementer quippe peccavimus in sermone isto), \v 14 constituantur principes in universa multitudine: et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem, et judices ejus, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc. \v 15 Igitur Jonathan filius Azahel, et Jaasia filius Thecue, steterunt super hoc, et Messollam et Sebethai Levites adjuverunt eos: \v 16 feceruntque sic filii transmigrationis. Et abierunt Esdras sacerdos, et viri principes familiarum, in domos patrum suorum, et omnes per nomina sua, et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem.\f + \fr 10.16 \fr*\fk Et sederunt in die. \fk*\ft ID., ibid. Nota numerum ternarium esse mysticum, etc., usque ad quod etiam nos omnibus annis in quadragesima paschæ oportuit imitari, instante scilicet Dominica resurrectionis, \ft*\fk mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, ut participes resurrectionis esse valeamus\fk*\ft II Cor. 7.. \ft*\fk Et inventi sunt. \fk*\ft ID., ibid. Aptant Hebræi huic loco, etc., usque ad Sed intuendum quod non scribit Esdras Jesum alienigenam duxisse uxorem, sed quosdam de filiis et fratribus suis, etc.\ft*\f* \v 17 Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi. \v 18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Josue filii Josedec, et fratres ejus, Maasia, et Eliezer, et Jarib, et Godolia.\f + \fr 10.18 \fr*\fk Et fratres ejus. \fk*\ft ID., ibid. Cognati scilicet, non enim fratres ejus germani in carne eatenus vivere, et voluptati operam dare poterant, cum centum anni et amplius essent transacti, ex quo Cyrus regnare incipiens, Jesum et Zorobabel cum transmigratione Juda et Benjamin, ad construendam domum Domini, Jerosolymam remisit.\ft*\f* \v 19 Et dederunt manus suas ut ejicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent.\f + \fr 10.19 \fr*\fk Et dederunt, \fk*\ft etc. ID., ibid. Primo uxores illicitas abjiciunt, etc., usque ad dignum faciat perpetua mercede in cœlis.\ft*\f* \v 20 Et de filiis Emmer, Hanani, et Zebedia. \v 21 Et de filiis Harim, Maasia, et Elia, et Semeia, et Jehiel, et Ozias. \v 22 Et de filiis Pheshur, Elioënai, Maasia, Ismaël, Nathanaël, Jozabed, et Elasa. \v 23 Et de filiis Levitarum, Jozabed, et Semei, et Celaia, ipse est Calita, Phataia, Juda, et Eliezer. \v 24 Et de cantoribus, Eliasib. Et de janitoribus, Sellum, et Telem, et Uri. \v 25 Et ex Israël, de filiis Pharos, Remeia, et Jesia, et Melchia, et Miamin, et Eliezer, et Melchia, et Banea. \v 26 Et de filiis Ælam, Mathania, Zacharias, et Jehiel, et Abdi, et Jerimoth, et Elia. \v 27 Et de filiis Zethua, Elioënai, Eliasib, Mathania, et Jerimuth, et Zabad, et Aziza. \v 28 Et de filiis Bebai, Johanan, Hanania, Zabbai, Athalai. \v 29 Et de filiis Bani, Mosollam, et Melluch, et Adaia, Jasub, et Saal, et Ramoth. \v 30 Et de filiis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Banaias, et Maasias, Mathanias, Beseleel, Bennui, et Manasse. \v 31 Et de filiis Herem, Eliezer, Josue, Melchias, Semeias, Simeon, \v 32 Benjamin, Maloch, Samarias. \v 33 Et de filiis Hasom, Mathanai, Mathatha, Zabad, Eliphelet, Jermai, Manasse, Semei. \v 34 De filiis Bani, Maadi, Amram, et Vel, \v 35 Baneas, et Badaias, Cheliau, \v 36 Vania, Marimuth, et Eliasib, \v 37 Mathanias, Mathanai, et Jasi, \v 38 et Bani, et Bennui, Semei, \v 39 et Salmias, et Nathan, et Adaias, \v 40 et Mechnedebai, Sisai, Sarai, \v 41 Ezrel, et Selemiau, Semeria, \v 42 Sellum, Amaria, Joseph. \v 43 De filiis Nebo, Jehiel, Mathathias, Zabad, Zabina, Jeddu, et Joël, et Banaia. \v 44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, quæ pepererant filios.