\id 2PE \ide UTF-8 \h PETRI II \toc1 INCIPIT EPISTULA PETRI II \toc2 PETRI II \mt1 INCIPIT EPISTULA PETRI II \c 1 \p \v 1 Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.\f + \fr 1.1 \fr*\fk Argumentum\fk*\ft Simon Petrus per fidem huic mundo sapientes mortuos esse declarat, eisdemque pietatis quanta sit magnitudo luce ipsa clarius manifestat. \ft*\fk Simon. \fk*\ft BEDA. Istam eisdem quibus et primam scribit epistolam, etc., usque ad non cesserunt, hæreticis non cedant. \ft*\fk Servus et Apostolus. \fk*\ft Commendatur persona scribentis. \ft*\fk Coæqualem. \fk*\ft BEDA. Coæquales sibi cognoscit, non pro circumcisione, sed quia eadem quam ipsi acceperant Christi gratiam et fidem et hanc per opera exercebant. \ft*\fk In justitia. \fk*\ft Hanc justitiam non humana prudentia reperit, nec legis institutio docuit, sed noster Salvator in Evangelio ostendit: \ft*\fk Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum\fk*\ft Matth. 5..\ft*\f* \v 2 Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri:\f + \fr 1.2 \fr*\fk Gratia vobis. \fk*\ft BEDA. In prima Epistola scripsit \ft*\fk multiplicetur; \fk*\ft in hac, \ft*\fk adimpleatur: \fk*\ft quia illam incipientibus, hanc perfectioribus scribit. Multiplicatur gratia bene proficientibus in hac vita per fidem, adimplebitur pervenientibus in alia vita per speciem. Unde addit, \ft*\fk in cognitione Dei, \fk*\ft id est ut noscatis unum verum Deum, et quem misit Jesum Christum.\ft*\f* \v 3 Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,\f + \fr 1.3 \fr*\fk Quomodo omnia. \fk*\ft ID. Ita adimpleatur gratia Christi, etc., usque ad sed infirmos et inglorios sua virtute reparavit et gloria.\ft*\f* \v 4 per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ: fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.\f + \fr 1.4 \fr*\fk Maxima et pretiosa nobis promissa donavit. \fk*\ft Id est vitam æternam quam per ejus cognitionem consequamur. Vel quæ promisit nobis, de conversione aliorum per nos, vel de adventu Spiritus sancti, vel de potentia miraculorum donavit.\ft*\f* \v 5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,\f + \fr 1.5 \fr*\fk Ministrate in fide. \fk*\ft BEDA. Non solum fugiatis concupiscentiam mundi, etc., usque ad ne sitis molles et dissoluti.\ft*\f* \v 6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,\f + \fr 1.6 \fr*\fk In scientia autem abstinentiam. \fk*\ft ID. Cum bona facere didiceritis, spe vitæ æternæ mox a malis abstinete, et in cogitatione et in opere, ne in vacuum scientia cœlestium cedat, si se ab illecebris sæculi aliquis non cœrceat.\ft*\f* \v 7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.\f + \fr 1.7 \fr*\fk In pietate autem. \fk*\ft ID. Non alterius rei intuitu pietatis opera adversariis vestris impendatis, nisi fraternæ dilectionis, ut pro eis oretis ut convertantur, qui doctrina vestra vel increpationibus nolunt converti.\ft*\f* \v 8 Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.\f + \fr 1.8 \fr*\fk Hæc enim si vobiscum, \fk*\ft etc. Ideo hæc tenete et aliis ministrate, quia hæc omnia si adsint vobis in affectu cordis, et etiam superent, id est adversum vitiorum bella prævaluerint, non vos vacuos virtutibus constituent in hoc sæculo, vel sine fructu in futuro.\ft*\f* \v 9 Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.\f + \fr 1.9 \fr*\fk Cæcus est et manu tentans. \fk*\ft BEDA. Oculus scientiam, manus operationem designat, etc., usque ad præscire nequibat, incidit. \ft*\fk Oblivionem accipiens. \fk*\ft Quando homo de peccato in peccatum cadit, videtur oblitus pacti quod in baptismo cum Deo iniit.\ft*\f* \v 10 Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim facientes, non peccabitis aliquando.\f + \fr 1.10 \fr*\fk Non peccabitis aliquando. \fk*\ft Id est, ad vitam æternam attingetis, ubi amplius non peccabitis. Vel criminalia vitabitis, quæ qui egerit, non habebit hæreditatem in regno Christi, a quibus immunis juvante Domino permanet, qui supradictis virtutibus se mancipaverit. Sine venialibus vero nullus esse potest.\ft*\f* \v 11 Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.\f + \fr 1.11 \fr*\fk Sic enim. \fk*\ft BEDA. Ezechiel loquens de ædificio in monte constituto, etc., \ft*\fk usque ad, et videbitur \fk*\fk Deus deorum in Sion\fk*\ft Psal. 83..\ft*\f* \v 12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate.\f + \fr 1.12 \fr*\fk Vos incipiam semper commonere de his. \fk*\ft Ut sit vobis introitus patens ad Sancta sanctorum, iterum et iterum monebo vos, et semper ero in incœptione, quia nunquam erit finis monitionis. Quod ergo non est mihi pigrum sæpius iterare, vobis non sit onerosum sæpius audire. \ft*\fk Et quidem scientes. \fk*\ft BEDA. Quare vult monere illos qui sciunt, et confirmati sunt? Ideo scilicet ut scientiam quam habent, operibus exerceant, et veritatem cujus præsentia confirmati sunt, fixa mente custodiant, ne quando per magistros erroris excidant a simplicitate et castitate fidei.\ft*\f* \v 13 Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione:\f + \fr 1.13 \fr*\fk Justum autem, \fk*\ft etc. Ideo monebu, quia justum arbitror, per hoc quod Dominus benigne vocavit me, et confirmavit, et alios confirmare monuit, dicens: \ft*\fk Confirma fratres tuos, \fk*\ft suscitare vos quasi dormientes ad hæc prædicta, semper exsistens in commonendo sollicitus.\ft*\f* \v 14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi.\f + \fr 1.14 \fr*\fk Depositio tabernaculi mei. \fk*\ft BEDA. Pulchre non mortem, sed depositionem vocat, quia sic est famulis Dei carnis retinacula eruere, sicut viatoribus confecto itinere domum propriam pro habitatione tabernaculi adire, sicut positis in expeditione prostrato hoste ad patriam redire.\ft*\f* \v 15 Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.\f + \fr 1.15 \fr*\fk Dabo autem operam. \fk*\ft Quia cito sum transiturus, ideo interim dum vivo, dabo operam ut vos frequenter, scilicet quoties instabunt pseudo et volent vos abstrahere, habeatis hæc in memoria post obitum meum, quando me præsentem non habebitis doctorem, non quolibet modo habere, sed ita ut horum memoriam faciatis opere adimplendo, et alios docendo. \ft*\fk Post obitum, \fk*\ft etc. Obitus dicitur sanctorum quando exeunt obviam sponso.\ft*\f* \v 16 Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis.\f + \fr 1.16 \fr*\fk Non enim indoctas fabulas, \fk*\ft etc. BEDA. Hic et paganos tangit et hæreticos. Pagani, quidquid eos delectabat, deos appellare non timuerunt. Hæretici, acceptis Dei veri mysteriis, de cætero non divinis Scripturis attendere, sed potius ad sensum erroneum has male interpretando transferre studuerunt. \ft*\fk Sed speculatores facti, \fk*\ft etc. Transfiguratio Domini et claritas ejus signum erat resurrectionis suæ et nostræ. Per Eliam qui cum eo apparuit, intelligitur resurrectio eorum qui fuerunt ante legem. Per Moysen, eorum qui sub lege; per Petrum, et Jacobum, et Joannem, eorum qui sub gratia. Vel, per Moysen mortuum mortuorum, per vivos vivorum.\ft*\f* \v 17 Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. \v 18 Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. \v 19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris:\f + \fr 1.19 \fr*\fk Et habemus firmiorem. \fk*\ft Quod dixi vobis, non est fabulosum, sed certum, et non tantum his signis declaratum, sed etiam ad confirmationem nostræ prædicationis habemus propheticum sermonem David: \ft*\fk Dominus dixit ad me, Filius meus es tu\fk*\ft Psal. 2., etc., firmiorem inter alios prophetas, quia clarius aliis de Christo prophetavit. \ft*\fk Cui benefacitis attendentes. \fk*\ft BEDA. Ut lucem possitis habere scientiæ, etc., usque ad ad comparationem futuræ vitæ lucerna indigemus.\ft*\f* \v 20 hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit.\f + \fr 1.20 \fr*\fk Hoc primum intelligentes. \fk*\ft Attendite prophetico sermoni, nam a Deo est. Quod potest probari per hoc, quod prophetia non est talibus verbis et tali modo locutionis scripta, quali utuntur homines in locutione sua, et quali sæculares scripturæ sunt compositæ et interpretatæ. Et vere non est locutio prophetarum secundum suam, vel audientium voluntatem, sed secundum voluntatem Spiritus sancti qui loquebatur in illis.\ft*\f* \v 21 Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.\f + \fr 1.21 \fr*\fk Non enim voluntate humana. \fk*\ft BEDA. Sicut in potestate prophetarum non erat semper habere spiritum, semper futura prædicere: ita non erat potestatis eorum ut quæcunque vellent, docerent, sed ea sola dicebant quæ a spiritu didicerant. Hæc ideo dicuntur, ne quis ad libitum suum Scripturas exponat.\ft*\f* \c 2 \p \v 1 Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.\f + \fr 2.1 \fr*\fk Perditionem. \fk*\ft Merito perditionem sibi inducunt, qui Redemptorem suum negant, vel non qualem veritas ostendit, sed qualem sibi ipsi fingunt, prædicant. Et propterea alieni a Redemptore, nil certius quam foveam exspectant.\ft*\f* \v 2 Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur:\f + \fr 2.2 \fr*\fk Via veritatis blasphemabitur. \fk*\ft BEDA. Per hæreticos non solum in eis quos suæ hæresi seductos associat, sed in eis quoque quos per impurissima facta sua et sacrificia vel mysteria exsecranda quæ faciunt, in odium Christiani nominis concitant, existimantibus imperitis omnes Christianos hujusmodi flagitiis mancipatos, via veritatis blasphemari solet.\ft*\f* \v 3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat. \v 4 Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari.\f + \fr 2.4 \fr*\fk Si enim Deus angelis. \fk*\ft ID. Si Deus apostatas angelos traditos pœnis inferni, etc., usque ad in abyssi profunda sunt rapti.\ft*\f* \v 5 Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.\f + \fr 2.5 \fr*\fk Or ginali mundo. \fk*\ft ID. Idem mundus est post diluvium qui et ante, etc., usque ad justi gloriam viræ accipient.\ft*\f* \v 6 Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens:\f + \fr 2.6 \fr*\fk Et civitates. \fk*\ft Hæ civitates dupliciter in ignem sunt redactæ, quia et primo eas per incendium cum adjacentibus terris in cinerem redegit, et cum loca incendii postmodum Mortui maris undis contexerit, servare adhuc voluit circumpositam regionem priscæ speciem pœnæ. Nascuntur enim poma pulcherrima, quæ et edendi cupiditatem spectantibus generent. Si carpas, fatiscunt et resolvuntur in cinerem, fumumque excitant quasi adhuc ardeant. \ft*\fk In cinerem. \fk*\ft Ignis qui Sodomitas semel punivit, significat quod impii sine fine sunt passuri. Quod terra fumigabunda, quod fructus pulcherrimi cinerem intus habent et fetorem, innuit quia dilectio carnalis, etsi stultis arridet, nil tamen in invisibilibus nisi incendium sibi reservant, vel ut fumus tormentorum eis in sæcula sæculorum ascendat.\ft*\f* \v 7 et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit:\f + \fr 2.7 \fr*\fk Loth oppressum. \fk*\ft BEDA. Cruciabant justum iniqua proximorum facta et dicta, quæ cernens, corrigere non valebat, ipse autem in bonis actibus se reservabat. Nec visis, vel auditis flagitiis se fuscabat. Dicitur item visu, vel auditu justus; quia nihil in illo videbant, nihil de eo audiebant, nisi quod pertinebat ad justitiam.\ft*\f* \v 8 aspectu enim, et auditu justus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. \v 9 Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.\f + \fr 2.9 \fr*\fk Iniquos. \fk*\ft Pseudo et eorum sequaces, et ideo nolite eos sequi. \ft*\fk In diem judicii. \fk*\ft BEDA. Et ante diem judicii soluti corpore pœnas luunt, et in judicio graviora exspectant, quando corpore et anima cruciabuntur.\ft*\f* \v 10 Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes: \v 11 ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium.\f + \fr 2.11 \fr*\fk Ubi angeli. \fk*\ft Ibi cruciabuntur iniqui, ubi angeli mali, qui prius contra Deum superbierant, et inde puniti sunt, jam non portant, sed potius abjiciunt judicium superbiendi contra Deum: quod est exsecrabile adversus seipsos, quia pro illo graviter puniuntur, et territi magnitudine pœnarum, jam ab illo judicio præsumptioni desistunt: sed isti iniqui nondum desistunt. Vel torquebuntur ibi, id est apud Deum: ubi angeli non boni, non sustinent, sed vindicant si quid exsecrabile contra illos dicitur.\ft*\f* \v 12 Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt, \v 13 percipientes mercedem injustitiæ, voluptatem existimantes diei delicias: coinquinationes, et maculæ deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum,\f + \fr 2.13 \fr*\fk Mercedem injustitiæ. \fk*\ft BEDA. Id est pœnam pro malis operibus, et maxime illi qui cum corruptioni carnis serviant, et vesanis teneantur erroribus, conversationem justorum blasphemant, et eis qui sanum sapiunt, detrahere non cessant.\ft*\f* \v 14 oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii: \v 15 derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit: \v 16 correptionem vero habuit suæ vesaniæ: subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam. \v 17 Hi sunt fontes sine aqua, et nebulæ turbinibus exagitatæ, quibus caligo tenebrarum reservatur.\f + \fr 2.17 \fr*\fk Hi sunt. \fk*\ft Non sunt imitandi pseudoapostoli, quia licet videantur utiles, nihil tamen in eis est nisi vanitas et immunditia.\ft*\f* \v 18 Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur:\f + \fr 2.18 \fr*\fk Superba. \fk*\ft Superbe dicentes se esse justos, quamvis sit vanum, carnaliter desiderantes et luxuriose viventes pellicunt eos qui paululum refugerint a peccatis; qui cum similes eis sunt, tamen aliquatenus declinant eorum societatem, et a peccatis aliquatenus abstinent. \ft*\fk In desideriis carnis, \fk*\ft etc. Immundus est omnis qui exaltat cor suum, ut qui paululum refugerint a peccatis, ad suum revertantur errorem et studeant in luxuria.\ft*\f* \v 19 libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. \v 20 Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.\f + \fr 2.20 \fr*\fk Si enim, \fk*\ft etc., \ft*\fk cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, \fk*\ft etc. Si fugientes coinquinationem et animæ et corporis quam mundus immittit; rursus implicati (sicut ante baptismum) superantur ab illis coinquinationibus, apparet quod facta sunt posteriora eorum deteriora prioribus: quia magis offendunt Deum quam ante baptismum, et majores pœnas patientur, quia mendaces sunt promissiones factæ in baptismo.\ft*\f* \v 21 Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. \v 22 Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum: et, Sus lota in volutabro luti.\f + \fr 2.22 \fr*\fk Contigit enim illis. \fk*\ft BEDA. In Proverbiis cum expositione positum est, etc., usque ad ante Dei oculos sordidas ipsas etiam lacrymas facit.\ft*\f* \c 3 \p \v 1 Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem:\f + \fr 3.1 \fr*\fk Hanc ecce vobis. \fk*\ft Quasi dicat: Jam aliam Epistolam scripsi ad repellendos pseudo; et ut meam magnam sollicitudinem vobis ostendam, ecce pro eadem causa hanc etiam secundam scribo Epistolam.\ft*\f* \v 2 ut memores sitis eorum, quæ prædixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, præceptorum Domini et Salvatoris.\f + \fr 3.2 \fr*\fk Ut memores. \fk*\ft Id est ut per illas Epistolas sitis memores eorum verborum quæ ego ipse præsens prædixi vobis. \ft*\fk Verborum, \fk*\ft dico acceptorum, \ft*\fk a sanctis prophetis\fk*\ft quæ auctoritate sanctorum prophetarum confirmantur, et sitis memores præceptorum sanctorum \ft*\fk apostolorum: \fk*\ft ne præcepta quæ sancti apostoli dederunt vobis, dimittatis pro prædicatione illorum pseudo, et quæ \ft*\fk præcepta\fk*\ft sunt etiam \ft*\fk Domini et Salvatoris\fk*\ft quia ipse Dominus, qui venit salvare nos, hæc præcepta instituit et servare præcepit.\ft*\f* \v 3 Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes, \v 4 dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ. \v 5 Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo:\f + \fr 3.5 \fr*\fk Latet. \fk*\ft BEDA. Ideo dicunt omnia eodem modo perseverare, etc., usque ad in diem judicii et perditionis impiorum hominum.\ft*\f* \v 6 per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus, periit. \v 7 Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum. \v 8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.\f + \fr 3.8 \fr*\fk Unum vero hoc. \fk*\ft Probato quod judicium vere erit, ostendit quam efficax futurem sit. Si dicitur vobis a pseudo: Quod vultis potestis facere, quia tantum tempus restat usque ad diem judicii, quod ex longinquitate temporis judex scire multa non poterit; non credatis eis, quia quidquid potest fieri mille annis, ita videt, sicut illud quod fit una die. Si dicunt: Mille annis, pœnitendo non assequemini veniam delictorum; non credatis: quia unus dies veræ pœnitentiæ tantum valet ad salutem, quantum mille anni, sicut latroni. \ft*\fk Sicut mille anni. \fk*\ft BEDA. In agnitione divinæ virtutis, etc., usque ad unde et recte subjungitur:\ft*\f* \v 9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.\f + \fr 3.9 \fr*\fk Non tardat Dominus. \fk*\ft Et quia omnia videt, potestis credere quod Dominus non tardat promissis implendis, quia nondum est tempus quo implenda implebit. Sed ideo differt, ut electorum summam, quam prævidit, prius adimpleat, unde in Apocalypsi: \ft*\fk Et dictum est illis, ut requiescerent adhuc modicum tempus, donec compleantur conservi eorum\fk*\ft Apoc. 6..\ft*\f* \v 10 Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur.\f + \fr 3.10 \fr*\fk Cœli magno. Cœli, \fk*\ft id est sancti; si quid ergo in eis purgandum est, per ignem purgabitur. \ft*\fk Elementa. \fk*\ft BEDA. Quantor, quibus mundus consistit, etc., usque ad et per temporale supplicium, solventur in melius.\ft*\f* \v 11 Cum igitur hæc omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus, \v 12 exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent? \v 13 Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.\f + \fr 3.13 \fr*\fk Novos vero cœlos. \fk*\ft ID. Non ait, \ft*\fk alios, \fk*\ft sed veteres et antiquos in melius commutandos, etc., usque ad habemus et in prophetis: \ft*\fk Lux lucernæ non lucebit ibi amplius\fk*\ft Isa. 65..\ft*\f* \v 14 Propter quod, carissimi, hæc exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace:\f + \fr 3.14 \fr*\fk Satagite immaculati et inviolati. \fk*\ft Hæ sunt vigiliæ de quibus dicitur: \ft*\fk Beati servi illi quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes. \fk*\ft Vigilat qui se a sordibus immunem custodit, qui quantum in se est, cum omnibus hominibus pacem habet, qui omnes illecebras carnis spiritus regimini subdit, in seipso pace felicissima utens.\ft*\f* \v 15 et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,\f + \fr 3.15 \fr*\fk Frater noster. \fk*\ft BEDA. Paulum illis scripsisse dicit, in quo ostendit, etc., usque ad et per has se ad profectum excitent.\ft*\f* \v 16 sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.\f + \fr 3.16 \fr*\fk Difficilia. \fk*\ft In Epistolis Pauli quæ depravantur ab hæreticis, etc., usque ad quidam luxuriæ frena laxantes, et alia multa, etc. \ft*\fk Depravant. \fk*\ft BEDA. Nullus Veteris vel Novi Testamenti liber est in quo hæretici aliquid non perverterint, vel demendo, vel addendo, vel mutando. Unicum remedium indoctis, humili stabilitate verba doctorum auditum præbere, quam stabilitatem quia hæretici non habent, vento superbiæ quasi palea levis de Ecclesia tolluntur, ad suam ipsorum perditionem.\ft*\f* \v 17 Vos igitur fratres, præscientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate: \v 18 crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen.