\id 1TI \ide UTF-8 \h TIMOTHEUM I \toc1 INCIPIT AD TIMOTHEUM I \toc2 TIMOTHEUM I \mt1 INCIPIT AD TIMOTHEUM I \c 1 \p \v 1 Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ,\f + \fr 1.1 \fr*\fk Argumentum\fk*\ft Timotheum instruit et docet de ordinatione episcopatus, et diaconii, et omnis ecclesiasticæ disciplinæ, scribens ei a Laodicea per Tychichum diaconem.\ft*\f* \v 2 Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.\f + \fr 1.2 \fr*\fk Gratia, et misericordia, et pax a Deo Patre. \fk*\ft In hac salutatione tria ponit, quæ exoptat, cum in aliis tantum duo posuerit. \ft*\fk Misericordia\fk*\ft hic accipitur pro eo quod in aliis epistolis gratia dicitur, id est remissio peccatorum. \ft*\fk Pax\fk*\ft est tranquillitas animi, prælibatio æternæ pacis. Hæc communiter omnibus optari solet. \ft*\fk Gratia\fk*\ft vero quam hic addit, episcopis optatur, id est donatio Spiritus sancti, qua ministri Dei armantur.\ft*\f* \v 3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent,\f + \fr 1.3 \fr*\fk Sicut rogavi. \fk*\ft Post salutationem prius de pseudo repellendis: incipit hic legem adhuc tenendam docentibus. \ft*\fk Rogavi. \fk*\ft AMBR. Dicit \ft*\fk rogavi, \fk*\ft ut affectum charitatis, et formam humilitatis ostenderet. \ft*\fk Fabulis et genealogiis. \fk*\ft AUG., lib. II contra adversarios legis et Proph., c. 1. Hæreticus quidam inimicus legis et prophetarum, existimat Apostolum hoc loco divina eloquia fabulas appellasse, etc., usque ad quod nusquam sacra pagina narrat.\ft*\f* \v 4 neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.\f + \fr 1.4 \fr*\fk Genealogiis. \fk*\ft Genealogiæ erant quibus quidam Judæi narrabant se esse de genere Abrahæ et David: quasi inde eis deberetur, vel quibus narrabant Christum non esse ex David oriundum.\ft*\f* \v 5 Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.\f + \fr 1.5 \fr*\fk Finis autem. \fk*\ft In fide est ædificatio Dei, quia ex fide est spes, et inde charitas, quæ est adimpletio legis. Vel sic construe: Quidam docent et intendunt fabulis et genealogiis, sed finis et impletio legis est charitas, quare non est opus aliis. \ft*\fk Præcepti. \fk*\ft Dicitur \ft*\fk præcepti, \fk*\ft pro præceptorum, quorum impletio est dilectio Dei et proximi. Unde: \ft*\fk In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetæ\fk*\ft Matth. 22.. AUG., in psal. 31. Finis dicitur terminus, etc., usque ad cupiditas ergo refrenetur, charitas excitetur. \ft*\fk Conscientia bona. \fk*\ft Conscientia pro spe. Ille enim ad id quod diligit se perventurum desperat, cui malæ conscientiæ serupulus inest. \ft*\fk Et fide non ficta. \fk*\ft Vel, non fictili et fragili, vel, in qua non quisque sibi quodlibet fingit, sed catholica duntaxat.\ft*\f* \v 6 A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,\f + \fr 1.6 \fr*\fk A quibus. \fk*\ft Improbat hic adversarios, qui legalia tradebant. \ft*\fk Non intelligentes, \fk*\ft etc. Si quando enim de prava et falsa opinione sua reprehendi et convinci cœperint, ad defendendum id quod levissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, de sanctis libris multa verba pronuntiant, volentes esse legis doctores, cum tamen non intelligant quæ loquuntur, vel de quibus.\ft*\f* \v 7 volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant. \v 8 Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur:\f + \fr 1.8 \fr*\fk Scimus autem. \fk*\ft Ne videretur legem incusare, addit: \ft*\fk Scimus autem, \fk*\ft etc. Sed ne iterum videatur eam inducere, subjungit: \ft*\fk Scientes hoc, quia justo non est lex posita: \fk*\ft quia non ex ea est justus, sed ex fide. Ad quid igitur ei necessaria est lex? Ideo data est, ut vel reum puniret, vel peccare volentem cœrceret. Justus tamen, et si ea non eget, utitur, ut sic esset in auctoritate aliis, et futura attestaretur factis. \ft*\fk Legitime utatur. \fk*\ft Qui scit ad tempus datam esse legem et sub Christo deserit. Jam justis per remissionem non est opus lege, a qua liberi sunt per Christum. Lege autem legitime utendi multiplex est modus, ut secundum aliud justus, et secundum aliud injustus recte dicatur legitime uti lege. Injustus enim ea legitime utitur, quando intelligens quare data sit, ejus comminatione tanquam pædagogo perducitur ad gratiam, per quam justus fiat. Justus vero et illa legitime utitur, cum eam tenendo injustis imponit, ut cum injustis cœperit inolitæ concupiscentiæ morbus incentivo prohibitionis, et cumulo prævaricationis augeri, confugiant ad justificantem gratiam, et per eam suavitate justitiæ delectati pœnam litteræ minantis evadant.\ft*\f* \v 9 sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis, \v 10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur, \v 11 quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi. \v 12 Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio:\f + \fr 1.12 \fr*\fk Gratias ago ei qui, \fk*\ft etc. Hic ostendit mala sibi fuisse in lege. Bona vero ea; dimissa, quod fidelis est, et positus in ministerio, unde et fortis: per quæ ostendit legem post Evangelium inutiliter duci.\ft*\f* \v 13 qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.\f + \fr 1.13 \fr*\fk Sed misericordiam Dei. \fk*\ft Consequuntur misericordiam et qui scienter peccant, ut David, et qui ignoranter, quod facilius ignoscitur. \ft*\fk Misericordiam consecutus sum, \fk*\ft ex eo quod ignorans feci. Vel ignorantiæ ponitur causa misericordiæ non tamen proprie, cum mala fuerit ignorantia, misericordia vero gratuita.\ft*\f* \v 14 Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu.\f + \fr 1.14 \fr*\fk Superabundavit. \fk*\ft Super majora bona quam olim mala. Quia non solum peccata dimisit, sed fidem et dilectionem dedit. De quibus nulli est ambigendum: \ft*\fk Quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. \fk*\ft Et iste \ft*\fk sermo est fidelis, \fk*\ft id est verus et acceptabilis, quia utilis.\ft*\f* \v 15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.\f + \fr 1.15 \fr*\fk Omni acceptione, \fk*\ft quia corpus et animam salvat. Vel, humanus est sermo iste. Alia littera: \ft*\fk Ut non dicam divinus, \fk*\ft quia si homo qui hospitio suscipit hominem, humanus dicitur, quanto magis humanus est qui in seipso suscipit hominem. \ft*\fk Quia Christus Jesus. \fk*\ft Nulla causa veniendi fuit Christo, nisi quod peccatores salvos faceret. \ft*\fk Primus. \fk*\ft Id est pejor, quia persecutor, quo prior non erat: Nemo enim acrior inter persecutores, ergo nemo prior inter peccatores, primus ergo erat non ordine temporis, sed magnitudine iniquitatis.\ft*\f* \v 16 Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.\f + \fr 1.16 \fr*\fk Sed idcirco misericordiam, \fk*\ft etc. Cæterum idcirco misericordiam se fuisse consecutum judicat, ut nemo jam peccator quibuslibet sceleribus pressus, de se desperet, imo eamdem se consecuturum veniam hoc exemplo præsumat: magnum valde ac revera ingens est donum. \ft*\fk In me. \fk*\ft Quem idoneum Deus gentibus prædicatorem constituit, in quo tantum exemplum misericordiæ suæ exhibuit.\ft*\f* \v 17 Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.\f + \fr 1.17 \fr*\fk Invisibili. \fk*\ft Quia cæteri dii sunt visibiles. Non dicitur \ft*\fk soli invisibili, \fk*\ft quia sunt et creaturæ quædam invisibiles, ut anima, quæ tamen sensu capi possunt: quia omnes vires ejus possunt cognosci, sed ea non est nobis Deus. Invisibilis est ergo ab hominibus Deus in natura, secundum illud: \ft*\fk Deum nemo vidit unquam. \fk*\ft Videtur autem cum vult et sicut vult, non sicut est, sed quasi specie vult apparere. In futuro vero videbunt eum filii sicut est. \ft*\fk Soli Deo. \fk*\ft Qui solus Deus est natura, id est, solus creat, quod de ipsa Trinitate intelligitur, non de solo Patre, ut quidam volunt: quia non ait, soli Patri, sed soli Deo. Unus enim et solus Deus a nobis prædicatur ipsa Trinitas. Et unigenitus, secundum quod est Deus apud Deum, et Spiritus sanctus in sua natura est immortalis et invisibilis.\ft*\f* \v 18 Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,\f + \fr 1.18 \fr*\fk Hoc præceptum. \fk*\ft Postquam commemoravit quæ et quanta sint beneficia Patris et Christi erga peccatores, quomodo populum imbuat disciplina ecclesiastica ostendit.\ft*\f* \v 19 habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt:\f + \fr 1.19 \fr*\fk Conscientiam. \fk*\ft Vocat cogitationes, in quibus summopere humilitas servanda est, qua spreta in magnos quidam devenerunt errores, sicut in principio ad Romanos ostensum est.\ft*\f* \v 20 ex quibus est Hymenæus, et Alexander: quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.\f + \fr 1.20 \fr*\fk Quos tradidi. \fk*\ft Utrumque Apostolus excommunicavit, ut hoc modo excludatur a Satana regnum Satanæ. Nulla enim creatura est, sive quæ in veritate manet dans Deo gloriam, sive quæ in charitate non stetit quærens gloriam suam quæ, velit nolit, divinæ providentiæ non serviat. Sed volens facit cum illa quod bonum est. De illa vero quæ hoc non vult, fit quod justum est. Non ei tamen rependitur quod de ipsa juste fit, sed quo animo ipsa facit, quia neque liberam voluntatem rationabili creaturæ Deus negavit, sed potestatem qua injustos juste ordinat sibi retinuit. \ft*\fk Tradidi. \fk*\ft Non tamen ita ut pereant, quia nihil potest Satanas, nisi permissus, qui vexat sibi datos, unde: \ft*\fk Jam noli peccare, ne deterius tibi contingat\fk*\ft Joan. 5.. Itaque Satana ad correptionem hominum utebatur ipsa potestas apostolica. Prævaricatores enim angeli cum principe suo diabolo recte dicuntur procuratores, vel actores divinæ providentiæ, et diabolus magistratus hujus mundi dicitur, sed magistratus sub Deo imperatore non facit nisi quantum illi permittitur, et procuratores actoresque hujus mundi nihil faciunt nisi quantum Dominus sinit.\ft*\f* \c 2 \p \v 1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus:\f + \fr 2.1 \fr*\fk Obsecro. \fk*\ft Hactenus de pseudo-apostolis, hic de orationibus. \ft*\fk Primo omnium. \fk*\ft Id est, ante omnia fieri obsecrationes. Ordo missæ hic ostenditur quod est speciale genus orationis. \ft*\fk Obsecrationes. \fk*\ft Sive precationem illam quæ fit juxta vel ante consecrationem. \ft*\fk Orationes. \fk*\ft Id est ipsa consecratione. \ft*\fk Postulationes. \fk*\ft Vel interpellationes, quasi ex debito ut quod hic geritur, in æterna vita perficiatur, ut cum populus ab episcopo benedicitur. \ft*\fk Gratiarum actiones. \fk*\ft De factis, quæ totum concludunt quasi totum sit a Deo: ut benedicamus Domino. \ft*\fk Pro omnibus. \fk*\ft Ut sequamur clementiam Dei, quia Deus vult omnes homines salvos fieri, etsi secundum justitiam quosdam reprobet. \ft*\fk Ut quietam\fk*\ft a persecutione.\ft*\f* \v 2 pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate: \v 3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,\f + \fr 2.3 \fr*\fk Hoc enim. \fk*\ft Ne quis putaret hæc non esse facienda pro his quos patitur Ecclesia addit: \ft*\fk Hoc enim bonum est. \fk*\ft Et ne quis putaret cultu unius Dei et vita bona salutem esse posse sine participatione corporis Christi, id est sine fide Ecclesiæ. \ft*\fk Unus, \fk*\ft inquit, \ft*\fk Deus, unus et mediator, \fk*\ft ut omnes homines salvari nunquam fiat nisi per mediatorem Deum Verbum quod semper erat, secundum tamen carnem, factum est.\ft*\f* \v 4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.\f + \fr 2.4 \fr*\fk Mediator Dei, \fk*\ft etc. Hic est arbiter ille, quem Job desiderat, dicens: \ft*\fk Utinam esset nobis arbiter. \fk*\ft AUG., lib. IX de Civit. Dei, c. 15. Mediator inter Deum et homines, oportebat ut aliquid haberet simile Deo, etc., usque ad alius bonus, qui reconciliat inimicos, Jesus Christus.\ft*\f* \v 5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: \v 6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis: \v 7 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.\f + \fr 2.7 \fr*\fk Et veritate\fk*\ft Futura veritas est res et merces fidei. Quæris, mercedem? fides præcedat. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? fides ergo est, quod non vides credere. Veritas, quæ credidisti videre.\ft*\f* \v 8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.\f + \fr 2.8 \fr*\fk Volo ergo viros, \fk*\ft etc. AUG., serm. 93 de Tempore. Levavit Christus pro nobis manus suas in cruce, etc., usque ad ut veniant tibi in mentem opera tua. \ft*\fk Ira, \fk*\ft ad proximum; \ft*\fk disceptatione, \fk*\ft ad Deum.\ft*\f* \v 9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa:\f + \fr 2.9 \fr*\fk Non in tortis, \fk*\ft etc. Ne his omnibus ultra personæ suæ modum et mores occasioni movendæ concupiscentiæ studeant, sed potius per omnia bona opera sint promittentes et indicantes extra pietatem animi.\ft*\f* \v 10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. \v 11 Mulier in silentio discat cum omni subjectione.\f + \fr 2.11 \fr*\fk Mulier in silentio. \fk*\ft Orandi officium dixit convenire omnibus, et qualiter, et pro quibus, et quare, et quod ubique orandum sit. Nunc dicit, quod docendi officium solis viris conveniat, et quales ad illud debeant ordinari, determinat.\ft*\f* \v 12 Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.\f + \fr 2.12 \fr*\fk Docere, \fk*\ft etc. Ecce non solum habitum humilem et honestum habere mulierem docuit, verum etiam auctoritatem docendi ei negavit, et subjiciendam viro præcepit, ut tam habitu quam obsequiis, sub potestate sit viri ex quo trahit originem.\ft*\f* \v 13 Adam enim primus formatus est: deinde Heva: \v 14 et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit.\f + \fr 2.14 \fr*\fk Adam non est. \fk*\ft AUG., lib. II de Gen. ad litteram, c. ult. Cum enim prævaricatorem dicat Apostolus in similitudine prævaricationis Adæ, etc., usque ad nullo modo illum arbitror potuisse seduci.\ft*\f* \v 15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.\f + \fr 2.15 \fr*\fk Salvabitur. \fk*\ft Etsi mulier fuit causa peccati, tamen salvabitur non solum virgo et continens, sed etiam nupta, etsi nunquam ab opere nuptiarum cessans, si \ft*\fk per generationem filiorum, \fk*\ft incedens, ab hoc mundo exierit. \ft*\fk Si permanserit in fide et dilectione et sanctificatione, \fk*\ft ut præter proprium virum alterum non cognoscat. \ft*\fk Cum sobrietate. \fk*\ft Id est temperantia, ut proprio etiam viro temperate utatur.\ft*\f* \c 3 \p \v 1 Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.\f + \fr 3.1 \fr*\fk Bonum opus desiderat. \fk*\ft Opus, non dignitatem, laborem, non delicias, non crescere fastigio, sed humilitate decrescere, ut fiat servus et minister hominum propter Christum, ut etiam intermissa Rachele decora facie, sed non relicta, cum Jacob intret ad Liam oculis lippam, et de monte cum Moyse descendat ad campos, de otio contemplationis ad laborem actionis.\ft*\f* \v 2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,\f + \fr 3.2 \fr*\fk Irreprehensibilem. \fk*\ft Idem quod ad Titum, \ft*\fk sine crimine. \fk*\ft Res pene contra naturam, ut \ft*\fk sine peccato: \fk*\ft sed eligatur, cujus comparatio cæteri grex dicantur. \ft*\fk Unius uxoris virum, \fk*\ft etc. Id est monogamum post baptismum. Si enim et ante conjugem habuit quæ obierit, non ei imputatur, cui prorsus novo, nec stupra, nec alia quæ ante fuerunt jam obsunt. \ft*\fk Sobrium, \fk*\ft etc. Ministri templi prohibentur vinum et siceram bibere, ne ebrietate graventur corda eorum, et ut sensus vigeat, semper tenuis sit.\ft*\f* \v 3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed\f + \fr 3.3 \fr*\fk Non cupidum. \fk*\ft Nihil præter victum et vestitum quærentem.\ft*\f* \v 4 suæ domui bene præpositum: filios habentem subditos cum omni castitate. \v 5 Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit? \v 6 Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.\f + \fr 3.6 \fr*\fk Ne in superbiam. \fk*\ft Nescit momentaneus sacerdos humilitatem, modos personarum, vel se contemnere non jejunavit, non flevit, non se correxit, non pauperibus erogavit. In arrogantiam, quæ est ruina diaboli, incidunt qui puncto horæ necdum discipuli, fiunt magistri. \ft*\fk Oportet autem, \fk*\ft etc. Hæc clausula congruit principio, quod irreprehensibilis sit non solum a domesticis, sed ab alienis, Judæis, gentibus, hæreticis, ut qui religioni detrahunt, juri ejus detrahere non audeant.\ft*\f* \v 7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. \v 8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes: \v 9 habentes mysterium fidei in conscientia pura. \v 10 Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes.\f + \fr 3.10 \fr*\fk Nullum, \fk*\ft etc. Crimen est peccatum grave, accusatione et damnatione dignissimum.\ft*\f* \v 11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. \v 12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus. \v 13 Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu. \v 14 Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito: \v 15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.\f + \fr 3.15 \fr*\fk Ecclesia. \fk*\ft Multorum convocatio ad unius Dei cultum. \ft*\fk Columna veritatis. \fk*\ft In se bene sustinens veritatem ne corruat, licet tribuletur.\ft*\f* \v 16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.\f + \fr 3.16 \fr*\fk Apparuit angelis. \fk*\ft Non in Deo tantum innotescit angelis quod absconditum est, sed et hic apparet eis, cum efficitur atque propalatur; ideo dicitur apparuisse angelis non jam in forma humilitatis sed in potestate; qui ergo prius visus humilis, devicta morte, in majestate apparuit, ut agnoscentes angeli mysterium quod prius latuit, declaratum in carne, genu illi flectentes quasi Deo gratias agant, quia didicerant veritatem. \ft*\fk In mundo. \fk*\ft Ut perfidia mundi veniam erroris mereri non possit. Sicut Dominus dicit de Judæis: \ft*\fk Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, \fk*\ft etc. Joan. 15..\ft*\f* \c 4 \p \v 1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,\f + \fr 4.1 \fr*\fk Spiritus autem manifeste dicit. \fk*\ft Quæ sibi futura Spiritus sanctus revelaverit ad instructionem et cautelam Ecclesiæ; non tacet dicens futuros pestiferæ doctrinæ viros, ut præmonita Ecclesia sit sollicita, ne ab hujusmodi hominibus circumveniatur, quasi dicat: Ita est digna domus Dei, sed \ft*\fk Spiritus manifeste dicit. \fk*\ft Et ideo pro ejus sublimitate ne curam deponas.\ft*\f* \v 2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,\f + \fr 4.2 \fr*\fk Cauteriatam. \fk*\ft Cauterium est ferrum a cavendo dictum.\ft*\f* \v 3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.\f + \fr 4.3 \fr*\fk Quos Deus creavit. \fk*\ft Hæc doctrina sanctorum, illa dæmoniorum.\ft*\f* \v 4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: \v 5 sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.\f + \fr 4.5 \fr*\fk Sanctificatur. \fk*\ft Sanctus fit cibus et salubris, non noxius animæ vel corpori, verbum sanctificat, oratio impetrat, diabolus vero per cibum tentat.\ft*\f* \v 6 Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. \v 7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem. \v 8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.\f + \fr 4.8 \fr*\fk Nam corporalis. \fk*\ft Datur hic intelligi quod vigiliis, jejuniis, orationibus et bonis operibus se exercebat Timotheus, non adeo intentus operibus misericordiæ. \ft*\fk Pietas, \fk*\ft quæ operatur bona fratribus et valet ad promerendum Deum.\ft*\f* \v 9 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. \v 10 In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. \v 11 Præcipe hæc, et doce.\f + \fr 4.11 \fr*\fk Præcipe hæc. \fk*\ft Monet eum, ut profectus ejus per omnia exemplum esset aliis, ut in adolescente mirabilis videretur, et gravis disciplina, ut actus ejus excusarent - et non quasi juvenis sed quasi senior habeatur, et erubescerent majores natu, si non exhiberent se juxta formam hujus, conversatione et moribus graves.\ft*\f* \v 12 Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. \v 13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ. \v 14 Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.\f + \fr 4.14 \fr*\fk Prophetiam. \fk*\ft Vocavit prophetiam inspirationem sancti Spiritus, per quam præsciebat quid de hoc et de cæteris esset acturus. Ideo ait: \ft*\fk Quæ data est tibi per prophetiam: \fk*\ft quia Spiritu revelante cognovit Apostolus Timotheum esse dignum episcopali honore. \ft*\fk Presbyteri. \fk*\ft Pro \ft*\fk presbyterorum, \fk*\ft quia minus tribus esse non possunt. Et vocat presbyterum, episcopum; vel quia unus manus imponit cæteris assentientibus.\ft*\f* \v 15 Hæc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus. \v 16 Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. \c 5 \p \v 1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: juvenes, ut fratres:\f + \fr 5.1 \fr*\fk Seniorem ne increpaveris. \fk*\ft Ne, indigne ferens se a minore correctum, magis exasperetur quam proficiat.\ft*\f* \v 2 anus, ut matres: juvenculas, ut sorores in omni castitate:\f + \fr 5.2 \fr*\fk Ut sorores. \fk*\ft Ut videntes se amoris causa commoneri, facilius se corrigant. \ft*\fk In omni castitate. \fk*\ft In alloquio juvencularum recte juvenis de castitate admonetur.\ft*\f* \v 3 viduas honora, quæ vere viduæ sunt.\f + \fr 5.3 \fr*\fk Viduas honora quæ vere viduæ sunt. \fk*\ft Hoc est, quæ omnium suorum auxilio destitutæ sunt, et quæ manibus laborare non possunt, quas paupertas debilitat, ætasque conficit: quibus Deus spes est, et omne opus, oratio.\ft*\f* \v 4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.\f + \fr 5.4 \fr*\fk Parentibus. \fk*\ft Parentes sunt iidem, qui superius filii et nepotes. Unde et in mundana lege parens parenti jubetur per gradum succedere. Quibus mutuam vicem reddimus, cum a patribus educati sumus, et alios pari lege nutrimus.\ft*\f* \v 5 Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.\f + \fr 5.5 \fr*\fk Desolata, speret. \fk*\ft Videns ex nulla parte se habere suffragium, toto animo est devota Deo, de quo solo sperat auxilium vitæ et salutis\ft*\f* \v 6 Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est.\f + \fr 5.6 \fr*\fk Quæ in deliciis. \fk*\ft Genus est imposturæ honorem viduæ habere velle, et non obsequi Deo et aliud agere, aliud profiteri, cum profiteatur religionem\ft*\f* \v 7 Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint. \v 8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.\f + \fr 5.8 \fr*\fk Curam non habet. \fk*\ft Cura impendenda parentibus, ut Jesus matrem Joanni commendavit.\ft*\f* \v 9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor, \v 10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.\f + \fr 5.10 \fr*\fk Pedes. \fk*\ft AUG., in Tract. 58 in Joan. Faciamus hæc invicem humiles, quod humiliter fecit excelsus, etc., usque ad confirmatur humilitatis effectus. \ft*\fk Sanctorum. \fk*\ft Quorum obsecro? Eorum, qui in tribulatione sunt, non sanctorum simpliciter: possunt enim esse sancti, summoque obsequio ab omnibus foveri. Noli hos prosequi copia rerum affluentes, sed afflictos, et qui a multis ignorantur. Noli præsuli Ecclesiæ ista tribuere partienda, ipse potius ministra, nesolius impendii, verum obsequii præmium percipias: propriis eroga manibus, tu sulcum sere pietatis.\ft*\f* \v 11 Adolescentiores autem viduas devita: cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt:\f + \fr 5.11 \fr*\fk Devita. \fk*\ft Id est, vota castitatis earum non usque adeo cures, ut eas Ecclesiæ alimoniis sustentandas suscipias.\ft*\f* \v 12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt;\f + \fr 5.12 \fr*\fk Habentes. \fk*\ft AUG., de Bono viduitatis, cap. 8, 9, 10. In conjugali vinculo si pudicitia conservetur, damnatio non timetur, etc., usque ad omnis hujusmodi similis est uxori Loth, quæ retro aspexit. \ft*\fk Irritam fecerunt. \fk*\ft Etsi non nubendo, tamen volendo: non quia nuptiæ damnentur, sed fraus propositi, et fracta fides voti damnatur et voluntas, quæ a proposito recedit damnabilis est, sive nuptiæ sequantur, sive non.\ft*\f* \v 13 simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet. \v 14 Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. \v 15 Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.\f + \fr 5.15 \fr*\fk Conversæ sunt retro Satanam. \fk*\ft Ab excellenti illo vidualis vel castitatis virginalis proposito in posteriora respiciendo ceciderunt et interierunt.\ft*\f* \v 16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat. \v 17 Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina.\f + \fr 5.17 \fr*\fk Qui bene. \fk*\ft De honore presbyterorum hic agit, quasi dicat: Illud quod dixi de viduis observa: et hoc etiam præcipe de presbyteris, ut presbyteri, qui bene præsunt vita et doctrina, digni habeantur.\ft*\f* \v 18 Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua. \v 19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.\f + \fr 5.19 \fr*\fk Adversus presbyterum accusationem noli recipere, \fk*\ft etc. Solet qui corripit non amari, et ideo habita occasione facile accusatur. Contra hoc monet, non esse recipiendam de facili accusationem adversus presbyterum.\ft*\f* \v 20 Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant.\f + \fr 5.20 \fr*\fk Coram omnibus, \fk*\ft etc. AUG., serm. 16 de Verb. Dom. Aliquando debes corripere peccantem inter te et ipsum solum, etc., usque ad quando autem palam peccatur, palam arguendum est.\ft*\f* \v 21 Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.\f + \fr 5.21 \fr*\fk Testor coram Deo. \fk*\ft Id est, Deus sit mihi testis, quod animam meam salvavi tibi, cave.\ft*\f* \v 22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. \v 23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.\f + \fr 5.23 \fr*\fk Noli adhuc aquam, \fk*\ft etc. Quia castitatem admonuit, hac occasione immoderatam abstinentiam prohibet, quam ipse inierat.\ft*\f* \v 24 Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur.\f + \fr 5.24 \fr*\fk Quorumdam hominum peccata, \fk*\ft etc. Quia dixerat sine præjudicio nihil faciendum, determinat ubi præjudicium sit necessarium, et ubi non, dividens bona et mala, in manifesta et occulta, quasi dicat: ideo opus est examinatione, quia sicut quædam sunt manifesta, quæ non oportet examinari, ita quædam sunt occulta, de quibus sine præexaminatione non potest fieri præjudicium. \ft*\fk Manifestata. \fk*\ft Hoc dicit de iis, de quibus clarum est quo animo fiant, hæc præcedunt ad judicium, quia si ista sequitur judicium, non est temerarium. \ft*\fk Subsequuntur. \fk*\ft Sicut quæ occulta sunt mala ipsa non latebunt tempore suo quando Christi tempus advenerit, quo manifestentur: sic et de bonis. De his ergo judicemus: illa Dei judicio relinquantur.\ft*\f* \v 25 Similiter et facta bona, manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt. \c 6 \p \v 1 Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.\f + \fr 6.1 \fr*\fk Quicunque. \fk*\ft Sciendum est quosdam prædicasse communem omnibus in Christo libertatem. Quod de spirituali libertate utique verum est, non de carnali, ut illi intelligebant: ideo contra eos hic loquitur Apostolus, jubens servos dominis suis esse subditos. Ne exigant servi quod de Hebræis dicitur, ut sex annis serviant, et gratis dimittantur liberi, quod mysticum est.\ft*\f* \v 2 Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare. \v 3 Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ: \v 4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ,\f + \fr 6.4 \fr*\fk Superbus. \fk*\ft Superbia quippe, non eum ratio ducit, cum ad favorem quærendum in conflictum prorumpat, quod a mansuetis et bonis vitatur. \ft*\fk Languens. \fk*\ft Non enim recusando fidem penitus moritur, nec ad veritatis scientiam convalescit, sed quasi repetitis accessionibus languet circa quæstiones et pugnas verborum. \ft*\fk Quæstiones. \fk*\ft Quæstio erat an servus esset, cum omnes ex eisdem patribus orti, et Christus omnes redemerit.\ft*\f* \v 5 conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem. \v 6 Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia. \v 7 Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. \v 8 Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. \v 9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.\f + \fr 6.9 \fr*\fk Nam qui volunt. \fk*\ft Hoc dicitur his qui volunt et non sunt, ne desiderent. Jam divitibus aliud dicitur, scilicet non superbe sapere, sed dare pauperibus. \ft*\fk Incidunt in tentationem et laqueum diaboli, quia radix omnium malorum, \fk*\ft etc. Non est genus mali quod non ex cupiditate aliquando proveniat, quia radix omnium malorum est cupiditas.\ft*\f* \v 10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.\f + \fr 6.10 \fr*\fk Cupiditas. \fk*\ft In Græco habetur,. Si ergo avaritia habetur quæ proprie est pecuniæ amor, pro genere quod est cupiditas, ponitur species. \ft*\fk Doloribus multis. \fk*\ft Avari enim tanto plus sollicitudinem cruciatus sustinent, quo amplius desiderant quæ vel habita transeunt, vel quæ habere non possunt.\ft*\f* \v 11 Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.\f + \fr 6.11 \fr*\fk Tu autem, homo, \fk*\ft etc. Non dicit quod hoc timeat de isto, sed sciebat hoc venturum in manus ecclesiarum. \ft*\fk Hæc fuge. \fk*\ft Nihil enim tam asperum tamque perniciosum quam si vir ecclesiasticus maxime qui sublimem tenet locum, divitiis hujus sæculi studeat: quia non solum sibi ipsi sed et cæteris obest, quibus contrariam dat formam. \ft*\fk Pietatem. \fk*\ft Pietas est ut egenti condescendamus, quod non facit cupidus. \ft*\fk Fidem. \fk*\ft Qui veram fidem habet de Deo, non cupit in miseriis fieri dives, nec pluris est ei mundus, quam Deus.\ft*\f* \v 12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. \v 13 Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,\f + \fr 6.13 \fr*\fk Præcipio tibi. \fk*\ft In Timotheo omnibus successoribus loquitur Apostolus. \ft*\fk Et Christo Jesu. \fk*\ft Exemplo Christi hortatur.\ft*\f* \v 14 ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, \v 15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:\f + \fr 6.15 \fr*\fk Beatus et solus, \fk*\ft etc. Hoc non de Patre tantum dicit, sed de Deo qui est ipsa Trinitas.\ft*\f* \v 16 qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen.\f + \fr 6.16 \fr*\fk Qui solus habet immortalitatem\fk*\ft Habet per naturam, alii ab eo per gratiam. \ft*\fk Inaccessibilem quem nullus hominum. \fk*\ft Quia nullus ad eam ex se accedit sed cui datur, dono ejus datur, quod intelligebat Propheta dicens: \ft*\fk Accedite ad eum, et illuminamini\fk*\ft Psal. 33., etc.\ft*\f* \v 17 Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum)\f + \fr 6.17 \fr*\fk Divitibus hujus sæculi. \fk*\ft Supra egit de his qui divites volunt fieri, dicens eos incidere in tentationem et laqueum diaboli, hic agit de his qui divites sunt, monens eos non sperare in divitiis. Et quia dixit mala venire ex cupiditate, et contra suasit, ne viderentur divites abjecti, determinat. \ft*\fk Non sublime. \fk*\ft Non expavit Apostolus divitias, sed morbum earum, id est superbiam, quæ est vermis divitum. Grandis animus est, qui inter divitias isto morbo non tentatur. Magnus est qui non se ideo magnum putat, quia dives est. Qui autem ideo se magnum putat, superbus est, egenus est, in carne turget, crepat in corde, mendicat, inflatus est, non plenus. \ft*\fk Ad fruendum. \fk*\ft Temporalia enim in hac vita dat Deus ad utendum, æterna ad fruendum: illa, unde bona faciamus; ista unde boni efficiamur.\ft*\f* \v 18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, \v 19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.\f + \fr 6.19 \fr*\fk Thesaurizare. \fk*\ft Ad hoc præmittuntur divitiæ non perituræ.\ft*\f* \v 20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ,\f + \fr 6.20 \fr*\fk O Timothee. \fk*\ft Timotheus, pretiosus Deo. pretiosus, Deus. \ft*\fk Profanas. \fk*\ft Ut est, \ft*\fk hypostasis, \fk*\ft quæ vox se habet ad personam et ad substantiam. Unde et hæretici sub hujus nominis multiplicatione inducere volebant tres esse substantias. Profanas voces intellige quæ sunt contra religionem, aliæ non sunt vitandæ\ft*\f* \v 21 quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.\f + \fr 6.21 \fr*\fk Promittentes, circa fidem exciderunt, \fk*\ft etc. Nihil enim sic amant isti, quam scientiam promittere, et fidem rerum verarum (quas credere parvuli præcipiuntur) velut imperitiam deridere.\ft*\f*