\id 1JN \ide UTF-8 \h IOHANNIS I \toc1 INCIPIT EPISTULA IOHANNIS I \toc2 IOHANNIS I \mt1 INCIPIT EPISTULA IOHANNIS I \c 1 \p \v 1 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ:\f + \fr 1.1 \fr*\fk Argumentum\fk*\ft Rationem verbi, et quod Deus ipse sit charitas, manifestat, et susurrones fratrum nec Deum scire, nec pios fieri posse eousque dissertat, ut esse comprobet homicidas, eo quod odium sit interfectionis occasio. \ft*\fk Quod fuit ab initio. \fk*\ft In natura, seu vero esse Deitatis, \ft*\fk quod audivimus, \fk*\ft per legem et prophetas, \ft*\fk quod vidimus, \fk*\ft sensibiliter hominem venientem, \ft*\fk quod perspeximus, \fk*\ft Divinitatem advertentes in homine, \ft*\fk et manus contrectaverunt, de Verbo vitæ: \fk*\ft non fortuitu consentientes ei qui in carne visus, sed cum multa contrectatione Scripturas perhibentes testimonium de ipso Verbo. Quod vidit aliquis nuntiare potest aliis, quod perfecte conspexerit aliquando, non potest explicare verbis.\ft*\f* \v 2 et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis:\f + \fr 1.2 \fr*\fk Vidimus\fk*\ft et testes sumus. Vidimus et incredulis annuntiantes martyres effecti sumus. \ft*\fk Annuntiamus vobis. \fk*\ft Sic per eos audivimus nos, sed non vidimus, non minus tamen felices quam illi, quia scriptum est: \ft*\fk Beati qui non viderunt et crediderunt\fk*\ft Luc. 24..\ft*\f* \v 3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo. \v 4 Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum. \v 5 Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis: quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ.\f + \fr 1.5 \fr*\fk Et hæc est annuntiatio. \fk*\ft Quare Verbum caro factum? quid novi attulit mundo? Cur venit pati? Non frustra fuit, vide quid voluit docere, \ft*\fk quia Deus lux est. \fk*\ft Hac sententia divinæ puritatis excellentiam monstrat, quam imitari jubemur. Hinc Manichæi confutantur qui Dei naturam a principe tenebrarum dicunt bello victam et vitiatam. \ft*\fk Annuntiamus, \fk*\ft etc. Applicuimus nos: ad lucem lux nobis irradiavit. Tenebræ eramus, modo per lucem lux sumus, et alios illuminamus, dum peccata dimitti et tenebras expelli nuntiamus.\ft*\f* \v 6 Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus.\f + \fr 1.6 \fr*\fk Si dixerimus. \fk*\ft Hactenus commendatio epistolæ; hic ostendit qualiter charitas sit habenda. \ft*\fk Et in tenebris, \fk*\ft etc. Persistentes in peccatis, et alios obscurantes non computantur in membris ejus; unde: \ft*\fk Quæ conventio Christi ad Belial? quæ societas lucis ad tenebras? \fk*\ft II Cor. 6.\ft*\f* \v 7 Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.\f + \fr 1.7 \fr*\fk Si autem in luce. \fk*\ft Sumus mundi, si ambulamus in luce, sed tamen non debemus putare nos, quandiu vivimus, omnino posse a peccatis mundari. \ft*\fk Sicut et ipse, \fk*\ft etc. Deus in luce esse dicitur, quia summa bonitas ubi proficere valeat non invenit, homo in luce ambulat, quia virtutum operibus ad meliora proficit.\ft*\f* \v 8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.\f + \fr 1.8 \fr*\fk Si dixerimus, \fk*\ft etc. Illi etiam non habent charitatem qui de meritis superbientes se dicunt esse mundos. \ft*\fk Habemus. \fk*\ft Non ait, \ft*\fk habuimus: \fk*\ft ne forte de præteritis dictum videretur.\ft*\f* \v 9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.\f + \fr 1.9 \fr*\fk Remittat nobis peccata. \fk*\ft Ea quæ in nobis sunt graviora, vocat peccata, at minora, appellat iniquitatem.\ft*\f* \v 10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.\f + \fr 1.10 \fr*\fk Mendacem. \fk*\ft Solus Deus ex se verax: homo ex Deo verax, ex se mendax. Impossibile est quemlibet sanctum aliquando non cadere in minimis peccatis. Nec justi esse desistunt, quia ocius opitulante Deo resurgunt.\ft*\f* \c 2 \p \v 1 Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum:\f + \fr 2.1 \fr*\fk Filioli mei, hæc scribo, \fk*\ft etc. Ne malam securitatem assumatis, audientes vos a Deo mundari, sed utilem timorem habeatis. \ft*\fk Si quis peccaverit. \fk*\ft Si ex humana fragilitate non potestis omnia vitia cavere, date operam ut saltem majora et apertiora caveatis, ut non apprehendat vos tentatio nisi humana. Quod si quis etiam post admonitionem meam ceciderit, non desperet. \ft*\fk Advocatum. \fk*\ft Non est advocatus nisi eum vocantibus. Displiceant peccata tibi, clama: et ipse audit et liberat. \ft*\fk Justum. \fk*\ft Justus advocatus injustas causas non suscipit, qui tamen justos nos defendet in judicio, si nos nunc accusamus injustos.\ft*\f* \v 2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. \v 3 Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.\f + \fr 2.3 \fr*\fk Et in hoc scimus. \fk*\ft Scire vel cognoscere, non semper propter notitiam dicitur, sed propter experimentum et unionem alterius rei. Cognoscimus Deum quando unimur ei. Qui sic noscit, mandata ejus servat. \ft*\fk Si mandata ejus observamus. \fk*\ft Debemus fragilitatem nostram attendere, debemus in peccatis advocatum quærere, quod ut impetremus, de custodiendis mandatis laboremus, per quæ ad cognitionem ipsius venitur.\ft*\f* \v 4 Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.\f + \fr 2.4 \fr*\fk Qui dicit se nosse, \fk*\ft etc. Non est magnum unum Deum nosse, cum et dæmones credant et contremiscant.\ft*\f* \v 5 Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. \v 6 Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. \v 7 Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis.\f + \fr 2.7 \fr*\fk Non mandatum novum. \fk*\ft Eadem charitas mandatum vetus est, quia ab initio commendata. Eadem est novum mandatum, quia tenebris, ejectis desiderium novæ lucis infundit.\ft*\f* \v 8 Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet.\f + \fr 2.8 \fr*\fk Quod verum est. \fk*\ft Secundum quod promisit per observationem mandatorum Dei ad ipsius cognitionem et dilectionem perveniri. \ft*\fk Et in ipso. \fk*\ft Christo impletum, quia obedivit Patri usque ad mortem: et ideo glorificatus est. \ft*\fk Et in vobis. \fk*\ft Quorum quidam jam per hoc cum Deo gloriantur, et vere est novum \ft*\fk quia tenebræ\fk*\ft jam \ft*\fk transierunt. \fk*\ft Tenebræ ad veterem hominem pertinent, lux vero ad novum hominem.\ft*\f* \v 9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.\f + \fr 2.9 \fr*\fk Qui dicit, \fk*\ft etc. Determinat quod mandatum accipiat, id est charitatem, et qualiter charitas ipsa habenda sit, scilicet dilectio Dei et proximi.\ft*\f* \v 10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.\f + \fr 2.10 \fr*\fk Qui diligit fratrem suum, \fk*\ft est in lumine scientiæ et operationis; sed \ft*\fk qui odit est in tenebris\fk*\ft ignorantiæ, et per ipsam ignorantiam ambulat de vitio in vitium, \ft*\fk et nescit, \fk*\ft id est non providet, \ft*\fk quo eat; et\fk*\ft ad quam pœnam recipiendus sit. Vel, \ft*\fk nescit quo eat, \fk*\ft id est ignorat viam qua convertatur ad melius, et hoc non ideo, quasi via aperta non sit, sed \ft*\fk quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus, \fk*\ft qui a lumine Christi recedens peccatis et carnali voluptate ita præpeditur, ut etiamsi bonum videat, non tamen exsequatur.\ft*\f* \v 11 Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus. \v 12 Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus.\f + \fr 2.12 \fr*\fk Scribo vobis, \fk*\ft etc. Præponit causam quæ posset eos abstrahere ab amore mundi, quia baptizatis in nomine Christi et invocantibus nomen Christi, dimittuntur peccata, ergo Christo magis adhærendum est quam mundo. \ft*\fk Filioli. \fk*\ft Patres, adolescentes, juvenes. Ideo filii: quia remittuntur peccata. Ideo patres, quia cognovistis antiqua. Ideo juvenes, quia fortes, quia vicistis.\ft*\f* \v 13 Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum.\f + \fr 2.13 \fr*\fk Adolescentes. \fk*\ft Adolescentiæ tempus propter incentiva carnis lubricum; sed propter robur ætatis habile certamini, et hi tentamenta voluptatum verbi Dei amore vicerunt, et persecutiones contempserunt.\ft*\f* \v 14 Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum.\f + \fr 2.14 \fr*\fk Et vicistis. \fk*\ft Trahebantur tunc temporis juvenes consuetudine ad lupanar, sed isti viriliter resistendo vincebant.\ft*\f* \v 15 Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo:\f + \fr 2.15 \fr*\fk Nolite diligere mundum. \fk*\ft Utimini mundo ad necessitatem, sed non diligite ad superfluitatem. Et carnis curam ne feceritis in desideriis. \ft*\fk Nolite diligere mundum. \fk*\ft Unum cor duos sibi adversarios amores non capit. Radicati in charitate, super hanc radicem nihil ædificetis, nisi quod convenit charitati, quia non potestis duobus dominis servire. Sicut dilectio Dei fons omnium virtutum, ita dilectio mundi omnium vitiorum.\ft*\f* \v 16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est.\f + \fr 2.16 \fr*\fk Omne quod est in mundo. \fk*\ft BEDA. Id est: Omnes dilectores mundi, nihil habent nisi hæc tria, quibus, etc., usque ad noluit extolli super regna mundi.\ft*\f* \v 17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.\f + \fr 2.17 \fr*\fk Qui autem facit voluntatem, \fk*\ft etc. Hoc etiam modo potest haberi charitas, si nimirum nullo instinctu hæ eticorum dejecti estis a fide et cæteris quæ sunt Dei. Et ut eam teneatis, permaneant in vobis quæ audistis ab initio.\ft*\f* \v 18 Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est.\f + \fr 2.18 \fr*\fk Filioli, novissima hora est. \fk*\ft Et propterea debetis persistere, quia multi sunt Antichristi qui vos volunt seducere. \ft*\fk Sicut audistis quia Antichristus venit. \fk*\ft Cum quanto enim impetu et terrore audistis venturum Antichristum, cum tanta violentia et isti veniunt. In undecima hora sumus, venit Salvator in carne, et secutura est pestis Antichristi, qui præconia salutis impugnet, qui vineam quam Christus excolit exstirpet, et hujus nequissimi capitis jam multa membra præmissa sunt, a quibus cavendum est, quia jam imminet finis sæculi; vel \ft*\fk novissima hora, \fk*\ft id est similis novissimæ, similis est hæc persecutio illi futuræ. \ft*\fk Nunc Antichristi multi. \fk*\ft Antichristi sunt omnes hæretici, omnes qui fidem quam confitentur verbis destruunt actibus; omnes Christo contrarii, qui venturo suo capiti testimonium reddunt, quia mysterium iniquitatis jam operatur in illis.\ft*\f* \v 19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.\f + \fr 2.19 \fr*\fk Ex nobis prodierunt, \fk*\ft etc. Licet sint multi Antichristi, non tamen vos terreat si ad judaismum vel paganismum redierunt, non ideo putetis Ecclesiam ex hoc pati aliquod damnum; quia si ex nobis exierunt, tamen non erant ex nobis veraciter. Non potuissent egredi nisi essent Christo contrarii. Qui non est Christo contrarius, in corpore Christi manet. Sic sunt ficti in Ecclesia quomodo humores mali in corpore; quando evomuntur, relevatur corpus; sic quando exeunt mali, relevatur Ecclesia. \ft*\fk Sed ut manifesti. \fk*\ft Multi qui non sunt ex nobis acciplunt nobiscum sacramenta Christi, sed ten atio probat quia non sunt ex nobis. Quando illis tentatio venerit, quasi occasione venti volant foras, quia grana non erant. Omnes tunc volabunt, cum area Dominica cœperit ventilari in die judicii. Ideo, permittente Deo, quidam ante ultimam dissensionem exeunt de Ecclesia, ostendentes se non fuisse de corpore Christi, ut per hoc manifeste clarescat, quoniam non sunt omnes ex nobis qui nobiscum intra positi sacramenta Christi recipiunt, et ideo non debet vos gravare eorum separatio.\ft*\f* \v 20 Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.\f + \fr 2.20 \fr*\fk Sed vos unctionem habetis. \fk*\ft Cum de hæreticis loqueretur, repente ad suos conversus, dicit eos habere unctionem a Sancto, ut econtrario ostendat quod hæretici et omnes Antichristi, sint gratiæ spiritualis munere privati, nec pertineant ad eum qui Sanctus vocatur a prophetis. \ft*\fk Nostis omnia. \fk*\ft Nostis veritatem fidei et vitæ, docti per unctionem Spiritus, nec opus habetis doceri, nisi ut persistatis in eo quod cœpistis.\ft*\f* \v 21 Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est.\f + \fr 2.21 \fr*\fk Et quoniam omne mendacium. \fk*\ft BEDA. Dixerat omne mendacium non esse ex veritate, etc., usque ad omnium qui Christi mandatis obtemperare contemnunt.\ft*\f* \v 22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium.\f + \fr 2.22 \fr*\fk Hic est Antichristus, \fk*\ft etc. Ecce admoniti sumus quomodo cognoscamus Antichristum, scilicet, \ft*\fk quicunque negat Christum, \fk*\ft etc. \ft*\fk Qui negat Patrem. \fk*\ft Frustra confitetur Deum Patrem qui negat Filium, qui ex Deo procedit.\ft*\f* \v 23 Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet. \v 24 Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat: si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis.\f + \fr 2.24 \fr*\fk Quod audistis, \fk*\ft etc. Si quis dixerit: Ecce hic Christus, ecce illic, ne credideritis, sed hoc quod ab apostolis audistis, tenete. \ft*\fk Et vos in Filio et Patre. \fk*\ft Ita eritis membra Patris et Filii, ut a memoria et protectione Patris et Filii non excidatis, et hoc debetis appetere, ut sitis in Patre et Filio, quia inde mercedem consequemini.\ft*\f* \v 25 Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam.\f + \fr 2.25 \fr*\fk Hæc est repromissio. \fk*\ft Memoria promissæ mercedis perseverantem te faciat in opere.\ft*\f* \v 26 Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos. \v 27 Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo.\f + \fr 2.27 \fr*\fk Sed sicut unctio ejus. \fk*\ft Id est Spiritus sanctus, cujus sacramentum est in unctione visibili; vel intelligitur unctio charitatis quæ diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis; quæ ad observanda Dei mandata cor quod implet inflammat.\ft*\f* \v 28 Et nunc, filioli, manete in eo: ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus.\f + \fr 2.28 \fr*\fk Et nunc, filioli., manete. \fk*\ft Creora iteratione inculcat, ut mentibus arctius infigat. \ft*\fk Manete in eo. \fk*\ft Et si quid boni habetis, illi totum et non vobis imputate; mala vobis et diabolo imputate.\ft*\f* \v 29 Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est.\f + \fr 2.29 \fr*\fk Omnis, \fk*\ft etc. BEDA. Justitia perfecta vix est in angelis, etc., usque ad quando non erit lucta cum carne, sed triumphus de hoste. \ft*\fk Ex ipso. \fk*\ft Jam si nati sumus ex justo, justitiam justi Patris sequi oportet.\ft*\f* \c 3 \p \v 1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.\f + \fr 3.1 \fr*\fk Videte, \fk*\ft etc. Advertite diligenter quantis et qualibus donis ostenderit Deus erga nos paternam charitatem. Dedit enim ut in hoc sæculo nomine et actu nominaremur filii Dei, et in futuro simus, possidendo hæreditariam beatitudinem. \ft*\fk Dedit. \fk*\ft Ad hoc Deus dedit charitatem ut eum amare noverimus et possimus, non tamen ut dominum servi, sed ut patrem filii. Unde dicitur: \ft*\fk Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri\fk*\ft Joan. 1..\ft*\f* \v 2 Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.\f + \fr 3.2 \fr*\fk Filii Dei sumus. \fk*\ft Quasi dicat: Esse et dici filios Dei, quæ dignitas est? respondet: \ft*\fk Charissimi, nunc filii Dei sumus. \fk*\ft Nunc per miracula quæ facimus et per puritatem vitæ apparet quod sumus filii Dei, sed quidquid est in præsenti, parum est ad respectum futuri. \ft*\fk Similes ei erimus. \fk*\ft Cum enim immutabilis æternæque Divinitatis contemplatione perfruemur, nos quoque immortales et æterni in illo erimus: non quidem idem quod ipse, sed similes, quia creatura et ad similitudinem ejus facti sumus. \ft*\fk Quoniam videbimus. \fk*\ft Secundum quod Verbum caro factum est, viderunt mali, et in judicio sunt visuri: sed quomodo Verbum in principio erat apud Patrem, videbunt soli justi: tolletur impius ne videat gloriam Dei.\ft*\f* \v 3 Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.\f + \fr 3.3 \fr*\fk Sanctificat se. \fk*\ft BEDA. Non aufert liberum arbitrium, dum dicit, etc., usque ad dicentes Deo: \ft*\fk Adjutor meus es tu, ne derelinquas me\fk*\ft Psal. 26..\ft*\f* \v 4 Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas.\f + \fr 3.4 \fr*\fk Et peccatum, \fk*\ft etc. ID. Quod Latin appellant legem, Græci, etc., usque ad qui innocentiam naturalis legis corrumpunt, prævaricationis rei sunt.\ft*\f* \v 5 Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est.\f + \fr 3.5 \fr*\fk Et scitis. \fk*\ft Ne nos (qui peccatis et iniquitatibus quitatibus carere non possumus) de salute desperemus, subdit quod per Christum a peccatis solvimur. Non solum ergo per gratiam facti sumus filii Dei, et speramus quod ei similes erimus, sed etiam ab iniquitate liberamur: quia ideo \ft*\fk apparuit, ut peccata tolleret, \fk*\ft de qua iniquitate nemo se excuset.\ft*\f* \v 6 Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.\f + \fr 3.6 \fr*\fk Qui peccat non vidit eum. \fk*\ft Et qui manet in eo, non peccat. Et in hoc \ft*\fk nemo vos seducat, \fk*\ft dicendo quod, vel justitia sit ex homine, vel quod cum peccato possit aliquis in Deo manere, quia et omnis justitia ex Deo, et omne peccatum ex diabolo est.\ft*\f* \v 7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.\f + \fr 3.7 \fr*\fk Qui facit justitiam. \fk*\ft Id est: qui habet actum justitiæ et intentionem, justus quidem est, sed non ex se: sed sicut ille est, ab eadem radice procedit. Justitia in illo principaliter, in isto secundarie, in illo naturaliter, in isto per adoptionem. Hoc ipsum quod qui justus est ab illo justus est.\ft*\f* \v 8 Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.\f + \fr 3.8 \fr*\fk Ex diabolo est. \fk*\ft BEDA. Non carnis originem ducendo, sicut Manichæus voluit, etc., usque ad natus est Christus homo, ut solvat peccata hominum, ut reducat ad vitam.\ft*\f* \v 9 Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.\f + \fr 3.9 \fr*\fk Peccatum non facit. \fk*\ft Non de omni peccato dicit: \ft*\fk Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, \fk*\ft sed de violatione charitatis, quam qui semen Dei, id est verbum Dei quo renatus est, in se habet, committere non potest. \ft*\fk Quoniam semen ipsius est. \fk*\ft Verus Filius Patris non potest legem dimittere. Lex Patris est: Diligite invicem.\ft*\f* \v 10 In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: \v 11 quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum. \v 12 Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa.\f + \fr 3.12 \fr*\fk Quoniam opera ejus maligna erant. \fk*\ft Ubi est invidia, non est fraternus amor. Opera Cain mala non dicit, nis invidiam et odium fratris. Opera Abel justa non dicit, nisi charitatem. Hinc discernuntur homines. Nemo attendat linguas, sed facta. Cor si non benefaciat pro fratribus suis, ostendit quid in se habeat. Cain recte offerebat, creatura Creatori, sed non bene dividebat, quando credebat placere munera quæ offerebat cum odio fratris. Abel cum dilectione obtulit, et placuit.\ft*\f* \v 13 Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. \v 14 Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte:\f + \fr 3.14 \fr*\fk Nos scimus, \fk*\ft etc. Nemo de virtutibus se falso extollat, nemo suarum virium paupertatem ultra modum metuat. Qui fratrem diligit, apertum dat judicium, quia ad sortem justorum pertineat. \ft*\fk Manet in morte. \fk*\ft Vita carnis anima, vita animæ Deus; corporis mors amittere spiritum; animæ mors amittere Deum. Qui ergo per odium fratris amittit Deum, amittit vitam.\ft*\f* \v 15 omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem.\f + \fr 3.15 \fr*\fk Qui odit fratrem. \fk*\ft Qui ex odio insequitur fratrem provocat ad iram et discordiam, et sic quantum ad se occidit eum in anima. Si quis contemnat odium fratris, non contemnet in corde suo homicidium? Non movet manus ad occidendum, et homicida jam tenetur: vivit ille, et iste interfector judicatur. \ft*\fk Non habet vitam æternam. \fk*\ft In perpetuum, cum Cain damnabitur qui hoc genere homicidii tenetur, ut discordet a fratribus.\ft*\f* \v 16 In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere.\f + \fr 3.16 \fr*\fk In hoc cognoscimus, \fk*\ft etc. Præpositis multis rationibus de habenda charitate, tandem supponit de charitatis perfectione, sub exemplo passionis Dominicæ. Hanc Petrus monetur habere, cum Domino interroganti profiteretur se amare, cui dicitur: \ft*\fk Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis\fk*\ft Joan. 21.. In quibus verbis, ut animam pro ovibus poneret, docebatur. \ft*\fk Majorem enim charitatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis\fk*\ft Ibid. 15..\ft*\f* \v 17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo?\f + \fr 3.17 \fr*\fk Qui habuerit, \fk*\ft etc. Si vel ex temporis opportunitate, vel ex humana infirmitate non contigerit animas ponere, debemus saltem res nostras pro fratribus deponere, et hoc est nutrimentum charitatis. Qui didicit rem suam dare, quandoque poterit seipsum deponere.\ft*\f* \v 18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate:\f + \fr 3.18 \fr*\fk Filioli, non diligamus, \fk*\ft etc. Quia non est perfecta charitas in illo; qui non ponit animam pro fratribus, vel qui saltem non dat pecuniam. Ergo ut perfectam charitatem habeatis, \ft*\fk filioli\fk*\ft ejusdem patris. \ft*\fk Non diligamus verbo, neque lingua. \fk*\ft In verbo pura locutio, non opus; in lingua multiplex oratio intelligitur, sicut quidam sæpe repetitis sermonibus affectum suum volunt commendare. \ft*\fk Sed opere. \fk*\ft Quia etiamsi fallimur in dilectione ex humana infirmitate, non fallimur in mercede, quia Deus major est corde nostro, et novit quo zelo fiant omnia. \ft*\fk Et veritate. \fk*\ft Si simplici intentione beneficia præstemus, non propter jactantiam, vel propter aliquod temporale commodum, sed respectu solius Dei.\ft*\f* \v 19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.\f + \fr 3.19 \fr*\fk In hoc cognoscimus, \fk*\ft etc. In hoc quod veritatem diligimus, scimus quod ex veritate sumus, id est scimus nos ex Deo (qui est veritas) hanc veram dilectionem habere, et ex hac dilectione scimus nos esse in conspectu, id est promereri ejus conspectum, et in hac etiam suademus corda nostra, ad meliora opera excogitanda. \ft*\fk Et in conspectu, \fk*\ft etc. Id est, tales cogitationes corda nostra habere suademus, quæ divinis sint dignæ conspectibus. Omnes enim qui aliquid facere disponunt, ad idem factum meditandum corda sua se convertere suadent. Sed qui mala cogitat, si posset, Deo occultaret: qui vero bona, hi facillime cordibus suadent, ut conspectui Dei patefieri desiderent, quod est indicium magnæ perfectionis, cum sua operatio vel cogitatus a Deo gaudet videri.\ft*\f* \v 20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia.\f + \fr 3.20 \fr*\fk Quoniam si reprehenderit. \fk*\ft Et hoc magnum est quod per dilectionem ita mundas habemus cogitationes, quod Deo eas volumus ostendere: quia etiamsi conscientia accusaret nos intus et vellet latere Deum, quia non bono animo bona nostra faceremus, tamen Deo occultare non possemus, quia major est corde nostro, et novit omnia: valet ergo dilectio quæ nos commendat illi quem latere non possumus.\ft*\f* \v 21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum: \v 22 et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus.\f + \fr 3.22 \fr*\fk Et quidquid petierimus. \fk*\ft Magna promissio et desiderabilis fidelibus. Sed \ft*\fk si quis\fk*\ft est adeo perversus, ut cœlestibus promissis non delectetur, saltem timeat quod econtrario sapientia terribiliter intonat: \ft*\fk Qui avertit aurem suam ut non audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis\fk*\ft Prov. 28..\ft*\f* \v 23 Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.\f + \fr 3.23 \fr*\fk Et hoc est mandatum. \fk*\ft Mandatum singulari numero præponit, et duo subjungit, quia hæc nequeunt separari.\ft*\f* \v 24 Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis. \c 4 \p \v 1 Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum.\f + \fr 4.1 \fr*\fk Quoniam multi. \fk*\ft Multi hæretici, multi schismatici confitentur Jesum in carne venisse, sed factis negant, non habendo charitatem. Charitate Verbum caro factum est; qui non habet charitatem, negat eum venisse in carne, et hic convincitur spiritum ex Deo non habere. Spiritus Dei non sono linguæ, sed amando et faciendo dicit Jesum in carne venisse. Jesus venit ut colligat, hæreticus spargit: hic non habet spiritum Dei.\ft*\f* \v 2 In hoc cognoscitur Spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: \v 3 et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est.\f + \fr 4.3 \fr*\fk Omnis spiritus, \fk*\ft etc. Multi hæretici, qui unitatem Ecclesiæ separare pravo dogmate volebant, hunc versiculum ex epistola raserunt, ne per eum erroris convincerentur. \ft*\fk Solvit. \fk*\ft Qui Deum ab homine distinguit, qui membra a Deo dividit, qui verba Dei male interpretatur, qui a Deo male vivendo recedit, hic solvit Jesum.\ft*\f* \v 4 Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo. \v 5 Ipsi de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit.\f + \fr 4.5 \fr*\fk Ipsi de mundo. \fk*\ft Hi spiritus qui sunt de mundo non sunt diligendi, non sunt audiendi. Quia etsi Christi nomen invocant, et signo Christi se notant, tamen sunt de illorum numero qui mundana cupiunt, qui cœlestia ignorant. \ft*\fk Ideo de mundo loquuntur. \fk*\ft Ratione mundanæ sapientiæ probantes Deum non posse suscitare hominem mortuum, hominem mortalem in cœlis habere mansionem, et alia hujusmodi.\ft*\f* \v 6 Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris. \v 7 Carissimi, diligamus nos invicem: quia caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum.\f + \fr 4.7 \fr*\fk Charissimi, diligamus nos. \fk*\ft Commendavit charitatem multis modis, jam ad ejus singularem laudem accedit in quo eum maxime debemus audire, scilicet: \ft*\fk Qui diligit, ex Deo natus est et Deum novit, quia Deus charitas est. \fk*\ft Dixerat: \ft*\fk Charitas ex Deo est; \fk*\ft hic superaddidit: \ft*\fk Deus charitas est.\fk*\f* \v 8 Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus caritas est.\f + \fr 4.8 \fr*\fk Quoniam Deus charitas. \fk*\ft Non differt charitas in Deo, cum justus et justitia dicatur, ut diligens et dilectio quia non transnominative a justitia dicitur justus vel diligens dilectione, quasi justitiam vel dilectionem a se distinctam habeat, sed quia est justitia et dilectio sua.\ft*\f* \v 9 In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.\f + \fr 4.9 \fr*\fk In hoc apparuit. \fk*\ft Probando quod Deus charitas est et quod nos diligit, voluit inducere nos suo exemplo, ut invicem diligeremus et ad notitiam ejus veniremus. Sicut Deus non exspectavit ut eum diligeremus, sic nos non exspectemus ut alii nos diligant, sed priores diligamus. Dilectio Patris probata est, quia misit Filium: dilectio Filii in hoc apparuit, quod pro nobis quos prædilexit mortuus est.\ft*\f* \v 10 In hoc est caritas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.\f + \fr 4.10 \fr*\fk Non quasi nos. \fk*\ft Non prius dileximus, ut quasi merito nostræ dilectionis ipse diligeret nos, sed ipse prior dilexit nos, ut præeunte gratia ejus nos eum diligamus.\ft*\f* \v 11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos: et nos debemus alterutrum diligere.\f + \fr 4.11 \fr*\fk Et nos debemus alterutrum diligere. \fk*\ft Dilige, et quod vis fac. Sive taceas, dilectione tace: sive clames, dilectione clama. De hac radice non potest nisi bonum exire.\ft*\f* \v 12 Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est.\f + \fr 4.12 \fr*\fk Deum nemo vidit unquam. \fk*\ft BEDA. Sicut videntur ista visibilia corporis sensibus nota, sic non videtur Deus, etc., usque ad dum adhuc peregrinamur in corpore, diligamus invicem, etc.\ft*\f* \v 13 In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis.\f + \fr 4.13 \fr*\fk In hoc cognoscimus. \fk*\ft Unde sciemus si habeamus spiritum Dei? Interroga viscera tua: si sint plena charitate, habes spiritum Dei. \ft*\fk Quoniam in eo manemus. \fk*\ft Deus in nobis manet, et nos in eo, ideoque nemo de salute desperet, quia etsi morbi scelerum nos deprimunt, omnipotens est medicus qui salvet. Gaudeamus in spe ut veniamus ad rem.\ft*\f* \v 14 Et nos vidimus, et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi. \v 15 Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. \v 16 Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.\f + \fr 4.16 \fr*\fk Et nos cognovimus. \fk*\ft Nos vidimus et testamur quod Deus misit Filium suum, et cognovimus qua causa hoc fecit: non quia indigeret, non quia aliquid deberet, sed sola charitate. Cum haberet unicum noluit illum esse unum, sed ut fratres haberet, et adoptavit illi eos qui cum illo possiderent vitam æternam.\ft*\f* \v 17 In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. \v 18 Timor non est in caritate: sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet: qui autem timet, non est perfectus in caritate.\f + \fr 4.18 \fr*\fk Timor non est in charitate. \fk*\ft In ea nimirum charitate quæ ad imitationem divinæ bonitatis etiam inimicis benefacit, non est timor.\ft*\f* \v 19 Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. \v 20 Si quis dixerit: Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere? \v 21 Et hoc mandatum habemus a Deo: ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. \c 5 \p \v 1 Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.\f + \fr 5.1 \fr*\fk Omnis qui credit. \fk*\ft Credit, qui sic vivit quomodo Christus præcepit, aliter et dæmones credunt. Opera autem præter fidem, vel nulla, vel, etiamsi bona videantur, sunt inania, quia sunt præter viam, quæ Christus est. Vere qui diligit Deum, diligit fratrem. Nam qui diligit Deum Patrem, diligit Deum Filium, a Patre genitum, et qui diligit Deum Filium, diligit etiam Dei filios, membra illius capitis.\ft*\f* \v 2 In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. \v 3 Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt.\f + \fr 5.3 \fr*\fk Gravia non sunt. \fk*\ft BEDA. Non trahunt deorsum, ut talentum plumbi, etc., usque ad ne quis sua virtute confidat se posse vincere mundum, subdit de fide:\ft*\f* \v 4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra.\f + \fr 5.4 \fr*\fk Et hæc est victoria, \fk*\ft etc. Illa nimirum fides, quæ per dilectionem operatur, quæ Dei auxilium flagitat.\ft*\f* \v 5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei?\f + \fr 5.5 \fr*\fk Quis est autem? \fk*\ft etc. Determinat quæ fides vincit, scilicet fides Christi. Quasi: Vere per fidem vincit mundum, quia per aliud non vincitur. \ft*\fk Fides nostra. \fk*\ft Ecce quæ fides vincit, quæ credit verum hominem et verum Deum.\ft*\f* \v 6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas.\f + \fr 5.6 \fr*\fk Hic est, \fk*\ft etc. Quia sola fides et confessio divinitatis non sufficit ad salutem et ad viucendum mundum, addit et de humanitate: propterea expressit sanguinem. \ft*\fk Spiritus. \fk*\ft Id est, humana anima quam emisit in passione; \ft*\fk aqua et sanguis, \fk*\ft quæ fluxerunt de latere. Hoc fieri non posset, si veram carnis naturam non haberet. Sed et ante passionem, sudor qui factus est sicut guttæ sanguinis ostendit veritatem carnis. Hoc autem quod de latere jam mortui contra naturam aqua sanguis vivaciter fluxit, testabatur quod corpus Domini post mortem melius esset victurum, et mors ejus vitam nobis daret. Quod vero sudor sicut sanguis in terram fluebat, signabat quod suo sanguine Ecclesiam toto orbe lavaret.\ft*\f* \v 7 Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt.\f + \fr 5.7 \fr*\fk Quoniam tres sunt. \fk*\ft Per hoc apparel, quod Jesus est veritas, verus Deus, verus homo. Et de utroque habemus certum testimonium, de Deitate quidem per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: de humanitate per animam, aquam, et sanguinem. Pater dedit testimonium Deitatis quando dixit: \ft*\fk Hic est Filius meus dilectus. \fk*\ft Ipse Filius dedit, quando in monte transfiguratus est, et potentiam Divinitatis et spem æternæ beatitudinis ostendit. Spiritus sanctus dedit, quando super baptizatum in specie columbæ requievit, vel quando ad vocationem nominis Christi corda credentium implevit.\ft*\f* \v 8 Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. \v 9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo. \v 10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.\f + \fr 5.10 \fr*\fk Qui credit in Filium Dei. \fk*\ft Is intelligit Patrem veracem in testimonio Filil. Qui non credit, dicit Patrem esse mentitum. Frustra igitur dicunt Judæi se credere in Patrem, quandiu contemnunt Christum. \ft*\fk In Filium. \fk*\ft Quia Pater testatur de Filio, credamus in Filium. Quia qui ita credit in Filium, ut bene optando tendat in ipsum habet testimonium Dei in se, quasi dicat: De eo etiam testatur Deus, quod ipse sic credens erit in numero filiorum Dei, ipso Filio suis ita pollicente: \ft*\fk Si quis mihi ministraverit, honorificabit illum Pater meus\fk*\ft Joan. 12.. Si ergo Deum testem tuæ fidei habueris, quid te hominum infamia vel persecutio lædit? \ft*\fk Si Deus pro nobis, quis contra nos? \fk*\ft Rom. 8.\ft*\f* \v 11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est.\f + \fr 5.11 \fr*\fk Et hoc est testimonium. \fk*\ft De Filio testatus est, et etiam de nobis filiis adoptivis, quod per Filium suum unicum etiam nobis jam in spe, quandoque autem in re vitam ætenam daret. \ft*\fk Et hæc est vita. \fk*\ft BEDA. In fide et confessione nominis, in perceptione sacramentorum, etc., usque ad qui dat suis vitam æternam.\ft*\f* \v 12 Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet. \v 13 Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. \v 14 Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos.\f + \fr 5.14 \fr*\fk Et hæc est fiducia. \fk*\ft Multipliciter eadem quæ supra promiserat inculcat, ut nos ad orandum vivacius excitet. \ft*\fk Secundum voluntatem ejus. \fk*\ft Qua vult ut quod velit rogemus, vel quales nos esse desiderat ad rogandum veniamus. Si volumus nostram salutem et proximorum non discordamus a voluntate Dei. Si voluntas nostra per ignorantiam a voluntate Dei recedit, bona voluntas Dei nostram stultam corrigit, ut apostolo Paulo contigit.\ft*\f* \v 15 Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo.\f + \fr 5.15 \fr*\fk Scimus quoniam, \fk*\ft etc. Quia scimus quod habemus ab eo petitiones quas petimus, nihil petamus quod ei sit adversum, nihil nisi quod nos docuit, quod nobis inspiravit, petamus: et si in aliquo erramus, statim corrigimur.\ft*\f* \v 16 Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis.\f + \fr 5.16 \fr*\fk Qui scit fratrem. \fk*\ft BEDA. Loquitur de quotidianis et levibus peccatis, etc., usque ad et ad illorum examen castiga te. \ft*\fk Est peccatum ad mortem. \fk*\ft Hoc peccatum separat a Deo, sicut mors separat animam a corpore.\ft*\f* \v 17 Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem.\f + \fr 5.17 \fr*\fk Omnis iniquitas peccatum. \fk*\ft Quasi: Vere orandum est pro peccantibus non ad mortem, quia multis peccatis occupantur omnes, et nemo potest esse sine peccato, quia omnis iniquitas est peccatum. Sed supra alia est peccatum ad mortem, quod non humana fragilitate committitur, et ideo oratione justorum non purgatur: quoniam cui talia agunt, regnum Dei non consequentur.\ft*\f* \v 18 Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.\f + \fr 5.18 \fr*\fk Omnis qui natus est, \fk*\ft etc. Qui natus est ex Deo non peccat ad mortem: qui non est natus, peccat; sed nos sumus de illis qui nati sunt ex Deo: ideo non peccabimus, non tangemur ab hoste, sed mundi amatores sunt subjecti maligno hosti. \ft*\fk Non peccat. \fk*\ft David graviter peccavit, sed quia ex Deo natus ad societatem filiorum Dei pertinebat, non peccavit, ad mortem, sed veniam pœnitendo meruit. \ft*\fk Sed generatio Dei, \fk*\ft etc. Qui in generatione Dei perseverant, peccare non possunt, neque a maligno contingi. Quomodo dies et nox misceri nequeunt, sic justitia et iniquitas malignus et generatio Dei. Tangit ergo aliquos malignus lædens et affligens, sed non ad malum eorum.\ft*\f* \v 19 Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est.\f + \fr 5.19 \fr*\fk Et mundus totus. \fk*\ft Non solum mundi amatores, sed etiam nuper nati, qui non habent discretionem boni et mali, propter primam prævaricationem pertinent ad regnum diaboli, nisi gratia Dei eruantur a tenebris.\ft*\f* \v 20 Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna.\f + \fr 5.20 \fr*\fk Et scimus, \fk*\ft etc. Nemo sine divina cognitione ad vitam æternam pervenire, nemo cognoscere sine gratia Dei potest, quia nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare et Patrem et Filium. Utrumque enim Filius revelat, qui carne visibilis apparens, Divinitatis arcana per Evangelium mundo patefecit.\ft*\f* \v 21 Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.\f + \fr 5.21 \fr*\fk Filioli. \fk*\ft Et quia verum Deum et verum hominem cognoscitis, et vitam æternam exspectatis, custodite vos a doctrinis hæreticorum, qui speciem sanctitatis sibi assumunt, qui pravis dogmatibus gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilium rerum mutant. Avaritia enim est simulacrorum servitus; qui ergo mundum Deo præponunt, idololatræ sunt. \ft*\fk Custodite. \fk*\ft Cum testimonium perfectionis in multis perhibuerit illis, poterat tamen adhuc timeri, ne aliquis nuper conversus reliquias superstitionis mente retineret, ideoque ab idolorum cultu fugiendum esse demonstrat.\ft*\f*