\id 1CO \ide UTF-8 \h CORINTHIOS I \toc1 INCIPIT AD CORINTHIOS I \toc2 CORINTHIOS I \mt1 INCIPIT AD CORINTHIOS I \c 1 \p \v 1 Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,\f + \fr 1.1 \fr*\fk Argumentum\fk*\ft Corinthii sunt Achaici, et hi similiter ab Apostolo audierunt verbum veritatis, et subversi sunt multifarie a falsis apostolis. Quidam a philosophiæ verbosa eloquentia, alii secta legis Judaicæ inducti sunt. Hos revocat Apostolus ad veram fidem et Evangelicam sapientiam, scribens eis ab Epheso, per Timotheum discipulum suum. \ft*\fk Paulus vocatus. \fk*\ft Id est ab omnibus privilegio nominis dictus \ft*\fk Apostolus Jesu Christi. \fk*\ft Hic non servum se nominat: quia potius erat opus auctoritate et commendatione contra superbiam Corinthiorum, apud quos viluerat. \ft*\fk Et Sosthenes. \fk*\ft Ecce per eum qui inter eos versabatur, culpas eorum se rescisse innuit. \ft*\fk Frater. \fk*\ft Per hoc removet, quod non malo animo ei notificaverit, sed ex charitate et desiderio correctionis.\ft*\f* \v 2 ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.\f + \fr 1.2 \fr*\fk Cum omnibus. \fk*\ft Et omnibus scribit suffraganeiis Corinthiis, qui in eisdem vitiis laborabant.\ft*\f* \v 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.\f + \fr 1.3 \fr*\fk Gratia. \fk*\ft Primum proponit de bonis, ut his alii conformentur. \ft*\fk Et Domino Jesu Christo. \fk*\ft Qui a Patre personali quidem proprietate distinctus est, sed unus cum ipso unitate substantiæ Deus.\ft*\f* \v 4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu: \v 5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.\f + \fr 1.5 \fr*\fk In omnibus. \fk*\ft Supponit partes aliquas in omni verbo, id est in omni genere linguarum, vel in omni modo prædicandi, id est minoribus, mediocribus, et perfectis.\ft*\f* \v 6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: \v 7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, \v 8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. \v 9 Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri. \v 10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.\f + \fr 1.10 \fr*\fk Obsecro. \fk*\ft Hucusque bonos laudavit. His laudatis, invitat ahos ad horum similitudinem.\ft*\f* \v 11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos.\f + \fr 1.11 \fr*\fk Chlœs. \fk*\ft Nomen est loci vel personæ. Aliquibus enim videtur locus esse, ac si diceretur: ab his qui sunt Antiochiæ. Aliquibus autem femina fuisse videtur Deo devota cum qua multi essent colentes Deum.\ft*\f* \v 12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi.\f + \fr 1.12 \fr*\fk Hoc autem dico. \fk*\ft Hic contra baptistas agere incipit, de quibus illi gloriabantur. \ft*\fk Ego quidem. \fk*\ft Sub suo nomine et apostolorum notat pseudo, ne si diceret: in nomine ipsius vel illius, videretur eis invidere, et sibi velle attribuere. Vel posuit nomina bonorum apostolorum ut ostendat quod si in nomine majorum non est gloriandum, nec in nomine illorum quorum doctrina prava est, gloriandum est.\ft*\f* \v 13 Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?\f + \fr 1.13 \fr*\fk Divisus est\fk*\ft secundum vos \ft*\fk Christus, \fk*\ft quasi dicat: Multos facitis Christos, id est datores gratiarum. Vel qui operatur idem in omnibus divisus est, dum creditur in isto plus operari, in illo minus. Vel quia hoc dicitis, modo a vobis divisus est Christus, id est separatus: \ft*\fk Nunquid Paulus crucifixus est? \fk*\ft Per hoc verum quod Corinthii tenebant, facit eos erubescere de falsis: sicut per Christi resurrectionem, quam credebant, probat resurrectionem mortuorum, quam negabant.\ft*\f* \v 14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium:\f + \fr 1.14 \fr*\fk Gratias ago Deo, \fk*\ft etc. AUG. Paulus gratias agit Deo, quod neminem ipsorum baptizaverit, qui tanquam obliti in cujus nomine baptizati essent, per hominum se nomina devidebant. Cum enim tantum valet baptismus per hominem contemptibilem, quantum per Apostolum datus, ita nec illius, sed Christi esse cognoscitur, etc.\ft*\f* \v 15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. \v 16 Baptizavi autem et Stephanæ domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim. \v 17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.\f + \fr 1.17 \fr*\fk Sed evangelizare. \fk*\ft Perfecte enim baptizare etiam minus docti possunt. Perfecte autem evangelizare multo difficilius est et rarioris operis. Ideo doctor gentium pluribus excellentior, evangelizare se missum dicit, non baptizare. Hoc tamen necessitate instante interdum egit. \ft*\fk Non in sapientia. \fk*\ft Contra sapientiam sæculi. \ft*\fk Non in sapientia verbi. \fk*\ft Sapientiam dicit philosophorum quæ sic dicitur, etsi non sit: attamen illa est quæ verbosos facit, per quam crux, id est mors Christi, evacuatur; et impossibile secundum naturam judicatur, ut Deus immortalis moreretur. \ft*\fk Verbi. \fk*\ft Ibi compositio verborum quæritur, ubi teste virtute ipsa veritas se non commendat.\ft*\f* \v 18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.\f + \fr 1.18 \fr*\fk Pereuntibus. \fk*\ft Id est sapientibus mundi, quorum et sapientia perit, et falsa ostenditur, et ipsi damnandi sunt. \ft*\fk Dei virtus. \fk*\ft Dum occisus diabolum vicit, et hominem liberavit, vel virtutem dat credentibus per quam fiunt miracula, cum res exigit.\ft*\f* \v 19 Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.\f + \fr 1.19 \fr*\fk Scriptum est enim. \fk*\ft Ideo non misit me in sapientia, quia prædixerat quod eam non reciperet in prædicatione evangelica, sed perderet et reprobaret de collegio prædicatorum suorum: et sic factum est.\ft*\f* \v 20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? \v 21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.\f + \fr 1.21 \fr*\fk Placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. \fk*\ft Id est crucis fide æternitatem provenire mortalibus: ut ibi salus reperiretur, ubi stultitia creditur.\ft*\f* \v 22 Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt: \v 23 nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, \v 24 ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia: \v 25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. \v 26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles:\f + \fr 1.26 \fr*\fk Videte enim. \fk*\ft Vere stultum et infirmum Dei, est sapientius et fortius hominibus. Quod in vobis potestis experiri. Insipientes enim et infirmi vos vocaverunt, inter stulta et infirma Dei enumerati sunt tales vocatores, qui tamen confundunt sapientes et fortes. Et vere sunt tales, \ft*\fk quia non multi. \fk*\ft Non autem ait, \ft*\fk nulli, \fk*\ft forsan pro se, qui solus inter apostolos sæcularium litterarum peritus, terrenarum opum dives, Romanæ dignitatis parentela conspicuus fuit; qui tamen hæc nihili pendit, nec usus est eis.\ft*\f* \v 27 sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia:\f + \fr 1.27 \fr*\fk Sed quæ stulta. \fk*\ft Ecce contra ordinationem Dei faciunt aperte, quia sapientiam sæculi jactant, cum Deus humilitatem proponat. Venit enim humilis Deus quærens humiles, non altos. Qui etsi primum elegerit pauperes, indoctos, infirmos, non tamen relinquit sapientes, divites, nobiles, sed si eos primos eligeret, merito talium rerum sibi viderentur eligi; et ita in eis esset superbia qua homo cecidit. Nisi fideliter præcederet piscator, non humilis sequeretur orator. Unde Nathanæl doctus, in apostolum non est electus.\ft*\f* \v 28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret: \v 29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.\f + \fr 1.29 \fr*\fk Ut non glorietur. \fk*\ft De se, sed de Deo, quod ibi ostenditur: qui gloriatur, in Domino glorietur.\ft*\f* \v 30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio:\f + \fr 1.30 \fr*\fk Ex ipso autem. \fk*\ft Non glorietur quis ex se, sed tamen est alia gloria, quia ex ipso vos estis.\ft*\f* \v 31 ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. \c 2 \p \v 1 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi. \v 2 Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.\f + \fr 2.2 \fr*\fk Non enim judicavi. \fk*\ft Qui minus capaci altiora loquitur, non utilitatem, sed sui ostentationem facit.\ft*\f* \v 3 Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos: \v 4 et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis: \v 5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. \v 6 Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur:\f + \fr 2.6 \fr*\fk Perfectos. \fk*\ft Non cognitores et doctores, quibus opus non est, sed auditores jam capaces.\ft*\f* \v 7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram,\f + \fr 2.7 \fr*\fk In mysterio. \fk*\ft Exponendo mysteria Veteris Testamenti in quibus Christus significatus est, ut in hostia Abel, vel Abrahæ. \ft*\fk Quæ abscondita. \fk*\ft Quia non verbis, sed in virtute: non humana ratione comprehensibilis, sed spiritus efficacia credibilis.\ft*\f* \v 8 quam nemo principum hujus sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent.\f + \fr 2.8 \fr*\fk Si enim cognovissent. \fk*\ft Vel minores illum esse Messiam in lege promissum, vel majores Deum esse, vel Dei Filium: \ft*\fk nunquam Dominum gloriæ crucifixissent.\fk*\f* \v 9 Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum:\f + \fr 2.9 \fr*\fk Nec in cor hominis. \fk*\ft Infra cor hominis est quod in cor ascendit; super cor est æternum ad quod cor ascendit. Vel non est homo, sed spiritus qui novit. \ft*\fk Ascendit. \fk*\ft Res dicitur in corde ascendere, quando bene intellecta placet.\ft*\f* \v 10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.\f + \fr 2.10 \fr*\fk Scrutatur, \fk*\ft etc. Scrutari dicitur spiritus Dei omnia, non ut quod nescit, inveniat, sed quia nihil relinquit omnino quod nesciat, vel quia scrutari te facit; quod enim dono ipsius tu facis, ille facere dicitur, quia sine illo tu non faceres.\ft*\f* \v 11 Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. \v 12 Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis:\f + \fr 2.12 \fr*\fk Sed Spiritum qui ex Deo est. \fk*\ft Spiritus sanctus utique Patris et Filii est, necnon et noster. Quod enim datum est, etiam ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit. Itaque Spiritus sanctus non tantum Patris et Filii qui dederunt, sed etiam noster est qui accepimus. Et non est iste spiritus noster in quo sumus: quia ipse spiritus noster in quo sumus ipse spiritus est hominis, qui in ipso est. Et ipsum tamen spiritum qui hominis est accepimus. Sed aliud est quod accipimus, ut essemus, aliud quod accepimus ut sancti essemus. Spiritus autem hominis in Scriptura accipitur, pro ipsa anima vel ipsius animæ potentia rationalis. Dedit enim nobis naturam ut essemus, animam ut viveremus, mentem, ut intelligeremus. \ft*\fk Ut sciamus. \fk*\ft Multi habent dona Dei, et nesciendo a quo habeant impia vanitate jactantur. Nemo donis Dei beatus, qui danti est ingratus, unde in Evangelio: \ft*\fk Qui habet, dabitur ei. \fk*\ft Plene habere est scire unde habeat. \ft*\fk Qui ergo non habet, \fk*\ft id est, qui nescit unde habeat, \ft*\fk et quod habet, auferetur ab eo\fk*\ft Luc. 8..\ft*\f* \v 13 quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.\f + \fr 2.13 \fr*\fk Spiritualia. \fk*\ft Quod Corinthii non estis; et ideo culpa vestra est, non nostra, quod majora non diximus.\ft*\f* \v 14 Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur.\f + \fr 2.14 \fr*\fk Animalis autem homo. \fk*\ft Dicitur animalis homo vita, qui fertur dissoluta lascivia animæ suæ, quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet, eo quod ipse Deo regendum se non subjicit. Animi vero sensu dicitur animalis, qui Deo juxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem philosophicam judicat. \ft*\fk Quia spiritualiter examinatur. \fk*\ft Animalis non potest intelligere spiritualia, quia examinatur, id est, examinatio et comprobatio fit illorum spiritualium, tantum spiritualiter, id est, a spirituali homine, et personaliter legitur: examinatur. Vel ita: Animalis non intelligit spiritualia, quia spiritualiter, id est, per spiritualia tantum probatur quod animalis est; quia audita improbat, et non ob aliud ei proponuntur, nisi ut examinetur.\ft*\f* \v 15 Spiritualis autem judicat omnia: et ipse a nemine judicatur.\f + \fr 2.15 \fr*\fk Spiritualis autem homo. \fk*\ft Est vel vita vel scientia: spiritualis est vita, qui spiritum Domini habens rectorem, animam regit; scientia vero spiritualis est qui, etsi ex parte et per speculum videt, tamen de eo secundum imagines corporum, vel legis litteram, vel humanam philosophiam non sapit, sed spiritui. Dei subjectus certissime ac fideliter judicat. \ft*\fk Omnia. \fk*\ft Non quidem universa quæ continet divina scientia, sed quæ ad justitiam et vitam sufficiunt, id est, omnia judicanda.\ft*\f* \v 16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus. \c 3 \p \v 1 Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, \v 2 lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis.\f + \fr 3.2 \fr*\fk Adhuc enim carnales. \fk*\ft Arguit eos qui querebantur se dudum non audisse spiritualia, cum adhuc indigni essent audire. \ft*\fk Ministri ejus. \fk*\ft AUG. Homo exterius ministrat quasi servus, etc., usque ad quia Deus operatur velle et perficere.\ft*\f* \v 3 Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? \v 4 Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? \v 5 ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit. \v 6 Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit. \v 7 Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus. \v 8 Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.\f + \fr 3.8 \fr*\fk Unum sunt. \fk*\ft Posset videri quod si nihil ex se dant, tamen Deus magis per hunc quam per illum.\ft*\f* \v 9 Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.\f + \fr 3.9 \fr*\fk Adjutores. \fk*\ft In colendo agro dominico; non depravatores, ut quidam aiunt. Quod inde patet, quia vos estis agricultura. \ft*\fk Agricultura. \fk*\ft Quia colit vos ad fructum. \ft*\fk Ædificatio, \fk*\ft quia qui colit habitat in vobis. Et ita idem est ager et ædificium, quod non in rebus visibilibus. Nos colimus Deum adorando, non ornando. Ille autem sic nos colit, quod meliores nos reddit.\ft*\f* \v 10 Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet. \v 11 Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.\f + \fr 3.11 \fr*\fk Fundamentum enim. \fk*\ft AUG., lib. de Fide et operibus, c. 15. Fides gratiæ christianæ, id est, ea quæ per dilectionem operatur, etc., usque ad de qua scriptum est: \ft*\fk Vasa figuli probat fornax, et homines tentatio tribulationis probat\fk*\ft Eccli. 27.. \ft*\fk Christus. \fk*\ft Id est, fides Christi, quæ per dilectionem operatur, per quam Christus habitat in cordibus. Aliud non est fundamentum. Hæc autem neminem perire sinit.\ft*\f* \v 12 Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam,\f + \fr 3.12 \fr*\fk Si quis autem. \fk*\ft In auro, argento, lapidibus pretiosis præclara doctrina significatur, in tribus aliis vana doctrina signatur, quæ si modo fallit, in igne apparebit: quia ardebit bona permanente, et erit ei bonæ, scilicet doctrinæ merces vita æterna. \ft*\fk Ligna, fenum, stipulam. \fk*\ft Non hæc de malis operibus accipienda sunt quasi fides sine operibus salvet, quod non est. AUG., in psal. 30. Non sibi polliceatur quisquam habens nefaria opera regnum Dei, etc., usque ad peccata minima atque levissima, quæ ignis facile consumat.\ft*\f* \v 13 uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.\f + \fr 3.13 \fr*\fk Dies enim. \fk*\ft Hic, dies est hominis pro nutu suo agentis, sed in judicio vel morte cujusque, dies est Domini secundum merita judicantis, imo et hic judicium incipit a domo Dei, id est, a salvandis incipit pœna, quæ consummabitur in reprobis. Ideo enim puniuntur electi, ut ibi non puniantur. In quo die est ignis tribulationis quo uritur amor rerum temporalium, dum contristantur de amissis, unde et dicitur: \ft*\fk Tribulationem carnis habebunt hujusmodi. \fk*\ft Ignis vero extremi judicii tam diu durabit, quousque purgati sint qui salvandi erunt. \ft*\fk Ignis probabit. \fk*\ft Duos ignes futuros legimus. Unum æternum, quo æternaliter punientur reprobi, qui sequetur judicium. Alterum qui præcedet, quo exuretur facies mundi hujus, qui emendabit eos qui superædificaverunt lignum, fenum, stipulam. Qui autem aurum, argentum, lapides pretiosos de utroque igne securi sunt.\ft*\f* \v 14 Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet.\f + \fr 3.14 \fr*\fk Mercedem. \fk*\ft Non solum post finem, sed et in hac vita habet requiem suæ animæ contemnentis omnia.\ft*\f* \v 15 Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. \v 16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?\f + \fr 3.16 \fr*\fk Nescitis, \fk*\ft etc. Hoc præmisit ut illos compungat, qui turpiter viventes corpora sua violant; maxime ille qui uxorem patris habet. Hic agit de structoribus super fundamentum.\ft*\f* \v 17 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.\f + \fr 3.17 \fr*\fk Si quis autem. \fk*\ft Iste salvus per ignem, sed si quis voluerit templum quod vos estis, disperdet illum. Et nescitis hoc. \ft*\fk Templum. \fk*\ft AUG. In quibus Deus habitat per fidem sunt templum Dei, etc., qualiter etiam nunc sunt templum Angeli Dei. AUG. Talis congregatio ædificatio est templi Dei; talem congregationem non generatio carnalis, sed regeneratio spiritualis facit. Habitat itaque in singulis Deus tanquam in templis suis, et in omnibus simul congregatis, tanquam in templo suo. Deus igitur ubique præsens est, et ubique totus præsens, nec ubique habitans, sed in templo suo, cui per gratiam benignus est et propitius. Capitur autem habitans ab aliis amplius, ab aliis minus. Habitare autem ideo in animalibus hominibus et parvulis non carnis ætate, sed mentis, quia in eis occulte agit ut sint templum ejus, idque in proficientibus et proficiendo perseverantibus perficit. ID. Sed diceret aliquis: Antequam faceret Deus cœlum et terram, antequam, etc., usque ad beatissimi autem sunt illi, quibus hoc est Deum habere quod nosse. \ft*\fk Sapientia enim hujus mundi, \fk*\ft etc. AMBR. Abusive ponitur sapientia pro astutia.\ft*\f* \v 18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens. \v 19 Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. \v 20 Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt. \v 21 Nemo itaque glorietur in hominibus.\f + \fr 3.21 \fr*\fk Nemo, \fk*\ft etc. Baptistis vel doctoribus. \ft*\fk Nemo. \fk*\ft Quia vestri sunt ipsi; quia universa sunt ad serviendum vobis data, et non est gloriandum, nisi de rebus excellentioribus. \ft*\fk In hominibus. \fk*\ft Quia non sunt datores gratiarum, sive boni sive mali sint, sed tantum ministri.\ft*\f* \v 22 Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt:\f + \fr 3.22 \fr*\fk Omnia enim. \fk*\ft Singulos non sibi defendant doctores vel baptistas, cum omnibus utantur. Mundus est noster si cursus ejus in Dei voluntate ponimus. Vita præsens, nostra, si modeste et cum gloria Dei agitur. Mors nostra est, si spe futuri libenter pro Christo morimur. Præsentia sunt nostra, si sic utimur eis, ne offendamus. Futura, si ea credentes magis optamus. \ft*\fk Sive vita, \fk*\ft etc. Et vita et mors doctorum ad ædificationem subditis esse debent. Vel per vitam, sanctos homines et angelos accipe: qui student profectui fidelium, per mortem, diabolum et membra ejus, qui dum persequuntur, utilitati servorum Dei inserviunt.\ft*\f* \v 23 vos autem Christi: Christus autem Dei.\f + \fr 3.23 \fr*\fk Vos autem Christi. \fk*\ft Ut sicut hæc nobis, ita nos Christo subjiciamur. \ft*\fk Christus autem Dei. \fk*\ft Proprius Filius ejus voluntatem ejus faciens, ut et nos faciamus ipsius. Cur ergo ad injuriam Christi de hominibus aliquid speratis?\ft*\f* \c 4 \p \v 1 Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.\f + \fr 4.1 \fr*\fk Sic nos. \fk*\ft Hactenus de gloria pseudo: hic de suo contemptu agit. \ft*\fk Sic nos. \fk*\ft Hoc ideo ait Apostolus, quia de eo minus sentiebant; sed sic homo sentiat, ut Deus qui eum elegit. \ft*\fk Et dispensatores. \fk*\ft AUG. Non solum boni, sed etiam mali dispensatores sunt, etc., usque ad est, illius esse participem.\ft*\f* \v 2 Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.\f + \fr 4.2 \fr*\fk Hic jam quæritur. \fk*\ft Ita de nobis æstimandum, sed hic inter vos quod non alibi. \ft*\fk Jam\fk*\ft in præsenti cum exspectandum esset, donec Deus judicet.\ft*\f* \v 3 Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico.\f + \fr 4.3 \fr*\fk Meipsum. \fk*\ft Periculum est vobis de ignotis cordis mei vel aliorum judicare. Tanta enim profunditas credenda est esse in homine quæ lateat etiam ipsum hominem in quo est, ut in Petro profunditas infirmitatis latebat, cum se Domino commoriturum temere promittebat. Cum ergo quisque de se aut non omnino aut vix possit veram ferre sententiam, quomodo potest de alio judicare, cum nemo sciat quid agatur in homine, nisi spiritus hominis? \ft*\fk Ab humano. \fk*\ft Id est ab hominibus, dum sunt in suo die, et non est dies Domini. \ft*\fk Humano. \fk*\ft Quia est dies Domini, quo judicabit quando unusquisque pro se rationem reddet, et tunc secreta cordium patebunt.\ft*\f* \v 4 Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est.\f + \fr 4.4 \fr*\fk Nihil enim conscius sum. \fk*\ft AMBR. Ne dicatis: Non peccavimus. Dixit sanctus Paulus: \ft*\fk Etsi nihil mihi conscius sum; \fk*\ft addidit tamen, \ft*\fk sed in hoc justificatus non sum. \fk*\ft Et vos etiam, si nihil estis conscii, confiteamini tamen Domino, ne quid sit quod vos prætereat.\ft*\f* \v 5 Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.\f + \fr 4.5 \fr*\fk Quoadusque veniat Dominus. \fk*\ft Aliter injuria judici fit: quia judicis injuria est si ante judicium ejus a servo procedat sententia. \ft*\fk Illuminabit. \fk*\ft Id est aperta faciet abscondita tenebrarum, id est peccatorum. \ft*\fk Tunc laus erit unicuique. \fk*\ft Bene agenti vel cogitanti; hic autem nescitur quis sit laude dignus.\ft*\f* \v 6 Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.\f + \fr 4.6 \fr*\fk Me et Apollo. \fk*\ft Proposui figuram pro omnibus, ut ab omnibus abhorreatur sicut a nobis. \ft*\fk Ne\fk*\ft etc., \ft*\fk unus, \fk*\ft etc. Ab illo, id est meliori quam ille, id est, quasi sit alius ab illo qui nullus est, quantum ad se vel quantum ad ministerium.\ft*\f* \v 7 Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?\f + \fr 4.7 \fr*\fk Quis enim te discernit. \fk*\ft A massa perditorum? Nullus nisi Deus. Vel si baptizatus es a Petro, quomodo discerneris ab eo qui a Paulo? Nihil ille habet a baptista, nihil tu. Vel redarguit illos eosdem, qui gloriabantur de magisterio pseudo. Quasi dicat: Gloriaris pro illis, sed quid habes ab illis quod non a me? et si a me, quid contra me gloriaris, quasi non idem a me acceperis? \ft*\fk Quid autem, \fk*\ft etc. Aliud genus arrogantiæ amovere conatur, scilicet ne homo superbiat propter aliquam gratiam a Deo sibi datam, putans se eam habere a se vel a ministro. \ft*\fk Si autem accepisti. \fk*\ft Hoc dicit contra illos, qui eadem quæ ab Apostolo audientes, de magisterio pseudoapostolorum gloriabantur, qui per eloquentiam commendantes, gloriam in se vertebant; cum Apostolus contemptibilem se videri fecerat, ut gloriam Deo faceret. Ideo Apostolus ironice eis loquitur, quasi concedens quod eis de seipsis videbatur, cum subdit.\ft*\f* \v 8 Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.\f + \fr 4.8 \fr*\fk Jam saturati estis. \fk*\ft Quasi: Inquiro a vobis, Quid gloriaris, etc.; sed non recte videor hoc facere; quia vos, \ft*\fk jam saturati, jam divites, \fk*\ft ironia est, ac si diceret: Non est ita. Irascentis enim verba sunt, non confirmantis. \ft*\fk Regnetis. \fk*\ft Vere regnare est de spe et promissis Dei securum esse, et in adversis gaudere.\ft*\f* \v 9 Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.\f + \fr 4.9 \fr*\fk Puto enim. \fk*\ft Quasi dicat: Nullatenus putandum est. Ironice enim loquitur. Dico \ft*\fk sine nobis, \fk*\ft quia per mala quæ patimur, \ft*\fk Deus ostendit nos apostolos novissimos, \fk*\ft de quibus non curetur, \ft*\fk tanquam morti destinatos, \fk*\ft id est ad nullam utilitatem, sed ad mortem reservatos: quod per hoc videtur, quia ad spectaculum nostrum quasi ad monstrum conveniunt homines; per quod magis probamur amici Dei. Vel ideo deberetis nobiscum regnare, quia puto et certus sum quod nos sumus similes novissimis Eliæ et Enoch in tribulationibus. \ft*\fk Et angelis. \fk*\ft Boni angeli et boni homines laudant, mali irrident: hæc sunt dextera et sinistra. His utimur ad feriendum hostem, id est diabolum, nec illa elevant, nec ista frangunt.\ft*\f* \v 10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles.\f + \fr 4.10 \fr*\fk Propter Christum. \fk*\ft Cujus crucem prædicamus, quod vos tacentes, videmini in Christo prudentes.\ft*\f* \v 11 Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus, \v 12 et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: \v 13 blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.\f + \fr 4.13 \fr*\fk Tanquam purgamenta. \fk*\ft Per hæc omnia probamur in Christo prudentes et fortes.\ft*\f* \v 14 Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo.\f + \fr 4.14 \fr*\fk Non ut confundam vos. \fk*\ft Aspera blandis mitigat, ut salutaris medicus.\ft*\f* \v 15 Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.\f + \fr 4.15 \fr*\fk Pædagogorum. \fk*\ft Dum pædagogos nominat, pueros significat. \ft*\fk Per Evangelium. \fk*\ft Addidit \ft*\fk per Evangelium, \fk*\ft ne ipsius putaretur esse quod Dei est. Ait enim Dominus in Evangelio: \ft*\fk Ne vobis dicatis \fk*\fk Patrem in terra, unus est enim Pater Deus\fk*\ft Matth. 23.; non ut hoc nomen cæteris tollatur, sed ne gratia Dei qua in æternam vitam generamur, naturæ vel potestati, vel etiam sanctitati cujusquam hominis tribuatur.\ft*\f* \v 16 Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. \v 17 Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo. \v 18 Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam. \v 19 Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.\f + \fr 4.19 \fr*\fk Si Dominus voluerit. \fk*\ft Ideo dicit, ut ostenderet, quod si non iret, Deum noluisse, causa utique indignitatis illorum.\ft*\f* \v 20 Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.\f + \fr 4.20 \fr*\fk In virtute. \fk*\ft Terroris verba infert, ut inflati humiliarentur, et se præpararent ad recipiendum eum. Absit autem, ut pii filii dicerent: Si in virga venturus es, noli venire. Melius enim est erudiri in virga patris, quam perire in blandimento prædonis.\ft*\f* \v 21 Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis? \c 5 \p \v 1 Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.\f + \fr 5.1 \fr*\fk Omnino auditur. \fk*\ft Incipit agere de fornicatione, et redarguit illum fornicatorem qui uxorem patris tenebat, et eos qui eum tolerabant. Erant enim et ipsi comparticipes, dum paterentur reum tam ingentis peccati secum incorreptum convenire. Non solum ergo illum reum mortis, sed etiam inhærentes illi, non esse immunes a crimine demonstravit.\ft*\f* \v 2 Et vos inflati estis: et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit.\f + \fr 5.2 \fr*\fk Inflati estis. \fk*\ft Vento superbiæ, quæ pellit misericordiam; quia si unum membrorum patitur, compatiuntur et cætera.\ft*\f* \v 3 Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est, \v 4 in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu,\f + \fr 5.4 \fr*\fk In nomine Domini. \fk*\ft Hoc modo judicavi, ut vos congregati in unum sine aliqua dissensione (quibus mea auctoritas et virtus Christi cooperabitur) tradatis hujusmodi Satanæ.\ft*\f* \v 5 tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.\f + \fr 5.5 \fr*\fk Tradere, \fk*\ft etc. Hanc potestatem dicitur Apostolus habuisse, ut dum aliquem a stultitia non posset amovere, diabolo eum vexandum traderet; quousque pœnitentiam profitens, a malo desisteret. \ft*\fk Ut spiritus salvus sit. \fk*\ft Sic Apostolus non crudeliter, sed amabiliter Satanæ tradit. Sic Moyses in cultores idolorum paucos quidem judicavit in præsens terrens, in posterum disciplinam sanciens. Sic et Elias et alii boni: quia sic et metus aliis incutitur, et ipsis peccatum minuitur. Unde hoc exemplum Eliæ non reprehendit Christus in discipulis suis; sed quia odio et non amore correctionis desiderabant vindictam ignis in eos qui sibi hospitium non præbuerunt; sic et Petrus in Anania et uxore ejus vindicasse legitur, vel tradit, ut Spiritus sanctus quo contaminati nudantur, salvus sit eis, non amissus in die judicii.\ft*\f* \v 6 Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit?\f + \fr 5.6 \fr*\fk Totam massam. \fk*\ft Participes erant, dum paterentur reum. Sed si quis potestatem non habet, quem scit reum abjicere, vel probare non valet, immunis est. Et judicis non est sine accusatore damnare, ut nec Christus Judam abjecit.\ft*\f* \v 7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.\f + \fr 5.7 \fr*\fk Conspersio. \fk*\ft Est farina per aquam conglutinata sine fermento, id est, azyma. Vult ergo ut isti sint unum quid per dilectionem, puri a corruptione peccati, novum hominem induti sicut in baptismo sunt facti. Zyma Græce, fermentum Latine. Pascha immolatio est, non transitus, sicut quibusdam videtur, prius enim Pascha et sic transitus: quia ante exemplum est Salvatoris, et sic salus. AUG. Hæc vitæ nostræ innovatio est quidam transitus de morte ad vitam, etc., usque ad quoniam pascha nostrum immolatus est Christus.\ft*\f* \v 8 Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis.\f + \fr 5.8 \fr*\fk Sinceritatis. \fk*\ft Novæ vitæ et veritatis, sine omni fraude, ut sinceritas mundam vitam faciat, et veritatis omnem fraudem excludat.\ft*\f* \v 9 Scripsi in epistola: Ne commisceamini fornicariis: \v 10 non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exiisse.\f + \fr 5.10 \fr*\fk Alioquin, \fk*\ft etc. Non possent tales Christo lucrari, si colloquium eorum vitarent et convivium; unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedebat.\ft*\f* \v 11 Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere.\f + \fr 5.11 \fr*\fk Nunc autem. \fk*\ft Tunc scripsi vobis, et non bene accepistis, nunc autem determinate scribo. \ft*\fk Nominatur. \fk*\ft Eam nominationem voluit intelligi Apostolus: quæ in quemquam, cum sententia, et ordine judiciario, atque integritate, profertur. Nam si quælibet nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia sæpe falso in quoquam crimina nominantur. Dicendo \ft*\fk nominatur, \fk*\ft ostendit satis non temere, et quolibet modo, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiæ conjunctione, aut si per judicium auferri non possunt, tollerentur potius, ne perverse malos evitando quisque ab Ecclesia discedens, eos quos fugere videtur mittat ad gehennam.\ft*\f* \v 12 Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis? \v 13 nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis. \c 6 \p \v 1 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos?\f + \fr 6.1 \fr*\fk Audet aliquis. \fk*\ft Occasione hujusmodi judicii incipit agere de judiciis, in quibus multis modis peccabant Corinthii, velut, quod contemptis fidelibus infideles judices adibant, vel stultos judices constituebant, et litigabant, et fraudabant, et alia hujusmodi faciebant.\ft*\f* \v 2 an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis?\f + \fr 6.2 \fr*\fk Quoniam. \fk*\ft Quia exemplo fidei illorum, perfidia hujusmodi damnabitur.\ft*\f* \v 3 Nescitis quoniam angelos judicabimus? quanto magis sæcularia? \v 4 Sæcularia igitur judicia si habueritis: contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum.\f + \fr 6.4 \fr*\fk Sæcularia igitur judicia. \fk*\ft Quia dixerat Apostolus eos posse de his minimis judicare, determinat, qui ad hujusmodi negotia definienda sint constituendi, scilicet, contemptibiles qui sunt in Ecclesia. Majores enim spiritualibus intendere debent. AUG., lib. de opere Monac. c. 20. Sapientes igitur qui in locis consistebant fideles, etc., usque ad vel interveniendo præcidendis.\ft*\f* \v 5 Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum?\f + \fr 6.5 \fr*\fk Ad verecundiam. \fk*\ft Terrenas causas examinent qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt. Qui autem spiritualibus donis dotati sunt, terrenis non debent negotiis implicari; ut dum non coguntur inferiora bona disponere, valeant bonis superioribus deservire. Cavendum est tamen, ut hi qui donis spiritualibus emicant, nequaquam proximorum infirmantium negotia funditus deserant, sed vel aliis quibus dignum est tractanda committant, vel per se gerant.\ft*\f* \v 6 Sed frater cum fratre judicio contendit: et hoc apud infideles? \v 7 Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? \v 8 Sed vos injuriam facitis, et fraudatis: et hoc fratribus.\f + \fr 6.8 \fr*\fk Fratribus. \fk*\ft Quos juvare deberetis, et sic regnum perditis, et pejus, quia scientes.\ft*\f* \v 9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,\f + \fr 6.9 \fr*\fk An nescitis. \fk*\ft Nota quod toties repetit, \ft*\fk Nescitis; \fk*\ft quasi: Me sequendo, hoc scire deberetis; sed sequentes pseudo, stulti facti estis.\ft*\f* \v 10 neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. \v 11 Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.\f + \fr 6.11 \fr*\fk Sed sanctificati estis. \fk*\ft Nota \ft*\fk sed, \fk*\ft repetitam conjunctionem, non parvum pondus dare sententiæ.\ft*\f* \v 12 Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate.\f + \fr 6.12 \fr*\fk Omnia mihi licent. \fk*\ft Quia dixit potius ferendum esse, quam causas male agere, ne quis putet sua nullo modo esse repetenda, supponit: Omnia mea mihi licet repetere, sed tamen non repetam, quia non omnia expediunt ad cursum meum, sed impediunt. Item per aliam causam idem ostendit. Quasi: Licita sunt, sed non repetam, quia cum sim liber, nolo redigi suo potestate judicis: vel, nolo esse sub dominio alicujus rei, ut causa ejus fratrem offendam.\ft*\f* \v 13 Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet: corpus autem non fornicationi, sed Domino: et Dominus corpori.\f + \fr 6.13 \fr*\fk Esca ventri. \fk*\ft Propter hæc non sunt repetenda, tamen esca debetur ventri. Per hæc nota necessaria naturæ, et ideo licet repeti. Sed non multum pro his laborandum, quia destruentur, et ideo licet de his fieri judicium vel prætermitti.\ft*\f* \v 14 Deus vero et Dominum suscitavit: et nos suscitabit per virtutem suam. \v 15 Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit.\f + \fr 6.15 \fr*\fk Corpora. \fk*\ft Non potest non esse sanctum corpus, quo sanctificatus utitur Spiritus. \ft*\fk Membra sunt, \fk*\ft etc. Sicut membra omnia quæ una eademque anima reguntur, unum corpus sunt, ita omnes qui eodem Spiritu sancto vivificantur, unum in Christo corpus efficiuntur. \ft*\fk Christi. \fk*\ft Quia corpus accepit, et corporum caput est.\ft*\f* \v 16 An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una.\f + \fr 6.16 \fr*\fk Unum corpus. \fk*\ft Tradunt physici, quod adeo uniuntur, quod si sanguis eorum commisceretur, omnino conjungeretur.\ft*\f* \v 17 Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est.\f + \fr 6.17 \fr*\fk Qui autem adhæret, \fk*\ft etc. Non substantiæ identitate sed participatione, cum ei sic adhæret hic per fidem accedens, ut sit particeps beatitudinis ejus, quod tunc plene erit, cum satiabitur desiderium ejus in bonis immutabilibus, scilicet in ipsa Trinitate Domino suo cujus est imago.\ft*\f* \v 18 Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.\f + \fr 6.18 \fr*\fk Fugite fornicationem. \fk*\ft Cum aliis vitiis potest exspectari conflictus, sed hanc fugite, ne approximetis, quia non aliter potest melius vinci. \ft*\fk Omne enim peccatum. \fk*\ft Nullum peccatum intantum dehonestat et coinquinat corpus, ut illud. \ft*\fk Qui autem fornicatur. \fk*\ft Non dicitur propter quantitatem fornicationis, quod ipsa sola sit in corpore, et alia extra corpus. Plura enim adeo magna, ut fornicatio, vel majora. Sed propter qualitatem, quia turpius coinquinat corpus quam alia peccata.\ft*\f* \v 19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?\f + \fr 6.19 \fr*\fk Templum. \fk*\ft Ex hoc patet quod Spiritus sanctus est Deus; si enim non esset Deus, templum utique nosipsos non haberet. Non solum autem Spiritus sanctus, sed etiam Pater et Filius templum nos habent. Templum ergo Dei, hoc est totius Trinitatis, sancta Ecclesia est.\ft*\f* \v 20 Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.\f + \fr 6.20 \fr*\fk Et portate Deum. \fk*\ft Portare Deum est imaginem Dei in rebus bene gestis ostendere. \ft*\fk In corpore. \fk*\ft Si non parcis tibi propter te, parce vel propter Deum qui te sibi fecit domum. Quam si evertis, peccas in Deum, quod grave est genus peccati; aliud vero genus est peccare in hominem.\ft*\f* \c 7 \p \v 1 De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere:\f + \fr 7.1 \fr*\fk De quibus. \fk*\ft Occasione fornicationis quam prohibet, continuat de nuptiis, unde illi quæsierant. Et agit tripliciter, secundum consilium, secundum indulgentiam, secundum præceptum.\ft*\f* \v 2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat. \v 3 Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro. \v 4 Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. \v 5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. \v 6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.\f + \fr 7.6 \fr*\fk Hoc autem, \fk*\ft etc\ft*\f* \v 7 Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic.\f + \fr 7.7 \fr*\fk Unusquisque, \fk*\ft etc. Non debet quis constringi, ne prohibitus a licitis admittat illicita, sed ipse quid sequatur eligat, attamen in hoc propensiorem esse melius est.\ft*\f* \v 8 Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. \v 9 Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.\f + \fr 7.9 \fr*\fk Uri, \fk*\ft est desideriis agi vel vinci. Non ergo ideo dicit \ft*\fk melius, \fk*\ft quasi bonum sit uri et nubere melius, sed consuetudinem locutionis est secutus.\ft*\f* \v 10 Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: \v 11 quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.\f + \fr 7.11 \fr*\fk Quod si discesserit. \fk*\ft Aliud est discedere, aliud ex communi consensu continere. Illud enim malum est, hoc bonum. AMBR.. Ideo non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere, quia inferior non omnino hac lege utitur, quia potior quod a falsariis dicitur esse appositum. \ft*\fk Et vir uxorem. \fk*\ft Non debet vir dimittere uxorem, quia faceret eam mœchari. Quod si illa est adultera non facit, sed adulteram dimittit. Causa quam Christus excepit hic tacetur, quia notissima est, scilicet fornicationis.\ft*\f* \v 12 Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.\f + \fr 7.12 \fr*\fk Nam cæteris. \fk*\ft Ubi uterque fidelis hoc præceptum Domini dedit Apostolus. Nam cæteris ubi non est uterque fidelis (quod in initio Ecclesiæ contigit, cum Evangelium prædicari cœpit), ego dico, etc. \ft*\fk Si quis frater, \fk*\ft etc. Idololatria et quælibet noxia superstitio fornicatio est, et Dominus causa fornicationis quidem permisit uxorem dimitti, sed non jussit, et sic dedit locum Apostolo monendi, ut qui voluerit, non dimittat infidelem, quo forsan possit fieri fidelis.\ft*\f* \v 13 Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum: \v 14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.\f + \fr 7.14 \fr*\fk Sanctificatus est. \fk*\ft Quia hoc sæpe contingit quod alter per alterum ad fidem convertitur. Vel mundus est vir infidelis quantum ad fidelem mulierem, et nullam ex ejus conjunctione immunditiam patitur mulier fidelis. \ft*\fk Alioquin. \fk*\ft Si dimittitis, invicem nolentes cohabitare et aliis vos copulatis, adulteri estis, et filii vestri spurii, et ideo immundi; nunc, sancti, quia de licitis conjugiis nati, et sub Creatoris veneratione nati.\ft*\f* \v 15 Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus.\f + \fr 7.15 \fr*\fk Non enim. \fk*\ft Non est tantum conjugium quod sine Dei devotione est: et ideo non est peccatum ei qui dimittit propter Deum si alii se copulavit. Si vero ambo crediderint, per cognitionem Dei confirmatur conjugium. \ft*\fk In pace. \fk*\ft Non oportet litigare cum discedente, quia odio Dei discedit.\ft*\f* \v 16 Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies?\f + \fr 7.16 \fr*\fk Unde enim. \fk*\ft Hortatus est supra per ea quæ evenerunt, nunc quia eadem fieri possunt, ad idem hortatur. Hæc autem non lege jubente, sed libera charitate fiunt.\ft*\f* \v 17 Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.\f + \fr 7.17 \fr*\fk Divisit Dominus. \fk*\ft Cuique Deus dedit quando salvetur, id est, scit quando credet, et sustinet donec credat, sic et tu exspecta.\ft*\f* \v 18 Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est? non circumcidatur.\f + \fr 7.18 \fr*\fk Circumcisus aliquis. \fk*\ft Nusquam aufert Apostolus consuetudinem, quæ servata non impedit salutem, monens ne in talibus spes salutis ponatur, cum tantum pro offensione infirmorum serventur. Unde dicit nihil ea esse, subdens: \ft*\fk Circumcisio nihil est.\fk*\f* \v 19 Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei. \v 20 Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.\f + \fr 7.20 \fr*\fk Unusquisque in ea. \fk*\ft Hoc ad eas conditiones vel vitæ consuetudines respicit, quæ nihil obsunt fidei bonisque moribus. Sicut enim conjux, sic et latro ad Christi fidem vocatur. Sed ille in conjugio, non a conjugio. Iste vero non in latrocinio, sed a latrocinio. Non enim necesse est, ut conjuges desinant esse conjuges propter fidem Christi, sicut necesse est ut latrones desinant esse latrones.\ft*\f* \v 21 Servus vocatus es? non sit tibi curæ: sed et si potes fieri liber, magis utere.\f + \fr 7.21 \fr*\fk Servus, \fk*\ft etc. Supra posuit unum exemplum de ritu vivendi, hic aliud de conditione officii. \ft*\fk Magis utere. \fk*\ft Quia quanto quis propter Deum despectior est in hoc sæculo, tanto magis exaltabitur in futuro.\ft*\f* \v 22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.\f + \fr 7.22 \fr*\fk Libertus. \fk*\ft Quia ereptus a peccatis, quæ servos faciunt. Ergo nec servus conditione despiciatur, nec liber ereptus elatus servo se præponat.\ft*\f* \v 23 Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum.\f + \fr 7.23 \fr*\fk Empti estis. \fk*\ft Reddite vicem, ut vos servi sitis Christi, non hominum. Hi sunt servi hominum, qui humanis se subjiciunt superstitionibus. \ft*\fk Servi hominum. \fk*\ft Quod contingit vobis si dicatis: \ft*\fk Ego sum Pauli, ego Apollo, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 24 Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum. \v 25 De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.\f + \fr 7.25 \fr*\fk De virginibus. \fk*\ft Causa illius fornicatoris, de omni fornicatione vitanda docet.\ft*\f* \v 26 Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.\f + \fr 7.26 \fr*\fk Necessitatem\fk*\ft dicit penuriam sæculi quam sæpe patiuntur conjugati. Infirmis infirmam rationem prætendit. Posset enim digniorem reddidisse virginitatis rationem, ejus munus amplius commendando. Supergreditur enim virginitas conditionem humanæ naturæ, per quam homines angelis assimilantur. Major tamen victoria virginum est quam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines vero in carne triumphant.\ft*\f* \v 27 Alligatus es uxori? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quærere uxorem. \v 28 Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. \v 29 Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint:\f + \fr 7.29 \fr*\fk Hoc itaque dico. \fk*\ft Hic ad temperantiam monet, quasi diceret: Quando conjungemini, ut id sine peccato possit fieri; hoc consilium do vobis, ut qui habent \ft*\fk Tanquam non habentes sint. \fk*\ft Hoc facit qui habens uxorem, reddit et non exigit debitum; qui propter infirmitatem propriam ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit, et maxime quia pari consensu continentiam servant. Beatiora sane conjugia indicanda sunt, quæ sive filiis procreatis, sive prole contempta continentiam pari consensu servare potuerunt.\ft*\f* \v 30 et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudentes: et qui emunt, tamquam non possidentes: \v 31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: præterit enim figura hujus mundi. \v 32 Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo. \v 33 Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. \v 34 Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro.\f + \fr 7.34 \fr*\fk Cogitat, \fk*\ft etc. Hæc enim de damnatione non timens et de salute secura, cogitat tantum quæ Domini sunt. \ft*\fk Ut sit sancta, \fk*\ft etc. Hoc et nupta, sed amplius innupta, quæ libera a necessitatibus mundanis, quibus astricta est nupta, intensius vacat cœlestibus præceptis.\ft*\f* \v 35 Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.\f + \fr 7.35 \fr*\fk Non ut laqueum. \fk*\ft Sed ad id tendens dico, quod honestum est, ut homo sit castus corpore et animo, non quod turpe sit conjugium, sed quod hoc honestius et facilitatem habeat Deum orandi.\ft*\f* \v 36 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat.\f + \fr 7.36 \fr*\fk Si quis autem, \fk*\ft etc. Sicut de virginibus determinavit, sic de custodibus determinat.\ft*\f* \v 37 Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. \v 38 Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit.\f + \fr 7.38 \fr*\fk Melius facit. \fk*\ft Quia apud Deum, meritum illi collocat, et a sæculi sollicitudine liberat illam. Et ideo recte ait: Melius est enim quod licet et expedit, quam quod licet et non expedit.\ft*\f* \v 39 Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino.\f + \fr 7.39 \fr*\fk Mulier alligata. \fk*\ft Dixerat mulierem causa fornicationis a viro recedentem manere innuptam, aut viro suo reconciliari, et non dixerat, an maneret toto tempore vitæ suæ, an tempore viri; hoc ergo determinat. Itaque virgo semper potest nubere cui vult, sed mulier, id est conjugata, etiam causa fornicationis dimissa, et separata a viro, vivente viro alligata est legi, etc. \ft*\fk Quod si dormierit. \fk*\ft Non dicit, primus, vel secundus, vel quotus, nec enim nobis diffiniendum quod non diffinit Apostolus: unde nec ullas debeo damnare nuptias, nec eis verecundiam numerositas inferre. Dominus autem septemviram non damnat, nec dicit in resurrectione non posse esse. Sed tantum: \ft*\fk neque nubent, neque nubentur. \fk*\ft Unde nec contra humanæ verecundiæ sensum audeo dicere, ut quoties voluerint, nubant, nec ex corde meo quaslibet nuptias condemnare. Quod dicitur univiræ, hoc omni viduæ.\ft*\f* \v 40 Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.\f + \fr 7.40 \fr*\fk Beatior, \fk*\ft etc. Satis ostendit beatam esse etiam post mortem viri iterum nubentem fidelem, sed beatiorem non nubentem. \ft*\fk Puto autem. \fk*\ft Non dubitat Apostolus, sed contemptores increpat, ut et Dominus dicens: \ft*\fk Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis: \fk*\ft Vel, \ft*\fk Putas inveniet fidem in terra? \fk*\ft verbo dubitationis infidelitatem arguit.\ft*\f* \c 8 \p \v 1 De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat.\f + \fr 8.1 \fr*\fk De his. \fk*\ft Quasi dicat: scitis æque ac ego, quod licet ea comedere; quia omnes scientiam habemus. Hoc de his dicit qui habentes scientiam cum offendiculo edebant. Quos primum arguit, nec sufficienter scire dicit. Alii autem ignari sub veneratione idoli comedebant. \ft*\fk Scientia inflat. \fk*\ft Per se inutilis est scientia, cum charitate utilis. Per se inflat in superbiam, ut dæmones qui Græco nomine a scientia sic sunt nominati. Propter elationem scientiæ reprimendam datus est Paulo stimulus. Melius est scire infirmitatem nostram, quam naturas rerum; hanc scientiam qui apponit, apponit dolorem peregrinationis ex desiderio patriæ.\ft*\f* \v 2 Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. \v 3 Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.\f + \fr 8.3 \fr*\fk Si quis autem diligit Deum. \fk*\ft Hic diligit Deum, qui charitatis causa scientiam mitigat, ut prosit fratri pro quo Christus mortuus est.\ft*\f* \v 4 De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.\f + \fr 8.4 \fr*\fk De escis. \fk*\ft Vituperata scientia eorum, tandem aperit quæ est ea vera. \ft*\fk Idolum nihil est in mundo. \fk*\ft Id est, inter creaturas mundi. Materiam enim Deus formavit, sed stultitia hominum formam dedit. Quæcunque enim sunt in creaturis, facta sunt per Verbum. Sed forma hominis in idolo non est facta per Verbum, sicut nec peccatum per Verbum. Sed est nihil, et nihil fiunt homines cum peccant. \ft*\fk Nisi unus. \fk*\ft Hoc dicit ne putetur Deus esse in idolo.\ft*\f* \v 5 Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi):\f + \fr 8.5 \fr*\fk Si quidem sunt dii multi. \fk*\ft Id est gentibus plures: quos terret Deus noster, id est dæmones qui volentes videri dii sibi exigunt quæ vero Deo debentur, aras, sacrificia, et alia. Noster vero homines deos facit.\ft*\f* \v 6 nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.\f + \fr 8.6 \fr*\fk Deus. \fk*\ft Tribus modis Deus dicitur. Substantive dicitur Deus, Trinitas. Adoptive, sancti qui per adoptionis gratiam dii sunt. Nuncupative, dæmones et idola. \ft*\fk Ex quo. \fk*\ft Omnia a Patre, sed per Filium creata sunt. Nec alia per Filium, alia per Patrem, sed eadem: alioquin jam non omnia per Patrem, nec omnia per Filium; si autem omnia per Patrem, et omnia per Filium; ergo eadem per Patrem quæ et per Filium facta sunt; æqualis est ergo Patri Filius, et inseparabilis operatio utriusque. \ft*\fk Et unus. \fk*\ft De Christo pro humanitate subdit, sed de Spiritu sancto non oportuit.\ft*\f* \v 7 Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.\f + \fr 8.7 \fr*\fk Polluitur. \fk*\ft Per illos scilicet qui habent scientiam unius Dei, sed non cum charitate, per quos in hunc errorem infirmi inducebantur, quorum non cibus polluitur, sed conscientia.\ft*\f* \v 8 Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus. \v 9 Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis. \v 10 Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta? \v 11 Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est? \v 12 Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.\f + \fr 8.12 \fr*\fk In Christum. \fk*\ft In Christum peccare, est Christum negare.\ft*\f* \v 13 Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem. \c 9 \p \v 1 Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino?\f + \fr 9.1 \fr*\fk Non sum liber. \fk*\ft Incipit se proponere in exemplum, ut sicut ipse abstinet a licitis pro scandalo fratrum, ita et illi. Quasi diceret: Abstinete ab hoc licito, quia ego habeo libertatem accipiendi stipendia, et tamen non accipio. Etsi sic inductum sit, intendit tamen se comprobare apostolum, quia occasione pseudoapostolorum minus de eo senserunt Corinthii.\ft*\f* \v 2 Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. \v 3 Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est: \v 4 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi?\f + \fr 9.4 \fr*\fk Nunquid, \fk*\ft etc. BEDA. Permisit enim Dominus, non jussit, etc., usque ad potestas igitur est, non jussio Domini, accipere sumptus. \ft*\fk Sororem mulierem. \fk*\ft Dominus in comitatu suo mulieres habuit ne viderentur alienæ a salute, quæ et ministrabant ei; sic et apostoli.\ft*\f* \v 5 numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? \v 6 aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi?\f + \fr 9.6 \fr*\fk Operandi. \fk*\ft Verbum operandi, honestius quam accipiendi.\ft*\f* \v 7 Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat?\f + \fr 9.7 \fr*\fk Quis militat. \fk*\ft Ne, quia abstinet, coapostolos reprehendisse videretur, addit: \ft*\fk Quis militat. \fk*\ft CHRYS. \ft*\fk Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? \fk*\ft Per illud pericula; hoc autem laborem et miseriam multam et curam ostendit, et tertium item addit exemplum his verbis. \ft*\fk Quis pascit, \fk*\ft etc. ID. Multam diligentiam, et magistro debitam erga subditos ostendit. Quod ex his apparet: Etenim milites, et agricolæ, et pastores erant apostoli, non bellorum, neque terræ, neque brutorum animantium, sed ratione præditarum animarum, et ejus exercitus qui adversus dæmones armatur. \ft*\fk Et de lacte. \fk*\ft Lac gregis dicitur quidquid a plebe præpositis datur.\ft*\f* \v 8 Numquid secundum hominem hæc dico? an et lex hæc non dicit?\f + \fr 9.8 \fr*\fk Nunquid, \fk*\ft etc., ID. Hoc est: Nunquid ego humanis duntaxat exemplis rem meam confirmo? an et lex hæc non dicit?\ft*\f* \v 9 Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo?\f + \fr 9.9 \fr*\fk Nunquid de bobus. \fk*\ft Curæ quidem sunt; verum non ita, ut de iis legem instituat.\ft*\f* \v 10 an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi. \v 11 Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus? \v 12 Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.\f + \fr 9.12 \fr*\fk Ne quod offendiculum. \fk*\ft Id est, ne dicatur de nobis, quod causa quæstus et lucri temporalis potius prædicemus Evangelium, quam causa salutis animarum et remunerationis æternæ, habeaturque Evangelium venale.\ft*\f* \v 13 Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant?\f + \fr 9.13 \fr*\fk Nescitis. \fk*\ft Redit rursus ad illud quod incœperat, ostendens quia sibi liceat, et tamen non faciat. Naturalis etiam ratio hoc habet, ut quis inde vivat ubi laborat.\ft*\f* \v 14 Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. \v 15 Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.\f + \fr 9.15 \fr*\fk Ego autem. \fk*\ft Abstinet Apostolus a sumptibus, ne sit forma pseudoapostolis rapacibus. \ft*\fk Bonum est, \fk*\ft etc. Quisquis enim eo quod sibi debetur uti non vult, amplius impendit Ecclesiæ. Maximam ergo habebat gloriam Apostolus apud Deum, non exigendo stipendium ab infirmis, vel de suis laboribus transigendo quotidianum victum. \ft*\fk Gloriam. \fk*\ft Quam habeo apud Deum infirmis compatiens.\ft*\f* \v 16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: væ enim mihi est, si non evangelizavero.\f + \fr 9.16 \fr*\fk Nam et si, \fk*\ft etc. Pro mercede: Vel, si ita evangelizavero, \ft*\fk non est mihi gloria; \fk*\ft quia tunc esset pro necessitate, quia \ft*\fk væ, \fk*\ft id est, penuria esset sicut pseudoapostolis. \ft*\fk Necessitas, \fk*\ft hujus vitæ sustentandæ. \ft*\fk Væ. \fk*\ft Quia unde vivam non habeo.\ft*\f* \v 17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est.\f + \fr 9.17 \fr*\fk Si enim volens. \fk*\ft Quia ex voluntate est merces. Videamus quomodo, scilicet si ita ex dilectione facio, ut potius patiar penuriam quam abutar potestate. \ft*\fk Si autem invitus. \fk*\ft Ut quod necessitate cogar, aliis prodero, at non mihi. \ft*\fk Dispensatio mihi. \fk*\ft Hic dispensatio talis intelligitur, ut quasi servus alienum censum dispenset, unde ipse nihil capiat præter cibaria. Alibi dispensator dicitur qui ut filius ministrat Evangelium cohæredibus. Non debemus ideo evangelizare, ut manducemus, sed ideo manducare, ut evangelizemus; ut cibus non sit bonum quod appetitur, sed necessarium quod adjicitur.\ft*\f* \v 18 Quæ est ergo merces mea? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. \v 19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.\f + \fr 9.19 \fr*\fk Ex omnibus. \fk*\ft Negotiis hominum, nihil ab eis accipiendo; \ft*\fk Omnium, \fk*\ft subaudi hominum, \ft*\fk me servum feci, \fk*\ft supportando omnes, veluti bonus procurator supportat infirmos, maxime vos, o Corinthii, per meam patientiam. Feci autem hoc non calliditatis astutia, sed compatientis affectu, \ft*\fk ut plures lucrifacerem Christo.\fk*\f* \v 20 Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer:\f + \fr 9.20 \fr*\fk Tanquam Judæus. \fk*\ft HIER. Non vere Judæus, sicut nec vere gentilis, quibus in cibis, etc., usque ad quomodo sibi serviri velit, si ægrotaret.\ft*\f* \v 21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.\f + \fr 9.21 \fr*\fk His qui sub lege, \fk*\ft etc. Samaritanis qui libros Moysi recipiunt, quibus non coutuntur Judæi. Sunt autem ex origine Persarum, quos sublato Isræl posuit rex Assyriorum vel Persarum ad incolenda loca Samariæ.\ft*\f* \v 22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.\f + \fr 9.22 \fr*\fk Omnibus omnia. \fk*\ft Omnibus cessit, non tamen religionem excessit.\ft*\f* \v 23 Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar. \v 24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis.\f + \fr 9.24 \fr*\fk Nescitis, \fk*\ft etc. Ostendit quanta sit utilitas legis nostræ, in qua non uni, sed omnibus promissa est palma; et qui prior venit, exspectat ut coronetur cum posteriori. \ft*\fk Bravium. \fk*\ft Est præmium cursus.\ft*\f* \v 25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam.\f + \fr 9.25 \fr*\fk Omnis enim, \fk*\ft etc. De rebus non laudandis trahuntur multæ similitudines, ut in Evangelio de iniquo judice, qui viduam nolebat audire, et pigro qui non ex amicitia, sed ex tædio panes commodabat; ita hic non commendantur agonistica et ludicra.\ft*\f* \v 26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans:\f + \fr 9.26 \fr*\fk Non quasi. \fk*\ft In incertum currit qui talia facit, ut ex quibusdam sperare, ex aliis desperare possit.\ft*\f* \v 27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.\f + \fr 9.27 \fr*\fk Castigo corpus meum. \fk*\ft Apostolus suo timore nos terruit. Quid enim faciet agnus, ubi aries tremit? \ft*\fk Ne forte, \fk*\ft etc. Quod cito contingere posset; tunc aliis magis cavendum, ne offendendo sint reprobi.\ft*\f* \c 10 \p \v 1 Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,\f + \fr 10.1 \fr*\fk Nolo enim. \fk*\ft Volenti comprehendere sic est agendum; non enim baptisma et sacramenta sufficiunt, ut quidam putant; sicut nec Judæis beneficia Dei valuerunt, cum post peccarent. \ft*\fk Quoniam patres. \fk*\ft Exemplo Judæorum, qui negligentia sua offenderunt, sollicitos facit. \ft*\fk Sub nube. \fk*\ft Quia omnia in figura nostri illis contingebant.\ft*\f* \v 2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari:\f + \fr 10.2 \fr*\fk In Moyse baptizati. \fk*\ft In ducatu Moysi purgati per visa signa illa. Vel, signum baptismi acceperunt, quod credentibus idem valuit. \ft*\fk Baptizati sunt, \fk*\ft quia a morte liberati et per eam mundati ab ignorantia Dei, quæ premebat omnes gentes, et præparati ad accipiendam legem. Vel baptizati dicuntur, quia gerebant formam nostri sacramenti. Moyses Christum, nubes Spiritum sanctum, mare baptismum significat.\ft*\f* \v 3 et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,\f + \fr 10.3 \fr*\fk Eamdem escam. \fk*\ft Id est fide: diversa in tempore, diversa in specie. \ft*\fk Spiritalem. \fk*\ft Id est, spirituale aliquid significantem. Cum dicit \ft*\fk spiritalem, \fk*\ft ostendit spiritualiter intelligi in Christo et hoc de omnibus innuit, unum exponit: \ft*\fk Petra erat Christus.\fk*\f* \v 4 et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus):\f + \fr 10.4 \fr*\fk Consequente eos petra. \fk*\ft Id est, satisfaciente voluntati eorum, quia quoquo irent, aquæ inundantes secutæ sunt; sic Christus in deserto hujus mundi suos comitatur. Vel, \ft*\fk consequente, \fk*\ft id est, secuturam veritatem significante. \ft*\fk Petra autem. \fk*\ft Solet res, quæ significatur nomine rei quam significat nominari. \ft*\fk Petra. \fk*\ft Id est Christus, sequebatur, quia ubi humanum deficiebat suffragium, aderat.\ft*\f* \v 5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. \v 6 Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. \v 7 Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.\f + \fr 10.7 \fr*\fk Neque idololatræ, \fk*\ft etc. Illos tangit, qui in idolio epulabantur, putantes se immunes a crimine. \ft*\fk Sedit populus. \fk*\ft Per commemorationem illorum notat ea quæ in Corinthiis sunt, ostendens quam graviter punita sint in Judæis. \ft*\fk Ludere. \fk*\ft Id est adorare, quod ludo puerorum simile. Facilis namque ad lusum est pueritia. Quid autem lusui puerili tam simile est quam idola adorare?\ft*\f* \v 8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. \v 9 Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.\f + \fr 10.9 \fr*\fk Neque tentemus Christum. \fk*\ft Nota Christum Deum quem tentaverunt Judæi, et ideo a serpentibus perierunt, donec serpens æneus erectus est, quem qui intuebantur, a morsibus sanabantur.\ft*\f* \v 10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.\f + \fr 10.10 \fr*\fk In figura. \fk*\ft Ecce ostendit cur signa illa jam non observantur, cum res manifesta sit ad correctionem nostram.\ft*\f* \v 11 Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt.\f + \fr 10.11 \fr*\fk Scripta sunt. \fk*\ft Non propter nos tantum. Per hæc enim exempla ad correctiorem vitam provocamur, ut aut præmium, si obedientes fuerimus, aut propensiorem pœnam inobedientes mereamur. \ft*\fk Fines sæculorum. \fk*\ft Quia in ultima ætate sumus, et tot exemplis priorum magis corrigi debemus. Vel fines sæculi devenerunt in nos, sæcularitas in nobis finitur; et ideo turpius si peccamus.\ft*\f* \v 12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.\f + \fr 10.12 \fr*\fk Videat ne cadat. \fk*\ft Ut qui præsumentes de scientia, cum scandalo fratrum edebant idolothyta, et de pseudo gloriantes, judicabant apostolum cum ipsi essent rei.\ft*\f* \v 13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.\f + \fr 10.13 \fr*\fk Tentatio vos, \fk*\ft etc. Hortatur ut humana tentatio illos apprehendat, non alia. Humana enim tentatio est, ut in necessitate vel pressura non diffidat homo de Deo, auxilium humanum requirendo. Propter Christum ergo pati, humana tentatio est, per quam proficitur apud Deum. \ft*\fk Possitis sustinere. \fk*\ft Quod fit per humilitatem. Humiles enim in omni tentatione custodit, ut illi non crepent in fornace, qui non habent ventum superbiæ.\ft*\f* \v 14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura:\f + \fr 10.14 \fr*\fk Propter quod, \fk*\ft etc. Quia sola sacramenta non salvant, et quia qui cadit punitur, et quia auxilium Dei non deest, fugite ab idolorum cultu. Vel, ne comedant sapientes idolothyta cum offendiculo infirmorum, quibus idololatræ viderentur. Vel, ne ipsi infirmi idololatræ sint, et ut fugiatis loquor altum aliquid quasi prudentibus, et ideo diligenter dijudicate. Vel. modo loquor infirmis, ut supra prudentibus.\ft*\f* \v 15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico. \v 16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est?\f + \fr 10.16 \fr*\fk Calix benedictionis. \fk*\ft Ideo fugiendum a cultura idolorum, quia ut comedens idolothytum unum est cum dæmone, sic per corpus Christi unum est cum Christo. \ft*\fk Panis quem frangimus. \fk*\ft BEDA. Christus quando manducatur, vita manducatur. Sed quis audeat, etc., usque ad manebat apud Patrem integer, ut angelos pasceret.\ft*\f* \v 17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.\f + \fr 10.17 \fr*\fk Quoniam unus, \fk*\ft etc. Unus panis unione fidei, spei et charitatis. Corpus est per subministrationem charitatis: quia unum sumus, et unum sentire debemus. Hæc autem dicit ut fides una unum habeat sensum et opus.\ft*\f* \v 18 Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?\f + \fr 10.18 \fr*\fk Videte. \fk*\ft Similitudo est ad intelligendum quod supra dictum est. Ideo addidit, \ft*\fk secundum carnem, \fk*\ft quia est Isræl secundum spiritum, qui veteres umbras jam non sequitur, sed eam consequentem (quæ illis umbris præcedentibus significata est) veritatem; et immolat Deo in corpore Christi sacrificium laudis, ex quo Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.\ft*\f* \v 19 Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid?\f + \fr 10.19 \fr*\fk Quid ergo? \fk*\ft Quia dixi, fugite a cultura idolorum, videor dicere, quod \ft*\fk idolis immolatum sit aliquid\fk*\ft magnum, sed non hoc dico, sed potius dico, quod ea quæ gentes immolant, dæmoniis immolant: quia idolo diabolus colitur, qui pejor est idolo.\ft*\f* \v 20 Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum:\f + \fr 10.20 \fr*\fk Socios fieri dæmoniorum. \fk*\ft AUG., lib. II de Doctrin. Christ., c. 20, 21, etc. Ad hoc genus etiam pertinent consultationes et pacta, etc., usque ad mathematici, qui conantur actionum eventus prædicere, dicuntur.\ft*\f* \v 21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. \v 22 An æmulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.\f + \fr 10.22 \fr*\fk An æmulamur Dominum. \fk*\ft Videntur æmulari et invidere Domino, cujus regnum diminuerunt, qui cum scandalo fratrum comedunt.\ft*\f* \v 23 Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.\f + \fr 10.23 \fr*\fk Omnia mihi licent. \fk*\ft Potestate liberi arbitrii et doctrina legis naturalis. Non quia omnia liceant etiam illicita, sed ecce ponamus licere omnia.\ft*\f* \v 24 Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. \v 25 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.\f + \fr 10.25 \fr*\fk Omne quod in macello. \fk*\ft Quia licita sunt, et tamen non est utendum eis semper, determinat quomodo liceat edere vel non edere.\ft*\f* \v 26 Domini est terra, et plenitudo ejus. \v 27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. \v 28 Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam:\f + \fr 10.28 \fr*\fk Propter illum. \fk*\ft Quia qui idolis servit, per hoc gloriabitur et confirmabitur in errore, et fratribus malum datur exemplum.\ft*\f* \v 29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia?\f + \fr 10.29 \fr*\fk Ut quid enim. \fk*\ft Quasi: Quid opus est, ut puter causa venerationis edere? Judicor enim non distare ab idololatra.\ft*\f* \v 30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? \v 31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite.\f + \fr 10.31 \fr*\fk Sive ergo manducatis. \fk*\ft Non solum ergo vox tua sonet laudes Dei, sed etiam opera tua concordent cum voce tua. Cum enim voce cantaveris, silebis aliquando vita. Sed sic canta, ut nunquam sileas. Si enim ore clamas, et fraudem cogitas, siluisti a laude Dei, et quod gravius est, in blasphemiam perrexisti. Cum enim laudatur Deus de bono opere tuo, laudas Deum: et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, blasphemas Deum. Si ergo quod manducas et bibis, ad refectionem corporis sumis, reparationemque membrorum, gratias agens ei qui tibi tribuit mortali et fragili ista supplementorum solatia, cibus tuus et potus laudat Deum. Si vero modum naturæ debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites, quantaslibet laudes Dei lingua tua sonet, vita blasphemat.\ft*\f* \v 32 Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei:\f + \fr 10.32 \fr*\fk Ecclesiæ Dei. \fk*\ft Quantum ad infirmos quibus fiunt offendicula, dum eorum exemplo adhærent his quæ inimica sunt Deo.\ft*\f* \v 33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.\f + \fr 10.33 \fr*\fk Omnibus placeo. \fk*\ft Qui hominibus propter veritatem placet, jam non ipse illis, sed veritas placet. Si propter seipsum placet homo, superbia est; hoc est quod alibi dixit: \ft*\fk Si hominibus placerem, servus Christi non essem\fk*\ft Gal. 1.. Sed nunquid placebat persecutoribus suis? Placebat omni generi hominum, quod Christi congregabat Ecclesiam, sive jam intus positis, sive introducendis in eam.\ft*\f* \c 11 \p \v 1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.\f + \fr 11.1 \fr*\fk Imitatores. \fk*\ft Sunt gradus in Ecclesia majorum et minorum, ut illi exemplo præcedant, hi imitatione sequantur. Sed et qui præcedunt, si neminem sequuntur, errabunt: sequuntur ergo aliquem, id est Christum.\ft*\f* \v 2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.\f + \fr 11.2 \fr*\fk Laudo, \fk*\ft etc. Incipit hic agere de velationibus in quibus arguit illos suas traditiones non servantes: quia illorum aliqui viri velato capite, et aliquæ mulieres non velato capite orabant, aut prophetabant. Unde et succenset eis Apostolus, quia cum esset eis Apostolus, immemores erant traditionum ejus, quasi. Etsi de aliis culpo, laudo tamen de hoc: ironia.\ft*\f* \v 3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus.\f + \fr 11.3 \fr*\fk Viri, \fk*\ft etc. Potest nomine viri intelligi hic spiritus, non ille Spiritus sanctus qui cum Patre et Filio immutabilis manet, et dignis animis incommutabiliter datur; sed spiritus hominis, qui quasi animæ maritus, animalem affectionem tanquam conjugem regit. \ft*\fk Caput Christus est. \fk*\ft Quia spiritus hominis regitur a sapientia Dei, quæ Christus est: in quo sicut in capite sunt omnes sensus spirituales, id est, plenitudo gratiarum, de qua accipit vir iste, et per hoc est vir caput mulieris, id est, rector animalitatis, quæ regitur a spiritu tanquam mulier a viro. \ft*\fk Orans. \fk*\ft Quia in aliis ubi est, potest velare, sed nondum suo judici se offert et colloquitur, ubi conditionem suam necesse est profiteri.\ft*\f* \v 4 Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. \v 5 Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. \v 6 Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. \v 7 Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.\f + \fr 11.7 \fr*\fk Quoniam imago. \fk*\ft Imago et similitudo pro se invicem accipiuntur, sed tamen in hoc proprie est similitudo animæ cum Deo, quod incircumscripta, quod ubique tota et simul. AUG., lib. XII de Trin. c. 7, 8, 9. Homo dicitur imago Dei, et ad imaginem: quia non æqualis, etc., usque ad ut male viventes bene loquendo turpitudinem suam contegant.\ft*\f* \v 8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. \v 9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. \v 10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. \v 11 Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino.\f + \fr 11.11 \fr*\fk Verumtamen. \fk*\ft Quamvis in prima conditione non sit vir de femina, sed converso: etiam in sequenti generatione non est hoc. \ft*\fk In Domino. \fk*\ft Id est in operatione Domini, in qua alter sine altero non creatur.\ft*\f* \v 12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo.\f + \fr 11.12 \fr*\fk Omnia autem. \fk*\ft Postquam singula dixit, ut omnia Deo uni principio subjiceret, addit \ft*\fk omnia ex Deo, \fk*\ft ut neque mulier de subjectione doleat, neque vir de exaltatione superbiat.\ft*\f* \v 13 Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum?\f + \fr 11.13 \fr*\fk Vos ipsi. \fk*\ft Quia Corinthii ejus traditionem non servaverant (quod eis succenset), jam non ex auctoritate traditionis suadet, sed ex natura. \ft*\fk Natura nos docet, quia vir si comam nutriat, \fk*\ft etc. Coma est gloria mulieri, quia naturaliter eam habet pro velamine: coma enim indicium velaminis est ut naturæ voluntas addatur. Et ideo vir non est naturaliter comatus, quia non est velandus, et lex prohibet virum esse comatum.\ft*\f* \v 14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi:\f + \fr 11.14 \fr*\fk Si comam, \fk*\ft etc. Coma Samuelis et prophetarum pro velamine veteris legis, in revelatione Evangelii deponitur: unde cum transieris ad Christum, auferetur velamen.\ft*\f* \v 15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. \v 16 Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei. \v 17 Hoc autem præcipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.\f + \fr 11.17 \fr*\fk Hoc autem præcipio. \fk*\ft Non deserentis solertia requiratur, sed præcipientis auctoritas attendatur. \ft*\fk Non laudans. \fk*\ft Incipit de Dominica cœna dicere, in qua multum peccabant.\ft*\f* \v 18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. \v 19 Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.\f + \fr 11.19 \fr*\fk Oportet et hæreses, \fk*\ft etc. Non vult nec optat Apostolus esse hæreses, sed quia sic futurum est, dicit. Et ad quid hoc sit utile, subdit: Ut non tantum reprobi (qui dicunt: \ft*\fk Ego sum Pauli\fk*\ft ), sed et qui probati sunt, manifesti fiant. Hæreses dicit pro his qui dubitant de resurrectione. Scissuræ erant pro donis spiritualibus: et hi malo suo prosunt catholicis. Omnes enim inimici Ecclesiæ vel errore cæcati vel malitia depravati prosunt Ecclesiæ: quia si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent ejus patientiam. Si vero male sentiendo adversantur, exercent ejus sapientiam.\ft*\f* \v 20 Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare.\f + \fr 11.20 \fr*\fk Dominicam cœnam. \fk*\ft Dominicam cœnam dicit acceptionem Eucharistiæ, quam non debent pransi sumere, vel mensis suis miscere, ut hi quos Apostolus arguit, sed jejuni, in honorem tanti sacramenti. Licet enim post cœnam discipulis suis dederit corpus et sanguinem suum, non tamen jam calumniandum est universæ Ecclesiæ, quod a jejunis semper sumitur. Nam Salvator quo vehementius commendaret mysterii hujus altitudinem, voluit hoc ultimum infigere cordibus et memoriæ eorum. Quo ordine autem post sumeretur, ab apostolis per quos ecclesias dispositurus erat, servavit docendum.\ft*\f* \v 21 Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.\f + \fr 11.21 \fr*\fk Unusquisque enim, \fk*\ft etc. Notat illos qui munera quæ offerebant altaribus pro sacrificio conficiendo, peracto illo, sibi resumebant, nec aliis non habentibus communicari sinebant, sed soli sumebant: ita ut inde etiam inebriarentur, aliis esurientibus. AMBR. Munus oblatum totius fit populi, etc., usque ad formam quæ a Christo in hujusmodi re data est iterat.\ft*\f* \v 22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo.\f + \fr 11.22 \fr*\fk Ecclesiam. \fk*\ft Ecclesia sunt fideles; de quibus dicitur: \ft*\fk Ut exhiberet sibi Ecclesiam gloriosam. \fk*\ft Hoc tamen nomine vocari ipsam domum orationis Apostolus testatur, dicens, \ft*\fk Aut Ecclesiam Dei, \fk*\ft etc. \ft*\fk Laudo vos? \fk*\ft Vel sic distingue: \ft*\fk Laudo vos in hoc? \fk*\ft utique non laudo.\ft*\f* \v 23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,\f + \fr 11.23 \fr*\fk Ego enim accepi, \fk*\ft etc. Ostendit mysterium Eucharistiæ inter cœnandum celebratum, non cœnam esse. Medicina enim spiritualis est, et memoria redemptionis, ut majora consequamur, quia morte Christi liberati sumus. Hujus in edendo et bibendo memores esse debemus, Novum Testamentum in hoc consecuti: quia beneficii divini sanguis est testis, unde ad tuitionem corporis et animæ percipimus: quia caro Christi pro salute corporis, sanguis pro anima nostra: ideoque non manducandum prædixit lex sanguinem. \ft*\fk In qua nocte. \fk*\ft In nocte passus ad lucem resurrectionis venit.\ft*\f* \v 24 et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem.\f + \fr 11.24 \fr*\fk Fregit. \fk*\ft In sacramento scilicet, secundum quod videbatur et integrum esse a fidelibus credebatur. Unum omnibus dedit, ut in unitate permanerent: sed cum fregit, spontaneam passionem suam ostendit.\ft*\f* \v 25 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. \v 26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.\f + \fr 11.26 \fr*\fk Quotiescunque. \fk*\ft Exponit in quam Christi commemorationem, mortem scilicet. \ft*\fk Donec veniat. \fk*\ft Quia hoc non mutabitur sicut sacramenta Judæorum.\ft*\f* \v 27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.\f + \fr 11.27 \fr*\fk Indigne. \fk*\ft Non quia manducat aliquis non ad salutem, ideo minus est corpus et sanguis quod accipit.\ft*\f* \v 28 Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. \v 29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.\f + \fr 11.29 \fr*\fk Judicium sibi manducat. \fk*\ft Quæritur quomodo hoc, cum Dominus dicat: \ft*\fk Qui manducat me, ipse vivet propter me? \fk*\ft Sed duo sunt modi manducandi: unus sacramentalis, quo manducant tam boni quam mali; alius spiritualis, quo soli boni. Et hoc est non solum Christum manducare et in sacramento ejus corpus accipere, sed in ipso manere, et habere ipsum in se manentem. Spiritualiter enim manducat, qui in unitate Ecclesiæ (quam ipsum sacramentum significat) manet. Nam qui discordat a Christo, nec carnem Christi manducat, nec sanguinem bibit, etsi tantæ rei sacramentum ad judicium quotidie sumat.\ft*\f* \v 30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.\f + \fr 11.30 \fr*\fk Ideo inter vos. \fk*\ft Hoc fit ad correctionem aliorum.\ft*\f* \v 31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. \v 32 Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.\f + \fr 11.32 \fr*\fk Dum judicamur, \fk*\ft etc. Eisdem qui patiuntur etiam pœna propria, est aliquando purgatio, ut prophetæ Addo, qui prohibitus comedit: qui vivus potuit terreri vel contristari de eo quod non erat sensurus mortuus. Dictum est enim ei: \ft*\fk Non inferetur cadaver tuum in sepulcro patrum tuorum\fk*\ft III Reg. 13.. Et per hoc inobedientia prophetæ puniri potuit, ne ad supplicium tartareum ejus anima raperetur. \ft*\fk Corripimur. \fk*\ft In paucis est omnium emendatio, quatenus timore pœnæ nostræ alii emendantur.\ft*\f* \v 33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.\f + \fr 11.33 \fr*\fk Invicem exspectare. \fk*\ft Ut multorum oblatio simul celebretur, et omnibus ministretur.\ft*\f* \v 34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam. \c 12 \p \v 1 De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.\f + \fr 12.1 \fr*\fk De spiritualibus. \fk*\ft Agere incipit Apostolus de bonis sancti Spiritus, pro quorum majoribus alii superbiebant, minores invidebant et despiciebant, quasi nunquam habituri essent.\ft*\f* \v 2 Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.\f + \fr 12.2 \fr*\fk Scitis. \fk*\ft Spiritualia, traditurus priora commemorat, ut sicut fuerunt tunc imago idolorum, ita nunc sint imago Dei.\ft*\f* \v 3 Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.\f + \fr 12.3 \fr*\fk Ideo notum. \fk*\ft Quia per singula charismata hominibus magis gloriam quam Deo dabant, nescientes hoc a Spiritu sancto ministrari; in omnibus ostendit laudem Dei esse et gratiam, ut sicut tunc imago idoli totum malum fuit ex homine, ita nunc ex Spiritu Dei omnia bona credantur. \ft*\fk Nemo in spiritu, \fk*\ft etc. Cogitando, loquendo, operando. \ft*\fk Dicit\fk*\ft similiter tribus modis, scilicet, corde, ore et opere anathema Jesu, id est aliquam separationem, a Jesu, id est quodlibet peccatum: quasi: Abstinetur per spiritum a malo. \ft*\fk Nisi in Spiritu sancto. \fk*\ft Quasi: Bene operari et omne bonum est per Spiritum sanctum, et ideo major non despiciat minorem, quia nihil habet nisi a Spiritu sancto.\ft*\f* \v 4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus:\f + \fr 12.4 \fr*\fk Divisiones. \fk*\ft Hoc commune omnibus: sed gratiæ sunt divisæ, ne minor desperet: ne major, dum audit gratias, superbiat.\ft*\f* \v 5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: \v 6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.\f + \fr 12.6 \fr*\fk Idem vero Deus. \fk*\ft Hoc ait, ne Pater et Filius et Spiritus sanctus alia separatim operari videantur, ex eo quod Spiritui gratias, et Domino ministrationes, et Deo operationes supposuerat, omnia referens ad unum Deum subdit: \ft*\fk Quia Deus operatur. Omnia in omnibus. \fk*\ft Non uni omnia tribuit, sed in omnibus omnia operatur, ut quod non habet quis in se, habeat in alio, et sic maneat charitas et humilitas.\ft*\f* \v 7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.\f + \fr 12.7 \fr*\fk Unicuique. \fk*\ft Divisa sunt bona, et non ad meritum alicujus singulariter dantur, sed ad utilitatem ædificandæ Ecclesiæ. Accepimus et nos Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam, si charitate compaginamur, si catholico nomine et fide gaudemus. Credamus, fratres, quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum sanctum.\ft*\f* \v 8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum:\f + \fr 12.8 \fr*\fk Sapientiæ. \fk*\ft Sapientia est in contemplatione æternorum. Scientia in actione temporalium. Unde in Job: \ft*\fk Ecce pietas. \fk*\ft Id est, cultus, Dei \ft*\fk est sapientia, \fk*\ft qui Græce \ft*\fk theosebia. \fk*\ft Et quis hic cultus ejus, nisi amor et cognitio ejus? abstinere autem a malis scientia est: mala autem in temporalibus sunt, in quibus caute et prudenter versandum est. Cui datur sapientia, est quasi sol; cui scientia, luna in nocte sæculi; quibus cætera dantur, stellæ sunt: quia hæc in nocte sunt necessaria.\ft*\f* \v 9 alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu:\f + \fr 12.9 \fr*\fk Alteri fides. \fk*\ft Et fides inter dona Dei et munera est. Non ergo sola charitas, sed charitas cum fide a Deo nobis est.\ft*\f* \v 10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.\f + \fr 12.10 \fr*\fk Sermonum. \fk*\ft Sermones sunt allegoricæ pronuntiationes quæ in prophetis et in Evangeliis apparent.\ft*\f* \v 11 Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.\f + \fr 12.11 \fr*\fk Unus atque idem spiritus. \fk*\ft Quod supra dixit tres operari, hic nominat spiritum: quia enim unius sunt naturæ, quod unus operatur, tres operantur. Unus et idem, inquit, ne tot putentur quot sunt opera: non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. Inseparabilis est enim operatio Trinitatis. \ft*\fk Dividens singulis. \fk*\ft Unde nec huic dolendum, nec illi superbiendum. \ft*\fk Ut vult. \fk*\ft Qui solus novit quod conveniat, et gratis, non ad meritum hominum.\ft*\f* \v 12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus.\f + \fr 12.12 \fr*\fk Ita et Christus. \fk*\ft Caput et corpus dicitur Christus, propter ineffabilem unitatem capitis et membrorum. Unus spiritus faciet omnia in membris corporis Christi, sicut una anima videt in oculo, audit in aure, et in cæteris omnibus omnia facit.\ft*\f* \v 13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus.\f + \fr 12.13 \fr*\fk Etenim. \fk*\ft Ostendit quomodo corpus Christi sit unum quia omnes baptizati, id est abluti et in uno spiritu ducti sumus in hoc, ut simus unum corpus, id est unanimes per illum unum spiritum, ut totum corpus hominis una anima vegetatur. Et quia omnes potati sumus in acceptione diversorum donorum Spiritus sancti, \ft*\fk in uno spiritu: \fk*\ft quia omnia dona ad unum efficiendum dirigit. Non illius persona contemnenda vel præferenda, nec hominibus gloria Dei danda: quia unus et idem in omnibus operatur.\ft*\f* \v 14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.\f + \fr 12.14 \fr*\fk Nam et corpus. \fk*\ft Ostendit per similitudinem humani corporis unitatem corporis Christi, id est Ecclesiæ, habere varietatem officiorum et diversitatem hanc non tollere unitatem: sicut humani corporis unitas non in singularitate consistit, sed in multis membris, ut invicem sibi præstent quod debent.\ft*\f* \v 15 Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? \v 16 Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore? \v 17 Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus?\f + \fr 12.17 \fr*\fk Si totum. \fk*\ft Quasi dicat: Si in Ecclesia omnes essent unius officii, quomodo impleretur necessitas corporis, cujus gubernationi diversis opus est?.\ft*\f* \v 18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.\f + \fr 12.18 \fr*\fk Memora, unumquodque eorum sicut voluit. \fk*\ft Ut nihil desit illi: ita et in Ecclesia diversas personas quibus tribuit munera diversa.\ft*\f* \v 19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?\f + \fr 12.19 \fr*\fk Quod si essent omnia unum, \fk*\ft non modo multitudo sensuum periret, sed etiam corpus. Ita si in Ecclesia omnes essent unius officii et dignitatis, non discernerentur membra neque corpus.\ft*\f* \v 20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. \v 21 Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii.\f + \fr 12.21 \fr*\fk Aut iterum caput pedibus. \fk*\ft Ipsa dignitas contemptibilis est sine subjectis. Officium enim est per quod dignitas constat. Magnus imperator necessarium habet exercitum.\ft*\f* \v 22 Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt: \v 23 et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.\f + \fr 12.23 \fr*\fk Inhonesta sunt. \fk*\ft Absit ut in membris sanctorum aliqua sit turpitudo: sed dicuntur inhonesta, quia non habent eam speciem decoris quam habent ea quæ in promptu sunt. Vel propter legem membrorum quæ de peccato venit; usus membrorum illicitus turpis est, non membra ipsa. Intelliguntur etiam quidam fratres qui cum honesti sunt egestate et habitu, aliquando tamen vitæ mundioris sunt. Vel intelliguntur illi qui in Ecclesia per aliquod peccatum inhonesti, abundantius adjuvantur consolationibus et orationibus, ut honesti fiant.\ft*\f* \v 24 Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,\f + \fr 12.24 \fr*\fk Honesta autem. \fk*\ft Quasi dicat: Ita et fratribus in quibus studium peritiæ, conversationis ornavit honestas, nihil est quod addatur a nobis. \ft*\fk Sed Deus temperavit. \fk*\ft Remoto illo quod obest, ponit illud quod prodest, scilicet contemperationem.\ft*\f* \v 25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.\f + \fr 12.25 \fr*\fk Sed in idipsum pro invicem. \fk*\ft Quasi dicat: Sollicita sint membra, ut tendant in idipsum, id est in id sollicitudinis quod sit ipsum, id est indifferens, ut non minus pro alio quam pro se.\ft*\f* \v 26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.\f + \fr 12.26 \fr*\fk Et si quid patitur. \fk*\ft Hoc de membris corporis ambiguum non est, quia si oculus vel pes capiatur aliqua ægritudine, totum corpus condolet. Ita et nos decet condolere fratribus si quid adversitatis emerserit, et lætari si bene cesserit.\ft*\f* \v 27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.\f + \fr 12.27 \fr*\fk De membro. \fk*\ft Vel Christo, vel a me cujus prædicatione instituti estis.\ft*\f* \v 28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.\f + \fr 12.28 \fr*\fk Et quosdam quidem. \fk*\ft Determinat hic de donis Dei, quæ altiora, et quæ sint inferiora. De his enim putabant Corinthii, quod minus esset majus, et quod majus esset minus. \ft*\fk Primum. \fk*\ft Dignitate et tempore \ft*\fk apostolos\fk*\ft vice Christi prædicantes et omnium judices. \ft*\fk Secundo prophetas. \fk*\ft Id est mysteria Scripturarum vel futura revelantes. \ft*\fk Tertio doctores. \fk*\ft Præcepta vivendi dantes, vel qui pueros litteris imbuunt. \ft*\fk Genera linguarum. \fk*\ft CHRYS. Ecce donum Dei est, multas scire linguas. Et nota quod ultimum ponit illud, quod illi primum ponebant.\ft*\f* \v 29 Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetæ? numquid omnes doctores?\f + \fr 12.29 \fr*\fk Nunquid omnes pro, \fk*\ft etc. Qui hæc non habet in se amet in aliis ea: et in eis jam hæc habet, quæ in se non habet.\ft*\f* \v 30 numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? \v 31 Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.\f + \fr 12.31 \fr*\fk Excellentiorem viam. \fk*\ft Charitatem, quia est majus omnibus prædictis donum; unde in fine, his qui dicunt, \ft*\fk Domine, in nomine tuo prophetavimus, dæmonia ejecimus, virtutes fecimus, dicet Dominus: Recedite a me, non novi vos, operarii iniquitatis\fk*\ft Matth. 7..\ft*\f* \c 13 \p \v 1 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.\f + \fr 13.1 \fr*\fk Si linguis, \fk*\ft etc. Probat hic quod charitas excellentior est: quia alia sine illa non valent, et illa sine istis prodest plurimum. \ft*\fk Charitatem autem. \fk*\ft Charitas est fons proprius et singularis bonorum cui alienus non communicat. Quæ ut oleum non potest premi in imo, sed superexcellit; quæ si desit, frustra habentur cætera: si adsit, habentur omnia? \ft*\fk Velut æs sonans, \fk*\ft etc. Sicut impulsu aliquo et non per se æs resonat, sic loquens linguis, non per se, qui nescit quod loquitur, sed virtute spiritus profert ea quibus audientes mulceat.\ft*\f* \v 2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.\f + \fr 13.2 \fr*\fk Et si habuero prophetiam. \fk*\ft Ut Balaam, et Caiphas, et Saul. \ft*\fk Noverim mysteria. \fk*\ft Ut et Judas cum apostolis, et diabolus qui (ut Ezechiel dicit) mysteria divina novit. \ft*\fk Scientiam. \fk*\ft Ut scribæ et Pharisæi, unde: \ft*\fk Vos habetis clavem scientiæ, sed nec intratis, nec alios intrare sinitis\fk*\ft Matth. 23.. Habent hæc utique et mali, qui et confitebuntur in judicio, ubi non audebunt mentiri: quibus non dicetur: Non habuistis, sed \ft*\fk non novi vos: \fk*\ft quia ea sine charitate habuerunt.\ft*\f* \v 3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. \v 4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,\f + \fr 13.4 \fr*\fk Charitas patiens est, \fk*\ft etc. Hæc sunt arma quibus miles Christi armatur. Cujus armaturæ quasi præcipua arma præmisit, patientiam et benignitatem. ORIG. Patientia illata a proximis mala æquanimiter portat, benignitas sua bona proximis desiderabiliter impendit. \ft*\fk Non æmulatur. \fk*\ft Quia non eam aliena felicitas contristat. \ft*\fk Non inflatur. \fk*\ft Quia non eam sua felicitas attollit.\ft*\f* \v 5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,\f + \fr 13.5 \fr*\fk Non quærit, \fk*\ft etc. Non est amatrix pecuniæ.\ft*\f* \v 6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: \v 7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.\f + \fr 13.7 \fr*\fk Omnia credit. \fk*\ft Non dicit omnibus credit, quia soli Deo. \ft*\fk Omnia sperat. \fk*\ft Sic in patribus, id est in populo Isræl apparuit, qui sperabant habere quod promittebat Deus. \ft*\fk Omnia sustinet. \fk*\ft In capite, id est in Christo, qui patienter exspectavit gloriam resurrectionis et ascensionis.\ft*\f* \v 8 Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.\f + \fr 13.8 \fr*\fk Charitas. \fk*\ft Item in hoc est dignior quia nec in hoc sæculo, nec in futuro finitur, etsi quædam opera ejus cessent. \ft*\fk Nunquam excidit. \fk*\ft Si credendo et sperando diligimus quod nondum videtur, quanto magis cum videbitur?\ft*\f* \v 9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. \v 10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.\f + \fr 13.10 \fr*\fk Evacuabitur quod. \fk*\ft Destructio imperfectionis est, quando id quod imperfectum est impletur in totum.\ft*\f* \v 11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. \v 12 Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.\f + \fr 13.12 \fr*\fk Nunc. \fk*\ft Imagines veritatis per fidem videntur. \ft*\fk Tunc autem facie ad faciem. \fk*\ft Id est res ipsæ manifeste videbuntur. \ft*\fk Tunc cognoscam. \fk*\ft Id est videbo promissa, \ft*\fk sicut ipse est, \fk*\ft hoc est præsentem ad Deum esse, ubi Christus est. Vel sicut præscitus sum cognoscere quod modo est secretum, \ft*\fk Speculum. \fk*\ft Est anima: speculum vi cujus aliquo modo Deum noscimus, sed obscure. \ft*\fk Ænigma. \fk*\ft Est autem ænigma non omnis, sed obscura allegoria. Unde sicut per speculum significavit imaginem, ita nomine ænigmatis similitudinem quamvis, sed obscuram et ad percipiendum difficilem intelligit.\ft*\f* \v 13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas.\f + \fr 13.13 \fr*\fk Fides, spes, \fk*\ft etc. Quibus scientia et prophetia militat sine quibus nullius justi est vita ista perfecta. \ft*\fk Major autem horum est charitas. \fk*\ft Charitas est cui hic fides et spes non potest deesse, sed fides et spes sine charitate possunt esse.\ft*\f* \c 14 \p \v 1 Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis. \v 2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.\f + \fr 14.2 \fr*\fk Qui enim loquitur lingua, \fk*\ft etc. Hoc autem fiebat quando lingua loquens se non intelligebat, ut si quis alicujus linguæ prolationem et non significationem sciret\ft*\f* \v 3 Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem. \v 4 Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat. \v 5 Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat. \v 6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina?\f + \fr 14.6 \fr*\fk Nunc autem. \fk*\ft Dixi quod major est qui prophetat, quam qui loquitur lingua. In meipso autem videre potestis, quod lingua non prodest, prophetia autem prodest. \ft*\fk Nunc autem. \fk*\ft Si venero nunc ad vos, quando fideles estis, \ft*\fk linguis loquens, \fk*\ft quid vobis prodero? quasi dicat nihil, quid ergo tunc lingua proderat, quando infideles eratis? quasi dicat nihil. \ft*\fk Aut in revelatione. \fk*\ft Ut exponam revelationem. Revelatio est quando per figuras ostenduntur quædam mysteria, ut in Apocalypsi. \ft*\fk Aut in scientia. \fk*\ft Ut exponam ea quæ ad sciendum pertinent. Ea sunt quæ fidem illuminant, ut de natura Deitatis. \ft*\fk Aut in prophetia. \fk*\ft Ut exponam Scripturas quæ de futuris agunt. \ft*\fk Aut in doctrina. \fk*\ft Ut exponam Scripturas quæ mores informant.\ft*\f* \v 7 Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur?\f + \fr 14.7 \fr*\fk Tamen quæ sine, \fk*\ft etc. Per me ostendi linguam non valere sine interprete. Per me dico, ostendi, qui sum rationalis, tamen per inanimata idem possum ostendere.\ft*\f* \v 8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?\f + \fr 14.8 \fr*\fk Etenim si incertam. \fk*\ft Item per aliam similitudinem. \ft*\fk Etenim si incertam, \fk*\ft etc. Judæis erat usus tubæ in festis et in bellis diversis sonis.\ft*\f* \v 9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aëra loquentes. \v 10 Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est.\f + \fr 14.10 \fr*\fk Et sine voce. \fk*\ft Multæ sunt linguæ, sed habent proprias significationes vocum, ut intelligantur.\ft*\f* \v 11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus.\f + \fr 14.11 \fr*\fk Si ergo nesciero. \fk*\ft Et quia alii sine interprete non intelligerent, ego ero barbarus.\ft*\f* \v 12 Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis.\f + \fr 14.12 \fr*\fk Sic et vos. \fk*\ft Vel sub una distinctione, sic. Et propter hoc ne sitis barbari, et vos ut ego quærite ut abundetis.\ft*\f* \v 13 Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. \v 14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.\f + \fr 14.14 \fr*\fk Spiritus meus orat. \fk*\ft Spiritus vocatur vis animæ inferior mente, ubi corporalium rerum similitudines imprimuntur. Mens, altera superior vis animæ, ut supra. Spiritus Pharaonis informatus est, ut videret imagines mens Joseph illuminata est, ut intelligeret. \ft*\fk Sine fructu. \fk*\ft Ita est si lingua incognita quis loquatur, vel signa aliquarum rerum sine intellectu proferat, sicut solent Latini homines Græce cantare, oblectari sono verborum, nescientes tamen quid dicant.\ft*\f* \v 15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente.\f + \fr 14.15 \fr*\fk Orabo spiritu. \fk*\ft Id est, ita loqui approbo, ut signa rerum formentur in spiritu, et eorum intellectus refulgeat in mente. Vel, \ft*\fk Orabo\fk*\ft ore et mente.\ft*\f* \v 16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.\f + \fr 14.16 \fr*\fk Amen. \fk*\ft Nota quod hoc verbum \ft*\fk amen, \fk*\ft nec Græcum, nec Latinum est, sed Hebræum, et interpretatur \ft*\fk verum. \fk*\ft Cumque posset dici, \ft*\fk verum, \fk*\ft non tamen dixit, sed \ft*\fk amen. \fk*\ft Nec Græcus, nec Latinus interpres ausus est id facere, ne vilesceret nudatum, sed honorem haberet velamento secreti.\ft*\f* \v 17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur. \v 18 Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.\f + \fr 14.18 \fr*\fk Gratias ago Deo. \fk*\ft Proponit se exemplum, quod non debent loqui linguis nisi ad ædificationem, sicut ipse qui omnes novit.\ft*\f* \v 19 Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua. \v 20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.\f + \fr 14.20 \fr*\fk Sed malitia parvuli estote. \fk*\ft Sitis remoti a malitia, ut parvuli, studentes his quæ prosunt, quod est perfectio sensus.\ft*\f* \v 21 In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus.\f + \fr 14.21 \fr*\fk In lege. \fk*\ft Ratio quare non debet quærere linguas est quia in signum sunt infidelibus (quod ipsi jam non sunt) et non ad ædificationem quæ necessaria est jam fidelibus. \ft*\fk Aliis linguis. \fk*\ft Non de sabbato, et neomeniis, et circumcisione et hujusmodi, sed Novum Testamentum. Vel, non in revelatione, qua indigni sunt, sed in parabolis dicitur eis Evangelium. \ft*\fk Et nec sic exaudient. \fk*\ft Hoc de his prædixit quos præsciit non credituros, quibus propter peccata non patet vel placet veritas.\ft*\f* \v 22 Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.\f + \fr 14.22 \fr*\fk Itaque linguæ in signum. \fk*\ft Id est sermones Dei incognita lingua et peregrina obscuri sunt ne videantur a perfidis, ut cum audiuntur, signum sit quia propter perfidiam factum est ne audientes intelligant: hoc utique fit infidelibus quibus teguntur sensus, fidelibus autem convenit prophetia et non lingua incognita.\ft*\f* \v 23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles: nonne dicent quod insanitis?\f + \fr 14.23 \fr*\fk Si ergo conveniat. \fk*\ft Alia ratio datur hic cur non debeant loqui linguis, quasi dicat, quia \ft*\fk linguæ sunt in signum, \fk*\ft non ad ædificationem.\ft*\f* \v 24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus: \v 25 occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. \v 26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant.\f + \fr 14.26 \fr*\fk Quid ergo. \fk*\ft Jam incipit determinare quo modo linguis sit utendum; quasi dicat: Quandoquidem hæc veniunt de locutione linguarum; ergo quid agendum de his est? quasi dicat: Utamini linguis ad ædificationem, sicut cætera agenda sunt. \ft*\fk Unusquisque, \fk*\ft etc. Ideo nullus se excuset. \ft*\fk Psalmum habet. \fk*\ft Laudem Dei, per canticum. \ft*\fk Doctrinam. \fk*\ft Sensum spiritualem per prudentiam.\ft*\f* \v 27 Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.\f + \fr 14.27 \fr*\fk Aut ut multum tres. \fk*\ft Non plus quam tres, ne loquens linguis occupet diem, et non sit locus prophetis Scripturas disserentibus.\ft*\f* \v 28 Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo.\f + \fr 14.28 \fr*\fk Sibi autem loquatur. \fk*\ft Sibi loquitur qui compungitur ex his quæ dicit. Et ideo ad honorem Dei, quem laudat vel orat.\ft*\f* \v 29 Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.\f + \fr 14.29 \fr*\fk Prophetæ duo. \fk*\ft Quia sufficit sermo tot hominum, et in ore duorum vel trium stat omne verbum.\ft*\f* \v 30 Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.\f + \fr 14.30 \fr*\fk Quod si alii. \fk*\ft Datur inferiori, quod non superiori.\ft*\f* \v 31 Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur: \v 32 et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt. \v 33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.\f + \fr 14.33 \fr*\fk Non enim est dissensionis Deus. \fk*\ft Esset autem Deus dissensionis si eos quos replet, simul loqui compelleret. \ft*\fk Sicut in omnibus, \fk*\ft etc. Mulieres taceant, sicut ego doceo in omnibus ecclesiis.\ft*\f* \v 34 Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. \v 35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.\f + \fr 14.35 \fr*\fk Turpe est. \fk*\ft Quia contra disciplinam ecclesiasticam hoc est.\ft*\f* \v 36 An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit? \v 37 Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.\f + \fr 14.37 \fr*\fk Si quis videtur propheta. \fk*\ft Quod utique non est, si non ita esse cognoscit: qui enim vere est, ita cognoscit, et qui hæc ignorat, ignorabitur, id est improbabitur. Pusilli in cruce gloriantes etiamsi ignorent quæ subtilissime disseruntur, ad gloriam tamen perveniunt, quia non perit unus de pusillis pro quibus Christus mortuus est. \ft*\fk Cognoscat. \fk*\ft Cum hoc dicit, innuit difficilia esse verba epistolarum, cum a propheta vel spirituali jubet cognosci.\ft*\f* \v 38 Si quis autem ignorat, ignorabitur.\f + \fr 14.38 \fr*\fk Si quis autem ignorat. \fk*\ft Sed si quis hæc ignorat, et non vult credere esse mandata Dei, ignorabitur, ut in Evangelio: \ft*\fk Nescio vos, \fk*\ft id est non novi vos esse meos, vel inter prædestinatos.\ft*\f* \v 39 Itaque fratres æmulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere. \v 40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant. \c 15 \p \v 1 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, \v 2 per quod et salvamini: qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.\f + \fr 15.2 \fr*\fk Per quod et salvamini. \fk*\ft Si retinetis illud Evangelium, id est resurrectionem mortuorum, ea ratione qua confirmavi vobis, id est per resurrectionem Christi. \ft*\fk Nisi frustra credidistis. \fk*\ft Quod est, si non tenetis resurrectionem mortuorum. Incassum est fides quæ non accipitur sub spe resurrectionis.\ft*\f* \v 3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas: \v 4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas:\f + \fr 15.4 \fr*\fk Resurrexit tertia die. \fk*\ft Et hoc dixi secundum Scripturas. Inquit enim Osee: \ft*\fk Post biduum vivificabit nos, et in die tertio resurgemus in conspectu ejus\fk*\ft Ose. 6.. Si mortuus et sepultus resurrexit, ne dubitetis mortuos et sepultos resurgere.\ft*\f* \v 5 et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim:\f + \fr 15.5 \fr*\fk Visus est Cephæ. \fk*\ft Prius quam aliis viris quibus apparuisse legitur in Evangelio, aliter contrarium esset ei quod primo mulieribus apparuisse legitur.\ft*\f* \v 6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt: \v 7 deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus: \v 8 novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.\f + \fr 15.8 \fr*\fk Abortivo. \fk*\ft Abortivus dicitur quia extra tempus legitimum natus, id est antequam debeat, vel post et tardius renatus apostolatum accepit, jam Christo assumpto. Vel similis abortivo, quia sum minimus, vel tempore et vocatione, non dignitate, labore et prædicatione. Hoc causa humilitatis vere dixit, et probat dicens: \ft*\fk Non sum dignus. \fk*\ft Cur ergo Apostolus? \ft*\fk Gratia autem Dei\fk*\ft Primum sola gratia, cum non præcederent nisi mala merita. Sed post per gratiam incipiunt merita.\ft*\f* \v 9 Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei. \v 10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum:\f + \fr 15.10 \fr*\fk Abundantius. \fk*\ft Hoc magis impletum est, quia de opere manuum vixit, nec Evangelio minus fecit. Et ne voluntas sine gratia Dei putaretur aliquid posse, subdit: \ft*\fk Non ego, sed gratia, \fk*\ft etc\ft*\f* \v 11 sive enim ego, sive illi: sic prædicamus, et sic credidistis.\f + \fr 15.11 \fr*\fk Et sic credidistis. \fk*\ft Arguit eos: quia cum hæc manifesta fides esset apud omnes ecclesias, illi tamen inde desciverant.\ft*\f* \v 12 Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? \v 13 Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit. \v 14 Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra:\f + \fr 15.14 \fr*\fk Si autem Christus. \fk*\ft Hucusque Christum resurrexisse ostendit. Nunc per resurrectionem ejus probat resurrectionem mortuorum. Negabant pseudoapostoli Christum vere passum fuisse, aut sepultum, aut resurrexisse vel in carnem venisse.\ft*\f* \v 15 invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.\f + \fr 15.15 \fr*\fk Invenimur autem. \fk*\ft Hæc et alia ideo inferuntur, ut erubescant Corinthii sequentes errorem pseudoapostolorum, quem absurda hæc consequuntur, quæ etiam ipse damnat. Ne ergo in hoc errore remaneant, dicit: \ft*\fk Inveni, \fk*\ft etc. \ft*\fk Adversus Deum. \fk*\ft Non min re, sed majore fortassis scelere in Deo laudatur falsitas, quam vituperatur veritas.\ft*\f* \v 16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. \v 17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris.\f + \fr 15.17 \fr*\fk Quod si Christus non, \fk*\ft etc. Si Christus non resurrexit; Christus in morte retinetur. Et si in morte, tunc et in peccato, quod est causa mortis Et si in peccato tenetur, peccata vestra remittere non potuit. Et ita adhuc estis in peccatis vestris, quæ remissa vobis credebatis, et sic est vana fides ves tra.\ft*\f* \v 18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. \v 19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. \v 20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium, \v 21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.\f + \fr 15.21 \fr*\fk Quoniam quidem per hominem. \fk*\ft Ecce primitiæ, homo et homo, homo ad vitam, homo ad mortem, sed ille non nisi homo, iste Deus et homo.\ft*\f* \v 22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.\f + \fr 15.22 \fr*\fk Et sicut. \fk*\ft Per \ft*\fk sicut, \fk*\ft notatur similitudo et causa, quia sicut ex corruptione Adæ ad mortem, ita ex spiritu Christi ad vitam.\ft*\f* \v 23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.\f + \fr 15.23 \fr*\fk Unusquisque. \fk*\ft Ordines exponit, ut de re certa: et tempora quando factum sit, et quando futurum sit, ut resurgant mortui. \ft*\fk Deinde qui sunt. \fk*\ft Alia littera: \ft*\fk Deinde hi qui sunt Christi in adventu ejus, \fk*\ft scilicet resurgent. Itaque qui in Christum credunt, et minus eo digni sunt, resurgent posteriores tempore, et dignitate minores. Et qui sint Christi, exponit subdens: \ft*\fk Qui in adventu ejus crediderunt, \fk*\ft etc.\ft*\f* \v 24 Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.\f + \fr 15.24 \fr*\fk Deinde finis. \fk*\ft Hoc ponit ad commendationem resurrectionis, qua impleta finis erit mundi et consummatio omnium. \ft*\fk Cum evacuaverit. \fk*\ft Dum durat mundus, angeli angelis præsunt, dæmones dæmonibus, nomines hominibus: ad utilitatem viventium, vel ad deceptionem. Sed hominibus collectis in angelis et hominibus omnis prælatio cessabit, non erit inter præsidentes et subditos illa dissensio. Tunc autem notum erit omnibus, nihil horum aliquos terrenos vel cœlestes habuisse ex se, sed ab illo, ex quo sunt omnia.\ft*\f* \v 25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.\f + \fr 15.25 \fr*\fk Oportet autem illum regnare. \fk*\ft Sensus est: Oportet regnum ejus interim manifestari, donec omnes inimici eum regnare fateantur: dicendo \ft*\fk donec\fk*\ft excludit majorem manifestationem, non ampliorem regni permanentiam. Unde alibi: \ft*\fk Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur, \fk*\ft etc. Non ut tunc avertantur, sed ut nihil amplius requirant.\ft*\f* \v 26 Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat:\f + \fr 15.26 \fr*\fk Novissima autem. \fk*\ft Inter alia constat quod et potestatem suscitandi habet Christus cum subdit: \ft*\fk Novissime autem inimica destruetur mors. \fk*\ft Modo Christus regnat, et tunc regnabit: sed novissime, id est post omnia destruetur mors, quia amplius non dissolventur homines sicut hæretici arbitrantur. \ft*\fk Novissime. \fk*\ft Quia non erit aliquid quod destruat; postquam hoc mortale induat immortalitatem. \ft*\fk Inimica. \fk*\ft Cui inimicamur: vel ipsa nobis. Iterum commendatio resurrectionis.\ft*\f* \v 27 Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.\f + \fr 15.27 \fr*\fk Præter eum qui subjecit ei omnia. \fk*\ft Qui sicut ex nullo est, ita nulla ratione potest alicui esse subjectus: Ipse enim principium est omnium. \ft*\fk Ut sit Deus omnia. \fk*\ft Quia cum dicet omnis creatura Christum esse suum caput, Christi autem caput, Deum, non tantum in omnibus, id est in confessione omnium, unus erit Deus, sed et omnis creatura fatebitur ipsum esse ex quo sunt omnia.\ft*\f* \v 28 Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.\f + \fr 15.28 \fr*\fk Ut sit Deus. \fk*\ft Ipse est finis quem supra toties concludens posuit: post membratim explicat quæ sit consummatio futura. \ft*\fk Omnia. \fk*\ft Quæ desiderari possunt. \ft*\fk In omnibus, \fk*\ft membris suis: quia præmium virtutis erit ipse qui dedit virtutem, quia Deus erit unde satientur.\ft*\f* \v 29 Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis?\f + \fr 15.29 \fr*\fk Pro mortuis. \fk*\ft Id est pro peccatis delendis. Vel, pro se mortuis faciendis ad similitudinem mortis Christi, quid facient cum non sint vitam habituri? \ft*\fk Si omnino, \fk*\ft etc. Ita ut nec Christus surrexerit? ut quid baptizantur cum peccata non dimittantur, si Christus non resurrexerit?\ft*\f* \v 30 ut quid et nos periclitamur omni hora? \v 31 Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.\f + \fr 15.31 \fr*\fk Propter vestram. \fk*\ft Vel: \ft*\fk Per vestram gloriam. \fk*\ft Ecce Apostolus jurat ut sciamus quia verum jurare non est peccatum, sed non ideo in dubiis jurandum est; et tutius est non jurare quam consuetudine jurandi pejerare. Falsum vero jurare, gravissimum est peccatum. Contra præceptum non est juratio: quæ non est a malo jurantis, sed increduli vel infirmi, qui aliter non credit.\ft*\f* \v 32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.\f + \fr 15.32 \fr*\fk Si secundum hominem. \fk*\ft Id est agens rationabiliter quia hominis est credere, non mori hominem ut bestiam, \ft*\fk pugnavi, \fk*\ft id est disputavi. \ft*\fk Manducemus \fk*\fk et bibamus, cras enim moriemur. \fk*\ft Hoc propter eos qui quasi nihil futurum sit post mortem, ventri tantum student ut pecora, dicentes: Quis inde venit? Non audivi vocem cujusquam inde venientis. Quibus dicitur: Stulte, si pater tuus surgeret, crederes? Dominus omnium surrexit, et non credis. Qui voluit mori et surgere, ut omnes uni crederemus, ne a multis deciperemur. Crederes patri iterum morituro, et non credis jam immortalis, qui denique testimonium habet in cœlo, testimonium in terra, testimonium ab angelis, testimonium ab inferis.\ft*\f* \v 33 Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala.\f + \fr 15.33 \fr*\fk Nolite seduci, \fk*\ft etc., a pseudo; qui de medicina quærunt vulnus et de Scripturis conantur torquere vinculum, unde laqueum mortis injiciant. \ft*\fk Corrumpunt bonos mores, \fk*\ft etc. THEODOR. Bonos hic leves vocavit qui facile decipiuntur.\ft*\f* \v 34 Evigilate justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.\f + \fr 15.34 \fr*\fk Evigilate. \fk*\ft Hoc nolite, sed \ft*\fk evigilate\fk*\ft a corpore; et sic eritis \ft*\fk justi; \fk*\ft et post: \ft*\fk Nolite peccare\fk*\ft illis consentiendo, quia ignorant Deum.\ft*\f* \v 35 Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient?\f + \fr 15.35 \fr*\fk Sed dicet aliquis. \fk*\ft Hactenus per rationes probavit resurrectionem mortuorum, modo per ipsam rerum naturam posse fieri ostendit; quasi dicat per hæc probatur: sed tamen aliquis depravatus sic loqui posset, quasi mortuorum resurrectio per naturam fieri non possit: \ft*\fk Et si resurgent: qualive corpore, \fk*\ft quasi dicat: Non poterit aliud esse quam modo, id est passibile et mortale. Respondet Apostolus: \ft*\fk Insipiens, \fk*\ft id est qui non attendis quod quotidie vides in grano.\ft*\f* \v 36 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur:\f + \fr 15.36 \fr*\fk Insipiens tu: quod seminas. \fk*\ft Ita mortuus poterit vivere, et meliori corpore: ut quod seminas, melius surgit.\ft*\f* \v 37 et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum. \v 38 Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus.\f + \fr 15.38 \fr*\fk Deus autem dat. \fk*\ft Sicut ergo nudum granum seminatur, et Dei nutu quodammodo vestitum resurgit multa secum habens incrementa, ita mortuus Dei virtute poterit vivere, et meliori corpore resurgere. \ft*\fk Unicuique seminum. \fk*\ft Ita et nobis reformabit corpora nostra antiqua, ut Job ait: \ft*\fk Quem visurus sum ego ipse, et non alius. \fk*\ft Sed erit differentia in gloria et dignitate, quamvis de eadem sint natura. Sicut non omnis caro est ejusdem dignitatis, licet de eisdem elementis, et hoc est quod ait:\ft*\f* \v 39 Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.\f + \fr 15.39 \fr*\fk Et eadem caro. \fk*\ft Omnis caro corpus, sed non e converso: ut lignum.\ft*\f* \v 40 Et corpora cælestia, et corpora terrestria: sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.\f + \fr 15.40 \fr*\fk Cœlestia. \fk*\ft Resurgentium corpora sunt cœlestia; terrestria antequam moriantur, quia ex Adam. Et quia Christus cœlestis est, ex eo corpora cœlestia dicuntur, et non jam caro dicuntur. Ex Adam vero, quia terrestris est, terrestria corpora denominantur.\ft*\f* \v 41 Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate:\f + \fr 15.41 \fr*\fk Stella enim a stella differt, \fk*\ft etc. \ft*\fk In domo Patris mei mansiones multæ sunt, \fk*\ft etsi idem denarius, id est vita æterna omnibus. Una est enim beatitudo, quam justi percipiunt; sed dispar retributionis qualitas. Cum sint autem resurgentes imparis claritatis, tamen Deus est omnia in omnibus, quia Deus charitas est, et per charitatem fiet; ut quod habent singuli, communiter sit omnium.\ft*\f* \v 42 sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.\f + \fr 15.42 \fr*\fk Seminatur. \fk*\ft Id est, quamvis homo ex quo concipitur usque ad dissolutionem sit in corruptione et post vermibus scateat, tamen surget in incorruptione.\ft*\f* \v 43 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: \v 44 seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est:\f + \fr 15.44 \fr*\fk Corpus animale. \fk*\ft Id est quod nihil habet ab anima, nisi quod sensificetur per eam, sicut animalia. \ft*\fk Surget spirituale. \fk*\ft Transiens in naturam spiritus, id est habens quædam spiritualia, quia agile, leve, cibis non indigens. Cum dixit corpus transiturum ad incorruptionem, corruptionis mentionem facit, ut ostendatur major dignitas resurrectionis. \ft*\fk Si est corpus. \fk*\ft Vere surget corpus spituale, quia \ft*\fk si\fk*\ft modo est, \ft*\fk animale est, \fk*\ft id est constat esse; quandoque \ft*\fk erit spirituale. \fk*\ft Sicut enim animales sumus quia pater noster carnalis factus est in animam viventem: sic erimus in resurrectione spirituales: quia Pater noster spiritualis factus est in sua resurrectione in spiritum vivificantem.\ft*\f* \v 45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.\f + \fr 15.45 \fr*\fk Homo. \fk*\ft Totum genus humanum sunt quodammodo illi duo homines, primus et secundus: ex illo nati, ex hoc renati. Christus dicitur Adam, quia de eadem materia; novissimus, quia post eum non succedit homo alius, qui sit caput vel auctor humani corporis. \ft*\fk Sed non. \fk*\ft Dixit corpora nostra futura spiritualia; sed ne quis dubitet an animale possit fieri spirituale, probat per similitudinem Christi; quasi dicat, factus est in spiritum vivificantem. \ft*\fk Sed non prius\fk*\ft fuit in eo illud \ft*\fk quod est spirituale, sed quod est animale, deinde spirituale. \fk*\ft Sic et de nobis poterit fieri.\ft*\f* \v 46 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale. \v 47 Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis.\f + \fr 15.47 \fr*\fk Primus homo. \fk*\ft Vere primus est in animam viventem; quia de pulvere terræ formatus est animalis et passibilis ex natura. \ft*\fk Secundus homo, \fk*\ft quia \ft*\fk de cœlo, \fk*\ft id est quia divina natura fuit humanæ unita, ideo \ft*\fk cœlestis, \fk*\ft id est spiritualis in resurrectione; et quia primus pater fuit terrenus, tales sunt omnes. \ft*\fk Cœlestis. \fk*\ft Dicitur esse Christus, quia non humano ritu, sed divino nutu conceptus est et natus.\ft*\f* \v 48 Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cælestis, tales et cælestes. \v 49 Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis. \v 50 Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit.\f + \fr 15.50 \fr*\fk Hoc autem dico. \fk*\ft Judæi credebant futuram resurrectionem, sed more hujus vitæ, ut nuberent et generarent: unde sadducæis quidam non poterant respondere de septemvira muliere, de resurrectione enim erant hi carnaliter cogitantes: sed hoc Apostolus removet, dicens: \ft*\fk Quia caro. \fk*\ft Per carnem et sanguinem, ventrem et libidinem, id est opera carnis (quæ ibi non erunt) significat. \ft*\fk Neque corruptio incorruptelam possidebit. \fk*\ft Ne putares secundum substantiam carnis hoc dici, aperuit. Ideo dixit quod caro non possidebit regnum Dei: quia corruptio mortalitatis, quæ nomine carnis hic ostenditur, non possidebit incorruptibilitatem.\ft*\f* \v 51 Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.\f + \fr 15.51 \fr*\fk Omnes quidem. \fk*\ft Vel (secundum Hieronymum qui vivos repertos non morituros asserit, ad Marcellam scribens) omnes mortui resurgent, et non omnes vivi reperti immutabuntur, sed soli sancti.\ft*\f* \v 52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur.\f + \fr 15.52 \fr*\fk In novissimo. \fk*\ft Id est in novissimo signo, quod dabitur, ut ista impleantur. Hæc tuba est clamor de quo dicitur: \ft*\fk Media nocte clamor factus est: ecce sponsus venit. \fk*\ft Tubæ nomine aliquod evidens et præclarum signum dicitur, quod vox archangeli et tuba Dei alibi dicitur, et in Evangelio appellatur vox quam audient mortui qui in monumentis sunt et procedent, etc. \ft*\fk Immutabimur. \fk*\ft Exponit quomodo hoc fiat, vel qualis sit immutatio.\ft*\f* \v 53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem. \v 54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria.\f + \fr 15.54 \fr*\fk Absorpta est. \fk*\ft Id est destructa in victoria Christi; vel in hoc quod modum vincendi excessit, Christum invadendo; vel mors est peccati delectatio cum consensu, quæ victa est in hoc quod servi Dei vincent concupiscentias carnis suæ.\ft*\f* \v 55 Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus?\f + \fr 15.55 \fr*\fk Ubi est, mors, victoria tua? \fk*\ft Hæc sunt verba prophetæ, vel Apostoli lætantis et morti insultantis in persona resurgentium, ut certior sit resurrectio: quasi dicat: Vicisti in morientibus, victa es in resurgentibus. Victoria tua qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit: qua in corporibus resurgentium absorpta es; æterna constabit.\ft*\f* \v 56 Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex. \v 57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. \v 58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. \c 16 \p \v 1 De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.\f + \fr 16.1 \fr*\fk De collectis. \fk*\ft Post alia, de collectis faciendis in sanctos qui erant in Hierosolymis breviter monet. Quod non est contra illud: \ft*\fk Nolite cogitare de crastino. \fk*\ft Non est enim cogitare de crastino, si quis humano more ista cogitet: sed si quis propter ista Deo militet, ut in operibus suis non regnum Dei, sed istorum acquisitionem intueatur. \ft*\fk Ita et vos. \fk*\ft AMBROS. Præcipit Apostolus omnem plebem die Dominico convenire, etc., usque ad nec grave est, et multum invenitur.\ft*\f* \v 2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.\f + \fr 16.2 \fr*\fk Per, \fk*\ft etc. Id est Dominica die. Quia una dies sabbati vel una sabbatorum, vel prima sabbati vocatur apud Judæos dies iste, quem Christiani Dominicum appellamus.\ft*\f* \v 3 Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. \v 4 Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. \v 5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo. \v 6 Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero.\f + \fr 16.6 \fr*\fk Manebo vel etiam hiemabo, \fk*\ft etc. Ibi tanquam medicus, moram habuit, ubi multi ægrotabant.\ft*\f* \v 7 Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. \v 8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. \v 9 Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi. \v 10 Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego. \v 11 Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus. \v 12 De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit. \v 13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. \v 14 Omnia vestra in caritate fiant. \v 15 Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos:\f + \fr 16.15 \fr*\fk Obsecro autem vos, fratres, nostis domum Stephanæ et Fortunati, \fk*\ft etc. Ordo hujus litteræ respicit et pendet usque illuc, \ft*\fk ut et vos subditi sitis.\fk*\f* \v 16 ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti. \v 17 Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt: \v 18 refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.\f + \fr 16.18 \fr*\fk Spiritum meum et vestrum, \fk*\ft etc. Meum, lætitia: vestrum, charitate.\ft*\f* \v 19 Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor. \v 20 Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto. \v 21 Salutatio, mea manu Pauli. \v 22 Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha. \v 23 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. \v 24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.