\id 1CH \ide UTF-8 \h I PARALIPOMENON \toc1 INCIPIT LIBER DABREIAMIN ID EST VERBA DEIRUM QUI GRÆCE DICITUR PARALIPOMENON \toc2 I PARALIPOMENON \mt1 INCIPIT LIBER DABREIAMIN \mt2 ID EST VERBA DEIRUM \mt2 QUI GRÆCE DICITUR PARALIPOMENON \c 1 \p \v 1 Adam, Seth, Enos, \v 2 Cainan, Malaleel, Jared, \v 3 Henoch, Mathusale, Lamech, \v 4 Noë, Sem, Cham, et Japtheth.\f + \fr 1.4 \fr*\fk Nœ. \fk*\ft RAB. in Paral., tom. 3. Decimus ab Adam Nœ, et in Genesi et in Paralipomenis monstratur, et apte decimus, quia perfectus est. Unde, \ft*\fk Nœ vir justus erat et perfectus in generationibus suis, \fk*\ft etc. Gen. 6. Hic genuit Sem, Cham et Japheth, per quos post diluvium rediviva hominum dilatatur progenies.\ft*\f* \v 5 Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.\f + \fr 1.5 \fr*\fk Filii Japheth. \fk*\ft HIER. Hi possederunt terram in Asia, ab Amano et Tauro Syriæ Cheles et Ciliciæ montibus usque ad flumen Thanaim. In Europa, usque ad Gadara nomina locis et gentilibus relinquentes, e quibus postea immutata sunt plurima, permanent cætera. \ft*\fk Thubal. \fk*\ft RAB. Hiberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italos suspicentur. \ft*\fk Mosoch. \fk*\ft ID. Cappadoces, unde urbs eorum usque hodie Masacha dicitur. Septuaginta vero interpretes Gapthorim Cappadoces arbitrantur.\ft*\f* \v 6 Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma. \v 7 Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.\f + \fr 1.7 \fr*\fk Filii autem. \fk*\ft GREG. Ab his divisæ sunt insulæ nationum, linguæ, cognationes et gentes. De Ionibus, id est Græcis nascuntur Elisæi, qui et Æolides. Unde ista lingua Græce Æolis dicitur. \ft*\fk Tharsis. \fk*\ft RAB. Hos Josephus Cilices arbitratur, unde et metropolis eorum Tharsis dicitur, Paulo apostolo gloriosa Act. 22.. \ft*\fk Cethim. \fk*\ft ID. A quo Cithæi, alias Cithii a quibus urbs Cypri Cithia, alias Cithium dicitur usque hodie. \ft*\fk Dodanim. \fk*\ft ID. Rhodii, sic enim LXX transtulerunt. Legamus Varronis de antiquitatibus libros et Sinnii Capitonis, et Græcum Phlegonta cæterosque, et videbimus omnes pene insulas et totius orbis littora, terrasque maritimas Græcis accolis occupatas: qui ab Amano et Tauro omnia maritima usque ad oceanum possidere Britannicum.\ft*\f* \v 8 Filii Cham: Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.\f + \fr 1.8 \fr*\fk Phut. \fk*\ft ID. Libyes, a quo et Mauritaniæ fluvius Phut dicitur, et regio Phutensis. Multi autem scriptores tam Græci quam Latini hujus rei testes sunt. Quare autem in una climatis parte antiquum Libyæ nomen permanet, et reliqua terra dicatur Africa, non est hujus temporis disserere.\ft*\f* \v 9 Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan.\f + \fr 1.9 \fr*\fk Saba. \fk*\ft ID. A quo Sabæi, interpretatur nunc \ft*\fk Saba Arabia, \fk*\ft unde in psal. LXXI ubi habemus: Reges Arabum et Saba; in Hebræo habetur: Reges Saba et Saba, primum per Schin, secundum per Samech.\ft*\f* \v 10 Chus autem genuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra.\f + \fr 1.10 \fr*\fk Iste cœpit esse potens in terra. \fk*\ft Quia insuetam tyrannidem primus arripuit. Hic fuit robustus venator coram Domino, quia homines a Dei cultura avertit. Unde Josephus: Fecit autem eos elatos ad injuriam Dei atque contemptum. Nemrod, filius Cham, filii Nœ, qui, cum esset audacior et manu fortissimus, suadebat hominibus ut non Deo suam felicitatem, sed propriæ virtuti ascriberent. Sic homines a Dei timore revocabat, ut spem in propria virtute poneret. Ideoque putabant Deum interminari diluvium. Unde turrim ædificari suadebant quam aqua non posset ascendere. Multitudo autem prompta erat ut obediret Nemrod, grave putans servitium obsequi Deo. Regnavit autem Nemrod in Babylone et in Areth. Hæc est Edessa et Macha quæ est Nisibis et in Chalamne, quæ a Seleuco rege Seleucia dicta est, vel quæ nunc Thesiphon dicitur.\ft*\f* \v 11 Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,\f + \fr 1.11 \fr*\fk Mesraim autem genuit. \fk*\ft RAB. Exceptis Laabim, a quibus Libyes nominati sunt, qui prius Phutæi, et Castium, qui post Philisthiim dicti sunt, quos nos corrupte Palæstinos dicimus. Cæteræ gentes ignoratæ sunt nobis, quia bello Æthiopico subversæ in oblivionem præteritorum nominum pervenere. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Ægypti.\ft*\f* \v 12 Phetrusim quoque, et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim. \v 13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque, \v 14 et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum,\f + \fr 1.14 \fr*\fk Gergezæum, Hevæum. \fk*\ft Hic condidit Archas oppidum contra Tripolim in radicibus Libani, a quo haud procul alia civitas fuit nomine Sim, quæ vario eventu subversa bellorum, nomen tantum loco pristinum reservavit.\ft*\f* \v 15 Hevæumque et Aracæum, et Sinæum. \v 16 Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum.\f + \fr 1.16 \fr*\fk Aradium quoque. \fk*\ft A quo Aradii, qui Aradum insulam possederunt angusto freto a Phœnicis littore separatam. \ft*\fk Et Samareum. \fk*\ft A quo Syriæ Cheles Samariæ civitas, nunc quoque tam a Syris quam ab Hebræis ut prius apud veteres appellatur. \ft*\fk Hamathæum. \fk*\ft RAB. A quo Emath civitas. Hanc Macedones qui post Alexandrum in Oriente regnaverunt, Epiphaniam nuncupaverunt. Alii Antiochiam ita dictam putant. Alii non vere opinionem suam verisimili vocabulo consulentes, Emaus primam ab Antiochia mansionem Edessam pergentibus appellari putant, et eamdem apud veteres Emath.\ft*\f* \v 17 Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.\f + \fr 1.17 \fr*\fk Filii Sem, \fk*\ft etc. Hi ab Euphrate partes Asiæ usque ad Indicum oceanum tenent. Est autem Ælam a quo principes Persidis. \ft*\fk Hus et Hul. \fk*\ft Vel Us, Trachonitidis et Damasci conditor inter Palæstinam et Cælesyriam tenuit principatum, a quo terra Hus de qua Job fuit; unde, secundum LXX, vir erat in regione Ausiti de nomine Job quasi Husitide.\ft*\f* \v 18 Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber. \v 19 Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Jectan.\f + \fr 1.19 \fr*\fk Phaley. \fk*\ft RAB. Vaticinio quodam. Phaleg enim divisio, quia in diebus ejus, linguæ in Babylone divisæ sunt. Narrat autem Philo in libro Quæstionum super Genesim, quod ex tribus filiis Nœ, adhuc ipso vivente, nati sunt tredecim millia virorum et centum, extra mulieres et parvulos habentes super se duces. Filii Sem, Jectan ducem; filii Cham, Nemroth; filii Japhet, Suphene. Post obitum vero Nœ, convenerunt duces cum agminibus suis in campum Sennaar, ut ibi turrim construerent. Cum autem ædificarent, divisit Deus linguas eorum, et mutavit effigies, et non cognovit quisque fratrem suum, nec audivit linguam proximi sui. Cum vero magistri lapides quærebant, ministri aquam afferebant, et cum illi quærebant aquam, illi afferebant stipulam. Sicque frustrata cogitatione cessaverunt ædificare et dispersi sunt super faciem terræ.\ft*\f* \v 20 Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,\f + \fr 1.20 \fr*\fk Jectan autem. \fk*\ft HIERON. Harum gentium posteriora nomina invenire non potui, sed usque in præsens, quia procul a nobis sunt, vel ita vocantur ut primum, vel quæ mutata sunt ignorantur; possederunt autem a Cofene fluvio omnem Indiæ regionem quæ vocatur Hieria.\ft*\f* \v 21 Adoram quoque, et Huzal, et Decla, \v 22 Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon \v 23 et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti filii Jectan. \v 24 Sem, Arphaxad, Sale,\f + \fr 1.24 \fr*\fk Sem, Ar. \fk*\ft RAB. Sicut in principio ab Adam usque ad Nœ decem generationes posuit; ita a Sem usque ad Abram, non sine sacramenti mysterio.\ft*\f* \v 25 Heber, Phaleg, Ragau, \v 26 Serug, Nachor, Thare, \v 27 Abram: iste est Abraham. \v 28 Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel. \v 29 Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,\f + \fr 1.29 \fr*\fk Primogenitus. \fk*\ft HIERON., Quæst. in Paral., tom. 3. Duodecim filii nascuntur Ismæli: primogenitus Nabaioth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabaiothena dicitur: quæ pars est Arabiæ. Nam familiæ ipsorum oppidaque et pagi, ac minuta castella et tribus horum appellatione celebrantur ab una ex eis Cedar in deserto: et Duma alia regio, et Thebaram ad Austrum, et Cedema ad Orientalem plagam.\ft*\f* \v 30 et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema, \v 31 Jetur, Naphis, Cedma: hi sunt filii Ismahelis. \v 32 Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit: Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim.\f + \fr 1.32 \fr*\fk Ceturæ. \fk*\ft RAB. Quasi copulatæ, unde suspicantur Hebræi eam esse Agar quæ, mortua Sara, de concubina transierit in uxorem, ne senex novis arguatur nuptiis lascivisse. ID. Filii autem Cæturæ, juxta historicos Hebræorum, occupaverunt Troconitidem, alii Traconitidem et Arabiam: quæ nunc vocatur Eidormo, usque ad maris Rubri terminos. \ft*\fk Assurim. \fk*\ft Ab Assurim Syrios quidam vocatos contendunt, et a plerisque filiis Abrahæ de Cetura occupatas esse Indiæ regiones.\ft*\f* \v 33 Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ.\f + \fr 1.33 \fr*\fk Epher. \fk*\ft RAB. Hic dicitur contra Libyam exercitum duxisse, ibi victor consedisse, posterosque ex nomine ejus Africam nuncupasse.\ft*\f* \v 34 Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii Esau, et Israël. \v 35 Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core. \v 36 Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.\f + \fr 1.36 \fr*\fk Thamna. \fk*\ft Quæritur, cum Thamna in Genesi legatur concubina esse Eliphaz de genere Horrhæorum, qui apud Idumæos habitaverunt in terra Seir, quæ peperit ei Amalec, quomodo inter filios numeretur, cum in sequentibus legatur ipsa Thamna soror Lotam filii Seir, qui et Edom? Sed Seir Hebraice pilosus dicitur, qui fuit in modum pellis hispidus. Edom autem Hebraice rubeus vel fulvus. Ab eo igitur quod rubeo cibo vendidit primogenita sua, Edom vocatus est. Hebræi vero ita solvunt. Dicunt Thamnam concubinam fuisse Eliphaz, et generasse ei Amalec, sed tanquam filiam inter filios ab ipso fuisse educatam.\ft*\f* \v 37 Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza. \v 38 Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. \v 39 Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna. \v 40 Filii Sobal: Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon: Aja et Ana. Filii Ana: Dison.\f + \fr 1.40 \fr*\fk Aliam, \fk*\ft qui de genere Horrhæorum est. In Genesi scribitur, Aluham, id est exaltatus. In Paralipomenis vero Alian, id est ejectus, significans quia Horrhæi exaltati sunt antequam Edom terram eorum caperet, post vero ejecti. \ft*\fk Sephi. \fk*\ft HIERON. Id est, unipes. In Genesi Sepho, id est, bipes; utrumque tamen per schin litteram. Bipes autem dicitur, quia a processu temporis multitudine sobolis majorem efficaciam habuerit quam in primis.\ft*\f* \v 41 Filii Dison: Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan.\f + \fr 1.41 \fr*\fk Hamran. \fk*\ft In Paralipomenis Hamram, id est rubricatus, sordidus vel tumulentus. In Genesi Amdan, id est concupiscibilis; sed utraque unius hominis nomina sunt.\ft*\f* \v 42 Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan: Hus et Aran.\f + \fr 1.42 \fr*\fk Jacan. \fk*\ft RAB. Jacan filius Aser de genere Horræorum, in Genesi Acan nominatur, id est tribulator. In Paralipomenis Jacan, id est tribulatus. Variis enim eventibus nomina commutantur, ut varia mysteria significentur.\ft*\f* \v 43 Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba.\f + \fr 1.43 \fr*\fk Denaba. \fk*\ft Civitas Hala filii Beor regis Edom, post quem regnavit Jobab. Est tamen usque hodie villa Denaba, in octavo milliario Areopoleos, pergentibus Armonem, et altera Denaba super montem Phegor, in septimo lapide Jebus. Hieronymus de Jesbii.\ft*\f* \v 44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.\f + \fr 1.44 \fr*\fk Jobab filius Zaræ, \fk*\ft quem Job esse suspicantur. Sed Hebræi afferunt eum de stirpe Nachor esse progenitum; Philo autem, in libro Quæstionum super Genesim, narrat his temporibus eum fuisse et accepisse uxorem Dinam, filiam Jacob: et ante tentationis suæ certamen dicit eam septem filios et tres filias illi generasse, qui exstincti sunt in tentatione. Sed ei sanato reddidit Dominus omnia duplicia, et item septem filios et tres filias prædictas uxor genuit, quorum nomina eadem fuerunt quæ priorum, id est, Eliphaz, Armœ, Diasath, Philasia, Dipharceluth, Thelon, filiarum vero Meru, Lizath, Zeli. \ft*\fk Bosra, \fk*\ft etc. Quæ est Bosor civitas in deserto trans Jordanem in tribu Ruben. Appellatur et alia Bosor civitas Esau in montibus Idumeæ, de qua dicitur: \ft*\fk Fulvida vestimenta ejus ex Rosor\fk*\f* \v 45 Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.\f + \fr 1.45 \fr*\fk Themanorum. \fk*\ft Theman regio a Theman filio Eliphaz sortita vocabulum. Est usque hodie villa Theman, distans ab urbe Petra quinque millibus, et ubi Romanorum militum præsidium sedit, de quo loco fuit Eliphaz rex Themanorum: unus quoque filiorum Ismæl appellabatur Theman. Sciendum autem quod omnis australis regio Hebraice Theman dicitur.\ft*\f* \v 46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith.\f + \fr 1.46 \fr*\fk Madian, \fk*\ft civitas a minimo filiorum Abraham et Cethuræ sic vocata. Est autem trans Arabiam in deserto Saracenorum contra orientem maris Rubri, unde vocantur Madianæi, et Madianæa regio. Filiæ quoque soceri Moysi filiæ Madian dicuntur; sed hæc alia civitas est ononymos ejus juxta Armonem et Areopolim, cujus adhuc ruinæ monstrantur.\ft*\f* \v 47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. \v 48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est.\f + \fr 1.48 \fr*\fk Rohoboth. \fk*\ft Urbs est juxta fluvium ubi erat rex Edom, et usque hodie est præsidium in regione Gabalena, et vicus grandis qui sic vocatur.\ft*\f* \v 49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor. \v 50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab.\f + \fr 1.50 \fr*\fk Matred filiæ, \fk*\ft etc. Duæ matres hic numerantur, ad significandum mysterium, ut aurifex genuisset dispensatricem, et dispensatrix Domini benignitatem, quia ex profunditate sensus nascitur facunda locutio quæ fidem mundam gratiam Dei promeretur gignere in cordibus auditorum.\ft*\f* \v 51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,\f + \fr 1.51 \fr*\fk Duces, \fk*\ft etc. Notandum quod prius reges dixit de Edom, postea duces cum prius fuerunt: quorum quasdam matres nominat, ut Oolibama et Thamna. \ft*\fk Dux Aliha. \fk*\ft Alva in Genesi legitur, cujus interpretatio elevatio; in Paralipomenis Aliha, id est, super eam.\ft*\f* \v 52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, \v 53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, \v 54 dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom. \c 2 \p \v 1 Filii autem Israël: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,\f + \fr 2.1 \fr*\fk Achar qui. \fk*\ft HIERON., Quæst. in Paral., tom. 3. Achar qui et Achan in Josue dicitur, id est coluber insidians, Achar turbatus, etc., usque ad id est, multitudine peccatorum exstincti sunt.\ft*\f* \v 2 Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser. \v 3 Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum. \v 4 Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Juda, quinque. \v 5 Filii autem Phares: Hesron et Hamul. \v 6 Filii quoque Zaræ: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque. \v 7 Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis. \v 8 Filii Ethan: Azarias. \v 9 Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Jerameel, et Ram, et Calubi.\f + \fr 2.9 \fr*\fk Calubi, \fk*\ft id est, canis meus, qui et Caleb, id est canis, unus de exploratoribus. Hesron quoque et Jephone idem est, unde Caleb filius Hesron, et aliquando filius Jephone legitur.\ft*\f* \v 10 Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda. \v 11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz. \v 12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai. \v 13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,\f + \fr 2.13 \fr*\fk Isai autem genuit. \fk*\ft In libro Regum dicitur habere Isai octo filios, in Paralipomenis non amplius quam septem. Sed dicunt Hebræi Nathan prophetam filium Sama vel Sammaa, vel Simmaa filii Isai, quem in locum filii educavit et nutrivit inter filios numeratum. Inter filios quoque Isai Nathan adductus est ad Samuelem, qui et Jonatham, qui percussit leonem. Et sciendum quod ubi propheta vocatur, Nathan scribitur, non Jonathan\ft*\f* \v 14 quartum Nathanaël, quintum Raddai, \v 15 sextum Asom, septimum David. \v 16 Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ: Abisai, Joab, et Asaël, tres. \v 17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.\f + \fr 2.17 \fr*\fk Jether. \fk*\ft In Regum, Jethra Isrælites; sed meritorum qualitas diversitatem nominum facit; nam Jethra residuum interpretatur, Jether vero modicum residuum, et residuo jungitur Isrælitis, modico residuo Ismælitis.\ft*\f* \v 18 Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon. \v 19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.\f + \fr 2.19 \fr*\fk Ephrata. \fk*\ft HIERON. Hæc est Maria soror Moysi, mater Hur, patris Huri, Avi Beseleel. Hur vero est qui cum Aaron sustinebat manus Moysi pugnante Josue.\ft*\f* \v 20 Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel. \v 21 Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quæ peperit ei Segub. \v 22 Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.\f + \fr 2.22 \fr*\fk Jair. \fk*\ft Hic judex fuit post Thola et judicavit Isræl duobus et viginti annis, habens filios triginta, principes civitatum triginta, quæ ab ipso nominatæ sunt, sicut in libro Judicum legitur.\ft*\f* \v 23 Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum: omnes isti filii Machir patris Galaad. \v 24 Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ. \v 25 Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.\f + \fr 2.25 \fr*\fk Nati sunt. \fk*\ft Hactenus scriptor historiæ texuit generationem duorum filiorum Hesron, duorum posteriorum, id est, Aram et Calubi, de quibus prius narravit; quia regiam et sacerdotalem quoquomodo voluit innotescere dignitatem. Nunc autem ad primogeniti, id est Jerameel, genealogiam redit.\ft*\f* \v 26 Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.\f + \fr 2.26 \fr*\fk Onam. \fk*\ft Hic ab Onam filio Judæ nomen accepit, sed differunt, quia per Num filius Judæ, filius Jerameel per Mem scribitur\ft*\f* \v 27 Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar. \v 28 Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei: Nadab et Abisur. \v 29 Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid. \v 30 Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis. \v 31 Filius vero Apphaim, Jesi: qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai. \v 32 Filii autem Jada fratris Semei: Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis. \v 33 Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel. \v 34 Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum ægyptium nomine Jeraa.\f + \fr 2.34 \fr*\fk Sesan. \fk*\ft Hunc Hebræi dicunt esse Elimelech, virum Nœmi, patrem Mahalom et Cheliom, et ideo scriptor in sequentibus innuit quod Sesan non habuerit filios, sed filias, quia duo filii ejus absque liberis mortui sunt.\ft*\f* \v 35 Deditque ei filiam suam uxorem: quæ peperit ei Ethei. \v 36 Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad. \v 37 Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed. \v 38 Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam, \v 39 Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa. \v 40 Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum, \v 41 Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama. \v 42 Filii autem Caleb fratris Jerameel: Mesa primogenitus ejus; ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron. \v 43 Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.\f + \fr 2.43 \fr*\fk Hebron. \fk*\ft Civitas in qua regnavit David septem annis antequam regnavit in Jerusasem. Significat hæc loca nomina accepisse a posteris Caleb, qui Hebron et suburbana ejus in sortem accepit.\ft*\f* \v 44 Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai. \v 45 Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur. \v 46 Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez. \v 47 Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph. \v 48 Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana. \v 49 Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa. \v 50 Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.\f + \fr 2.50 \fr*\fk Hi erant filii. \fk*\ft Recapitulat generationem Caleb de Ephrata, quam ante dimisit, quando Hur de Ephrata, id est, Maria sorore Moysi genitum narravit.\ft*\f* \v 51 Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader. \v 52 Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.\f + \fr 2.52 \fr*\fk Cariathiarim, \fk*\ft quæ et Cariathabal, id est civitas saltuum, una de urbibus Gabaonitarum in nono milliario euntibus ab Helia Diospolim in tribu Juda.\ft*\f* \v 53 Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ. \v 54 Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai:\f + \fr 2.54 \fr*\fk Bethlehem; \fk*\ft civitas David, in tribu Judæ, in qua Dominus natus est in septimo ab Elia milliario contra meridionalem plagam, juxta viam quæ ducit Hebron, ubi sepulcrum Jesse et David ostenditur, et mille circiter passibus procul turris Ader, id est turris gregis, in quodam vaticinio pastores Dominicæ nativitatis conscios ante significans. \ft*\fk Qui dividebat dimidium requietionum\fk*\ft HIERON., ubi supra, id est sortes Madian juxta sepulcra patriarcharum quæ sunt in Cariatharbe accepit, et hujus filii fuerunt Jethrei, etc. Seraitæ et Esthaolitæ nomina locorum sortiti sunt, qui sunt Sarrai et Esthaol, ubi sepultus est Samson. Requietatio enim sepulcrum dicitur. Alii dimidium requietionis tempus dimidium intelligunt, quo filii Isræl cœperunt terram promissionis possidere, ab eo scilicet tempore quo Moyses dedit terram Galaad ultra Jordanem, Ruben et Gad, et dimidiæ tribui Manasse, usquequo cæteræ tribus sortes suas acceperunt. In hujus temporis medietate dicunt Sobal esse mortuum, et ita dimidium requietionum vidisse, id est, ad medietatem illius temporis pervenisse. Mystice autem Sobal, id est vana vetustas, vel vectis ad portandum. Judæos significat qui antiquitus populus Dei vocabantur et legem litteræ primi acceperunt, qui libros legis et prophetarum ferebant, sed mysterium incarnationis Christi non intelligebant. Unde dimidium requietionum, id est historiam viderunt. Ille autem plenitudinem requietionum possidet, qui post opera bona valde in æterna quiete gaudet. Vel dimidium requiei videt, qui post præsentis vitæ laborem animæ quietem habet. Tunc autem perfectionem requietionum videbit, cum et anima et corpore perfruetur perfectione quietis\ft*\f* \v 55 cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.\f + \fr 2.55 \fr*\fk Habitantium. \fk*\ft ID. Tradunt Hebræi Jabes fuisse doctorem legis peritissimum, in cujus conspectu sedebant filii Cinæi, qui et Jobab cognati Moysi. Scribæ igitur dicuntur canentes atque resonantes, quia assidue in legis Dei locutione versabantur: in tabernaculis quoque commoratos regum narrat historia. Jabes Christum significat verum magistrum sanctorum laudes Deo canentium. Jabes enim interpretatur \ft*\fk exsiccans, \fk*\ft Christus autem fluxus carnalium cupiditatum in suis fidelibus exsiccavit. Cinæi, id est possessio vel possidentes, sunt omnes electi de quibus dicitur: Hæreditas mea Isræl, et quorum possessio Dominus est. Rechab interpretatur \ft*\fk auriga\fk*\ft vel \ft*\fk ascendens. \fk*\ft Hi autem venerunt de calore patris domus Rechab, quia a patre luminum gratia Spiritus inflammati, per quadrigam virtutum in cœlos ascendunt, de quibus dicitur: \ft*\fk Quincunque Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt\fk*\ft Rom. 8..\ft*\f* \c 3 \p \v 1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,\f + \fr 3.1 \fr*\fk David vero. \fk*\ft Redit ad explicandam progeniem David, quam ante dimisit, cum sobolem Amram filii Hesron enumerans pervenit ad Isai et ad filios ejus, quorum David novissimus. \ft*\fk Jezrælitide. \fk*\ft RAB. Jezræl civitas est in qua habitavit Naboth, quem occidit Jezabel. \ft*\fk Daniel. \fk*\ft ID. Daniel qui in libro Regum Cheleab, id est, vindicans patrem, quia secundum Hebræos, disceptans cum Miphiboseth de questionibus legis, victor apparuit et patrem in eo ulcisci visus est, ne irrideretur in disputando ab homine debili vir bellicosus.\ft*\f* \v 2 tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith, \v 3 quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua.\f + \fr 3.3 \fr*\fk De Egla uxore sua. \fk*\ft HIERON. Quæritur cur hæc Egla sola uxor David dicatur; sed hæc est Michol, quæ inter multas sola uxor dicitur, quia eam in adolescentia primam accepit uxorem, quæ in partu occubuisse dicitur. Egla vero interpretatur vitula, quæ significat Synagogam, quæ legis jugum suscepit, sed lasciviendo corrupit, unde, \ft*\fk Ephraim vitula docta diligere trituram. \fk*\ft Hanc noster David accepit, quando eam sibi in testamento dato copulavit. In partu occubuit, quia apparente verbo Dei in carne, et Evangelium prædicante, cum per fidem bonorum operum sobolem gignere debuit, scandalizata in passione ejus sibi mortem æternam ascivit\ft*\f* \v 4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.\f + \fr 3.4 \fr*\fk In Hebron ubi regnavit, \fk*\ft etc. Quid per regnum David in Hebron vel in Jerusalem accipiatur, librum Regum exponendo perstrinximus. Scriptum est in sequentibus: Omne tempus quo regnavit David quadraginta annis; regnavit in Hebron septem annis, in Jerusalem tribus et triginta, unde quæritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses numerentur; Hebræi autem dicunt quia David Absalonem filium suum fugerit sex mensibus, eosque merito a summo regni ejus exclusos. Dicunt etiam quod sex mensibus in Hebron infirmitate corporis laboraverit, et ideo in regno non recte computari. Extunc enim dicunt eum regnavisse in Hebron, ex quo victis Amalecitis de spoliis eorum misit senioribus Juda, his scilicet qui erant Hebron et aliis.\ft*\f* \v 5 Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel: \v 6 Jebaar quoque et Elisama, \v 7 et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia, \v 8 necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem: \v 9 omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar.\f + \fr 3.9 \fr*\fk Omnes hi filii David, \fk*\ft etc. Quia omnes filii Christi æternam palmam exspectant, sed excipiuntur filii concubinarum, qui nominatim inter cæteros non meruerunt numerari. Judæi enim hæretici vel schismatici hujus societatis consortium habere non possunt: cœlestis enim regni gloria filios David de nobili tantum conjugio exspectat. \ft*\fk Non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ\fk*\ft Gen. 21..\ft*\f* \v 10 Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat, \v 11 pater Joram: qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas: \v 12 et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham \v 13 procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses. \v 14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ. \v 15 Filii autem Josiæ fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum.\f + \fr 3.15 \fr*\fk Filii autem Josiæ. \fk*\ft RAB. Quatuor filii Josiæ leguntur hic, etc., usque ad qui et similiter translatus est in Chaldæos.\ft*\f* \v 16 De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias. \v 17 Filii Jechoniæ fuerunt: Asir, Salathiel,\f + \fr 3.17 \fr*\fk Asir, Salathiel, Melchiram, Phadaia, Senneser, \fk*\ft etc. Hæc vero nomina unius hominis sunt, ut Hebræi volunt, ipse est Phadaia pater Zorobabel et Semei. Unde in Esdra et in Matthæo Zorobabel Salathiel scribitur. Et interpretatur Phadaia \ft*\fk redemptus Domini, \fk*\ft Asir \ft*\fk carceratus, \fk*\ft Salathiel \ft*\fk frutex Domini; \fk*\ft quæ omnia conveniunt doctoribus sanctis, quorum officio ecclesiasticus populus generatur, qui diversis afflictionibus castigati per gratiam Domini redempti germina virtutum tam in se quam in subditis proferunt.\ft*\f* \v 18 Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia.\f + \fr 3.18 \fr*\fk Senneser. \fk*\ft Ipse est Selbasar cui Cyrus annumeravit vasa domus Domini, sicut in Esdra dicitur. Est autem Senneser plasmatus, Sesbasar tribulatus, quæ custodibus vasorum Dei congruunt, id est sanctarum animarum quibus Christo, quem Cyrus nomine et absolutione significavit, cui dicitur: \ft*\fk Postula a me et dabo tibi gentes hæreditatem tuam\fk*\ft Psal. 2., et qui captivitatem humani generis relaxavit, sanctas animas custodiendas annumeravit, quæ sunt vasa Domini numerata, quia \ft*\fk novit Dominus qui sunt ejus\fk*\ft II Tim. 2..\ft*\f* \v 19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum: \v 20 Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque. \v 21 Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia: hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias. \v 22 Filius Secheniæ, Semeia: cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero. \v 23 Filius Naariæ, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres. \v 24 Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem. \c 4 \p \v 1 Filii Juda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.\f + \fr 4.1 \fr*\fk Filii Juda. \fk*\ft Quomodo Phares et Hesron et tres qui sequuntur filii Judæ esse dicuntur, cum alibi Phares et Zaram filios Judæ Hesron filium Phares legimus; sed Hebræi asserunt, mutatis nominibus, eosdem filios Judæ, quos Scriptura aliis nominibus alibi nominat, hic esse expressos. Aiunt enim Phares, qui interpretatur \ft*\fk divisio, \fk*\ft suum nomen proprium hic habere. Hesron autem esse Zaram, sed Hesron interpretatur \ft*\fk atrium, \fk*\ft Zaram \ft*\fk ortus. \fk*\ft Charmi quoque esse Heber, nam Charmi interpretatur \ft*\fk vinea mea, \fk*\ft Her \ft*\fk vigilans. \fk*\ft Ur autem dicunt esse Onam, sed Ur interpretatur \ft*\fk sinistra, \fk*\ft Onam \ft*\fk murmuratio, \fk*\ft Sobal vero esse Sela minimum filiorum Judæ quos peperit ei Sue. Interpretatur autem Sobal \ft*\fk spica, \fk*\ft vel \ft*\fk vana vetustas. \fk*\ft Sela \ft*\fk missus vel umbra ejus.\fk*\f* \v 2 Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad: hæ cognationes Sarathi. \v 3 Ista quoque stirps Etam: Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.\f + \fr 4.3 \fr*\fk Asalelphuni. \fk*\ft RAB. Hanc suspicantur esse matrem Samsonis de stirpe Judæ generatam, cujus maritus Manue de tribu Dan, qui et de Sara in libro Judicum esse legitur.\ft*\f* \v 4 Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa: isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.\f + \fr 4.4 \fr*\fk Gedor et Ezer. \fk*\ft ID. Loca sunt a filiis Ur possessa; sed mirum quod hic dicitur Ur pater Bethlehem, cum superius Salma dictus sit pater ejus, nisi forte patrem hic appellet parentem, quia Hur fuit pater Salma qui fuit pater Bethlehem.\ft*\f* \v 5 Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa et Naara. \v 6 Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari: isti sunt filii Naara. \v 7 Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan. \v 8 Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum. \v 9 Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens: Quia peperi eum in dolore.\f + \fr 4.9 \fr*\fk Fuit autem Jabes. \fk*\ft ID. Videtur ordo confusus, quia numeratis filiis Halaa et Naara, subito inducit cognationem Arahel filii Aram, et consequenter narrat de Jabes; sed Hebræi dicunt quod Assur de Halaa genuit Etam, et ille Cos. Cos autem Soboba, et Soboba Jabes, qui fuit doctor scribarum. Inter Cos et Jabes inseruntur cognationes Aharehel vel Aharahel, alias Aral, quia ipse est Obab filius Aran, id est, Jetro cognati Moysi. Et quia Jabes docebat eos; inserti sunt in ejus progenie quasi a majoribus ejus geniti. \ft*\fk Et mater\fk*\ft Synagoga de qua Christus natus est, quæ peperit eum in dolore, quia de adventu ejus propter infidelitatem doluit, unde Judæi invidentes dicebant: \ft*\fk Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum\fk*\ft Joan. 11..\ft*\f* \v 10 Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est.\f + \fr 4.10 \fr*\fk Invocavit. \fk*\ft Hoc convenit Christo, quem Pater sanctificavit, et misit in mundum; de quo dicitur: \ft*\fk Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi, \fk*\ft etc. Joan. 1.. Hunc benedixit Deus multiplicatione filiorum, quos per aquam baptismi sacrosancta parit Ecclesia I Cor. 1.. Dilatavit terminos ejus, quia omnium gentium dedit ei hæreditatem, et possessionem ejus extendit usque ad terminos terræ. Cum quo fuit manus Domini, quia potentia deitatis per eum virtutes et miracula fecit. Ipse quoque est virtus Dei et sapientia, per quem Pater condidit omnia quæ in cœlis sunt et in terra, cui malitia Judæorum nocere non potuit, qui de se ait: \ft*\fk Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam. \fk*\ft Per eum quoque benedicuntur membra ejus, id est, Ecclesia, cui per Isaiam dicitur: \ft*\fk Dilata locum tentorii tui, \fk*\ft etc. Isa. 54.. Cum eo est manus Domini, quia in ipsa operatur Filius Dei, qui est brachium et dextera Patris. \ft*\fk Et portæ inferi non prævalebunt adversus eum, \fk*\ft nec diabolus dominabitur ei, quia \ft*\fk data est ei potestas super omnem virtutem inimici\fk*\f* \v 11 Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.\f + \fr 4.11 \fr*\fk Caleb autem frater. \fk*\ft RAB. Legimus supra Caleb esse filium Hesron, cujus fratres fuerunt Ram et Jerameel. Aiunt ergo Hebræi Ram Caleb fratrem Suam hic appellari. Et interpretatur Ram \ft*\fk excelsus, \fk*\ft Sua \ft*\fk humilis, \fk*\ft quod Judaico populo convenit, quia excelsus fuit in cultu unius Dei et potentia regni; sed quia Dei Filium suscipere noluit, humilis factus est atque vilis, ut fiant primi novissimi.\ft*\f* \v 12 Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha.\f + \fr 4.12 \fr*\ft ID. \ft*\fk Recha. \fk*\ft Quidam putant Recha nomine David nuncupari. Est enim Recha tener. Unde David de se ait: \ft*\fk Ego sum tener et unctus rex\fk*\ft II Reg. 3.. Ipse quoque quasi vermiculus ligni tener esse dicitur. Ideo autem viri Recha dicuntur, quia propter exprimendam genealogiam David hic annotati sunt.\ft*\f* \v 13 Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi.\f + \fr 4.13 \fr*\fk Saraia autem genuit. \fk*\ft De Saraia dicitur Joab prodisse, qui juxta nominis interpretationem pater vallis artificum dicitur, quia de filiis ejus fuerunt architecti qui ædificaverunt domum Domini. Artifices vero qui in valle habitant possunt dici doctores legis, quos \ft*\fk scientia\fk*\ft non \ft*\fk inflat, sed charitas ædificat\fk*\ft I Cor. 8., quos modestia et humilitas exaltat, ut Gamaliel et Paulus ejus discipulus Act. 5, 22..\ft*\f* \v 14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum: ibi quippe artifices erant. \v 15 Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela: Cenez. \v 16 Filii quoque Jaleleel: Ziph, et Zipha, Thiria, et Asraël. \v 17 Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo.\f + \fr 4.17 \fr*\fk Ezra. \fk*\ft RAB-HIERON.. Aiunt Hebræi Ezram, qui interpretatur \ft*\fk auxiliator, \fk*\ft esse Amram patrem Moysi et Aaron; Jether, id est, \ft*\fk auxilium, \fk*\ft esse Aaron; et Mered, \ft*\fk qui rebellans, \fk*\ft esse Moysen. Epher quoque vel Opher, id est, \ft*\fk pulverem, \fk*\ft Heldad fuisse. Jalon vero et Meldath, qui duo de septuaginta senioribus fuerunt, quos Moyses a Deo accepit ad regendi populi auxilium: tradunt enim Moysen post acceptam legem in eremo patri suasisse, ut matrem dimitteret, eo quod ipsius amica esset, fuit enim filia Levi, postquam Amram duxit aliam ex qua habuit Heldath et Meldath. \ft*\fk Genuitque Mariam. \fk*\ft ID. Sammai Moysen intelligi volunt, etc., usque ad quia populum in eremo gubernavit, et doctrina sua quotidie gubernat.\ft*\f* \v 18 Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë: hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered.\f + \fr 4.18 \fr*\fk Filiæ Pharaonis. \fk*\ft ID. Filiam Pharaonis matrem Moysi vocat, quæ etiam secundum proprietatem nominis filia Domini nuncupatur, quia bonam scilicet voluntatem in nutriendo puero habuit, et Amared, id est Moyse accepta dicitur, quia relictis idolis ad Dei cultum conversa est.\ft*\f* \v 19 Et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi. \v 20 Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth. \v 21 Filii Sela, filii Juda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti.\f + \fr 4.21 \fr*\fk Her pater. \fk*\ft ID. Redit ad progeniem Phares de qua ortus est David, ut progeniem Juda de qua orta est tribus regia in David terminaret. Tradunt enim hunc fuisse Elimelech virum Nœmi, in cujus tempore propter prævaricatores legis sol stetit, ut viso miraculo converterentur ad Dominum; quod quia contempserunt, invaluit fames, et qui in tribu Juda prior videbatur, inopia cogente, cum uxore et filiis patria pulsus, in peregrinatione cum filiis mortuus est.\ft*\f* \v 22 Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem: hæc autem verba vetera.\f + \fr 4.22 \fr*\fk Securus et Incendens. \fk*\ft ID. Mahalon et Chelion, qui hic Securus et Incendens dicuntur, fuisse in Moab, quia uxores Moabitidas duxerunt, unde in Hebræo non principes, sed mariti dicuntur, sicut illius linguæ doctores tradunt. \ft*\fk Qui reversi sunt in, \fk*\ft etc. Nœmi et Ruth, quæ reversæ sunt in Bethlehem audita panis ubertate.\ft*\f* \v 23 Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus: commoratique sunt ibi.\f + \fr 4.23 \fr*\fk Figuli habitantes. \fk*\ft Figulos qui in plantationibus et sepibus laborant doctores intelligimus, qui formant et componunt vasa Domini, fingere enim componere dicimus, unde compositores luti figulos vocamus. Hi vineam Domini doctrina plantant et excolunt, exhortando et orando muniunt. Hi apud regem in operibus suis morantur, quia in fide Christi manentes quidquid dicunt, quidquid agunt, ad gloriam Dei faciunt.\ft*\f* \v 24 Filii Simeon: Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul. \v 25 Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus. \v 26 Filii Masma: Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus. \v 27 Filii Semei sedecim, et filiæ sex: fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda. \v 28 Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,\f + \fr 4.28 \fr*\fk Habitaverunt in, \fk*\ft etc. Progenies Ruth, quæ in ipsis sepibus et plantationibus habitasse dicitur, quando ad regiam dignitatem et munimentum plebis hæc plantatio pervenit. \ft*\fk Commoratique sunt ibi. \fk*\ft In Genesi sex scribuntur, sed hic Sober prætermittitur: quia nulla de eo progenies. Sed quædam nomina mutantur suis rationibus. In Genesi enim Gemuel, id est mater Dei; hic Hamuel, id est legens cum Deo. Quidam in Genesi vocatur Echa, hic autem Jarib, id est litigans, quia de eo exivit Zambri, qui cum Madianitide fornicans a Phinee sacerdote peremptus est. Jacim in Genesi, id est præparatio; hic vero nominatur Zara, id est ortus. \ft*\fk Et universa cognatio non, \fk*\ft etc. Quia Simeon non habuit tantam sobolem quantam Judas; unde in Josue dicitur: Simeon per cognationes suas accepisse hæreditatem in medio filiorum Juda. \ft*\fk Hæ civitates, \fk*\ft etc. Quia Sicelech et Bersabee, quæ Judæ fuerunt et a Simeone invasæ sunt, a David in pristinam Judæ hæreditatem redierunt.\ft*\f* \v 29 et in Bala, et in Asom, et in Tholad, \v 30 et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg, \v 31 et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim: hæ civitates eorum usque ad regem David. \v 32 Villæ quoque eorum: Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque. \v 33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal: hæc est habitatio eorum, et sedium distributio. \v 34 Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiæ, \v 35 et Joël, et Jehu filius Josabiæ filii Saraiæ filii Asiel, \v 36 et Elioënai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia, \v 37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia. \v 38 Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.\f + \fr 4.38 \fr*\fk Isti sum nominati. \fk*\ft Descripta stirpe Simeonis et actibus eorum, mystice signatur, quia doctores sancti, id est Ecclesiæ principes gregibus Christi pascua providentes proficiscuntur in Gador vel Gader, quæ interpretatur \ft*\fk sepes ejus. \fk*\ft Hæc est Ecclesia quæ est fidelium defensio: ibi sunt pascua usque ad Orientem vallis, id est incarnationem Verbi, \ft*\fk qui semetipsum exinanivit, servi formam accipiens\fk*\ft Philip. 1. In eo inveniuntur pascua. Ipse enim ait: \ft*\fk Per me si quis introierit, ingredietur et egredietur, et pascua inveniet\fk*\ft Joan. 10., virtutes scilicet. \ft*\fk In eo terra latissima et quieta, \fk*\ft id est, gratia Spiritus sancti copiosa; in qua ante habitaverant de stirpe Cham, significat gentium multitudinem idola reliquisse, et ad unius Dei cultum confluxisse. Hi ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiæ regis Juda, hoc est in adventu Christi. Ipse est enim Christus Dei virtus, quem Ezechias, scilicet fortitudo Domini, significat. \ft*\fk Percusserunt tabernacula: \fk*\ft percutit fide tabernacula impiorum et habitatores impiorum quando abnegans impietatem omnem et sæcularia desideria, per Christi baptismum a sordibus abluitur peccatorum, postea studens sobrie, juste et pie vivere in hoc sæculo, ut fiat quod scriptum est: \ft*\fk Et erit in loco ubi ante dictum est: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei\fk*\ft Osee. 1..\ft*\f* \v 39 Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis. \v 40 Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham. \v 41 Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt. \v 42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi:\f + \fr 4.42 \fr*\fk Viri quingenti. \fk*\ft Patres Novi Testamenti qui abierunt in montem Seir, et percusserunt reliquias Amalecitarum, quia superbiam hujus mundi conculcantes, deformitatem vitiorum comprimunt; hi quatuor dicuntur, quia evangelica doctrina veraciter instructi, spirituale bellum contra dæmones convenienter gerunt; percussis reliquiis Amalecitarum, ibi habitabant, quia expulsis dæmonibus in loco vitiorum virtutes substituunt, quarum possessio hominem efficit beatum usque ad diem hunc, quod semper dici potest usque ad finem mundi, quia Ecclesia usque ad finem mundi permanet, in qua quotidie antiquus hostis triumphatur.\ft*\f* \v 43 et percusserunt reliquias, quæ evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc. \c 5 \p \v 1 Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum.\f + \fr 5.1 \fr*\fk Sed cum violas, \fk*\ft etc. RAB. Ideo ablata sunt Ruben primogenita, quia dormivit cum Bala, concubina patris sui, et data sunt Joseph filio juniori, cujus progenies multiplicatur et excedit potentiam regni inter decem tribus. Mystice autem significat ruinam prioris populi, qui ut primogenitus debebat sacerdotium et regnum accipere; sed quia maculavit stratum patris sui, id est corpus Christi, in quo erat plenitudo divinitatis, in cruce suspendit et occidit: primogeniti dignitas ad spiritualem Joseph, id est Christum et Ecclesiæ populum translata est; ad quem pater: \ft*\fk Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, \fk*\ft etc. Psal. CIX.\ft*\f* \v 2 Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph.) \v 3 Filii ergo Ruben primogeniti Israël: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi. \v 4 Filii Joël: Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus, \v 5 Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus, \v 6 Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben. \v 7 Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam. \v 8 Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon. \v 9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad. \v 10 In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad.\f + \fr 5.10 \fr*\fk Contra Agarenos. \fk*\ft HIERON. in Paral. Verisimile est Agar fuisse Cethuram, cum in sequentibus dicat Rubenitas et Gaaditas et dimidiam tribum Manasse cum Agarenis pugnasse et præbuisse Isræl auxilium Ituræos, Naphæos et Nodab filios Ismælis. Nodab autem est, ut videtur, qui in Genesi Cedma dicitur, id est antiquorum vel antecedens.\ft*\f* \v 11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha: \v 12 Joël in capite, et Saphan secundus: Janai autem et Saphat in Basan. \v 13 Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem. \v 14 Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz. \v 15 Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis. \v 16 Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos. \v 17 Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël. \v 18 Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam. \v 19 Dimicaverunt contra Agareos: Ituræi vero, et Naphis, et Nodab \v 20 præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. \v 21 Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia. \v 22 Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem. \v 23 Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe numerus erat. \v 24 Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum: Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis. \v 25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis. \v 26 Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.\f + \fr 5.26 \fr*\fk Et suscitavit. \fk*\ft Notandum est quod in Regum dicitur Phul regem Assyriorum a Manahem filio Gaddi rege Isræl accepisse mille talenta argenti IV Reg. 15., ut esset ei auxilio et firmaret regnum ejus, non quod eum transtulerit in Assyrios, sed quod Teglathphalnasar rex Assur in diebus Phacee regis Isræl cepit Ahion, et Abel domum Maacha, et Ianœ et Cedes et Asor et Galaad et Galilæam et universam terram Nephthali, et transtulit eos in Assyrios. Postremo narrat quod Salmanasar rex Assyriorum Osee filium Ela regem Isræl obsidendo tribus annis Samariam cepit, et transtulit Isræl in Assyrios et posuit eos in Ahila et in Abor, juxta fluvium Gozam in civitatibus Medorum. Unde quæritur: quomodo in Paralipomenis dicamus Phul et Theglathphalnasar reges Assyriorum transtulisse Ruben et Gad, et dimidiam tribum Manasse in Ahilam et Abor et Aram et fluvium Gozan; cum Malachim narret hoc Salmanasar fecisse qui transtulit Isræl in Assyrios, et posuit in locis supradictis? Sed reges Assyriorum priores hoc fecisse dicuntur, quia cœperunt cum gente Assyriorum quod eadem gens in posteris perfecit. Aram quam Paralipomenon memorat, Malachim prætermittit. Autumant Hebræi esse Rages civitatem Medorum.\ft*\f* \c 6 \p \v 1 Filii Levi: Gerson, Caath, et Merari. \v 2 Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron, et Oziel. \v 3 Filii Amram: Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar. \v 4 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue. \v 5 Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi. \v 6 Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth.\f + \fr 6.6 \fr*\fk Filii Levi, Gerson, \fk*\ft etc. \ft*\fk Johanan. \fk*\ft Prætermissis aliis filiis Levi qui similiter sacerdotes fuerunt in domo Domini, Johanan specialiter laudatur, quia viriliter restitit Oziæ regi per se sacrificare volenti: et constantia animi et zelo legis explevit officium sacerdotis.\ft*\f* \v 7 Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob. \v 8 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas, \v 9 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan, \v 10 Johanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Jerusalem. \v 11 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob, \v 12 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum, \v 13 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam, \v 14 Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec. \v 15 Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor.\f + \fr 6.15 \fr*\fk Porro Josedec. \fk*\ft HIERON. Quæst. Hebr. in Paral. Josedec dicunt esse Esdram sacerdotem, etc., usque ad Esdram vero esse sacerdotem, virum justum et gloriosum.\ft*\f* \v 16 Filii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merari. \v 17 Et hæc nomina filiorum Gersom: Lobni, et Semei. \v 18 Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel. \v 19 Filii Merari: Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum. \v 20 Gersom: Lobni filius ejus, Jahath filius ejus, Zamma filius ejus, \v 21 Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus. \v 22 Filii Caath: Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus, \v 23 Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus, \v 24 Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus. \v 25 Filii Elcana, Amasai et Achimoth \v 26 et Elcana. Filii Elcana: Sophai filius ejus, Nahath filius ejus, \v 27 Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus. \v 28 Filii Samuel: primogenitus Vasseni, et Abia.\f + \fr 6.28 \fr*\fk Abia. \fk*\ft Hic, ut Hebræi tradunt, judex constitutus munera accipiebat, quod Jœl, qui et Vas seni, senior ejus filius sciens, non corrigebat: ideo uterque peccasse dicitur secundum Hebræum. Unde: \ft*\fk Factum est cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Isræl, et cætera.\fk*\f* \v 29 Filii autem Merari, Moholi: Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus, \v 30 Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus. \v 31 Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca:\f + \fr 6.31 \fr*\fk Isti sunt quos constituit, \fk*\ft anticipando de officiis, cantorum David qui organis musicis laudes Domine canebant, cum eorum genealogiam narraret, prælibavit; suo autem ordine quomodo id fecissent demonstrabit.\ft*\f* \v 32 et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem: stabant autem juxta ordinem suum in ministerio. \v 33 Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel, \v 34 filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu, \v 35 filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai, \v 36 filii Elcana, filii Johel, filii Azariæ, filii Sophoniæ, \v 37 filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core, \v 38 filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israël. \v 39 Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa, \v 40 filii Michaël, filii Basaiæ, filii Melchiæ, \v 41 filii Athanai, filii Zara, filii Adaia, \v 42 filii Ethan, filii Zamma, filii Semei, \v 43 filii Jeth, filii Gersom, filii Levi. \v 44 Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch,\f + \fr 6.44 \fr*\fk Ethan filius. \fk*\ft Ethan unus de cantoribus tribus, qui coram David in cymbalis laudem Dei concrepabant. Et notandum, quod sicut fuerunt tres filii Levi, Caath, Gerson et Merari, ita tres cantores: Eman de Caath, Asaph de Gerson; Ethan de Merari. Mystice autem significant sanctos doctores, qui sanctæ Trinitatis fide imbuti, secundum dispensationem veri David prædicationem Evangelii toti mundo annuntiant.\ft*\f* \v 45 filii Hasabiæ, filii Amasiæ, filii Helciæ, \v 46 filii Amasai, filii Boni, filii Somer, \v 47 filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi. \v 48 Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.\f + \fr 6.48 \fr*\fk Levitæ qui. \fk*\ft Quia omnis ordo ecclesiasticus secundum apostolorum traditionem, et qui primatum tenent, totum ministerium agunt in Ecclesia Dei; unde: \ft*\fk Ut scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei, quæ Ecclesia Dei vivi, \fk*\ft etc. I Tim. 3..\ft*\f* \v 49 Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israël juxta omnia quæ præceperat Moyses servus Dei.\f + \fr 6.49 \fr*\fk Aaron. \fk*\ft Christum significat, filii ejus Ecclesiæ populum, cui dicitur: \ft*\fk Vos estis genus electum, regale sacerdotium, \fk*\ft etc. I Petr. 2., quem summus pontifex docuit super altare fidei holocaustum bonorum operum et incensum orationis offerre; et ut precaretur pro Isræl, id est pro statu Ecclesiæ, secundum præcepta legis per Moysen data. Repetit autem genealogiam Aaron usque ad Achimaas, quod pro laude ejus factum videtur, quia fidelius fuit David in omnibus.\ft*\f* \v 50 Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus, \v 51 Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus, \v 52 Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus, \v 53 Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus. \v 54 Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant. \v 55 Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum: \v 56 agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone. \v 57 Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus, \v 58 Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis, \v 59 Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum. \v 60 De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates, tredecim, per cognationes suas. \v 61 Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem. \v 62 Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim. \v 63 Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim. \v 64 Dederunt quoque filii Israël Levitis civitates, et suburbana earum: \v 65 dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis, \v 66 et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim. \v 67 Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis, \v 68 Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter, \v 69 necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum. \v 70 Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus: his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant. \v 71 Filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis. \v 72 De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis, \v 73 Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis. \v 74 De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter, \v 75 Hucac quoque et suburbana ejus, et Rohob cum suburbanis suis. \v 76 Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilæa et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus. \v 77 Filiis autem Merari residuis: de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus: \v 78 trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis, \v 79 Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis. \v 80 Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis, \v 81 sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis. \c 7 \p \v 1 Porro filii Issachar: Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor. \v 2 Filii Thola: Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti. \v 3 Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michaël, et Obadia, et Joël, et Jesia, quinque omnes principes. \v 4 Cumque eis per familias et populos suos, accincti ad prælium, viri fortissimi, triginta sex millia: multas enim habuerunt uxores, et filios. \v 5 Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt. \v 6 Filii Benjamin: Bela, et Bechor, et Jadihel, tres. \v 7 Filii Bela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi: numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor. \v 8 Porro filii Bechor: Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioënai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi filii Bechor.\f + \fr 7.8 \fr*\fk Omnes hi, filii Bechor. \fk*\ft Ubicunque in lege scribitur: \ft*\fk Omnes hi filii\fk*\ft istius vel illius, aut pro meritorum excellentia est, aut pro meritorum deterioratione, ut ejus dicantur esse filii cujus fuerunt imitatores.\ft*\f* \v 9 Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti. \v 10 Porro filii Jadihel: Balan. Filii autem Balan: Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar: \v 11 omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prælium procedentes. \v 12 Sepham quoque et Hapham filii Hir: et Hasim filii Aher. \v 13 Filii autem Nephthali: Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala. \v 14 Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad.\f + \fr 7.14 \fr*\fk Concubinaque ejus. \fk*\ft Hæc dicitur fuisse filia filii Balam, quæ in Ægyptum, fame cogente, a patre venalis ducta a Manasse: qui horreis præerat cibariis patri datis, in conjugium misericorditer suscepta est.\ft*\f* \v 15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ.\f + \fr 7.15 \fr*\fk Happhim, \fk*\ft etc., prioris filii Machir hæc duo nomina esse dicuntur, sed secundum esse Salphaad et eorum sororem Maachan, quam Hesron cum sexaginta esset annorum accepit uxorem, quæ peperit ei filium Segub, sicut supra dictum est.\ft*\f* \v 16 Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares: porro nomen fratris ejus, Sares: et filii ejus, Ulam, et Recen. \v 17 Filius autem Ulam, Badan: hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse. \v 18 Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola.\f + \fr 7.18 \fr*\fk Soror autem ejus Reginæ. \fk*\ft Soror Ulam filii Phares, filii Machir, ut prædictum est; hanc quidam tradunt fuisse matrem Jesu filii Nave, qui vir decorus nuncupatur, ob insigne virtutis et principatus. Alii dicunt Deboram uxorem Lapidoth prophetissam.\ft*\f* \v 19 Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam. \v 20 Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad,\f + \fr 7.20 \fr*\fk Filii autem Ephraim. \fk*\ft Fabulantur Hebræi quod filii Ephraim, congregata multitudine vivente patre, conati sunt ad terram promissionis reverti, et in Geth Palæstinorum occisi sunt, unde cæteræ tribus per desertum adducuntur, ne viderent ossa fratrum suorum, et in psalmo dicitur: \ft*\fk Filii Ephrem conversi sunt in die belli\fk*\ft Psal. 77..\ft*\f* \v 21 et hujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad: occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum. \v 22 Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum. \v 23 Ingressusque est ad uxorem suam: quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset: \v 24 filia autem ejus fuit Sara, quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara. \v 25 Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan, \v 26 qui genuit Laadan: hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama, \v 27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue. \v 28 Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiæ ejus, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus ejus. \v 29 Juxta filios quoque Manasse, Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus: in his habitaverunt filii Joseph, filii Israël. \v 30 Filii Aser: Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum. \v 31 Filii autem Baria: Heber, et Melchiel: ipse est pater Barsaith. \v 32 Heber autem genuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum. \v 33 Filii Jephlat: Phosech, et Chamaal, et Asoth: hi filii Jephlat. \v 34 Porro filii Somer: Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram. \v 35 Filii autem Helem fratris ejus: Supha, et Jemna, et Selles, et Amal. \v 36 Filii Supha: Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Jamra, \v 37 Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera. \v 38 Filii Jether: Jephone, et Phaspha, et Ara. \v 39 Filii autem Olla: Aree, et Haniel, et Resia. \v 40 Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia. \c 8 \p \v 1 Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium, \v 2 Nohaa quartum, et Rapha quintum. \v 3 Fueruntque filii Bale: Addar, et Gera, et Abiud, \v 4 Abisue quoque et Naaman, et Ahoë, \v 5 sed et Gera, et Sephuphan, et Huram. \v 6 Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.\f + \fr 8.6 \fr*\fk Qui translati sunt in Manahath. \fk*\ft Quando pro scelere in uxorem Levitæ gladio corruerunt et sexcenti tantum remanserunt.\ft*\f* \v 7 Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.\f + \fr 8.7 \fr*\fk Naaman autem et Achia: \fk*\ft principes fuerunt, sed Gera se subdiderunt. Unde singulariter dicitur: \ft*\fk Ipse transtulit eos, \fk*\ft de quo exiit progenies Gera qui fuit pater Semei.\ft*\f* \v 8 Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas. \v 9 Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom, \v 10 Jehus quoque, et Sechia, et Marma: hi sunt filii ejus principes in familiis suis. \v 11 Mehusim vero genuit Abitob et Elphaal. \v 12 Porro filii Elphaal: Heber, et Misaam, et Samad: hic ædificavit Ono, et Lod, et filias ejus. \v 13 Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon: hi fugaverunt habitatores Geth. \v 14 Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth, \v 15 et Zabadia, et Arod, et Heder, \v 16 Michaël quoque, et Jespha, et Joha filii Baria. \v 17 Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber, \v 18 et Jesamari, et Jezlia, et Jobab filii Elphaal, \v 19 et Jacim, et Zechri, et Zabdi, \v 20 et Elioënai, et Selethai, et Eliel, \v 21 et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Semei. \v 22 Et Jespham, et Heber, et Eliel, \v 23 et Abdon, et Zechri, et Hanan, \v 24 et Hanania, et Ælam, et Anathothia, \v 25 et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac. \v 26 Et Samsari, et Sohoria, et Otholia, \v 27 et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham. \v 28 Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem. \v 29 In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha: \v 30 filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab, \v 31 Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth: \v 32 et Macelloth genuit Samaa: habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis. \v 33 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. \v 34 Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha. \v 35 Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz. \v 36 Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri: porro Zamri genuit Mosa, \v 37 et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel. \v 38 Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan: omnes hi filii Asel. \v 39 Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius. \v 40 Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Benjamin. \c 9 \p \v 1 Universus ergo Israël dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda: translatique sunt in Babylonem propter delictum suum. \v 2 Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi.\f + \fr 9.2 \fr*\fk Nathinæi. \fk*\ft HIERON., Quæst. in Paral., tom. 3. Donum, vel in humilitate servientes. Hi sunt Gabaonitæ quos Josue vitæ donavit, et servitio templi deputavit, ut aquas et ligna portarent Josue 9..\ft*\f* \v 3 Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse. \v 4 Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda. \v 5 Et de Siloni: Asaia primogenitus, et filii ejus. \v 6 De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta. \v 7 Porro de filiis Benjamin: Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana, \v 8 et Jobania filius Jeroham, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Jebaniæ, \v 9 et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum. \v 10 De sacerdotibus autem: Jedaia, Jojarib, et Jachin: \v 11 Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.\f + \fr 9.11 \fr*\fk Helciæ filii Mosoliam, \fk*\ft etc. Hic fuit sacerdos magnus, qui Deuteronomium invenit in templo Domini in tempore Josiæ, et dicitur pater fuisse Jeremiæ prophetæ.\ft*\f* \v 12 Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiæ, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer. \v 13 Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei. \v 14 De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari. \v 15 Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph: \v 16 et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.\f + \fr 9.16 \fr*\fk Idithun. \fk*\ft HIERON. Cantoris David, scilicet. Observabant enim in porta regis ad orientem de filiis Levi per vices suas cantores, et vicissim ad psallendum cum David conveniebant, quia antequam templum ædificaretur in palatio, erat arca testamenti, et ibi serviebant æditui.\ft*\f* \v 17 Janitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps, \v 18 usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi. \v 19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.\f + \fr 9.19 \fr*\fk Sellum vero filius Core. \fk*\ft Prior Cora per Aleph scribitur, et sonat Cora, secundus per He, et sonat Core. Cora \ft*\fk clamans, \fk*\ft Core \ft*\fk calvus\fk*\ft interpretatur. Hic est qui in Numeris seditionem movit contra Moysen Num. 16.. \ft*\fk Custodes vestibulorum. \fk*\ft HIERON. Quia custodiebant exterius ostium tabernaculi. Patres vero eorum qui subter scribuntur et qui in Psalterio titulos habent, custodiebant interius ostium et cantores erant.\ft*\f* \v 20 Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino.\f + \fr 9.20 \fr*\fk Phinees autem. \fk*\ft Nepos Aaron, qui adhuc vivebat, ut tradunt Hebræi, et vices ministrorum ordinabat. Sunt autem vices viginti quatuor quas David ordinavit ad ministerium tabernaculi. Unde in Evangelio: Zacharias de vice Abia Luc. 1..\ft*\f* \v 21 Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii. \v 22 Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua, \v 23 tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis. \v 24 Per quatuor ventos erant ostiarii: id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum. \v 25 Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus. \v 26 His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini.\f + \fr 9.26 \fr*\fk His quatuor Levitis, \fk*\ft etc. RAB. Qui fuerunt hi quatuor Levitæ quibus omnis numerus creditus erat janitorum demonstratur cum dicitur: \ft*\fk De Hosa autem, id est de filiis Merari, Semri princeps, \fk*\ft etc., ut habetur in cap. 26. Quatuor principes janitorum sancti doctores sunt qui quatuor Evangeliis ostium fidei servantes patefaciunt credentibus et concludunt blasphemantibus, quibus cum Petro claves commissæ sunt Matth. 16.. Hi per quatuor ventos ostia custodiunt, quia per quatuor plagas mundi gentes ad fidem vocant, et Ecclesiam vigilanter servant.\ft*\f* \v 27 Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores. \v 28 De horum genere erant et super vasa ministerii: ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.\f + \fr 9.28 \fr*\fk De horum genere erant et super vasa minister. \fk*\ft ID.Mystice de cœtu sanctorum prædicatorum ordinantur, qui super vasa Domini, id est animas fidelium in quibus voluntas Dei quotidie ministratur pervigilem habent custodiam. Sub eorum custodia est simila, vinum et oleum, quibus sacramenta corporis et sanguinis Domini conficiuntur, et Spiritus sancti gratia spirituali unctione traditur. Ipsi thus orationum et aromata virtutum in Ecclesia componunt, et in conspectu Domini vinum acceptabile reddunt.\ft*\f* \v 29 De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus. \v 30 Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant. \v 31 Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur.\f + \fr 9.31 \fr*\fk Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur. \fk*\ft Quia Christus auctor est sacramentorum cœlestium, ubi quotidie panis et vinum in memoriam passionis ejus offeruntur, et caput omnium qui carnem suam ejus exemplo crucifigunt, et passioni pro ejus nomine tradunt.\ft*\f* \v 32 Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent.\f + \fr 9.32 \fr*\fk Panes erant propositionis. \fk*\ft Duo et duo divisim coquebantur ante sabbatum secundum Josephum, et sabbato mane super mensam ponebantur, de quibus in Levitico plenius diximus.\ft*\f* \v 33 Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent. \v 34 Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem.\f + \fr 9.34 \fr*\fk Capita Levitarum per familias suas. \fk*\ft Dignum est, ut quanto quis prælatus est cæteris, tanto devotior sit in divinis officiis. Ille bene principatum ministerii servat, qui studet manere in Jerusalem, id est in visione pacis, ut tumultus sæculi et voluptates carnis fugiat et quietem mentis in contemplatione Dei habeat, dicens cum Psalmista: \ft*\fk Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi.\fk*\f* \v 35 In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha.\f + \fr 9.35 \fr*\fk Jahiel, \fk*\ft qui in Regum, Ahiel pater Cis patris Saul, et interpretatur \ft*\fk pater meus Deus. \fk*\ft Jahiel disertus Dei, forte pro meritorum distantia. Et notandum quod inter filios Jahiel Cis et Ner fratres vocantur et sunt, et in Regum ita habetur; in sequentibus vero dicitur quod Ner genuit Cis, non quod genuerit, sed quod educaverit.\ft*\f* \v 36 Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab, \v 37 Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth. \v 38 Porro Macelloth genuit Samaan: isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis. \v 39 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.\f + \fr 9.39 \fr*\fk Abinadab. \fk*\ft Hic ut in Regum cum patre occisus narratur, Abinadab vocatur et interpretatur Abinadab \ft*\fk pater meus votum, \fk*\ft Abinadab \ft*\fk populus meus votum. \fk*\fk Esbaal. \fk*\ft Ignis maritus, hic est Isboseth, id est vir confusionis.\ft*\f* \v 40 Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha.\f + \fr 9.40 \fr*\fk Meribbaal. \fk*\ft Litigans in maritum, hic est Miphiboseth, qui interpretatur \ft*\fk de ore ignominia.\fk*\f* \v 41 Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz. \v 42 Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa. \v 43 Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel. \v 44 Porro Asel sex filios habuit, his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan: hi sunt filii Asel. \c 10 \p \v 1 Philisthiim autem pugnabant contra Israël, fugeruntque viri Israël Palæsthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboë.\f + \fr 10.1 \fr*\fk Philisthiim, \fk*\ft etc. RAB. Multis omissis quæ in libro Samuelis de Samuele et Saule narrat historia, casum Saul et familiæ ejus commemorat. Mystice innuens, quia non est necesse vitam ejus describere, cujus impia conversatio finem celerem meruit accipere, et figurate regni Judæorum et sacerdotii veteris finem demonstrat. Ad David se transtulit, cujus facta et dispensationem regni contexit, qui typum tenet veri David regnum cœli et terræ possidentis. Quo imminente Philisthiim more suo pugnant contra Isræl, et vincunt, quia, appropinquante gratia, gentiles, sicut ante, castitatem Isræliticæ fidei oppugnabant; nunc mala opera, nunc idololatriæ cultum ostendendo, sicut Balaam docebat Balaac mittere scandalum coram filiis Isræl, edere et fornicari. \ft*\fk Fugeruntque viri. \fk*\ft Qui fortes videbantur in Dei contemplatione, dum incaute opera gentilium et doctrinam sequuntur, hæreticorum quoque perditionem non parum juvit sæcularis scientia. Unde quidam ait: Philosophi patriarchæ hæreticorum Ecclesiæ puritatem perversa maculavere doctrina.\ft*\f* \v 2 Cumque appropinquassent Philisthæi, persequentes Saul et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul.\f + \fr 10.2 \fr*\fk Cumque appropinquassent. \fk*\ft Irruerunt gentiles undique in regnum Judæ et filios ejus, et corruperunt sacerdotes, scribas et Pharisæos filios, scilicet et seductores illius regni hæreticos quoque, ne simpliciter gratiam Spiritus sancti prædicarent aut colerent, vetuerunt. \ft*\fk Abinadab. \fk*\ft Ne patrem qui nos sibi adoptavit spirituali dono digna confessione laudaremus, quod significat interfectio, Abinadab id est patris mei spontanei. \ft*\fk Melchisua. \fk*\ft Ne in Christi regno salutem futuram credamus. Melchisua enim interpretatur \ft*\fk rex meus salus. \fk*\ft Philosophus, qui Arium seduxit, quasi Melchisua occidit: qui Macedonium, Jonatham; qui Manichæum, Abinadab. Quia hunc veri regis Christi omnipotentiam negare, illum Spiritus sancti donis derogare, istum summi Patris bonitatem blasphemare magister corruptionis edocuit.\ft*\f* \v 3 Et aggravatum est prælium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis. \v 4 Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum.\f + \fr 10.4 \fr*\fk Et dixit Saul ad, \fk*\ft etc. Hunc Hebræi Dœg Idumæum dicunt esse qui videns Saul esse mortuum, timens David, seipsum interfecit. Puerum vero quia diadema et armillam Saul attulit ad David esse filium Dœg, et ipsum Dœg esse puerum cum quo Saul quærebat asinas patris sui. \ft*\fk Ad armigerum. \fk*\ft BEDA in cap. 28 l. I Reg. Legis doctores. Sicut enim arma et sagittæ Philisthiim, etc., usque ad ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha. \ft*\fk Noluit autem armiger. \fk*\ft Non est ambigendum inter reprobos legis doctores fuisse aliquos qui verbi acumen ad occidendos auditores pervertere nollent, et tamen ipsos auditores qui recte dicta a magistris acceperant, despiciendo vel blasphemando in suam vertisse perniciem: quorum visa morte, id est peccandi obstinatione, et ipsos verbi ministros per tempora deterioratos, testimonia legis quæ male interpretari timuerant, sibi occasionem fecisse ruinæ. Hæretici quoque peccatorum suorum jaculis cruentati, cum verba divina in argumentum sui erroris trahunt, arma sua contra pectus suum morituri invertunt. Quilibet etiam catholicus, cum artem quam pro communi utilitate didicit, superbiæ, cenodoxiæ, philargyriæ vel cujuslibet vitii contagione polluit, suo se gladio confodit, quia quo defendi ab hoste debuit, in ipsum irruit.\ft*\f* \v 5 Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est.\f + \fr 10.5 \fr*\fk Quod cum vidisset armiger. \fk*\ft Videntes indocti veræ humilitatis medicamina lavacrumque baptismi, ignorantes in Judæa magistros suos certamine spirituali victos, et vulgus non paucum, eorum auditui proximum, persequente adversario, a prisca constantiæ sede fugatum, majorum ruina turbati, opera virtutum et munimina scientiæ spiritualis quæ habuerant, amiserunt. Veneruntque peccata gentilium, et cuncta Judæis incredulis studia virtutum perversa habitatione corruperunt. Venerunt immundi spiritus, et corda quæ fidei constantia deseruit, occupaverunt. Venerunt gentes, et optima quondam Judæorum studia credendo, sua fecerunt. Unde: \ft*\fk Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus\fk*\ft Matth. 21..\ft*\f* \v 6 Interiit ergo Saul: et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit. \v 7 Quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus, fugerunt: et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis. \v 8 Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia cæsorum, invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelboë. \v 9 Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis: \v 10 arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.\f + \fr 10.10 \fr*\fk Et caput. \fk*\ft RAB. in Paral. Caput Saulis in templo Dagon Philisthæi affixerunt, etc., usque ad alia est enim Bethsan in Judicum et Josue, quæ interpretatur \ft*\fk domus securitatis.\fk*\f* \v 11 Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quæ Philisthiim fecerant super Saul,\f + \fr 10.11 \fr*\fk Hoc cum audissent viri Jabes. \fk*\ft ID., ibid. Viri scilicet Ecclesiæ, etc., usque ad hæc est civitas quam primis regni sui auspiciis Saul ab hostium obsidione liberavit.\ft*\f* \v 12 consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus: attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quæ erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus.\f + \fr 10.12 \fr*\fk Quercum quærat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus, \fk*\ft etc. Ut ad requiem perveniant. Post sex enim hujus sæculi ætates quibus in carne laboramus, sequitur septima quietis animarum. Mystice, de cæcitate Judæorum sabbatum carnaliter observantium, contribules sui, id est fideles continue dolent, et quasi septem diebus jejunant. Percepto autem mysterio octavæ diei resurrectionis, utrique perpetua festivitate gaudebunt. Moraliter autem viri sancti detestantur mortem impiorum, et exempla eorum sepulturæ oblivionis tradunt. Septem dies jejunant, id est omne tempus hujus vitæ, quod septenario dierum numero volvitur, in continentia ducunt, et abstinent ab omni malo ne similiter moriantur.\ft*\f* \v 13 Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit, \v 14 nec speraverit in Domino: propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai. \c 11 \p \v 1 Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua. \v 2 Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël: tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum. \v 3 Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.\f + \fr 11.3 \fr*\fk Majores. \fk*\ft RAB. Prophetæ apostoli pari devotione ad Christum concurrunt, unde: \ft*\fk Principes populi convenerunt in unum cum Deo Abraham\fk*\ft Psal. 2..\ft*\f* \v 4 Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem: hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ. \v 5 Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David,\f + \fr 11.5 \fr*\fk Dixeruntque. \fk*\ft Cæcos et claudos et leprosos ad contemptum regis statuentes super muros, et dicentes quia prohibuerunt eum cæci et claudi. Mystice, David Jebusæum de Jerusalem ejiciens, significat Christum dæmones expellentem a cordibus fidelium, et ibidem mansionem suam statuentem. Jebusæus enim interpretatur \ft*\fk conculcatus, \fk*\ft Jerusalem \ft*\fk visio pacis. \fk*\ft Unde et discipulis suis ait: \ft*\fk Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, \fk*\ft etc. Luc. 10.. Bene ergo in Regum scriptum est, quod ejectis cæcis et claudis qui odiebant animam, David cepit arcem Sion, suamque civitatem vocavit, quia dum Christus malignos spiritus et turbam vitiorum de anima expellit, illuminans eam sapientia, merito arx Sion, id est speculationis et visio pacis vocatur, de qua recte dicitur psal. LXXV: \ft*\fk Notus in Judæa Deus, et in Isræl magnum nomen ejus. Et factus est in pace locus ejus.\fk*\f* \v 6 dixitque: Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps. \v 7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David. \v 8 Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Joab autem reliqua urbis exstruxit.\f + \fr 11.8 \fr*\fk Joab autem reliqua urbis exstruxit. \fk*\ft Per industriam enim militis civitatem munivit. Josephus tamen dicit David superiorem civitatem munisse, eique copulando arcem unum corpus effecisse et cuncta muro circumdedisse. Super opus autem murorum constituisse Jacob, expulisse Jebusæos et Jerosolymam vocasse. Jero enim Hebraice munitio est. Christus quoque in Judæa primum Evangelium prædicavit, Et ecclesiam fidei suæ munitione firmavit. Joab, qui reliqua urbis exstruxit, significat apostolos et apostolicos viros qui post ascensionem Domini plurimos de gentibus converterunt; unde: \ft*\fk Dei adjutores sumus, Dei agri.\fk*\f* \v 9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo. \v 10 Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël. \v 11 Et iste numerus robustorum David: Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.\f + \fr 11.11 \fr*\fk Jesbaam. \fk*\ft HIERON. Hunc Josephus Eusebium nominat, et filium dicunt Achimeæ, qui in aciem hostium frequenter irrumpens, non cessabat donec octingentos occiderat. Alii hunc David intelligunt, quia Jesbaan interpretatur \ft*\fk sedens in populo. \fk*\ft Ahamoni vero sapientissimus, unde in Regum scribitur: \ft*\fk Sedens in cathedra sapientissimus\fk*\ft II Reg. 23.. Sed ibi vermiculo ligni comparatur, quia minuebatur illi sapientia propter peccatum, quod in Uriam commiserat. Unde ibi octingentos uno impetu interfecisse, hic autem trecentos, pro peccato enim minorata est fama.\ft*\f* \v 12 Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes.\f + \fr 11.12 \fr*\fk Ahohites. \fk*\ft Ahohi, ut Hebræi tradunt, frater fuit Isai patris David, cujus filius fuit Eleazar, qui fuit inter tres potentissimus, quos Josephus dicit esse Eusebium filium Achimeæ, et Eleazar filium Addi, et Semeiam filium Heli GREG. hom. 34. in Evang. Cogitandum summopere est, etc., usque ad contra se rigidus etiam a licitis abstinebat.\ft*\f* \v 13 Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium: et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. \v 14 Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum: cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo. \v 15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim. \v 16 Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem. \v 17 Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta ! \v 18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino, \v 19 dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere: hæc fecerunt tres robustissimi. \v 20 Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus, \v 21 et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.\f + \fr 11.21 \fr*\fk Verumtamen usque ad tres primos. \fk*\ft Hic apparet quod Abisai princeps erat inter tres sequentes. Sed ad tres primos non pervenit, Jesbaam, Eleazarum et Semmaa. Mystice autem significatur quod nemo sanctorum, licet virtutibus emineat, ad æqualitatem potentiæ Patris et Filii et Spiritus sancti perveniat. Quoniam, \ft*\fk quis in nubibus æquabitur Domino? \fk*\ft etc. Psal. 88.\ft*\f* \v 22 Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel: ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.\f + \fr 11.22 \fr*\fk Ariel Moab, \fk*\ft id est leones, sicut in Regum dicitur, viros scilicet fortissimos in regno Moab tanquam leones. \ft*\fk Interfecit leonem. \fk*\ft Hebræus hunc leonem Joab arbitratur, qui in domo Domini tenens cornua altaris occisus est. Altare enim cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternæ mundat, ita sanctuarium Dei hominum expiat peccata. RAB. Quem liber Regum, etc., usque ad et hastam quam non recte tenebat, extorsit. \ft*\fk Tempore nivis. \fk*\ft Qua potest gratia Christi, quæ mundo resplenduit, et frigus charitatis, quo refrigescunt homines, significari. Banaias vero, qui \ft*\fk ædificator Dominus\fk*\ft interpretatur, Christum significat, de quo dicitur: \ft*\fk Ædificans Jerusalem Dominus, \fk*\ft etc. Psal., CXLVI. Hic multa opera perpetravit, qui ait: \ft*\fk Pater meus usque modo operatur, et ego operor\fk*\ft Joan. 5.. Hic est de Cabseel, id est, de congregatione Domini, quia ad eum omnis sanctorum cœtus pertinet qui descendens de cœlis, et factus homo, leonem, id est diabolum qui infidelitatis suæ frigore torpentem mundum possidebat, morte sua interficiens in infernum demersit. Hic Ægyptium, id est, Antichristum peccatis nigerrimum, id est quinque sensibus corporis abutentem ad scelera, per virgam crucis superans, propria reum nequitia virtute damnavit perpetua. In diebus nivis, quia per mortem peccatum expiavit. Unde: \ft*\fk Lavabis me et super nivem dealbabor\fk*\ft Psal. 50..\ft*\f* \v 23 Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. \v 24 Hæc fecit Banaias filius Jojadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus,\f + \fr 11.24 \fr*\fk Inter tres. \fk*\ft Abisai et Sobochai et Jonathan, quibus viribus æquabatur, qui erat super triginta, sicut Hebræus affirmat.\ft*\f* \v 25 inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam. \v 26 Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem, \v 27 Sammoth Arorites, Helles Pharonites, \v 28 Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites, \v 29 Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites, \v 30 Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites, \v 31 Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites, \v 32 Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites. \v 33 Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites, \v 34 Ahiam filius Sachar Ararites, \v 35 Eliphal filius Ur, \v 36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites, \v 37 Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai, \v 38 Joël frater Nathan, Mibahar filius Agarai, \v 39 Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ, \v 40 Ira Jethræus, Gareb Jethræus, \v 41 Urias Hethæus, Zabad filius Oholi, \v 42 Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta: \v 43 Hanan filius Maacha, et Josaphat Mathanites, \v 44 Ozia Astarothites, Samma, et Jehiel filii Hotham Arorites, \v 45 Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites, \v 46 Eliel Mahumites, et Jeribai, et Josaia filii Elnaëm, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia. \c 12 \p \v 1 Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium Cis, qui erant fortissimi et egregii pugnatores, \v 2 tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa jacientes, et dirigentes sagittas, de fratribus Saul ex Benjamin. \v 3 Princeps Ahiecer, et Joas filii Samaa Gabaathites, et Jaziel, et Phallet filii Azmoth, et Baracha, et Jehu Anathotites. \v 4 Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta. Jeremias, et Jeheziel, et Johanan, et Jezabad Gaderothites. \v 5 Et Eluzai, et Jerimuth, et Baalia, et Samaria, et Saphatia Haruphites. \v 6 Elcana, et Jesia, et Azareel, et Joëzer, et Jesbaam de Carehim: \v 7 Joëla quoque, et Zabadia filii Jeroham de Gedor. \v 8 Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam: facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreæ in montibus: \v 9 Ezer princeps, Obdias secundus, Eliab tertius, \v 10 Masmana quartus, Jeremias quintus, \v 11 Ethi sextus, Eliel septimus, \v 12 Johanan octavus, Elzebad nonus,\f + \fr 12.12 \fr*\fk Hi quoque venerunt. \fk*\ft Huc usque enumeravit fortes David qui adjuverunt eum ut regnaret super Isræl. \ft*\fk Qui erant fortissimi, \fk*\ft etc. Secundum litteram significat eos agiles esse et strenuos omni genere bellandi. Mystice vero milites Christi non segnes, sed studiosos describit in prosperis et in adversis, a dextris et a sinistris.\ft*\f* \v 13 Jeremias decimus, Machbanai undecimus. \v 14 Hi de filiis Gad principes exercitus: novissimus centum militibus præerat, et maximus mille. \v 15 Isti sunt qui transierunt Jordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas: et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem. \v 16 Venerunt autem et de Benjamin et de Juda ad præsidium in quo morabatur David. \v 17 Egressusque est David obviam eis, et ait: Si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum jungatur vobis: si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum, et judicet. \v 18 Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis: te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmæ. \v 19 Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthiim adversus Saul ut pugnaret: et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes: Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul. \v 20 Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse, Ednas, et Jozabad, et Jedihel, et Michaël, et Ednas, et Jozabad, et Eliu, et Salathi, principes millium in Manasse. \v 21 Hi præbuerunt auxilium David adversus latrunculos: omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu. \v 22 Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus, quasi exercitus Dei. \v 23 Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini. \v 24 Filii Juda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti expediti ad prælium. \v 25 De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum, septem millia centum. \v 26 De filiis Levi, quatuor millia sexcenti. \v 27 Jojoda quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti. \v 28 Sadoc etiam puer egregiæ indolis, et domus patris ejus, principes viginti duo. \v 29 De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia: magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul. \v 30 Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti, fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis. \v 31 Et ex dimidia tribu Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua, venerunt ut constituerent regem David. \v 32 De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël, principes ducenti: omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur. \v 33 Porro de Zabulon qui egrediebantur ad prælium, et stabant in acie instructi armis bellicis, quinquaginta millia venerunt in auxilium, non in corde duplici. \v 34 Et de Nephthali, principes mille, et cum eis instructi clypeo et hasta, triginta et septem millia. \v 35 De Dan etiam præparati ad prælium, viginti octo millia sexcenti. \v 36 Et de Aser egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quadraginta millia. \v 37 Trans Jordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse, instructi armis bellicis, centum viginti millia. \v 38 Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israël: sed et omnes reliqui ex Israël uno corde erant, ut rex fieret David. \v 39 Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes: præparaverant enim eis fratres sui. \v 40 Sed et qui juxta eos erant, usque ad Issachar, et Zabulon, et Nephthali, afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum: farinam, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes ad omnem copiam: gaudium quippe erat in Israël. \c 13 \p \v 1 Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus, \v 2 et ait ad omnem cœtum Israël: Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël, et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos, \v 3 et reducamus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisivimus eam in diebus Saul. \v 4 Et respondit universa multitudo ut ita fieret: placuerat enim sermo omni populo. \v 5 Congregavit ergo David cunctum Israël, a Sihor Ægypti usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim. \v 6 Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus. \v 7 Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab: Oza autem, et frater ejus minabant plaustrum. \v 8 Porro David, et universus Israël, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis. \v 9 Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam: bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam. \v 10 Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam: et mortuus est ibi coram Domino. \v 11 Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam: vocavitque locum illum Divisio Ozæ, usque in præsentem diem. \v 12 Et timuit Deum tunc temporis, dicens: Quomodo possum ad me introducere arcam Dei? \v 13 et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethæi. \v 14 Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus: et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quæ habebat. \c 14 \p \v 1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum. \v 2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël. \v 3 Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias. \v 4 Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon, \v 5 Jebahar, et Elisua, et Eliphalet, \v 6 Noga quoque, et Napheg, et Japhia, \v 7 Elisama, et Baaliada, et Eliphalet. \v 8 Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis. \v 9 Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim. \v 10 Consuluitque David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dominus: Ascende, et tradam eos in manu tua. \v 11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ: et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim. \v 12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri. \v 13 Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle. \v 14 Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos: recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum. \v 15 Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum: egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim. \v 16 Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera. \v 17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes. \c 15 \p \v 1 Fecit quoque sibi domos in civitate David: et ædificavit locum arcæ Dei, tetenditque ei tabernaculum. \v 2 Tunc dixit David: Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in æternum. \v 3 Congregavitque universum Israël in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem præparaverat ei: \v 4 necnon et filios Aaron, et Levitas. \v 5 De filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres ejus centum viginti. \v 6 De filiis Merari, Asaia princeps: et fratres ejus ducenti viginti. \v 7 De filiis Gersom, Joël princeps: et fratres ejus centum triginta. \v 8 De filiis Elisaphan, Semeias princeps: et fratres ejus ducenti. \v 9 De filiis Hebron, Eliel princeps: et fratres ejus octoginta. \v 10 De filiis Oziel, Aminadab princeps: et fratres ejus centum duodecim. \v 11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joël, Semeiam, Eliel, et Aminadab: \v 12 et dixit ad eos: Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est: \v 13 ne ut a principio, quia non eratis præsentes, percussit nos Dominus; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus. \v 14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël. \v 15 Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus. \v 16 Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus lætitiæ. \v 17 Constitueruntque Levitas: Heman filium Joël, et de fratribus ejus Asaph filium Barachiæ: de filiis vero Merari, fratribus eorum: Ethan filium Casaiæ. \v 18 Et cum eis fratres eorum: in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Jaziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Jehiel, janitores. \v 19 Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis æneis concrepantes. \v 20 Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant. \v 21 Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Jehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion. \v 22 Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiæ præerat, ad præcinendam melodiam: erat quippe valde sapiens. \v 23 Et Barachias, et Elcana, janitores arcæ. \v 24 Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanaël, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei: et Obededom et Jehias erant janitores arcæ. \v 25 Igitur David, et omnes majores natu Israël, et tribuni, ierunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia. \v 26 Cumque adjuvisset Deus Levitas qui portabant arcam fœderis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes. \v 27 Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitæ qui portabant arcam, cantoresque, et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores: David autem etiam indutus erat ephod lineo. \v 28 Universusque Israël deducebant arcam fœderis Domini in jubilo, et sonitu buccinæ, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes. \v 29 Cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo. \c 16 \p \v 1 Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. \v 2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. \v 3 Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam. \v 4 Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël: \v 5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret: \v 6 Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini. \v 7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus: \v 8 [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: notas facite in populis adinventiones ejus. \v 9 Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus. \v 10 Laudate nomen sanctum ejus: lætetur cor quærentium Dominum. \v 11 Quærite Dominum, et virtutem ejus: quærite faciem ejus semper. \v 12 Recordamini mirabilium ejus quæ fecit; signorum illius, et judiciorum oris ejus, \v 13 semen Israël servi ejus, filii Jacob electi ejus. \v 14 Ipse Dominus Deus noster: in universa terra judicia ejus. \v 15 Recordamini in sempiternum pacti ejus: sermonis quem præcepit in mille generationes, \v 16 quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac. \v 17 Et constituit illud Jacob in præceptum, et Israël in pactum sempiternum, \v 18 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ: \v 19 cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus. \v 20 Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. \v 21 Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges. \v 22 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. \v 23 Cantate Domino omnis terra; annuntiate ex die in diem salutare ejus: \v 24 narrate in gentibus gloriam ejus; in cunctis populis mirabilia ejus. \v 25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos. \v 26 Omnes enim dii populorum idola: Dominus autem cælos fecit. \v 27 Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco ejus. \v 28 Afferte Domino, familiæ populorum: afferte Domino gloriam et imperium. \v 29 Date Domino gloriam; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto. \v 30 Commoveatur a facie ejus omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem. \v 31 Lætentur cæli, et exultet terra, et dicant in nationibus: Dominus regnavit. \v 32 Tonet mare et plenitudo ejus; exultent agri, et omnia quæ in eis sunt. \v 33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit judicare terram. \v 34 Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in æternum misericordia ejus. \v 35 Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis. \v 36 Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum.] Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino. \v 37 Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas. \v 38 Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores; \v 39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon, \v 40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli. \v 41 Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus. \v 42 Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios. \v 43 Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suæ. \c 17 \p \v 1 Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem fœderis Domini sub pellibus est. \v 2 Et ait Nathan ad David: Omnia quæ in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est. \v 3 Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens: \v 4 Vade, et loquere David servo meo: Hæc dicit Dominus: Non ædificabis tu mihi domum ad habitandum. \v 5 Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio \v 6 manens cum omni Israël. Numquid locutus sum saltem uni judicum Israël, quibus præceperam ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam? \v 7 Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israël: \v 8 et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra. \v 9 Et dedi locum populo meo Israël: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio, \v 10 ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod ædificaturus sit tibi Dominus domum. \v 11 Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum ejus. \v 12 Ipse ædificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in æternum. \v 13 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit. \v 14 Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum. \v 15 Juxta omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. \v 16 Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia? \v 17 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus. \v 18 Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum? \v 19 Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia. \v 20 Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris. \v 21 Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de Ægypto liberarat? \v 22 Et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in æternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus. \v 23 Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es. \v 24 Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum Deus Israël, et domus David servi ejus permanens coram eo. \v 25 Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut ædificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te. \v 26 Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia. \v 27 Et cœpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum. \c 18 \p \v 1 Factum est autem post hæc, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthiim, \v 2 percuteretque Moab, et fierent Moabitæ servi David, offerentes ei munera. \v 3 Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. \v 4 Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi. \v 5 Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium præberet Adarezer regi Soba: sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum. \v 6 Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad quæ perrexerat. \v 7 Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem. \v 8 Necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer æris plurimum, de quo fecit Salomon mare æneum, et columnas, et vasa ænea. \v 9 Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba, \v 10 misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer. \v 11 Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec. \v 12 Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia: \v 13 et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David: salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat. \v 14 Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo. \v 15 Porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis: \v 16 Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba: \v 17 Banaias quoque filius Jojadæ super legiones Cerethi et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis. \c 19 \p \v 1 Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo. \v 2 Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas: præstitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon, \v 3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te: nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus. \v 4 Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et præcidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos. \v 5 Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et præcepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur. \v 6 Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites. \v 7 Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum. \v 8 Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium: \v 9 egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt. \v 10 Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israël, et perrexit contra Syrum. \v 11 Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui: et perrexerunt contra filios Ammon. \v 12 Dixitque: Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi: si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in præsidium. \v 13 Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet. \v 14 Perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad prælium: et fugavit eos. \v 15 Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem: reversusque est etiam Joab in Jerusalem. \v 16 Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israël, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium: Sophach autem princeps militiæ Adarezer erat dux eorum. \v 17 Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israël, et transivit Jordanem, irruitque in eos et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus. \v 18 Fugit autem Syrus Israël, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem. \v 19 Videntes autem servi Adarezer se ab Israël esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei: noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon. \c 20 \p \v 1 Factum est autem post anni circulum, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, congregavit Joab exercitum, et robur militiæ, et vastavit terram filiorum Ammon: perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Jerusalem, quando Joab percussit Rabba et destruxit eam. \v 2 Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit; \v 3 populum autem, qui erat in ea, eduxit, et fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur et contererentur. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon: et reversus est cum omni populo suo in Jerusalem. \v 4 Post hæc initum est bellum in Gazer adversum Philisthæos, in quo percussit Sobochai Husathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos. \v 5 Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethæi, cujus hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium. \v 6 Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, senos habens digitos, id est, simul viginti quatuor: qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus. \v 7 Hic blasphemavit Israël: et percussit eum Jonathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum ejus. \c 21 \p \v 1 Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut numeraret Israël. \v 2 Dixitque David ad Joab et ad principes populi: Ite, et numerate Israël a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam. \v 3 Responditque Joab: Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt: nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli? \v 4 Sed sermo regis magis prævaluit: egressusque est Joab, et circuivit universum Israël: et reversus est Jerusalem, \v 5 deditque David numerum eorum quos circuierat: et inventus est omnis numerus Israël, mille millia et centum millia virorum educentium gladium: de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum. \v 6 Nam Levi et Benjamin non numeravit: eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium. \v 7 Displicuit autem Deo quod jussum erat: et percussit Israël. \v 8 Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis ut hoc facerem: obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi. \v 9 Et locutus est Dominus ad Gad videntem David, dicens: \v 10 Vade, et loquere ad David, et dic ei: Hæc dicit Dominus: Trium tibi optionem do: unum, quod volueris, elige, et faciam tibi. \v 11 Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: Hæc dicit Doinus: Elige, quod volueris: \v 12 aut tribus annis famem; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israël: nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me. \v 13 Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiæ premunt: sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes ejus, quam in manus hominum. \v 14 Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël: et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum. \v 15 Misit quoque angelum in Jerusalem ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusæi. \v 16 Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram. \v 17 Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus? ego, qui peccavi? ego, qui malum feci? iste grex, quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur. \v 18 Angelus autem Domini præcepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusæi. \v 19 Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini. \v 20 Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quatuorque filii ejus cum eo, absconderunt se: nam eo tempore terebat in area triticum. \v 21 Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram. \v 22 Dixitque ei David: Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem in ea altare Domino: ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo. \v 23 Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet: sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium: omnia libens præbebo. \v 24 Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita. \v 25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos. \v 26 Et ædificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta et pacifica, et invocavit Dominum; et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti. \v 27 Præcepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam. \v 28 Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusæi, immolavit ibi victimas. \v 29 Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon. \v 30 Et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini. \c 22 \p \v 1 Dixitque David: Hæc est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israëli. \v 2 Et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël, et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos, ut ædificaretur domus Dei. \v 3 Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, præparavit David: et æris pondus innumerabile. \v 4 Ligna quoque cedrina non poterant æstimari, quæ Sidonii et Tyrii deportaverant ad David. \v 5 Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas. \v 6 Vocavitque Salomonem filium suum, et præcepit ei ut ædificaret domum Domino Deo Israël. \v 7 Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei: \v 8 sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me: \v 9 filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus. \v 10 Ipse ædificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni ejus super Israël in æternum. \v 11 Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et ædifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te. \v 12 Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui. \v 13 Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Israël. Confortare, et viriliter age: ne timeas, neque paveas. \v 14 Ecce ego in paupertate mea præparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: æris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine; ligna et lapides præparavi ad universa impendia. \v 15 Habes quoque plurimos artifices, latomos, et cæmentarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos, \v 16 in auro et argento et ære et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum. \v 17 Præcepit quoque David cunctis principibus Israël ut adjuvarent Salomonem filium suum: \v 18 Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus. \v 19 Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et ædificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca fœderis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quæ ædificatur nomini Domini. \c 23 \p \v 1 Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël. \v 2 Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas. \v 3 Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum. \v 4 Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia: præpositorum autem et judicum, sex millia. \v 5 Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum. \v 6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari. \v 7 Filii Gerson: Leedan, et Semei. \v 8 Filii Leedan: princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres. \v 9 Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan. \v 10 Porro filii Semei: Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria: isti filii Semei, quatuor. \v 11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt. \v 12 Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor. \v 13 Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum. \v 14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. \v 15 Filii Moysi: Gersom et Eliezer. \v 16 Filii Gersom: Subuel primus. \v 17 Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. \v 18 Filii Isaar: Salomith primus. \v 19 Filii Hebron: Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus. \v 20 Filii Oziel: Micha primus, Jesia secundus. \v 21 Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis. \v 22 Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum. \v 23 Filii Musi: Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres. \v 24 Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra. \v 25 Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum. \v 26 Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum. \v 27 Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra. \v 28 Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini. \v 29 Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram. \v 30 Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino: similiterque ad vesperam, \v 31 tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino. \v 32 Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini. \c 24 \p \v 1 Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. \v 2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar. \v 3 Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. \v 4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. \v 5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. \v 6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum: unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar: et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar. \v 7 Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei, \v 8 tertia Harim, quarta Seorim, \v 9 quinta Melchia, sexta Maiman, \v 10 septima Accos, octava Abia, \v 11 nona Jesua, decima Sechenia, \v 12 undecima Eliasib, duodecima Jacim, \v 13 tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab, \v 14 decimaquinta Belga, decimasexta Emmer, \v 15 decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses, \v 16 decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel, \v 17 vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul, \v 18 vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau. \v 19 Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël. \v 20 Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia. \v 21 De filiis quoque Rohobiæ, princeps Jesias. \v 22 Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath: \v 23 filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus. \v 24 Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir. \v 25 Frater Micha, Jesia: filiusque Jesiæ, Zacharias. \v 26 Filii Merari: Moholi, et Musi. Filius Oziau: Benno. \v 27 Filius quoque Merari: Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri. \v 28 Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos. \v 29 Filius vero Cis, Jerameel. \v 30 Filii Musi: Moholi, Eder et Jerimoth: isti filii Levi secundum domos familiarum suarum. \v 31 Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores: omnes sors æqualiter dividebat. \c 25 \p \v 1 Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes. \v 2 De filiis Asaph: Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph: sub manu Asaph prophetantis juxta regem. \v 3 Porro Idithun: filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum. \v 4 Heman quoque: filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth: \v 5 omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu: deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres. \v 6 Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem: Asaph videlicet, et Idithun, et Heman. \v 7 Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo. \v 8 Miseruntque sortes per vices suas, ex æquo tam major quam minor, doctus pariter et indoctus. \v 9 Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliæ, ipsi et filiis ejus, et fratribus ejus duodecim. \v 10 Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 11 Quarta Isari, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 12 Quinta Nathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 13 Sexta Bocciau, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 14 Septima Isreela, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 15 Octava Jesaiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 16 Nona Mathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 17 Decima Semeiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 18 Undecima Azareel, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 19 Duodecima Hasabiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 20 Tertiadecima Subaël, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 21 Quartadecima Mathathiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 22 Quintadecima Jerimoth, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 23 Sextadecima Hananiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 24 Septimadecima Jesbacassæ, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 25 Octavadecima Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 26 Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 27 Vigesima Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 28 Vigesima prima Othir, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 29 Vigesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 30 Vigesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus ejus duodecim. \v 31 Vigesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim. \c 26 \p \v 1 Divisiones autem janitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph. \v 2 Filii Meselemiæ: Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus, \v 3 Ælam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus. \v 4 Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus, \v 5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus. \v 6 Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi. \v 7 Filii ergo Semeiæ: Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi: Eliu quoque et Samachias. \v 8 Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom. \v 9 Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo. \v 10 De Hosa autem, id est, de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem), \v 11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus: omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim. \v 12 Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. \v 13 Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum. \v 14 Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis. \v 15 Obededom vero et filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium. \v 16 Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam. \v 17 Ad orientem vero Levitæ sex: et ad aquilonem, quatuor per diem: atque ad meridiem similiter in die quatuor: et ubi erat concilium bini et bini. \v 18 In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. \v 19 Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari. \v 20 Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum. \v 21 Filii Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli. \v 22 Filii Jehieli: Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini. \v 23 Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis. \v 24 Subaël autem filius Gersom filii Moysi, præpositus thesauris. \v 25 Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith. \v 26 Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, \v 27 de bellis et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini. \v 28 Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ: omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus. \v 29 Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos. \v 30 Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis. \v 31 Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad, \v 32 fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis. \c 27 \p \v 1 Filii autem Israël secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et præfecti, qui ministrabant regi juxta turmas suas, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, viginti quatuor millibus singuli præerant. \v 2 Primæ turmæ in primo mense Jesboam præerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quatuor millia; \v 3 de filiis Phares, princeps cunctorum principum in exercitu mense primo. \v 4 Secundi mensis habebat turmam Dudia Ahohites, et post se alter nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quatuor millium. \v 5 Dux quoque turmæ tertiæ in mense tertio erat Banaias filius Jojadæ sacerdos: et in divisione sua viginti quatuor millia. \v 6 Ipse est Banaias fortissimus inter triginta, et super triginta: præerat autem turmæ ipsius Amizabad filius ejus. \v 7 Quartus, mense quarto, Asahel frater Joab, et Zabadias filius ejus post eum: et in turma ejus viginti quatuor millia. \v 8 Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Jezerites: et in turma ejus viginti quatuor millia. \v 9 Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites: et in turma ejus viginti quatuor millia. \v 10 Septimus, mense septimo, Helles Phallonites de filiis Ephraim: et in turma ejus viginti quatuor millia. \v 11 Octavus, mense octavo, Sobochai Husathites de stirpe Zarahi: et in turma ejus viginti quatuor millia. \v 12 Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Jemini: et in turma ejus viginti quatuor millia. \v 13 Decimus, mense decimo, Marai, et ipse Netophathites de stirpe Zarai: et in turma ejus viginti quatuor millia. \v 14 Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim: et in turma ejus viginti quatuor millia. \v 15 Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites, de stirpe Gothoniel: et in turma ejus viginti quatuor millia. \v 16 Porro tribubus præerant Israël, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri: Simeonitis, dux Saphatias filius Maacha: \v 17 Levitis, Hasabias filius Camuel: Aaronitis, Sadoc: \v 18 Juda, Eliu frater David: Issachar, Amri filius Michaël. \v 19 Zabulonitis, Jesmaias filius Abdiæ: Nephthalitibus, Jerimoth filius Ozriel: \v 20 filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu: dimidiæ tribui Manasse, Joël filius Phadaiæ: \v 21 et dimidiæ tribui Manasse in Galaad, Jaddo filius Zachariæ: Benjamin autem, Jasiel filius Abner: \v 22 Dan vero, Ezrihel filius Jeroham: hi principes filiorum Israël. \v 23 Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius: quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israël quasi stellas cæli. \v 24 Joab filius Sarviæ cœperat numerare, nec complevit: quia super hoc ira irruerat in Israël, et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David. \v 25 Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel: his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, præsidebat Jonathan filius Oziæ. \v 26 Operi autem rustico, et agricolis qui exercebant terram, præerat Ezri filius Chelub: \v 27 vinearumque cultoribus, Semeias Romathites: cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites. \v 28 Nam super oliveta et ficeta quæ erant in campestribus, Balanam Gederites: super apothecas autem olei, Joas. \v 29 Porro armentis quæ pascebantur in Saron, præpositus fuit Setrai Saronites: et super boves in vallibus, Saphat filius Adli: \v 30 super camelos vero, Ubil Ismahelites: et super asinos, Jadias Meronathites: \v 31 super oves quoque, Jaziz Agareus: omnes hi, principes substantiæ regis David. \v 32 Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus: ipse et Jahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis. \v 33 Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis. \v 34 Post Achitophel fuit Jojada filius Banaiæ, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Joab. \c 28 \p \v 1 Convocavit igitur David omnes principes Israël, duces tribuum, et præpositos turmarum, qui ministrabant regi: tribunos quoque et centuriones, et qui præerant substantiæ et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem. \v 2 Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei et populus meus: cogitavi ut ædificarem domum, in qua requiesceret arca fœderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad ædificandum, omnia præparavi. \v 3 Deus autem dixit mihi: Non ædificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis. \v 4 Sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israël in sempiternum: de Juda enim elegit principes: porro de domo Juda, domum patris mei, et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël. \v 5 Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israël, \v 6 dixitque mihi: Salomon filius tuus ædificabit domum meam, et atria mea: ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem. \v 7 Et firmabo regnum ejus usque in æternum, si perseveraverit facere præcepta mea et judicia, sicut et hodie. \v 8 Nunc ergo coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri: ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum. \v 9 Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum. \v 10 Nunc ergo quia elegit te Dominus ut ædificares domum sanctuarii, confortare, et perfice. \v 11 Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cœnaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis, \v 12 necnon et omnium quæ cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum, \v 13 divisionumque sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini. \v 14 Aurum in pondere per singula vasa ministerii. Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate. \v 15 Sed et in candelabra aurea, et ad lucernas eorum, aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum. Similiter et in candelabra argentea, et in lucernas eorum, pro diversitate mensuræ, pondus argenti tradidit. \v 16 Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum: similiter et argentum in alias mensas argenteas. \v 17 Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex auro purissimo, et leunculos aureos pro qualitate mensuræ pondus distribuit in leunculum et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit. \v 18 Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit: ut ex ipso fieret similitudo quadrigæ cherubim extendentium alas, et velantium arcam fœderis Domini. \v 19 Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris. \v 20 Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini. \v 21 Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua. \c 29 \p \v 1 Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum: opus namque grande est, neque enim homini præparatur habitatio, sed Deo. \v 2 Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime: \v 3 et super hæc quæ obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his quæ præparavi in ædem sanctam. \v 4 Tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi. \v 5 Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum: et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino. \v 6 Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israël, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis. \v 7 Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia: argenti talenta decem millia, et æris talenta decem et octo millia: ferri quoque centum millia talentorum. \v 8 Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros domus Domini per manum Jahiel Gersonitis. \v 9 Lætatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex lætatus est gaudio magno. \v 10 Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: Benedictus es, Domine Deus Israël patris nostri, ab æterno in æternum. \v 11 Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes. \v 12 Tuæ divitiæ, et tua est gloria: tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium omnium. \v 13 Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum. \v 14 Quis ego, et quis populus meus, ut possimus hæc tibi universa promittere? Tua sunt omnia: et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. \v 15 Peregrini enim sumus coram te, et advenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora. \v 16 Domine Deus noster, omnis hæc copia quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia. \v 17 Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. \v 18 Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat. \v 19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et cæremonias tuas, et faciat universa: et ædificet ædem, cujus impensas paravi. \v 20 Præcepit autem David universæ ecclesiæ: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem. \v 21 Immolaveruntque victimas Domino: et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israël. \v 22 Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi lætitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem. \v 23 Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit: et paruit illi omnis Israël. \v 24 Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi. \v 25 Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israël. \v 26 Igitur David filius Isai regnavit super universum Israël. \v 27 Et dies quibus regnavit super Israël, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem annis triginta tribus. \v 28 Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria: et regnavit Salomon filius ejus pro eo. \v 29 Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophetæ, atque in volumine Gad videntis: \v 30 universique regni ejus, et fortitudinis, et temporum quæ transierunt sub eo, sive in Israël, sive in cunctis regnis terrarum.